TRACTATUS II
rum : et hoc non est grave per unum modum dividendo per affirmationem et negationem : per alium autem modum est impossibile, quoniam non potest aliter terminari potestas generis. Constat enim, quod quarumdam rerum quae sunt species specificae, ultima differentia una est tantum, et haec est convertibilis, sicut probatur in septimo primae philosophiae : et quaecumque aliae assignantur differentiae, sunt superfluitates in plus existentes quam ipsa species constituta per differentias : et tales superfluitates sunt, quibus non indigetur ad specierum constitutionem. Verbi gratia : si dicatur hominis differentia esse bipes, aut fissi pedis : ita quod dividatur animal per bipes et non bipes, et per habens fissum pedem et non fissum pedem habens : ha enim non sunt differentiae convertibiles cum speciebus quae accipiendae sunt per divisionem, sed sunt propria quae aut non sunt differentiae, aut sunt coopertae et occultae, eo quod in proprio intelligitur species, et in specie occulta accipitur differentia quae est forma ultima : eo quod in specie non intelligitur differentia, nisi sicut prius intelligitur in suo posteriori.
Si autem detur contrarium, et dicat aliquis, quod non est sicut diximus: tuncnecessario in diffinitione una cadet idem multoties, et multoties redibimus in eumdem sermonem : quoniam in diffinitione fissum pedem habentis, cadit subjectum
CAPUT I.
Quae forma sit finis animalium et membromum ipsorum ?
Amplius autem praeter omnia quae induximus, adhuc inquiri oportet, qualiter differentiae rerum quae sunt ultimae formae et ultimi fines accipiantur. Quidam enim homines inter philosophos quamlibet rem sive speciem accipientes sive genus animalium, dividunt illud per duas differentias, et volunt quod illae duae differentiae ab eis dicuntur esse duae ultimae formae duarum specierum specifica-
<--- Page Split --->
quod est animal : et si etiam bipes et fissum pedem habens, cadit in diffinitione sui subjecti, eo quod ponitur esse differentia, tunc redit idem sermo circulariter, et idem dicetur multoties : sicut si dicam, quod homo est animal bipes, et bipes est homo duos pedes habens, erit homo animal bipes homo duos pedes habens, sicut satis probatum est in. sexto Topicorum, ubi ostenditur quod peccant hoc peccato qui diffiniunt per proprium, eo quod species cadit in diffinitione proprii : et si tunc proprium cadit in diffinitione speciei, erit circulus in diffiniendo, et idem dicetur multoties : quoniam in ratione proprii quod ponitur in diffinitione speciei, iterum cadit species, et iterum quotiescumque ponitur, et ibitur in infinitum idem multoties dicendo.
Amplius omne proprium manat de genere accidentium : id autem quod de natura est accidentis, non potest esse finis et forma substantiae animalium et membromur ipsorum.
Amplius non est rectum dividere quemlibet modum generum animalium per differentias divisivas, quae cum eodem constituant species : quoniam aliqui modi sunt in figura tantum convenientes et differentes. Similiter autem animalis ratio secundum unumquodque est altera, sicut diximus in libro de Anima. Et ideo si aliquae formae differentiarum per divisionem exeunt ab uno genere, genus illud secundum omne conjunctum uni est alterius rationis, quam sit secundum esse conjunctum alteri : quoniam potentia rationem habet per analogiam ad formam, et non est una et eadem analogia ad unam formam et ad alteram : et impediente tali æquivocatione non est conveniens dividere modos quoscumque avium, et ponere per divisionem quasdam in cursu uno sive in una formæ convenientia, et quasdam in alia : sicut si diceremus, quod avium alia est aquosa, et alia agrestis : quoniam hoc commune quod est avis, si secundum esse accipiatur, non erit unius rationis in dicta divisione : sic-
ut non valet divisio si dividam genus avium depictarum. Accidit enim dividi aves quae non habent nomen avis, nisi ratione figurae et forma exterioris, dicendo quod avium depictarum quaedam est aquosa et quaedam silvestris. Avis enim figurata non dicitur avis, nisi per similitudinem figurae tantum : et talium avium sunt aliae differentiae in quas dividi possunt : sicut si dicam quod avium quaedam carent sanguine, et quaedam habent sanguinem : et adhuc aliae sunt differentiae carentes nominibus.
Et, ut universaliter dicatur, in nullis omnino differentiis erit omnino et secundum omne genus univocum. Si ergo non est rectum dividere æquivocum aliquod, nisi saltem prius determinetur sua æquivocatio : tunc manifestum est, quod qui per divisionem formas naturales quæ sunt ultimi fines nititur accipere, errat et otiatur.
Adhuc autem hoc idem ostenditur etiam ex parte dividentium differentiarum : quoniam diviso animali multiplexe secundum genus in animal aquosum, et in animal silvestre : quaedam inveniuntur multiplexa quae sunt ordinata cum utrisque, quoniam sunt aliquando aquosa, et aliquando silvestria.
Oportet igitur, quod si differentia dividens bene distinguat, quod hæc accipiantur per privationem separantem ab utraque differentiarum priorum : et tunc erit una privatio separans ea ab aquosis multipedibus, et alia ab agrestibus. Quoniam cum talia animalia media sunt inter duo, et non sunt media per compositionem, eo quod ex duobus animalibus numquam componitur tertium, oportet quod sint media per privationem et abnegationem utriusque extremorum. Et hæc animalia sunt constituta et formata per duas privationes, non est differentia aliqua neque forma : eo quod id quod non est, non habet formas specierum et differentias. Si enim dicam privationem unam quæ est non habere pedes, et aliam quæ est non habere plumas, necessarium est
<--- Page Split --->
ut iste duae privationes nullam omnino differentiam habeant habentis pedes et habentis plumas : quoniam aliter contradictoria vera essent de eodem : et sic privatio non erit differentia : quoniam differentia omnis que est divisiva, habet formas et species, eo quod partes diffinitionis sunt in plus, et totum in aeque, sicut dicitur in Topicis. Si enim differentia non haberet species et formas sub se, non attribueretur toti quod est commune divisum, sed attribueretur singulari alicui quod est incommunicabile et indivisibile : quod enim exit per divisionem de potestate generis, communicabile est multis sicut et ipsum genus.
Si autem dicatur, quod quaedam differentiae sunt habentes sub se alias differentias et species, sicut diximus aves alatas habere formas et differentias, eo quod quaedam habent alas membranales non fissas, quaedam autem alas habent pennatas fissas : et sicut dicimus, quod animalium bipedum quaedam habent pedem fissum per modum quo dividitur pes habentis ungulani in duo fissam, et quaedam non habent pedem fissum, sed habent integrum, sicut animal quod habet ungulam non fissam, sed habet soleam unam : tunc difficile est per divisionem accipere formas animalium. Si enim sic accipi debent per divisionem, sicut quidam dicunt, manifestum est quod quodlibet animal in specie debet cadere in aliqua differentiarum acceptarum per divisionem, et nullum idem in specie debet cadere in pluribus differentiis, eo quod omne animal est alicujus formae qua differt ab aliis, et nullum habet formas duas : sicut si dividam animal in animal alatum et in animal carens aliis : et constat quod non bene posita est divisio, quoniam invenitur unum in specie animal quod est sub utraque differentia, sicut formica, quaedam enim volat, et quaedam non volat, et una ab alia non differt specie, sed aetate : et similiter noetiluca una volat, et alia non, aetate tantum differentes.
Idem autem erit si aliter ponantur differentiae : et ideo difficile erit sic accipere formas proprias animalium, quae sunt finales ipsorum : et divisio eorum quae carent sanguine, difficillima est omnibus divisionibus. Et forte rectius dicitur, quod impossibile est accipere per divisionem formas specierum animalium : quoniam quae cumque differentia accipiatur per divisionem, haec per diversum modum multis videbitur convenire : et sic in ipso singulari quod proprium est et uni convenit speciei, videbitur esse differentia : sicut si dicam carens sanguine esse differentiam et habens sanguinem : carens enim sanguine tot habet modos etiam in una specie, quod ipsa species non erit sine differentiis, praecipue cum nos in Physicis differentias per esse accipiamus, secundum quem modum diversificantur valde : et magis et minus recipiunt, et prius et posterius : et sequetur ulterius, quod unum quod est sub una differentia, sit etiam sub differentia contraria illi : sicut habens sanguinem secundum aliquid est non habens sanguinem secundum aliud membrum, sicut patet in multis animalibus superius inductis, quae secundum aliquid habent sanguinem, et secundum aliquid non habent. Patet igitur, quod formas et differentias animalium impossibile est sic accipere : forma enim est, quae simpliciter praedicatur de eo cujus est forma, et cujus partes virtuales omnes perficiunt partes materiae quae sunt membra animalis.
Si autem aliquis dicat, quod nulla forma substantialis est una et indivisibilis, tunc oportet quod omnis forma dividatur in res differentias ulteriores habentes : et nulla earum carebit differentiis per quas est divisibilis, sed ibi divisio semper erit per differentias substantiales, qualis est differentia inter aves et homines : tunc sequetur privativas differentias nullas omnino differentias habere : quia omnis divisiva est etiam alicujus constitutiva differentia : privatio autem
<--- Page Split --->
nihil constituit : propter quod etiam privationis neque differentia est neque species neque forma : et sic carens pedibus in animali, nullas omnino habet differentias : quod tamen est inconveniens, quoniam licet privatio nihil de se ponit, tamen secundum quod est consequens negatio cujusdam positionis et fundata in contrario, potest habere species et differentias. Sed nos hoc modo non loquimur hic : quia hic nos non intendimus, nisi utrum finales formae animalium per divisionem generum accipi possunt, sicut dixerunt Platonici, dicentes omnem formam esse communem et habere differentias, ideo quod forma semper remanet communis, nisi sit aliquid eam approprians : quod autem appropriat eam, non est aliquid formae : et sic de se semper erit communis : multa autem quae sunt sub illo communi, non separantur, nisi per differentias : et sic relinquitur omnem formam secundum istos in differentias dividi, et nulla secundum hoc erit ultima. Quoniam si dividatur animal in habens sanguinem et in carens sanguine, in habente sanguinem erunt ulteriores differentiae : quoniam habere sanguinem est quaedam forma et differentia substantialis non appropriata. Si autem haec ita se habent, tunc privatio quae non est forma aliqua, non habebit differentias et species sive formas : sed cum differentia sit causa divisionis, erit id quod per privationem accipitur non habens differentiam et indivisibile : quod autem tale est, æquivalet individuo : ergo privativæ differentiae sunt individuæ, eo quod individua non dividuntur, et nulla privativarum differentiarum est communis, sicut diximus.
Si autem forte aliquis dicat, quod aliqua differentia est quidem communis, et tamen non dividatur, sed sit indivisibilis : hoc non potest esse. Si enim est communis, manifestum est quod non habet illam . communitatem, nisi per aliquam naturam communem et principium quod inest illis rebus quibus ipsa est
communis : illa autem animalia quibus inest illa natura communis, habent numerum et diversitatem inter se : et cum diversitas sit a forma, oportet quod sint diversa in forma ab aliis ejusdem naturae animalibus : igitur manifestum est non esse unam ultimam formam aliquam communem cum individuis inter se differentiam habentibus. Si autem, sicut dictum est, non erit una natura ultima communis, oportet quod sint aliae differentiae et formae numerum et differentiam sub communi natura facientes : et ille ut partes dividentes attribuentur eidem communi differentiae : non autem debet idem individuum esse ut subjectum attributum diversis differentiis et oppositis, quæ sunt de numero differentiarum, de quibus diximus quod ille sunt formæ substantiales.
Manifestum est igitur, quod nulla omnino forma communis est inventa, quæ non dividatur per eumdem modum divisionis illorum qui primo in genere animalia dividunt in duo per oppositas differentias immediatas : et sic falsum dicunt differentiam et formam esse communem quidem, et tamen non dividi. Ex dictis enim istorum sequitur necessario, quod omnia genera animalium quæ non dividuntur secundum formam, sunt in fine differentiarum, in quibus secundum eos stat divisio. Dicunt enim quod quando aliquod genus animalis ex illis generibus quæ per naturam communissimam sunt principia differentiarum et divisionis, dividitur per modos differentiarum : sicut si divideretur albedo, et quilibet modus dividens, divideretur ulterius in alios modos et differentias, et ille iterum in alios, et sic quousque perveniatur ad ea quæ non dividuntur. Tales autem ultimæ differentiæ in quibus stat divisio forte sunt quatuor, vel plures etiam partes habentes, quæ tamen ex uno primo communi genere per divisionem duplicantur : quoniam divisio bona est bimembris et per opposita : et tunc formæ specificæ ultimæ erunt in tanta multitu-
<--- Page Split --->
dine sicut est numerus differentiarum. Oportet autem, quod illæ duæ ultimæ formæ et differentiæ sint in materia propria. Nullum autem membrum animalis sine materia, neque aliquod membrum est materia tantum : neque etiam omnis membrorum congregatio quæ corpus vocatur, erit animal sine forma, sicut multoties dictum est. Sic igitur acceptæ formæ sunt in materiis suis, et per divisionem accipi non possunt, nisi veniatur ad ultima quæ per esse quod est materia sunt appropriata : et hoc est difficile et forte impossibile, præcipue in privativis differentiis, sicut diximus.
Amplius autem si forma substantialis est per divisionem accipienda, non debet esse divisio per accidens, sicut est divisio subjecti in accidentia. Verbi gratia, si quis voluerit dividere figuras in formas substantiales figurarum, peccabit si dividat sic dicendo, quod figurarum quædam habet angulos duobus rectis æquales, quædam autem habet angulos æquales multis rectis. Accidit enim cuidam figuræ quæ est triangulus, angulos duobus rectis æquales habere.
Adhuc autem cum formarum divisio sit per oppositas formas, et oppositæ formæ sint contrariæ, oportet si formæ debeant accipi per divisionem, quod fiat divisio per contraria : sicut contraria sunt albedo et nigredo, et rectitudo et curvitas : habent enim dicere modum contrariarum formarum in hoc quod sunt circa idem genus, et quod generatio secundum quod est motus, est inter contraria, sicut diximus in scientia libri Physicorum. Non ergo sic debet dividi, quod quædam sit pondus, et quædam mensura : quoniam ista non sunt contraria, licet inveniantur in quantis corporibus. Dividuntur enim genera animalium non secundum dictum modum : et tunc per divisionem non accipiuntur formæ substantiales, nisi per circumlocutionem, sicut ex multis accidentibus conjunctis aliquando intelligitur forma substantia-
lis. Dividuntur enim animalia aliquando per operationes communes animæ et corporis, sicut supra sæpe narravimus, quando diximus quod animalium quoddam est gressibile, et quoddam volatile : et in tali divisione nihil prohibet aliquando idem genus animalis cadere sub utraque differentiarum dividentium. Diximus enim superius formicam et noctilucam esse et gressibilem et volatilem secundum diversum tempus ætatis. Similiter autem quando animal dividitur per domesticum et silvestre, non est hæc divisio secundum formarum oppositionem : quoniam omne animal domesticum, est etiam silvestre, sicut homo, canis, et vacca : quoniam in terra Indiæ silvestres sunt porci et capræ et oves et omnes modi animalium domesticorum : et sunt communis et univoci nominis domestica et silvestria. Si igitur isti modi animalium sunt idem in forma substantiali, non possunt esse differentiæ oppositarum formarum quando fit divisio per domesticum et agreste, sed potius per accidentia et operationes animæ et corporis, sicut diximus. Tale autem accidens divisionis quale diximus, accidit omni ei qui recte genus per differentias dividere voluerit. Non enim debet accipi cognitio animalium secundum suas species, nisi secundum genera quæ narravimus : quia illa genera conjuncta cum differentiis sunt quidditas animalium formalis, per quam optime cognoscuntur animalia. Multi vero homines sic non faciunt, sed dividunt genera avium et genera piscium secundum diversas differentias : et quamlibet illarum differentiarum subdividunt iterum per alias differentias. Et non dividunt recte per modum illum per quem quodlibet genus debet dividi per duas differentias immediatas, et talis modus divisionis non potest esse omnino. Si enim quæcumque accipiendæ sunt differentiæ, accidet quod idem cadet in multa genera, sicut diximus de formica et noctiluca : et accidet, quod contraria secundum formas sub-
<--- Page Split --->
stantiales cadent in eadem parte divisionis.
Patet igitur si ab aliquo non inveniatur generis divisio et differentia per modum verae differentiae et substantialis, necessario sequetur ut sit continue procedens divisio : quia accidentalis divisio non stat, sed succedit semper : et erit sicut sermo colligatus qui procedit ex uno in aliud sine continuatione. Hoc autem sequitur ex dictis illorum qui dicunt, quod talis debet esse divisio quae est sine arte dividendi : sicut si dicamus, quod animalium quoddam est alatum, et quoddam album, et quoddam nigrum, et quoddam domesticum. Domesticum enim et album etiamsi concedantur esse differentiae, non sunt differentiae alati immediateae, sed erunt differentiae alicujus prioris quod est ante alatum. Tali autem inartificiali divisione dividitur unum in multas differentias, quae tamen verae habent nomen differentiae. Et per hunc modum etiam privatio erit differentia, sicut privatio alati ponitur differentia qualiscumque : sed in divisione quae est per duo substantialia et immediata non fit. Et ex talibus divisionibus declaratur, quod impossibile est, quod aliquod singularium per se inveniatur sine altero dividentium : sicut quidam homines fingendo opinati sunt, quod impossibile est unam solam per se differentiam inveniri in rebus singularibus, sive sit differentia simplex, sive sit differentia composita, sed unumquodque incidere in multis differentiis. Simplicem autem vocant differentiam, sive ulterius dividatur per differentiam quam habet, sive non quando est una forma simplex. Verbi gratia, sicut quando dividitur avis, et comparatur ad differentiam quae est fissum sive divisum pedem habere, sicut habent quae non habent corium inter digitos. Compositam autem vocant, quae est formae compositae, sicut est fissura pedis. Differentia qua avis est, quando sicut commune subjectum differentiarum confertur ad avem divisum pedem ha-
bentem, et ad non divisum pedem habentem, est illa quae facit avem esse avem, et haec est prima differentia in genere avis, et ideo quia prima est, oportet quod sit simplex. Posteriores autem illa omnes dicuntur compositae : quoniam licet sint essentiae simplices, tamen virtutes superiorum omnium sunt in ipsis : et quoniam formae sunt naturales, oportet quod quidditates earum per omnes diffiniantur superiores, eo quod diffinitiones a primo incipiunt, sicut et demonstrationes : et per hunc modum differentiarum immediatarum erit continuatio in divisione quae est ex genere primo, quousque perveniat ad differentiam ultimae compositionis : eo quod universale est quasi res una quae est in multis et de multis : sed propter naturam diffinitionis quae est ostendens rei quidditatem convertibilem cum ipsa, accidit quod differentia ultima solum est differentia quae convertitur : sicut si accipiamus differentias animalis esse findi in multa, aut habere duos pedes : sicut si dicamus multipes, aut bipes : tunc enim bipes aut multipes sunt de numero differentiarum quae sunt sub aliis differentiis animalis, et non sunt differentiae primae. Manifestum est quod tales differentiae sub aliis continue acceptae, non possunt esse multae : quia si quis recta divisione et per immediata et sub alia dividat, perveniet ad ultimam divisionem et ad formam ubi stat divisio.
Per hunc igitur modum componentur omnes divisiones : quoniam si quis diviserit hominem qui non constituitur per ultimam aliam speciem specialissimam, dicendo quod homo aut habet duos pedes, aut est multipes, aut fissi aut integri pedis, videbit quod homo non inedit nisi in differentiam unam, et non in plures, quoniam est bipes tantum : et haec est de natura omnis divisionis, quod non incidat id quod est, in plures et contrarias differentias : illa ergo in qua incidit ultima species, erit unica differentia.
Declaratum est igitur, quod multae
<--- Page Split --->
differentiae unius et ejusdem rei, quae uni et eidem divisioni sunt attributae, quia illae sunt immediate oppositae : sed ultima differentia debet tantum esse una. Plures autem quae pluribus divisionibus attribuuntur, unius et ejusdem rei esse possunt, sicut alatum, et bipes, et fissi pedis existens : quoniam una divisio est in alatum, et non alatum, et altera est in bipes, et non bipes : et tertia bipedis in fissum pedem habens, et non fissum pedem habens.
CAPUT II.
Utrum incipiendum sit ab universalibus, an a particularibus?
Dubitabit autem aliquis, quare duo genera animalium, scilicet animal aquosum quod est piscis, et animal volatile quod est avis, non comprehenduntur nomine uno. Isti enim modi animalium et alii quorum accidentia sunt contraria, recte etiam nomine dividuntur : sed quorum accidentia propria sunt convenientia in proportione ad unum, illa videntur esse unica etiam nomine uno. Quæcumque enim genera sunt animalium, quæ in accidentibus propriis non differunt nisi secundum majus et minus, illa uniuntur
etiam nomine uno, sicut una natura est in omnibus comparatis ad invicem. Quæcumque enim comparantur, sunt univoca, sicut ostensum est in septimo Physicorum : sed ea quæcumque sunt quæ habent convenientiam similem secundum proportionem ad unum, sunt divisa et posita per se in nominibus diversis : quod videtur esse inconveniens. Verbi gratia, inter avem et avem quæ sunt unius et ejusdem generis, est differentia quæ est secundum magis et minus in eadem natura, quoniam utraque est alata : sed una est magis alata quæ est longioris alæ, et alia est minus alata quæ est alæ brevioris : et ideo sunt in genere uno et nomine uno et una ratione quæ est secundum nomen illud. Sed differentia quæ est inter pisces et aves, similiter videtur esse secundum convenientiam proportionis ad unum : quoniam ad hoc ipsum quod aves habent plumam, ad hoc ipsum pisces habent squamas loco plumæ : et ista comparatio quæ fit secundum proportionem duorum ad unum, sicut ad idem comparantur plumæ et squamæ, non est facile in omnibus differentiis quibus differunt genera animalium : quoniam non omnes differentiæ eorum proportionantur ad unum, sed est valde difficilis. Accidentia enim illa penes quæ fit proportionalitas ad idem plurium animalium, in génere sunt substantiæ et ultimæ formæ substantiales, licet secundum modum formæ substantialis non faciat talem secundum magis et minus differentiam, sed potius secundum potentiam naturalem talem formam consequentem : sicut si dicam hominem esse prudentiorem quam simia. Comparatio enim non fit in habitu, sed in natura animæ prudentis : licet magis et minus non accidat formæ substantiali secundum quod est forma substantialis, sed secundum potentias naturales secundum quas ipsa anima est principium operationum.
Et hoc est quod forma substantialis dupliciter consideratur. Uno quidem modo
<--- Page Split --->
secundum quod dat esse : et alio modo secundum quod est principium operationum naturalium. Primo quidem modo non comparatur secundum magis et minus, sed secundo modo : et ideo genera sic comparata ad invicem, non habent comparationem per formam secundum modum formae, sed potius per formam secundum quod est principium virtutis et operationis : sicut si dicam, Socrates in eo quod homo est fortior quam formica in eo quod formica. Cum igitur etiam alia quorum est proportionabilitas, comparentur ad idem, videtur esse ipsarum genus unum : et hoc est verum, quoniam natatilium et volatilium sunt genera diversa. Et solutio hujus est : quia ea quae comparantur univoce, secundum magis et minus habent naturam unam communem quae est genus ipsorum : ea autem quae comparantur secundum proportionem ad unum, non habent unam naturam communem cujus nomen sit nomen generis.
Propter hoc igitur oritur aliud dubium, utrum sit nobis necesse dicere prius res universales quam particulares : quoniam ex quo multis particularibus accidit idem quod est accidens et convenientia generis, si debemus primo loqui de particulari, sequetur quod idem dicetur multoties : toties enim dicimus quoties loquimur de aliquo particularium cui convenit illud accidens. Et hoc est dubium idem, utrum prius debeamus loqui de generibus, aut de individuis : genus enim continet species et individua, species autem continet individua tantum, individua autem non continent aliquid. Dicamus igitur, quod sicut in declarando naturam hominis dicitur de homine : ita etiam dicendum est de avibus et de animalibus aliis quando declarantur naturae eorum. Sicut enim in hominis natura non est loquendum de quolibet modo hominis in particulari, sed ostenditur natura hominis in communi : ita etiam loquendo de ave non est loquendum de quolibet modo avium, sed
de avis natura in communi : hoc enim genus quod est avis, habet modos specierum qui sunt individui secundum formam, licet dividantur secundum materiam : et de talibus individuis specierum est nobis loquendum, sicut est passer, et grus, et aliae avium species specialissimae.
Si autem quis dicat contrarium hujus, dicens quod tractantes naturas animalium debemus loqui de quolibet individuo prius, tunc sequetur quod de eodem accidente et proprio animalis alicujus dicemus multoties : quia idem communiter accidens quod gratia naturae accidit, omnibus convenit quorum est illa natura communis, et oportebit quod in tractatu cujuslibet animalis repetatur : et hic est error nugatorius, et non tantum est error, sed etiam prolongatio sermonis, si videlicet de quolibet particulari animali secundum se loquamur.
Dignum igitur videtur, ut dicamus de omnibus generibus animalium quae ab ante nos hominibus recte diffinita sunt. Sunt enim quaedam magis universalia genera animalium, quae licet sint communia habentia unam naturam communem, cum illa natura sunt formae et species communicantes sibi per proportionem aliquam ad invicem, ita quod non omnino sunt remotae ab invicem, sicut aves, et pisces, quae proportionantur in habendo plumas et squamas, sicut superius diximus. Sic autem est etiam de quolibet modo qui non habet nomen proprium, qui est sub genere illo. Si autem aliqua sunt, quae in communi genere similitudinem proportionis non habent, oportet quod de istis divisim tractetur : ita quod de quolibet eorum per se dicatur, sicut est homo, et quid aliud est huic simile : quae enim fuerint similitudinem proportionis habentia in figuris membrorum, haec habent genera determinata non remota ab invicem in natura communi, sicut genus piscium, et genus avium, et genus malachie, et genus halzum. Genera enim istorum proxima, li-
<--- Page Split --->
cet sint diversa, tamen similitudinem proportionis habent ad invicem, et habent convenientiam : sicut etiam os hominis convenientiam habet cum spina piscis : et ita est sicut ala in ave, ita pinnula in pisce, et sic de aliis. Sic igitur accipienda sunt communiter accidentia corporalia animaliumin magnitudine et parvitate, et mollitie et duritie, et lenitate et asperitate, et aliis accidentibus sibi similibus : et in omnibus his consideranda sunt universalia, secundum quod magis et minus conveniunt animalibus.
Jam ergo declaratum est qualis debet esse modus divisionum animalium, et quis modus dividentium et divisorum, et quae divisio est redarguenda, et quae non, et quod divisio aliquando erit in duo possibilis, quando fit per formas oppositas immediate oppositionis. Aliquando autem erit impossibile in duo dividere, quando fit divisio per accidentia quae sunt ab operibus communibus animae et corporis : et ex quo omnia ista declarata sunt, incipiemus loqui, et ponemus principium considerationis secundum praedeterminatum modum.
CAPUT III.
De quibus causae physicae sunt inquirendae, et qualiter ?
Prius autem dicendum videtur, quod sunt quaedam substantiae naturales ingenerabiles et incorruptibiles, quae sunt, ut quidam tradunt, animatae. Et dixerunt etiam quidam, quod sunt animalia, et sunt substantiae divinae sicut coelestes essentiae. Sed opinio nostra et sermo noster sunt pauca et decurtata de substantiis divinis : eo quod accidentia per se substantiae illius sunt valde pauca nobis manifesta : et magis habemus potestatem dicendi de animalibus quae sunt apud nos, et arboribus : quoniam scientia ipsorum levior est propter ipsorum ad nos appropinquationem.
Qui autem voluerit loqui de substantiis coelestibus, loquetur cum labore et difficultate. Et causa quidem gravitatis est in duobus, scilicet quod distant a nobis, et quia nobilissimae sunt. Non enim comprehendimus nisi parvam scientiam substantiarum caelestium propter magnitudinem nobilitatis earum. Id enim quod comprehendimus, est quantitas ipsorum, et quantitas motus eorum, et naturas non perfecte comprehendimus, sed aliquid
<--- Page Split --->
conjecturamus de ipsis per effectus ipsorum : et hoc est modicum comprehendere de ipsis. Quantitas enim unius rationis est in ipsis et in omnibus aliis corporibus quantis : et ideo nihil omnino ostendit de esse ipsorum naturali : sed amor scientiae cœelestium facit uti et excitat studium ad id ipsum modicum comprehendendum quod percipi potest de ipsis. Amor enim alicujus rei quando multum amat illud, angustiatur et studet ut comprehendat quantulumcumque modicum ejus quod amat : hoc enim proprium est amatoris, et comprehensio illius partis parvae plus diligitur ab amatore, quam comprehensio aliarum partium magnarum et multarum quae non tantum amantur ab ipso. Res vero quae vicinae sunt naturae nostrae, quae videlicet generantur et corrumpuntur, magis sunt scitae a nobis et perfectius : ideo quod naturae earum, sicut diximus, appropinquant naturis nostris.
Postquam igitur in omnibus physicis libris diximus quae est natura animalium, et in isto libro declaravimus, secundum quod visum fuit nobis, quod procedendum est in assignatione causarum : remanebit nunc in sequentibus libris ad dicendum naturas ipsorum per causarum assignationem, sed perfectissimam opinionem quam habemus de ipsis, sive sit animal nobilissimum de quo intendimus, sicut est rationale et intellectuale, sive sit ignobile. Natura enim illa quae sicut causa causarum et sicut formativa creat animalia scita erit magnae delectationis physicis illis, qui possunt cognoscere causas veras et proprias naturae ipsorum : quamvis forte hoc in animali vili et ignobili considerent. Et ideo formas animalium considerare debemus, et delectari in eo qui est artifex qui fecit ea : eo quod artificium operantis manifestatur in operatione : sicut etiam in operatione imaginum manifestatur scientia artificis facientis statuas imaginum sive idolorum. Et propter hoc etiam oportet, ut non vitemus neque declinemus considerationem ani-
malium vilium et ignobilium : quoniam vilitas ipsorum non est ex artifice, sed ex materia : et ideo etiam oportet, ut non sit nobis gravis consideratio vilium naturarum, sicut ex generatione pravi homines qui ex vili natura affectus pravos concipiunt. In omnibus enim rebus naturalibus mirabilia est speculari, et verificatur in eis dictum Eradicis poetae, qui sedebat ante templum Jovis Delii : et dixit peregrinis desiderantibus jungere se sermonibus ejus, quando viderunt eum nntrantem in templum, et non potuerunt appropinquare ad ipsum : praecepit enim eis in templum intrare ubi dii erant, et ibi audire sermones ejus, asserens Jovis esse omnia plena, et ipsum esse quidquid naturalium est, et quidquid erat, et quidquid erit : et sermones de ipsis suscipi non posse, nisi ab eo qui in divinas causas ipsorum quasi in quoddam templum intraverit.
Propter hoc itaque debemus inquirere naturas cujuslibet animalis, et scire quod in omnibus animalibus quaedam est causa naturalis nobilis et divina : eo quod nullum omnino naturalium fuit naturalum casualiter, aut otiose sive frustra : sed quaecumque et quotcumque et quantumcumque procedunt de opere naturae, non erunt nisi propter hoc quod est finis : et omne quod fuit, est, et erit, non fuit neque est neque erit, nisi propter aliquid quod est complementum : propter hoc habet locum in naturalibus et ordinem mirabilem et nobilem. Si ergo aliquis opinetur cognitionem aliquorum ignobilem esse, culpet seipsum potius, eo quod sua affectiva cognitio ignobilis est et vitiosa, eo quod ipse non concipit res ex quibus homo componitur, sine turpitudine affectus : sicut quando cogitat carnem, os, et sanguinem, et venam, et his similia : accidentia enim animae sunt villa, et non ipsa cognitio.
Amplius autem oportet scire, quod sicut loquens de aliquo instrumento non sufficienter reddit materiam tantum : ne- . que sermo ejus est per materiam tantum
<--- Page Split --->
diffiniens, sed est propter formam ex qua est et esse et diffinitio : non enim in domus diffinitione et scientia sufficit dicere lapides et caementum et ligna, nisi cum his dicatur forma compositionis istorum, et dicatur forma quae est tota et omnis substantia domus.
Amplius autem non prius narranda sunt accidentia quae accidunt cuilibet, et post hoc dandae sunt causae accidentium illorum. Jam enim in praehabitis diximus, quod multa accidentia communia sunt pluribus animalibus : et quaedam quidem illorum conveniunt in eis modo simplici, hoc est, absolute sine proportione, sicut pedes, cortices, et plurimae. Quaedam autem insunt eis secundum proportionalitatis convenientiam, et non absolute : sicut dicimus quaedam animalia habere pulmonem, quaedam autem non habent pulmonem, sed habent membrum conveniens pulmoni : et quaedam sanguinem, et quaedam non, sed habent humorem sanguini convenientem qui habet virtutem sanguinis, hoc est, nutrire, secundum quod habet sanguis in sanguinem habentibus.
Jam autem diximus in Physicis, quod si loquamur de quolibet sigillatim animali, sermo talis erit causa redeundi in eumdem sermonem multoties : eo quod multis res communiter accidentes eaedem sunt multis animalibus.
Adhuc autem jam scivimus ex supradictis, quod quodlibet instrumentale membrum corporis est ad aliquid operandum vel disponendum. Scivimus etiam, quod in arte mechanica operatio serrae non est propter dispositionem formae serrae, sed e converso dispositio serre et forma est propter ipsam operationem. Et eadem de causa dicimus, quod creatio corporis est propter animam et opera ipsius : et membra corporis creata fuerunt organica propter virtutes animae et operationes ipsius : et natura et figura cujuslibet membrorum est conveniens operationi ad quam est praeparata.
Sic igitur de his tractando, prius debe-
mus dicere operationes communes omnibus generibus animalium, et deinde descendendo dicemus operationes attributas cujuslibet formae sive speciei animalium. Operationes enim communes vocamus, quae omnibus animalibus in genere conveniunt. Operationes autem cujuslibet differentiae et speciei animalium secundum omnia genera quae per differentias dividuntur, sunt quae magis appropinquant et coarctantur ad invicem, et dicuntur per similitudem proportionalitatis. Hae apparent secundum magis et minus animalibus inesse. Verbi gratia, dicimus enim avem secundum genus, et hominem secundum genus esse idem genere : et sic dixerunt aliqui hominem per genus esse avem, et avem per genus esse hominem : et sic quaedam sunt eadem secundum formam speciei quorumcumque est eadem species : et sic quodlibet carens differentia constitutiva est idem alii per universalem generis diffinitionem, sicut homo separatus a rationali differentia, et asinus ab irrationali sunt substantia animata sensibilis. Commune enim est in quibusdam animalibus per convenientiam proportionis, et in quibusdam per genus et in quibusdam per formam speciei. Per eumdem autem modum diversificantur et operationes ab invicem. Operationes autem in quibusdam non sunt nisi propter aliud. Quaedam enim operationes praecedunt aliqua operata quae sunt ultima intenta per ipsas : sicut fabricatio praecedit domum. Quaedam operationes sunt complementa et fines aliarum : sicut viellare quae per se est intenta, et aliae similes. Ad hunc igitur et talem finem erit dispositio et figura cujuslibet membri : et erit necessarium secundum tertium modum necessitatis superius habitum, ut videlicet in animalibus sint accidentia suarum operationum, sicut coitus est, et augmentum, et vigilia, et somnus, et his similia accidentia. Dehemus igitur determinare membra animalinum, sicut nasum, et oculum, et totam faciem : quoniam quodlibet istorum est et dicitur pars or-
<--- Page Split --->
ganica. Et similiter dicendum erit de membris residuis.
Hæc igitur quæ dicta sunt, sufficiant in ingenio et scientia qua uti debemus in cognoscendo naturas animalium : deinceps vero dicamus causas communes et proprias, et incipiamus dicere principia eorum, sicut determinavimus et distinximus superius in præhabitis.
CAPUT IV.
rium membrorum conveniant in forma et accidentibus quæ formam communiter consequuntur.
Amplius autem cum potentia contrariorum sit una, oportet quod divisio potentiæ sit per formas contrarias : quoniam privatio non est forma, neque potest esse causa finalis, ita quod propter ipsam fiat aliquid, neque aliud sunt ipsius proprietates : et ideo cavendum est, ne venando formas, privativæ divisionis aliquod' membrum accipiatur.
Adhuc autem omnis rei forma est quidditas nulli alii conveniens : et ideo cavendum est ne talis sumatur divisio, cujus partibus dividentibus idem sit ani mal, sicut diximus de formica volante, et non volante : talis autem frequenter est divisio quando dividitur subjectum in accidentia, aut etiam accidens in subjecta, vel etiam accidens in accidentia : et ideo talis etiam peccabit divisio venans formas.
Et estDIGRESSIO declarans quod supra dictum est de divisione causarum formalium.
Adhuc autem cum nulla formarum substantialium sit accidens, etiam peccabit illa divisio quæ inducit accidentia : debet enim esse divisio per formas immediate de eadem potentia generis exeuntes, quarum utraque forma sit et non privatio : nec sit accidens per sc, neque accidens communiter.
Ad evidentiam autem eorum quæ habita sunt, faciemus digressionem dicentes, quod physici est ostendere causas physicas formales quæ et quid et propter quid dicunt physicorum. Si autem istae in diffinitione cum genere ponenda sunt, oportet quod per divisionem generis venando inveniantur. Multa autem physicorum in figura convenientium diversas habent formas suarum quidditatum : et si talibus propter figurae convenientiam eadem attribuantur, peccatum erit in divisione æquivoci : et ideo cavendum est ab hujusmodi æquivocatione. Licet enim homo et simia et pygmeus in figura plu-
Et adhuc cavendum est, ne tales inducantur formaæ quæ in materia non sunt, sicut fecit Plato : quoniam formaæ animalium et membrorum eorum omnes sunt in materia existentes, et de potentia materiaæ educatæ. His autem formis sic inventis, oportet scire duplices esse fines : quoniam quidam est finis generationis, et quidam est finis rei generatæ. Finis quidem generationis est forma dans esse, propter quam necessitatem habet materia et efficiens : necessitatem dico suppositionis, de qua supra diximus. Finis autem rei generatæ jam existentis est operatio propria cujuslibet speciei animalis, et cujuslibet membri animalis, propter quam factum est, et propter quam figura et forma est necessaria necessitate
<--- Page Split --->
suppositionis : quam tertiam necessitatem esse diximus superius : et haec est causa finalis assignanda in figuris membrorum : quoniam nulla omnino substantia aut pars substantiae propria destituta est operatione.
terminatum est, erit nobis tractandum : quia ex isto quod hic recapitulando induximus, omnia plane intelliguntur, quae in antehabitis aliquantulum confuse propter verba Aristotelis videntur esse determinata.
De his ergo eo ordine quo superius de-
<--- Page Split --->
[ \text{1} ]
<--- Page Split --->