TRACTATUS I
De membris consumitibus et principalibus.
CAPUT I.
De distinctione membrorum similium et dissimilium.
Jam autem in superioribus decem li-
bris referendo similiter declaravimus membra ex quibus est compositio et sustentatio in esse cujuslibet animalis. Modo autem in hoc libro duodecimo istius scientiae volumus declarare causas propter quas fuit creatum quodlibet membrum. Distincte autem declarabimus quodlibet illorum per se, sicut fecimus in enumeratione ipsorum.
A principio autem scire oportet, quod modi dispositionis in compositione corporum animalium sunt tres. Et primus quidem modus est, qui vocatur composi-
<--- Page Split --->
tio originalis sive mixtio ex illis quæ dicuntur a quibusdam philosophis elementa, sicut terra, aqua, aer, et ignis, quorum ad invicem est mixtio : ita quod plurimum est unius cum plurimo alterius, et minimum unius cum minimo alterius, sicut alibi in libris nostris physicis dictum est. Licet autem sint plurimæ virtutes horum elementorum, tamen dignum est ut ratio mixtionis, sit secundum eas quæ convenientiores sunt in agendo et patiendo ad mixtionem perficiendam, et non ex omnibus aliis virtutibus elementorum æqualiter. Sicut ergo in aliis locis fecimus mentionem, sic et hic dicimus eam fieri ex humido et sicco et calido et frigido : eo quod istae virtutes sunt prima materia corporum mixtorum. Aliae vero differentiae potentiarum et qualitatum elementalium, sunt coadjuvantes ad mixtionem istarum, sicut gravitas, et levitas, et alia forma, sive qualitates elementorum his similes, quæ corpora elementalia et ex elementis composita consequuntur.
Secunda vero compositio facit complexionem : complexio enim, sicut in antehabitis ostensum est, est qualitas accidens ex qualitatum contrariarum compositione in particulis minimis et dividentibus et alterantibus se ad invicem. Ex hoc enim accidit in eis una qualitas quæ complexio vocatur. Et hæc compositio vocatur compositio humorum, faciens ex ipsis membra consimilia animalium quæ ex humoribus generantur : et ideo ista compositio dicitur fieri ex illis membris, quæ habent consimiles partes ad invicem naturaliter, sicut os, caro, nervus, et hujusmodi : quoniam licet incipiat hæc compositio ex humoribus, tamen quia humor non est actu pars animalis sicut est membrum quod ex humore generatur, melius dicitur esse compositio ista ex membris similibus.
Tertia vero compositio est ex membris heterogeniis, quæ habent partes dissimiles, sicut est facies, manus, et pes, et cætera hujusmodi.
Jam autem scimus ex his quæ in undecimo libro determinata sunt, quod inter generationem harum compositionum hæc membra organica sunt primo in natura substantia et ratione, et etiam aliquo modo tempore, quamvis non in eodem sint priora tempore. Primum autem in generatione quod sic primum est sicut causa causarum generationis, non propter aliud secundum esse ultimum est, nisi quia ipsum est propter quod fiunt omnia alia, et sui suppositione habent alia generationis necessitatem. Non enim dicimus domum esse propter lapides et tegulas, sed potius e converso lapides et tegula sunt propter domum : et omni eodem modo hyle quod est subjectum generationis se habet ad formam.
Quod autem hæc ita se habeant, manifestum est non ex ratione tantum quam in sequentibus inducemus, et de qua jam tractatum fecimus: sed etiam ex ipsa cujuslibet generati diffinitione, si per causas physicas recte diffiniatur. Omne enim quod generatur univoce, generatur ab aliquo efficiente secundum formam quod habet naturam, et est in aliquo sicut in fine generationis, et sic ex primo ad primum. Ex primo videlicet movente quod habet naturam et virtutem generandi ex forma. Ad primum, hoc est, ex forma primi univoce generantis: quoniam qui est homo, generat hominem univoca generatione, et ex arbore fit arbor: et hoc modo erit generatio ex materia posita et determinata per virtutem formativam cujuslibet rei. In eodem ergo necessarium est, ut sint materia et generatio tempore anteriora, quam alia quæ sunt generationis fines et forma. Diffinitione autem et substantia forma cujuslibet rei quæ est finis, est anterior: et hoc est manifestum quando quis diffinitivo sermone dixerit generationem, quia tunc in diffinitione generationis ponet formam ad quam sicut ad finem est generatio: quoniam in diffinitione ædificationis ponitur ratio ædis, sicut et ipsum nomen ædificationis ostendit: sed non e converso in
<--- Page Split --->
diffinitione domus sive ædis assumetur ratio ædificationis: et sic etiam est in aliis rebus consimilibus.
A simili ergo manifestum est, quod necessarium est quod elementa quæ sunt in prima compositione posita, sint materia membris consimilibus, quæ sunt his posteriора in generationis exsecutione: quia in aliis membris et ipsorum compositione est complementum et finis generationis elementalis compositionis. Deinde autem post hanc compositionem ulterius accipiemus sustentationem in esse vero, quæ est ex modo compositionis tertiæ, sicut ex membris heterogeniis accidit complementum modorum et specierum generationis multorum animalium, videlicet quæ generatione univoca generantur. Compositio ergo animalium est quidem ex omnibus hujusmodi membris quæ dicta sunt: sed tamen in ordine generationis quodlibet membrum simile est propter membrum dissimile, quod est organicum sive officiale vocatum, eo quod operationes animæ quæ sunt fines generationis, non fiunt nisi in membris organicis, quæ sunt sicut oculus, nasus, et facies tota, et digitus, et manus, quæ vocatur minor, quæ est continens rasectam et pecten manus cum digitis: et manus quæ vocatur major, quæ est manus et brachium totum.
Oportet autem scire, quod motus et operationes animalium sunt valde dure æt multarum formarum et specierum, et diversæ sunt operationes membrorum: et ideo necessarium fuit, quod compositio membrorum corporum animalium fiat ex virtutibus et qualitatibus et formis corporalibus diversis. Omnis enim diversitas corporum est propter diversitatem potentiarum animarum animalium: et ideo molle convenit quibusdam animæ operationibus, et durum convenit aliis: sicut sensitivis magis convenit molle, et motivis magis durum est conveniens. Ex talibus autem corporeis virtutibus quædam conveniunt operibus palmæ secundum ejus clausionem, quando super se recom-
plicatur : et quædam conveniunt ejus operi quod habet secundam suam extensionem, quando aperitur. Unumquodque igitur membrum consimile aliquam istarum habet virtutum : et ideo aliud ex eis est molle, sicut cerebri medulla: aliud est durum, sicut ossa: et aliud est humidum, et aliud siccum, et aliud viscosum, et aliud non viscosum sive non tenax.
Membra vero organica sicut componuntur ex multis, multas habent virtutes : et ideo quædam virtus manus convenit acceptioni et clausuræ manus quæ est stringens, alia virtus convenit deprehensioni et extensioni manus : et hæc est causa quare ista membra organica sustentantur, et comprehenduntur ex ossibus et nervis et carne et hujusmodi multis membris consimilibus. Per hunc igitur modum est compositio corporis ex membris organicis. Manifestum est autem, quod modi compositionis sunt, sicut diximus, et quod ita ordinantur, quoniam patet dissimilia membra componi ex similibus. Possibile tamen est, quod sustentatio et esse quorumdam organicorum membrorum sit ex multis aliquo modo, et etiam ex unico solo secundum alium modum, sicut sunt quædam membra interiora, sicut cerebrum, et pulmo, et hepar, et stomachus, et hujusmodi : quorum omnis figura est ex formis diversis, sicut sunt diversæ formæ concavum et convexum, et rectum et obliquum : quamvis aliud ex eis fit, quod fit ex uno corpore consimili, quoniam cerebrum videtur esse consimile in partibus, licet alia quæ diximus composita sint ex carne et venis et arteriis et nervis aliquibus. Dico autem consimilia esse simplicia eo modo quo homogenium simplex dici potest : et de numero istorum, sicut jam ante diximus, non possunt esse membra organica : quoniam, sicut jam diximus, membrum organicum non est unum in compositione, sed plura : et ideo dicuntur quædam membra simplicia quæ habent partes consimiles, et quædam organica quæ habent partes dissimiles.
<--- Page Split --->
Inter omnes autem virtutes et operationes animas, sensus magis videtur perfici in membro consimili: quoniam unusquisque sensus attribuitur alicui membro quod est unius generis in compositione: ei similiter per unumquodque organum sensuum quod est receptibile formarum sensibilium attribuitur uni simplici generi: et non fit hoc nisi propter virtutem quas operatur in illo organo, quas cum perficitur, perficitur ab eo quod est in actu sensatum secundum organi sui potentiam. Oportet igitur quod in genere quod est primum subjectum, sint idem, tam illud unum quod est virtutem recipiendi dans organo, quam illud unum quod est sensatum inferens ei passionem: sicut perspicuum oculi, idem est cum perspicuo terminato quod est de natura colorum, sicut subtiliter probatum est in libro de Sensatis: et in genere sunt idem aer quietus qui est super auris tympanum, et aer percussus qui est de natura sonorum: et sic est in aliis.
Et propter hoc nullus eorum qui de physicis locuti sunt, attribuerunt aliquam partem organicam uni elemento : ita ut faciem vel aliud heterogenium diceret esse ex terra tantum, vel ex aqua tantum, vel ex igne tantum. Omnia autem sensus instrumenta uni alicui membrorum attribuunt, sicut etiam diximus in libro de Sensu et sensato, significantes quoddam esse attributum aeri sicut aurem, et quoddam igni sicut oculum. Et quia sensus simpliciter est in membris simplicibus, dignum est etiam dicere, quod etiam tactus est in membris consimilibus simpliciter de tactu loquendo sine coadjuvantibus. Est autem sensus tactus, de quo omnes opinantur quod multis modis sentit, sicut multis instrumentis : et sentit multos et contrarios modos specierum tangibilium, sicut calidum et frigidum, et humidum et siccum, et multa alia, quae in libro secundo de Anima exsecuti sumus. Et instrumentum sensus illarum rerum secundum aliquos est caro, et secundum quosdam nervus, vel aliud consimile.
Sed hoc certum est, quod instrumentum sensus hujus est ex carne nervosa magis. Et quia impossibile est ut sit animal sine sensu, necessaria fuerunt in compositione animalium talia membra simplicia in membris istis, quas dicuntur organa sensuum.
Oportet autem scire, quod licet quilibet sensus fiat secundum virtutem et potentiam alicujus similis membri, tamen non perficitur debite sine membro dissimili. Verbi gratia : visus licet sit secundum potentiam perspicui aquei, non tamen perficietur sine membranis oculi, et sine figuris sphaericis quae sunt in partibus caeteris se continentes et se intersecantes. Ita etiam auditus licet sit secundum virtutem aeris in nervo qui expanditur super tympanum auris, tamen non debite perficitur sine operatione cartilaginis auris et tortuositate ipsius et dispositione foraminis. Et ita de odoratu qui est in duobus additamentis mamillaribus cerebri, quae sunt similia corpora : sed non debite perficitur sine naso et dispositione narium. Eodem autem modo est de gustu, qui est in nervo expanso in lingua : sed non debite perficitur sine lingua et saliva et aliis adjunctis linguae. Et idem est de tactu qui non est in carne simplici, sed in carne nervosa, quae media est inter excellentias qualitatum sensibilium. Et primum quidem tales qualitates percipiens est cor, deinde caro, deinde cutis : magis tamen in carne et cute quae est in extrema parte indicis. Sic ergo sensus est quidem secundum virtutem similis membri et alicujus elementi : sed tamen non rite perficitur nisi per membrum dissimile organicum. Hoc autem ideo est, quia sensus passivae sunt virtutes, in quas agunt sensibilia secundum potestates suarum formarum : et ideo etiam oportet quod etiam in organo dominetur aliquod unum passivum quod formis activorum habeat virtutem proportionatam, sirut comproportionata sunt activum et passivum in physicis. Operationes autem quae sunt ab anima,
<--- Page Split --->
non a rebus exterioribus, variae sunt valde secundum affectus et vires animae, et non fiunt ab agente, et sic formae unius in genere : et ideo sunt in membris organiniciis et dissimilibus per virtutem sensus nuntiantis et motus exsequentis animalium, sicut diximus, et fiunt secundum virtutem motus appetitus in uno et eodem membro : et ideo oportet illa esse diversa in compositione, sicut est instrumentum ambulandi, et alia hujusmodi.
Oportet autem, quod in taliter compositis corporibus sit unum membrum primum, quod primo recipit ista principia et virtutes sentiendi et movendi. Et quia illud est, ad quod referuntur omnia sensata, debet esse ex membris simplicibus in ipso. Et quia est motor et principium omnium appetituum, debet etiam esse de numero organicorum : et hoc est cor, in quo dominatur quidem caro, sed etiam habet alia in sui compositione, sicut diximus in libris antehabitis. In animalibus autem carentibus sanguine, quae tamen habent sensum et motum, est id quod est loco cordis, et quod cordi in dictis assimilatur virtutibus. Cor enim dividitur in partes consimiles. Similes dico eo modo quo fere quodlibet aliorum membrorum interiorum in partes consimiles dividitur : quoniam substantia ipsorum est ex materia fere una consimili : omnium enim interiorum membrorum principalium, quae sunt cor, pulmo, et hepar, materia est sanguinea : eo quod situs eorum est super venas quae sunt viae sanguinis, et vacuitas venerarum deferentium sanguinem cum sunt intus in eis in substantiis ipsorum, sicut fiunt canales in locis per quae fluit et currit aqua ponderosa tendens ad declive. Sic igitur omnia membra corporis sunt composita ex venis in quibus currit sanguis : et in corpore est principium venarum, et prima virtus creatrix sanguinis : et debet esse sanguis ex cibo quod recipit corpus : et ideo oportet quod cibus primo informetur secundum hanc cordis dispositionem, eo quod in corde est principium
nutritivae virtutis, sicut in. Physicis est declaratum.
Sic igitur declaratum est de causa per quam fit cibus membrorum interiorum principalium sanguis, et propter quam facta sunt quaedam membra consimilia, et quaedam organica.
CAPUT II.
De differentiis complexionum, et de operatione membrorum consimilium ad invicem secundum complexiones.
Nos autem antequam hic loquamur ulterius de membrorum complexione, oportet aliquid capitulariter de ipsa dicere complexione, et ejus differentiis, ut melius sciatur quae complexio, cujus est membri sibi proprie attributa. Jam autem quid sit complexio dictum est. Quadam autem complexionum est aequalis secundum omnem speciem : et de hac non loquemur hic nisi parum. Aequale autem complexionale animalium non dicetur aequale in sui natura quod est secundum arithmeticam medietatem aequale secundum rem ipsam : sed est aequale secundum exigentiam suae speciei, et secundum geometricam medietatem, sicut in aliis libris physicis dictum est. In
<--- Page Split --->
solo autem homine inter omnia animalia est aequalitatis temperantia, quae simpliciter et vere dictae aequalitati est vicina : quia ipsa magis est aequalitati celi similis : et inter omnia animalia corpus suum recedit ab excellentia contrariorum. In aliis autem animalibus nullatenus talis aequalitas invenitur.
Videtur autem in hominemagis inventa aequalitas octo esse modorum : et in aliis animalibus sunt modi qui sunt in homine proportionabiles, sed non penitus idem. Aut enim erit aequales secundum convenientiam speciei et non individui hujus vel illius accepta, sicut temperatum dicimus hominem in comparatione ad equum vel aliud animal : aut erit accepta in individuo secundum comparationem ad naturam propriae speciei, sicut homo in natura hominis, et secundum exigentiam humanae complexionis dicitur temperatus. Aliquando accipitur in natura communi hominis comparatio sexus ad sexum, sicut virum in comparatione mulieris dicimus esse temperatum. Aliquando etiam accipitur in eodem sexu secundum comparationem ad alia individua ejusdem sexus existentia, sicut haec mulier temperata dicitur in sexu muliebri, et hic vir temperatus dicitur esse in sexu virorum. Et aliquando sumitur comparatio in eodem individuo respectu diversorum temporum, sicut juvenis respectu sui pueri et suiipsius senis dicitur esse temperatus secundum complexionem. Aliquando etiam sumitur comparatio alicujus membri dupliciter, ad diversum videlicet tempus, et ad alia membra : sicut dicimus aliud membrum nunc esse temperatum respectu suiipsius in praterito et in futuro : et sicut dicitur unum membrum temperatum respectu aliorum membrorum. Primus autem habet quamdam latitudinem graduum diversarum complexionum : sed tantus potest esse recessus, quod taliter complexionatus non erit homo.
Secundus antem modus est hominis qui vere est aequalis secundum exigen-
tiam humanae temperantiae : et licet talis non sit aequalis secundum esse, tamen raro invenitur : talis enim homo non est temperatus nisi omne membrum quod est in eo ipso, sit in tali dispositione in quali debet esse secundum exigentiam suae aequalitatis, licet in seipso consideratum non sit aequale : talis enim inaequalitas totum reducit ad aequalitatem. Forte enim in homine non est temperata pars, nisi cutis, sicut postea dicetur. Cor enim est valde calidum : sed hoc exigitur ad comparationem reductionis aliorum ad aequalitatem. Est enim in corde spiritus et calor, quae sunt duo principia vitae : et est in ipso humiditas quae est principium incrementi. Membra autem principalia sunt tria, licet unum duobus aliis sit magis principale. Inter tria vero unum quod est cerebrum, est frigidum, sed frigiditate sua calorem cordis temperare non potest : neque enim temperat calorem hepatis, sicut neque e converso siccitas cordis temperat humiditatem cerebri et hepatis. Cerebrum enim non multum est frigidum, neque cor multum est siccum : sed cor respectu duorum aliorum est siccum, et cerebrum respectu duorum aliorum est frigidum.
Et iste quidem complexionis modus strictior est quam primus : sed tamen habet latitudinem secundum latitudines climatum : quoniam Indi habent suam secundum quam vivunt complexionem, et Germani et Galli habent etiam suas secundum quas in septimo climate vivunt complexiones : et unus non bene vivit in climate alterius : licet frequenter viderimus quosdam optime Mauros in climate septimo optime viventes, postquam cibaria regionem septentrionalium assueverunt. Sed tamen quaelibet complexio cujuslibet climatis in sua regione habet latitudinem et duos terminos, sicut diximus in libro de Natura locorum et locatorum, et medius inter hos duos terninos quartum inducit modum complexionis, quae est major temperantia quae est hominum in illo climate viventium.
<--- Page Split --->
Modus autem quintus magis est angustus, quam primus et tertius : et hæc est complexio determinata hominis secundum quam vere potest, et hæc etiam habet latitudinem et duos terminos. Tamen verissime sciendum est, quod omnis homo habet complexionem propriam sibi determinatam, et potest tantum recedere ab ipsa, quod non vivat amplius, licet in gradibus latitudini suæ complexionis vivere possit.
Sexta autem complexio erit secundum medium latitudinis dictæ, quam mediam complexionem habendo erit homo secundum sibi appropriatum statum complexionatus.
Septimus autem modus est in membris secundum quem modum quodlibet membromum secundum suam speciem qualitatem habet sibi determinatam, secundum quem dicimus os debere esse magis sicum pluribus aliis membris, et cetebrum magis debere esse humidum, et sic de aliis.
Octavus etiam modus est temperantia membri in optimo modo non simpliciter, sed illius hominis cujus est membrum.
Et quando quidem consideratur natura animalium, major erit temperantia corporis humani quam aliorum animalium. Si autem considerantur loca, erunt in majori temperantia illi qui directe sunt sub æquinoctiali, nisi forte mare impediat : et post hoc erunt in majori temperantia qui sunt in quarto climate. Et hæc consideratio est secundum latitudinem locorum habitatorum. Aqua tamen et montes in talibus faciunt multas mutationes.
Membra autem principalia non sunt propinqua temperantiae, sicut jam antediximus : sed caro inter omnia membra magis est temperata : et post illam cutis excedit, eo quod cutis non sentit res temperatas : et hoc est ideo, quia nervositas sua est temperata per sanguinem qui est in extremitatibus venarum : dicitur enim quod simile non sentit suum simile, sicut ostendimus in scientia de Ani-
ma. Magis autem temperata est palmae cutis, et adhuc in cute palmae temperatissima cutis est, quae est in extremitate indicis, quae etiam debet esse judex tangibilium in tactu. Oportet autem scire, quod cum dicitur aliqua species temperata, non intelligitur simpliciter esse temperata, neque intelligitur temperata ut homo, quia sic temperantia ejus esse temperantia corporis humani : sed dicitur temperata, quando non declinat in aliqua qualitate a suo quod sibi debetur temperamento.
His igitur modis dicitur res temperata. Distemperatum autem omnibus modis dictis est contrarium. Et in genere fit hoc duobus modis sine materia, videlicet per solam qualitatem, vel cum materia quæ est humor aliquis. Sine materia quidem, sicut quando aliquis nimis alteratur calido vel frigido, ita quod sola qualitas intendatur in ipso, sicut calefiunt res ad ignem, aut infrigidantur apud glaceim. Cum materia autem humoris dicitur intemperatum duobus modis : aut enim illa materia quæ facit distemperantiam, penetrat in membra : aut continetur in venis et nervis. Inter intemperata autem calidius in corpore est cor et spiritus qui generatur ex corde, et post sanguis. Licet enim dicatur quod sanguis generatur in hepate, tamen verus accidit ei calor a corde. Et post sanguinem est hepar et caro, quæ sunt sicut sanguis coagulatus. Sanguis autem calidior est carne : eo quod in carne immiscentur fila nervosa aliquantulum ipsum refrigerantia. Post carnem autem in calore sunt venæ pulsatiles, non quidem propter ipsarum nervositatem, sed quia recipiunt calorem a sanguine et spiritu quæ sunt in ipsis. Et postea est cutis palmae, quæ est cutis temperati caloris.
Frigidius autem in corpore est phlegma, et postea sepum, et postea pinguedo, et postea pilus, et post ossa, et deinde cartilago, et deinde ligamenta, et postea chordæ, et postea membranæ, et postea nervi, et postea nucha, et deinde medul-
<--- Page Split --->
la cerebri, et ultimo cutis. Humidius vero quod est in corpore est phlegma, 'et post sanguis, deinde pinguedo, et post sepum, et postea medulla, et postea nucha, et deinde caro mamillae et testiculi et pulmonis et hepatis et splenis et renum, et deinde musculi, et deinde cutis. Et hunc ordinem ponit etiam Galenus. Pulmo tamen in sui complexione non est multum humidus : eo quod omne membrum in sua naturali complexione suo nutrimento assimilatur, et in sua accidentali complexione assimilatur membro sibi vicino. Pulmo autem nutritur ex calidiori sanguine, cum quo miscetur multum de cholera : sed humiditas sua causatur ex hoc quod adunata sunt multae superfluitates ex vapore nutrimentorum et caliditate capitis : sic igitur naturaliter est siccior hepate : et sua mollities est per accidens. Humiditas autem membri sanguinei est ex hoc, quod sanguis multum profundatur in ipso ad incrementum membri pertinens. Et licet phlegma magis sit humidum quam sanguis, tamen oportet quod multum de humiditate amittat antequam fiat sanguis : phlegma enim naturale est materia sanguinis.
Siccius autem in corpore est pilus : generatur enim ex vapore sicco, cujus evaporavit humiditas, et coagulatur siccus : et post pilum est os, quod est humidius pilo, eo quod nutritur ex sanguine : et quaedam .alia sunt quae nutriuntur osse, sed nulla nutriuntur capillis : et post os cartilago, et post ligamentum, et post membrana, et post venae quietae, et deinde pulsatiles, et postea nervi motivi, et deinde cor, et postea nervi sensitivi. Nervi enim motivi sunt magis frigidi et sicci. Nervi vero sensitivi sunt quidem frigidi, sed non multum sicci, quinimo accedunt ad temperantiam fere : et postea cutis.
Humida igitur sunt quaedam membra naturaliter, sicut sepum, et zirbum, et sperma : et hoc est verum in animalibus habentibus sanguinem et carnem vel
sibi simile. Dico autem in habentibus simile : quoniam non omnia membra ista possunt esse in quolibet animali, sed in quibusdam sunt membra istis convenientia.
Amplius autem membra sicca et dura ex membris consimilibus sunt, 'sicut os, spina, nervus, venae, et alia his similia.
In ista autem divisione membrorum est differentia et diversitas. Quaedam enim eorum quae diximus, sunt quae sciuntur esse diversa ab his quae communicant tota in nomine : sicut communicant vena tota, et venae quae sunt partes : et sicut cum nomine totius communicat omne quod dividitur divisione homogenii, sicut id cujus quælibet pars habet nomen totius, sicut paes carnis est caro, et pars venæ est vena : et ea qua diversa sciuntur esse ab illis, sunt membra heterogenia, quorum nomen totius non habet pars in quam dividitur. Et quando dicimus quod pars communicat nomen totius, non intelligimus quod communicet in nomine tantum sicut æquivoca, sed potius quod communicet in nomine et ratione, sicut facies cum facie nomine et ratione communicat.
Modi autem causarum membrorum siccorum et humidorum sunt multi : quoniam quaedam sunt sicut materia membris organicis : quodlibet enim membrum organicum sustentatur et componitur ab eis, ab ossibus videlicet, et carne, et nervis, et his similibus : ita quod quaedam similium conveniunt substantiae organicorum, et quaedam operationi : et quaedam humiditates sunt cibus similibus quae sunt in compositione organicorum : omnia enim membra incrementum accipiunt ex humiditatibus. Et etiam est intentio naturae ut quaedam sint receptacula superfluitatum cibi, sicut terrestris ponderosi sicci quod cedit in secessum, et superfluitatis humidae grossae ponderosae quae cedit in vesicam in animalibus vesicam habentibus.
Adhuc autem in istis humiditatibus
<--- Page Split --->
quas narravimus, sunt quædam superfluitates, quæ faciunt ad meliorationem complexionis vel deteriorationem, sicut in sanguine sunt differentiæ diversæ quando unus sanguis confertur ad alium sanguinem : quoniam quidam sanguis est subtilior, et quidam spissior, et quidam mundior, et quidam turbidior, et quidam calidior : et hoc est aliquando non tantum in diversis animalibus, sed etiam in diversis membris ejusdem animalis : quoniam sanguis qui est in membris superioribus, diversificatur a sanguine qui est in membris inferioribus, diversitatibus istis quas diximus : et differentiæ etiam aliarum humiditatum sunt secundum similem dispositionem. Universaliter enim loquendo quædam animalia habent sanguinem, et quædam habent loco sanguinis aliam humiditatem quæ convenit sanguini. Sanguis autem spissus plus cibat corpus et est minoris sensus : eo quod minoris sunt sensibilitatis quæ ipso cibantur. Subtilis autem convenientior est intellectui : et similiter est de frigido sanguine.
Similiter autem dico de parte convenienti sanguini in his quæ non habent sanguinem : et propter hoc apes et alii modi quorumdam animalium qui habent humorem frigidum subtilem loco sanguinis, magis habent prudentiae et intelligentiae multis animalibus habentibus sanguinem grossum et frigidum vel valde grossum et calidum. Et quædam animalia sanguinosa habent sanguinem superiorem et subtiliorem : et haec sunt sapientiora habentibus sanguinem contrarium isti. Meliora autem omnibus sunt quæ habent sanguinem calidum subtilem et mundum : tale enim animal est convenientius ad sapientiam et ad audaciam et ad his similia.
Membra autem superiora sunt diversa a membris inferioribus secundum istam differentiam. Similiter autem secundum has differentias differunt membra maris quando conferuntur ad membra fœminæ. Opinandum autem est et in aliis
membris easdem esse differentias tam organicis, quam etiam consimilibus. Quædam dispositiones in omnibus sunt bonitatem et meliorationem in his ostendentes : et quædam ostendunt contrarium, sicut est videre in creatione oculi : quædam enim animalia habent duros oculos, et quædam molles, et quædam non habent palpebras, quædam autem habent ut sit visus acutior et subtilior ex mollitie et palpebrarum ordinata dispositione. Potissimum autem in causando bonitatem membrorum est sanguis, et id quod est loco sanguinis : propter quod omnia animalia aut sanguinem habent, aut humorem alium sanguini convenientem et loco sanguinis existentem. Naturæ autem sanguinis diversificantur sicut jam diximus superius.
<--- Page Split --->
dam consenserunt ratiocinantes ad hoc probandum, quod menstruum accidit mulieribus : quod dicunt non nisi propter abundantiam caloris accidere. Empedocles autem contrarium hujus dixit, mulieres videlicet omnibus viris esse frigidiores, licet sint viris petulantiores propter motum humidì quod est in ipsis, quod de facili ad omnem formatur petulantiae causam.
Quibus modis dicitur aliquid calidius aut frigidius alio in membris consimilibus, et quibus modis dicitur siccum et humidum ?
Oportet autem primo dividere calidum et frigidum, et distinguere modos sanguinis : et deinde considerabimus causas naturarum membrorum et animalium : quoniam naturae multarum rerum naturalium attribuuntur calori et frigori et sanguini tamquam principiis.
Multi enim Philosophorum opponentes, quaerunt quod animal sit frigidum, et quod calidum : et similiter quod membrum sit frigidum, et quod calidum. Quidam autem opinati sunt generaliter animal aquosum esse calidius quam gressibile terrestre. Ratiocinantur ad hoc probandum ex hoc quod animal aquosum in aqua frigida existens, continue frigus non patitur aquae, hoc non est nisi a natura ipsius calidissima : cum tamen sciamus, quod animal habens sanguinem calidius sit quam animal carens sanguine secundum quod hujusmodi. Borgien autem medicus fingendo opinatur mulieres viris esse calidiores : cui etiam alii qui-
Amplius autem quidam dixerunt Antiquorum sanguinem esse frigidum, et choleram similiter. Quidam autem his contradixerunt, melius et verius dicentes. Similiter autem in naturis calidi et frigidi dubitabant quidam Antiquorum : et diversas de naturis rerum habuerunt opiniones, sicut et in naturis aliorum animalium quae diximus. Calidum autem et frigidum magis sunt apparentia nobis inter alia quae sensu cognoscuntur : eo quod sunt vehementius activa quam alia. Videtur autem, quod dictae dubitationes accidunt ex hoc quod calidius et frigidius dividuntur et dicuntur multipliciter : et unusquisque loquentium de calido et frigido in aliqua sui divisione reputat se aliud dicere, cum tamen nihil omnino dicat contrarium veritati.
Ut autem hoc melius intelligatur, non lateat nos quod quaedam res naturales sunt calidae, et quaedam frigidae : et quaedam humidae, et quaedam siccea : maxime cum jam ex aliis nostris libris manifestum sit, quod ista sunt causa vitae et mortis, et vigiliae et somni, et juventutis et senectutis, et sanitatis et aegritudinis. Non autem sunt causae istorum asperitas et levitas et gravitas, neque aliud aliquid praeter ea quae diximus. Omnino autem recte et rationabiliter accidit hoc, eo quod primorum miscibilium in corporibus animalium istae qualitates sunt principia et potentiae naturales, calidum videlicet et frigidum, et humidum et siccum.
Prius igitur considerandum utrum calidum dicatur simpliciter aut multipliciter? Et videtur, quod sunt propriae ope-
<--- Page Split --->
rationes calidi, et utrum sint paucæ aut multæ. Dicitur igitur uno modo calidum, quod calefacit illud quod tangitur ab eo, sive etiam quod appropinquat ei : et hoc sive sit essentialiter calidum, sive accidentaliter : et hoc est quod ita est actu calidum, quod alterando sibi propinqua transmutat ad formam caliditatis, sicut facit ignis inter essentialiter calida, et lapis ignitus seu ferrum ignitum inter ea quæ sunt calida per accidens. Secundum alium etiam modum dicitur calidum, sive per se, sive per accidens calidum sit, quod licet sibi vicinantia non immutet alterando ad speciem caloris, tamen in tactu animalis habentis sensum tactus immutat sensum manifeste, et hoc est quod in calore excedit calorem carnis in quo est tactus, quando tangit ipsum organum tactus, et admiscetur organo tactus in tangendo et excellendo ipsum. Tertio autem modo dicitur calidum, quod secundum actualem calorem quem habet, sive essentialiter, sive accidentaliter habeat, qualemcumque caloris facit sensum, quamvis sit sensus debilis non multum manifestus. Hic autem modus alicui forte mendax esse videtur : eo quod non solum calidum hoc modo immutat tactum, sed etiam aliunde visus apprehendens visibile aliquod, sicut lucem excellentem, est causa coloris oculi ex calido : quoniam divaricatio splendoris in oculo inducit calorem et resolvit liquefaciendo crystallinum humidum. Haec autem objectio solvitur per hoc, quod visibile per formam visibilis non calefacit, sed per accidens divaricationis radiorum in humido crystallino terso et polito. Sed nos hic loquimur de calido quod per formam proprii caloris agit in conjuncta sibi corpora vel in sensum.
His igitur tribus modis sic acceptis, si quis faciat comparationem inter ipsos, erit primo modo dictum calidius secundo et tertio, et secundo modo erit calidius tertio. Tertium autem infimum habet gradum caliditatis. Calidum autem in
excellenti, est calidum liquefactivum ejus quod tangit vel combustivum : hoc enim non alterat tantum ad speciem caloris, sed multa virtute ignis quam in se habet, humida dissolvit et sicca comburit. Uno enim modo aliquid dicitur calidius alio, quandoquidem duo proposita unam habent æqualem et æqualiter acutam et intensam formam caliditatis : sed est majus in quantitate quam aliud sicut multa aqua calida calidior, sive majorem calorem habere dicitur quam aqua pauca : quæ tamen æqualiter intensum habet calorem cum aqua multa. Et hoc idem est, quia calor est forma materialis et situalis quæ in majori quantitate sui subjecti est major et in minori minor. Secundo autem modo dicitur unum calidius alio, quod cum calefit, tardius infrigidatur quam aliud : sicut lapis calidus calidior dicitur quam aqua calida, licet forte intensum æqualiter habeant calorem : et hoc contingit propter subjeeti in quo est calor, inæqualem soliditatem et spissitudinem. Aliquando autem e contra dicitur esse calidius, quod citius calefit, eo quod ipsum est magis susceptibile caloris : et hoc modo tenue et raræ substantiæ existens magis est calidum et calori vicinum quam spissum, sicut ligna calidiora dicuntur quam lapides : a tenui enim quod citius calefit manifestum est quod citius removebitur contrarium calido frigidum, et citius appropinquat ei calidum quod habet similitudinem cum ipso, quia calidum est in subtili tenui et raro.
His ergo quos diximus modis dicitur aliquid calidius alio : nec possunt omnes qui dicti sunt modi esse in una re et cadem numero vel specie : aqua enim calida magis calefacit quam frigida : eo quod frigida non calefacit, nisi circumstando et agitando calidum naturale in profundum, sicut diximus in libro Meteororum : aqua autem calida non comburit, nisi sit fervens : tunc enim decoquit. Sed ignis magis est calidus aqua, eo quod ille comburit ea quæ tangit et liquefacit ma-
<--- Page Split --->
gis quam aqua. Inter species autem aquae dicitur aqua ebulliens magis calida quam alia res, eo quod magis immutat secundum formam caloris : et forte dicitur minus calida, eo quod facilioris est infrigidationis, citius enim infrigidatur igne parvo : ignis enim de se infrigidari non potest : aqua enim de natura sui infrigidatur.
Adhuc autem ebulliens forte calidior est in sensu tactus igne parvo, eo quod profundius immutat : tamen infrigidatur et congelatur citius, cujus causa reddita est in libro Meteororum.
Adhuc per similem modum sanguis ad sensum tactus est calidior oleo. Dico autem de sanguine non corrupto, sed prout est in complexione animalis acceptus : sic enim calidus et humidus est actu et naturali proprietate. Eodem autem modo dicitur aqua calida actu calidior oleo non calefacto : et tamen secundum alium modum aqua est frigidior oleo : et sanguis etiam frigidior oleo : quoniam citius infrigidatur et congelatur forti congelatione aqua quam oleum : et similiter citius congelatur et coagulatur sanguis oleo : secundum autem dictos modos tardius quidem calefiunt lapis et ferrum quam aqua : et tamen postquam calefacta sunt lapis et ferrum, fortius comburunt corpora vicina et se tangentia lapis et ferrum quam aqua.
Ex his autem quae narravimus, quod calefaciunt corpora conjuncta, quaedam habent caliditatem accidentalem, quaedam autem essentialem habent caliditatem : et inter haec est magna diversitas : propinquum enim est rationi calidi quod dicitur per accidens calidum, eo quod actu et secundum veritatem habet formam calidi : et sic verissime dicitur quod unumquodque per formam sui subjecti vere secundum calorem activum est et immutativum : sicut si dicam musicum esse febricitantem et calore laborantem : aut si dicam musicum majoris esse sanguinis et calidioris : haec enim forma licet dicatur per accidens, tamen calor est
in musico sicut forma in subjecto propriam formae operationem exercens.
Ex his igitur scitum est, quod forte erit calidum essentialiter, et aliquid forte est calidum accidentaliter : et quod nihil prohibt quod forte calidum accidentaliter magis immutet sensum quam calidum essentialiter, et quoad hoc dicatur calidius illo. Alio autem modo id quod est calidum essentialiter in eo quod est semper calidum, calidius est accidentaliter cado, sicut diximus quod ignis est calidior aqua ebulliente. Manifestum est ergo, quod judicium inter duo proposita de eo quod sit calidius reliquo, non est simplex et uno modo dictum : quoniam forte uno modo in alio actu caliditatis erit hoc calidius, et alio modo et in alio actu caliditatis erit calidius reliquum.
Sunt autem quaedam res, in quibus neutrum horum convenit : neque enim proprie dicuntur calidae, neque non calide, quando videlicet subjectum non est calidum : sed per appropinquationem ad calidum, aut per compositionem calidi cum ipso mox efficitur calidum, sicut lapis et ferrum non dicuntur calida, quae tamen appropinquantia vel composita igni efficiuntur calida. Sanguis vero calidus est per se et secundum sui naturam, et cum hoc forte accenditur calore accidentali, sicut in ira et febre. In omnibus autem talibus quaecumque per se calida sunt, frigida non est natura aliqua, sed potius privatio et corruptio : quamquam etiam universaliter in omnibus frigidum aliquo modo sit privatio, et calor habitus et forma, sicut docuimus in libro nostro qui de Physico auditu inscribitur, Sed de hoc modo non intendimus : sed hic frigidum dicimus esse privationem in omnibus corporibus quibus convenit caliditas, non per modum accidentis. Dignum autem est, ut ignis quando est in materia aliena terrestri, etiam sit dictus de numero eorum quae neque calida neque non calida dicuntur : quoniam ignis sic dictus est flamma et taeda incensa, sive fax ardens : et flamma quidem quae
<--- Page Split --->
est fumus vel vapor incensus semper est calidus. Tæda autem sive fax quæ est subjectum ignis, de se non est calida, sed potius ignis compositione fit calida : quoniam aliquando cxstinguitur et fit frigida. Oleum autem et tæda pinea aut alterius ligni citius sunt frigida. Et similiter est de omnibus corporibus calefactis ex calore sibi adveniente : sicut cinis qui est superfluitas remanens ex igne, et similiter omnes superfluitates quæ remanent post digestionem in corporibus animalium. Et similiter cholera citrina, et alia corpora combusta, nullum istorum fit calidum, nisi per hoc quod remanet in ipso aliquid de virtute ignis et substantia. Subjecta autem ignis quæ secundum supradictum modum dicuntur non calida, alio modo calida dicuntur, sicut tæda pinea, et alia inflammabilia dicuntur calida, eo quod facile alterantur et mutantur per ignem ad hoc quod actu igniantur et incendantur.
Opinati sunt quidam quod calidum liquefaciat et coagulet omnia corpora, licet hoc non sit universaliter verum, sed potius corpora quæ in sua compositione sunt multæ aquæ, et minus terræ habent, sicut metallica, coagulantur ex frigore. Quæ autem multæ quidem sunt aquæ et multæ terræ in compositione sua, coagulantur et adunantur et constant ex calore evaporante humido, sicut lac coagulatum : quia id plus terræ quod est in compositione talium corporum, citius desiccatur evaporante humido. Sed jam in alio loco librorum naturalium locuti sumus de istis rebus manifestius, in quarto videlicet Meteororum, ubi de coagulabilibus et liquabilibus fecimus tracetatum. Ibi enim distinximus corpora quæ liquefiunt, et diximus causam, propter quid constant et adunantur ea quæ coagulantur.
Ex omnibus autem quæ inducta sunt, manifestum est quod inquisitio sciendi calidum et calidius secundum quod est de cumplexione corporum naturalium compositorum ex contrariis, est indetermi-
nata : eo quod multipliciter calidum est in talibus, nec est in eis omnibus secundum unum et eumdem modum.
Oportet igitur distingui calidum, dicendo quoddam calidum esse per se, et quoddam per accidens. Calidum autem per se est, quod semper est calidum : aliud autem ab illo, quod videlicet sibi relictum infrigidatur, est calidum per accidens.
Adhuc autem calidum dicitur potentia, et calidum actu.
Amplius autem dicitur calidum unumquodque secundum modum sui caloris, ita quod aliquid dicitur calidum, quia plus alio secundum alterationem caloris immutat sensum. Maximi autem caloris dicitur esse hoc quod inflammatur ex igne.
Cum autem ex dictis sciamus, quod calidum dicitur multipliciter quod est sicut habitus, ex eodem scimus etiam frigidum dici multipliciter quod est per modum privationis: quia si unum contrariorum est multiplex, et reliquum. Consequenter autem oportet dicere de multiplicitate sicci et humidi prout sunt in corporibus physicis mixtis: haec enim dicuntur multipliciter. Sicca enim quædam dicuntur potentia, et quædam actu: glacies enim quæ secundum naturam est humida actu, et per accidens est sicca, per se autem est humida. Terra autem, cinis, et his similia quando infunduntur humore, sunt humida per accidens, potentia autem et per se sunt sicca: et quando talia non separata sunt ab humore, dicuntur in actu humida, eo quod in eis multa permixta est humiditas aquæ: propter multam autem partem terræ existentem in eis dicuntur potentia sicca. Per hunc igitur modum occulte multipliciter dicitur siccum et humidum, et calidum et frigidum: et quilibet modus est modus veritatis in corporibus physicis mixtis.
His autem sic distinctis et determinatis, manifestum est quod sanguis est calidus per se, sed forte intensi et magni caloris
<--- Page Split --->
efficitur per accidens : sicut in patientibus causon. Calidum autem dico per se, eo quod calidum recipiunt in diffinitione ipsius, sicut albedo recipitur in diffinitione albi. Est enim sanguis humor calidus et humidus, nutrimentum in habentibus sanguinem existens. Aliquando autem efficitur calidior per accidens febris vel putrefactionis, quam sit per naturam, ut diximus : et hac caliditate non dicitur calidus per se, sed per accidens : et hoc etiam modo dicimus quod res quæ sunt in natura calidæ et humidæ, quando corrumpuntur et separantur a natura et a corpore in quo sunt per naturam, coagulantur algido, et per hoc videntur frigidæ, sicut sanguis a corpore animalis separatus. Res enim quæ secundum naturam sunt calidæ et grossæ, quando a natura et corpore in quo naturaliter sunt, separantur, alterantur et acquirunt contrarias dispositiones. Cholera enim sicca per naturam, quando infrigidatur, efficitur humida : sanguis vero per naturam humidus, infrigidatus exsiccatur magis.
Patet igitur ex omnibus inductis, quod communicatio contrariorum et genera eorum in corporibus mixtis est secundum magis et minus, sicut et generatio omnium qualitatum naturalium. Declaratum est igitur quantum possibile est nobis, qualiter calidum et humidum dicuntur in sanguine, et qualiter et quam habet communicationem cum his contrariis quæ sunt in natura.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans ea quæ prælibanda sunt de compositione animalis et de complexione.
Præter omnia autem quæ dicta sunt, oportet adhuc rememorationem facere eorum quæ prolixius in antehabitis istius scientiæ libris et in libris de Locis et locatis et Ætlatibus diutius disputata sunt: nisi enim quædam illorum hic prælibentur, non satis facilis erit doctrina.
Primum igitur dicamus, quod in corporibus animalium tres sunt compositiones. Et prima quidem est commixtio vocata, quæ est ex alteratis ad invicem quatuorelementis et qualitatibus ipsorum, per qualitates primæ activæ et passivæ fractis excellentiis suis ad unum actum mixti deducuntur : qui actus differentias et gradus recipit secundum differentiam corporum animalium. Hæc autem mixtio elementorum continue extenditur in alteratione quousque fiant ex ea quatuor humores, qui sunt sanguis, et phlegma, et utraque cholera, rubea videlicet et nigra.
Secunda autem compositio est complexionalis humorum transmutatione pe-
<--- Page Split --->
racta, producens ex humorum transmutatatione membra consimalia : et ideo ad speciem membrorum consimilium haec operatio terminatur : et complexio haec compositio proprie vocatur.
Tertia vero est constitutio membri officialis ex similibus, et constitutio totius corporis ex membris consimilibus et officialibus : quæ licet duorum videantur esse compositiones, non sunt vere nisi una : quoniam membra consimilia non alterantur a formis suis in compositione membri officialis : et eumdem modum compositionis habent officialia in compositione totius corporis.
Prima autem harum compositionum tempore et generatione quidem est prior, et secunda est media, et tertia est ultima : sed secundum substantiam et rationem ultima est prior, quia ab illa habet animal et sensum et motum animalis. Si enim sufficerent consimilia ad operationes explendas, non esset facta compositio membrorum officialium : non enim natura facit officialia propter pulchritudinem, vel propter aliud quod est de bene esse animalis, sed potius propter necessitatem animalium operationum, et propter necessitatem naturalium potentiarum et passionum propriarum animalis. Differentiam autem habent membra consimilia ab officialibus : quoniam consimilia sunt secundum dominium alicujus unius elementi : sicut ossa in quibus dominatur terra, et similiter caro, et quædam alia. Officialia etiam non possunt consistere ab unius elementi dominio.
Et si aliquis objiciat contra dicta, dicens quod et operationes auimæ complentur per unum simplex, sicut tactus per carnem vel per nervum tactivum, et auditus per tympanum auris, et gustus per nervum expansumin lingua,etolfactus duabus carunculis mamillaribus quæ sunt in anteriori parte cerebri. Dico, quod licet vis sensitiva principaliter sit in uno simplici, tamen sensus secundum suum optimum modum non completur
nisi cum organo : et ideo tactus subtilior neque est in carne, neque est in nervo sed in extremo indicis : et auditus neque est bene sine aure, nec visus sine oculo ad quem non exigitur humor crystallinus solus, sed et alii humores et tunicæ oculi et figura : et olfactus requirit nasum, et musculos pectoris qui ad ipsum deferunt aerem : et sic est in aliis animæ operationibus. Et sic patet quod in animali necessaria est compositio ex dissimilibus.
Sic igitur si quis velit subtiliter indagare, virtutes naturales animæ erunt sitæ in membro consimili, et virtutes vitales sive spirituales et animales erunt sitæ in membris organicis : principium tamen omnium membrorum est cor, sicut in antehabitis diximus, et alia sunt principiata ab ipso.
Amplius si quis in componentibus consideret, erunt humores qui sunt in animali cibus, alia autem erunt membra : et inter humores præcipuus cibus erit sanguis, et sanguis spissior magis cibat : sed tamen quod erit subtilioris humoris inter animalia, sublimius etiam erit in operationibus animæ : et quod grossioris humoris erit qui est ultimus cibus membrorum, grossius etiam erit in operationibus animalium : propter quod sanguinem non habentia, sed subtiliorem humorem sanguine, subtiliora sunt in operationibus quibusdam aliis sanguinem habentibus, sicut superius in parte dictum est, et adhuc inferius dicetur. Sicut autem in libro de Natura locorum et locatorum determinatum est, complexio est qualitas proveniens in corporibus animalium ex qualitate contrariarum operationum, secundum quod qualitates ipse alterantur ab invicem : et elementa dividuntur per minima, ita quod minimum uniuscujusque est cum minimo alterius. Sic enim in elementis ab invicem alteratis et divisis accidit una qualitas, quæ complexio vocatur. Non autem oportet nos hic dicere modos complexionis æqualis et inæqua-
<--- Page Split --->
lis, et quæ sit æqualis secundum omnem speciem, hoc enim in physicis nostris libris naturalibus jam determinatum est.
Sed circa æqualitatem complexionis animalium oportet scire, quod illud æquale non est æquale in sua natura quæ vocatur æqualitas medietatis arithmeticæ, sed est derivatum ab illa æqualitate, et acceptum secundum geometricam medietatem. Sed cum inter omnes temperantias æqualitatis animalium, æqualitas temperantiae hominis magis est juxta æqualitatem secundum naturam : non ita quod æqualiter homo constet ex elementis, quia hoc est impossibile : sed ita quod maxime in complexione homo recedat a contrariorum excellentiis, et accedat ad cœeli temperantiam, in quo maxima est æqualitas figurae et naturae inter omnia corpora naturalia : sic enim non est in caeteris animalibus.
Sic autem sumpta æqualitate multis dicetur modis : aliquando enim hominem aut aliud animal dicemus temperatum aut æqualem secundum comparationem ad alias species animalium, quæ secundum suarum specierum naturam et complexionem minus sunt æquales : sicut homo dicitur æqualis complexionis respectu equi vel asini, et caro pullorum dicitur esse æqualis respectu carnis asinorum et piscium.
Secundo autem dicitur aliquid æquale in specie quando attingit æqualitatem suæ speciei pertinentem, et inæquale quod distat ab illa.
Tertio autem modo dicitur æquale in sexu, sicut quando comparatur sexus ad sexum, sicut vir dicitur æqualis respectu fæminæ, aut e converso fæmina respectu viri. Si enim masculus secundum speciem excedit in calido et sicco, fæmina erit in his temperata æqualis : si autem secundum speciem sit excessus fæminæ in frigido et humido, masculinus sexus accedet ad medium temperamenti.
Quarto autem modo dicitur in aliquo æquale individui ejusdem speciei et ejusdem sexus, sicut vir aliquis respectu vi-
rorum, et fæmina aliqua respectu fæminarum.
Quinto autem modo dicitur æquale in uno secundum diversum tempus ætatis, sicut juvenis erit temperatus respectu temporis in quo est in senectute.
Sexto etiam dicitur æquale aliquod membrum respectu alterius membri, aut etiam respectu sui ipsius in diversis temporibus. Et aliis etiam modis multis dicitur æquale.
Modus autem primus hujus æqualitatis qui est secundum naturam speciei in comparatione ad species alias, habet latitudinem : eo quod omnia individua unius speciei sunt in una æqualitate : sed aliquis est status qui attingit aliquod aliud individuum simplicissime et maxime, et alia sunt in gradibus accidentia ad statum illum : et tantus potest esse recessus, quod species non salvatur sed destruitur : et ideo penes simplicissimum modum æqualitatis et modum talis latitudinis accipitur secundus modus æqualitatis : sicut si diceremus hominem aliquem maximam attingere æqualitatem et simplicissimam quæ potest esse in specie et natura hominis : et hunc dicit Aristoteles in philosophia prima esse mensuram omnium aliorum hominum, eo quod simplicissime participat naturam speciei hominis, et alii participant eamdem speciei naturam secundum aliquem accessum ad illum : et sic est in omnibus naturis specierum animalium. Raro tamen hujusmodi vera reperitur æqualitas : quia talem hominem aut animal oporteret esse in toto et in omnibus membris in dispositione simplicissima et æqualitate quæ debet esse secundum naturam. Non enim quodlibet membrum talis animalis debet esse simpliciter æquale et temperatum : quia cor est multum calidum, et cerebrum est valde frigidum : et forte nullum membrum etiam in homine est simpliciter temperatum, nisi sola cutis ut inferius dicetur. Cum enim membra principalia, ut in antehabitis diximus, sunt tria vel quator, cerebrum
<--- Page Split --->
non potest sua frigiditate temperare humiditatem cerebri et hepatis, cum cerebrum non multum est siccum : sed cor comparatum aliis est siccum, et cerebrum comparatum aliis est humidum.
Modus tamen iste complexionis strictior est quam modus primus : tamen habet diversitatem latitudinis : sed haec latitudo est secundum regiones et climatum latitudines, et praecipue in clinatibus multas et contrarias habentibus qualitates, sicut clima secundum et septimum. Indus enim habens omnino mediam et aequalem complexionem suae habitationi congruentem, non bene viveret in Anglia, vel Scotia, vel Dacia. Dacus autem attingens aequale complexionis suae habitionis, cito moreretur in India, vel Æthiopia : et sic est de aliis climatum differentiis. Et sicut in libro de Natura locorum dictum est, quodlibet clima habet latitudinem et medium per æquidistantiam inter duos terminos : et est æquale quod est secundum complexionem medium inter duos terminos, et hoc est quoddam æquale specialiter dictum præter super inductos modos.
Adhuc autem præter dictos modos est complexio æqualis quæ debetur singulari huic secundum quam potest vivere, a qua si mutatur, efficitur complexio inæqualis : et hæc etiam habet aliquam latitudinem et duos terminos : et medium est æquale secundum quod vita ejus sibi propria est optima : a qua si distat parum, est bona, non optima : et tantum distare potest, quod erit inæqualis et mala.
Adhuc autem modus specialis æqualitatis est secundum quem quodlibet membrum est in dispositione in qua debet esse, sicut os siccum, et cerebrum humidum, et cor humidum, et sic de aliis : et habet latitudinem et medium, quando videlicet membrum est in optima dispositione in qua esse potest. Quando igitur omnium recte specularum complexiones, est maxime æqualis hominum complexio : et quando regionum consideraveri-
mus complexiones, erit maxime æqualis, quæ est primi climatis, nisi forte maris et paludum Meotidarum nimia impediat humiditas. Post hanc autem maxima erit æqualitas illa, quæ est quarti climatis. Accidit enim in omnibus his accidentia impedientia, et maribus et montibus et aliis accidentibus, secundum quod in libris aliis determina vimus.
Amplius autem, ut patet ex prædictis, membra principalia non sunt propinqua illi quæ simpliciter dicta est temperantia : sed inter omnia membra magis propinqua temperantiæ est caro, et post hanc cutis, cutis enim non sentit temperata propter similitudinem quam habet ad ipsa : et causa temperantiæ ejus est, quod nervositas quæ contexitur in cute, temperatur propter sanguinem qui est in extremitate venarum. Dictum enim sapientium naturalium est, quod « simile non sentit simile. » Cutis autem manus temperatior est, et æqualior omni alia corporis cute. In manus autem partibus temperantior et æqualior est, quæ est in pulpa indicis. Illa ergo est proprius judex in tactu et discretissimus.
Dubitabit autem fortasse aliquis circa prædicta dicens, quod multarum specierum in natura videtur esse æqualitas una : quoniam cibum et species herbarum et radicum dicimus sanas et æquales homini : quod non fieret, nisi hominis haberent æqualitatem : sed quæ habent æqualitatem hominis, sunt de complexione hominis : et sic cum homine multa videntur eamdem habere æqualitatem. Sed hoc solvitur per sophisma æquivocationis : quoniam cum cibus vel species alia dicitur sana et æqualis homini, non ideo hoc dicitur quod eamdem cum homine habet æqualitatem, sed ideo quod ad hominis prolicit æqualitatem secundum effectum quem habet in copore humano. His igitur modis dicitur æqualitas.
Quæ autem in corporibus animalium recedunt ab æqualitate, et præcipue in corpore hominis qui nobilior est inter
<--- Page Split --->
animalia, sunt hæc : secundum caliditatem quidem recessus est, quia calidius in corpore est spiritus et cor a quo ipse nascitur spiritus : et post ipsum calidius est sanguis. Licet enim a quibusdam dicatur quod sanguis generatur in hepate, tamen necessario multus calor ei accidit a corde, sicut per antehabita istius scientia est probatum. Post sanguinem autem in caliditate exceditur câro, qua est quasi sanguis coagulatus, et est spissior, eo quod immiscentur in ipsa quasi fila nervosa. Et post hanc calidiores sunt venae pulsatiles, non quidem propter earum nervositatem, sed quia recipiunt calorem a sanguine subtili et spiritu qui pulsat in ipsis. Post has autem sunt venae non pulsatiles : et post has cutis palmae quaest temporatissima. Frigidius autem quod est in corpore, est phlegma, et postea sepum, et post hoc pinguedo, et et post hanc pilus, et post ipsum os, et postea cartilago, post quam est ligamentum, et post illud est chorda, postquam est membrana, et post eam nucha, et post illam medulla cerebri, et postea cutis : praecipue tamen ante omnia hæc in frigiditate excedens inter ea quaest auta partes animalis, secundum Aristotelein est humor oculi.
Adhuc autem humidius inter omnia quaest sunt in corpore,est phlegma,et post ea sanguis, post quem humidior est pinguedo, et postea sepum, et postea medulla cerebri, et post illam est nucha, et deinde succedunt secundum ordinem in humore caro mamillae et testiculi, pulmonis et hepatis, splenis et renum, post qua humidius sunt musculi et cutis : et hunc quidem modum posuit Galenus.
Scire tamen oportet, sicut in Physicis nos dixisse meminimus, quod pulmo in sua complexione non est multum humidus. Generaliter enim omne membrum in sua complexione naturali suo assimilatur nutrimento, et in sua complexione accidentali membro sibi propinquo assimilatur : pulmo autem nutritur ex san-
guine calidiori, cum quo multum de cholera admiscetur : per accidens autem adunantur in eo multæ superfluitates ex vapore nutrimenti, qui venit ad ipsum et convertitur ad aquositatem in porositate ipsius, et distillat ad ipsum multum de catarrho capitis, propter quæ efficitur mollis et humidus. Sic igitur naturaliter est siccior hepate : quia humiditas ejus est per accidentia quæ diximus. Humiditas autem hepatis est, eo quod sanguis qui pertinet ad nutrimentum totius corporis, aquosus primo est in hepate : membri autem sanguinei humiditas causatur ex hoc, quod sanguis pertinens ad incrementum membri et nutrimentum, intus profundatur in ipso. Licet autem phlegma naturale sit humidius sanguine, tamen quia phlegma naturale est materia sanguinis, oportet quod multum amittat de humiditate naturali, antequam per calorem naturalem convertatur in sanguinem.
Siccius autem quod est in corpore animalis, est capillus : est enim ex vapore, cujus humiditas evaporavit, et coagulatus est ad aerem circumstantem. Et post capillum siccius est os, quod humidius capillo ostenditur per hoc quod animalia aliqua nutriuntur ossibus, nulla autem nutriuntur pilis. Et similiter est de plumis avium : et ideo pili et plumæ gluttita ab animalibus, indigesta rejiciuntur superius vel inferius per anum. Post os autem in siccitate est cartilago, et post hanc ligamentum, et post hoc venæ non pulsatiles, et post has sunt pulsatiles, post quas sunt nervi motivi, et post hos est cor, et post ipsum sunt nervi sensitivi, nervi enim motivi sunt frigidi et sicci : nervi autem sensitivi quidem sunt frigidi secundum naturam, sed non multum sicci, quinimo ad temperantiam fere accedunt. Ultimum autem obtinens siccitatis gradum est cutis.
Omnia autem hæc in superius habitis quidem dicta sunt, sed hic repetita, ut facilius ostendamus causas eorum quæ diximus, et ut facilior sit doctrina.
<--- Page Split --->
et aetatem quae est ante luxuriam perfeccti et maturi seminis, et aetatem luxuriativam.
Ætas autem infatilis calorem habet quasi temperatum, et abundat in humore valde propter spermatis vicinitatem : propter quod etiam nonnulli medicorum dubitaverunt de calore pueritiae et juventutis, quis horum calorum alium excederet. Dicunt enim quidam calorem pueritiae esse intensiorem quam calorem juventutis. Pueri autem magis crescunt quam juvenes, et magis completa habent opera naturae in appetitu nutrimenti et digestionis : haec autem non essent in illa aetate, nisi calor naturalis qui acquiritur ex spermate et spiritu spermatis, in illa aetate esset major et fortior. Alii autem his contradicunt : eo quod calor invenum est acutior, et sanguis spissior in quo calor confortatur : cujus signum est, quod tunc fluit a naribus multus sanguis propter calorem : complexio enim illius aetatis multum est cholerica : complexio autem puerilis magis est ad phlegma declinans.
Ad eumdem autem modum recapitulare oportet quaedam in scientia de aetatibus dicta.
Ætates igitur sunt quatuor in genere, quarum prima quae vocatur ætas puerilis, quæ a quibusdam dicitur ætas incrementi, durat fere usque ad triginta annos. Secunda autem est ætas status protensa usque ad triginta quinque, aut usque ad quinquaginta annos. Tertia autem ætas diminutionis quæ tamen dicitur esse cum permanentia vigoris, eo quod in ea causæ vigoris diminui incipiunt plusquam sit in ea perceptibilis destitutio vigoris, quæ vocatur ætas virilis, usque ad quinquaginta durans annos vel prope. Ultima autem ætas senilis cum notabili destitutione vigoris et substantiae. Ætas autem puerilis dividitur in infantilem, quæ est ætas noviter geniti partus, et ætatem motivam quando moveri incipit : et ætatem quæ est ante fortitudinem, et illa est quæ vocatur dentium perfectorum plantatura, quando dentes jam mutari et renasci incipiunt :
Adhuc autem quia motus juvenum sunt fortiores : motus autem est ex calore : propter quod etiam calidi cordis homo existens motuum est plurimorum. Sunt etiam juvenes fortioris digestionis et duriores digerunt cibos : quæ omnia non nisi a calore fortiori causantur. Dicunt etiam isti, quod appetitus cibi qui crescit in pueris, non est propter calorem, sed propter frigus : et ideo qui habent appetitum caninum, ex frigore habent eum. Signum autem quod in juvenibus est naturalior appetitus, et melior cibi decoctio, est quod non evomunt cibos, et delectantur in eo multum quod comedunt.
Adhuc autem quod hæc ætas declinet ad choleram, significatur ex eo quod accidunt eis ægritudines cholericae calida æt ut frequentius, sicut est tertiana.
Adhuc autem in hac ætate accidens vomitus est cholericus : e converso autem ægritudines puerorum ut frequentius
<--- Page Split --->
sunt frigidae et humidae, et febres eorum sunt phlegmaticae, et ut in pluribus vomitus eorum est phlegma. Dicunt etiam isti, quod augmentum in pueris non est ex fortitudine caloris, sed propter multam humiditatem quae abundat in pueris, quae etiam a modico calore facile extenditur in augmentum. Dicunt etiam multitudinem appetitus esse ex diminutione caloris, sicut prius diximus.
Omnia autem haec dubia, sicut in antehabitis diximus, solvit Galenus, ut videtur, dicens quod calor utriusque aetatis diversis modis est aequalis quidem in essentia et secundum radicem : sed calor in pueris est major secundum quantitatem, et in juvenibus est major secundum qualitatem. Et hujus exemplum est sicut si unus in radice et essentia acciperetur calor in lapide et in aqua : hic enim calor penetratus in lapidem siccum esset acutior qualitate, et quantitate minor propter materiae restrictionem et adunationem. In aqua autem esset quantitate major propter materiae abundantiam et fluiditatem, sed qualitate esset hebetior propter humorem qui remollit acutos angulos ignei caloris. Signum autem veritatis ejus quod dicit Galenus, est quod pueri generati sunt ex spermate in quo multus est calor, et non accidit eis causa refrigerationis hujus caloris : puer enim semper est in augmento, et secundum gradus continuos non habet in se propter quod calor diminuatur. In juvenibus autem nulla prorsus est causa, quare in eis auctus sit calor, neque etiam causa quae hunc calorem remittat : sed potius calor naturalis custoditur in eis ex humiditate radicali quae est in eis, quando tamen evaporavit et minor est quam in pueris : et ideo acuitur calor qui est in ipsa. Cum autem subtiliter consideratur humiditas naturalis, et comparatur ad calorem naturalem qui est in ea sicut in subjecto, et ad incrementum quod fit ex ipsa, videbitur esse pauca comparatione utriusque, et maxime respectu incrementi quod fit ex ipsa, sed abundans respectu caloris, et
præcipue in pueris, exigitur enim in pueris et quod conservet calorem, et ut præstet incrementum Juvenibus autem in quibus est minor humiditas, non sufficit ad utrumque istorum, sed facit alterum, scilicet quod conservat calorem, et non multum de se præstat incrementum. Falsum autem omnino dicet, qui asserit humiditatem sufficere incremento, et non calori naturali : non enim poterit fundari super aliquam humiditatem crementum, super quam non poterit fundari causa crementi efficiens, quæ est calor naturalis. Remanet igitur ut humiditas in juvenibus sit causa et subjectum caloris, et non sit causa augmenti.
Quod autem dicunt quidam in pueris humiditatem esse causam augmenti præter calorem, est simpliciter falsum : humiditas enim non est nisi causa materialis incrementi : materia autem non agit per seipsam sine causa efficiente : licet autem anima nutritiva sive vegetabilis causa sit efficiens incrementi, non tamen efficit sine calore naturali extendente humiditatem.
Quod autem dicitur, quod in pueris causatur appetitus ex frigiditate, est falsum. Talis enim appetitus non est cum bonitate digestionis. Digestio autem in pueris est optima : cujus signum est, quia nisi esset in eis digestio optima, non redderetur corporibus plus per nutrimentum quam deperderetur per dissolutionem. Quod autem pueris accidit mala digestio aliquando, est ideo quia gulosi sunt, et comedunt multa humida : et hac via motus inordinatus in pueris inducit corruptionem. Hæc est igitur complexio puerorum, et etiam in ætate quæ propinqua est pueritiae.
In ætate autem quæ est post pueritiam, incipit consumi humidum naturale a calore aeris circumstantis, quem coadjuvant calores ex motibus corporalibus et animalibus causati, sicut alibi diximus : et præcipue ipsa lassitudo naturalis humidi, quæ non semper potest resistere calori naturali, quinimo habet ter-
<--- Page Split --->
minum ad quem resistere potest, sicut et caetera omnes virtutes naturales et materiales, sicut jam scitum est et in Cælo et Mundo, et in libro de Ætati bus. Oportet igitur, quod post tempus per quod caloribus agentibus in ipsum resistere potest, continua fiat ipsius deperditio : et minus sit quod restauratur ex cibo, quam quod deperditur ex ipso : et sic deperditio continua extenditur donec totum deperdatur : et tunc accidit mors naturalis animali.
Adhuc autem ex indigestione accidit humiditas extranea indigesta, quae augetur in corporibus animalium ex infrigidatione caloris, et est humiditas phlegmatica. Ex prima igitur causa deficit calor ex defectu sui subjecti in quo fovetur et salvatur. Ex secunda autem ex humido innaturali suffocante et contrarias qualitates innaturales ingerente. Et hæc duo, sicut alibi dictum est, inducunt vitæ terminum naturalem in omni individuo. Sed sunt alii termini vitæ accidentales, sicut interfectio decollationis, et hujusmodi, de quibus per philosophiam naturalem causæ non quæruntur hic a nobis.
Ex dictis igitur manifestum est, quod corpora puerorum et juvenum æqualiter sunt calida : sed corpora puerorum excedunt in humiditate : et signum hujus est mollities suarum carnium, teneritudo suorum ossium, et flexibilitas suorum membrorum et suarum junctuarum. Similiter etiam certificat hoc, quoniam necesse est esse humidiora quæcumque sunt spermati magis propinqua, cum sperma sit tota causa generationis : pueri autem magis sunt propinqui spermati et spiritui fumoso humido, qui penetrat membra et remollit ea in illa ætate. Virilis autem ætas, et præcipue senum, est sicca : cujus signum est durities membrorum, et laxatio et corrugatio cutis : hæc enim corrugatio provenit ex frigido èt sicco, quia siccum est causa laxitatis, et frigidum est causa corrugationis, ex eo quod frigidum complicat
constringendo plicam pellis super aliam, et sic inducit rugas. Igneitas autem et aereitas quæ sunt causa subtilitatis membrorum, in talibus ætatibus sunt paucæ : calidum enim in ipsis est in evaporatione, et evaporans calidum secum trahit humidum : et ideo corpora virorum et præcipue senum, remanent frigida et sicca : juvenum autem corpora sicca quidem sunt in comparatione puerorum, et sunt humida in comparatione virorum et senum. Similiter autem corpora virorum calida sunt in comparatione juvenum : et senum corpora sunt simpliciter destituta humido et calido naturalibus, sed habent humiditatem phlegmaticam exterius membris adhærentem et remollientem ea, quæ est humiditas accidentalis, frigus mortis et suffocationem caloris naturalis inducens.
<--- Page Split --->
titur de sapore et odore qui prius fuerat in cibo. Cum autem sic incipiat digestio in stomacho, quando cibus pervenit ad stomachum, digeritur in stomacho digestione completa, non solum calore stomachi, sed etiam adjutorio circumstantium, sicut hepatis a dextro, splenis a sinistro : quoniam licet splen non calefaciat per se, tamen calefacit per venasmultas pulsatiles quae veniuntei primum quidem a corde, et deinde ab hepate. Calefit etiam stomachus per zirbum qui est circa ipsum : zirbus enim de facili calefit propter sepositatem quae fit in ipso, et per calorem conceptum calefacit stomachum ab anteriori, et cor calefacit eum a superiori : quia ibi appropinquat stomacho calore mediante diaphragmatis.
Digestio autem cibi fit in stomacho, postquam cum cibo commixta est aquositas per potum accepta. Hanc enim oportet misceri ut sic ex tota materia simul generetur succositas, quae de facili transeat lambendo et infundendo super venas hepatis. Post digestionem autem in stomacho factam aliquid ex succositate attrahit stomachus, et aliquid per venas mittit ad hepar, et residuum permixtum per portanarium transmittit ad intestina, a quibus per venas mesaraicas sugit hepar succositatem illam. Venae autem mesaraicae sunt venae graciles dura continuata pluribus intestinis : et per illas procedit et effunditur illa humiditas graciliando semper et manando, donec dividatur in venas capillares, quae sunt in omni parte hepatis : nec posset umquam effundi in tam parva vasa, nisi per aquositatem potatam ita fieret meabilis : alia enim non est utilitas aquositatis potae nisi ista. Venae autem capillares quae sparsae sunt per totum corpus hepatis, adunantur in gobbo hepatis, et ibi faciunt venam magnam, et in illa decoctione fit sicut in omni eo quod coquitur, quod est succositas commixta. Quiddam enim enatat in ipsa, quod est sicut spuma, et hoc est materia cholerae naturalis : et quiddam residet in ipsa terrestre grossum, et hoc
CAPUT VI.
Et est digressio declarans modum digestionis ciborum animalium, et generationem humorum, et modum generationis eorum.
Praecidentibus autem adhuc adjungendum est de modis digestionis animalium quae generantur ex cibo digesto. De his enim oportet praentelligere antequam loquamur de causa membrorum animalium : quoniam ex his multorum accipiuntur membrorum causae.
Oportet igitur scire, quod cibus quamdam per masticationem in ore suscipit digestionem : et hujus causa est, quia virtus digestiva est in interiori membrana stomachi : haec autem eadem est cum membrana linguae et palati : et ideo statim in ore suam incipit exercere operationem, cum cibus per masticationem fuerit divisus : saliva tamen coadjuvat ad hanc digestionem, eo quod in ipsa est calor aliquis faciens aliqualem decoctionem : et propter hanc digestionem triticum masticatum magis maturat apostemata, quam decoctum in aqua vel pistatum. Signum autem hujus digestionis est, quia per masticationem cibi multum amit-
<--- Page Split --->
est materia melancholiae : et quiddam est subtile et purum, et hoc est materia sanguinis : et quiddam remanet incompletum aquosum, et hoc est materia phlegmatis.
Adhuc autem quiddam enatat sicut spumosum intensum, et hoc est materia cholerae innaturalis : et quiddam cadit residendo intensum et incineratum, et hoc est materia melancholiae innaturalis : et quiddam stat viscosum quod calore dividi non potest, et ex illo fit phlegma innaturale : et quiddam remanet purum et interminatum, et hoc est ex quo generatur sanguis.
Omnia autem haec fiunt in gibbo hepatis in vena magna sub calore cordis vel membri quod est loco cordis in animalibus, postquam per venam emugroriam quae ad renes descendit, separata fuit aquositas superflua et emissa ad renes cum aliqua parte sanguinis qui propter nutrimentum illuc derivatur : et tunc vena illa magna quae a corde venit ad gibbum hepatis, in gibbo hepatis dividitur in duos ramos, quorum unus ascendit, et alter descendit : et dividuntur per membra : et per illas venas sanguis defertur ad membra, exsudans in extremitatibus omnium venarum : et cum exsudaverit, imbibitur membris et nutrit ea, sicut in antehabitis libris determinatum est, et iterum suo loco in sequentibus dicetur.
Patet igitur ex his quae dicta sunt, quod humor est corpus humidum fluens et alteratum per decoctionem ad nutrimentum membrorum. Est enim humor de substantia cibi membri sanguinei, aut phlegmatici, aut cholerici, aut melancholici. Aliquando autem humor est superfluus, quem oporteret de corpore evacuare quamvis non sit malus, aut quamvis non sit convertibilis in nutrimentum bonum.
Amplius autem humiditatum corporis quaedam sunt primae, et quaedam secunde. Primae autem sunt quatuor humores, de quibus jam dictum est. Secundae autem sunt quaedam humiditates superfluae,
quae sunt elongatae a suis principiis : quae quidem potentes sunt transire in membra, sed non transierunt cum effectu completo. Hae autem humiditates sunt trium modorum : quaedam enim dispersa est per membra, sicut ros quidam imbibitus membris, et est haec humiditas habilis ut infundatur membris propter duas utilitates, quarum una est ut infundat membra quando patiuntur dissolutionem aliquam. Secunda autem est, quod humectet membra quando ex aliquo modo forti desiccatio inducitur in membro.
Adhuc autem est alia humiditas quae est propinqua coagulationi, et est cibus aiteratus ad membra secundum speciem complexionis membri, sed non adhuc pervenit ad complementum.
Tertia autem humiditas est, quae est intrans membra a principio crementi : cujus principium et origo fuit a materia seminis in embryone, secundum quod principium embryonis fuit ex humoribus.
Sic igitur humiditates tam bone quam superfluae sunt in genere quatuor modorum : sanguis videlicet, et cholera, et phlegma, et melancholia.
Sanguis autem qui est calidus et humidus est duorum modorum : naturalis videlicet, et innaturalis. Naturalis quidem est rubeus et boni odoris et dulcis. Innaturalis est duorum modorum. Unus fit innaturalis non per commixtionem alicujus alterius cum ipso, sed potius propter mutationem quae fit in ipso secundum calidum aut frigidum. Alius autem fit innaturalis per commixtionem alterius humoris cum ipso : et hoc fit in duobus modis. Uno quidem, quando humor intrinsecus venit intra ipsum et corrumpit substantiam ipsius : sicut cum immiscetur in sanguinem aliquid spumosum, hoc est, cholera, aut fax alicujus, hoc est, melancholia aut phlegma. Alio autem modo fit, quando aliquid praedictarum generatur in sanguine ex aliqua parte substantiae quae remansit in sanguine a prima sua origine. Variantur autem jam isti modi secundum diversas diversorum humorum mixtio-
<--- Page Split --->
nes et generationes, ita quod aliquando sit fex alba, aliquando nigra, et aliquando rubea : et secundum quod mutatur ex talibus causis in calore, ita mutatur in odore et sapore.
Phlegma autem naturale est materia sanguinis : et phlegma quidem dulce parum est frigidum respectu corporis, sed multum est frigidum respectu sanguinis. Et Galenus quidem dicit, quod « natura non ordinavit animalibus, et præcipue in homine receptaculum phlegmatis, sicut ordinavit receptacula choleræ et melancholiae : et cursus ejus similis est cursui sanguinis.» Hujus autem jam in ante habitis istius scientiæ diximus esse duas causas, quarum una est necessitas, et altera est utilitas. Necessitas quidem est restauratio sanguinis et nutrimentum quorundam membrorum. Utilitas autem est remollitio juncturarum, ne multo motu indurentur. Portio autem gypsei phlegmatis causatur ex eo quod ex calore motus juncturarum evaporat subtile et remanet grossum gypsum. Causa autem salsedinis phlegmatis est mixtio partium terrestrium intensarum et amararum cum ipsius humiditate aquosa æqualiter. Si autem particulæ tales combustæ terrestres essent multæ et superabundantes, tunc facerent phlegma amarum : secundum enim hunc modum etiam salem faciunt hi qui in salinis operantur. Galenus tamen dixit, quod « phlegma poterit fieri salsum per solam putrefactionem in seipso : » et hoc non est incredibile, quia in putrefactione calore exhalante educitur humidum subtile, et tunc in humido grosso remanente intenditur terrestre, et hoc fit causa salsedinis.
tur cinereitas sua cum aquositate sua : et quod fit ex illo est res pessima.
Adhuc autem cholera innaturalis aliquando generatur in hepate, et aliquando in stomacho : sed ea quæ generatur in hepate et crematur, est subtilior. In stomacho autem generatur ea quæ viridis est, et prasina propter virorem vocatur, et sua generatio est ex adustione choleræ quæ vitellina vocatur, et tunc totum nigrescit combustum : et immisectur naturalis cholera cum alla, et tunc sic totum viride : et illud prasinum comburitur multum et efficitur viridissimum quasi ærugo æris, et hæc est cholera pernecabilis, et est quasi venenum.
CAPUT VII.
Et estDIGRESSIOdeclarans operationes calidi et frigidi in sanguine et pinguedine animalium sanguinem habentium et non habentium, et præcipue in cerebro et medulla.
Oportet autem scire, quod porus qui dirigitur a cisti fellis ad inferiora intestina, aliquando oppilatur : et tunc propter defectum choleræ egestio fit alba ex phlegmate : et aliquando inducitur infirmitas quæ colica vocatur.
Aliquando autem crematur cholera in seipsa, et accidit cinis in ipsa, et aduna-
Consequenter autem ad notitiam eorum quæ dicta sunt de multiplicitate calidi et frigidi et humidi et sicci, et ad faciliorem notitiam sequentium, præmittamus adhuc capitulum de cibo interiori animalium, hoc est, de humore qui est
<--- Page Split --->
cibus universalis animalium : dicentes quod omne animal quod cibatur, aut habet sanguinem, aut humorem alium loco sanguinis existentem.
Omne autem animal sanguinem hahens, calidius est eo quod sanguinem non habet : præcipue tamen masculus in his quæ habent sanginem, calidior est sanguinem non habentibus. Quidam tamen antiquorum medicorum, sicut Martimon et sequaces ejus, dixerunt fæminas esse magis calidas quam viros: et hujus signum esse dixerunt, quod redeunte mense in novilunio vel plenilunio menstruorum patiuntur distillationem : sed Pythagoras quem quidam Abrokalix corrupte vocant, his dixit contrarium, et veritatem dixit in hoc.
et per accidens : et similiter siccum dicitur per essentiam, sicut in lapide : et dicitur siccum per accidens, ut in glacie.
Et de omnibus his satis dictum est, sed hic repetuntur, ut sciantur effectus eorum in animalibus. Animalia enim aquosa subtilem habentia sanguinem et aquosum, sunt valde timida. Quæ autem habent sanguinem spissum, sunt audacia : eo quod sanguis ille magis retinet calorem, sicut terra calida diutius retinet quam aqua : propter quod calorem iræ diutissime retinent porci, et cameli, boves, et leones, et similiter est de homine grossi sanguinis.
Adhuc autem animal non habens sanguinem, non habet sepum, neque zirbum : in sepo enim et zirbo est terrestreitas propter quam talia coagulantur. Sepum autem et zirbus sunt in animali præcipue dentes in superiori mandibula non habente. Sepum etiam talium animalium liquefactum, citius coagulatur, eo quod multum sunt terrestria : cujus signum est, quod cornua et ungues ex multa habent terrestreitate. Non autem ita congelatur sepum animalium aliorum. Quia autem pinguedo est de sanguine aquoso frigido, et facile frigido congelatur : ideo quando multiplicatur nimis in corpore, exstinguit et congelat calorem naturalem et interficit animal. Hinc est etiam, quod ossa et sepum non habent sensum : quia sunt quasi sanguis congelatus privatus calore, quia horum digestio non est similis digestioni carnis. Frigus ergo in talibus confortatur : et postquam fuerit potens supra corpus, mors inducitur.
Adhuc autem ex eademfcausa contingit, quod postquam pinguedo multiplicatur in corpore, rescindetur generatio ex infrigidatione sanguinis.
Amplius autem medulla quæ est in ossibus, est ex dissolutione subtilis et aquosi sanguinis, qui ad perfectam digestionem non pervenit : hoc enim quod perfecte digestum est de sanguine, est quod
Adhuc quidam Antiquorum opinati sunt sanguinem et choleram frigidos esse humores : cum tamen per ipsum effectum humores hos constet esse calidos : quia sanguis præstat incrementum, quod non faceret nisi per caloris operationem : et cholera pungit, et aperit vias, quod nequaquam prævaleret facere nisi per calidum acutum pungens : sicut Pythagoras bene dixit pungens esse calidum, eo quod ex acutis compungit angulis.
Calidum autem, sicut in præcedentibus diximus, dicitur multis modis. Calidum enim est quod actu calefacit, sicut ignis aut ignitum : et dicitur calidum potentia, quia cum receptum fuerit in corpus animalis et excitatum calore naturali, calefacit. Et dicitur etiam aliis modis quos prædiximus : sicut aliquando dicitur id calidum, quod quando multiplicatum in sua specie sumptum fuerit, calefacit, cum tamen modicum de sua specie non calefacit : sicut apium dicitur calidum, eo quod multum apium sumptum calefacit, modicum tamen non calefacit. Dicitur etiam calidum aliquando, quod acceptum calorem vix deponit, sicut plumbum : e contra autem corpora combusta cinerosa cum calefiunt in se profundunt ignem : et cum abluantur, redduntur frigida. Adhuc autem dicitur calidum per essentiam
<--- Page Split --->
venit ad speciem carnis : medulla autem in essentia sua secundum aliquem modum spermati assimilatur. Et medulla quidem pueri est sanguinea : medulla vero juvenum ex acutiori generatur sanguine quam medulla senum. Est autem medulla sustentamentum et irrigatio ossis, et generatur ex superfluo cibo ossis, quod colatur ex corpore ossis ex parte interiori in concavo ossis, et tamen est nutrimentum ossis. Haec enim non sunt contraria, quod dicatur esse superfluitas cibi ossis, et quod sit cibus ejus : cum enim medulla est multa, aliquid ipsius poterit converti in nutrimentum vel cibum. Universaliter autem loquendo medulla est sanguis alteratus ad naturam ossis. Animal autem quod stricta habet ossa et multum subtilia, non indiget sustentamento et nutrimento ossium, et non habet medullam [in ossibus sicut leo. Adhuc autem juvat multus calor leonis.
Animal autem non habens os, non habet medullam nisi nucham quae circumdatur spinis dorsi : et haec medulla licet sit fundamentum nervorum procedentium a spina dorsi, valet tamen etiam ad alia quaedam : est enim continuativa quasi per modum ligamenti spondilium. Similiter autem utilitas spondilium non est solum in hoc, quod sint cooperimentum nucha, sed etiam ut sint origo ossium super quae fundatur corpus. Opinati sunt quidam, quod natura nucha et iua cum cerebro, eo quod continuatur cum ipso. Hoc autem error est, quia natura cerebri et complexio est frigida, sed spinalis medulla est calida. Signum autem hujus est pinguedo ipsius. Calorem autem hunc habet a corde, quem ante spinam potentia acquisivit : ex hac tamen caliditate non exsiccatur, quia continuam a cerebro recipit irrigationem.
Opinati sunt etiam quidam substantiam cerebri esse sentientem, et quod habeat virtutem sensitivam tangibilium. Hoc autem falsum est : talis enim est, qualis est natura medulla quae est in ossibus : non
enim dolet cerebrum propter apostema in sui natura, sed potius propter apostema in suis pelliculis. Non tamen propter hoc negandum est, quin in cerebro sit aliquid in quo sensuum vires reponuntur, et in quo est spiritus vitalis et animalis : sed tamen illud non est sentiens sensu tactus, sicut cerebrum est principium visus, et tamen non videt : et est principium virtutis motiva motu voluntario, et tamen non movetur : sed profecto principium istarum virtutum est spiritus qui est in cerebro, et ipsum cerebrum est arca virtutum qua per spiritum vehuntur et fluunt ad membra continuata cum medulla cerebri, sicut et ipsa testa capitis est arca medulla cerebri. Non autem oportet, quod arca aut transitus sive via virtutis participet virtutem eamdem. Sicut enim in duobus nervis qui optici dicuntur, non oriuntur virtutes visiva, sed in cerebro : eo quod ipsum cerebrum aequat et temperat calorem spiritus calidi, et facit ipsum visivum, et aliorum sensuum, aequat enim cerebrum spiritum sensitivum : sic etiam sicut in arca et origine est spiritus vitalis in corde, et aequatur ad pulsum in ipso : aut forte a corde oritur naturaliter oris spiritus, qui tamen in cerebro temperatur et aequatur ad sensus et motus operationem, in hepate autem ad operationem naturalium virtutum : non enim erit cerebrum ad hoc quod sentiat, sed ad hoc ut spiritus sensitivus in eo sicut in aequante et temperante ipsum, non oportet quod ipsum sentiat.
Testatur autem hoc Galenus dicens, quod non tangit, nisi quod habet aequaltatem secundum complexionem qualitatum tangibilium. Et dicit idem, quod cerebri complexio exit ab aequalitate, et declinat ad frigus : et frigiditatis ipsius effectus est insensibilitas ejus. Quamvis autem etiam cor declinet ab aequalitate, tamen declinatio sua est ad caliditatem : et caliditas major qua non corrumpit complexionem, est causa majoris sensibilitatis. Nec impedit cor a sentiendo per
<--- Page Split --->
caliditatem : sed potius quando impeditur, hoc accidit ei ex instrumentis quae ministrant ei, sicut est spiritus : quando enim ille infrigidatur, multum impedit cordis sensibilitatem.
Melius igitur quod in hac re dici potest, est quod dicatur, quod primum operans sensum sit spiritus : et quod non consequitur aliquo modo ut arca spiritus aut custodia sua, aut id quod temperat ipsum et æquat ad sentiendum, sit sentiens aliquo modo : sed oportet ut recipiat complexionem et substantiam quæ possit æquare et temperare spiritus sensibiles ad sensuum operationem. Melius igitur est ut dicatur ut membrum sentiens id quod est magis æquale, sicut caro, et substantia excedens in frigido et humido aquatico sicut est cerebrum, sensum habere non poterit. Spiritus autem habilis ut vehat virtutes, est calidus : eo quod frigidum stupefacit virtutes.
Et si objiciatur, quod inspiratio est frigida, quæ tamen confortat spiritum : dicemus quod inspiratio non est ad hoc, quod æquet et temperet spiritum, sed potius est ut impediat nimis calidum intendere spiritum : hoc enim si confortaretur, dissolveret spiritum et diminueret ipsum. Eventatur igitur ab inspiratione, et prohibetur ab evaporationibus superfluis.
autem frigidissimum est, ut æque distans cordi refrænet calorem et ebullitionem ipsius. Juvat etiam spiritum sibi a corde venientem, et nimis calefactum ad æqualitatem aliquam temperat : quæ æqualitas convenit motibus et operationibus virtutum cerebri : virtus enim motiva et sensitiva venit a corde ad cerebrum vecta spiritu : spiritus veço procedens a corde in substantiam cerebri, multis modis substantiam cerebri rectificat, sicut in nutritri, et augeri, et multis aliis : omnia enim hæc sunt a virtute cordis. Spiritus igitur secundus qui a corde procedit, multas habet virtutes et operationes. Cum autem intraverit ad hepar vel cerebrum, aptatur complexioni hepatis vel cerebri : et tunc non habet nisi virtutem illi membro convenientem. Nec impeditur illa quacumque alia a corde veniente : quia semper aptatur ad illius membri operam. Hoc autem totum ex corde causatur : cum enim anima sit una in uno corpore, aptatur anima uni primo membro quod est principium omnium aliorum, et in medio eorum positum : et calor qui est in ipso, est instrumentum omnium virtutum quas vehit in omnia membra : et hæc determinantur et specificantur secundum æqualitatem et complexionem quam recipit spiritus in omnibus membris.
Inter membra igitur sensibilia magis æquale est magis sensibile. Cerebrum
Hæc igitur sunt, quæ dicere voluimus de operationibus calidi et frigidi.
<--- Page Split --->