TRACTATUS I
De ordine doctrinae tradendae de Animalibus.
CAPUT I.
Quod duo necessaria sunt in omni opinione nobili et vili, quae est de Animalibus.
Omnibus his diversitatibus aliunde habitis, oportet modo aliud ordiri princi-
pium circa causas inveniendas eorum quae diximus. Differentias autem substantiales animalium supra posuimus et differentias membrorum et partium omnium substantiales exsecuti sumus : et insuper posuimus differentias eorum quae accidunt eis tam communiter quam proprie : et oportet utrorumque istorum, prout possumus, invenire causas naturales et veras. In omni enim opinione quam concipimus de re aliqua, sive sit nobilis, hoc est, de nobili subjecto : sive sit vilis, hoc est, de subjecto ignobili, ad minus sunt duo modi : quorum unus est, ut instruamur quid sunt res de quibus quaerimus per diffinitionem : et secundus est, quod generetur in nobis scientia accidentium quae insunt eis : accidentia enim conferunt maximam utilitatem ad scientiam ejus quod quid est. Et sicut isti duo modi necessarii esse probati sunt ad scien-
<--- Page Split --->
tiam animæ perfectam, ita sunt etiam necessarii ad scientiam perfectam aliumde. Neque dicitur hic scientia, quæ est effectus demonstrationis : quoniam illam habere non possumus de naturis particularibus animalium, sed opinionem ex probabilibus possumus concipere, quæ licet in aliqua parte sui sit de rebus nobilibus et pulchris, sicut de vita animalium et animæ operibus : et alicubi videatur esse vilis, sicut de egestionibus, et urinis, et hujusmodi : tamen per totum est utilis, quia scientia naturarum animalium sine his haberi non potest.
Prædictos autem duos modos manifestum est esse in omni opinione : quia alter illorum est scientia rei quæsita æ qua est habitus conclusionum, ex quibus nobis generatur opinio de accidentibus quæ insunt animalibus. Alter autem est instructio et doctrina per priora quæ dicunt quid est et propter quid est unumquodque substantialiter. Non enim diffinitio solum dicit quid est, sed propter quid : eo quod datur per causas substantiales : propter quod etiam instructiva est scientia in illa parte et doctrinalis.
Hi etiam duo modi necessarii esse probantur in omni opinione et operatione auditoris prudentis, cujus est judicare de sermonibus diffinitivis dicentis aliquid per diffinitionem : et cujus est etiam judicare de locutionibus ratiocinantis et probantis aliquid inesse accidentium communium aut propriorum. Indicat enim sic utrum in verbis sit verum, aut erretur in eis : et videatur quidem verum, cum tamen sit falsum. Hi autem duo modi sufficiunt, eo quod ex omnibus in scientia naturali habitis libris, satis constat esse naturalia : et superfluum est probare hoc, sicut in secundo Physicorum diximus : et constat etiam multa inesse : et ideo non sunt nobis necessarii nisi isti duo modi sciendi, ut sciamus quid est res per substantiam, et sciamus qualiter insunt eis animalibus quæ enumeravimus, ea quæ ipsis dicta sunt inesse. Credendum enim est certitudinaliter,
quod omnis doctus docens, et audiens et judicans de auditis, debet hanc dispositionem habere in opere judicii, et hanc virtutem habitus regentis et informantis judicium suum, quod facit de scientia animalium : hæc enim sunt de operatione documenta,. et de omni multitudine judiciorum quæ debet habere de naturis particularibus animalium. Non enim est doctrina sapientis solum in universali natura : sed oportet quod forte sit de cognitione alicujus naturarum, et de scientia particulari accidentium illius singularium et propriorum : et secundum hunc modum alius sapiens vel idem aut alius, tamen erit doctus, et sapiens in cognitione naturarum alterius rei singularis et propriæ, licet una communis sit, non sufficit, nisi habeantur scientiæ propriæ de rebus propriis et appropriatis in natura. In particularibus enim rebus omnis scientia particularis habet differentias notas, per quas separatur ab alia particulari scientia.
Et similiter quælibet pars scientiæ particularis habet differentias notas, per quas separatur a partibus alterius scientiæ particularis : sicut quædam scientia est de corporibus, et quædam particularis de anima animalium : et partes scientiæ de corporibus sunt in libris particularibus istius scientiæ. Quæ autem sunt partes scientiæ de anima, sunt in libris quos tradidimus de Anima : et notæ sunt differentiæ quas-habent ad invicem. Et similiter est in omnibus scientiis particularis naturae, quæ ulterius sub se habent aliquas partes magis particulares quam ipsæ sint.
Ex omnibus igitur inductis manifestum est, quod quicumque vult docendo narrare et tradere quod per rationem cognovit, et quod per experimentum vidit de naturis animalium, debet habere diffinitiones notas per se, per quas dirigatur intentio loquentis de naturis animalium secundum illas diffinitiones : quia ipsæ sunt medium ad probandum esse aliud quod quæritur in naturis, et per eas de-
<--- Page Split --->
bet judicare utrum hoc quod dicitur inesse animalibus de accidentibus communibus aut propriis, sit certitudinaliter verum si demonstrari potest : aut sit circa vel prope verum, si ex probabilibus colligitur : quoniam non in omnibus haberi potest per demonstrationem scientia, sed in quibusdam conjecturare oportet, et quae non repugnant animalium naturis, probabiliter hoc cis credimus inesse. Docens enim perfecte naturas, non consistit in communi natura, sicut diximus, sed per diffinitionem propriam separatim tradit unumquodque naturalium per se, et quamlibet substantiam dicit quid est : et tunc docet accidentia propria illi inesse, quae voluerit dicere per rationem, sicut separatim docet substantiam naturae hominis, et naturae leonis, et naturae canis, et aliorum animalium specie differentium.
Si autem volet tradere doctrinam communem, et voluerit loqui de accidentibus quae accidunt omnibus animalibus modo communi, ponet tunc sermonem diffinitum illis communem generalem in eo quod animalia sunt, et per illam diffinitionem loquetur de his quae secundum genus accidunt ipsis : multa enim accidentia sunt communia pluribus animalibus, quae secundum genus conveniunt eis, quamvis ipsa animalia sint diversorum generum subalternorum, qualia sunt somnus et vigilia, quae conveniunt generibus animalium, sicut gressibili, et volatili, et natalili, et reptili : quae subalterna sunt generi communi, quod est animal, secundum quod animal est substantia animata sensibilis : et talem scientiam de communibus animalibus et accidentibus jam in libris naturalibus exsecuti sumus, ubi exsecuti sumus crementum, et corruptionem, et vitam, et mortem, et inspirationem, et hujusmodi accidentia animalium : et cum illis etiam tradidimus de aliis accidentibus, quae non solius sunt corporis, sed etiam animae, quae sunt de scientia sensuum sensibilium, et aliis hujusmodi, sicut de moti-
bus animalium et memoria, et omnibus talibus.
Tamen sermo habitus de tali modo scientiae animalium in communi, quantum ad istam doctrinam in qua modo sumus, latens est, et non manifestus, neque determinatus Latentem autem dico in principiis in illis libris positis, quae sunt nimis communia ad hanc scientiam de naturis particularium animalium. Non manifestum autem voco in scientia conclusionum : quoniam scire in universali naturas rerum, non est scire eas nisi in potentia, eo quod est hujusmodi sermo doctrinae indeterminatus, et non appropriatus naturis animalium propriis et accidentibus eorum. Sic ergo manifestum est, quod nos oportet hic aliam scientiam inducere, quae sit per propria singulis convenientia : quia aliter naturarum doctrina a nobis non erit perfecte tradita.
<--- Page Split --->
specificatæ ab omnibus aliis : sicut est in generibus animalis, quæ sic ab invicem diversificantur in modum subalternorum generum non subalternatim pósitorum, quando dividitur animal per volatile, et natatile, et gressibile, et reptibile : et quædam attributorum suorum sunt diversa, et quædam eadem. Quia enim quædam communia sunt in animalibus, et quædam propria et singularia, non lateat nos quomodo recte secundum scientiam et ordinem intellectus procedendum sit nobis tradendo doctrinam de ipsis.
Secundum quem ordinem procedendum est in scientia eorum quæ animalibus attribuntur ?
Manifestum est autem, quod si ponamus studium nostrum ad dicendum ea quæ cuilibet animali per se secundum suam formam conveniunt et speciem, et sic narrare accidentia ipsius, hoc modo dicemus accidentia animalium multoties, eo quod idem accidens pluribus convenit, et multa accidentia sunt de his quæ omni quidem, sed non soli conveniunt : et sic redibimus in eumdem sermonem multoties : eo quod fere quodlibet accidentium quæ in præhabitis istius scientiae de Animalibus libris diximus, est in equis, et hominibus, et canibus, et inultis aliis animalibus : et ideo quicumque voluerit dicere accidentia cujuslibet istorum generum animalium, et attribuere quodlibet accidens cuilibet animali per se, necessario sequitur quod dicat idem accidens multoties. Forte enim accidunt in scientia animalium quædam, de quibus aliqua quæruntur, esse unius proprii sermonis diffinitivi : eo quod diversa sunt secundum differentiam formæ
Quæramus ergo, utrum ex prioribus natura procedentibus prius consideranda accidentia communium generum animalium, et ex illis consideranda sint propria cujuslibet generis, aut e converso ex prioribus quoad nos procedentes debeamus incipere narrare naturas vel dispositiones accidentium propriorum, quæ cuilibet animali secundum suam naturam propriam conveniunt. Hoc autem modo non determinant et nolunt certificare de ipsis : quia hoc effugit nostram scientiam propter multitudinem et infinitatem quæ est in talibus. Si autem de his tradendum et dicendum generaliter et communiter, tunc oportet inquiri utrum naturalium sit consideratio sicut est mathematicorum aut astrologorum, quæ in altera parte conjungitur physicae, sicut ostensum est in secundo nostrorum Physicorum. Hi enim primo ponunt ea de quibus inquiritur, sicut luna æ aut solis defectum, aut triangulum habere tres duobus rectis æquales angulos, et postea adjungunt causas istorum quæ sunt media demonstrationum. Sic igitur quæratur, utrum physicus de communibus animalium loquens, debet considerare res naturales et manifestas operationes et passiones communium modorum specierum animalium, et postea debet assignare causas de eis, an e converso sit sibi procedendum in rebus quas narravimus ? Supponamus autem ex omnibus inductis, quod prius narranda sunt ea quæ sunt
<--- Page Split --->
manifestarum operationum et passionum animalium, sicut fecimus in omnibus decem praeinductis libris : et nunc debemus inducere causas eorum quae enumeravimus et diximus convenire animalium generibus.
Nos autem in sequentibus libris multas causas assignabimus, secundum quod multae sunt causae generationis et generatorum secundum naturam, ut in secundo nostrorum ostensum est Physicorum. Sicut verbi gratia dicemus causam finalem, quae est causa causarum : et dicemus causam efficientem sive moventem, quae est principium motus, quae in idem coincidunt cum forma in omnibus mobilibus ad formam : et deinde volentes facere scientiam perfectam, distinguemus quae istarum sunt causae primae, quae sunt causae aliarum causarum sicut est finis : et quae sunt causae secundae, quae ab illis habent causalitatem suam, ita quod non causant sine ipsis.
Videtur autem in omnibus mobilibus ad formam, sicut diximus quod causa prima quae diffinitur, est illa propter quam omnes aliae sint eadem cum forma, a qua sumitur rei diffinitio vera in omnibus rebus illis, quarum generatio est sustentatio in esse vero per naturam, quae vere est forma rei. Et similiter est in omnibus rebus, quarum existentia et sustentatio est in esse artificiati per formam artis. Diffinitio enim talium accipitur ex forma sensibili, quae concepta est cum materia ex discernentibus rem diffinitam ab aliis. Naturalis enim sensibilia quae cum materia concepta sunt, accipit, sicut in secundo docuimus Physicorum. Sic enim facit medicus, qui particularis est physicus, quando diffinit medicinam per materiam sensibilem, dicens quod est scientia sanorum, et aegrorum, et neutrorum : eo quod ipsa est scientia qua humani corporis dispositiones sensibiles cognoscuntur, secundum ea quibus sanatur, et secundum ea quibus infirmatur. Similiter atitem facit carpentarius, qui imitator est physici, quando diffinit per
formam artis, quae concepit materiam sensibilem, scientiam carpentandi. Ambo enim isti in diffinitionibus suis dicunt causas finales, propter quas faciunt causae efficientes super materiam subjectam sensibilem omne quod faciunt. Ultimum enim intentum et melius est causa propter quam sive finalis in operibus naturae et artificii. Necessarium autem quod est in rebus omnibus naturae, secundum eumdem modum invenitur in eis, secundum quem invenitur in artibus et medicina. Omnes autem dantes sermones diffinitivos in physicis, intendunt ad ultimum finem per sermonem suum diffinitivum, sicut est in carpentaria et medicina : et de omnibus his jam satis determinatum est in secundo nostrorum Physicorum, et ibi requiratur.
Oportet autem hic repetere ex in praehabitis dictis, quot modis dicitur necessarium. Dicitur autem duobus modis, videlicet simpliciter in rebus aeternis, quae sine motu sunt : et hoc est necessarium quod est in disciplinis demonstrativis. Secundo autem modo dicitur transumptivo modo, sive per suppositionem finis : et hoc est necessarium, quod est in omnibus rebus mobilibus, quae attribuuntur generationi : sicut etiam necessarium dicitur in artificialibus, quando volunt diffinire sua artificia per formas artificiales quas inducunt in materiam : sicut quando diffinitio assignatur domus, aut alterius sibi similis artificiali : tunc enim necessarium non est absolute ubi sit lignum, vel lapis aedificatus : sed supposita forma quae est complementum domus, necessarium est lapides et ligna et caeteras esse aedificationes : et in talibus hoc est prius, quod est prius aedificatum, sicut ligna et lapides si debeat esse paries : et deinde est hoc quod iterum finis est propinquius quam illa, ut necessarium est parietem esse si debeat esse domus : et sic necessarium suppositionis est in omnibus ad finem ordinatis, qui est complementum domus : quia propter hoc facta est operatio omnium rerum ad
<--- Page Split --->
finem ordinatarum, quem intendit ultimo operari carpentarius. In omnibus enim illis est necessarium, quod sit id quod est prius in opere ultimo supposito in intentione. Et per omnem eumdem modum debet intendere naturalis de necessario : et non est differentia, nisi quod ponitur in rebus naturalibus quod de artificialibus dictum est : et hoc oportet facere in opinabilibus per opinionem probabilium, et in quibus sensibilibus oportet facere per intellectum principiorum. Aliter enim et aliter necessarium est in opinabilibus et mutabilibus, quae sunt naturalia : et aliter in intelligibilibus et scibilibus, quae sunt scientiarum demonstrativarum. Jain enim in secundo nostrorum Physicorum determinavimus, quoniam in quibusdam rebus sicut in demonstrativis, est primum et principium aliorum id quod est, sicut praemisse sunt causa et principium conclusionis. In quibusdam autem, sicut in generalibus et opinabiliter possibilibus aliter fieri, non est principium quod est, quia hoc est materia : sed potius id quod erit ultimo, est primum et principium omnium alioruin : et ideo omne quod est necessarium in ipsis, est necessarium, illo secundum intentionem praesupposito, et non aliter : sicut si dicamus, quia sanitas in homine operatione medici inducta esse debet, ideo necessarium est ut sit illud futurum operatione medici, sicut datio potionis, et ordinatio dictae. Non tamen quia est hoc opus medici sicut potio, aut quia fuit ante illud aliud opus medici sicut discere, propter hoc est necessario sanitas : aut etiam non necessario propter hoc erit sanitas, quia sanitate supposita praecedentia sunt necessaria propter eam, et illis praehabitis ipsa non consequitur necessario : quia ipsa est causa illorum, et non e converso illa sunt causa ipsius, sed potius causata ab ipso sicut a primo principio omnium aliorum. Necessitatem enim hujus declarationis rei aeternae non possumus attribuere animali, ut dicamus, in animali
quia hoc est, ideo est hoc, vel erit necessario. Necessitas enim hujus declarationis de qua hic et in secundo Physicorum locuti sumus, est necessitas consequentiae: quia uno dato sequitur alterum esse secundum fieri necessario : et haec necessitas consequentiae in rebus aeternis et necessariis, est necessitas quae est in demonstrativis quae aeterna sunt et necessaria. In his autem est necessitas talis, quod primum est causa secundi, et secundum tertii, et sic usque ad ultimum : sicut patet in theorematibus geometriae, et non convertitur. In scientia autem animalium non est sic, sed potius e converso : quia ultimo dato, sequitur priora esse vel fuisse, sed non convertitur : sicut patet per ea quae ante dicta sunt.
Et de his in Physicis plene est tractatum : ibi enim jam distinximus istum sermonem necessitatis , et determinavimus in quibus rebus erit talis consequentia, et in quibus non, et qui istorum modorum convertuntur propter se, et qui non : quoniam negativi sermones in consequentiis talibus convertuntur, et non affirmativi. Affirmando enim bene valet in demonstrativis, si principia sunt, quod conclusio erit, consequentia rei et necessitate. Sed si conclusio est, non propter hoc sunt principia secundum rem : et si sequatur ea esse conclusione supposita, erit haec necessitas consequentiae et non necessitas consequentis et rei. Sed negative convertitur, si principia non sunt, non erit conclusio : et si conclusio non est, non erit praemissa : et in generalibus non sequitur, si materia et efficiens sunt, quod propter hoc sit, vel futurum sit generatum ultimum, sed e converso, generato ultimo dato sequitur efficientem et materiam esse. Negative autem convertitur sicut in disciplinis : quoniam efficiente non existente et materia, non erit generatum : sicut ibi conclusione non existente, non erunt praemissa principia. Et de omnibus his late traditum est in secundo Physicorum, ubi diximus qui istorum modorum convertuntur, et qui non, et prop-
<--- Page Split --->
ter quid convertuntur qui convertuntur, et propter quid non convertuntur qui non convertuntur.
Oportet autem scire, quod antiqui ante nos Philosophi, usi sunt consequentia necessitatis, de qua hic diximus, determinantes qualiter et quomodo per necessitatem erit quælibet rerum generabilium. Majus enim erat quantum est ad eos ostendere hujusmodi necessitatem disciplinabilium esse in rebus generatis, quam ostendere vere de naturalibus quomodo sunt secundum principia, et qualiter in veritate rei sunt et secundum naturam : omnia enim volebant generari ex mathematicis principiis secundum necessitatem mathematicam : et hoc magnum reputabant, non multum curantes de veritate rei naturalis quomodo sunt principia, et qualiter sunt res naturales ex ipsis : cum tamen diversitas inter istas duas res non sit parva.
Est autem manifestum ex omnibus ante dictis, quod per modum que midximus, nobis est incipiendum, hoc est, quod prius narremus manifesta sensui naturalia secundum quodlibet genus, et deinde revertamur, et ponamus causam rerum illarum quae jam sensui manifestae sunt : et hoc maxime faciendum est in scientia generationis rerum generabilium : et simile est omnino in scientia carpentandi, sicut diximus. In talibus enim priora sunt propter ultimum, et non ultimum propter priora : sicut generatio et generantia sunt propter formam quae est substantia faciens generatum, et non e converso substantia formalis est propter generationem et propter generantia. Ideoque Empedocles, qui opinatus est non esse finem in naturis, sed fieri unumquodque per causam et accidens, erravit. Dixit enim, quod in ordine animalium accidit quod sunt ita : et evenit saepe, quod aliter sunt : et ideo per accidens et casum homo est homo, et asinus per casum'est asinus, sicut dicit in creatione et figura spondilium, quod non per causam naturalem habuit fracturam in medio, sed
potius accidit eis talis fractura, quando principia componentia suum situm in loco foraminis permutaverunt, et ad alium situm casu transposita sunt. Empedocles enim non dixit causam esse finalem in naturalibus : ignoravit enim Empedocles quod sperma generationis debet habere talem formativam virtutem, quae deducit ad hanc formam et non ad aliam, et quod illam virtutem fecit in spermate, hoc erat ante ipsum : sicut homo est generans, qui dat virtutem formativam spermati. Sic enim forma et finis in naturis non solum in diffinitione præcedunt potentiam, sed etiam tempore, sicut probatur in nono libro primæ philosophiæ. Homo enim generat hominem, ita quod forma generati producitur ex forma generantis : et sic est in omnibus naturalibus de quibus fingendo opinatus est Empedocles quod per se sine causa generantur. Generantur autem ex forma efficientis primi : sicut enim ars quæ est idolorum, quæ est artifex et efficiens imaginum ænearum, operatur, ita et natura. Ars autem illa formaliter operans, est diffinito quædam et forma sine materia formæ illius quæ est in ære : et ideo idolum non est factum per se sine causa formali præcedente ipsum : sed forma faciens et facta non communicant in materia.
Aliquando autem forte erit talis forma casu secundum similem dispositionem : non tamen propter hoc dicetur non habere causam artem, quia raro fit ex casu, frequenter autem fit ab arte : casu enim aliquando non statuarius facit statuam, et casu aliquando non musicus musicat : et sicut est artificialiter res, ita est et naturaliter : et ideo proprie dicimus loquentes, quod causa finalis quæ est propter hoc, est in generatione hominis : quoniam homo habet istas res naturales causas, quoniam sine istis esse non potest, sicut sine talibus membris : sic enim est fere semper aut valde fere, etsi aliquando per peccatum naturae et casu fiat sine ipsis. Et universaliter loquendo naturalia non possunt esse per alium modum : ista
<--- Page Split --->
enim res sese consequuntur : quia enim ultimum est necessarium, ideo necessario et non a casu accidit tale esse, scilicet propter quod erit illud quod est prius, quod est materia sive potentia, et efficiens, sicut hoc membrum, et post hoc erit aliud quod componitur ex illo, et deinde erit totum perfectum ultimum : sicut si dicam, quia ultimum generatum erit homo, ideo necesse est primo esse membra similia, et ex illis necesse est esse composita, et ex illis necesse est hominem : et tota ista consequentia necessaria est supposito ultimo generato. Per hunc ergo modum necessitatis erit divisio prioris et posterioris in omnibus rebus naturalibus.
CAPUT III.
Ex quibus et quot causis causanda sunt ea quæ quæruntur de animalibus ?
causalitatem, et consideraverunt quis est motor ejus quem nos vocamus causa efficientem a qua est res, sive sit diversa abeo quod dicitur esse, sicut fit quando peccat in operando : aut operatio rei quando diversificatur a recto opus suum, quæ operatio dicitur esse per se, hoc est, per naturam. Omnia enim naturalia dicebant fieri per naturam materiae, et determinabant proprietates materiae, dicentes quod ignis per se est calidus, et terra frigida, et quod natura ignis per se est levis, et natura terræ per se est ponderosa : et secundum tales materiae dispositiones narrant causando generationem totius mundi. Et similiter dicunt de generatione animalium et arborum, dicentes nihil omnino esse formam et finem, sed omnia generari ex compositione talium qualitatum materiae : sicut si aliquis diceret, quod quando aqua per mixtionem fluit in corpus, erit in corpore ventus per evaporationem aquæ : et sic ubi aqua evaporat, erit profunditas : et ex tali profunditate quæ fit ex qualitate materiae, erit in animali receptaculum cibi et superfluitatum humidarum et siccarum, quæ sunt stercus et urina. Et sicut si aliquis diceret, quod nasus non finditur et perforatur per formativam virtutem vel ex virtute formæ, sed potius ideo perforatus est, quia ibi exiret anhelitus qui attractus est in aere respirato : et propter hujusmodi qualitates materiales fingunt, quod aer et aqua sic cavantes terrena corpora, sunt materia generatorum corporum, hoc est, quod sustinent naturam generatorum corporum totam esse ex istis corporibus quæ elementa vocantur : et tales causas rerum naturalium esse dicunt omnes Antiqui.
Supposito igitur quod ex causis innaturalibus procedendum est, quæramus ex quibus causis oportet procedere. Antiqui enim et illi omnes qui locuti sunt philosophice de rebus naturalibus, non consideraverunt aliquam causam ex principiis naturalibus nisi materiam, et de ipsa determinaverunt qualem talis causa habet
Hoc autem non sufficit : quoniam, supposito quod homo et animalia alia sunt res naturales, cum non sint res naturales nisi per formam, licebit nobis, et dignum est dicere et declarare per rationem formalem, quod hoc membrum est caro, et quod hoc sanguis, et hoc os, et similiter de aliis homogeniis partibus.
<--- Page Split --->
Et eodem modo per rationem finis et formæ determinabimus partes heterogenias, quæ vocantur organa, eo quod officiis animæ sunt accomodata, sicut est facies quæ componitur ex multis organis, et manus, et pes, quæ sunt compositionis ex similibus et dissimilibus partibus, sicut et facies : quoniam componuntur ex digitis qui sunt dissimiles partes, et componuntur ex carne et osse quæ sunt similes partes : et hæ sunt partes omnes propter quid, hoc est, propter finem : et oportet nos dicere per quam virtutem animæ sint et esse habeant tales partes, quoniam illa virtus est forma propter quam sunt : sicut in scientia de Anima dictum est, quod si oculus esset animal, visus esset forma ipsius : et sic non sufficit assignare tantum materiam, ut dicamus ex quibus rebus est, sicut ex igne et terra, sicut dixit Empedocles. Si enim deberemus dicere et rationem et dispositionem lecti aut alterius artificiati in quo ars imitatur naturam, magis deberemus distinctiva diffinitione assignare formam ipsius quam materiam, dicendo quod lectus est lignum et æs, si lectus est ex ligno et ære. Si autem non diffiniamus lectum secundum hoc quod diximus, hoc est, per formam, secundum hoc diffiniemus ipsum totum esse ipsius, dicendo quod lectus est hoc et hoc, lignum videlicet et æs : et hoc est inconveniens : quoniam secundum hoc si idolum est ex ligno et ære, idolum erit lectus. Si autem voluerimus hoc narrare, est diffinitio secundum figuram quæ est forma ipsius, eo quod in artificiatis figura est forma : tunc distincta in diffinitione dicemus formam ipsius, et declarabimus eam per sua diffinientia, eo quod natura quæ cognoscitur per formam, nobilior est quam ea quæ cognoscitur per materiam.
Si ergo quodlibet membrorum et quodlibet animal sic debeat esse cognitum per figuram et colorem, bene dixit Democritus: quoniam ex dictis suis videtur, quod sua opinio sit talis, quod forma quidem inquirenda sit : sed formam non
dixit esse substantialem, sed accidentalem, quæ est figura et color ex situ atomorum causata, sicut patet ex primo nostrorum librorum Peri genesees, ubi exposuimus opinionem Democriti. Qui ergo fingendo opinatur, quod ad formam naturalem sufficit figura et color qui adspicitur in homine, non dicit hoc, nisi quia putat figuram esse cognitam per se, et principium esse cognitionis formatorum sine dubitatione : forma enim cognita est per se, et principium cognitionis formatorum, sicut ostenditur in philosophia prima : non tamen in physicis quæ conceptas habent formas cum materia, sola forma assignanda est : formam enim hominis sine materia habet homo imaginatus : et quamvis sit homo secundum figuram et imaginatum colorem animi, tamen vere non est homo. Similiter autem est de manu ista naturali, et manu figurata vel picta : hæc enim æquivoca sunt in nomine convenientia, et non in ratione : sicut et medicus figuratus qui non habet nisi figuram medici, et medicus verus. Sicut enim facit carpentarius quando vult narrare manum, vel aliquid aliud factum ex lignis, per diffinitionem artis, dat formam in materia. Similiter facit naturalis quando vult diffinire generationem seu rem generatam ex hac materia, assignat et causas efficientes et formas et virtutes formarum operantes in hac materia. Carpentarius autem dando causas instrumentaliter, quarum virtute fit quod in materia fit, dat securim et serram quæ habent formam in hac materia, et sunt instrumenta quibus inducitur opus. Naturalis autem dat terram et aquam pro materia, in qua sunt qualitates prime, quibus motis ab efficiente inducitur forma naturalis. Sæpe enim docuimus in libris diversis philosophiæ naturalis, quod qualitates prime habent virtutes substantialium formarum a quibus moventur : sicut qualitates prime quæ sunt in spermate, habent virtutem forme hominis quæ vocatur formativa. Carpentarius autem in diffinitione qua ponitur instrumen-
<--- Page Split --->
tum, melius diffinit et perfectius quam naturalis non faciens mentionem nisi de materia : quoniam ubi cadit in opere instrumentum artificis, facit lignum alicubi profundum, et alicubi æquale et planum : et sic per instrumentum scitur aliquid de forma : et sic dicit aliquid de causa propter quam est lignum sic tali figura figuratum, et propter quid sic est factum : et fingit per opus instrumenti quidem non sic factum, nisi ut sit talis formæ vel talis figurae.
Quod autem physicus solam assignans materiam non recte dicit, manifestum est : quoniam sermone diffinitivo debet dicere propter quid est animal, et quid est, ut tangat formam et finem : et diffiniendo narrare sive dicere quodlibet membrum quid est, et propter quid, sicut per diffinitionem narrat formam lecti. Et quia anima est formale et finale principium animalium, debet dicere si hoc est anima vel pars animæ, quod cadit in distinctione membrorum animalis : et debet ostendere, quoniam quando animal exspiravit et caruerit anima, non habebit rationem animalis, nec remanebit animal post hoc, neque aliquod membrum remanebit vere, sed remanebit in figura membri tantum cum forma exteriori : sicut animalia de quibus cantant poetæ in proverbialibus sermonibus suis, quod mutata sunt in lapides, quia illa non retinent nisi figuram animalium.
Si ergo ita se habent ista res secundum quod diximus, naturalis debet diffiniendo in scientia animalium dicere et docere de dispositione anima et partium ejus quanto magis poterit : quia anima principium est animalium, sicut in libro primo de Anima diximus : et debet narrare assignando dispositionem cujuslibet anima, et dispositionem cujuslibet modi in partibus anima, et quid sit animal : et ostendere utrum sit anima pars animalis, aut non : et deinde debet narrare accidentia qua æccidunt animali et substantia æ anima, qua est talis aut talis.
Isto igitur modo dicuntur per diffini-
tionem animalia duobus modis causarum : quorum alter est sicut materia, et alter est sicut forma sive substantia dans esse et rationem. Natura enim, sicut diximus in secundo Physicorum, dicitur sicut motio sive generatio qua æ est super materiam, et dicitur sicut complementum : et generatio non diceretur natura, nisi quia est ad naturam qua æ est complementum. Est ergo manifestum, quod secundum talem divisionem causarum debemus considerare in rebus naturalibus, et in naturis animalium magis debemus attribuere considerationem in dispositione anima, quam in consideratione materia : materia enim non dicitur natura propter modum dispositionum, sed in analogia ad formam : quoniam ita est de ligno quod dicitur lectus et tripoda, lignum enim in potentia dicitur ista res, et non actu. Similiter in physicis dicitur materia natura generatorum.
Quando autem aliquis consideraverit in naturis animalium secundum quod diximus, dubitabit fortasse, utrum naturalis philosophus dicere debeat de omni anima naturali in genere, aut de anima aliqua singulari qua principium est animalium generatorum et corruptorum : quoniam si loqui debeat de omni anima, nulla quoad hoc erit diversitas inter eum et philosophum universalem primum, qui loquitur de animabus orbis, eo quod intellectus philosophi primi quaerit scientiam eorum qua intellectiva vere sunt : et si eadem quaerit naturalis philosophus, non erit inter eos quoad hoc diversitas. Manifestum autem est ex his quae in libro de Anima bene dicta sunt, quod philosophus naturalis quaerit cognoscere omnes res naturales per sua principia formalia : et ejus scientia est considerare de intellectu et intellecto per aliquem modum, licet illa sit separata et divisiva. Scientia enim una est, et opinio una de omnibus rebus collativis ad invicem, sicut anima intellectualis confertur ut actus ad corpus physicum, erit quoad hoc una scientia, vel opinio si ex probabilibus est
<--- Page Split --->
tam de corpore quam de anima hujusmodi: sic enim scientia et opinio sensus et rerum sensatorum est eadem, eo quod unum confertur ad alterum per respectum et rationem. Non autem quælibet anima est principium motus localis, neque principium motus membrorum animalium: sed quædam est principium augmenti tantum, sicut principium illud quod est in arboribus: et principium alterationis secundum quosdam sensus, quod est in quibusdam aliis animalibus quæ sunt immobilia secundum locum. Intellectus autem nullius corporis est actus, et nihil omnino talium est in aliquibus istorum animalium.
Jam ergo manifestum est nobis, quod quia debemus loqui de causis formalibus animalium et membrorum eorum, non debemus etiam loqui de tota et omni anima, sed secundum illum modum quo est principium animalium generatorum et corruptorum debemus loqui de ipsa : non enim in tota anima est natura et principium animalium, sed quædam pars illius est principium hujusmodi. In anima enim sunt multæ partes, et non potest esse opinio naturalis de rebus sumptis ex omni anima sive ex anima secundum se : quia verissime apparet nobis ex dictis, quod naturalis non intelligit omne quod de naturis animalium intelligit, nisi accipiendo causam quæ est propter quid in eis : et talis causa animalium non est omnis anima, quia superiora vivunt nobiliori anima, quæ non est principium animalium : sicut enim facit ars in rebus artificialibus, quod non considerat nisi formam secundum quod est principium artificiati, ita facit et naturalis considerando formam animalium et membrorum animalium.
Verius tamen cum hoc, quod in rebus generatis est præter istud aliud principium et alia causa, quæ est etiam in nobis et in animalibus : et hoc est materia, quæ est calidum et frigidum, et humidum et siccum : quæ materia est pars totius generati. Propter quod etiam di-
cimus, quod si cœlum est generatum, sicut quidam dixerunt, dignum est ut sit generatum ex materia omnium generatorum, quæ est illa quam diximus, calidum videlicet, et frigidum, et cœtera elementa. Si autem cœlum generatum est ex tali causa quæ est materia, dignum est etiam ut attribuatur tali causæ quam diximus, hoc est, finali magis quam animalia : et attribuatur tali animæ quæ est principium animatorum : et tunc non erit sicut dixit Empedocles, qui dixit cœlum generari,et tamen esse casu, et per se sine causa formali et finali: omne enim laudabile et ordinatum magis apparet convenire cœlestibus quam nobis. Quod autem est in aliquo tempore et in aliquo non, et uno sic et alio modo aliter, et est sicut evenit eventus, magis apparet accidere in rebus corruptibilibus quam in cœlo, in quo nihil est inordinatum : et de his etiam disputatum est in secundo Physicorum. Non autem dicimus, quod id quod vocamus propter quid et finem, est in omnibus rebus, et in omni loco : hoc enim est in omni loco rerum in quibus ostenditur, quod complementum est finis, et quod motus est ad ipsum si nihil sit impediens ipsum. In rebus enim mobilibus est finis, et non in rebus immobilibus.
Et ex his omnibus manifestum est, quod natura formæ est aliud : non enim erit generatio hujus ex qualibet scientia: hoc enim secundum formam est ex hoc semine, et non alio : sicut ex semine hominis est homo semper aut frequenter : et hoc est determinatum a nobis et cognitum per probationem manifestam, hoc est, corpus a quo exit et descinditur semen, est primum principium illius seminis quod exit ab eo : et ipsum per formam quam dat semini, est artifex ejus quod fit ex semine. Res enim generatæ ex semine, oriuntur et sunt ex natura formæ, quæ sicut artifex est in semine. Illud enim a quo descinditur sperma, sicut homo generans, est causa anterior quam sperma : sperma enim est formalis
<--- Page Split --->
generatio activa et complementum activum, et substantia activa per virtutem formativam quae est in ipso: omnia enim dicta facit sperma in generato, generationem videlicet, et complementum, et substantiam. Sed omnibus quae sunt in spermate, est causa anterior, generans ille a quo exit et descinditur semen. Semen enim dicitur duobus modis per comparationem: quoniam est semen ejus a quo est per decisionem, et est semen generandae rei sicut illius propter quod est: sicut sperma equi quod attribuitur ei a quo exit primo: et sicut semen quod est granum, quod attribuitur plantae ex qua exivit, cum non sit duorum in uno modo, sed potius unius per unum modum quem narravimus, et alterius per alium: nec tantum est ut forma et artifex semen, sed etiam est potentia generati: sed non dico hoc in potentia esse, nisi id quod principia formalia quae habet in se, tendit ad actum sine motore alio extrinseco: et hoc est illud in quo jam est forma ut artifex.
Manifestum est igitur, quod omnes res tales habent duas causas, scilicet propter quid, et necessitatem materiae, quae necessaria est supposito fine, sicut jam saepe diximus : multae enim res sunt ex tali necessitate sicut ex causa : omnia enim generabilia ex talibus causis procedunt, quae valde sunt multa.
Dubitatib autem aliquis de inductis modis necessitatis hic et in Physicis : quoniam forte non sufficientes, sed oportet adhuc alium modum praeter dictos invenire. Dicet enim fortasse aliquis, quod in proposito ubi debemus quaerere non tantum causas generationis animalium, sed etiam causas figurae membrorum ipsorum, dicitur et invenitur unus modus necessitatis qui non potest dici uno illorum duorum modorum quos diximus : secundum quorum unum est necessitas simpliciter, quae est in disciplinis : secundum alium dicitur necessitas suppositionis in physicis generationibus : sed oportet ponere adhuc tertium
modum ex illis modis qui determinati sunt in quinto philosophiae primae.
Quod ut melius intelligatur, breviter tangamus modos ibi positos : et sunt quatuor, quorum unus et primus est, quod necessarium est sine quo non contingit esse vel fieri rem, sicut id quod est concausare ad esse vel fieri, sicut spirare et cibus necessaria sunt animali, eo quod sine his non est animal : et hoc modo est necessitas suppositionis quam diximus esse in generatione physicorum.
Secundo modo dicitur necessarium, sine quibus bonum esse quod intenditur non contingit, et sine quibus non contingit malum expellere : sicut bibere pharmacum est necessarium ut quis non infirmetur : et sicut navigare ad civitatem vocatam Æginam, ut pecuniam accipiat; et hoc modo dicto necessario adhuc indigemus si debeamus reddere causam finalem figurae membrorum animalium.
Tertio modo dicitur necessarium, quod est vim faciens : sicut coactus dicitur ex necessitate facere quod facit : et hoc necessario non indigemus nisi in scientia morali, et non in physicis.
Quartum necessarium est, quod non contingit aliter se habere : sicut propter necessitatem praemissorum necessaria est conclusio : ad quod etiam necessarium alia reducuntur, eo quod modum istius necessarii alia imitantur : et hoc est necessarium in disciplinis, et indigemus ipso in disciplina physica, si syllogizare debeamus.
Sed hic in præsenti indigemus apponere necessarium secundo modo dictum : quod quidem etiam est necessarium suppositionis sicut et primum : sed primum est ad esse et concausalia ad esse : secundum autem ad utile et bonum et concausalia ad bonum et utile : sicut si utilitas operationum membrorum organicorum debeat provenire in animali, necessarium est membra esse talis figurae : ut si ambulatio debeat esse, necessarium est talis figurae esse pedes.
Revertentes igitur ad propositum, di-
<--- Page Split --->
camus quod hoc dicit necessarium tertio modo, præter duos in secundo Physicorum inductos : et hoc necessarium est etiam in rebus quæ habent principium generationis, sicut et illud quod superius diximus : et possumus dicere, quod hæc est necessitas dicta uno illorum modorum quos narravimus in hoc primus et secundus modus communicant in genere, quia uterque habet necessitatem suppositionis. Verbi gratia : quia cibus non dicitur esse necessarius uno istorum modorum quos in Physicis diximus : quoniam non est de animalis generatione sicut prius ad formam inducendum, sed potius est ab bonun et utile obtinendum. Non igitur est necessarium illo modo quo diximus, quod animal non potest esse aut generari, nisi sit materia talis et talis : sed potius, sicut diximus, supponendo quod securis debeat findere ligna, et tunc necessario oportet quod sit dura : si sit dura sufficiens fissioni lignorum, oportet quod sit de ferro aut ære : aliter enim non proveniunt utilitates intentæ per eam. Et similiter dicimus in corpore sicut organicum et instrumentale : quoniam quodlibet membrum est propter quid operationis alicujus, quæ non proveniunt nisi talis figuræ et talis materiæ : et similiter est de toto corpore : ergo hoc modo dictam habet necessitatem, et hoc modo est per necessitatem sic factum, scilicet quod est hoc sic figuratum : et propter hoc quod est utilitas operationis ejus propter quam est. Per istos igitur duos modos modorum causæ generationis erit causa finalis, propter quam erit generatio rerum naturalium proprie : et sine his non foret generatio, sicut narravimus in antedictis.
Manifestum autem est ex dictis, quod declarandum est eos in natura rectum et verum non dicere, de quibus fecimus mentionem, qui non ponunt nisi materiam, dicentes dignius in natura esse materiam : secundum hoc enim nulla esset necessitas in natura : quia necessitas suppositionis non erit quando privatur et
tollitur id ex cujus suppositione totum aliud efficitur necessarium. Et ipsum etiam Empedoclem qui formam esse negavit et finem, ipsa veritas necessario inducit in pluribus locis et cogit ad dicendum causam istam quam vocamus formam et finem : propter quod etiam dicit alicubi, substantia et forma rei sunt diffinitio et quidditas rei, quæ dat rem et rationem. Sicut facit aliquis volens diffinire os : non enim dicet materiam solum quæ est unum elementorum, aut duo, aut tria, aut omnia, sed potius dicet quod os est mixtio ex elementis talis vel talis : et sic nititur tangere formam. Similiter autem faciet volens diffinire carnem, et volens diffinire quodlibet membrum. Causa autem quæ prohibuit Antiquos, quod non subtiliter studuerunt in consideratione ejus causæ quam diximus, est quia ipsi non diffinierunt recte naturam generatorum, neque recte dixerunt quid generet generatio. Sed inter Antiquos Democritus dicitur fuisse primus, qui aliquo modo appropinquavit subtilitati istius causæ : neque fecit hoc propter hoc quod imitatus fuerit dicta naturalium philosophorum qui fuerunt ante eum, sed potius ipsa rei veritas ad considerationem hanc adducit eum necessario. Sed tamen Democritus putavit eamdem esse formam substantialem et accidentalem figuram : et dixit, quod generatio esset alteratio. Convaluit autem hæc opinio de causa formali tempore Socratis, et fecit quiescere in ea inquirendi cognationes naturæ, quæ quiescere non poterant in sola cognitione materiæ : et tunc acquieverunt philosophi naturales, et posuerunt ad inquirendum veritatem quæ sola est juvans ad videndum verum, et sola est quæ regit in cognitione corporis naturalis.
Nos igitur etiam nostrum philosophicum sermonem debemus formare secundum hanc dispositionem, dicendo quod in animalibus anima est causa quæ vocatur propter quam sive finalis : et hoc est quod est physicum corpus, et mem-
<--- Page Split --->
brum est necessario propter res istas quas diximus, quae sunt forma et finis : et id quod vocamus necessitatem in physicis, ostendit et significat, quod hoc quod est in physicis non est nisi propter quid : quia aliter nullam omnino haberet necessitatem. Illud igitur, propter quod erit id quod fit in physicis, est ultimum complementum et finis.
Hoc igitur modo dicendo necessario erunt istae res naturales sicut sunt in figuris suis et materiis : et oportet quod sint secundum illam ultimam naturam finalem et formalem qua naturae sunt ut sint tales : forma enim natural omne quod naturatur in physicis : quoniam forma et actus quae ultimo intenduntur, priores sunt potentia materia non solum ratione et substantia, sed etiam tempore, sicut praedictum est : et illo supposito necessitate suppositionis, erit necessa-
rium omne quod est in physicis. Sic ergo necessario in esse quorumdam animalium intrabit calor, et exibit, et introitus nen erit oppositus ad exitum supposita forma ultima quae talem introitum et exitum exigit : et secundum hunc modum via aeris et introitus ejus ad interius in anhelitum quorumdam animalium, indiget eadem necessitate, eo quod quietat calorem qui est in interiori cordis : et ideo indiget quod aer qui intrat et calefactus est, exeat, et quod introeat aer frigidus qui est extra,' quia aliter animal in complemento sui esse non salvatur.
Hoc igitur est ingenium summa et capitalaris cognitionis rerum naturalium : et secundum hoc licebit accipere causas omnes rei naturalis, quando aliquid naturalium acquisiverit pernaturam aliquid, quod ad complementum est necessarium.
<--- Page Split --->