TRACTATUS II

De causis sterilitatis.

litatis, quas tam nos quam alii quidam nostri temporis per experta et rationem invenerunt : volumus enim nostram docritnam esse bonam, et quantum fieri potest sufficientem.

Dicimus igitur, quod cum constat matricem esse corpus complexionatum, omnes ei accidunt ægritudines complexionales, et insuper inveniuntur in ea ægritudines instrumentales ex situ et figura sua vel quantitate accidentes : et præter dictas accidunt ei ægritudines communes ex aliis membris sibi communicantibus : et præter hæc omnia accidunt ei ægritudines quæ vocantur ægritudines impregnationis : sic ut aut non impreægnetur, aut si impreægnatur, quod abortum patitur : aut si non patitur abortum, tamen fit difficilis partus, et vix separabitur ab ipsa fœtus, quia forte moritur intra eam.

Præter omnia autem hæc quæ accidunt ei ægritudines menstrui fluxus, aut sic, aut non habeat ea, aut ut pauca nimis habeat, aut abundantius quam oportet : aut si nihil horum est, ut habeat inordinate in temporibus quando non debet. Aliquando etiam suas membris aliis communicat infirmitates sive ægritudines

De causis sterilitatis ex parte viri aut mulieris, aut utriusque sumptis, in quo est etiam de signis sterilitatis.

Hæc quidem a prioribus tradita sunt de impedimentis generationis. Resumentes igitur a principio tangemus causas steri-

<--- Page Split --->

Aliquando etiam incurritur hepatis debilitas ex vitio matricis, et incurritur hydropisis. Calida enim nimis matrix pauca habet menstrua : et est sanguis valde rubeus si in panno lineo sit receptus : aut forte est citrinus, sed non niger, aut albus, quia isti colores frigus melancholiae aut phlegmatis indicant, nisi forte niger sit cum fectore putrido : hoc enim significat innaturalem calorem. Calorem etiam nimium matricis et inguinis multitudo ostendit pilorum in inguine mulieris. Si autem sit frigida matrix, erit aliquando menstruum retentum et paucum et subtilis substantiae, albi aut vehementer nigri coloris : et vix et longo tempore emundatur ab ipso mulier. Stupet aliquando etiam in superiori parte matrix excellenter frigida : et causa frigoris hujus est aliquando longus usus ciborum grossorum et frigidorum, et nimius coitus usus, sicut est in meretricibus : propter quod etiam rarissime concipiunt. Signum autem hujus est paucitas pilorum in inguine. Humorem autem superfluum matricis ostendit multus fluxus menstrui, et frequens abortus, postquam jam crevit et magnificatus est embryo. Siccitatem autem ejus ostendit paucus admodum fluxus menstruorum, et frequens siccitas labiorum matricis et oris ejus : et haec omnia impediunt opus ejus, aut imperfectum reddunt si operatur aliquando. De omnibus autem hujusmodi longum esset dicere.

Causæ autem sterilitatis sunt aliquando in spermate viri, et aliquando in spermate mulieris aut forte in commixtione duorum spermatum, aut forte in dispositione partium matricis aut virgæ virilis, aut in vasis spermatis, aut propter aliqua accidentia animæ, sicut est tristitia, et timor, aut tremor, aut dolor capitis, et digestionis debilitas, et satietas nauseativa quæ consuevit de facili accidere quibusdam, aut forte, quia error accidit in modo jacendi aut coeundi.

Causa autem sterilitatis quæ est in spermate, est quod male sit complexionatum,

et ideo impediat virtutem generativam calido vel frigido excellenti, sive per naturam hoc habeat, sive per accidens infirmitatis : si enim illæ qualitates diu infuerint, resperguntur in sperma. Similiter autem dico de humido incompleto, aut siccitate nimia : virtus enim generativa vult esse in eo quod completum et æquale est, si debeat formare bonum et perfectum natum in vita humana proficientem. Causa autem illius corruptionis aliquando est ex cibis inconvenientibus, et præcipue ex acetosis : hi enim infrigidant et exsiccant. Siccitas autem complexionis spermatis quidem aliquando non impedit generationem, sed facit eam difficilem, et corrumpit alimentum embryonis quod sugitur de matrice.

Amplius autem causa sterilitatis est incommunicantia spermatum : cum tamen utrumque habeat complexionem sibi naturalem. Haec enim incommunicantia impedit receptionem unius ab alio : et ideo cum dividuntur talis mulier aut vir, uterque generabit cum alio sibi competenti conjuge. Et hoc etiam accidit alio modo, si forte spermata amborum sint intemperata secundum unam et eamdem qualitatem vel plures : tunc enim unum non temperabit alterum, sed conjuncta juvant se invicem ad corruptionem : et quando separantur tales conjuges, uterque invenit conjugem, ex cujus oppositis qualitatibus suum sperma temperatur, et generant : propter quod in antiquorum legibus indultum fuit separari conjuges, ne civitates fraudarentur frequentia civili, si generationi aliquod præstaretur impedimentum.

Adhuc autem sperma non proficiens ad generationem, est sperma infantis, aut nauseativam satietatem patientis frequenter, aut ebrii frequentius, aut senis : omnia enim indigesta sunt, et non constantia spisse : et ideo generationi non proficiunt.

Similiter etiam est de spermate ejus, cujus non sunt sana membra corporis : eo quod sperma fluit ex omnibus mem-

<--- Page Split --->

bris, et ex sano sanum, et ex infirmo infirmum : et quamvis aliquando generet, tamen non proficit natus : et esset aliquando melius talem non natum esse.

Dixerunt etiam quidam empirica considerantes, quod causa sterilitatis spermatis viri est, si frequenter coit cum puellis parvis nondum nubilibus.

Causa autem sterilitatis ex parte mulieris est ex matrice frequentius, et praecipue si sit frigida frigore constringente poros, ne menstruant ad cibum conceptus, quod frequenter accidit ex potu aquae frigidae : et hoc aliquando accidit spermati virorum ex potu aquae glacialis, et praecipue in his qui non laborant : quia illi motu non calefaciunt corpus, neque aqua resudat ab eis, sed remanet interiora infrigidans.

Adhuc autem humiditates corrumpunt sperma quando commiscentur cum ipso : tunc enim aut exsiccant ipsum, aut resolvunt ipsum, aut nimis humectant et lubricum faciunt : et ideo contineri non potest : et faciunt ipsum exuberare in sua quantitate, ita quod contineri non potest.

Aliquando etiam tales humiditates debilitant virtutes quae deberent attrahere sperma, ita quod ipsum vigorose attrahere non possunt. Et hoc etiam aliquando contingit propter obstructionem meatuum, per quos attrahi debet, quos constringit aut frigus, aut calor ustivus, aut humor oppilativus, aut siccitas constrictiva, Quandoque enim ita vincitur siccitate matrix, quod efficitur similis corio desiccato, aut forte si non omnino est ita sicca, tamen prohibet fluxum nutrimenti ad conceptum : aut forte adeo est sicca et corrugata, quod prohibet incrementum infantis propter nimiam siccitatem oris ipsius. Et iste defectus contingit frigore constringente, et siccitate contrahente : aut etiam quia ulcerata forte fuit : et consolidationes ulcerum deleverunt poros ejus, et contraxerunt figuram ipsius : aut forte creuerunt in ea carnes additae quae implent vacuitatem ipsius.

Impedit etiam aliquando conceptum ex

hoc, quod per partus discontinuita, non iterum est bene readunata, et ideo non retinet sperma injectum : aut multum est in ea de adipe lubricante eam. Quando enim multiplicatur adeps super zirbum, comprimit matricem, et comprimendo educit quod est in ipsa, et impedit conceptum.

Aliquando etiam est in ore ejus additio quaedam formata sicut virga, quae impedit injectionem spermatis in eam, et impedit etiam affluxum spermatis mulieris, et facit dolorem in coitu, et sic impedit conceptum. Et hoc etiam facit consolidatio ulcerum, et consolidatio verrucarum, sicut supra diximus.

Fit autem aliquando causa sterilitatis in membris generationis, sicut si debilia sunt vasa spermatis, aut etiam abscissa, sicut cui abscinduntur venae post auriculas : hic enim amplius non spermatizat, aut ementulatur, aut laeduntur nervi genitalium per incisuram forte lapidis, aut alterius : aut etiam emplastrantur testiculi jusquiamo nigro, aut aliter stupidi sunt facti. Est etiam causa, nimia amplitudo vuluae, aut nimia arcitudo sive arctatio : quia prima non tenet, et secunda non suscipit semen ad guttur matricis. In veretro autem sunt causa, nimia brevitas quae ad os matricis non attingit : sive haec brevitas contingat ex putredine corporis carnem ad se trahente, sive sit naturalis, aut ex abscissione facta. Impedit etiam nervi virgae tortura ad unam partem : tunc enim non directe porrigitur contra os matricis, sed propicit semen ad unum laterum colli matricis, et tunc effluit.

Error autem est in situ mulieris in jacendo ad coitum : quoniam naturaliter ponetur in dorso cruribus bene divaricatis et fortiter elevatis, ut os vulvae fortiter elevetur ad illa : quia ibi est concavitas matricis : et tunc directe in matricem projicitur semen. Quando autem in latere disponitur, vix contingit quin in latus gutturis semen projiciatur. Quando autem mulier virum supergreditur, matrix

<--- Page Split --->

est revoluta : et ideo effunditur id quod est in ipsa. Quando autem stat mulier, extenditur matrix, etconstringitur os ejus, ut non recipiat : et si recipit, effunditur propter extensionem. Posterius autem cognita mulier non recipit semen, nisi inter labia vulvae : quia spissitudo natiurn impedit veretri usque ad os matricis porrectionem. Praeterea tunc matrix est eversata, et non in situ naturali, et ideo non facile semen accipit.

Error autem est etiam in emissione coitus, si unus conjugum semper cito, et alter semper tarde emittat. Sed de hoc satis in antehabitis dictum est.

Error etiam aliquando est post coitum, ut si mulier statim surgit et movetur, vel saltat, aut etiam mingit retinendo urinam infra labia vulvae, et faciendo ipsam sursum redundare ad os matricis : tunc enim lubricitate sua sperma commisectur, et exit.

Non est prætermittendum, quod Hippocrates dicit, quod videlicet non est vir omnino muliere superior in complexione membrorum principalium, et in complexione sua prima corporis, et in complexione spermatis sui sani, nisi accidat in accidentalibus aliquibus variantibus complexionem. Sciendum est etiam, quod mulier multum pariens est sanior, et cito fit anus, et citius moritur. Sterilis autem ut in pluribus, plurium est ægritudinum, sed diu perseverat juvenilis, et diutius vivit.

et unus mingat desuper septem diebus, et alter in alio vase similiter : et sub cujus urina grana nascuntur et germinare sive pullulare incipiunt, ille non est causa sterilitatis. Hæc autem omnia nobis absurda esse videntur. Verius autem est et vicinius probabilitati quod dixerunt alii, quod videlicet fiat suffumigatio mulieri ex aromatibus, et dirigatur fumus ad matricem cum trajectorio : et si mulier senserit odorem aromaticorum in ore et naso, signum satis certum est, quod ipsa non est oppilata malis humoribus. Aut etiam si allium decorticatum ponatur in vulva mulieris, et superdormiat : et si post somnum odorem allii in ore et naribus invenit, significabit exoppilationem matricis. Hæc autem duo signa non sufficienter cognoscere faciunt causas sterilitatis : quoniam si ex alia causa quam ex oppilatione matricis aut viarum quae pertingunt ad matricem, sit causa sterilitatis, non cognoscetur per talia ingenia. Quæcumque autem mulier post emundationem menstruorum adhuc remanet humidæ vulvæ, hæc lubricæ est matricis, et frequenter est sterilis. Grossa autem nimis et declivis matrix sentitur intra collum vulvæ si os ejus directe collo vulvæ sit oppositum. Si autem est declinans ad unam partem, tunc non descendit matrix, et læditur mulier in coitu, et vix sustinet ipsum, et raro concipit.

<--- Page Split --->

vetur ad dexteram et ad sinistram : et quandoque durat multum, sicut in antehabitis dictum est. Quandoque etiam crescit sicut inflatio hydropisis : sed non sonat ut tympanum, sed redit ad duritiem : et aliquando fiunt quidam dolores sicut parturientis et angustia quaedam : et tamen non parit talis mulier : non enim fit in ea nisi tensio et inflatio in venis menstrui sanguinis : et ideo non deponit aliquid. Quandoque etiam deponit frustum carnis quae nullius animalis praetendit figuram : et aliquando non est nisi ventositas egrediens. Et de his diximus in praecedentibus.

Aliquando autem non est mola, sed sunt aliae superfluitates aggregatae : et quando illae egrediuntur, evadunt cum plurimo sanguine qui retentus fuerat.

Causa autem generationis molae est duplex secundum Aristotelis opinionem, scilicet quia aut recipitur sperma mulieris sine spermate viri in somnio, aut in vigilia : aut e converso sperma viri sine spermate mulieris. Materialis autem causa est multitudo sanguinis menstrui, et alirum humorum qui effunduntur ad matricem. Ego autem expertus sum multarum mulierum testimonio, quod mola nascitur in impregnata tempore impragnationis, quando videlicet aliqua pars spermatis viri manet, quae non est commixta cum spermate mulieris : aut e converso manet aliqua pars spermatis mulieris, quae non est commixta cum spermate viri : et remanet illa non copulata conceptui. Si enim tunc in muliere sit menstruus multus, plusquam sufficiat ad nutrimentum conceptus et lac mamillarum, illud attrahet pars spermatis, de qua dictum est, et coagulabit ipsum in frustum carnis, et convertetur in molam : et vocant hoc mulieres caput ovis vel vituli, et egreditur cum partu : et fere omnes moriuntur quibus accidit, propter nimiam sanguinis de corporibus suis eductionem.

Differentia autem inter molam et im-

Et estDIGRESSIOdeclarans de causa et modo molae matricis, et de causa abortus.

De mola etiam matricis et de provocantibus et facientibus abortum, quae quamdam inducunt sterilitatem, de quibus in praecedentibus fecimus mentionem, oportet aliquid adjungere dictis propter faciliorem dictorum intellectum.

Dicimus igitur, quod quandoque accidunt mulieri quaedam dispositiones quae sunt similes dispositionibus praegnantium, tam in retentione menstruorum quam in alteratione coloris mulieris, et amissione appetitus, et constrictione orificii matricis : et cum hujusmodi retentione aliquando accidit durities quaedam : et aliquando etiam est aliquid duritiei in matrice tota : et tunc etiam aliquando accidit inflatio ambarum mamillarum, et repletio earum : et quandoque etiam fit apostematio ipsarum, et incipit mulier in ventre suo sentire motum, qui est sicut motus embryonis : et accipit quod congregatur ibi quantitas similis quantitati embryonis : et quando comprimitur, mo-

<--- Page Split --->

pragnationem est, quod mola non movetur nisi aliqua hora, et postea quiescit: et motus ejus causatur ex hoc quod habet poros, et aperit se per spiritum qui generatur in ipsa, et potat sanguinem de quo recipit augmentum: sed fœtus movetur sæpe. Adhuc etiam majoris est duritiei venter patientis molam quam venter prægnantis. Adhuc autem in mola mulieris manus et pedes minorantur, et sunt valde molles plusquam in impragnatione. Differentia autem inter molam et alias species tumoris matricis est, quod mola videtur corpus formatum sicut embryo. Adhuc autem in mola sæpe accidit idem quod accidere solet ex apostemate matricis, et ex symptomatibus colice, propter constrictionem quam mola facit in intestino quod orbum vocant: et hoc non fit in aliis tumoribus.

Causæ autem abortus concepti fœtus sunt valde multiformes. Aliquando enim fit abortus ex percussione, aut ex casu ab alto, aut per exercitium corporale laboriosum, aut ex vehementi saltu, quando mulier pluries salit retrorsum : quia si saliat anterius, forte ex hoc confirmatur partus.

Adhuc autem passiones animæ aliquando faciunt abortum, sicut ira vehemens, aut tristitia, et timor.

Similiter autem faciunt aliquando frigus aeris superfluum, et etiam superflua caliditas: et ideo medicorum periti prægnantibus longa prohibent balnea: quia cum nimis calefit corpus, et augmentatur calidus anhelitus, partus non valens sustinere, præparat se ad exeundum ad aerem frigidum ut evadat.

Aliquando etiam provenit ex debilitate et defectu matris, quando resolvitur corpus ex ægritudine, vel fame, vel siti longa, aut per evacuationem humoris vel sanguinis plurimi per medicinam vel phlobotomiam aut ex plurimo fluxu menstruorum : et hæc tanto magis nocent, quanto conceptus major fuerit in matrice.

tus ex repletione vehementi, aut satietate nauseativa plurima: quia ex his corrumpitur nutrimentum conceptus, et oppilantur viae ducentes ad eum nutrimentum.

Aliquando etiam contingit abortus non ex matre, sed ex conceptu, sicut forte quod moritur: et cum putrescit, effluunt ex eo aliqui acuti humores, qui mordicant matricem, et tunc expellit eum: aut si non moritur, forte ita debilitatur, quod se continere non potest cum matrice per virtutes suas naturales. Aut forte rumpuntur aut scinduntur ea quibus involvitur: et tunc acuta effluentia de panniculis morsu suo inducunt abortum: et adjuvat adhuc alia humiditas, et lubricans viam, ut citius egrediatur.

Aliquando etiam fit ex vitio matricis infirmantis: aut ex calido, aut frigido, aut humido, aut sicco, aut forte ex ulceribus et cancro matricis, aut ex alio tali matricis vitio.

Abortus autem qui fit secundo vel tertio mense impraegnationis, ut plurimum fit ex ventositate et humore lubrificante : quia per illum resolvuntur venæ super quas textur secundina embryonis : et resolutis illis resolvuntur ex quolibet leviter movente, sive sit ventositas, sive motus, sive etiam ipsa conceptus gravitas. Abortus autem qui fit circa principium conceptus, ut plurimum fit ex subtilitate spermatis, ex quo non potest creari tela fortis: et cum incipit attrahere, disruptur et dissolvitur fœtus qui continetur in ipso. Abortus autem qui est post quintum et sextum menses, fit ex humiditatibus dispersis in matrice, qui resolvunt coctilidones conceptus, et lubrificant matricem ita quod continere non valet. Quidam tamen satis verisimiliter dicunt hunc abortum plerumque ex ventositate accidere.

Adhuc autem ea quæ est multum macra et tenuis abortit, eo quod totum nutrimentum attrahit sibi, et perit conceptus.

Fit etiam ex opposito aliquando abor-

<--- Page Split --->

bus et temporibus valde frigidis, nisi semper calidae conserventur, frequenter abortiant, et in partu moriuntur illae quae periturae sunt tempore tanti frigoris, propter constrictionem et carnium consertationem : et mulieres illae valde difficulter pariunt.

Adhuc autem in regionibus calidis et humidis et temporibus frigidis frequenter abortiunt ex humiditate lubrificante.

Adhuc autem quando praecedit hiems austrina calida et humida, et sequitur ver nimium boreale et frigidum, pariture in vere illo de facili abortiunt: et si pariunt, erit fœtus debilis: quoniam multi humores generati in hieme, exprimuntur in vere, et lubricando abortum inducunt: et conceptus nutritus tabidus est et infirmus.

Scias autem, quod frequenter dolores in abortu majores sunt doloribus in partu: eo quod abortus est innaturalis, partus autem naturalis. Cum autem post conceptum et impletionem mamillae, post soliditatem sanam mamillae, ipsa mamilla incipit detumescere, eadem die ut frequentius mulier abortum patietur: quoniam significat debilitatem infantis praeparantis se ad exitum. Similiter autem lassitudo et rigor et dolor capitis et dolor in profundo oculi, significant quod incipiat venire menstruum cum erit abortus. Mortem autem fœtus in matrice ostendunt immobilitas ipsius, et quod fertur sicut lapis de loco in locum, et quod latus mulieris quando jacet super ipsum, infrigidatur sine causa exteriori, et quando detumescit mamilla, et quando fluunt ex matrice humiditates virulentae et fœtidae, præcipue si in prægnante præcesserint ægritudines acutæ et calidae: nam si in talibus ægritudinibus prohibetur cibus prægnanti, moritur fœtus: si autem ministratur, febris augetur, et mater erit in periculo.

CAPUT III.

Et est digressio declarans communiter accidentia prægnantis, et operationes formativæ quas facit in semine concepto a prægnante, et de causis masculini et femininii conceptus.

Omnibus his sterilitatis habitis causis et abortus, significatur mulier concipere posse si nihil horum adsit. Nam ejus quae jam habet in utero accidentia et proprietates, ut in pluribus esse consueverunt siccitas inguinum post coitum, et præcipue si caput virgæ maris fuerit quasi suxerit ipsum aliquid : et si matrix vehementer sentitur claudi, ita quod etiam acus ingredi non possit, et si hæc constrictio sit absque duritia ipsius, et si ipsa matrix sentitur colligi ad superiora et anteriora, et retinentur menstrua quando tempus est menstruorum, et si aliquando aliquid licet parvi doloris sentitur in ea parte quae est inter umbilicum et vulvam : aliquando etiam fit difficultas urinae : adhuc autem si in coitu non emittit sperma. Et quidam dicunt, quod prægnans abhorret coitum, et magis abhorret eum imprægnata de masculo quam imprægnata de fæmina : tamen

<--- Page Split --->

mulieres ipsæ dicunt se magis delectari in coitu quando sunt imprægnatæ, quam quando non sunt imprægnatæ.

Adhuc autem prægnanti consuevit venire angustia et pigritia et appetitus mali et stulti : et ad citrinitatem pervenit albedo oculorum earum, et quandoque profundantur oculi et mollificantur palpebræ, et acuitur aspectus, et minorantur pupillæ, et ingrossatur albugo, et alteratur color, et citrinantur venæ corporis : et aliquæ ex eis virides fiunt. Et si ante habuerit dolores dorsi et ancharum, ex calefactione conceptus sedantur : et postea cum parit, iterum redeunt : et hoc præcipue fit in ea quæ imprægnata est de masculo.

Adhuc autem in principio imprægnationis propter id quod superfluit ultra cibum conceptus de humore retento, mollificatur totum corpus prægnantis, et in fine efficitur durius, eo quod tunc magis attrahit conceptus de humiditate sanguinis. Adhuc autem si imprægnatur puella citra annos quindecim, timetur ei mors propter parvitatem matricis, nisi sit valde magna, quod quantitas corporis suppleat defectum ætatis. Mors etiam accidit aliis mulieribus frequenter quando imprægnatis accidit ægritudo acuta vel apostema in matrice : et in periculo etiam est conceptus, sicut diximus superius. Experti etiam docent medici probare an aliqua sit prægnans : dant enim aquam mellis sive mellicratum ex melle non despumato factum duas uncias, et distemperant illud cum æqualis quantitatis aqua pluviae : et si sentit dolores, torsiones et puncturas post potum et somnum, dicunt imprægnatam esse : quoniam tunc matrix suo pondere premit intestinum quod colon vocatur, et impedit transitum ventositatis : potus enim valde ventosus est. Et alia multa sunt signa prægnantium.

Cum autem conceperit sperma, sicut in antehabitis dictum est, primum quod fit in ipso est spumositas, quam facit in ipso virtus formativa per spiritum vitalem

videlicet et naturalem et animalem, qui sunt in ipso. Facit ergo spumositatem quando movet unumquemque istorum spirituum ad suam originem primam quæ est locus cordis, et secundam quæ est locus hepatis et cerebri : et propter hoc prima ebullitio tota est ad medium, ut locus cordi præparetur. Et deinde fiunt duæ vesicæ quasi adhærentes ei : una a dextris ad locum hepatis, et hæc impletur sanguine rubeo : et alia supra ipsum, ut sit locus cerebri, et impletur sanguine ad albedinem declinante : et tunc spiritus qui est in medio materiae, sufflando perforat eam, et per illas vias emundat eam, et introducit nutrimentum sanguinis menstrui : et tunc creatur umbilicus : vesicæ enim cordis et hepatis et cerebri præcedunt umbilici creationem. Sed complementum dictorum membrorum posterioratur complemento umbilici : et tunc fiunt panniculi quibus involvitur ex materia quam supra determinavimus. Cum enim sperma jam siccum est, et spumat et penetrat in profundum vesicularum dictarum, tunc generatur panniculus ex spermate muliebri quod movet sperma viri, et statim post hoc suspenditur continuatum cum poris matricis : quia ex poris nutrietur, et non ex panniculo : nisi forte quamdiu mollis est panniculus et quando parum valde accipit de nutrimento : et statim aliquantulum induratus panniculus nutritur per poros quibus continuatur per tactum et adhærentiam. Hi autem pori sunt meatus venosi.

Postea autem dividitur panniculus in panniculos tres. Cor enim primum est, quod creatur quamvis quidam medicorum dicant primum creari cerebrum, accipientes signum in pullo in quo manifeste primo creatur cerebrum et oculi : non enim hoc potest esse, sicut superius probavimus : sed deceptio est ex hoc, quod cor in animalibus quando primo formatur, non est manifestum : sed ratio probat ita esse ut diximus. Dixerunt etiam aliqui, quod primum quod creatur

<--- Page Split --->

est hepar : et ratiocinati sunt ex hoc, quod prima operatio necessaria est praeparatio nutrimenti quam facit hepar sine qua nihil cibatur : et ideo primam, ut dicunt, necesse est esse hepatis formationem. Sed si est, ut dicunt, tunc necesse est ut cor primo creetur : quia ab ipso procedit calor naturalis et vitalis, per quae fit omnis operatio naturalis, vitalis, et animalis, sine qua omnino nihil fieri potest. Hoc autem necesse est sic esse : quoniam in formatione prima nutrimentum non est necessarium, quia humor spermatum ad hoc sufficit : et ideo factura cordis est necessaria : factura autem hepatis tunc non est necessaria. His autem sic et ordine quo dictum est perfectis, in aliis membris principalibus incipit apparere formatio sensibilis et quantitas sensibilis : et sunt inter ea distantiae sensibiles, et extremitates incipiunt lineari, sed non integre : et omnia haec ad masculum fiunt citius, et in femina tardius. In spatio autem sex vel septem dierum in quibus spumat sperma conceptum, format formativa virtus in embryone totum quod format, non petendo aliquid a matrice, quia sufficit ei ad hoc substantia spermatis : sed statim post illud petit a matrice supplementa. Spatium autem lineationis et operum aliorum jam in antehabitis est determinatum. Sic igitur primo quod agit formativa, est adunatio caloris et spirituum in spumatione : et deinde spirando facit vias et exitus. Et dicunt quidam, quod tunc incipit spirare embryo ex loco oris sui futuri, et debilis est spiritus : et postea cum completur in matrice, tunc per os spirat fortius : sed hoc non est probatum, et forte non est verum, si quis subtiliter spiramen spiritus in spermate investigare voluerit. Exitibus ante dictis perfectis, nutritiva incipit operari per cordis et hepatis calorem.

Sunt autem tres panniculi in quibus involvitur partus, quorum interior est secundina in qua contextunt venae pulsatiles et quieta, sicut diximus : et una

colligit superfluitatem urinae. et ducit ad secundum panniculum : et hoc vocatur hyles. Secundus autem panniculus vocatur involutus, et continet urinae superfluitatem. Nec est necessarium receptaculum stercoris: quia nutritur tunc subtilibus, et ideo non egerit. Tertius panniculus alies a quibusdam vocatur, et continet humiditates sudoris lenes, super quas natat puer, ne ledatur tactu matricis dure, aut etiam urina exteriori : et est iste panniculus valde subtilis. Venae ab umbilico venientes sparguntur super orificia venarum matricis, sicut expeditum est superius. Quia autem venae et arteriae quae procedunt a corde et pulmone, illo tempore non multum juvant ad anhelitum, ideo convertitur utilitas eorum ad nutrimentum, et venit sanguis subtilis per eas ad formandum et nutriendum pulmonem. Et hujus signum est, quod pulmo embryonum invenitur valde rubeus, eo quod non adhuc est albificatus per inductionem aeris in ipsum per anhelitum.

Adhuc autem panniculus qui dicitur involutus, fit ex spermate mulieris quod est parvum : et ideo est arctus protensus ad inferius matricis per omnia, sicut diximus superius.

Dixerunt etiam aliqui, quod quando vicit virtus patris in complexione cordis, spargit similitudinem in masculinitate et figura in omnia membra : nos autem jam superius hoc improbavimus, et ibi diximus causam masculinitatis et similitudinis. Causa autem diversitatis quantitatis est, aut ex quantitate spermatis, aut ex quantitate nutrimenti, aut ex quantitate matricis. Et istud etiam planum est per antedicta : quia parva matrix parvum facit conceptum, sicut novi fructus formantur ex vasis sibi circumligatis. In praecedentibus etiam satis traditum est de causis geminorum.

Amplius autem cum sperma viri cadit in matricem, non fiunt in eo dictae operationes, nisi conjunctum sit spermati mulieris : et hoc quidem secundum Ari-

<--- Page Split --->

stotelem, projicitur ante os matricis, sicut et sperma viri : et tunc sugitur utrumque a matrice. Aliqui tamen valde prohabiliter dicunt sperma mulieris projici in matricem, et venire a duobus coruibus matricis superioribus : cujus signum dicunt esse, quod mulier coitus delectationem sentit circa umbilicum, et cum conjunctum est utrumque sperma, tunc suspenditur ab ipsis eisdem cornibus : et ibi invenit quo sustentatur, donec nutrimentum incipit contrahere a sanguine menstruo. Omnibus autem perfectis, cum deficit nutrimentum, et crescit anbellius infantis, et arctatus efficitur sibi locus, quaerit egredi, et dividit telas, et egreditur, sicut superius descripsimus. Sunt autem qui dicunt, quod conceptus fœmineus ad anterius matris convertit faciem, et conceptus masculinus ad dorsum : sed hoc non videtur esse probabile : quia est eadem utilitas, quæ est defensio cordis, propter quam uterque conceptus faciem ad dorsum matris convertit.

Causa vero ut in pluribus masculini conceptus, est caliditas spermatis viri, et abundantia ipsius, et convenientia coitus in hora post mundationem menstruorum, et quod sperma exeat a dextro testiculo in dextram partem matris, et conjungatur ei quod exit a dextro mulieris : quoniam illud quod est ex dextro, est spissioris substantiæ, et sumitur ex rene dextro, qui est calidior et altior et vicinior hepati. Cooperantia autem sunt regio frigida, et ventus septentrionalis, et ætas adolescentiæ sive virilis, quæ est post humorem juventutis, et ante frigus senectutis : et causa femininitatis est his contraria. Imprægnata etiam de masculo, est melioris coloris, et majoris levitatis, et mundioris faciei, et sanioris appetitus, et sentit gravedinem ponderis in latere dextro. Frequentius enim generatur masculus in latere dextro matricis : quod non accidit, nisi quia illud nati receptibilius est quam sinistrum propter calorem : et effluxus lactis primo est ad

papulam mamillæ dextræ : et lac quod extrahitur, est spissum, ita quod stat super unguem : et si distelletur super speculum, et ponitur in sole, non diffunditur, sed stat sicut lacryma argenti vivi, aut sicut margarita alba perlucida : et papula mamillæ dextræ rubescit, et venæ ejus fiunt rubææ : et expertum est, quod cum mater ambulat impræmeditate, præponit pedem dextrum : et si exsurgere debeat, sustentat se manu dextra : et oculus ejus dexter est velocioris motus, et levioris. Masculus etiam in utero movetur post tres menses, fæmina vero post quatuor. Dixerunt etiam quidam de valde expertis, quod si sumatur aristologiæ aureus unus et teratur, et conficiatur cum melle, et supponatur in vulvam cum lana viridi a mane usque ad meridiem jejunanti mulieri, tunc si dulcescit saliva ejus, concepit masculum : si amaricatur, concepit fæminam : et si manet insipida, non concepit aliquid : sed ego miror si hoc est verum, et indiget consideratione magna. Fæminini autem partus accidentia his sunt contraria.

<--- Page Split --->

debilis est in principiis suae creationis : aut si fortis sit in eis, supervenit ei occasio debilitans ipsum : quoniam si fortitudo permansisset, in septimo fuisset motus ad exeundum : hoc autem retardatur post septimum propter debilitatem : neque potest ad ipsum venire virtus, nisi in spatio mensis : et si ante hoc movetur, est motus impatiens, sicut movetur angustiatus : et ideo etiam si convertitur et exit, non est spes vitae in ipso : quia exivisset in septimo, si fortis fuisset quando primo exitum desideravit. Rarissime enim contingit, quod partus statim exeat quando exitum desiderat : et non contingit, nisi in eo cujus creationis principia sunt fortissima : propter quod natus in octavo desideravit exitum in septimo, et praepeditus est debilitate : et tunc inordinate se movendo quasi lucta inordinata exivit in octavo. Sed natus in nono desideravit exitum in septimo, et forte non solvebatur ab utero, sed praepeditus quievit, et confortatus per octavum virtute jam reversa exivit in nono : et ideo optime salvatur talis. Qui autem in decimo exit, raro petit exitum in septimo : quia est debilium principiorum, sed ex longa mora in utero confortatur et vigoratur, ita quod petit quidem exitum in nono, et praepeditus confortatur, et exit in decimo.

Hora autem partus tunc videtur esse vicina, quando videlicet sentit gravitatatem in inferioribus ventris sub umbilico et in dorso : et sentit dolorem in inguine, et caliditatem in ventre, et inflammationem in ore matricis vehementer et humectationem ejus : tunc enim jam approximat hora. Cum autem mollificantur ejus posteriora versus anum, et inflantur et intumescunt inguina, tunc est partus proximus. Terminum autem partus jam diximus esse diversum : et primus quidem est septem menses, et tunc natus est fortissimae virtutis in creatione et formatione : fortissima enim virtus spermatis fuit, cujus creatio fuit velox, et cujus festinavit motus, et qui velociter petit exitum nativitatis. Tamen sic natus multoties moritur : quia licet in principiis suae generationis sit fortis, tamen est curtum tempus suae creationis, et non perfectam acquirit quantitatem. Natus autem in octavo in multis regionibus omnino non evadit umquam. Ille enim procul dubio

Causa autem communis difficultatis partus et dolorum in partu in muliere, est magnitudo capitis nati, quod in utero fere totum suum accipit incrementum: et cum sit rotundum ut sperma, in omnem partem inguen matris extendit et lacerat. Et hoc est doloris causa : quia inguen sensibilis locus est valde propter concursum nervorum in loco illo. Una tamen mulier magis difficulter parit quam alia, et magis laborat in partu uno quam in alio : et hujusmodi difficultatis causa est multiplex.

Aliquando enim est dispositio ipsius mulieris in causa, quod videlicet stricta est, aut debilis, passa infirmitates vel famem : aut forte quia timida est, aut in-

<--- Page Split --->

consueta parere sicut puerpera : aut forte est pinguis : aut forte strictarum costarum, et hujusmodi quae faciunt vel debilem vel timidam, aut arctant exitum quocumque modo haec faciant.

Aliquando autem causa difficultatis est ipse fœtus : aut quia magnus est, aut magni capitis : aut quia filia est, quia fœmina magis affligit in partu quam masculus : aut quia forte debilis est, et non juvat se in descensu : aut quia præter ordinem rectum descendit : aut forte parvus est et debilis, qui vires non habet demergendi se inferius : aut quia multi sunt gemini, quia in una camera matricis possunt esse plurimi, sicut patet ex supradictis : aut quia mortuus est, et in nullo se juvat ad exitum omnino. Facilis autem partus et velocis indicium est, quod dolor declinet ad inferiora, et sit bonus anhelitus et facilis parientis : quia quae melius inter alia juvant ad exitum, est retentio anhelitus, et eorum quae faciunt sternutationem, quoniam impellunt ad inferiora.

Aliquando autem causa difficultatis est propter matricem, quae si est parva, coarctatur a conceptu: et si est sicca, non habet satis^lubricitatis, et ideo retinetur descensus: et si est ulcerata aliquo modo, nimis enormiter laeditur: et si os ejus nimis parvum, inordinate et incomplete frangitur ad ipsum tela in qua involvitur infans.

Aliquando autem est difficultas propter secundinam quae forte nimis dura et fortis est : et tunc non rumpitur, aut non sufficienter rumpitur : aut forte nimis debilis, et tunc citius quam debet rumpitur, et egreditur humor totus, antequam puer descendat : et tunc puer impeditur siccitate sequenti in descensu. Mem-

bra autem vicina aliquando faciunt difficultatem : sicut si vesica tumens ex urina quae egredi non potest, impediat : aut multa fex sicca et dura sit in intestino, quod matricem contingit: aut tumor haemorrhoidarum ani, aut aliquid hujusmodi.

Aliquando etiam est difficultas propter horam in qua descendit : eo quod in illa hora mater forte est debilis, et non potest confortari. Ex tempore etiam est difficultas : quia si in frigidissimo tempore descendat, est vehemens constrictio corporis matricis: et ideo difficulter a partu liberatur, sicut patet per antedicta : et propter hoc in regionibus septentrionalibus difficillime pariunt, et multae mulieres moriuntur in partu. Calor autem nimius in hoc generat periculum : quia dissolutionem inducit virtutis, et fluxum multiplicat sanguinis. Id autem quod etiam valde nocet, est si mulier consueta sit odorare aromatica et uti eis: ex his enim matrix ascendit, et impedit descensum conceptus : fœtida autem operantur e converso. Ex causis autem prædictis sæpe difficultas partus rumpit venas in pectore et pulmone, et sic perducit ad sputum sanguinis, et ad tussim, et ad phytsim. Aliquando autem rumpit nervos et lacertos, eo quod nimis tenduntur : et sic inducit spasmum. Et aliquando ex compressione et tensione funditur in eis mirach ventris : et tunc intestina descendunt. Dolor autem antecedens partum, est magnus : et quando declinat ad pecten, cito liberabitur : et quando declinat ad posteriora, frequenter fit partus difficilis.

Hæc igitur sunt, quæ dicenda nunc videbantur de principiis generationis hominis, et impedimentis.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS