TRACTATUS II

Qui totus est de disputatione Galeni et Aristotelis de principiis generationis hominis.

Galenus, et conferamus cum his quae dixit Aristoteles, et videamus quid sit verius ex eis.

Dixit autem Galenus, quod quicumque dixit quod sperma non moratur in matrice, sed exit ex ipsa, non bene dixit : eo quod appetitus matricis non est ad sperma rejiciendum secundum naturam, sed potius ad retinendum ipsum : et huic consentit Hippocrates, qui retulit de muliere quae ex coitu impregnari nolebat, et videns matricem recepisse sperma, dedit saltus magnos ut efflueret, quod et fecisset, nisi matrix fortissima fuisset in retinendo ipsum : ex quo patet quod matrix desiderat retinere sperma. Eadem autem mulier postea emittens partum, circa partum ipsum, ut dicit Galenus, emisit quasi telam propter digestionem spermatis factam in matrice. De ratione enim calidi digerentis et decoquentis est, quod in humido viscoso quod decoquit, faciat primo venire corticem terrestrem durum, sicut contingit in pane quando decoquitur in clibano in pinguedine aliqua, aut quando in pinguedide frigitur in patella : quod enim in tali decoctione est prope

CAPUT I.

Et estDIGRESSIO de verbis et rationibus Galeni circa conceptum et principia generationis hominis.

Accipiamus igitur quaecumque de ista materia dixisse videntur Hippocrates et

<--- Page Split --->

furnum aut patellam, vertitur in corticem et quod est remotius ab illo, erit mollius et humidius.

Dicit etiam Galenus, quod propter hoc matrices sunt asperæ factæ interius, ut non veniat lene sperma super lenem superficiem matricis, quia tunc unum non retineretur ab alio : sed asperitas matricis ideo est, ut sit retentiva spermatis.

Dicit insuper Galenus, quod si sperma esset tantum fluidum album et subtile, non possent ex ipso creari nervi et ossa et venæ. Oportet igitur quod sit viscosum non multum fluidum, sed subtile, propter magnam sanguinis subtilitatem ex quo factum est. Si autem aliquis, ut inquit Galenus, diceret quod sanguis menstruus alteraretur alteratione recta, et verteretur in hæc membra quæ diximus fieri ex spermate, tunc non esset sperma necessarium viri et mulieris, quod est inconveniens : ex sanguine enim fieri non possunt, cum sanguis sit fluidus non viscosus, sed subtilis, et non retentibilis in matrice. Ex spermate igitur fiunt, quod est communicans venis et nervis et ossibus per modum prædictum : et hanc communicationem non habet sanguis cum membris radicalibus secundum materiam. Sperma enim est materia per omnia habilis recipere porositatem amplam in viis corporis, ut ista convenientia fiant ex eis venæ et arteriæ et via sensuum superfluitatum : et quia est materia et substantia viscosa, et ex hoc habilitatem habens, ut ex ea fiant nervi et ligamenta et chordæ. In sanguine autem non est ista qualitas, neque talis est substantia. Sanguis igitur secundum convenientiam rationis non erit istorum membromur materia.

Adhuc autem qualiter posset hoc esse, quod sperma quod appetitur naturaliter a matrice, projiceretur a matrice : et sanguis quem continue videmus projici a matrice, retineretur a matrice ad substantiandum membra duriora conceptus?

Et hoc totum est dictum contra Aristotelem et Peripateticos, qui dixerunt om-

nium horum membrorum materiam esse menstruum sanguinem, et sperma non esse nisi formans et operans ista per virtutem formantem quæ est in spermate viri. Galenus autem sperma mulieris dicit esse materiam, quæ habet aliquid virtutis informantis : sed oportet quod exsiccetur per sperma viri. Et ea quæ induximus de ratione Galeni de spermate mulieris, dicunt quod vult solum esse materiam convenientem membrorum in conceptu : et de hoc spermate non facit mentionem Aristoteles, sed ad generationem dicit sufficere sanguinem menstruum pro materia, et sperma viri pro efficiente et formante.

Ulterius autem quærit Galenus, « Ad quid sint facti testiculi mulieris, et vasa spermatis, si non propriæ materiæ generationis desverientia? »

Præterea, ut dicit Galenus, sæpe per anatomiam inventa sunt vasa spermatis in muliere plena humiditate alba viscosa, quæ procul dubio est humiditas spermatica : neque est differentia istius ad sperma viri secundum visum et tactum, nisi quia sperma mulieris est magis humidum spermate viri.

Adhuc autem dicit Galenus quod jam vidimus per experimentum mulierem patientem suffocationem matricis, propter hoc quod abstinuit a coitu viri : et post aliquod tempus evacuebatur a spermate multo, et in evacuatione habuit delectationem similem delectationi coitus, et sanata fuit a suffocatione. Constat ergo, quod retentio longa illius spermatis per evaporationem fecit suffocationem illam : cujus signum est, quia inspissatum fuit sperma illud.

Amplius autem mulier sæpe somniat se pati coitum viri, et tunc ejicit sperma.

Adhuc autem si membra generata essent ex sanguine sicut ex materia, cum sanguis sit propria materia carnis, oporteret quod nervi et venæ et ossa essent caro : quoniam quorum non differunt materiæ propriæ, horum etiam non differunt formæ.

<--- Page Split --->

Adhuc autem quæcumque fiunt ex sanquine, hæc restaurantur abscissa. Si ergo ossa et nervi et venæ essent ex sanguine menstruo, ut dicere videtur Aristoteles, oporteret quod restaurarentur abscissa hæc membra : et hoc non est verum inventum per experta : quamvis enim forte quædam venæ et nervi capitis aliquando redire ad continuitatem possent videri post abscissionem propter sui mollitiem, tamen de ossibus capitis duris hoc videri non potest.

Amplius autem objicit Galenus dicens, quod venæ et arteriae revolutæ sunt et perplexæ in vasis spermatis, et hæ revolutæ sunt in eis, ut stet in eis sanguis quousque decoquatur in sperma : et si revolutio talis qualis est in vasis dictis, esset in toto corpore, generaretur sperma in toto corpore, quod non est verum, sed in toto corpore generant sanguinem in nutrimentum carnis. Cum igitur talis revolutio venarum sit in vasis spermatis mulieris ad generationem spermatis et non carnis, erit sperma mulieris materia conceptus, et non sanguis menstruus.

Adhuc autem, inquit Galenus, id quod significat quod in muliere sit sperma operans ad formam et figuram et agens, et non tantum in viro, est similitudo nati cum matre : aut enim similitudo ista perficitur a sanguine menstruo, aut a spermate viri, aut a spermate mulieris. Si autem est a sanguine menstruo, tunc cum vir non habeat sanguinem menstruum, non erit umquam conceptus similis patri, sed semper matri. Si autem est a spermate agente, et hoc concedatur non esse mulieris, sequetur quod numquam erit fœtus similis matri, sed semper patri : nihil enim erit femininum illius similitudinis in conceptu. Cum igitur inveniamus conceptum aliquando similem esse patri, et aliquando similem matri, non potest esse causa, nisi quod sperma matris faciens et operans sit conceptum in similitudinem matris : sperma autem patris sit faciens et formans conceptum in similitudinem patris : et sic

tam in muliere quam in-viro est sperma non solum materiale, sed etiam formans et operans. Et hac ratione inventa multum exsultavit Galenus, eo quod reputavit eam valde fortem esse contra Philosophos qui Aristotelis acceperant opinionem : non enim ut sibi videbatur, potest esse aliquis effectus communis patri et matri, nisi causa sit communis utrique. Similitudo autem nati est communis patri et matri. Fiet igitur illa per causam utrique communem : non autem est communis causa menstruus, sed sperma : igitur tam in matre quam in patre erit sperma, non solum ut materia se habens ad conceptum, sed etiam in se habens virtutem formativam : et sic in spermate mulieris erit virtus generativa activa sicut et in spermate viri.

Omnibus autem his rationibus et similibus multis positis a Galeno, objicit ipse sibi per unam rationem dicens, quod quia sperma viri fortius est, et habet magis virtutem formantem quam sperma mulieris, videretur quod natus semper deberet declinare ad similitudinem patris, et numquam ad similitudinem matris. Solvit autem istam rationem dicens, quod licet sperma mulieris sit debilioris virtutis in formando quam sperma viri, tamen quia cibat et sustentat se sanguine menstruo continue, vigoratur, et aliquando invalescit in virtute assimilandi super sperma viri. Dicit etiam, quod sperma mulieris supponit se spermati viri, et facit se cibum sibi et excitatur a spermate viri ad formandum et distinguendum membra conceptus.

Redit ergo dictum Galeni ad hoc quod duo sint spermate quæ sunt principia generationis animalium : unum quidem maris, quod per seipsum est faciens et formans propter multum spiritum, qui intra viscositatem ejus continetur : et hoc ideo dicitur habere virtutem formativam. Alterum autem quod est sperma mulieris agens et formans, est sicut organum motum ab alio et excitatum : et ideo non formativam, sed informativam dicitur ha-

<--- Page Split --->

bere virtutem. Tertium autem est sanguis menstruus, ex quo non sumitur nisi caro fectus, quae supplet vacuitates quae sunt inter membra radicalia. Primum igitur istorum principiorum est movens tantum et formans. Secundum autem est movens et motum. Et tertium est motum et formatum tantum.

Hæc igitur est sententia Galeni.

CAPUT II.

Et estDIGRESSIO declarans infirmitatem dictorum Galeni et rationis ejus.

materiae impedientes ipsorum operationem, qua peracta utilitate, statim rejiciunt membra medicinas quas attraxerunt. Et sic possemus dicere, quod non esset inconveniens, quod matrix attraheret sperma ad dissolutionem et distinctionem sanguinis menstrui, et hac peracta utilitate etiam rejiceret ipsum : nihil enim est inconveniens, ut diximus, ut idem membrum quod appetit et attrahit aliquid secundum naturam, illud ipsum rejiciat peracta utilitate propter quam appetiit et attraxit ipsum. Non enim matrix secundum seipsam attrahit sperma, sed potius propter utilitatem generationis.

Adhuc etiamsi concederetur, quod matrix diligit sperma propter se, et appetit ipsum, non sequeretur quod ipsum semper retineret et non rejiceret, nisi sperma in matrice semper in tali complexione permaneret, propter quam matrix diligit : corrumpitur autem frequenter in ipsa, et laedit matricem, et totam mulierem : non est ergo inconveniens, quod matrix eadem tunc rejiciat ipsum, sicut prius dilexit et attraxit. Et mirum videtur esse, quod haec duo simul dixit Galenus : supponit enim matricem diligere sperma, et non rejicere : et cum hoc dicit quod sperma est humiditas prima radicalium membrorum conceptus : post utilitatem enim hanc postquam completa est, sperma rejicit et non retinet.

Hæc autem dicta scientibus bene scientiam naturalem secundum Peripateticorum doctrinam multum sunt infirma, et parum habentia veritatis.

Quod enim dicit matricem non appetere aliquid et rejicere ipsum, habet multas instantias : quoniam nos videmus quod 'multa membra appetunt et attrahunt aliquid, quod postea, peracta utilitate propter quam illa attraxerunt, statim rejiciunt : sicut hepar et venæ cum cibo trahunt humorem aquosum quem statim rejiciunt, quando cibus mediante ipso cucurrit per vias hepatis : et sicut membra attrahunt materias medicinarum, ut in eis per tales medicinas dissolvantur mala

Dicere autem, quod tela quæ involvit conceptum, sit facta ab assatione matricis, est stultissimum : quia omnium eorum quæ fiunt in conceptu, causa est virtus quæ est in spermate, nisi dicamus quod naturae opus est a motore extrinseco sibi. Sicut igitur virtus formativa quæ est in semine, facit carnem et ossa et nervos et venas : ita facit etiam pellem involventem totum illud.

Adhuc autem quamvis concederemus matricem esse calidissimam, quod tamen non est verum, tamen scimus eam esse interius møllem et humidam multo humore : talium autem vasorum non est

<--- Page Split --->

assare contenta sicut assantur res in furno aut in patella.

Amplius si omnia agentia per calorem in humida quae continentur in ipsis, in superioribus inducunt corticem aut pellem : tunc stomachus et hepar quae agunt per calorem in cibi massam humidam, in superiori parte cibi debent inducere pellem aut corticem durum : et hoc experimento probatur esse falsum.

Adhuc autem si concedat Galenus in spermate esse virtutem formativam ossium, oportet ipsum concedere quod in eodem sit virtus formans pellem : quoniam omnia naturalia sic se habent, quod in quocumque est virtu faciendi majus, in eodem est virtus faciendi minus, quod est ejusdem generis.

Adhuc autem melius est ista attribuere virtuti intrinsece quam extrinsece : quoniam licet aliquando conveniant cause intrinsece et extrinsece in unam operationem, tamen naturalia magis pendent ad causam intrinsecam quam extrinsecam.

Adhuc autem quod inducit Galenus de convenientiis spermatis ad formas membrorum radicalium : et dicit has in sanguine menstruo non esse, non videtur esse bene dictum multis rationibus : possemus enim dicere, quod licet sanguis menstruus non habeat ex se hujusmodi convenientias, tamen acquirit eas ex spermate viri agente in ipsum. Non enim potest esse, quod patiens non acquirat dispositiones et complexionem agentis in natura, sicut videmus quod omne generatum animal acquirit complexionem spermatis generantis ipsum. Non enim est in natura sicut in artificiatis, in quibus materia vacua non acquirit ab arte nisi figuram, et non complexionem figurae aut forma illius : propter quod etiam in una materia secundum complexionem et speciem sicut in ligno vel lapide multae imprimuntur formae artis specie differentes, sicut forma hominis, et forma asini. Sed in naturis efficientes appropriant sibi materias praepa-

rando complexiones suas in eis, propter quod etiam in una materia propria non potest induci nisi una forma. Dicemus igitur sic operatione et digestione spermatis viri has convenientias fieri in sanguine menstruo, et tunc sufficienter erit materia omnium membrorum radicalium etiam absque hoc quod dicamus mulierem sperma proprium habere, quod solum sit conveniens materia generationis et activum in ipsa.

Adhuc autem si dicat Galenus sanguinem menstruum non esse materiam membrorum radicalium : tunc etiam debet dicere quod non sit nutrimentum eorum, quoniam ex eisdem generantur et nutriuntur. Scimus autem, quod primum nutrimentum radicalium est sanguis menstruus : et hoc in sequentibus declarabimus. Oportet igitur etiam concedi, quod radicalia per aliquem modum generantur ex ipso.

Adhuc autem valde mirabile esse videtur quod dicit, convenientiam esse in spermate et radicalibus : quoniam etsi concedamus, quod ex calore habet convenientiam ad calorem radicalium, et ex viscositate et flositate habet aliquam convenientiam ad nervos et venas : nulla tamen hic notabilis convenientia invenitur ad ossa.

Adhuc autem si tales sufficiunt convenientiæ in materia : tunc et aliæ humidí- tates corporum animalium, in quibus tales aut plures sunt convenientiae, debent principium esse generationis. In mucilagine autem cerebri et phlegmate invenitur color albus et viscositas extensibilis, ex qua habet convenientiam ad dimensionem et figuram, et invenitur flositas : hæc ergo deberent esse materia generationis.

Amplius autem secundum dicta sua, omne sperma esset materia conveniens ad generationem omnis animalis, quoniam istæ convenientiæ communes sunt omni spermati animalis uniuscujusque.

Adhuc autem non satis convenienter dictum esse videtur, quod complexio

<--- Page Split --->

bere virtutem. Tertium autem est sanguis menstruus, ex quo non sumitur nisi caro fœtus, quae supplet vacuitates quae sunt inter membra radicalia. Primum igitur istorum principiorum est movens tantum et formans. Secundum autem est movens et motum. Et tertium est motum et formatum tantum.

Hæc igitur est sententia Galeni.

CAPUT II.

Et est DIIGRESSIO declarans infirmitatem dictorum Galeni et rationis ejus.

Hæc autem dicta scientibus bene scientiam naturalem secundum Peripateticorum doctrinam multum sunt infirma, et parum habentia veritatis.

Quod enim dicit matricem non appetere aliquid et rejicere ipsum, habet multas instantias : quoniam nos videmus quod 'multa membra appetunt et attrahunt aliquid, quod postea, peracta utilitate propter quam illa attraxerunt, statim rejiciunt : sicut hepar et venæ cum cibo trahunt humorem aquosum quem statim rejiciunt, quando cibus mediante ipso cucurrit per vias hepatis : et sicut membra attrahunt materias medicinarum, ut in eis per tales medicinas dissolvantur male

materiae impedientes ipsorum operationem, qua peracta utilitate, statim rejiciunt membra medicinas quas attraxerunt. Et sic possemus dicere, quod non esset inconveniens, quod matrix attraheret sperma ad dissolutionem et distinctionem sanguinis menstrui, et hac peracta utilitate etiam rejiceret ipsum : nihil enim est inconveniens, ut diximus, ut idem membrum quod appetit et attrahit aliquid secundum naturam, illud ipsum rejiciat peracta utilitate propter quam appetiit et attraxit ipsum. Non enim matrix secundum seipsam attrahit sperma, sed potius propter utilitatem generationis.

Adhuc etiamsi concederetur, quod matrix diligit sperma propter se, et appetit ipsum, non sequeretur quod ipsum semper retineret et non rejiceret, nisi sperma in matrice semper in tali complexione permaneret, propter quam matrix diligit : corrumpitur autem frequenter in ipsa, et lædit matricem, et totam mulierem : non est ergo inconveniens, quod matrix eadem tunc rejiciat ipsum, sicut prius dilexit et attraxit. Et mirum videtur esse, quod hæc duo simul dixit Galenus : supponit enim matricem diligere sperma, et non rejicere : et cum hoc dicit quod sperma est humiditas prima radicalium membrorum conceptus : post utilitatem enim hanc postquam completa est, sperma rejicit et non retinet.

Dicere autem, quod tela quae involvit conceptum, sit facta ab assatione matricis, est stultissimum : quia omnium eorum quae fiunt in conceptu, causa est virtus quae est in spermate, nisi dicamus quod naturae opus est a motore extrinseco sibi. Sicut igitur virtus formativa quae est in semine, facit carnem et ossa et nervos et venas : ita facit etiam pellem involventem totum illud.

Adhuc autem quamvis concederemus matricem esse calidissimam, quod tamen non est verum, tamen scimus eam esse interius mollem et humidam multo humore : talium autem vasorum non est

<--- Page Split --->

assare contenta sicut assantur res in furno aut in patella.

Amplius si omnia agentia per calorem in humida quae continentur in ipsis, in superioribus inducunt corticem aut pellem : tunc stomachus et hepar quae agunt per calorem in cibi massam humidam, in superiori parte cibi debent inducere pellem aut corticem durum : et hoc experimento probatur esse falsum.

Adhuc autem si concedat Galenus in spermate esse virtutem formativam ossium, oportet ipsum concedere quod in eodem sit virtus formans pellem : quoniam omnia naturalia sic se habent, quod in quocumque est virtu faciendi majus, in eodem est virtus faciendi minus, quod est ejusdem generis.

Adhuc autem melius est ista attribuere virtuti intrinsece quam extrinsece : quoniam licet aliquando conveniant cause intrinsece et extrinsece in unam operationem, tamen naturalia magis pendent ad causam intrinsecam quam extrinsecam.

Adhuc autem quod inducit Galenus de convenientiis spermatis ad formas membrorum radicalium : et dicit has in sanguine menstruo non esse, non videtur esse bene dictum multis rationibus : possemus enim dicere, quod licet sanguis menstruus non habeat ex se hujusmodi convenientias, tamen acquirit eas ex spermate viri agente in ipsum. Non enim potest esse, quod patiens non acquirat dispositiones et complexionem agentis in natura, sicut videmus quod omne generatum animal acquirit complexionem spermatis generantis ipsum. Non enim est in natura sicut in artificiatis, in quibus materia vacua non acquirit ab arte nisi figuram, et non complexionem figuræ aut formæ illius : propter quod etiam in una materia secundum complexionem et speciem sicut in ligno vel lapide multæ imprimuntur formæ artis specie differentes, sicut forma hominis, et forma asini. Sed in naturis efficientes appropriant sibi materias præpa-

rando complexiones suas .in eis, propter quod etiam in una materia propria non potest induci nisi una forma. Dicemus igitur sic operatione et digestione spermatis viri has convenientias fieri in sanguine menstruo, et tunc sufficienter erit materia omnium membrorum radicalium etiam absque hoc quod dicamus mulierem sperma proprium habere, quod solum sit conveniens materia generationis et activum in ipsa.

Adhuc autem si dicat Galenus sanguinem menstruum non esse materiam membrorum radicalium : tunc etiam debet dicere quod non sit nutrimentum eorum, quoniam ex eisdem generantur et nutriuntur. Scimus autem, quod primum nutrimentum radicalium est sanguis menstruus : et hoc in sequentibus declarabimus. Oportet igitur etiam concedi, quod radicalia per aliquem modum generantur ex ipso.

Adhuc autem valde mirabile esse videtur quod dicit, convenientiam esse in spermate et radicalibus : quoniam etsi concedamus, quod ex calore habet convenientiam ad calorem radicalium, et ex viscositate et flositate habet aliquam convenientiam ad nervos et venas : nulla tamen hic notabilis convenientia invenitur ad ossa.

Adhuc autem si tales sufficiunt convenientiae in materia : tunc et aliae humidiatates corporum animalium, in quibus tales aut plures sunt convenientiae, debent principium esse generationis. In mucilagine autem cerebri et phlegmate invenitur color albus et viscositas extensibilis, ex qua habet convenientiam ad dimensionem et figuram, et invenitur flositas : haec ergo deberent esse materia generationis.

Amplius autem secundum dicta sua, omne sperma esset materia conveniens ad generationem omnis animalis, quoniam istae convenientiae communes sunt omni spermati animalis uniuscujusque.

Adhuc autem non satis convenienter dictum esse videtur, quod complexio

<--- Page Split --->

nervorum et venarum et præcipue arteriarum faciunt sperma in testiculis mulierum : quoniam si faciunt ipsum, videtur quod altero duorum modorum faciant ipsum. Uno enim modo agunt membra in humorem in se contentum, et inducunt in ipso similitudinem suæ complexionis, et postea cibant se ex ipso. Alio autem modo agunt per occasionem, sicut hepar facit melancholiam et choleram, et dirigit ea ad sua receptacula, quæ ordinavit natura : nec invenimus quod naturalis operatio membrorum aliter sit in humores sibi subjectos et in se contentos. Si igitur arteriæ et venæ primo modo agunt in humorem spermatis mulierum, tunc oportet quod etiam cibentur spermate, et non sanguine. Si autem secundo modo, tunc faciunt de ipso superfluitates rejiciendas : quorum utrumque est falsum, sicut apparet.

Hoc autem quod inducit de similitudine ad patrem et ad matrem, omnino est irrationabiliter dictum, et contra artem syllogisticam quæ traditur in Logics : primo enim ex divisione syllogismi facit divisivum, quod similitudo cum parentibus causatur aut a spermate, aut a sanguine menstruo, et ostendit quod non a menstruo, quoniam similitudo est ad utrumque parentem : et quod est commune utrique, est ad causa quæ communis est utrique : et hic non est sanguis menstruus : et infert quod est a spermate. Deinde arguit secundo syllogismo, quod effectus communis est a causa communi, et est a spermate : ergo sperma est commune tam matri quam patri. Secundum doctrinam enim demonstrativam non tenet nisi in his quæ divisa sunt causa suorum effectuum. Si enim aliquis effectus causatur ex pluribus congregatis in unum, tunc non tenet quod inducit, sicut est in colore alicujus qui fit ex pluribus convenientibus in unum ex corpore perspicuo et corpore terminato : et sic est etiam hoc, quoniam illa similitudo fit ex spermate viri et sanguine menstruo congregatis, et secundum pro-

portionem virtutis spermatis viri super sanguinem menstruum causatur similitudo cum patre vel matre. Si enim fuerit vincens et figurans sperma, erit perfecta similitudo ad patrem : et si fuit vincens qualitas menstrui et impediens operationem spermatis in figura et colore, erit similitudo ad matrem. Et ut generaliter dicatur secundum omnem proportionem virtutis spermatis ad sanguinis menstrui qualitatem inducetur similitudo alia et alia secundum figuram membrorum et colorem considerata.

Sane autem intelligendum est quod dicimus de sanguinis menstrui virtute. Non enim damus ei secundum scientiam Peripateticam aliquam virtutem operativam : sed cum in spermate sit tota virtus operativa, sperma duplicem habet virtutem : unam quidem ad speciem inducendam : et quoad hanc non quaerit nisi materiam humanæ speciei convenientem, et non attendit similitudinem aliquam : et hanc semper consequitur in propria materia sibi subjecta. Aliam autem habet virtutem ex qualitatibus materiæ : et ex illa operatur complexionem et figuram et colores : et secundum illam aliquando obedit materia in toto, et inducitur similitudo patris. Aliquando resistit ei in toto qualitas materiæ, et tunc inducitur similitudo matris. Aliquando autem in parte vincit, et in parte succumbit : et tunc inducitur similitudo utriusque in diversis membris conceptus. Et aliquando operatur secundum aliam qualitatem quæ est in ipso : et tunc nullius parentum, sed forte avi aut proavi inducitur similitudo : et forte inducitur similitudo quæ ad nullum est de tota progenie, quoniam multa sunt superiora et inferiora, quorum qualitates sunt in spermate et in sanguine menstruo.

Ex omnibus autem his patet, quod nihil necessarium vel contrarium Aristoteli est in sermonibus Galeni probatum.

<--- Page Split --->

corum diximus, sonat causam efficientem et formantem : et ideo etiam Aristoteles et Theophrastus, et omnes Peripatetici potius dabant ei nomen menstrui, cum cujus virtutibus convenit, quam nomen spermatis, vocantes generaliter menstruum omne quod est in matrice, materialiter deserviens ad conceptum. Convenimus ergo cum Galeno in hoc quod concedimus illud esse materiam convenientiorem ad membra radicalia : differimus autem ab ipso in hoc quod non damus ei virtutem formantem, vel informantem : et per consequens dicimus ipsum non vocari sperma, nisi nomine æquivoco : quia virtus generativa non est in ipso, sed in spermate viri.

Et si quis objiciat, quod causa masculinitatis est sperma viri, et causa femininitatis est sperma muliebre, dicemus quod omnino est falsum : quoniam causa masculinitatis propria est caliditas spermatis, et causa femininitatis est complexionalis frigiditas ejusdem : et licet causa ista masculinitatis sit vera, tamen ad hanc causam multa cooperantur : sicut, verbi gratia, quod sperma a dextro fundatur testiculo, quia illud magis est decoctum, et descendit per venam quae est sub rene dextro, in quo fit urinae colamentum. Cooperatur autem etiam ad hoc, quod cadat in dextram partem matricis, et quod ab eo quod vocatur sperma mulieris, quando miscetur ei, non remittatur ejus caliditas : et quando omnes ista causae concurrunt, tunc absque dubio obtinebit effectus : sed quando plures concurrunt in sexum unum, et plures ad sexum alterum, non obtinebunt effectum, nisi vincentes quae alias post se trahunt. Ego enim vidi mulierem, quae semper genuit filias : eo quod post concubitum mariti posuit se ad latus sinistrum, quae cum esset instructa quod post concubitum super dextrum latus se poneret, filios generare incepit, et plures extunc protulit. Similiter autem licet a dextro testiculo fundatur sperma calidum, tamen hoc etiam impeditur fre-

CAPUT III.

Et est digressio declarans an humor quam in coitu emittit mulier, nomine et ratione sperma dicatur, an nomine æquivoco solum et non ratione ?

In omnibus autem inductis non intendimus, nisi quod ratio dicti Galeni non est sufficiens : sed de ipsa positione ejus nihil omnino diximus, an vera sit, vel falsa per rationem probantem.

Incipientes autem secundum nostram opinionem, quam et Aristotelis et omnium Peripateticorum esse putamus, dicimus quod in veritate mulier aliqua in coitu et conceptu emittit aliquando humorem album viscosum et filosum, quem sperma muliebre vocat Galenus, et cui dat virtutem informativam, non formativam, sicut in antehabitis scientiae Animalium libris ostendimus. Nos autem huic humori non damus nisi virtutem convenientis materiae, et dicimus eam non habere virtutem aliquam facientem vel formantem, et in hoc differimus a Galeno. Et quia non est nisi materia conveniens, ideo spermatis nomen non habet, nisi æquivoce : quia spermatis nomen, sicut in secundo nostrorum Physi-

<--- Page Split --->

quenter, quia emissio spermatis in coitu fit diversis impulsibus, et non uno, et in aliquo propellitur sperma quod effunditur a dextro : aliquando autem expellitur id quod est a sinistro, et aliquando permixtum effusum est ex utroque : et ideo causa masculinitatis et femininitatis quasi semper est secundum differentias, et raro habet causam simplicem : et quando aequales sunt concurrentes causae ad inguinum formationem, tunc fit hermaphroditus. Similiter autem intuenti tota et vera causa est calor spermatis,et aliae, causae quae sunt in materia mulieris, aut in loco matricis, sunt causae disponentes vel coadunantes et praeparatoriae : et ideo in sinistro ejus saepe fit mas, et in dextro ejus saepe fit femina. Sed tunc talis mas habet aliquas proprietates feminae, et talis femina habet aliquas proprietates maris.

Quod autem in praecedentibus induximus, quod videlicet sperma in quadraginta diebus dividitur, et recipit divisionem per figuras membrorum embryonis, secundum Aristotelem dictum fuit, et ex hoc multi crediderunt eum velle dicere nihil in generatione esse, nisi sanguinem menstruum mulieris et sperma viri, et sic mulierem sperma nullum habere : sed de hoc rei veritas est, quod aliqua mulier in coitu aliquando emittit in matricem humorem album, et emittitur cum delectatione, et per impulsus successivos sicut vir sperma emittit : et etiam humor ille a vasis seminariis mulieris effunditur, sicut bene et veraciter dicit Galenus : sed tamen nihil horum confert ei nomen spermatis et rationem : nec omnis mulier habet talem humorem : alba enim habent, nigrae autem non, sicut in sequentibus hujus scientiae dicetur. Et ideo non habet spermatis rationem : hoc enim quod magis sibi rationem spermatis videbatur conferre, est quod effunditur a vasis seminariis, et hoc non confert ei : quia et vir humorem quemdam medium inter aquam et sperma aliquando emittit per vasa seminis effusum, nec

tamen ideo spermatis habet rationem. Quod autem cum delectatione effunditur, non facit ipsum vere esse sperma, eo quod nomen spermatis est ex ratione virtutis seminitiva : et ad hoc non intenditur delectatio secundum naturam, sed delectatio, ut dicit Constantinus, apponitur coitui ut plus appetatur, et sic continuetur generatio.

Accidit autem delectatio ex hoc, quod in veritate membra genitalia per inflationem et calorem et motum et resolutionem removentur a naturali et propria consistentia : et tamen hoc accidit sine dolore propter libidinis fervorem. Ego enim vidi quemdam qui vulnerationem virgae cultello factam non sensit, dum esset in fervore libidinis. Postea autem spermate decurrente per impulsus diversos super substantiam distensam excitat delectationem ex tribus. Et primum quidem est ipse motus qui movet interius distensa, quae non distensa non adeo profunde moveret, nec tangeret nervos : et ista titillatio est similis titillationi quae fit quando digitus unctus lenitet ducitur rascando super apostema quod sanari incipit : sed nec adhuc ad consistentiam tumor rediit, praeterquam in hoc quod delectatio coitus major est, eo quod lenius et profundius tangit. Secunda causa delectationis est pinguedo et unctura spermatis, per quam membra ad propriam revertuntur integritatem : et haec delectatio est similis delectationi unguenti super apostema impositi, sed vincit eam in majoritate. Tertia causa delectationis est motus spiritus, qui per omnia interiora discurrit et subtiliter et intime tangit : et ille etiam intensionem et impotentiam quamdam totius corporis inducit, et illi nihil simile est in toto, sed aliquid simile est in parte : verbi gratia, ventositas quae corpus extendit et oscitare facit. Cooperatur autem delectationi carnis et virga et nervorum sensibilitas, humori spermatis et spiritus ultimo conveniens : et ideo tactus ipsorum est tactus convenientissimorum : propter quod

<--- Page Split --->

etiam maxima perficitur delectatio. Et his cooperatur secundum Aristotelem hoc quod haec operatio est verissimae naturæ creatricis et formatricis, et est divina : propter quod quando non est impedita, floret in ea tota natura : et hoc, ut ipse contra Platonem disputans dicit, sola et vera est causa maximæ delectationis. Expulsio autem spermatis, ut diximus, est per spiritum : cujus signum est, quod pars spiritus in coitu, aliquando etiam ante exitum spermatis exit et titillat, eo quippe quod spiritus subtilior est, aliquid evadit ipsius ante spermatis humorem, et illa pars spiritus quæ in humore spermatis inviscata tenetur, facit impulsiones spermatis, quod quasi vomitando prosilit. Hoc etiam quod in matricem projicitur humor ille, veram non confert ei spermatis rationem : quia ad eumdem locum distillat humor menstrui : non tamen propter hoc meretur spermatis rationem.

Probabiliter ergo vocatur humor coitus feminei convenientiam habens materiae ad conceptum plus quam sanguis menstruus. Si enim diceretur, quod habet virtutem informativam, sed debilem, et ideo imperfectam, absque dubio quando est in matrice etiam absque spermate viri, deberet agere aut debiliter aut fortiter : si enim diceretur quod est virtus in eo in potentia, et non erit in effectu, nisi per sperma masculi, hoc non est probabile : quia unum corpus in virtute activa quam habet, non est in potentia ad aliud corpus quod excitet ipsum et faciat esse in effectu, quando illa corpora sunt ejusdem generis et naturae : et simile ei quod dicit Galenus, non invenitur in tota natura corporum. Nec iterum potest dici, quod virtus formativa speciei sit in spermate viri, et virtus formandi figuram et quantitatem et reliqua accidentia sit in humore femineo : quoniam nos ostendimus in octavo nostrorum Physicorum, quod idem est motor qui movet ad formam, et qui movet ad omnia ea quae sunt convententia ad ipsam :

consequens autem est ad formam figura, et caetera quae communiter accidunt natis. Nihil igitur in hac re probabilius dicitur, quam quod virtus formativa tota sit in spermate maris : et ideo vero nomine et ratione sperma vocetur. Materia autem convenientior sit id quod in coitu emittit mulier : et ideo non vero nomine sperma, sed sanguis menstruus vocetur : quoniam sanguis vocatur humor mulieris corpus nutriens, sive sit rubeus, sive etiam ultima digestione in membris hominis sit dealbatus. Si autem placeat alicui quod hunc humorem sperma velit nominare, concedat tamen quod non in eadem ratione convenit ei in qua convenit spermati vero masculino. Sanguinem autem menstruum materiam minus convenientem embryonis esse dicemus : quæ cum primo attrahitur, a spermate digeritur et assimilatur spermati, ut congruum fiat ejus nutrimentum : et hoc est necessarium, quia parva nimis quantitas esset duorum humorum viri et mulieris ad perficienda membra et quantitates membrorum conceptus, nisi in supplementum attraheretur humor sanguinis, et virtute spermatis assimilaretur, ut in membrorum materiam posset converti.

Dicimus iterum, quod virtus formativa datur spermati secundum aliquos a testiculis, et quod testiculus trahit a toto corpore per modum ventosæ per suam caliditatem, licet non sit dictum secundum Aristotelem, quod duæ virtutes sunt in spermate, quarum una obedit alteri, generativa videlicet quæ est a testiculo, et nutritiva quæ est a membris a quibus attractum est. Sperma enim, sicut in antehabitis diximus, est superfluitas quartæ digestionis : et illa est quæ est in membris facta ad similitudinem membrorum : propter quod sperma est humor membris assimilatus, et jam sigillandus formis et figuris membrorum, sed nondum sigillatus : et ideo virtuti formativæ est obediens facile ad omnis membri formam suscipiendam. Humor autem mu-

<--- Page Split --->

lieris ex testiculo non habet nisi convenientiam aptitudinis ad formam propter muliebris testiculi parvitatem et frigiditatem et imperfectionem : sed tamen trahit, et hoc ipsum facit tardius quam testiculus viri : sed a membris corporis mulieris habet virtutem nutrimentalem illam, quod congrue sigillabilis est in figura cujuslibet membri : et ideo cum spiritu effusus forti impulsu effunditur, et cum delectatione. Sanguis autem menstruus neutrum horum habet, sed est materia non propria : sed per digestionem et alterationem spermatis in matrice pars ejus subtilior ei assimilatur, et alia aut in lac derivatur, aut abjicitur : et haec inconvenientia causa est quod non cum delectatione ejicitur.

Et haec sunt quae probabilius dicuntur de principiis generationis, et sunt dicta secundum doctrinam Aristotelis.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans modum et ordinem formationis membrorum embryonis secundum sapientiam Peripateticorum, quae contraria est dictis medicorum.

Secundum hunc igitur modum procedentes dicimus, quod quando in coitu concurrunt duo humores viri et mulieris in matricem, clauditur matrix concipiens eos, et tunc sperma viri attrahit sibi humorem mulieris, et rotundabitur super ipsum sicut rotundatur sperma galli in albumen ovi : et tunc matrix movetur ad cooperiendum duos humores illos. Et quidam dicunt, quod hoc facit ambulando paulatim et paulatim : sed probabilius est quod hoc faciat subito ne evaporet sperma in vacuum matricis. In ista autem cooper tura in superficiebus interioribus pluribus tangit circumdando istos humores sic conglobatos, et incipit retinere menstruum ad ministrandum nutrimentum conceptui : et tunc forte impraegnata incipit habere nauseam et vomitum ex retentione menstruorum : et venae oculorum ejus fiunt sicut fila sanguinea, et extenduntur venae colli ipsius :

<--- Page Split --->

et vena quæ est sub lingua, incipit esse viridis : et urina ejus incipit esse tenuis et clara. In quibusdam autem retardantur hæc signa forte usque ad decem dies, aut forte usque ad ortum capillorum infantis, sicut diximus in antehabitis. Est etiam unum de accidentibus dolor inguinis ex multa constrictione : et tunc ex calore spermatis pellis generatur circa duos humores : et quia virtus quæ operatur, est in spiritu, non est improbabile quin totum vel major pars spermatis virilis convertatur in spiritum propter sui subtilitatem, et ingrediatur in humorem muliebrem sicut in suam materiam : et tunc infra pellem dictam format eum et distinguit in membra : ad humorem enim muliebrem convertitur quando circumdatur pelle, et cooperatura matricis coarctatur.

Primum ergo quod distinctum ante omnia generatur ex spermate, est pellis circumdans et custodiens sperma, ne diffluat, et custodiens spiritum et calorem ne evaporet primum. Post hoc necesse est generari illud quod et levius ex humore spermatis generatur, et cujus necessitas est ad totum conceptum formandum : hoc autem est spiritus, quoniam spiritus levissime generatur ex calido et humido concluso. Necessitas autem est generalis : quia nullum membrorum formatur, nisi ex virtute, et virtus non vehitur ad locum formationis, nisi per spiritum : propter quod ante omnia necesse est generari spiritum. Omnis autem spiritus qui non generatur ex aliquo determinato loco, in quo accipiat incrementum substantiae et generationem, cito dissolvitur et debilitatur. Oportet igitur in substantia totius humoris esse determinatum locum, in quo generetur spiritus, et a quo accipiat incrementum. Impossibile enim est naturam non maximam habere sollicitudinem de spiritu tali et loco ipsius : quia aliter ipso soluto vel debilitato periret totum opus. Locus autem iste, est locus cordis : est ideo quod primum distinguitur, est cordis locus et

substantia : et in ipso primo pulsa spiritus, et ex ipso accipit incrementum.

Spiritus autem ille de se, hoc est, sui natura duo facit. Unum quidem est materiae distensio, ut sit apta ad lineamenta membrorum recipienda. Alterum autem est perforatio ejus quod est coram ipso. Et quia major motus est spiritus ad superius, ideo perforationem majorem facit versus superiora, in quibus caput et cætera superiora formanda sunt. Cætera autem perforat penetrando omnia quæ sunt coram se, et in ipsis perforationibus format loca formarum quietarum et pulsatilium. Et per hanc rationem patet quod superius diximus, quod videlicet prima origo omnium venarum est a corde, et non ab hepate, sicut dicit vulgus medicorum. Perforando autem pertingit per totam materiam ad exteriora, et per hæc foramina primo inducit nutrimentum ad conceptum, cujus quidem purissimum trahitur ad vas spiritus, et aliud derivatur ad aliam partem massæ illius nutriendam. Licet autem hic spiritus moveatur plus superius propter sui calorem et levitatem, tamen quia ipse est instrumentum virtutis et animæ, movetur in tota illa massa secundum animæ exigentiam : et ideo etiam penetrat ad inferius, ubi inferiora sunt formanda. Locus ergo spiritus cum completus fuit, erit cor, et via ejus erunt venæ : et per ipsas primo inducit nutrimentum, et animæ operationem quæ est nutrire : propter quod Avicenna dicit, quod per illas vias introducit nutrimentum et animam. Cum autem, sicut diximus, inducit sanguinem, est in sanguine inducto quasi pars triplex : quarum una est subtilis valde et spiritualis, et de ipsa sumitur materia carnis cordis. Secunda autem est subtilis nimis et calida, quasi sit incensa, et ipsa derivatur in materiam hepatis. Tertia autem est grossa frigida naturam habens phlegmatis : et quia spiritus fortiter fertur sursum, ipsam secum trahit in materiam cerebri et medullæ capitis. Est enim prima operatio virtutis in spiritum, et deinde per

<--- Page Split --->

spiritum operatur et alia membra in aliis membris. A principio autem non sunt haec loca sensibiliter distributa in spermatibus, sed paulatim per operationes dictas incipiunt esse sensibilia.

Adhuc autem spiritus qui primo est in humore spermatis, non potest distribui in vitalem, et naturalem, et animalem : quia in corporis homogenii spiritu non potest cadere talis divisio. Sed primo quidem non habet rationem nisi spiritus : et postea faciendo vasa ad quae non solum dirigitur spiritus, sed etiam custoditur, et formatur virtutibus ad spirituales operationes exercendas, dictam tripartitam habet divisionem. Si ergo sic ponamus a principio unam esse virtutem formantem et unum spiritum, ex necessitate consequens est principiari hepar et cerebrum a corde, et unam esse animam quae multiplex sit in virtute in toto corpore animato, et non esse multas animas, quarum una sit in cerebro, altera in corde, et tertia in hepate, sicut dixit Plato.

Est autem non praetermittendum, quod operationes spiritus primo non distincte cognoscuntur, quamdiu materia est homogenia : sed postea distinctis vasis incipit distincte cognosci operatio, et per operationem distincte cognoscitur virtus. Motus ergo primo spiritus istius est a centro ad circumferentiam materiae, et motus nutrimenti est a circumferentia in centrum, et ex ipso diffunditur per totum iterum a centro ad omnem locum sursum et deorsum, ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum. Et quia in motu nutrimenti est prima operatio animae ejus quod nutritur, ideo dicunt quidam, quod primus motus animae est a circumferentia ad centrum, et a centro secundus motus ejus est ad omnem partem, sicut in megacosmo virtus cœeli est a circumferentia in centrum, et a centro diffunditur in omnem locum mundi.

Sic igitur formatur embryo secundum Aristotelem in matrice. Et primum quidem quando incipiunt distingui membra

principalia, antequam dividantur et elongentur ab invicem, invenitur materia hepatis magna valde respectu aliorum duorum, eo quod in illo tempore multum necessarium est opus ejus quod est sanguinem segregare et distribuere et complere : et invenitur materia cerebri valde parva, eo quod in illo tempore ad nihil utiles sunt sensus et motus, quae sunt cerebri operationes : et invenitur materia cordis prima et magis constans, ut in ipsa contineatur et restauretur spiritus, qui est operator totius machinae microcosmi. Signum autem hujus est, quod nutrimentum quod a circumferentia venit ad sperma, invenitur extra rubeum, et postea saniosum, et tandem deficit color ejus in colorem spermatis. Sic igitur satis convenienter dicitur, quod omnia membra fiunt a corde per virtutem formantem et spiritum. Sed hoc addendum est, quod spiritus habet duplicem virtutem : quarum unam habet ex se in eo quod est spiritus. Secundam autem habet a virtute formante in eo quod est instrumentum ejus. Ea autem quam habet a se, est quia pulsat et perforat sursum. Ea autem quam habet a virtute formante, est operatio ad speciem membri uniuscujusque, et motus in omnem locum : et sic perforat in omnem locum secundum naturae convenientiam. Hoc autem modo dicendo, non cogemur dicere assertiones medicorum, quod videlicet diversae operationes sint a diversis membris, et quod spiritus diversi sint a membris principalibus diversis, et quod a quodam oriantur nervi, et a quodam venae, et a quodam arteriae : a loco enim cordis primo perforando pertingit spiritus ad locum hepatis et cerebri : et primo sua sufflatione facit ibi vesicas quasdam, ut in illo loco formetur membrum, quo facto in loco conducit materiam, et format membra : et cum congregatur in membro illo nobili, sufflat iterum ex ipso, et facit ex cerebro vias nervorum motivorum et sensibilium : ante hepar autem facit vias venarum. Ita ergo omnium istorum ori-

<--- Page Split --->

go est a corde : sed manifestatio est venarum ab hepate, et nervorum a cerebro.

Omni eodem modo dicendum videtur de ipso spiritu. Non enim cogemur dicere, quod spiritus vitalis veniat a corde ad hepar, et fiat ibi naturalis, et tunc revertatur ad cor nutriendum secundum virtutem naturalem quam accipit in hepate, sicut dixit Galenus : neque dicemus quod spiritus vitalis veniat a corde ad cerebrum, et fiat in ipso sensibilis, et tunc in virtute illa revertatur ad cor, et ferat ei motum et sensum ex virtute quam accepit in cerebro. Dicemus enim multiplicem spiritum esse in ipso spiritu, et non unum aut in una sola virtute. Est enim in ipso spiritus formativus a testibus, et spiritus naturalis, et spiritus vitalis, et spiritus animalis : eo quod ipsum est attractum ab omnibus membris principalibus corporis. Spiritus enim secundum omnes suas differentias et secundum omnes suas virtutes facit sibi locum cordis, et ab ipso fluit naturalis in hepar, relinquens in corde de virtute naturali quod sufficit cordi : et spiritus motivus et sensitivus a corde fluit in cerebrum, relicto quod sufficit de virtute motiva et sensitiva in corde. Et ideo dicit Aristoteles, quod cor est principium motus, et sensus, et nutrimenti. Distributio autem spiritus ex corde per membra talium officiorum est per virtutem formativam. 'Sic igitur formatis membris principalibus, deinceps formantur alia, et invenitur caput magnum valde, eo quod ex capite plurima membra in organis sensuum habent formari : et tunc separantur membra et elongantur ab invicem, sicut in sequentibus determinabimus.

Et est digressio declarans tempus et ordinem quo conceptum formatur in creatura speciei hominis.

Modus autem et mensura conversionis et formationis spermatis in conceptu, secundum quod concorditer tradunt hi qui magis sunt experti in talibus, est quod sperma quidem primo congregatur cum humore mulieris, et fit primo fumosum quasi recens butyrum complosum et tenue, et hanc intentionem facit formativa creando in ipso et ex ipso spiritum in actu qui in habitu jam inerat, secundum quod prius dictum est.

Secunda autem operatio ipsius est, quod interius spermatis videtur assimilari guttæ sanguinis, ubi præparatur vas spiritus, quod est locus cordis.

Tertia autem operatio est, quod efficitur illa gutta quasi sanguis coagulatus, quae fit substantia cordis, et juxta illud adhaeret sperma sicut res aliqua masticata et viscosa.

Et postea quarta operatione fit quasi cor, et ex ipso principalia membra per modum superius dictum.

<--- Page Split --->

Et quinta operatione fiunt extremitates scilicet pedes, et manus.

In omnibus autem his operationibus supponitur res una prima principium et fundamentum aliarum, quae est cor, sicut diximus, et in omnibus istis citius completur masculus, et tardius femina.

Tempus autem formationis masculi, sicut peritiores circa experta tradiderunt, est quod sperma quidem in principio conceptus post sex dies apparet quasi lac spumosum, habens tres ampullas magnas ad locum cordis et hepatis et cerebri formandum. Post hoc autem per tres dies completos, quando novem dies sunt a conceptu, fiunt in eo guttae rubeae, et fila rubea : anterioratur tamen haec operatio aliquando, et posterioratur aliquando per unum diem. Post sex autem alios dies ab istis, quando quindecim sunt dies a primo conceptu, apparet totum quasi sanguis coagulatus. Sed illa etiam operatio aliquando anterioratur, et aliquando tardatur per duos dies, secundum quod magis vel minus obedit formationi. Et ab istis diebus post alios duodecim dies, qui sunt viginti septem a conceptu primo, apparet totum caro, et cognoscuntur in illa carne tria membra principalia, cor videlicet, et hepar, et cerebrum. Et etiam extenditur per ipsum quaedam portio a qua generatur nucha : et haec operatio etiam aliquando citatur, et aliquando breviatur per duos dies. Ab hinc autem post novem dies qui triginta sex faciunt a primo conceptu, dividitur caput a spatulis, et venter et duo latera incipiunt sensibiliter cognosci : sed tamen in quibusdam haec latent et absconduntur usque ad quatuor dies post, qui sunt quadraginta dies a primo conceptu. Minus ergo tempus quod est in hoc sunttriginta vel viginti quinque dies : et majus in formatione corporis masculi sunt quadraginta dies. Et hoc est quod superius diximus, quod in abortu quadragesimo die facto, et in aqua colato, inventa sunt membra formata, licet non

habeant quantitatem nisi magnae formicæ.

Vulgus autem medicorum de hoc dicit, quod prima operatio est tela per calorem matricis decoquentem : et secunda foramina et exituræ, post quam operationem nutritivam incipit operari. Et quidem eorum putant, quod jam fœtus incipit inspirare per os. Sed hoc non potest esse verum, sed ut multum non inspirat inspiratione vera, nisi quando completa sunt lineamenta membrorum in matrice. Sed de hoc hic non est locum determinandi.

Alii etiam de medicorum gente dicunt quod postquam natus formatus a tempore formationis habuerit duplum tempus, quod fuit a conceptu ad formationem, quod tunc movetur : et postquam duplum temporis a motu transierit, quod fuit a conceptu ad suum motum, tunc parietur extra. Unde cujus formatio completur in triginta diebus, movetur in fine tertii mensis, et in septimo procedit ad lucem : et cujus formatio completur in quadraginta diebus, movetur post quatuor menses, et in nono mense paritur ad lucem. In talibus tamen multum est credendum mulieribus fide dignis, quae multos pepererunt parvulos. Dixit autem mihi una matrona fide digna, in talibus multum experta, quod quando mulier lætatur cum marito tempore imprægnationis, ita quod vir se lætius exhibet uxori, octo diebus, aliquando citius movetur, quam facit quando mulier est in tædio cum viro. In talibus etiam calor corporum et locorum et temporum multum cooperantur ad accelerandum partum, et opposita ipsorum impediunt accelerationem ipsius. Similiter autem secundum inducta quando tempus formationis est quinque et triginta dies, movebitur infans post septuaginta dies, et post ducentos et decem dies parietur, hoc est, post septem menses. Quando autem fuerit tempus formationis majus quam quinque et quadraginta dies, movebitur post nonaginta dies, et partus erit post ducentos et sexa-

<--- Page Split --->

ginta dies, hoc est novem menses. Hæc autem quæ sic dicunt medici, non sunt certe probata, et ideo non semper inveniuntur vera. Tempus autem quo lac ad mamillas incipit fluere, dicunt esse a tempore motus embryonis.

Hoc igitur ita supposito, dicendum videtur quod sanguis menstruus in conceptu in tria dividitur. Subtilius enim ipsius nutrit creaturam, et aliquid subtile venit ad mamillas, et residuum grossum abjicitur, et stat intra telas conceptus usque ad partum, et tunc ejicitur. Ipse autem conceptus in tribus telis involvitur, quarum prima quæ exterior est, ex duabus telis componitur subtilibus, intra quas venæ contexuntur a gibbo hepatis per umbilicum extensæ : et sunt tres venæ, una pulsatilis quæ venit a corde sive a majori vena cordis, et hæc in secundina non spargitur, sed simul vadens dividit orificia ad quasdam venas pulsatiles matricis, et sugit per illa orificia sanguinem subtilium, qui est cum spiritu ad nutrimentum spiritualium partium ipsius creaturæ : propter quod quidam dixerunt per illa orificia introduci sanguinem et animam in conceptum. Alia æutem duæ sunt pulsatiles, et isla dividuntur et conjunguntur in matrice multis orificiis venarum non pulsatilium : et sic ingreditur cibus in conceptum per umbilicum ad gibbum hepatis, et non per venam quæ porta vocatur, quia ibi impediret formationem stomachi et aliorum membrorum naturalium. Ista æutem duæ venæ in gibbo hepatis sunt adunatae in unam, ne duæ remanentes impediant formationem et positionem cistis fellis. In umbilico autem dividuntur et circumvolvuntur panniculo, et tunc egrediuntur inter duas telas secundina, et sparguntur in orificia venarum matricis, ita quod quasi continuæ quædam venæ videntur, quæ a matrice sunt egressæ : et sunt ista orificia rubea juxta matricem propter sanguinem quem sugunt, et paulatim pallescunt procedentia per elongationem a matrice, et tunc ingrossantur,

et veniunt ad umbilicum : propter quod quidam medicorum dixerunt has ex matrice ortum habere, cum tamen hæc ratio non admittit, sicut patet ex antedictis. Non enim simile est quod dicunt, quod videlicet sicut coctilidones fructuum procedunt ex arbore, et non ex fructibus, per quos tamen fructus sugunt nutrimentum, ita ista venæ per modum coctilidonum procedant ex matrice, per quas embryo cibatur quando concipitur. Hoc enim non est simile, ut diximus : quoniam in arbore tota est vis formativa fructuum, eo quod sunt in ea sexuum virtutes permixtæ, sicut diximus in libro de Plantis. Sed vis formativa animalium est in semine, non in matrice : et ideo vis quæ format conceptum, format etiam coctilidones venarum. Est autem in una venarum istarum ex umbilico procedentium quædam involutio ad folliculum ibi præparatum, et per illam venam egreditur vena conceptus in follem illum,et formatur ei juxta umbilicum musculus qui moveat umbilicum, ut sic juvet ad urina ejectionem. Non enim exit urina tunc ex inguine fœtus, eo quod meatus inguinis angusti sunt adhuc, sed exit ab umbilico. Hæc igitur tela exterior secundina vocatur totum involvens.

Est autem secunda tela sub ista, quam aschari Arabes vocant : et in illam derivatur vena involuta urinam deferens, et effundit eam in quamdam partem ipsius sub embryone existentem : quoniam urina acuta est : et si tangeret secundinam in qua sparguntur venæ, corroderet et destrueret eam, et effunditur etiam ad istam telam sudor, et cætera quæ resolvuntur a conceptu quæ sunt acuta.

Tertia autem tela est, quæ involvit infantem, et protegit eum ab humore urinæ acuto exterius effuso, et protegit eum a contactu matricis quæ duram habet superficiem, quæ læderet embryonem facile : propter quod etiam in ea inter pellem pueri et telam diffusus est humor, super quem tenellus embryo leniter elevetur a contactu matricis : et hæc tela

<--- Page Split --->

vocatur armatura conceptus ab obstetricibus.

Iste igitur est modus, quo formatur conceptus in matrice. De aliis autem divisionibus arteriarum et venarum dictum est satis superius in anatomia. Pulmo autem in factibus primo est valde rubeus propter sanguinem subtilem, et quo fit per arteriam cordis et cibatur. Dealbatur autem paulatim per aeris intromissionem in anhelitu. Medici autem dicunt telam fieri ex spermate matris, quod valde modicum est respectu spermatis viri : et ideo telam hanc angustam necesse est esse, quae immediate continet infantem, et extenditur angustum ejus inferius, ut continuet viam ad exitum. Telam autem secundam quae continet superfluitates, necesse fuit fieri ampliorem, et omnium ampliorem oportuit fieri secundinam.

His ita suppositis, patet ex superioribus, quod causa masculinitatis aliquando est qualitas spermatis : aliquando autem matricis locus vel aliud quid coadjuvans. De causa etiam similitudinis cum parentibus patet ex praedictis : quia forte non habebit causam similitudinis patris, nisi in complexione cordis, et in nullo aliorum membrorum. Aliquando autem forte habebit in pluribus, aut etiam in omnibus, ita quod natus videbitur quasi alter pater esse.

Adhuc secundum praedicta causa masculinitatis est in complexione spermatis. Causa autem assimilationis in figura, est in vigore formante super materiam quam format : et ideo non sequitur, si masculus in sexu similis sit patri, quod propter hoc etiam similis esse debeat in figura eidem, quia ista sunt opera duarum virtutum, quarum una potest esse debilis, et altera fortis et vincens.

Et est digressio declarans causam geminorum, et modum et tempus naturalis partus.

Secundum principia igitur a nobis jam posita oportet etiam determinare de causa geminorum : sed causa ipsorum non perfecte cognoscitur, nisi sciamus perfecte qualiter sperma cadit in matricem.

Dico ergo, quod ex parte viri sperma exit per spiritum impellentem, et ideo exit fortiter : et quia spiritus non est continuus, sed interruptus, ideo exit diversis impulsibus. Est autem interruptus spiritus, eo quod non venit sperma cum spiritu ab uno loco, neque ab uno testiculo, sed a diversis, et eorum a quibus venit, habet in se spiritum : sicque fit, ut vice post vicem quasi vomitando ab ore veretri projiciatur, et quilibet impulsus est compositus ex pluribus motibus, et pluribus quietibus : ad minus autem habet duos motus, et duas quietes, sicut et alius spiritus pulsans : sed prima impulso fortior est quam secunda, et secunda fortior est quam tertia, et sic deficit : et raro venit ultra tres vel qua-

<--- Page Split --->

tuor impulsiones : et in istis impulsionibus durat delectatio coitus in viris, et numeratur numero earum : et aliquando prima propter vigorem spiritus longius in matricem impellit sperma quam secunda, et secunda longius quam tertia, et tertia longius quam quarta : et quando ista longitudo est magna, remanet sperma divisum a spermate : et haec est una causa divisionis spermatis in uno et eodem concubitu.

Tres autem causæ divisionis sunt in muliere, quarum una est projectio sui humoris : quod lit per impulsus inæquales, sicut et projectio spermatis viri : et forte divisus humor quem medici vocant sperma mulieris, consequitur divisas partes spermatis virilis. Secunda causa est glutio matricis quando guttit sperma viri. Aliquando enim per vices guttit sperma viri, sicut per vices projicitur, et guttit forte per unam partem in unum locum matricis, et aliam partem in alium locum, et aliquando sugit ipsum simul, et manet aperta donec totum guttitium sit : et aliquando etiam licet per vices guttiat, guttitium tamen cadit in locum unum. Tertia causa divisionis est motus matricis : quoniam mulier in coitu tres istas habet delectationes, scilicet projiciendo spermati similem humorem, et tunc delectatur toties quoties projicit, sicut et vir : et guttiendo sperma virile, et tunc toties delectatur quoties guttit : et quando matrix movetur, et tunc toties delectatur quoties motum dat matrix : propter quod quædam feminae apprehendunt collum vesicæ in vulva, et trahunt, ut sic mota matrice delectentur. Omnibus igitur istis de causis dividitur sperma etiam in uno coitu : et divisio spermatis quando multum vel sufficiens est in qualibet parte divisa, tunc est causa tot geminorum, quot sunt parte spermatis.

Hac igitur de causa, et adhuc illa quod impraegnatione super impraegnationenem est causa geminorum, quando simul dividuntur spermata ambo maris et

feminae, quoniam unum sine altero non generat, ut patet ex antehabitis. Fit autem diversas numerus geminorum, sicut superius diximus, nec hic repetere oportet.

Cum autem gemini sive unicus per venas umbilici non sufficienter trahunt nutrimentum et spiritum, tunc sunt completi fœtus ad exeundum, et tunc instat tempus partus naturalis. Est autem, prout superius disseruimus, pueri facies quasi posita super genua sua, ita quod nasus suus est inter genua sua, et palmae suæ jacent super genua sua, et oculi sui altius parum a genibus, et facies sua versa contra dorsum matricis propter cordis sui defensionem Coctilidonibus autem ruptis quasi equitare incipit super plantas suas descendendo : et tunc vigore proprio se vertit, et ad versionem juvat pondus capitis, et pondus membrorum superiorum, et convertendo se scindit telam in qua est, qua scissa effunditur humor qui est in ipsa, et descendendo ampliat inguen matris sicut unguentum quoddam : et tunc aperitur os matricis, et vulva majori apertione qua possunt, ita quod etiam in pluribus discontinuantur et scinduntur, sed ad continuitatem iterum postea revertuntur : et tunc exit fœtus, primo porrigens caput, et ultimo pedes. Quando autem primo pedes egrediuntur, raro convalescit : et talis exitus signum est debilitatis, quia ex debilitate se convertere non potuit, sicut etiam superius diximus.

Completio autem fœtus fœminini in omnibus fit tardior, sed postquam completa est formatio, citius recipit augmentum et maturationem, et citius senescit : quorum omnium causam in antehabitis assignavimus. Licet autem debilioris sit formativæ conceptus fœmineus quam virilis, non tamen ex hoc impediuntur in corpore ejus operationes naturales : quia licet tardius vincat materiam, tamen vincit eam tandem, et jam superius ostendimus, quod in veritate formativa quæ est in semine masculi, numquam intendit

<--- Page Split --->

facere fecminam, sed fit sicut per occasionem aliquam, et non per causam veram agentem : propter quod a natura universali quae est causa ordinis universi partus ordinatur feemineus, ut sit in adjutorium generationis, sicut materia praeparatur ad esse formae.

Natus autem parvulus ridet quadragesimo die, vel circa haec : et haec est prima operatio quam facit anima rationalis in corpore suo, quoniam hoc non convenit aliis animalibus. Somniat autem post duos menses, sed obliviscitur : et hujus causa est, quod tunc licet in memoria ejus remaneant formae sensibiles et fluant

ad anterius capitis in somnis, tamen quia illa pars multum est humida et mollis, non manent, sed obliviscitur statim somniorum. In aliis autem animalibus non est sic : quoniam licet quaedam eorum habeant humida capita, nullum tamen habet ita humidum sicut homo. Puer autem qui in ortu nativitatis laeditur multum in complexione, raro vivit ultra septem menses : et si accidit ei infirmitas ex materia humida, augebitur in augmento luna, eo quod tunc omnes augentur humiditates corporum inferiorum.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS