TRACTATUS I
De origine quæ ex parte maturi seminis vel spermatis.
CAPUT I.
De signis pubertatis, quando primum incipit descendere semen ad inguina.
Rursum autem revertentes ad principium generationis hominis, sicut supe-
rius promisimus, de principio generationis dicemus ejus tam in mare quam in muliere : et de principio ejus et ultimo secundum tempus, hoc est, quando potest impregnari mulier, et impregnare vir, et usque ad quantam aetatem perseverat haec virtus in eis. Dicemus etiam de omnibus rebus accidentibus communiter hominis generationi, sive in se, sive in loco et modo et causa generationis accidant. Superius autem jam quaedam dicta sunt de differentia maris et feminae, et de diversitate membrorum pertinentium ad generationem : quoniam mas est generans in alio suae speciei ex semine proprio formante et distinguente
<--- Page Split --->
creaturam. Fœmina autem est generans in se ex virtute seminis maris, cujus semen cibus et materia est generati. Et membra generationis maris sunt semen maturantia, sicut testiculi, et semen ad locum matricis proprium effundentia, sicut virga. Membra autem generationis mulieris sunt quidem semen sugentia, sicut vulva et matrix, et materiam convenientem ad cibum adducentia, sicut testiculi mulieris, et venæ suis orificiis sanguinem ministrantes matrici, et ipsa substantia matricis quæ complicata super semen, fovet ipsum donec compleatur.
Incipientes igitur de his pertractare, dicemus quod principium temporis ex quo homo generare potest, ut in pluribus est apud complementum duorum septenniorum : et hujus signum est, quod in hoc tempore incipiunt pili oriri in pectine, qui fiunt ex humore et calore in membris illis augmentatis : et tunc incipit etiam sperma exire ab homine. Et hoc est sicut videmus in arboribus, quod quando debent exire semina, apparent circa loca illa folia et flores : et hic sunt sicut pili in homine circa verenda, sicut bene dixit Philosophus Altirnenom Corinthiensis. Et in isto quidem tempore incipit mutari vox generantium, et efficitur tunc vox inæqualis asperitatis difformis, ita quod neque acuta est sicut vox pueri, neque gravis est sicut vox virilis : et hoc præcipue signum est in his qui illo tempore utuntur coitu : quia ab illis exit humor liniens cannam sive arteriam vocalem : et ideo tunc erit vox eorum sicut sonus citharæ duarum chordarum, quarum una nimis est tensa, et altera nimis est laxa : sive quod una est declinans ad mollitiem, et altera faciat quasi sonum gravem : et fit vox soni interrupti sicut est vox caprarum. Cujus causa est, quoniam in vocali arteria et in musculis epiglotti, et in ipso epiglotto est principium maturationis, et est ante maturationis perfectionem : et ideo sunt quædam partes maturæ, et quædam imma-
turæ, et quædam humido subtili destitutæ, propter hoc quod descendit in spermate : quædam autem humido illo adhuc sunt infusæ. Et cum illæ partes sint organa vocalia, oportet quod in cantu non sint consonæ partes illæ, et faciunt vocem non harmonicam et inæqualem, quasi sit interrupta. Hoc accidens magis invenitur in his qui incipiunt uti coitu : et ideo qui volunt diu servare voces, abstinent a coitu, aut etiam ementulantur.
Hoc etiam tempus est elevationis mamillarum : quoniam humor menstrui ascendit sursum, et incipiunt intumescere poma mamillarum propter communicantiam communis venæ quæ est inter mamillas et matricem. Poma autem continue intumescunt, quousque suo pondere cadunt, et tunc subactæ fiunt mammæ dependentes : plenæ quidem et tumentes in prægnantibus, laxæ autem et vacuæ in non prægnantibus, eo quod in prægnantibus clausa matrice pars sanguinis menstrui in mamillas dirigitur, et facit lac, propter quod tumescunt impletæ mammæ. In aliis autem aperta matrice descendit in menstruis : et ideo vacua et laxa efficitur caro mammarum.
Accidit etiam tunc mutatio inguinum, tam in maribus quam in fœminis : sed in maribus non solum mutatur quantitas veretri, sed etiam figura, quando oriuntur pili circa ipsum : et invenitur sperma inspissatum durum in fovea, quæ est post caput veretri, et incipit ibi esse fissura, ex qua forte exit sanguis inter pellem et substantiam virgæ, ex hoc quod virgæ quantitas tumens scindit se ante a pelle et exit usque ad vallem, quæ est post caput ejus, quærens liberum esse, ut ibi pertingat ad interius vulvæ orificium.
Incipiunt etiam illo tempore frequenter esse titillationes in capite veretri, quasi debeat sequi emissio seminis, cum tamen non effundatur, et post retentionem est quidem dolor, eo quod tunc vasa seminis impleri incipiunt, et exten-
<--- Page Split --->
dunt canales eorum gravati concepto semine. Et ista titillatio et consequens dolor frequenter veniunt usque ad pollutionem coitus, quae quidem accidit citius in illo qui coit propter confricationem, tardius autem in illo qui nullam facit in inguine confricationem : et cum emittunt sperma, sustinent arsuram quamdam cum delectatione propter fervorem libidinis. In fœminis autem vulva quidem puellaris habet apertam fissuram ad modicam genuum divaricationem : et hoc accidit propter siccitatem ejus cartilaginis quae est in inguine : hanc enim siccam esse necesse est propter nutrimentum quod tendit sursum calore juventutis : cujus etiam signum est, quod posteriora et nates puellarum in annis illis sunt parvæ, fere sicut nates juvenum masculorum. Circa quartumdecimum autem annum propter menstrui et humoris spermatici descensum, et nates incipiunt inspissari, et fissura vulvæ incipit claudi, et labia vulvæ ingrossari et mollificari : et pili germinare incipiunt in circuitu ejus : et hæc sunt quae vocantur signa pubertatis. Incipit etiam tunc puella desiderare coitum, sed in desiderio non emittit : et quanto plus coit, aut etiam manu se confricat, tanto plus appetit, eo quod per talem confricationem humor attrahitur, sed non emittitur, et cum humore attrahitur calor : et cum muliebre corpus sit frigidum, et clausuram patiens pororum, non cito emittit semen coitus : et hæc est causa, quod quaedam puellæ circa annum quartumdecimum non possunt de coitu satiari : et si tunc non habent virum, tamen mente pertractant coitum virilem, et sæpe imaginantur veretrum virorum, et forte sæpe confricant digitis vel aliis instrumentis quousque laxatis viis per calorem confricationis et coitus exit humor spermaticus, cum quo exit calor : et tunc temperantur ipsarum inguina, et tunc efficiuntur castiores.
Tunc etiam accidit fluxus menstrui, et multiplicantur pollutiones tam in somnis
quam in vigilia : et tunc se comprimunt crura plicando unum crus super alterum, ut sic una partium vulvæ scalpat aliam : quia ex hoc oritur delectatio et pollutio. Sanguis autem menstruus qui in rubore sanguinis primo distillat a vulvis puellarum, est quasi sanguis arietum jugulatorum. Sed ante tempus illud aliquando distillat ab eis inenstruum album, præcipue si utuntur cibo frigido et humido, sicut lacte, et cucurbitis, et hujusmodi : quod ego vidi etiam accidere mulieribus, quæ diu castæ fuerant in senectute, quando ex dieta infrigidata sunt corpora earum : et quando hoc accidit, tunc male nutriuntur corpora earum, et efficiuntur macilentæ. In pluribus autem fœminis tempore quo poma mamillarum intumuerunt, ad duos dies menstruum incipit apparere, nisi forte puella sit meretrix, quæ plurimorum virorum plurimo abutatur coitu. In illa enim tantum per confricationem evaporando et fluendo exit humoris, quod diu retardatur mamillarum tumor, et diu etiam retrahitur humor sanguinis menstrui.
Tunc etiam incipiunt voces puellarum mutari, quæ licet sint semper acutæ et quasi voces infirmantium propter debilem follem, tamen incipiunt tunc plus graves esse quam ante, propter causam quam supra diximus. Manent autem acutiores quam virorum, in tantum quod etiam similiter in eadem canna vel cornu aut fistula sufflet cum viro : tamen acutior erit sonus sufflationis mulieris quam viri. Universaliter enim acutior est vox mulierum quam virorum : et acutior est vox puellarum quam vetularum, et quam puerorum : et acutior est vox puerorum quam virorum : et horum causa patet ex prædictis.
In hoc enim tempore pubertatis multæ in inguine distillant humiditates, tam fæminæ quam viri, et moventur multum ad quærendum coitum : et ut in pluribus si utantur coitu moderato in illo tempore, velocius corpora eorum accipiunt incrementum quam prius : et aliquando etiam
<--- Page Split --->
ex usu coitus in illo tempore torpescunt et marcescunt et deficiunt corpora eorum: cujus causa profecto est, quia illi in quorum corporibus multae sunt et grossae humiditates, ex ipsis eisdem impeditur calor augens corpus, non potens ipsum vincere et dissolvere: et cum exit in parte per conflictationem coitus, ex remanente melius augetur et nutritur corpus, tam in maribus quam in feminis. In his autem quae paucam et subtilem habent humiditatem, accidit contrarium: quoniam quando per coitum illa subtrahitur, destuititur et marcescit corpus. Quidam tamen sunt, praecipue mares, quibus propter calorem et siccitatem non accidit spermatizare in illo tempore; et in processu aetatis virilis quando tepescit calor, et humectatur humore senectutis complexio, incipit in eis desiderium coitus, et potentia fervens coeundi. Est autem in quibusdam feminis similiter. Et quidam sunt quibus ex frigiditate et siccitate complexionis in annis pubertatis non accidit semen, sed illis numquam redibit potentia coeundi in aliqua aetate, sed potius ex frigiditate impotentes erunt in aeternum: et in feminis quibusdam est similiter, sed est valde rarum.
In ista etiam aetate ex coitu ipso excitatur desiderium amplius coeundi, praecipue in puellis: fit etiam in maribus, nisi custodiantur, et a feminis separentur: quoniam ex calore conflationis extenduntur via, et efficiuntur amplia, et implentur humore: et etiam rememoratio coitus excitat tunc appetitum, quoniam accidens animae multum variat corpus, sicut in aliis libris physicis determinatum est. Quibusdam tamen accidit numquam pollui in somnis vel emittere sperma coitus propter dispositionem aliquam complexionis, sicut diximus jam ante: et hoc accidit plus mulieribus quam viris, eo quod earum corpora sunt minus porosa, et non ingreditur ex eis semen coitus, nisi per longam conflationem: et ideo quando puella casta sunt et avertunt
animum, stant usque ad antiquitatem ultimam, quod numquam polluuntur, neque experiuntur coitus delectationem : et hoc fit etiam in maribus, sed perraro. Quædam autem habet hoc sed ex vitio complexionis, sicut ante diximus, et illa non generant.
In isto etiam tempore mutantur multum qualitates corporum, ita quod quaedam personae sanantur, et quaedam infirmantur tam in maribus quam in feeminis: quoniam aliquando in isto tempore aufertur epileptia, quando videlicet humor malus et superfluus distillat, qui prius fumando oppilabat in cerebro vias motus et sensus. Aliquando etiam sanatur corpus alia sanitate, quando subducitur humor malus superfluus, qui sanitatem impedivit. Aliquando autem incipit infirmari propter subtilis et necessarii humidii ablationem.
Et similiter mutantur aliquando ad majorem aut minorem carnositatem aut ad bonitatem crementi, aut ad malitiam, et aliquando a macie ad pinguedinem, aut e converso: quorum omnium causa patet ex praedictis. Et haec omnia fiunt postquam pervenerint ad somnium polluens, vel ad usum coitus. Et quibusdam accidunt omnia horum contraria. Et ista eædem mutationes accidunt in virginibus: quoniam aliquæ quamdiu sunt puella virgines, et habuerint in corpore multas superfluitates, emittunt ipsa per pollutionem in somno vel per coitum factam, et emittunt etiam menstruum : et tunc purgatis corporibus efficiuntur tunc majoris sanitatis, et melioris augmenti, propter exitum superfluitatis quae prohibebat sanitatem et incrementum. Quibusdam autem accidit totum contrarium: quoniam post pollutionem somni vel coitus efficiuntur macriores et debiliores, eo quod tunc fit exitus superfluitatis illius quæ est bona et necessaria corpori, sicut illa quæ remansit in corpore. Quædam autem istarum humiditatum exeunt cum spermate, et quædam cum menstruo.
<--- Page Split --->
Adhuc autem differens est in annis pubertatis elevatio et tumor mamillarum in puellis : quoniam quaedam earum acquirunt mamillas magnas valde, et quaedam parvas, et paucæ inveniuntur quæ etiam nullas habent, nisi sicut viri : talis enim est inventa fœmina apud nos in civitate Vangionum quæ nunc Vormatia vocatur, quæ tamen plures enixa est infantes, et aliquando tres simul enixa est gemellos. In quarumcumque enim corporibus sunt humiditates superfluæ multæ, et in illis secundum quantitatem illarum superfluitatum ad substantiam mammarum directarum fit elevatio et mammarum, quousque perveniant ad quantitatem dispositionis et longitudinis in qua franguntur et subiguntur et dimittuntur dependentes inferius : post illud enim stat æqualiter elevata mamilla, et remanebunt post hoc mamillæ semper in una dispositione. Quæ autem pauciores habent humiditates, parviores etiam habent mämmas : et quæ ex aliqua occasione venam habent obstructam, et cæteras vias clausas per quas humiditates redundant ad mammas, et inferiores vulvæ vias multum habent amplas per quas multus velociter effluat humor, forte nullius aut parvæ quantitatis habent mamillas. Similiter autem, licet non tantum, est etiam in corporibus marium : quorumdam enim sunt mamillæ valde tumentes et apparentes propter multum humidum quod est in corporibus eorum : et horum corpora frequenter sunt levia et mollia et venæ occultæ propter frigiditatem corporis eorum, et sunt mamillæ eorum valde similes mamillis puellarum, quarum poma mamillarum jam tumescere incipiunt : et hoc accidit aliquando pinguibus magis quam aliis : quoniam in talibus est humiditas terrena grossa quæ ad mamillas derivatur.
De principio generationis quod est sperma maturum circa vigesimum primum annum generantium.
Sperma vero quod conveniens estfiliorum generationis, est illud quod est sufficienter decoctum : et hoc est quod in tertio distillat septennio, hoc est, in anno vigesimo primo a nativitate generantis : ante hoc enim tempus ut in pluribus non est sperma complete habens virtutem generandi perfectum aliquid in genere humano : quia quamvis in minori ætate parentum generetur forte ex spermate eorum, tamen in quod generetur, fit debile et infirmum, non complens periodum humanæ vitæ. Tempus autem determinatum maturi seminis accidit tam viris quam mulieribus, sicut et aliis pluribus animalibus, omnibus enim accidit, quæ perfecta secundum statum corporis et animæ sunt animalia. In tali autem ætate, aut etiam ante talem ætatem citius impraëgnantur juvenculæ parvæ spissæ, quæ grossorum sunt renum et multum turgent in mamillis, quam aliæ longiores et macriores sive tenuiores. Sed cum impraëgnantur, dolent in
<--- Page Split --->
partu dolore magno plusquam aliae mullieres : quoniam in partu inguen habent spisse et multae carnis : et talis caro non est laxabilis, sed est constricta et clausa et conserta vehementer : et ideo frequenter tales lacerantur in partu.
Si autem ante tempus vigesimi primi anni concipiunt, sicut frequentissime evenire solet, tunc major accidit dolor ex corporis incompletione: quoniam nec matricem habent completam ad continendum, nec vulve fissuram completam ad emittendum partum: et ideo vehementer in partu cruciantur.
Similiter autem mares multum coeuntes citius senescunt, eo quod subtile et calidum per coitum exit ab eis humidum, et remanet viscosum frigidum humectans, et non augens, et illud est causa canitiei et senectutis.
Similiter autem mulieres multos portantes infantes, citius antiquantur et moriuntur, propter humoris naturalis multam in partu emissionem. Est autem opinio quaedam quorumdam de hoc, quod mulier non augetur in longitudinem amplius postquam peperit tres infantes, propter humidì quod in augmentum verti debuerat deperditionem. Haec etiam est causa, quod mulieres quae in annis pubertatis ardebant multo coitus desiderio, amittunt desiderium coeundi postquam plures infantes pepererunt. In partu namque, sicut diximus, exit humor plurimus, cum quo exhalat calor, et humore et calore naturalibus destitutum corpus non habet desiderium coeundi.
Ut in pluribus autem mulieres post tria septennia convenientes efficiuntur ad partum : eo quod corpora earum mollia in tanto tempore maturantur, quod tunc est spatii conjunctionis Jovis et Saturni et unius anni solaris : quia in quantitate temporis conjunctionis duarum superiorum stellarum infunditur perfectio corporibus individuorum perfectorum : et haec perfecta virtus infusa per unum solis circulum, signorum circuitu reducitur ad agendum, et adunatur virtus ejus ut
sit efficacior : quoniam licet forte aliquis natus non nascatur in conjunctione Jovis et Saturni, et ideo annus vicesimus non terminetur ad iteratam earumdem stellarum conjunctionem, tamen in tanto tempore quantitatem cursus unius conjunctionis perficiunt super generata, et ideo tunc sunt perfecta. De istis tamen in Astronomiciis est reddenda ratio. Sed hoc dixisse sufficit ad præsens, quod in vigesimo primo anno perfecto matura est ad concipiendum mulier, et quae ante concipit, immature concipit, ante tempus videlicet maturi seminis.
Viri autem indigent majori tempore quam sit istud : quoniam corpora eorum sunt calori magis resistentia, et ante tempus illud quo perfecte matura sunt corpora virorum, est sperma eorum subtile et aquosum : et tale sperma non est aptum generationi perfectæ in genere humano. Sed oportet quod sperma sit glandulosum et grandinosum, quando tangitur, quod sit quasi compositum ex glandulis et partibus grandinis mollibus : quia tunc in спissitudine ejus potest contineri fortis et multus spiritus cum virtute formante perfectum et vigorosum partum, qui spiritus cum virtute sua neque est in subtili spermate : et si esset, evaporaret. Tale autem sperma grandinosum non est in corpore viri, nisi sit jam desiccatum calore juventutis et confortatum et inspissatum et exsiccatum jam in seipso ab humore puerili ætatis juvenilis. Signum autem ejus quod dictum est, quoniam sperma subtile non multum filosum, est principium generationis : sperma autem grandinosum filosum, est ex quo generantur mares. In isto enim tempore oriuntur in viro pili barbæ : sed de ortu barbæ in viro, jam in antehabitis istius scientiæ libris dedimus rationes.
Menstruum etiam mulierum maturum est in isto tempore, quod ut in pluribus secundumfortitudinem fluxus fluit in finem mensis lunaris, quando Sol et Luna sunt in conjunctione : tunc enim
<--- Page Split --->
humiditates corporum movet virtute conjuncta : et ideo in humidis corporibus magis fluunt. In quibusdam tamen magis fluit menstruum in medio mense lunari : quoniam lunatum est quasi alter sol plena lumine, et movet fortiter corporum humiditates : luna enim humores inferiorum movere habet, sicut determinatum est in libro nostro de Causis et proprietatibus elementorum et planetarum. Quarumdam autem menstrua fluunt utroque tempore, quae multas in corporibus habent humiditates. Et similiter etiam eisdem temporibus tam viri quam mulieres patiuntur fluxus haemorrhoidarum. Et quia luna sic movet menstruos fluxus in feminis, ideo quidam de falso nomine sapientiæ cœlestium inaniter gloriantes, dixerunt lunam esse feminam, eo quod cum sua diminutione mulieribus accidit menstruum in quolibet mense. Est autem luna in veritate qualitatis femineæ in effectu, quoniam est frigida et humida : sed in sexu neque vir est, neque mulier. Sed de his determinare alterius est negotii. Sunt tamen quaedam mulieres sicci corporis, quibus uno accidit mense, et alio non : et quasdam ego vidi virgines castas jejuniis et vigiliis macerantes corpora, quibus numquam accidit menstruum in pluribus mensibus per multos annos : et ex hoc non infirmabantur. Dicit etiam Aristoteles quod quibusdam non accidit, nisi post tres menses. Mulieres autem quibus accidit omni mense menstruum, cito purgantur post duos videlicet aut post tres dies. Quibus autem accidit menstruum post longum tempus, difficile purgantur ab eo : et in diebus quibus distillat menstruum, sunt valde dolentes : quoniam in distillatione corrupti humoris languet corpus, et quia vias habent arctas et replet eas corruptus humor, destituuntur in corpore. Mulier autem quae saepe habet menstruum, cito recedit et alleviatur corpus earum post ejus recessum. Quibus autem medio modo accidit, hoc est, alternis mensibus, etiam media velocitate pur-
gantur. Quibus autem impeditur et abscinditur fluxus menstruorum, aliquando suffocantur ex evaporatione ipsius, quae sursum elevat matricem, ita quod premit spiritualia, et inducit suffocationem. Corpora vero omnium mulierum concepto gravantur menstruo, quousque mundentur, ita quod plus mulieres quando appropinquant ad exitum menstrui, patiuntur matricis suffocationem ex ventositate elevante eam, donec exit sanguis menstruus aperta matrice.
Causa autem menstrui in corpore mulieris est parvitas caloris consumentis humidum digestum : quod cum incorporari et membris assimilari per ultimam non potest digestionem, suo pondere propellitur ad exitum, resudans ex orificiis venarum in matricem propter utilitates quas fert conceptui, et refusum extra per os vulvæ. Utilitates autem ejus in matrice, sunt cibatio embryonis tempore conceptus : quia in embryone ultima digestione digeritur et assimilatur per calorem qui est in embryone.
Tempus autem naturalissimum impragnationis quando facilius impraegnatur mulier, postquam emundata est a menstruo, si tunc statim sustineat coitum viri : quoniam quae tunc non possunt impraegnari, signum est quod numquam alio tempore possint impraegnari : et ideo ut frequenter erunt sine prole : quae enim non impraegnantur post menstrui mundationem, habent procul dubio constrictam matricem in interiori orificio : et ideo semen viri aut raro aut numquam recipiunt. Impraegnate autem tempore impraegnationis non accidit menstruum naturaliter, quoniam necessarium est ad nutrimentum embryonis. Si autem aliquando accidit, nisi parum sit et cito quiescat, inducet debilitatem, et forte mortem conceptui, aut forte sua lubricitate inducit abortum. Mulieribus enim humores viscosos habentibus in lateribus matricis, semper matrix est lenis et lubrica : et ideo non tenent conceptum semen, et efficiuntur steriles. Si autem
<--- Page Split --->
nullum eorum quae diximus accidat ei quae menstruat tempore impregnationis, faciet tamen conceptum debilem et brevi tempore viventem. Plures autem sunt mulieres quae multo utuntur coitu, et desiderant ipsum vehementer, et illis matrices pendent inferius versus locum quo attingit veretrum secum coeuntis : et illae saepe menstrua habent, quoniam viae ad matricem in eis sunt laxa : et calor coitus continue adducit humores.
Mulier etiam plus omnibus aliis feminis animalium habet menstruum propter humiditatem et mollitiem majorem sui corporis, et quia delicatiori et pluri et citius convertibili utitur nutrimento, et quia lene non pilosum habet corpus. Feminis autem magnorum animalium sibi simile generantibus non accidit hoc : quoniam humor quem habent, transit in corporis quantitatem, et in quibusdam aliis transit in pilos, aut in pennas, aut in squamas, aut alias quasdam partes quae non sunt in mulieris corpore : homo enim solus inter animalia est omnino lenis corporis, et maxime mulier. Transit etiam in aliis quadrupedibus in urinam : quoniam quadrupedia multo habent spissiorem quam mulier, aut vir : quoniam turbidum quod inspissat urinam in quadrupedum feminis, ejicitur in muliere per menstruum. Vir autem hujusmodi substantiam ejicit cum substantia spermatis : quoniam homo ejicit valde multum sperma respectu sui corporis, plusquam aliquod aliorum animalium, et ideo etiam plus aliis animalibus desiderat coitum.
sperma : quoniam in omnibus plus operatur virtus fortis, quando habet materiam, quam debilis. Cum autem caro multiplicatur in viro, tunc illa humiditas quae materia spermatis est superfluitas, transit in materiam carnis.
Similiter autem mulieres alba pallentes aliquantulum magis trahunt et sugunt vulvis suis sperma quam aliae : ita quod quasi exsugunt et exsiccant et debilitant viros : et hujusmodi quidem causa est aptitudo impregnationis talium, quoniam albedo significat mollitiem in eis, pallor autem destitutionem a sanguine menstruo superfluo : et tunc magis emundata trahit sperma de veretro sicut ventosa.
Haec igitur sunt principia impraegnationis et generationis in viro et muliere.
<--- Page Split --->
duo labia vulvae, etiam postquam jam per aliquot dies semen conceptum est, signum est quod creatura excidet, quia jam incipit aperiri matrix, et amittere quod subtilius erat seminis : propter quod mulieres expertae in talibus volentes retinere semen conceptum, ungunt labia vulvae primo oleo pinus, quod est liquida pix, eo quod matrix fugit odorem fectidum picis, et exaltatur ab ipsa, et in exaltatione sua contrahitur et clauditur orificium oris ipsius : sed hoc non est faciendum nisi postquam jam semen conceptum est per quinque vel sex vel septem dies. Post unctionem autem piscis liquidae ungunt olibano et absinthio et cerusa in oleo olivae dissolutis, eo quod omnia haec sicca sunt valde, et sua siccitate operiant matricis clausuram. Si autem post septem dies sperma remanserit in matrice per tale studium, tunc manifestum est quoniam impraegnabit : occasiones enim et signa praedeterminata infra septem dies manifestantur.
Signa vero impraegnationis jam factae sunt haec :
Proximum quidem signum est, ut sit orificium vulvae exterius versus anum siccum statim post coitum : hoc enim signum est, quod matrix altraxit sperma, et clausum est orificium ejus interius, et nihil exivit de spermate.
Adhuc autem si labia vulvae post coitum sunt tenuia, est signum concepti seminis : hoc enim significat clausuram matricis et exaltationem sui cum spermate concepto, et ideo secum trahit labia vulvae et tenuia reddit ea : et clauditur fissura vulvae quasi sensibiliter, sicut filis quibusdam labia vulvae contrahantur ad interius matricis.
Si autem post coitum labia vulvae sint lubrica et humida, hoc est signum, quod exiens de matrice sperma lubricavit ea : et si fuerint pinguia lenia ac si sint uncta, signum est quod sperma in proximo exibit, eo quod humor ejus subtilior jam exivit, qui pinguia et uncta reddit labia vulvae : quandocumque enim lenia sunt
Si autem id quod conceptum est, disponit se ut fiat femina, purgatio seminis per digestionem facta erit in triginta diebus : et si disponit se ad marem faciendum, purgabitur usque ad formationem completam usque ad quadraginta dies. Citius enim purgabitur semen conceptus feminae quam maris, propter hoc quod est mollius et citius separatur ab ipso impurum : tardius tamen formatur sperma de quo fit femina, quam de quo fit mas, eo quod tenue et molle magis difficulter retinet figuras quam spissum.
Signum autem impraegnationis praeter omnia quae dicta sunt, est quia impraegnatae non emittunt sanguinem menstruum, sicut ante fecerunt : et hoc contingit propter matricis clausuram et derivationem menstrui ad alia loca. Dividitur enim tunc in tres partes : et una quidem pars ipsius sugitur a concepto ad nutrimentum : et haec est pars subtilior. Alia autem post hoc subtilior, trahitur sursum ad mamillas. Et alia pars quae est impurior, stat in matrice usque ad
<--- Page Split --->
tempus partus : et tunc emittitur cum puero.
Lac autem est in mamillis impraegnatarum primo quidem paucum et tenue et aquosum et subtile, eo quod parum adhuc sursum derivatur, quia multum de subtili attrahitur ad informationem et incrementum fœtus. Postea autem quando crevit et completus est fœtus, non attrahitur de menstruo nisi nutrimentum ejus : et tunc multum de ipso redundat ad mamillas : et ad hoc cooperatur, quod semen conceptum primo quasi nihil trahit de corpore matris ad mamillas. Postquam autem jam habet sensum et motum, trahit per umbilicum sicut per ventosam : et tunc multum attrahitur de sanguine qui superfluit nutrimento conceptus, et redundat ubertim ad mamillas, et implet eas. Hæc autem redundantia lactis ad mamillas magis apparet in mulieribus macilentis, quia illæ amplas habent venas per quas est transitus lactis. Apparet autem hoc etiam in puerperis, quæ a virginitate conceperunt : quia illarum mamillæ magis sunt vacuæ, et citius in vacuo apparet infusio quam in pleno. Dicunt autem, quod hoc etiam apparet in unguibus : quoniam attracto sanguine ad matricem et ad mamillas pallescunt ungues, sicut in patiente frigus tertianæ.
Si autem impraegnetur mulier de masculo, frequentius erit major impulsus lactis ad mamillam dextram, et sentitur aliquantulum moveri infra quadraginta dies motus lactis ad mamillam per aliquam titillationem mamillæ dextræ, et per exuberantiam lactis quam incipit habere super sinistram. Si autem impraegnata est de fœmina, sentietur motus lactis ad mamillam sinistram infra nonaginta dies, propter debilitatem virtutis fœminæ in attrahendo sanguine menstruo. Hæc tamen tempora modus et tractus lactis non omnino sunt determinata in impraegnatione fœminæ et masculi : sed dictum est prout frequentius contingit. Sæpe etiam contingit, quod in ma-
trice concepta est femina : et tamen motus lactis sentitur in mamilla dextra, et e converso in matrice forte conceptus est mas, et tamen sentitur cursus lactis primo ad mamillam sinistram : et hoc præcipue contingit, quando multum quidem est sperma, et tamen qualitate aut occasione formatur in fœminam : tunc enim multitudine sua facit impulsum ad mamillam dextram. E contra autem quando paucum est sperma, et qualitate caloris sui formatur in marem : tunc enim paucitate sua decurrit ad sinistram : tales enim plures diversitates facit sperma conceptum secundum magis et minus.
Signum autem conceptus est vehemens pondus inguinis : hoc enim necesse est accidere ex suspensione fœtus in matrice. Est autem inter omnia vehementius signum, si in matrice incipiat fieri collectio et attractio sicut in apostemate præter calorem febrilem, et incipiat turbari appetitus : hoc enim significat attrahi et colligi sanguinem menstruum de corpore ad fœtum in matricem, et ex retentione ipsius appetitum turbari. In istis autem diebus quando sanguis sic colligitur, et ad mamillas derivatur, secundum antiquos Peripateticos incipit figurari embryo : quoniam ante hoc tempus post conversionem et separationem spermatis, est quasi frustum carnis informe et infiguratum : humiditates enim quæ post impraegnationem usque ad septem dies descendant, si contingat matricem aperiri, vocantur corruptiones, eo quod spermata tunc corrupta sunt, sed non ad similitudinem sanguinis vel carnis conversa. Si autem post septem dies in tempore quadraginta dierum aperitur matrix, et exit conceptum, vocatur illud quod sic descendit a vulva, abortus : quoniam in illo tempori consuevit abortus frequentius fieri ejus, quod natura jam orsa fuit formare et distinguere in speciem humanam : si enim fœtus mas fuerit, et per aborlum in die quadragesimo excidat cum humore super terram,
<--- Page Split --->
a vulva exiens dissolvetur sua teneritudine, et non invenietur propter sui parvitatem.
Si autem abortus fuerit super aquam frigidam bene claram, invenietur per colamentum creatura, et habebit quantitatem magnae formicae : et haec substantia invenitur in tela quadam, quae cum scinditur, invenitur in quantitate magnae formicae, sicut diximus, cujus caput et omnia membra formata sunt et distincta. Et aliquando quando recenter cecidit, invenitur habens motum dilatationis et constrictionis quando acu pungitur : propter quod pro certo scitur creatura illa esse animata : et invenitur, quod veretrum ejus et oculi ejus magna sunt respectu suae quantitatis, eo quod adhuc non sunt completa et adunata : sed in materia fluida resultant forma et figura membrorum. Et hoc similiter accidit in aliis animalibus in oculis et membro generationis ante completionem ultimam : ante illam enim semper haec membra magnam respectu aliorum membrorum habent quantitatem. Si autem fuerit id quod conceptum est, femina, et a vulva per abortum ceciderit ante tres menses, qui sunt nonaginta dies, invenietur abortus non figuratus : et si intraverit quartum mensem vel tres compleverit, tunc invenitur femina formata : et postquam formata est, velociter completur ad ultimam formationem in qua nascitur : quoniam humidum postquam constare incipit, citius figuratur et completur quam siccum spissum.
Sic igitur patet, quod primum complementum feminae quod est in prima figuratione et distinctione membrorum ex semine concepto intra matricem, est post tempus completionis masculi, eo quod in quadragesimo masculus, in nonagesimo autem die femina figurata invenitur. Ultima autem completione qua partus perficitur in quantitate quaedam feminae conceptae non complentur usque ad quinque menses, et nascuntur forte in septimo mense, vel post ipsum. Sed
postquam natae sunt feminae, citius crescunt et maturantur quam masculi, eo quod calori maturanti et facienti incrementum minus resistit caro laxa et mollis quam caro dura et sicca, sicut est caro masculi. Et haec est etiam causa, quod citius vetulae efficiuntur feminae quam viri : quia humidum cito frigescit in eis, et efficitur phlegmaticum : et tunc canescunt et aniles accipiunt rugas et dispositiones. Prae caeteris autem veterascunt quae multum coitu utuntur.
Adhuc autem quando matrix concepit semen, orificium ejus constringitur subito usque ad septem menses : et aliquando in ipso mense septimo aut in octavo incipit aperiri orificium ipsius, quando fetus incipit descendere. Cum enim embryo ex arcitudine uteri, qui jam nimis arctus est : aut etiam ex defectu nutrimenti, quod jam magnus effectus, abundantius requirit quam ministretur ei per sanguinem menstruum : et his duabus de causis non amplius pati poterit suam remansionem in utero, propter quod incipit descendere inferius septimo vel octavo vel nono mense : et in descensu suo exprimuntur labia vulva, et fissura vulva incipit stare aperta, et frequenter sunt labia vulva humida. Si autem quantitate sui quidem propter materni uteri necessitatem non patitur remanentiam, sed tamen habet quamdam naturam remanendi, quae quidem natura est immobilitas et frigiditas conceptus, tunc stat, et non descendit inferius : et tunc orificium matricis non aperitur, nec incipit fissura vulva aperiri mense octavo vel nono : neque embryo revolutione sua conatur descendere deorsum : hoc enim significat quod aut mortuus sit, aut adeo debilis, quod in ipso non sit aliqua spes vita.
Signa etiam communia impraegnationis sunt, quod mulieres post impraegnationem efficiuntur graves, et efficitur super oculos earum quasi quaedam obscuritas et glaucedo ex redundantia retenti menstrui : et hoc apparet in quibusdam valde cito, ita quod infra decem dies hoc
<--- Page Split --->
sentitur. In quibusdam autem corpora magis tenuia habentibus magis retardatur: et hujusmodi acceleratio et retardatio accidit eis secundum quantitatem humiditatis superfluæ in corporibus earum: quoniam in quibusdam sunt multæ, et in illis citius apparent signa : et in quibusdam sunt paucæ, et in illis tardius apparent signa prædicta.
guis corruptus retentus intra venas redundat ad villos stomachi et ad hepar, et nauseam provocat et abominationem et desiderium stultarum rerum et inanium, sicut quod comedatur limus combustus, vel aliud vile quid.
Quando autem oriuntur pili in creatura, tunc fumi resolvuntur ex humido concepti embryonis, et diffunduntur in venis matricis, et redundant ad stomachum et hepar, et inducunt nauseam et abominationem. Postquam autem sanguis menstruus ad mamillas ubertim manare incipit, liberatur stomachus et hepar ab eo : et tunc redit appetitus naturalis.
CAPUT IV.
De his quæ frequentius accidunt impregnatis, sive sint impreagnatæ de masculo, sive de femina.
Pluribus etiam mulierum impreagnatarum accidit tempore impraegnationis vomitus : et hoc differenter, quoniam ut in pluribus maxime accidit tempore quo reciditur menstruum, sed nondum adhuc redundant ad mamillas. Quibusdam autem accidit tempore quo pili incipiunt oriri in concepto. Et causa quidem ejus quod vomitus accidit tempore recisionis menstruorum antequam derivetur ad mamillas, est quod tunc non nisi subtile attrahitur conceptui : aut etiam forte nihil, quia in prima mutatione et alteratione spermatum nihil attrahitur de menstruo, sicut inferius ostendemus, et tunc san-
Est etiam aliud accidens quod multis accidit impraegnatis, quod videlicet in fine impraegnationis quando jam magnus factus est fœtus, accidit eis angustia ex constrictione emittendi urinam, ex hoc quod matrix constringit collum vesicae, per quod urina emitti habet.
Accidens autem mulierum impraegnatarum de masculis est, quod cito et de facili quiescit in eis dolor partus propter virtutem pueri qui juvat matrem ut citius liberetur, et quamdiu praegnantes sunt, in majori parte sunt boni coloris, propter calorem et spiritus qui sunt in concepto, praecipue quando est bene vigorosus. Parientibus autem feminas accidit contrarium hujus: sunt enim turpis et cinerei coloris et pigri motus: et accidit eis aliquando apostema in crure, ita quod tumescit caro earum ex indigesto humido, quod resudat a concepto feminino. Quibusdam tamen accidit totum contrarium eorum quae diximus: sunt enim boni coloris et leves cum impragnantur aliquando de femina: et contrario modo forte se habent quando impraegnantur de masculo: et hujus causa superius assignata est, quando videlicet concipietur femina ex multo semine viri, quae etiam nata erit virago, multos gestus viriles habens, nisi magnam violentiam faciat complexioni per consuetudinem contrariam.
Impraegnata etiam post retentionem
<--- Page Split --->
menstruorum semper desiderant res diversas: quod desiderium quidam antiquorum Græcorum chirikeon appellaverunt: et causa hujus desiderii, etiam in præmissis ostensa est. Quædam etiam mulierum istud desiderium incurrunt velocius post imprægnationem quam aliae, et citius aufertur a quibusdam earum, et tardius ab aliis. Quibusdam etiam rarissime accidit, quod in imprægnatione quacumque melioretur dispositio corporis, aut coloris earum, quando videlicet habent corpora sicca arida, aut non in se habent nisi humores subtiles: quando enim illi attrahuntur ad nutrimentum creaturae conceptae, tunc destituitur et languet corpus, et color efficitur turpis. Quae autem e converso disposita habent corpora, illis etiam rationabile est contrarium in imprægnatione contingere. Debilitas autem appetitus, sicut jam ante diximus, in majori parte accidit mulieribus prægnantibus, quando fœtui incipiunt oriri pili in capite.
Aliquando etiam accidit, quod impragnatis mulieribus fluunt pili capitis quos habent a prima generatione, et multiplicantur pili in membris in quibus sunt pili ex concupiscentia et humore coitus, sicut in inguine et ascellis : et hujusmodi causa est, quia humor qui est materia pilorum, retrahitur a superiori, et ex calore inguinis multiplicatur inferius : et tunc superiores deficiente materia cadunt, et multiplicantur inferiores multiplicata materia : et ideo calvae fiunt quaedam mulieres ex calore sui inguinis : quoniam medulla cerebri aliquantulum distat a testa capitis anterius, et cum humore vaporoso non irrigatur, inducitur calvities.
Accidit autem et hoc imprægnatis, quod masculus conceptus ut in pluribus in corpore facit majorem motum quam fœmina, et paritur citius quam fœmina: et utriusque horum causa est calor et vigor masculi super fœminam. Similiter autem dolor qui accidit in imprægnatione et parturitione conceptæ fœminæ est conti-
nuus et tardus, hebes, non acutus, et in conceptis maribus est acutus et fortis, sed non continuus, sed brevis : cujus causa scitur ex antedictis.
Adhuc autem quando ante tempus proximum pariendi vir coit cum muliere imprægnata, ex hoc festinabitur partus et parturitio propter motum matricis in confricatione coitus, et propter agitationem capitis fœtus : et hæc duo aliquando sunt in causa, quod mulieres aliquando putant sibi jam instare tempus parturitionis, cum tamen in veritate forte non instet : sed embryo movet et vertit caput suum tantum, et iterum post hoc quiescit.
Est autem et hoc de propriis accidentibus homini, quod fœminæ omnium aliorum animalium habent unum determinatum terminum temporis, in quo pariunt : mulier autem sola habet terminos diversos valde, sicut nos in sequentibus ostendemus. Causa autem est, quia alia animalia similes propter cibi similitudinem habent complexiones et modos vivendi et animæ accidentia. Hæc autem omnia valde differentia et dissimilia habet homo : et ideo etiam variantur omnia quæ complexionem et modum vivendi et animæ accidentia consequuntur. Diversitas autem terminorum partus hominis probatur ex hoc, quod quidam pariuntur mense septimo. In majori autem parte pariuntur mense nono : et quidam intrant in undecimum antequam nascantur. Et dicitur de aliquo, quod natus fuit post menses quatuordecim. Generaliter autem nullus natorum ante septimum mensem, hoc est, qui in sexto mense natus est, vivit, sed cito moritur. Quidam autem ex eis qui pariuntur in septimo mense, si pariuntur in principio mensis, sunt debiles et habent gracilia membra, et sunt parvi : et ideo statim cum nascuntur præcipiuntur ab obstetricibus involvi pannis lanæ mollis aliquantulum unctis butyro vel auxungia non salsa, et plures istorum habent poros manifestos, qui sunt via sensuum aut exitus super-
<--- Page Split --->
fluitatum, valde parvos, et præcipue auriculas et nares : et cum post ortum involuti steterint, ampliabuntur magis. Aliquando autem accidit, quod quidam nati in octavo mense, supervivunt, sed raro. Nati enim in octavo, procul dubio ad exitum moventur in septimo : sed quia debiles sunt, post motum quiescunt, et in octavo viribus non recuperatis descendunt et nascuntur, et ideo raro vivunt : sed si remanerent in utero per circulum unum luna, reciperent vires et juvarentur ad exitum in nono, et tunc supervivere possent. Dicunt tamen aliqui, quod in partibus Ægypti, quæ sunt partes calida e t humida, et multum sunt ibi mulieres viragines et vigorosa, multi in octavo mense pariuntur, et supervivunt. Et hoc rarum et mirabile est valde : ibi enim pariunt mulieres ad octo menses, et vivunt filii. Dicitur etiam quod in partibus regionis quam vocant Adekil, salvantur nati in octovo mense. Contingit etiam, quod aliquis creditur nasci et salvari in octavo mense, quod in veritate non est verum, sed propter malitiam regiminis et computationis mulieris impragnata, opinatur quod sit filius octo mensium cum sit novem mensium, eo quod ante concepit quam dixerat : mulieres enim non bene custodiunt et observant tempora prima impraegnationis. Multis enim mulieribus accidit dolere dolore parturitionis in octavo mense, et in mense quarto, præcipue si superveniat febris, et saepissime moriuntur mortuo embryone, propter nimiam debilitatem fluxus sanguinis qui sequitur talem partum qui innaturaliter ab utero abrumpitur : et ideo non solum non vivunt nati mense octavo, sed etiam matres talium natorum moriuntur. Et similiter est de natis in quarto : quoniam illi adhuc fortissime cohaerent utero, et in abruptione multus sanguis exiens ex corpore matris non sinit eam vivere. Imperfectio autem infantis et modicus sanguis qui fluit ex umbilico ejus, occidit conceptum. Si autem pariatur natus post mensem decimum,
dicitur quod mulieres erraverunt in computatione primae impraegnationis. Ego autem vidi puerperam honestam et fide dignam, cujus cum mirarer quantitatem filii quem protulit, quia enormis erat quantitatis, asseruit constanter quod natum decem mensibus et amplius in utero gestaverat.
Error tamen saepe accidit in computatione mulierum, ex multis causis : quarum una est, quod saepe ex semine proprio, vel viri inutili semine recepto, vel alia causa accidit in matrice tumor ventositatis alicujus, et credunt se tunc concepisse, et ab illo tempore computant, et postea per aliquot dies coeunt, et vere concipiunt : et tunc quia computant a primo ventris tumore, decipiuntur. Quando enim mulier recipit sperma viri, et illi spermati non conjungitur sperma proprium, tunc vanum est sperma viri, et convertitur in ventositatem et elevat matricem : et forte vapor ejus ascendit caput et inducit vertiginem aut etiam epileptiam, et in elevatione matricis decipiuntur feminae credentes se concepisse cum non conceperint. Similiter aliquando mulier coit cum viro, qui aut non emittit semen, aut valde tarde post longissimam conflationem coitus emittit : et in illo coitu mulier emittit sperma proprium intra matricem propriam, et non sperma viri, et clauditur matrix super sperma proprium : et tunc etiam illud semen est inutile, et convertitur in vaporem ventositatis, et elevat matricem, et facit opinionem et similitudinem conceptus : et si postea mulier vere concipit ex alio coitu viri facit errorem in computando. Alia etiam qua? claudunt matricem aut abscindunt menstruum, faciunt aliquando errorem, sed non sicut ea qua? dicta sunt.
<--- Page Split --->
perto medico, quod quaedam nobilis mulier in Germania peperit sexaginta filios qualibet vice quinque, et nullus eorum venit ad aetatem dimidii anni : et nos inferius revertemur, et narrabimus mirabilia de multitudine geminorum quae ad nos devenerunt. Avicenna narrat de quadam quae abortum fecit de viginti duobus figuratis, et de quadam quae abortum fecit de septuaginta figuratis in temporibus suis. Et narravit mihi medicus, de quo supra fecimus mentionem, quod ipse vocatus fuit ad curam cujusdam mulieris nobilis, quae fecit abortum de centum et quinquaginta simul, et putabat se vermes emisisse de matrice : et cum aperirentur telae, inventi sunt pueri figurati habentes quantitatem, sicut est auricularis digitus hominis : et plures eorum habebant motum et dilatationis et contractionis, et plura alia signa vitae, et in pelvi omnes jacebant ante oculos ejus, et erant oculi eorum incompleti, et digiti manus quasi capillares, et similiter digiti pedum. De causa autem geminorum nos postea loquemur.
Quod autem mirabile videtur, est, quod si in aliorum animalium gemellis fœtibus, quidam est mas et quidam fœmina, supervivent et evadent a morte usque ad completionem periodi quae debetur suæ speciei. In hominibus autem rarissime evadunt gemelli, qui sunt diversi sexus, aliquoties tamen supervivunt : et hujus causa est delicatio complexionis humanæ, et teneritudo materiæ quæ distemperationem diversarum qualitatum distinctionem sexus facientium sustinere in vigore vix potest, nisi in mulieribus valde paucis et fortibus.
Adhuc autem nulla omnino fœmina aliorum animalium ab homine recipit aut sustinet coitum post impraegnationem. Mulier autem post impraegnationem non solum sustinet coitum, sed etiam desiderat tunc coire plus et sæpius quam fecerat quando non fuit impraegnata, præcipue si est impraegnata de fœmi-
CAPUT V.
De geminis, et de his quae recipiunt unam impraegnationem super aliam, et de his quae hoc non faciunt.
Considerandum autem est præter omnia quæ dicta sunt de principiis generationis hominis, quod quidam animalia pariunt fœtum unicum : quædam autem plurimos simul, sicut mus, et canis, et leo, et hujusmodi animalia. Homo autem convenit cum utrisque. In omnibus tamen locis habitationis humanæ mulieres in majori parte pariunt fœtum unum : sed in quibusdam paucis locis frequenter pariunt geminos, propter multitudinem humoris seminalis qui nascitur in corporibus hominum in locis illis, sicut fit in Ægypto : propter quod etiam luxuriosam necesse est esse gentem Ægyptiacam. In hac enim terra mulieres sæpe pariunt tres, et sæpe quatuor. Major autem numerus ad quem aliquoties perveniunt nati, est quinque : hoc enim jam visum est in multis mulieribus, ita quod quædam mulier in Ægypto peperit quatuor vicibus viginti filios, qualibet vice quinque, et supervixerunt plures eorum : et narratum est mihi a veridico et ex-
<--- Page Split --->
na. Sperma enim in impraegnatis infundit se nervis, et scalpendo excitat delectionem : et tunc quaerunt confricationem coitus mulieres, et tempore impraegnationis plus delectantur in coitu, quam alio tempore propter humoris ad inguina attractionem. Alia autem animalia non abundant ita humore : et hoc quod est totum trahitur ad conceptum, et remanet corpus destitutum : et ideo praeiditur ab eis coitus desiderium. Equa etiam sola excipitur ex aliis animalibus, quae etiam sustinet aliquando coitum post impraegnationem, praecipue quando abundat cibo et humore subtili multo seminario. Alia autem omnes nota nobis feminae animalium, postquam recipiunt semen impraegnationis, fugiunt subito et non supponunt se amplius masculis ad coitum. Fugiunt autem praecipue illa quae carent proprietate recipiendi plures impraegnationes successive : quarum una fit per coitum antieriorem, et alia per coitum posteriorem. Equa tamen licet sustineat coitum post impraegnationem, non de facili recipit unam impraegnationnem super aliam, sed effluit semen secundi coitus : et hujus signum est, quod equa raro propicit plus quam unum fetum.
Mulieribus autem accidit aliquando impraegnari una impraegnatione post aliam : et retinent aliquando impraegnationem utramque, nisi secunda impraegnation sit spatio magno temporis post primam : tunc enim secunda inducit dolores mulieri : et quia non fuit completa adhuc, antequam ad partum veniret prima impraegnation, descendit fœtus primo conceptus, et depravat impraegnationem secundam, ita quod formari non poterit, et aliquando cum corruptione secundæ impraegnationis damnatur et corrumpitur etiam prima. Aliquando autem quando secunda impraegnation et conceptio seminis est valde parum ante partum, ita quod jam descendit partus primus, salvatur partus primus, et spermata secundæ impraegnationis inveniuntur jam nato
esse circumfusa, sicut viscositas quaedam linita super ipsum corpus ipsius. Quando vero una impraegnation cito sequitur aliam, concipiuntur ambo semina, sicut accidit mulieri quæ primo peperit unum filium, qui similis erat marito, et post aliquot paucos tamen dies peperit secundum, qui similis erat amasio : et aliquando nascuntur duo successive, interjectis paucis diebus, aut septimanis, aut mense uno : quia quaedam mulieres fortissimas habent matrices, et retinent semen prius conceptum, quamvis aperta sint adhuc orificia earum forte usque ad duas menstruationes quæ fiunt in uno et eodem mense : alia quidem in principio, et alia in fine mensis ejusdem.
Jam etiam dicit Aristoteles abortisse quamdam mulierem duodecim filios, quorum impraegnation fuit successiva : enim tantum numerum conceptuum nutrire potuit, aut portare tantum pondus : et ideo descendens matrix aperuit portam, et emisit conceptus omnes. Mulieres autem quæ impraegnantur duabus aut pluribus impraegnationibus, ita quod pauci dies sunt interjecti inter primam et alias impraegnationes, salvant conceptus suos in matrice eadem virtute qua salvantur gemini. Fertur autem, quod hoc accidit ei quæ dicebatur Akicheleos, uxori ejus qui vocabatur Abrakileos : hoc enim erat multis manifestum. Et fertur, quod quaedam mulier adulterata est, et impraegnabatur post viri sui impraegnationem, et peperit successive duos filios, quorum unus similis erat conjugi, et alter adultero, sicut diximus paulo ante superius.
Accidit etiam aliquando tempore Aristotelis cuidam mulieri, quod ex uno concubitu impraegnata fuit duobus gemellis, et postea diu fuit impraegnata de tertio, et primo partu peperit gemellos salvatos, et postea quinto mense peperit tertium vivum, sed subito mortuus fuit, eo quod fratres sui gemini ante eum confortati suxerunt nutrimentum, ita quod ad ipsum nutriendum non suffi-
<--- Page Split --->
cienter derivabatur, et ideo moriebatur cito.
Aliquando etiam dicit Aristoteles accidisse, quod quaedam mulier filium peperit septimo mense ab impraegnatione sua, quo salvato, nono mense completo cum complebatur tempus totius impraegnationis, peperit duos geminos, quorum unus vixit, et alter mortuus fuit : et qui vixit, augebatur et convaluit : quod non potuit esse nisi ea de causa, quia impraegnata fuit de geminis post impraegnationis tempus quo concepit illum unum quem septimo mense peperit.
Amplius autem saepius accidit, quod quaedam mulieres simul abortiunt et concipiunt, ita quod in uno concubitu unus exit per abortum, et alter intrat per conceptum : et hoc frequenter accidit in his quae multum delectantur in coitu, quia dum matrix earum movetur ex desiderio, excutit a radicibus et coctilidonibus conceptum : et dum multum concupiscit, aperitur ad semen effusum in coitu, et tunc evomit excussum conceptum quem excussit per nuotum, et sugit effusum semen ad iteratum conceptum.
Sæpe etiam contingit, quod quando vir coit cum muliere prægnante post octavum mensem completum, quando jam pondere fœtus matrix incipit aperiri : postea cum pariet mulier, profert fœtum quasi indutum viscositate ex semine fuso per coitum : et hujus causam jam in præhabitis hujus capituli assignavimus.
Contingit etiam aliquando, quod mulier, prægnans effundit partum sordidum superfluitatibus quorumdam ciborum quos desideranter comedit : eo quod matrix indigens nutrimento fœtus quando vacua est, aliquando calefacta multum attrahit, et tunc trahit succum cibi indigestum, sicut faciunt renes quando sunt fortiter calefacti : et tunc ille succus quia cibare infantem non potest, adhæret ei ut sordities extrinsecus adhærens.
Quaedam etiam quando impraegnantur, utuntur multo sale et acutis calidis pro-
pter acumen choleræ quæ dominatur in ipsis : et propter acumen nutrimenti quod exinde procreatur, genuerunt filios sine unguibus : quoniam nutrimentum salsum sua caliditate consumpsit fumos terrestres, et suo acumine expellebatur ad extremitates, et corrosit radices unguium.
Similiter autem in lacte quod est ante septem menses, nullum omnino est javamentum vel utilitas : quoniam est tenue sanguinolentum. Cum autem ad partum perveniunt, tunc lac melioratur : et lac quidem primum est salsum et aliquantulum saniosum propter humores saniosos quos invenit in viis venarum, et hos ante se propellit ad exeundum. Et sic etiam accidit in ovibus, et vaccis, et aliis animalibus. Quaedam etiam mulieres postquam impraegnantur, multum abhorrent vinum et debilitantur ex potu ipsius : eo quod ipsum impedit nervos et caput, et malas materias elevat in origines nervorum pueri et matris.
Ex omnibus igitur præindustic patet, quod principium generationis quæ est potentia generandi, est in mare tunc quando primum potest projicere sperma : et principium generationis est in fæmina, hoc est, quando habet potentiam concipiendi, quando primum emittit menstruum. Sed tamen in isto tempore non statim pariunt, nisi modicum : et quos generant, sunt debiles non complentes periodum humanæ vitæ. Jam enim superius diximus, quæ ætates sunt convenientes tam in mare quam in fæmina ad perfectum principium generationis.
<--- Page Split --->
tunt, sicut si vir velocis semper est emissionis, et mulier semper tardæ, aut e converso. Et plures tales possunt esse causæ : propter quod lex Romana fuit, quam summus confirmavit Jupiter, quod uxor non fecunda ab uno viro, nuberet alteri : et hac licentia Marcia ad tempus separata fuit a Catone, et nupsit alteri : sed cum nec ab illo susciperet conceptum, rediit ad Catonem.
De varietate potentiae generandi secundum aetates et conjunctiones et alias dispositiones coeuntium.
Menstruum autem cessat in pluribus mulieribus quasi post quadraginta quinque annos : et in quibusdam usque ad quinquaginta annos : et tunc desinunt fieri muliebria, et cessat potentia generandi. In viris autem pluribus efficax est semen usque ad sexaginta annos, et in quibusdam paucis usque ad septuaginta, et tunc desinit in viris potentia generandi : visi sunt enim quidam viri genuisse in septuagesimo anno.
Contingit etiam aliquando, quod vir aliquis et mulier aliqua non generant insimul : et quando dividuntur ab invicem, mulier generat ex alio viro, et vir generat per aliam mulierem : et hoc contingit ex multis causis, quarum una est, quia semina eorum non sunt proportionata, sed forte unum corrumpit reliquum. Aut contingit hoc, quia membra generationis non habent proportionata, et non suscipitur semen in loco unde attrahi potest. Aut contingit etiam quia vir et mulier semper inaequaliter emit-
Amplius autem saepissime accidit a coitu quorumdam virorum quorum sperma est calidum et spissum, plurimos nasci filios et nullas aut paucissimas filias ex aliquibus mulieribus : et ex coitu quorumdam generantur ex aliquibus mulieribus plurimae feminae absque filiis, quorum sperma oppositas habet qualitates : et quando separantur ab illis mulieribus, non generant eumdem sexum quem genuerunt prius : et hujus causa est in promptu.
Adhuc autem aliquis vir ex aliqua muliere generat in una aetate aliquem sexum, et in alia aetate alium, sicut in juventute forte filios, et in senectute filias, aut e converso, propter diversas spermatis ex aetate mutationes, quae note sunt ex praedictis.
Adhuc quidam homines non generant in juventute, et postea incipiunt generare : et quidam faciunt e converso. Et primi quidem sunt calidi et sicci : quae qualitates cum temperatae fuerint beneficio aetatis, temperabitur sperma et accipiet virtutem generandi. Alii autem opposito modo sunt dispositii.
Amolius autem quaedam mulieres raro et difficulter recipiunt semen : et cum recipiunt, cito rejiciunt : et quaedam impraegnantur de facili, et retinent semen conceptum : et hujus accidentis sunt plurime causae. Aut debilis est matrix, aut forte multum movetur matrix in delec tatione coitus, aut forte infusa humore corrupto, aut alia est hujusmodi causa.
Adhuc autem aliqui conjuges conjuncti non generant nisi mares, et aliqui
<--- Page Split --->
non generant nisi feminas, sicut Comici cantant de viro qui vocabatur Diabrakaleos, qui ex pluribus uxoribus sibi conjunctis genuit septuaginta filios, inter quos non fuit nisi una sola filia. Accidit etiam pluribus viris habere primo in juventute magnam potestatem generandi, et postea omnino deficere, et non generare, et interjecto aliquanto tempore revertuntur ad primam generandi potentiam : et hoc non fit nisi per interpositionem alicujus infirmitatis, aut exsiccantis, aut corrumpentis humidum seminale, aut forte intendentis aut remittentis calorem naturalem.
Adhuc autem frequentissime accidit, quod occasiones parentum resultant in natis aut æque fortes, aut forte fortiores : sicut podagricus generat podagricum, et leprosus leprosum, aut aliquando cancrosus aut melancholicus de melancholia corrupta generat leprosum. Universaliter enim loquendo res innaturales parentum communicantur aliquando toti generationi per generationem succedentem sibi. Maculae enim parentum aliquando inveniuntur non tantum in filiis, sed etiam in filiorum filiis, et pronepotibus per totam successionem. Aliquando autem hoc non fit ita : quoniam fertur de quodam habente maculam morfeæ nigræ in brachio, cujus filius caruit macula eadem : propter quod etiam patet putavit illum non esse filium suum, et fuit deceptus. Talis enim successus mascularum in totam posteritatem, non nisi raro accidit, quando videlicet semen habentis maculam semper vincit super semen mulieris, et super sanguinem menstruum, et format ad totam similitudinem primi generantis.
Adhuc autem sunt nati in eadem quantitate cum patre quando complentur, et aliquando sunt in diversa, propter multas varietates seminis, et propter multos modos uteri magni in magnitudine aut parvitate uteri consideratos. In talibus enim similitudinibus aut dissimilitudinibus nihil manifestum sensui, aut certum
secundum rationem tradi potest, nisi quod ut in pluribus nati similantur parentibus, aut avis, aut proavis eorum, sicut fertur de muliere alba quæ ex nigro Mauro suscepit filiam albam : sed filia illa postea ex albo genuit filiam nigram, sicut fuerat pater ejus. Hoc autem communiter dici potest, quod feminae natae in majori parte assimilantur matribus, et masculi in majori parte patribus : tamen frequenter accidit contrarium, eo quod forte sperma viri suis qualitatibus non vincit semen mulieris, nisi in solo loco et causa sexus, et in omnibus aut in pluribus aliis membris vincunt qualitates spermatis mulieris : et tunc erit filius similis matri. Et quandoque accidit per oppositum modum, quod filia similis erit patri. Multoties etiam accidit, quod nati assimilantur et patri et matri in partibus diversis sui corporis.
Similiter etiam accidit aliquando nasci geminos dissimiles, eo quod in uno vincunt qualitates unius parentis, et in alio alterius. In majori tamen parte gemini, quoniam sunt ex uno concubitu, similes sunt. Visi enim sunt a nobis in Germania duo gemini fratres ita similes, quod nullus nostrum unum recognoscere potuit ab altero : sed quemcumque ipsorum vidimus, confusi fuimus in nomine, eo quod nesciremus uter esset duorum : et loquebantur similiter, et cantabant quasi voce una, et se tantum dilgebant, quod unus sine alio diu esse non potuit. Hæc autem similitudo non tantum accidit in geminis qui sunt ex spermate uno et unius concubitus, sed aliquando invenitur in fratribus non geminis, sicut refert Aristoteles de muliere quadam quæ protulit filium, et ex concubitu ejusdem viri protulit secundum in omnibus similem priori : et hujus causa est una habitudo in victu parentum, et modo vivendi, et accidentibus animæ, quia illa multum variant corpus.
Adhuc autem quaedam mulieres filias semper proferunt in similitudinem suam, et filios semper in similitudinem patris :
<--- Page Split --->
et hoc accidens dicitur de quadam equa, quae erat in civitate Asiae, Farceolon vocata, quae est regionis Alidin, sic enim vocabatur antiquitus : et hujus causa est, quod sperma matris vincit in filia, et sperma patris in filio.
vomitus impulsus ex vi ejus quod vomitur, et secundum numerum illarum vomitationum est numerus delectationum in coitu.
Adhuc autem considerandum est, quod quando sperma duravit in matrice tempore longo et impregnat, tunc continet ipsum tela quaedam : sperma enim cadens in matricem antequam figuretur, simile est humiditati ovi in tela contentae et contextae ex filis : et cum tela exterior aufertur, apparet filosum, ac si sit plenum venis quibusdam. Omnia autem animalia sive sint volatilia sive gressibilia ovantia, per illum modum ex humiditate in tela existente generantur, sed animalia quae ex utero generant, animalia sibi similia, habent umbilicum adhaerentem matrici, sicut declarabimus inferius, et per illum sugunt a matrice. Quaedam etiam eorum quae ovant et postea generant ex utero, habent etiam umbilicum prope corticem ovorum, per quem postea sugunt a matrice, quando in uteris maternis de testa egrediuntur. Quadam autem habent utroque istorum modorum umbilicum, sicut habent quaedam piscium, quae intus ovant et extra pariunt.
De modo exitus spermatis in matricem, et de modo positionis embryonum animalium in matrice matrum suarum, et de factura umbilici.
Est autem praeter omnia dicta advertendum, quod etiam differentia magna est animalium ab homine, et hominum inter se in emissione spermatis et dispositione embryonis in matrice. In multis enim hominibus et aliis animalibus exitum spermatis praecedit quaedam ventositas exiens, quae resolvitur ex ipso semine : et signum hujus est, quod ejicitur ventositas continue, sperma autem vomitando ejicitur sicut habeat quoddam contrarium retinens partes ejus. Oportet tamen non ignorare, quod cum omnis spermatis ejectione est interclusa ventositas : et ideo ejectio ejus fit per vices, quia ventositas primo ejicit partem unam, et postea aliam : et est quasi
Adhuc autem animalium eorum quae formantur in matrice, quaedam sunt in tela quadam, et quaedam in secundina. Et voco telam simplicem pellem. Secundina autem est, quae per venas et arterias continuatur ex matrice ad umbilicum, et fert per umbilicum embryoni spiritum et nutrimentum ex corpore maris : propter quod etiam secundina vocatur, quia est quasi secunda pellis embryonis, ad quam producitur contextio nervorum et venarum embryonis : animal enim primo fit in secundina : et extra secundinam etiam continet ipsum tela, et plures partes illius telae continuantur, et adhaerent matrici per coctilidones : residuum autem quod involvit embryonem, est separatum a matrice. Inter telam autem et secundinam est humiditas aquosa, quae resudat ex foetu et ex redundantia urinae ipsius, sicut in-
<--- Page Split --->
ferius declarabimus : et hanc humiditatem obstetrices vocant Græce stalsaron. Omne autem animal habens umbilicum, cibatur per ipsum : et si matrix habuit coctilidones venarum et arteriarum, erit umbilicus adhærens illis sicut sit continuus cum ipsis. Si autem lenis est matrix planæ superficiei intrinsecus, tunc umbilicus continuabitur superficiei matricis, et suget ex ipsa.
Adhuc autem omne animal quadrupes ponitur extensum in matrice propter matricis longitudinem. Animal autem carens pedibus, jacet in matrice super latus suum, sicut est videre in delphino et ceto et aliis piscibus ex utero animalia sibi similia generantibus. Animal autem bipes stat in matrice incurvatum, sicut aves stant in ovo, et homo in matrice : hæc enim incurvata stant in matrice, ita quod nasus hominis est inter genua sua, et oculi eorum super genua sua, et aures extra genua sua : hoc melius distinguemus in sequentibus istius libri.
Adhuc autem omnia animalia sive quadrupedia, sive bipedia, sive pedibus carentia, primo ante completam quantitatem tenent capita sua superius in matrice : et cum completa fuerint, et instat tempus partus, tunc vertunt per seipsa capita inferius ad exitum se præparantia : eo quod partus naturalis est hoc modo, quod caput primo exeat de vulva.
Amplius autem in natis quorumdam quadrupedum, postquam completi sunt ad exitum ex utero, inveniuntur superfluitates stercorum, et aliquando inveniuntur illæ superfluitates in intestino secundo quod vocant monoculum, et aliquando inveniuntur in ultimo intestino quod longaonem superius in anatomia appellavimus : et causa hujus est impuritas menstrui sanguinis quem sugunt ex matrice, qui causatur ex crudo et terrestri malo nutrimento animalium istorum : nec diu stat in talibus fœtibus talis superfluitas, sed parum, et est nigra sicut corruptus sanguis, quando ejicitur ex ipsis : et
hæc superfluitas non invenitur in bipedibus. Similiter autem superfluitas humida quæ est urina, aliquando invenitur in vesica fœtus, et aliquando habet receptaculum proprium in matrice, in quo recipitur, sicut in homine : et fœtus qui habent ipsam in vesica propria, parum habent, et non diu tenent antequam nascuntur : sed in aliis diu tenetur in tela quadam, cujus dispositionem nos in sequentibus istius libri declarabimus.
Amplius in matricibus in quibus per coetilidones sugitembryo, quanto magis crescit partus, tanto trahuntur et diminuuntur coctilidones : eo quod totus humor sugitur ad corpus fœtus, per eumdem modum quo arescunt coctilidones fructuum auctis et maturatis fructibus, et in fine abrumpuntur a matrice, sicut fructuum coctilidones abrumpuntur a poro arboris : et tunc cadit fœtus sicut cadit fructus.
Factura autem umbilici est sicut fit involutio telæ alicujus circa venas quæ veniunt ex gibbo hepatis fœtus ad secundinam, et per eam adhærent matrici et sugunt ex ipsa quod redundat ad gibbum hepatis infantis. In pluribus autem embryonum animalium generantium sibi similia inveniuntur quatuor venæ, sicut in vaccis, porcis, cervis, et hujusmodi animalibus magnis. In parvis autem animalibus sicut in lepore et glire inveniuntur due venæ in umbilico. In minimis vero sicut in avibus invenitur unica. Iste autem venæ quæ sugunt nutrimentum, extenduntur in corporibus embryonum, ad omnem partem ferentes nutrimentum : et quædam earum transeunt inferius per hepatis simam juxta venam quæ porta hepatis appellatur, et quædam vadunt ad venam magnam quæ est inter hepar et cor : quædam autem sparguntur juxta venam quam abhac Arabes vocant. Dividitur autem vena abhac vocata in duo : et quodlibet illius paris continet et involvit unum per telæ, quod est ibi juxta radicem ventris, et factura umbilici est super istas quasi cooperitorium sit ipsarum : et quando embryo completur, cadunt istæ
<--- Page Split --->
venae a matrice : et quando magis vigorem accipit embryo, descendit ad loca profunda matricis inferius, et ibi incipit ostendere motus suos : et convertunt se tunc partus sive embryones ad loca quae sunt circa inguina, et gestiunt ad exitum.
CAPUT VIII.
De partu et exitu embryonis, et de accidentibus communiter in partu animalium, et de emundatione post partum, et de lactatione pueri.
Apud partum autem augmentantur dolores in pluribus locis : plures enim habent dolorem tunc in una coxarum, eo quod fœtus in illa matricis parte jacet et comprimit os coxæ, aut musculos, aut nervos. Quæcumque autem dolores sentiunt inferius circa ventrem acutos, citius pariunt : habentes autem dolorem in pariete qui est supra matricem, et ancharon sive diaphragma vocatur, non cito pariunt.
Adhuc autem si fœtus fuerit mas, prius ante exitum pueri descendit vinolentus et citrinus. Si autem fuerit fœmina, descendit humiditas aquea sanguinea. In quibusdam autem aliquando forte non contingunt ista quæ diximus, neque eve-
niunt dolores magni in tempore partus aliis fœminis animalium præter mulierem. Manifestum enim est, quod partus talia animalia non valde gravat : sed mulieribus proprie accidit dolor fortis, et præcipue mulieribus quæ non habent costas amplas et magnas, eo quod illæ propter plenitudinem arcti uteri, non bene possunt tenere anhelitus ne respirent, quod maxime confert ad enitendum et exprimendum partum ex utero : has enim partus multum gravat, eo quod intra pariendum anhelant propter gravitatem et angustiam spiritus quam patiuntur : et tunc in respiratione illa quando afferunt et emittunt spiritum, matrix sursum attrahitur, et impedit exitum partus. Est autem signum quod partus descendit inferius, quia præcedit eum humiditas, sicut diximus superius : et tunc finduntur telæ, et post hoc exit embryo : transponit autem se in matrice, quoniam in matrice habet vultum et pectus versus dorsum matris suæ, et tunc transponit se incurvando caput inferius, ita quod intrinsecus suum hoc quod erat versus intrinsecum matricis, efficitur extrinsecum, et e converso : quia vultus ejus exit de vulva conversus ad superius vulvæ versus ventrem matris, et dorsum ejus conversum est ad inferius vulvæ matris suæ : et tunc his completis nodare primo et postea debet absciendere umbilicum obstetrix.
Hæc autem scientia obstetricandi indiget magno exercitio, eo quod de facili in partu periclitantur et mater et partus, nisi uterque valde caveatur. Obstetrix autem prudens et exercitata, potest alleviare et adjuvare in partus alleviatione. Oportet autem ipsam non solum esse instructam in adjutorio parientis, sed in omnibus aliis quæ consuevere accidere in partu et circumstare partus, et præcipue in ligatione umbilici, et ut cadat secundina tam ex utero matris quam ex umbilico, et filo laneo debet ligare umbilicum licio, quod vacatur affaron propter telæ umbilici colligationem, quæ sic vocatur. Abscissio autem umbilici debet esse pri-
<--- Page Split --->
mo superius satis supra ventrem forte ad trium digitorum quantitatem, et in abscissione una partium umbilici quæ est inferior, cadit cum secundina, et altera consolidatur et arescit, donec decidit in loco ligationis licii a ventre infantis. Si vero filum dissolvatur ante consolidationem umbilici, exibit sanguis de hepate et corde infantis, et tunc morietur infans.
In exitu autem naturali caput embryonis declinat ad interius, et manus embryonis humani secundum exitum naturalem sunt extensæ super coxas : et quando embryo jam partus est, subito vadit manibus ad os suum elevando manus : et quidam etiam embryonum post partum egerunt, et fere omnes egerunt post modicum tempus, ita quod in prima die partus exit ab eis stercus nigrum : et illa superfluitas exiens est multa respectu embryonis : et quidam Græcorum vocant superfluitatem illam michameon, et color ejus est similis colori sanguineo, aut magis niger, sicut diximus, hoc est, fere sicut color picis. Deinde postquam lactaverit, habebit colorem lacteum stereusipsius. Infans autem non habet vocem aliquam ante partum, quantumcumque gravis sit partus, nisi valde raro. Quidam auditi sunt modico tempore flentes intra viscera matris ; et dicitur esse signum infortunii futuri. Sæpe enim est ita gravis partus, quod caput est extra, et totum residuum intra : et tamen tunc non auditur. Quod autem embryo exit super pedes, hoc est, quod pedes ejus versi sunt inferius et extra, et caput superius et ad anterius uteri materni, tunc valde aggravant partum : et tunc vix restringitur et abscinditur fluvus sanguinis, qui multum debilitat matrem.
Adhuc autem mulieres quæ non mundantur a fluxu sanguinis post partum, usque ad quadraginta dies humidae sunt valde, - et ideo multam seminis habent materiam : propter quod etiam citius imprægnantur. Similiter autem a partu usque ad quadraginta dies vix accidit flere cum emissione lacrymarum, aut vere ri-
dere parvulum vigilando : sed forte nocte quando dormiunt, faciunt utrumque istorum : plures enim parvuli in somnis sentiunt motum phantasmatum, et propter humorem et magnitudinem capitis multum et longo tempore dormiunt : et quando majores efficiuntur, et creverint, tunc magis vigilant propter capitis aliquam exsiccationem. Somniant autem tunc infantes : et hoc cognoscitur ex motibus corporum eorum in finibus dierum illorum post quos oculos incipiunt tenere apertos.
Amplius autem post partum omnia ossa in figura et connexione sunt perfecta in omnibus animalibus. Non enim est in hoc diversitas aliqua hominis ad alia animalia : quamvis caput puerorum hominis sit molle, et non durescat usque in quoddam tempus. Quædam etiam animalia pariuntur cum dentibus, et quædam sine dentibus. Dentes enim puerorum hominis incipiunt oriri quasi septimo mense post partum. Oriuntur autem ut in pluribus primo dentes qui quadrupli vocantur. In quibusdam tamen primo oriuntur dupli superiores, et in quibusdam paucis primo nascuntur dupli inferiores : et quando lac quod lactant est calidum, citius oriuntur dentes in ipsis.
Multiplicatur autem lac mulierum post partum et munidificationem fluxus sanguinis, quia tunc redundat ad mamillas. Abundant autem quædam mulieres tantum in lacte, quod forte non habent ipsum solummodo in conis mamillarum, sed etiam emittunt juxta conos in aliis partibus mamillarum, et forte habent ipsum aliquando in subascellaribus : et quando lac non bene exsugitur, aliquando in mamilla coagulatur et durescit, quando caro mamillæ est mollis substantiæ et laxa et spongiosa : et si forte in mamillam perveniat aliquis pilus, tunc accidit infirmitas mamillæ et apostematio, nec quiescet infirmitas, nisi exprimatur pilus cum lacte, aut quousque putrefiat et exeat cum sanie.
Adhuc autem cum lac exit abundanter,
<--- Page Split --->
non multum invenitur menstruum, eo quod in lac convertitur : quædam tamen lactantes menstruant, sed sanguis est valde humidus et aquosus, et tunc exit a pluribus locis venarum matricis, sicut accidit in emissione sanguinis qui fluit in hæmorrhoidis, et repurgatio talium mulierum est tarda et turpis, quoniam sanguis ejus aquosus est sicut sit saniosus et diu fluit. Hic autem sanguis menstruus in quibusdam mulieribus aliquando forte vadit a dorso ad anchas antequam perveniat ad matricem, et gravat tunc membra illa.
Unum autem quod pluries accidit pueris recenter natis propter plenitudinem eorum, est spasmus : propter quod maxime accidit his qui bene cibantur et lactantur saepe lacte grosso, sicut est vaccinum, et quando nutrices fuerint fertiles et bene plena lacte corporis. In spasmo enim nocet multitudo lactis. Nutricibus autem qua lactant pueros, est observanda dieta : quoniam vinum nigrum hibitum a nutrice plus nocet quam album. Similiter autem nocet album vinum si
non est aquosum, et similiter cibi inflativi et constipativi nocent lactanti. Cavendum enim valde est pueris, quia plures pueri in spasmo moriuntur ante septimum diem ab inceptione infirmitatis : et si transierint diem septimum, evadunt in majori parte : quia tunc diminuitur humor superfluus in eis. In hac autem infirmitate puero necumentum aggravatur in augmento luna : quia tunc crescunt et ebulliunt humiditates in corporibus inferiorum. Spasmus autem qui pueris accidit, valde periculosus est, quando incipit a parte dorsi, et sic prolongatur.
Hæc igitur sunt quæ a veteribus Peripateticis accepimus de principiis et accidentibus generationis hominum et aliorum animalium. Nos autem redibimus et ponemus contradictiones quorumdam contra ea quæ dicta sunt, et investigabimus alias aliorum opiniones, et postea conferemus istas opiniones, ut videamus quæ sit verior inter eas, ut illam accipiamus et dimittamus residuas : sic enim facilior et lucidior et perfectior erit doctrina.
<--- Page Split --->