TRACTATUS VI
De solutione dubiorum quae oriuntur ex prædictis.
CAPUT I.
Et est digressio declarans ex quibus principis animalia diversimode participant prudentia et stultitia, et qua» sit prudentia qua participant ?
Dubitabit autem fortasse aliquis non irrationalbiliter de his qua» dicta sunt de
animalium astutiis et prudentiis et operationibus. Non enim est in animalibus aliquid prudentiae vel operationis, cujus principium non sit in eodem : et cum animalia bruta intellectum non habeant, ex intellectu non habent prudentiam vel sapientiam. Loquimur autem de his quae perfecte numerum habent sensuum. Videtur autem, quod in his idem sit principium acceptionis sensibilium. Mirum ergo videbitur, si aequaliter sensu participant, et nullum eorum participat ratione, quod motus a sensu factos tam inaequaliter videntur participare.
Adhuc autem opponet aliquis dicens, quod plura animalia videntur aliqualiter participare medias vires animae, quae sunt inter sensum et rationem : habent enim hujusmodi imaginationem et phantasiam et memoriam : quod ex hoc patet, quod ad nidos et ad cavernas revertuntur, quod utique non facerent, nisi memoriam loci in quo nidus est. vel cavernae, haberent. Media et extrema aequaliter participantia, et non aequaliter participare prudentiam videtur esse mirabile.
Adhuc autem ea quae eliciuntur ex
<--- Page Split --->
particularibus acceptis, duo sunt : quadam enim sunt speculativa abstracta a rebus particularibus : quaedam autem sunt de numero conferentium ad utilitatem. Et non videmus aliqua animalia praeter hominem, quae aliquid participent speculationis. Sed quaecumque prudenter agunt, sunt de rebus conferentibus et utilibus sibi.
Amplius autem conferentia non solum sibi privatim convenientia providere videntur, sed etiam conferentia communitati suae, sicut quod grues observant excubias, et quod apes sequuntur regem et strepunt sicut cum buccina ad convocandum exercitum ad exeundum cum rege, quando de alveari procedit examen. Haec enim omnia videntur esse de provisione communitatis, et non de utilitate propria : providere autem communitati convenientia, videtur non sine aliqua scintilla rationis posse fieri.
Adhuc autem fortasse videbitur alicui quaedam ipsorum aliquid experimenti participare : habitum enim est supra per multorum animalium inductionem, quod discernunt herbas curativas infirmitatum, quod sine experimento non videtur posse fieri. Experimentum enim est cognitio singularium, sicut quod idem valuit Calliae et Socrati ejusdem complexionis existentibus et ejusdem aetatis, et in eadem infirmitate ex eadem causa laborantibus. Experimento igitur et memoria, similiter autem et aestimatione et imaginatione et sensu participantia non videtur probabile, si non etiam utcumque ratione participant : ex his igitur et talibus rationes sumet aliquis dubitationis.
Omnium autem horum determinatio est ex his quae in libro de Anima determinata sunt. Licet enim animalia quae perfecta vocantur, numerum sensuum habeant, non tamen motus qui fiunt a sensu, aequales sunt in eis : propter quod neque aequaliter participant sensu communi, nec aequales habent imaginationes: et sunt in animalibus secundum virtutes sensitivas multae causae, propter quas
inaequaliter judicant de sensibilibus acceptis.
Universaliter tamen illae causae ad sex reducuntur. Et quaedam quidem causa est in ipso sensu, sicut patet in duobus animalibus, quorum utrumque habet visum : unum tamen habet magnos oculos duros aquaticos : alterum autem habet oculum clarum, et visum coadunatum. Primum enim horum animalium majoris quantitatis quam sint percipit visibilia, et alterum accipit ea sicut sunt : et si contingat utrumque istorum animalium judicare de delectabili et tristi accepto per ipsum, id quod habet oculum durum aquaticum et visum non coadunatum, citius decipitur, quam id quod habet oculum clarum et visum coadunatum.
Similiter autem est de auditu : quoniam quaedam animalia in auditu non percipiunt nisi sonum : quaedam autem modulationem cum sono percipiunt, et inveniuntur delectari in symphonia, sicut philomela quae advolat ad bene cantantem hominem. Quaedam autem in auditu nominum aliquam de rebus concipiunt imaginationem, quarum sunt nomina. Et prima quidem indisciplinabilia omnino inveniuntur : et secunda alliciuntur et decipiuntur modulatis sonis. Tertia vero disciplinam multorum mirabilium operum percipiunt, sicut elephas de adorando rege, et canes multa faciunt ad sermones magistrorum suorum. Et nos in partibus superioris Germaniae murem vidimus, qui tenendo candelam ministrabat lumen comedentibus ad praeceptum magistri sui.
Et sic differentia est in animalibus etiam in aliorum sensuum participatione, quamvis non sit tanta sicut in duobus dictis, eo quod illi duo sunt magis formales et disciplinabiles caeteris sensibus. In sensu autem communi differentia est in animalibus secundum compositionem sensibilium acceptorum. Quaecumque enim hunc perfectissimum habent sensum, optime componunt sensibilia, ita quod non inducit eis errorem confusio
<--- Page Split --->
quaedam compositionis. Quaecumque autem habent nimis humidum, vel siccum, aut terrestreitate opacum spiritum organi sensus communis, continue etiam in componendo formas sensibilium tales patiuntur defectus. Ex siccitate enim tarda ex caliditate nimia permixta : ex humiditate autem confusa, et non stans, sed defluens : ex opacitate spiritus obscura est in eis compositio. Et in quibus sunt horum conditiones contrariæ, in illis continue sunt etiam compositiones certiores. Et sunt multi gradus tales in animalibus : propter quod etiam de compositione sensibilium diversi sunt gradus compositionum in ipsis.
Juxta eumdem modum etiam se habet in imaginatione. Imaginationis enim bonitatem quatuor præcipue perficiunt, quorum unum est bona organi complexio proportionata ad convenienter recipere imagines, et ad melius tenere : propter quod aliquantulum ad siccum se inclinare debet ejus complexio plusquam ad excellens humidum. Secundum autem est puritas et claritas et munditia spiritus deservientis ei : quia spiritus opacus monstra et terribilia facit quæ imaginatur. Impurus autem non bene repræsentat, sed tegit aliqua de imaginibus. Immundus autem sordidata ostendit quæcumque depicta sunt in ipso : et nimis clarus dimicat formas. Proportionatus ergo spiritus, purus, mundus, solidus, et sufficienter clarus, adunatas et stantes ministrat formas, super quas bona potest esse conversio cognitionis animalis. Et quæcumque participant horum contraria, malae in parte vel in toto sunt imaginationis. Tertium autem est via a sensibus et sensu communi bene libera, et non infirma, neque male proportionata. Sæpe enim in via aut corrumpitur, aut variatur forma imaginabilis, et non ex ipsius vitio imaginationis. Quartum autem bona dispositio membrorum organo imaginationis deservientium, et præcipue cordis et stomachi : quoniam calidum nimis cor, continue turbabit formas, et
conticescet, et in audaciam quamdam et iracundiam trahit et terrorem ea quæ apparent, et frigidum contrahit, et ad timorem declinat : imaginata enim multum sequuntur affectus cordis et passiones. Similiter autem omnino disturbant imaginata fumi qui procedunt ex stomacho. Diversitas igitur istorum in animalibus brutis et in hominibus diversam et variam valde facit imaginationem.
Sicut etiam in phantasia quaedam reddunt diversitatem phantasie. Si enim imaginata componi debeant et dividi ad eliciendum terribile vel delectabile, quacumque habent compositionem bonam ad formas, haec bonam faciunt phantasiam. Compositio autem est quando unum confertur aliis secundum inesse vel non inesse. Calidum igitur convenienter unum ad aliud movens, quod est calidum virtutis cœlestis, sicut in antehabitis libris probatum est, et clarum in spiritu bene ostendente quod cui inesse debeat, et qualiter : et adhuc siccum aliquantulum bene tenens donec compleatur judicium, haec bonam faciunt phantasiam : et contraria aut omnium horum aut quorumdam, corrumpere videntur eamdem. Phantasia enim duabus cœlestibus virtutibus perficitur, et una elementali complexionata : calido enim cœlesti quod per naturam circuli unum propellit ad aliud, et claro luminis cœlestis perficitur, et sicco organi complexionali, quod tamen non extra crasim siccum sit, sed sic tenens donec perficiatur ad id quod est in phantasia conversio animæ et judicium compositionis et divisionis.
Eodem autem modo et de æstimatione sentiendum, nisi quod hæc æstimatio præcipue duobus optima efficitur, et tertium præsupponit in præcedente phantasia. Unum autem est, quod vult habere subtilem valde et clarissimum spiritum, in quo per modum cujusdam abstractionis resultet aliquid quod non in sensu, sed cum sensibili perceptum est : et hoc est conferens vel nocivum in operabili-
<--- Page Split --->
bus per nos in arte vel moribus, vel etiam de conferentibus ad esse naturalis conservationem. Secundum autem est organi bonitas, in quo tales intentiones formarum depinguntur : hæc enim sua opacitate aut frigiditate aut caliditate aut humiditate aut etiam nimia siccitate, aut obscuraret aut contraheret aut commisecret alia in ipsas intentiones elevando, aut etiam superfluitate sua distraheret, aut duritia immobilitaret intentiones formarum. Tertium autem quod suppositum est, est bona et optima compositio et divisio formarum a qua ipsæ intentiones eliciuntur, aut de mala et etiam falsa aut etiam absurda compositione vel divisione non convenientes eliciuntur intentiones.
Omni autem eodem modo ad bonitatem quamdam et nobilitatem bonis conditionibus adunatur memoria : hæc enim sicco competenti tenet et lucido spiritum bene digesto et subtili ea quæ reservat, etiam ostendit : et contrariis horum, et maxime frigido et humido destruitur, et quasi annihilatur, quia frigidum constringit porum spiritus, et humidum phlegmaticum quod non est nutriens, sed extrinsecus operiens membra, oblitterat formas et delet, si quæ sunt impressæ : propter quod senes omnes et plegmaticos malæ videmus esse memoriæ. Hæc igitur sunt quæ in animalibus diversos gradus ex parte sensibilis animæ faciunt apprehensionis diversitatem.
Adhuc autem est unum quod omnibus prædictis plus est attendendum, et hoc est qualitas complexionis, et recessus ab excellentia contrariorum, quæ est in complexionantibus, et accessus ad cœli æqualitatem : quoniam licet anima nec sit harmonia complexionantium, neque aliqua forma corporalis harmoniam consequens : tamen quia perfectio est corporis, et habet potentiam vitæ organicam, multum cooperatur nobilitas complexionis nobilibus operationibus ipsius. Est autem quædam nobilissima operatio ipsius quæ cognoscere et judicare de sen-
sibilibus acceptis, et illa simplicior et formalior est in nobiliori complexione, et ignobilior et particularior et materialior in ea quæ est minus nobilis : propter quod contingit, quod frigida phlegmatica sicut aquatica, minus habent de nobilioribus operationibus : leviores autem humores habentia et magis aereos, sicut aves, habent plus de nobilioribus virtutibus et operationibus.
Secundum igitur dicta facile est de supra inductis determinare : quoniam quæcumque animalia sunt perfectorum sensuum, habent etiam consequenter sensibilium aliquam compositionem et judicium. Quæcumque autem habent auditum secundum quod voces sunt signa rerum, et cum hoc memoriam talium signorum et intentionem, hæc recipiunt disciplinam de signis et rebus.
Ex his etiam patet, quod animalia quædam licet numerum sensuum participent æqualiter, et similiter vires medias sensibiles et extremas, non tamen æquali modo participant. De speculatione autem et speculativis omnino nihil participant, eo quod illa fit secundum omnimodam universalium a sensibilibus abstractionem : et hæc abstractio non fit sine ratione et intellectu. Conferentia autem fiunt secundum comparationem formæ ad rem particularem, et hanc melius possunt participare. Tamen ea quæ sunt conferentia dupliciter considerantur. Uno quidem modo prout exeunt a regulis et principiis juris universalibus : et hoc modo non participantur a brutis. Alio modo prout sunt in ipsis particularibus convenientibus : et hoc modo non cognoscuntur nisi per naturae convenientiam. Convenientia enim naturae et sibi convenientia cognoscunt omnia animalia : et hoc modo judicantur a brutis, judicio tamen differenti, sicut dictum est.
Nec attendunt communitatem prout est communitas in se accepta, sed potius prout est similitudo quædam accepta in singulis, et sic custodiunt eam et defen-
<--- Page Split --->
dunt : et hoc modo quamdam imitantur civilitatem. Communitates autem in statu communi reipublicae, prout communitas in nullo quidem, sed est status toti et non parti huic vel illi conveniens, custodit solus homo intellectum habens.
Nec propter hoc participant aliquid experimenti si noscunt herbas conferentes sibi ad sanitatem : quoniam experimentum dupliciter consideratur. Uno quidem modo prout est una quaedam acceptio post plura inducta : et hoc modo experimentalem cognitionem non habet nisi homo. Alio autem modo consideratur prout est consideratio conferentis ex forma quae est in hac herba vel illa : et hoc modo quaeritur a brutis.
Per haec igitur et his similia, omnes inductas et similes facile est solvere dubitationes.
CAPUT II.
Et est digressio declarans de causa liberalium et mechanicarum operationum quas habent bruta animalia.
Est autem adhuc multis dubium et mirabile videtur : quoniam cum duae sint hominum operationes, quarum una est finis hominis, quamvis non alium habeat effectum, sicut cantare, viellare, et caeteras hujusmodi liberales actiones agere, de quibus Ethicus considerat. Aliae autem sunt artis operationes, in quibus non ipsa operatio, sed effectus alius intenditur, sicut est fabricare, dolare, seminare, et caeterae tales operationes mechanicae, ex quibus operatum aliquod intenditur, sicut cultellus, vel domus, vel seges, vel aliquid hujusmodi. Admirabitur igitur fortasse aliquis, utrumne bruta utramque istarum agant operationum : quoniam videmus philomelas, et alias quasdam aves cantare, et nihil aliud intendere nisi cantum : et videmus quod comportant paleas et lutum et ligna, et intendunt nidum qui construitur ex illis. Et valde mirabile videtur, si liberales et mechanicas participant operationes, nihil praeter sensibilium habentes cognitio-
<--- Page Split --->
nem : hujus enim rei gratia unam in omnibus viventibus dixit inesse animam Democritus, sed in uno magis liberam quam in alio. Sed de hoc alibi est disputatum.
Adhuc autem operationes liberales non semper exercent, sed aliquando, sicut aves tempore coitus cantant, et non alia vice : et de hoc ipso mirabitur utique aliquis, quæ sit tunc causa magis exercendi tales operationes quam alio tempore.
Similiter autem operationes arti similes non semper exercent, sed tempore generationis filiorum, sicut nidos facere : et de hoc quæret aliquis, quare non semper ad nidum revertuntur propter quietem et commodum proprium, sicut faciunt tempore generationis filiorum.
Adhuc autem opera providentiae inveniuntur in quibusdam, sicut formicae, et apes thesaurizant cibos : et hoc non videtur posse fieri, nisi cum praemeditatione et sollicitudine futurorum defectuum : et constat quod talis praemeditatio non est sine aliquo rationis lumine, quod secundum praecedentia bruta non habent.
Videtur autem etiam valde difficile de his invenire rationes : quoniam cujus est actus et operatio, illius est potentia ejusdem actus et operationis : et cum operationes insint, videbitur difficile esse reddere modum quare non insunt brutis potentiae operationum illarum. Et propter haec forte et his similia Pythagoras omnibus unam sive unius rationis animam dicit inesse, et unius rationis animam esse bovis et hominis et aliorum animalium.
Hæc autem omnia facile ex antehabitis
determinantur. Omnes enim hujusmodi operationes agunt bruta natura agente et ex visis imaginatis : et ideo cantus ipsarum aut sunt clamores feminarum suarum, eo quod sic vocant feminas : aut sunt affectus delectationum magis quam conceptus aliquos significantes. Et ideo quæ liberæ sunt actiones in hominibus, in ratione liberalium non exercentur a brutis, sed potius ut effectus coitus, aut alterius desiderii, vel delectationis demonstrantes.
Quæ autem sunt artium operationes, non exercentur ab ipsis cum aliqua ratione, sed a natura, sicut jam in antehabitis istius scientiæ determinatum est, et hic repetere non oportet. Quod autem non habent casas, nisi pro pullis, verum est in avibus : quoniam calor nidi noceret plumis quæ solidantur in aere libero. Alia autem animalia pilosa domos habent, ad quas frequenter tempore frigoris revertuntur : quando autem serenum est, liberum appetunt aerem, eo quod corpora pilosa cooperta citius in phlegma putridum convertuntur, sicut superius diximus, ubi assignavimus causam canitiei capillorum.
Providentiæ autem opera quædam eorum participant sine omni præmeditatione futurorum, sed naturae instituc : et quando congregant, non conjecturant futurum temporis defectum, sed ex aviditate cibi præsentis : propter quod etiam quædam animalia sicut apes plus multo congregant quam sufficiat ad nutrimentum per unam hiemem : et hoc faciunt, ut dictum est, ex cibi præsentis aviditate sine futuri conjecturatione.
<--- Page Split --->