TRACTATUS V

De moribus quadrupedum.

et furore et aliis passionibus, quibus causantur diversi mores eorum.

Ha enim differentiae non inveniuntur tantum in animalibus domesticis, sed etiam in agrestibus. Leo enim licet sit communicativus praeda et liberalis, tamen quando est famelicus, est valde malus et asper et iracundus : quiescit autem quasi mansuetus sit, quando comedit, et quando non habet famem. Passiones autem animae tales habet, quod videlicet est audax secundum suam naturam, non de facili timens, et vadit ad homines cum quibus crevit : quia facile domesticatur sine ira, quinimo amorem habet ad homines cum quibus consuevit, et praecipue cum nutritoribus suis, et valde diligit ludere : sed ludi sui frequenter malum sortiuntur exitum, nec dimittit ludum ante magnum tempus. Venatores autem quando est silvestris, non facile fugit, sed nec timere videtur. Sed si multi suut coangustantes ipsum, discedit ab eis paulatim ambulans, et raro aspicit in fuga retrorsum. Si autem multiplicabitur numerus venatorum, curret quidem fugiens, sed non saltabit sicut aliae bestiae faciunt quando fugiunt : fugiens

CAPUT I.

De moribus leonis, lupi, et animalis quod bonacus vocatur.

Oportet autem scire, quod multi sunt modi differentiarum animalium differentium penes mores : quoniam diversantur in audacia et timore et mansuetudine

<--- Page Split --->

autem currit cursu continuo sicut est cursus canis. In fuga autem, eo quod exacerbatus est, irruit in animalia occurrentia : et quando fatigatus est, vadit modicum, et modicum frendens quasi dentibus.

. Verum autem dixit Homerus, qui dixit eum naturaliter timere ignem, quamvis sit audax in aliis. Dicit autem Avicenna, quod si invasus est ab homine, et homo intenderit in ipsum et defecerit, quod aut non lædit eum, aut non multum, sive lapidem in eum jaciat, sive sagittam, sive aliud aliquid quod casso vulnere juxta leonem pertransit, leo irruet in illum, et minabitur ei, et non interficiet ipsum : sed forte lædet ipsum tantum, quantum læsus ab eo secundum æstimationem. Et jam accidit hoc militi qui mihi narravit, et erat verus et fide dignus. Dixit autem, quod ipse et socii quidam exibant in dextrariis ad contemplandum leonem : dextrarii enim non castrati et fortes ex audacia appetunt ire ad leonem, et pugnare cum ipso. Castrati autem spadones in tantum timent, quod nec calcaribus nec flagris ingeri possunt ad hoc quod ei velint appropinquare. Cum igitur sic irent in dextrariis, invenerunt tres leones simul ambulantes : et unus ex socis tendens balistam, jecit sagittam juxta caput unius eorum, sed non vulneravit eum : quod videns leo aliquantulum substitit solus, et alii duo transierunt non velociter fugientes, quos post modicum ille qui substituerat, secutus est. Miles autem qui jecerat sagittam, accepit lanceam, et in dextrario cursitavit ad ipsum ante quam aliis duobus leonibus conjungeretur, et nisus est eum confodere lancea : sed iterum casso ictu percussit terram, tangens aliquantulum sine vulnere caput leonis : et in ictu cecidit miles de equo ad terram. Leo autem occurrit et militis caput in galea compressit, et læsit militem, sed non vulneravit, neque occidit eum, et statim post alios leones recessit. Et hæc est consuetudo leonis, quod nocet ei quantum sibi qui nocuit,

cum unguibus quasi minando ei et castigando eum : et deinde dimittit eum. Et dicitur etiam, quod hæc est lupi consuetudo.

Adhuc autem tam leones quam lupi habent hoc, quod quando senescunt et venari non possunt, invadunt homines, et tunc vadunt ad villas et rapiunt pueros, eo quod dentes eorum jam sunt debilitati : vivunt enim tam leones quam lupi per multos annos, ita quod aliquando præ senectute fiunt edentuli. Jam enim inventus est leo, quasi omnes dentes habens motos propter antiquitatem.

Sunt autem leones differentes secundum climata, de quibus accipiunt generationem : et hoc similiter est de lupis, et aliis animalibus audacibus. Leones enim qui generantur in terra Coratenorum, et præcipue apud Iconium, ferociores et audaciores sunt leonibus australibus, qui generantur versus meridiem. Qui autem generantur in quarto climate vel prope, sunt magis timidi, et magis debiles propter inconvenientiam habitationis ad complexionem eorum. Capti autem leones de diversis climatibus, facile distinguuntur. De Iconio tamen pauci possunt capi ab hominibus propter ferocitatem eorum : cum tamen non sæpe noceant hominibus. In figura etiam differunt : quoniam quidam sunt breves et spissi, quasi phlegmatici, et illi sunt timidi de quarto climate capti. Quidam autem longi pilosi, habentes pilos asperos : et illi sunt animosi, sicut illi qui sunt de Iconio. Aliquando autem quando debilitantur et timent, fugiunt demissis auriculis sicut canis : et hoc faciunt etiam lupi. Aliquando etiam inventus est leo senex et debilis, qui cum porcum invasisset, porcum vincere non potuit, sed fugit ante porcum. Interiora autem membra vitalia leo habet debilia, quæ de facili recipiunt corruptionem : et ideo fœtidum habet os et salivam, et humorem corruptum : sed et alia membra ejus patiuntur ex multis occasionibus : propter

<--- Page Split --->

quod morsus ejus et laceratio unguium ejus, est saepius venenosus sicut morsus canis rabidi : et cum eisdem medicinis juvatur vulnus, cum quibus juvatur morsus a cane rabido. Idem autem per omnia est de morsu rabidi lupi. Caput autem leonis est valde forte, licet interiora ejus sunt debilia, et vulnus dentium ejus est malum, eo quod virus de interiobus suis transit in vulnus : et cum vulnus ligatur, transit virus in ligamenta : et cum reponuntur super vulnus, inficiunt ipsa ligamenta, et non curatur vulnus. Fere autem omnia quae diximus de leone, habet etiam lupus : sed secundum minus participat ea, et magis est nequam quam leo, et magis insidiatur.

Est autem quoddam genus lupi, quod chabem vocat Aristoteles. Avicenna autem ipsum dicit vocari bervet : et hoc diligit homines, et non nocet eis : nec homines timent illud multum : et pugnax est valde istud genus lupi, et minores eorum sunt audaciores. Pugnat autem hoc genus lupi usque ad mortem cum leonibus et canibus. Alii autem modi luporum sunt noti apud nos, quoniam fere in omnibus sunt sicut canes qui mastini vocantur : et hoc habent tam leones quam lupi, ut dicitur, quod quando habent electionem inter hominem et aliud animal, semper parcunt homini. Sed lupus non est communicativus praede sicut est leo, sed potius reliquias praede suae fodit in terram, quousque iterato famem habeat.

Narrant autem Aristoteles et Avicenna de quodam genere lupi, quod componitur ex tauro et lupo et equo, aliquid habens similitudinis cum quolibet illorum, quod Avicenna dicit esse in terra sua, hoc est, in Perside in montibus : vocat autem illud genus animalis Avicenna secundum linguam Persicam mieuzum, dicens quod saepe visum est in civitatibus Persidis, et crescit ad magnitudinem tauri, et sunt magis corpulenta et magis obesas carnes habentia : et aliqui modi istius animalis, sunt similes vaccis, et

sunt pilosi in spatulis multum sicut lupi et leones masculini : et sua virga magis est mollis quam virga vulpis vel tauri, et etiam magis curta quam virga tauri vel equi, vel magis turpis. A capite autem usque ad inguina, est coloris fusci. Totius autem alterius partis corporis color est inter cinereum et rubeum, et habet cornua parva incurvata contra se invicem ad domesticum animalis, quae sunt secundum mensuram palmi, et non habet dentes in superiori mandibula, sicut nec bos, nec taurus : et habet magnam ungulam, et magnam caudam, et fodit ungula terram sicut equus, et suum corium est valde durum, et venatio est bona, quia esibilem habet carnem et dulcem : et ejicit stercus ad minus ad quatuor passus posterius, eo quod est multi stercoris, et multae et fortis ventositatis. Aristoteles autem vocat hoc animal bonoceum, quod quidam Latinorum bonacum vocant.

Dicit autem Aristoteles, quod hoc animal habitat in Cohonia regione, in monte qui dicitur Mascheon, qui mons est magnus protensus juxta civitates Madekin et Catakin. Homines autem qui a colore corporis dicuntur kianom, eo quod juxta Ethiopiam habitant, vocant montem hunc Monachon. Ibi enim habitans bonacus, et in quantitate tauri, et in multis assimilatur plus tauro quam alii animali : sed tamen habet hoc commune cum equo, quia invenitur in eo crinis descendens ad duas partes spatularum, sicut descendunt jube ad unam partem colli equi : sed pili ejus sunt molliores et breviores jubis equi, et fere habent mollitiem pilorum lupi vel leonis : et color corporis ejus declinat ad rubedinem, et crines ejus sunt continui, et perveniunt continuata caesarie usque ad oculos. Aliquando tamen invenitur color ejus aliquantulum declinans ad nigredinem : et verissime color crinis ejus est inter rubeum et colorem quem medici karapon vocant, et non est omnino sicut color pilorum equi, quem faro dicunt si-

<--- Page Split --->

ve rubeum. Inferiores autem in ventre existentes pili ejus, assimilantur lana : et color illorum pilorum non est valde niger, neque directe rubeus, sed quasi medius inter duos dictos colores : et cornua ipsius sunt incurvata ad invicem, et quantitas cornuum ejus est quasi mensura palmi, vel modicum plus, ita quod cornu suum quando separatum est a capite, potest capere in concavo suo mensuram quae dicitur hem : et est quasi duo pugilli. Pili autem qui sunt supra frontem ejus, descendant usque ad medium frontis, ubi fit in centro quaedam discrinatio, sicut fit in vertice hominis, et non habet dentes superiores sicut neque taurus, neque habet crura multorum pilorum. In pedibus vero habet duos sotulares, sicut ea qua e in duo findunt ungulam, et cavat et percutit terram sicut equus, et erigit caput suum sicut taurus : habet autem corium spissum, patiens ictus multos, et est dulcis carnis : et ideo venantur ipsum homines. Cum autem percutitur hoc genus, fugit, et quiescit absconditum si latere potest. Cum vero debilitatur, pugnat et contra venatorem ejicit stercus ad quatuor passus : solvitur enim ex timore, et tunc abundat stercore. Quando autem appropinquat tempus partus hujus animalis, adunantur circa fœminam parientem multa animalia sui generis, et faciunt stercus in circuitu ejus, quasi murum, et nidum facientia ei ex stercoribus suis : et in illo parit : hoc enim animal prae omnibus animalibus est multi stercoris.

Opus autem est scire, quod sicut aves mutant colorem pennarum secundum tempora, et pisces etiam se mutant : ita colores pilorum et pilos mutant etiam quadrupedia, et praecipue ea quae sunt de genere luporum, vel aliquid lupinae naturae habentia.

CAPUT II.

De moribus elephantis, camelí, equi, delphini, gallinæ et psittaci.

Magis autem aptum animal inter agrestia ad domesticandum et obediendum homini, est elephas. Est enim magis receptibile disciplinæ et instructionis, et rememoratur eorum quæ audit : ita quod aliquid intellectui simile videtur habere, et ideo discit adorare regem. Habet autem bonum sensum valde in his quæ videt et audit, ad instructionem pertinentia. In his enim est melior omnibus animalibus. Adhuc autem postquam impregnata et fœmina : et si desiderat mas fœminam, et fit in desiderio coitus, tamen non appropinquat impreagnatæ, nec fœmina impreagnata sustinet coitum maris, quamdiu est impreagnata. Est autem opinio quædam, quod elephas mas et fœmina vivunt per centum annos. Et aliorum opinio est, quod periodus ejus est centum viginti annorum : et tunc destitutione virium et complexionis sentit frigus in hieme, et ventos frigidos. Est autem hoc animal valde fluviale, et habitans juxta fluvioset mergit se in aqua usque ad proboscidem : hanc enim habet super aquam,

<--- Page Split --->

quia per hanc inspirat ; sed natando non potest multum durare propter sui corporis ponderositatem. Alia autem quae sunt de moribus elephantum, ex praecedentibus possunt conjecturari.

Notabile autem valde est, quod ingenio naturali cameli cognoscunt suas matres ex quibus sunt nati, et nullo modo acquiescunt coire cum eis. Narrat autem Aristoteles, quod in quadam civitate quidam per ingenium volebat efficere, quod filius camelus cognosceret matrem suam, et cooperuit matrem quando filius erat in desiderio coitus : et tunc elevavit pullum supra matrem, et cum incepisset coire cum matre, antequam compleretur coitus, descendit : et convertens se ad auctorem hujus sceleris, mordendo interfecti eum.

Fertur autem, quod quidam regum Aquilonarium habebat equam pulcherrimam, quae peperit equum pulcherrimum : et cum rex ex matre et filio vellet extrahere alium pulchrum et ingeniiari, fecit quod mater saltaretur a filio, et cooperta fuit mater ut non agnosceretur a filio, et tunc filius cognovit matrem. Postea autem videns filius, quod mater ejus erat cum qua coiverat, currendo vagabatur, et fugit, et ab alto se praecipitavit, et mortuus est prae sceleris verecundia quod admiserat. Propter quod etiam Secundus philosophus, postquam matrem inclinaverat ad consensum, eo quod transfiguratus esset ignotus matri, licet actum turpem nec inciperet nec perficeret : tamen quia tanti sceleris consensum a matre habuerat, de caetero loqui ei noluit : cui tamen mater ignorans quod filius ejus esset, consenserat : et cum illo dicente, « Absit quod vas polluam quod me effudit, » cognovisset mater quod filius ejus esset, stupore sceleris quod a filio cognosci deberet, mater exspiravit.

Quod autem mirabilius est, quod etiam quaedam animalia mores pietatis habent ad sui generis mortuos. Narravit autem Aristoteli quidam de multum expertis in animalibus marinis de moribus delphini.

Dixit autem, quod in Perside captus delpihinus multum vulneratus trahebatur ad terram, quem plurimi de profundo maris delphini sequebantur fere usque ad littus, ostendentes gemitum et pietatem, quasi supplicarent pro vulnerati delphini liberatione, sicut dicit Avicenna. Sed cum juxta littus essent, timentes piscatorum multitudinem, fugerunt omnes simul et dereliquerunt vulneratum. Est autem moris delphini, quod semper aliquis de magnis est ad custodiam parvorum, ne stulte capiantur : et cum sint plurimi parvi, plures accipiunt custodes de magnis. Aliquando enim visi sunt temporibus Aristotelis multi delphini magni et parvi simul, et plures habebant custodes super se positos : et cum hoc spectaculum quidam adspicerent, subito mortuus fuit unus, ad cujus exsequias alii convenerant. Erat autem parvus is qui mortuus fuit, quem alii super spatulas suas acceptum in profundum pelagi detulerunt, et corpus ejus custodiverunt, ne a piscibus vel aliis animalibus devoraretur, et saepe rediverunt ad custodiam corporis, si aliquando gratia pastus vel alterius utilitatis recesserant.

Narrantur etiam de levitate et velocitate illius animalis quaedam incredibilia. Dicunt enim quod levius et velocius est hoc animal omnibus aliis animalibus : et causa narrationis fuit, quod subito mergebant se delphini in profundum ad custodiam corporis delphini mortui, et sicut sagitta emergebant iterum ad capiendum spiritum. Dixerunt autem quidam tanto velocitatis esse hoc animal, quod saltat aliquando ultra malum magnae navis. Hanc etiam velocitatem exercet in sequendo pisces quos sibi venatur in cibum. Hunc enim insequitur in profundum maris : et si forte non cito capit eum in profundo, arctabitur spiritus ejus, eo quod est animal inspirans, et tunc secundum velocitatem sagitta redit ad superficiem et trahit spiritum : et si contingat quod emergenti obviet navis, saltabit ultra malum ejus et evadet.

<--- Page Split --->

Similis autem celeritas dicitur esse in animalibus marinis quae vocantur lupi marini : hi enim licet non sint multum agiles in terra, tamen in aqua quando intrant in pelagus in profundum se mergentes, iterum ascendunt superius magna velocitate. Est autem mos animalibus marinis, quod manent par cum pari, mares cum fecminis. Dubitatur autem a quibusdam, quare marina ejiciunt se super terram, ut possint manere in aqua? Sed hujus multae causæ possunt esse, quas in parte supra diximus : quoniam quædam venantur in aqua, et generant, et habitant in terra, et quædam e converso : sed una est causa principalis, quod talia sunt spirantia, licet diutius contineant suum spiritum quam alia animalia, et ad spiritum liberiorem capiendum ejiciunt se super terram.

Animalia autem valde diversas operationes habent, et ita variant quaedam accidentia locorum et temporum : et praecipue accidentia animæ, quod etiam aliquid in figura corporum ipsorum variatur : et in hac deprehendi potest quam valida sint animæ accidentia. Gallinæ enim impugnant aliquando gallos juvenes, et cum vicerint eos, erigunt caudam et pectus ad modum gallorum, et aliquando ascendunt super eos, et luxuriant super eos : et accidens animæ hujusmodi facit eis, quod aliquando cristæ majores efficiuntur eis in capitibus, et quod crescunt eis cornua in cruribus sicut gallis : et in his incipiunt habere accidentia gallorum, ita quod aliquando difficile est distinguere inter gallinam talem et gallum. Jam enim visum est, quod mares galli interfecerunt fecminas habentes pullos, vel quod alia occasione mortuæ sunt : et tunc galli duxerunt pullos, et forverunt eos sub alis, et infirmati sunt voce sicut gallina habens pullos solet infirmari : nec coibant cum eis, sed casti erant usque ad incrementum pullorum. Hoc autem sæpe facit gallinacius sicut visus experimento sæpe probavimus : postquam enim gallinacius per unam noctem steterit cum pullis,

statim postea regit eos sicut gallina.

Mores autem animalium in passionibus animæ valde sunt diversi. Quædam enim multum diligunt homines, et libenter stant cum eis, sicut delphinus qui ludit circa naves in quibus sunt homines et præmonet eos de ventis et periculis.

Psittacus autem diligit imberbes pueros plus quam barbatos, et libentius loquitur cum eis. Dicit autem Avicenna, quod psittacus quidam habuit quemdam suum nutritorem in amore magno, et multum obedivit, et cum separatur ab eo , multum dejectus fuit in tristitiam, quia scivit quod acceperat alium psittacum cum quo ludebat, et huic invidit prior psittacus.

CAPUT III.

De mutatione morum et formarum ex castratione animalium proveniente.

Sunt autem quædam animalia quæ non mutant mores tantum, sed colores et figuram : et hoc aliquando accidit secundum diversitatem ætatum et temporum. Aliquando autem accidit ex mutatione membrorum principalium. Castrata enim animalia non mutant mores tantum, sed etiam formas : omnia enim animalia testiculos habentia, castrari pos-

<--- Page Split --->

sunt, sed diversimode, quoniam aves habent testiculos in medio corporum suorum. Ambulantia autem quae generant sibi similia, habent testiculos ut in pluribus extra corpus suspensos. In hoc conveniunt omnia animalia testiculos habentia, quod in omnibus sunt in fine ventris, et si aliquis acceperit gallum perfectum qui habet omnia membra sua principalia, et fecerit ei comburendo bis vel ter cauterium inter finem ventris et radicem caude, statim submittet caudam, et mutabit colorem, et non cantabit de caetero, neque quaeret coire cum gallinis : et si hoc fecerit ei adhuc pullo existenti, non faciet postea opus masculorum. Similiter autem accidit homini quando castratur : puero enim castrato non oriuntur pili in loco in quo consuetum est oriri pilos viris, neque mutatur vox ejus. Si autem jam adultus est et pollutus est per somnium, non orientur ei pili aliqui qui consueverunt oriri, nisi pili pectinis tantum : et illi erunt rari et pauci et subtiles et graciles, et calvities numquam accidit talibus eunuchis : tales enim esse consueverunt qui serviunt cubilibus feminarum. Voces autem omnium quadrupedum post castrationem mutantur, et efficiuntur sicut feminarum.

Adhuc autem in omnibus animalibus quadrupedibus ex castratione accidit mutatio figurae corporis eorum, praeterquam in porcis agrestibus, in quibus ex castratione nulla notabilis accidit mutatio figure. Omnia enim alia animalia quando castrantur in juventute, efficiuntur majora : sed si castrentur post perfectam quantitatem, non augentur propter castrationem. Cervi autem si castrentur ante ortum cornuum, postea non oriuntur eis cornua : et si castrentur post ortum cornuum, non augentur eis cornua ex tunc, neque mutabunt ea. Vituli autem castrantur post annum unum, et tunc augentur et efficiuntur magni : et si non castrentur tunc, sed post aetatem perfectam, non augentur propter castrationem. Vituli autem hoc modo castrantur. Prosternitur

quidem ad terram vitulus, et dividitur corium oxei, et exprimuntur testiculi, et ligantur nervi testiculorum fortiter, et tunc abscinduntur testiculi, et eriguntur radices nervorum cineribus injectis in vulnus : et si coquantur nervi, melius erit contra sanguinis fluxum. Si autem apostema acciderit in loco illo, pulverizatus testiculus et loco suprapositus, erit conveniens cura ipsius. Accidit autem tauro castrato et omni animali de caetero non generare, postquam castrata sunt, praeterquam hoc modo, sicut de hirco castrato in prehabitis dictum est.

Multoties autem etiam ex porcabus abscinditur id quod carfarie vocant, et est pars matricis in qua haerent testiculi : et postea non concipiunt. Fit autem etiam hoc in feminis et gallinis aliquando, sicut probatum est temporibus nostris in multis, et cum postea non indigent coitu, neque concipiunt, impinguantur cito. Cum autem hoc fieri debet, prohibentur a cibis per duos dies, et tunc suspenduntur pedibus posterioribus sursum, ut intestina retrahantur a matrice : et tunc abscindunt eis hoc quod anteron vocant, hoc est, locum ubi sunt testiculi marium : quia ibi in interiori parte matrici adharentes sunt etiam testiculi porcarum, et aliorum fere omnium animalium juxta interius orificium vulva.

Cameli vero quibus homines habentes bellum uti desiderant, castrantur, eo quod tunc elongantur latera eorum. Omne enim animal castratum plus elongatur quam non castratum : et quia tunc elongantur, longiorem faciunt passum, et velociores fiunt ad insequendum hostes, vel ad fugiendum eos. Et hoc jam expertum est : quoniam quidam in montibus altissimis habentes præsidium propter hostes, tria millia habebant castratorum camelorum, et ex illis hostes comprehenderunt sæpius, et effugerunt : et tunc cameli non curant amplius coire, et efficiuntur vecturæ valde utiles.

Post castrationem etiam animalia magis efficiuntur mansueta et disciplinabilia, eo

<--- Page Split --->

quod desiderium coitus et furor ad concupiscentiam multum generat indisciplinationis et proterviae, et facit silvestreitatem.

animalia gregum non cornuta, non ruminant, sicut porci. Tempus autem ruminationis ruminantium est parvum : quia videlicet pascuntur pabulo extrinseco, quod est granum vel fœnum : alio enim pabulo pasta animalia non ruminant.

Inveniuntur etiam quaedam animalia dentes in utraque mandibula habentia, quae ruminant, sicut mures, et pisces quidam qui muraton ab officio ruminandi acceperunt appellationem.

CAPUT IV.

Adhuc autem differentia est animalium in operibus aliis : quoniam animalia longorum et parvorum crurium et parvarum narium, multum habent fluxum ventris, et multi sunt stercoris : et hoc accidit tam in quadrupedibus quam in avibus, et etiam in hominibus.

De differentiis animalium secundum diversitatem ruminandi, garriendi, et mutandi colores eorum in diversitate aetatum et temporum suorum.

Amplius autem secundum mutationem temporis quaedam aves mutant suas formas et suos colores, secundum mutationem temporum et aetatum suarum, sicut id quod saharon vocant : hoc enim mutat suum colorem, et procedente tempore efficitur nigrum et citrinum, et est avis pulchrae et musicae vocis. In aestate vero est unius dispositionis et sibilat sibilo dulci. In hieme autem vox ejus est mala. Et talis mutatio vocis apud nos est in philomela, sed non sic variat plumam. Avis autem quam vocant kangelam, etiam mutat suum colorem : quoniam in hieme color ejus est sicut carbonis igniti. In aestate vero collum ejus et quod vicinatur collo, multiplicis est coloris, et non mutat vocem. Animal autem quod dicitur hardon, semper vociferat per quindecim continuos dies die ac nocte : hoc autem haec animalia incipiunt facere in montanis in principio veris, quando herbae multiplicari incipiunt : et etiam alio tempore vociferant, sed non semper : praecipue tamen vociferant magis apud praesentiam aestatis, et postea etiam vociferant, sed non tantum : et vox hujus animalis non mutatur, neque corrumpitur secundum aetatem ejus : sed forte color secundum aetatem aliquando muta-

Sunt autem et aliae multae differentiae in moribus et operibus animalium : sicut, verbi gratia, quaedam ruminant, et quaedam non ruminant.

Ruminantia autem juvant se ex eo quod ruminant, et sentiunt ex hoc dulcedinem quasi ex comestione. Animalia vero ruminantia sunt in pluribus illa, quae non habent dentes in superiori mandibula, sicut sunt vaccae, caprae, et oves, et hujusmodi. Nullum autem animal agreste ruminare videtur, nisi creetur ad figuram alicujus domestici ruminantis, praeter solum cervum, et ea quae sunt similia cervo, sicut capriolus, et equicervus. Multa autem animalia et praecipue omnia cornuta quae domestica sunt, ruminant : et hoc incipiunt facere post septimum mensem aetatis suae. Minuta autem

<--- Page Split --->

tur : et ideo etiam a nomine quasi unisonus apud Italos nominatur. Sed in hieme non semper apparet, sed latet tunc in fissuris petrarum.

Adhuc autem alia animalia quæ dicuntur harimakos, mutantur etiam, et hæc animalia sunt aves hiemales, hoc est, quæ in hieme apparent, sicut avis Diomedis. E contra autem aves vocatæ conikos, sunt ex avibus æstivalibus, sicut sunt apud nos hirundines et ciconiæ. Istæ autem aves, ut dicit Aristoteles, non accipiunt mutationem, nisi in colore plumarum tantum. Similiter autem est de avibus ecocalides et malacorico vocatis : quoniam etiam istæ mutant quosdam colores in quosdam alios. Chenchillides autem aves sunt in temporibus fructuum. Similiter autem et illæ quæ dicuntur malani et coriokim, hoc est, in principio autumni, et non diversantur nisi in colore et voce : et ideo non est bene manifestum, utrum istæ aves sunt ejusdem generis, aut diversi : quoniam perfecta differentia non apparuit inter aves istas : non enim est improbabile, quin eadem avis per diversitates temporis mutat vocem suam, et suum colorem. Fehicæ etiam quæ sunt palumbi, non vociferant in hieme, neque turtures. Accidit tamen aliquando, quod erat grave frigus, et post illud in eadem hieme evenit serenitas aliquot dierum : et tunc palumbi vociferare inceperunt : quod audientes homines qui sciunt quod in hieme vociferare non consueverunt, mirabantur. Cum autem ver supervenit, vociferare incipiunt palumbi : universaliter enim dico, quod aves ut in pluribus non garrunt vel vociferant, nisi in tempore coitus. Gugulus autem mutat vocem suam, quia non multum vociferat in fine autumni, quando jam cito vult latere. Ad laten-

tiam autem se disponere incipit in ortu Canis. Apparet autem gugulus a tempore veris usque ad tempus illud. Similiter etiam avis quæ dicitur a quibusdam hominibus hasabim, latet, et incipit latere in ortu stellæ Ciliæ vocatæ, et in occasu illius apparere incipit. Avis etiam vocata adkos, mutat colorem et formam.

Adhuc autem quædam aves confricant se super terram in cinere, et quædam frequenter natant, et quædam neque confricant se in cinere, neque natant. Illa enim genera avium quæ non sunt boni volatus, sed manent in terra, frequenter confricant se in cinere, sicut gallina, et cubeth, et perdix, et passer, et hujusmodi.

Adhuc autem quædam aves habent ungues rectos, et manent circa fluvios et mare in locis nemorosis aquosis, et faciunt utraque dicta : confricant enim2 se in cinere, et postea se abluunt in aqua, sicut columbæ, et passeres. Multæ autem aves uncorum unguium neutrum horum faciunt : bene enim esse dictorum animalium est secundum modum prædeterminatum : et ideo tales frequenter exercent operationes.

Forte autem conveniunt quibusdam avibus accidentia propria secundum suas species, sicut turturi, et passeribus propria accidit vociferatio, in quibus ea quæ vicinantur pectori, moventur motu forti quando vociferant : et hoc avibus aliis non convenit. Sed de talibus propriis accidentibus animalium nimis longum et dispendiosum esset enarrare, et non multum proficiens ad sciendum naturas eorum.

Hæc igitur de differentiis operum et moribus animalium a nobis dicta sunt paucis.

<--- Page Split --->