TRACTATUS IV
De astutia et moribus annulosorum.
et vesparum. Sunt autem amplius artificiosæ apes et apum genera. Omnibus autem dictis artificiosior et instantior ad opus videtur esse aranea.
Artificiosa et diligens operatio formicarum manifesta est omni volenti intueri opus ejus. In colligendo enim cibum suum omnes ambulant directe ad lineam unam ducentem ad nidum, ne una aliam impediat, et observant unum locum in quem thesauros conferunt suorum ciborum, et tam instantes sunt ad operandum, quod etiam nocte laborant apud luna complementum. Propter parvitatem autem sui capitis habet formica oculos suos super quaedam additamenta, quae per modum duorum pilorum egrediuntur de capite suo : cujus signum est, quia quando illa amputantur, tunc vadit errando nesciens quo vadat, et tunc quamcumque apprehenderit aliarum formicarum, illam fortissime tenet, ut per ipsam ad casam revertatur, nec facile se ab ipsa permittit separari. Deprehendunt autem formicae frigus et pluvias et ventos tempestatum : cujus signum est, quod ante ortum talium se ad casas recolligunt. Cum autem generant, sunt ova ipsarum oblonga,
CAPUT I.
De operibus formicarum et aranearum.
Artificiosiora autem et plurium pulchrorum operum et laborum sunt annulosa inter omnia caetera animalia, quando fit comparatio artificiositatis inter ea. Hoc autem ostendit genus formicarum
<--- Page Split --->
quasi columnalem exprimentia figuram, quae fota ab ipsis in casis in formiculas convertuntur : et quando aperitur casa earum, rapiunt ova, et portant ea. Omnes autem formicae mares et fecmina simul sunt in labore, nec regem in hoc habere videntur : sed universae simul egrediuntur per turmas suas, sicut et locustae : et ideo civilitas earum non est sicut apum, sed potius sicut civilitas eorum quorum nullus quidem obtinet principatum : sed omnes simul ex affectu simul et boni naturalis gratia in unum habitant, et in communi operantur. Super eos autem qui nocent sibi, spargunt humorem acutum mordicativum, qui cutem hominis pustulosam facit, sed non nocet aliis animalibus. Nidus autem ipse acutum quemdam ponticum emittit odorem delectabilem, super quem si novi asseres lagenarum fricentur et ponantur, contrahit vitium in lagunculas illas infusum odorem, et saporem nidi formicarum : propter quod etiam vitium tale formicatum appellatur. Est autem cibus ejus, humor fructuum et carnis et aliquando succositas herbarum, quarum rerum etiam partes parvas separat et portat ad nidum suum. Genera autem tenetium quae flagieon, quasi filageon Graece dicuntur, eo quod circa terram texant.
Similiter autem et genera aranearum sunt multa : sed tamen omnia haec communi nomine araneae vocantur. Unum autem generum aranearum laton a quibusdam vocatur, quod inferius subdividemus. Aliud autem genus parvarum valde aranearum et non facit telam, sed facit super terram : et haec est aranea valde acris et acuta et saltans, et saltando comprehendit muscas, et quasdam alias bestiolas e vicino ambulantes : et ideo Graece hoc gentis aranearum kakelach, hoc est, malum vocatur. Aliud etiam est aranearum genus majus isto, et hoc est, nigri coloris, cujus crura anteriora longiora sunt posterioribus, et est tardi motus, et in motu tentat palpitando ante-
rioribus cruribus, ut quasi trahat se per ipsam propter pigritiam suami, et fertur de isto, quod multi saltus est tempore coitus : sed cum saltare nullum animal possit anterioribus cruribus, oportet quod in saltu suo anteriora crura elevet, et tunc posterioribus cruribus se impingat. Hoc autem genus araneae juxta terram in angulis texti, et habitat ibi insisidians praede : et dicitur quod morsus et punctura ejus est mala. Apud nos autem aranea, cujus morsus est venenosior et nocivior, est aranea viridis, quae etiam texti inter folia plantarum. Genera autem residua aranearum, quae nominant qui apothecas faciunt, et vendunt, species et venena et antidota, aut non mordent omnino morsu nocivo, aut mordent debiliter : ita quod de læsione parum est curandum.
Laton autem est genus araneæ quod primo nominavimus, et hoc subdividitur in genera multa : laton enim idem sonat quod operatrix, eo quod diligens est in opere suo : et primo quidem dividitur in duo genera, parvum videlicet, et magnum. Et parvum quidem est masculus, et non texti umquam, et raro venatur. Magnum autem est fecmina, et hæc texti multum, et venatur sibi et masculo : magnum enim est asperum et malum : et quoddam ejus texti prope terram telam continuam, et bene spissam ad modum panniculi contextam, in cujus extremitate construit foramen in quo stat insidiando prædæ, quæ forte incidit in suam texturam : et cum inciderit, saltat super eam, et capit eam, et trahit in suum foramen. Hujus autem operatricis araneæ invenitur etiam aliud genus non multum magnum, quod in vere telam suam suspendit sub arboribus ad muscas capiendas, cujus tela est debilis et male contexta : et est hoc genus araneæ varium, tam in corpore quam in cruribus : et huic generi invenitur aliud quasi simile, sed est majus ipso et discretius : et hoc texti sub tecto contra fenestras ; et cum texti, primo extendit fila in diversas
<--- Page Split --->
partes, sicut extenduntur funiculi tentorii per palos, et postea texti in medio texturam non per modum panni, sed per modum retis contextam, et ideo habet maculas sicut rete, et habitat in medio illius retis super centrum ejus, quia ad centrum pervenit omne filum texturae totius : et ubicumque incidens musca tetigerit rete, pervenit motus ad ipsam, et tunc accurrit et capit eam, et captam intexti filo ligando et circumvolvendo eam quousque debilis efficitur, et tunc trahit eam ad locum ubi habet thesaurum ciborum suorum : et quando famen habet, sugit ipsius humiditatem, et tunc redit ad venandum, ad centrum texturae suae, sed prius reparat quod forte de reti ejus erat corruptum. Aranea enim vivit ex humiditate talium bestiolarum quas capit. In reparando autem telam, observat ut plurimum tempus aurorae, aut vespertinum : quoniam in illis temporibus secundum plurimum moventur bestiolae quae in rete incidunt : et cum texti haec et alia omnis aranea, de humore cibali de posterioribus filum extrahit, et pede posteriori filum connectit cum filo alio quod ante extenderat. Fœmina autem parat rete et venatur, sed non mas, licet aliquando parum inveniatur coadjuvare fœminam : cujus causa est, quod humor ejus propter calorem complexionis et siccitatem non est tantus neque ita viscosus sicut est humor fœmina.
Adhuc autem et alia genera aranearum multa valde inveniuntur, quae omnia debilem et quasi divaricatam faciunt texturam circa stipulas in terra : et sunt duo modi, parvum genus videlicet, et magnum : et habitant haec genera sub textura retis sui, ne videantur a bestiolis quibus insidiantur. Est autem majus in hoc genere longiorum crurium quam parvum. Stat autem hoc genus aranee sub tota sua textura, non faciens sibi latibulum speciale, eo quod propter magnitudinem corporis non de facili operitur : et nimis tabesceret, si tantum extraheret humorem, ut magnum latibu-
lum in quo abscondi valeret, deberet construere. Aliud autem genus quod minus est, ad unam partem extendit texturam suam, et ibi facit quasi saccumum quemdam : et in illo locatur, et insidiatur, et venatur bestiolas in rete suum incidentes. Oportet autem scire, quod quando parit aranea, omnia ova sua quasi coharent, et involvit ea in folliculo spisso, quod est de natura texturae suae, sicut faciunt bombices sericum suum, et custodit ea diligenter. Exitus autem materiae de qua texti, non est sicut exitus superfluitatis stercoris sui, sicut dixit Democritus philosophus, sed potius ejicit ipsum a corpore ex humore cibali generatum, sicut animal quod astavecos, quod nos bombicem vocamus, ejicit pilos seriecos. Venantur autem aranee non tantum parva, sed etiam majora animalia si inciderint in suum rete : ita quod etiam aliquando capiunt lacertulum parvulum : et cum talium ceperint aliquid, primo ligant circumnetendo os ipsius, ne incidere possit : et deinde ascendunt super ipsum, et mordendo cogunt ipsum quousque moriatur, aut debiletetur : et tunc ascendunt in rete ad locum ubi reponitur cibus, et post se trahunt filum, et attrahunt bestiolam quasi per funem suspensam : et hoc jam vidimus propriis oculis, et mirati sumus solertiam aranearum.
Rationalbile autem est araneam propter frigiditatem habere venenum frigidum : sed tamen tanto est venenosior, quanto animalia quae sugit, sunt venenosiora : et ideo dicitur communiter, quod in autumno est venenosior omnis morsus araneae : quia tunc suxit per aestatem multa venenosa, et incorporata sunt ei. Aranea autem non solum sugit ea quae venatur, sed aliquando sugit magna animalia, adhaerens eis, sicut gusanes vel pediculi adhaerent his quae su gunt : imo frequenter visum est, quod ab alto aranea se per filum submisit, et bufonem vel serpentem pungens, lingua suxit : et sic etiam aliquando pungit homines volens sugere humiditatem ex ipsis. Est etiam
<--- Page Split --->
adhuc aliud genus aranearum aquaticarum, quae nihil omnino texunt, sed stant super aquam in pedibus suis, et currunt velociter super eam, et capiunt parvulas muscas quae insident aquis.
Tabescit autem omnis aranea, quando nimis texit, eo quod de humore suo naturali ejicit fila, ex quibus texti : et ideo inveniuntur in retibus frequenter pelles aranearum exsiccatae, ita quod non apparent in eis nisi crura. Similiter autem aranea nigra quemadmodum panni continuam faciunt texturam, contabescunt et moriuntur. Sed cum mortuae sunt, putrescunt et cadunt ab alto, et in casu rumpuntur et inficiunt humore corrupto ea super quae ceciderint.
Hæc igitur sunt, ex quibus scitur astutia et operatio formicarum et aranearum.
et in civilitate una, et alia tria per se solitaria morantur. Sex autem genera quemadmodum gregis morantur simul, sunt ista.
Primum quidem est apis, quae alveare sibi invenit, in quo regem habet et favum præparat in quo mella reponit : et constat quod hoc genus habet quasi colorem pulveris.
Secundum autem genus est mala apis : propter quod etiam kakim Graece vocatur, et est in colore similis priori, sed in quantitate est brevior, et minor aliquantulum : et hoc semper immiscetur bonis apibus, et stat inter masculos examinis, et nihil operatur, neque masculi apum, sed comedit mel et consumit : et ideo quando tales multæ veniunt in examen, moritur examen ex defectu mellis. Et ex hoc orta est opinio eorum qui habent apes, quod extraneæ apes aliquando comedunt mella domesticarum. Hæc igitur duo sunt apum genera.
Tertium autem genus quod in congregatione etiam habitat, est idem quod communi nomine vespa vocatur, et fœtida insequitur, quae non insequitur apis, et ex fœtidis colligit ea quae reportat suo examini.
CAPUT II.
De generibus apum, et comparatione earum ad alia annulosa, et ad se invicem.
Animal autem cui nomen commune quod est annulosum esse, magis proprie convenit, est quod in commune habitat sicut grex, et ceram et mel operatur sicut faciunt apeset sibi similia animalia. Hæc autem animalia novem sunt generum, quorum sex modi habitant simul in casa
Quartum autem genus est apis cæca secundum tres diversitates ipsius faciens tria genera, quae cum primis habitis sex genera apum constituunt.
Et primum quidem genus est apis citrina parva, quae Graece hakihiheuz a quibusdam vocatur, et fœtida sicut vespa insequitur : et ideo a quibusdam vespa citrina vocatur apud nos.
Secundum autem est genus apis citrinae, quae est apis citrina longa, mediae quantitatis, et sedet in floribus, et aliquando etiam alias colligit humiditates, et hoc a Graecis hiribi vocatur.
Tertium autem genus est maximae quantitatis, et vocatur citrina, eo quod in anteriori capitis sui oculi nec sunt nec apparent : sed, ut dicunt pastores, post succinctorium posterius habet oculos : qui quando eruuntur, volat errando. Hoc
<--- Page Split --->
autem genus Græce caramendos vocatur, quod est acerrimum audax et magnum et longum, invadens quodlibet quod ad nidum suum appropinquat : et si congregatum fuerit in grege, interficit equum vel hominem puncturis, eo quod aculeum habet maximum, et valde venenosum.
Tria autem genera sub terra morantur, quorum quidam nomen commune dicunt esse atacum. Et horum primum genus est, quod Græce tirin vocatur, et est quasi figurae sphaericae, et est minoris quantitatis quam alia duo genera, et nidum per modum favi facit in terra circa radices arbustorum : et idco rasa terra aliquando invenitur nidus ejus adhaerere planta sicut favus cera : sed cera sua est mala et inutilis.
Secundum autem genus vocatur quidem Græce etiam tirin, sed est longius aliquantulum, et invenitur apud nos trium colorum, nigrum videlicet, et rubeum, et varium. Id autem quod est rubeum, est quasi purpureum vel sanguineum obscurum habens colorem.
Tertium genus est quod Græci romalias vocant, et est maximum quantitate inter tria, et frequentissime est varium et curtum.
Inter haec igitur tria genera apum haec quae vocatur communiter apis, parva est et longitudinis mediae. Citrina autem est longitudinis maximae in generibus istis. Tertium autem genus quod atacum quidam vocant, est minima longitudinis et maxima rotunditalis et spissitudinis.
Omnia autem haec genera commune habent, quod sonant in volatu, et quando tenentur, et in sono illo alae earum moventur crispo motu, sicut vento concutiantur : et hujus causa est, quia sonus horum animalium fit spiritu naturali percutiente diaphragma eorum : et ibi sunt quasi abscissa et succincta ista genera animalium : et spiritus ibidem spirans, percutit radices et membranas alarum : et ideo crispari in sono et tremere videntur.
Cum autem haec genera ad invicem comparantur in operibus, omnia quidem conveniunt in hoc quod in cavernis habitant, praeter vespam quae est coloris pulveris, quae etiam ex cadaveribus generatur : et quia ex foetido generatur humore, ideo etiam foetida quaerit in cibum, et frequenter invenitur domum propriam non habere, sed sedet in parietibus et herbis, et ibi moritur tempore frigoris. Omnia autem alia genera cavernas sibi parant ad habitandum, et in illis favos construunt et mella reponunt : sed mel apum solum est bonum, et similiter cera. Alia autem mella sunt aquatica, parum valentia : et cera quasi in toto sicca terrestris et inutilis. Differunt autem in hoc, quod quaedam habitant in congregatione, sicut apum genera et citrinarum apum : sed alia genera atacorum habitant solitaria cum mellificant et faciunt ceram, sicut et apum genera.
Est autem alia comparatio omnis generis apum ad alia de quibus jam sermonem fecimus, genera annulosorum : quoniam formicae quaedam non tendunt insidias ad venandum animalia alia, sed eum cibum quem labore inveniunt, ponunt in thesauris. Aranea autem non multum deponunt in thesauro suo, sed in tendendo insidias continue venantur. Apes autem non tendunt insidias omnino, sed deponunt in thesauros, et depositis adhibent operationes multas et labores, quibus rores quos colligunt, in ceram vertunt et mella : et ideo apes argumentosa et operosa dicuntur. Argumentosa quidem, propter solertiam convertendi rores in ceram et mella : operosa autem, quia congregata suo emendant opere, et faciunt sibi convenientia per naturam : mel enim proprius cibus est apum, licet etiam inveniantur alia quaedam dulcia comedere, sicut id quod vocatur cokieon, et est ros quidam et succus habens ficus dulcedinem : et hunc cibum colligit super flores, et inviscatum cruribus posterioribus portat ad alveare suum sicut depor-
<--- Page Split --->
tat ceram : et hoc faciunt etiam genera apum citrinarum et genera atacorum.
Est autem commune omnium mellificantium et thesaurizantium quocumque modo sicut thesaurizant formicae, quod tempore pacis parum comedunt propter pietatem et dilectionem quam habent ad thesauros labore acquisitos. Sed tempore belli quando tinent amittere, devorant multum de melle, eo quod tunc timent illud perdere : et ideo quando suffumigantur apes, eo quod fumus multum nocet eis et effugat eas, festinant multum de melle comedere et recedere : et hoc facit etiam apis citrina et atacorum genera.
Hæ igitur sunt diversitates apum, et comparationes earum.
CAPUT III.
De ordine et diversitate operationis apum in faciendo alvearia, et mel, et ceran.
Diversae autem sunt operationes earum apum quae primo inductae sunt, et quae solae apes nominantur.
Primo enim omnium cum intrant in alvearia sive concava arborum, sive etiam fissuras lapidum, tunc primo adducunt ea quibus præparatur locus ad
mel et ceram continencla et conservanda : et quorum odore vel sapore effugantur bestiae alvearibus nocentes, sicut sunt quaedam quae sunt de flore glandis et salicis, quae licet arbores non habeant flores, tamen aliquid habent loco floris, et hujusmodi adducunt aliquid ad alvearia, et quosdam alios modos floris, sicut papaveris et balaustarium et fabæ et melgæ et myrthi et solumbrii et amigdali : horum enim plantæ etiam multum prosunt plantatæ juxta alvearia. Adducunt autem præcipue de plantis inductis ea quibus est aliqua glutinositas, et illiniunt ex his interiorem superficiem alvearis contra nocentia animalia, et ut mel et cera melius conservetur, sicut diximus : et si foramina per quae sunt introitus in alvearia forte fiunt nimis ampla, hujusmodi florum illinitionibus strictos cos faciunt, et postea congregant mel et ceram, quoniam cera non est nisi fæx mellis : et congregando longe lateque distribuunt se super flores.
Reponendo autem primo incipiunt facere domos exagonas de cera, incipientes superius in alveari construere favos, et sic descendentes, et faciunt favum juxta favum, et quilibet habet multas domos exagonas : et primo quidem faciunt domum regis, deinde donos masculorum suorum, et tertio domos proprias in quibus manent. Domus autem regis maxima est et longissima, eo quod etiam ipse magnus est et longus. Domus autem masculorum sunt minime, eo quod etiam mares minores sunt corpore , quam apes. Domus autem feminarum sunt medie inter dictas domos. Omnes autem has domos faciunt ex cera, sive domus sint regum, sive domus kimbos, hoc est, apum masculorum, sive sint domus carum : præcipue autem operantur ex cera, quando in floribus multum inveniunt alternonis, hoc est, pulveris crocei, qui apparet præcipue super flores papaveris, et est etiam super alios flores : hic enim multum habet cere. Et tandem faciunt domos et apothecas cakiceon, hoc est,
<--- Page Split --->
apum secundarum, quæ cum eis habitant, quando mel factum fuerit : et omnes has faciunt in eadem dispositione figuræ sicut fecerunt domos regum, nisi quod domus cakiceon sunt aliquantulum minores aliis : sunt tamen ex cera, sicut et aliæ.
Operando autem incipiunt a summo alvearis, et descendunt ad imum ejus, et replent totum alveare talibus domibus, et quælibet domus duo habet ostia, unum ab una parte favi, et aliud ex altera parte, ita quod domus una est sicut duo vasa exigona, conjunctos fundos sive bases habentia. Basis autem illa sive fundus est in medio favi, et aperturæ duæ altrinsecus in lateribus favi. Foramina etiam quæ sunt inter latera alvearis et ipsas domos ceræ, sunt parva et minora quam alia, eo quod ibi parum habitant. In domo autem qualibet interius sunt duæ bases, aut etiam tres, si favus fuerit multus spissus. Domus autem aliquæ inter eas inveniuntur aliquando cooportæ cera, et illæ plerumque sunt plenæ cera : et ibi est reposita, eo quod non sit indigentia ad opus, eo quod superabundat. In circuitu autem favorum in extremitate quæ tangit latera alveariorum, includunt id quod vocatur micom, et est superfluitas terrestris nigra, quæ expurgatur a cera, quasi sit fex ceræ : et odor hujusmodi valde est acutus, et valet medicandis exituris propter exsiccationem et consumptionem. Olem ut autem quoddam pingue invenitur aliquando in ista nigra superfluitate, quod quidam Græcorum kiceokabor vocaverunt, et est ac si sit cera pice admixta, et debilius est quam micom de quo diximus, nec valet ad medicinas ad quas diximus valere micom. Dicunt autem aliqui expertorum circa naturas apum, quod apes quæ cakiceon vocantur, quibus in eodem alveari casas faciunt, distinctum est in alveari ab ipsis apibus, et manet in sequestratis locis solitarium, quod nihil omnino operatur, sed vivit ex hoc quod apes operantur. Et quia caki-
ceon et pulli apum cibantur ex abundantia mellis. Hæ autem apes cakiceon sive cakin dictæ, cum saturatæ fuerint, spatiando volant in aere, quasi se exercentes, et post exercitationem revertuntur ad alveare, et cibantur melle quod non elaboraverunt.
Reges autem non evolant extra alvearia, nisi cum omnibus apibus simul. Sunt autem qui dicunt, quod apis quam calin vocavimus, sit non alia quam masculus apis operatricis quæ est fecmina. Dicunt autem aliqui, quod quando pulli juvenes aliquando amittuntur et avolant sine re- ge, rex tunc quærit eos, et cognoscit eos inventos ex odore.
Adhuc ferunt aliqui, quod apes regem infirmum non valentem volare ferunt in turba : et si moritur, moriuntur et ipsæ. Dicit autem Avicenna, quod si rex malus est, et si mares etiam mali sunt, quod apes fecminæ interficiunt et regem et mares, et conjungunt se aliis regibus et aliis maribus.
Apes autem accipiunt ceram a floribus et congregant ipsam primo cum pedibus anterioribus a flore colligentes eam : deinde convertunt eam pedibus mediis, et involvunt circa coxas pedum posteriorum, et tunc primo volant cum ipsa et tentant pondus ejus an ducere possint.
Adhuc autem quando evolat apis, non multum attendit diversitatem florum : non enim dimittens unum quærit alium, sed insidet uni cuilibet : et si colligit ex uno quo indiget, statim redit ad alvear suum et deponit illud. Si autem non sufcienter invenit in uno, tunc vadit ad alium, et sic circuit donec sufficienter inveniat. Non autem facile potest distingui et enumerari quot et quanta colligat, neque qualiter collecta adunet : quia hoc per visum non est expertum. Quomodo vero accipiunt ceram, multoties visum est super arbores olivæ et tiliarum et myricæ flores. Sed super olivam manent apes longo tempore propter spissitudinem foliorum ejus et florum.
<--- Page Split --->
Postquam autem perfecerint ceram et mel, pullificare incipiunt : neque est improbabile, quoniam pullos producunt in eadem domo, in qua est mel et cakines, hoc est, mares apum : quia pulli teneri indigent succo subtilis mellis.
Quidam etiam dicunt experti, quod si rex in alveari vivit, tunc mares habitant in una parte distincti a fe minis. Si autem mortuus est, tunc in eisdem domibus permixtim habitant mares et fe minae, eo quod tunc non timent magistrum. Mares autem carent aculeis, etsi nitantur pungere aliquando, quasi sint aculeati, non possunt. Mares etiam quando vivente rege habitant solitarii sequestrati a fe minis, occupant plures domos quam fe minae. Dicunt etiam quidam, quod aliquando mares faciunt sibi aliquas domos ex cera quam comparaverunt feminae.
Cum autem genera apum sint multa, tamen rectores earum sunt duorum modorum, niger videlicet, et rubeus : sed melior est rubens. Apis autem bona est parva rotunda in se densa, quasi sit constricta. Invenitur etiam alia longa quasi vespe citrinae in figura similis, et tertia invenitur quam cako quidam vocant, quae est magna lati ventris. Inveniuntur iterum etiam aliae quae communi nomine cakin dicuntur, quae sunt majores omnibus aliis apibus, et sunt ponderose, gravis volatus, et non habent aculeos.
Adhuc autem diversae dispositionis sunt apes quae nascuntur ab his apibus quae pascuntur flores hortulanos, ab illis quae nascuntur ex apibus quae pascuntur flores montanos : harum enim cibus est ex floribus plantarum montanarum, propter quod sunt fortiores et minores et plus patientes laboris.
Adhuc autem apes bonae sunt et sanae, quae faciunt mel subtile.
Adhuc autem consideratione dignum est in operibus apum, quod omnia coopertoria quae sunt super ostia domorum suarum, extrinsecus sunt tenuia valde, et
quod totius forma m ellis est una. Opti mum autem est mel, quod est consimile in partibus, et subtile quod habet colorem auri.
Amplius id quod invenitur in domibus apum, est aut pulli, aut mel, aut mares apum.
Adhuc autem apes quaedam sunt magnae, et illae faciunt alvearia sua quasi aequalia aliis, sed faciunt favos, quae sunt cooper toria domorum suarum quasi gibbosa et arculalia, non ad unam lineam aequaliter descendentia, sed in finibus retracta, et in medio arculatier descendentia, sicut faciunt apes citrinae.
Adhuc autem in apibus aliquando inveniuntur reges mali tyrannice dominantes, et mares earum aliquando inveniuntur mali, et hos interficere, sicut dictum est, consueverunt. Jupiter enim ex alto dicitur hanc statuisse legem, quod tyrannice dominantes interficiantur, eo quod prodesse non norunt. In domibus autem apum masculorum quae cakin dicuntur, aut nihil aut parum m ellis invenitur.
Apes autem aliquando sedent super alvearia, et sugunt mel quod est in favis, quod per alvearis resudat latera : et dicunt, quod nisi facerent hoc, corrumperetur mel quod est in favis forte nimio humore : ex cujus corruptione generantur quaedam araneae quae corrumpunt favos. Dicunt autem experti, quod si apis primo antequam aranea confortetur, sedet super eam, et sugit, et fovet eam aliquantulum, ipsa revertetur in favum, vel in mel, vel ad minus revertetur in humorem qui est cibus apum. Si autem non se sic apes liberaverint, morientur omnes, eo quod araneae cum parvis vermibus ex putredinc cerea generatis ad modum pediculorum destruent omnes apes. Illis autem parvis vermibus tandem nascentur alae parvae, quibus volabunt.
Adhuc diligentia apum consideratur in hoc quod si forte de alveari cadit rex,
<--- Page Split --->
subito erigunt eum et reducunt in thronum regni sui, et supponunt ei sedem cere, per quam sustentatur ne cadat, et vigorant ipsum, et faciunt ei locum per quem intret et exeat. Cum enim apes non habent expeditum locum per quem intrent et exeant, super alvearia sedebunt : et tunc mel interius corrumpitur, et implebitur araneis.
Apes autem adulterinae masculae male, quae cakin vocantur : similiter autem et quaedam aliae quas vocant coroh, nihil omnino operantur, et insuper corrumpunt aliarum apum operationes : et ideo cum bonae apes feminae vincunt et potuerunt super eos, tunc interficiunt eos et malos reges cum eis, et praecipue illos qui sunt loco ducem apum malarum : et hoc faciunt, ut non multiplicentur : et postquam interfecerunt tales duces et tales mares, tunc separantur omnes. Reges tamen raro interficiuntur, nisi quando in alvearibus non est multitudo pullorum, sed multitudo cethorum sine condigno exercitu : et hoc est quando non paulatim pulli generati fuerunt a pullis apum, et ab apibus ipsis. In istis igitur temporibus et istis de causis deserunt domos regum suorum si non interficiunt eos, quamvis ipsae domus optime sint praeparate : et hoc ideo faciunt, quoniam reges extrahunt pullos apum paucos qui sunt : et tunc evagantur alvearia et deseruntur.
Adhuc etiam deserunt donuos marium, praecipue quando mel fuerit modicum : et si mas superveniens voluerit mel extrahere, pugnant cum eo forte interficientes ipsum : et hac de causa saepe videntur sedere super foramina sua, quasi defendentes introitum maribus. Apes vero parvae breves, quae sunt spissae et bonae, pugnant cum longis gracilibus pugna forti, et laborant ut ejiciant eas ab alvearibus, praecipue quando non superabundat mel in alveari. Et est opinio expertorum, quod illis ejectis magis fertile mellis et apum efficitur alvear.
Apum autem alia genera quae solita-
riae habitant, solitudinem quaerunt, et nihil utilium faciunt operum, et fere omnes moriuntur tales ante autumnum : et ex ovis earum aliae in futuro generantur vere.
Adhuc autem quando apes bonae interficiunt aliquam de apibus inutilibus, statim laborant eam ab alveari extrahere. Aliquando autem nos ipsi apem magnam quam atacum quidam vocant, injecimus in foramen alvearis, et subito multitudo apum bonarum erupit, et atacum turba quaedam ipsarum sustulit, et fere ad duodecim pedes ab alveari interfectum projecit. Si qua etiam bonarum apum casu in alveari moritur, ab aliis extrahitur, et ejicitur, ne casae cere et mellis earum putredine corrumpatur. Animal autem quoddam quod Graece koies vocant, et est simile api, intrat aliquando alvearia, cum tamen non sit de his quae pertinent ad examen : et quando possunt super ipsum, interficiunt ipsum apes, eo quod corrumpit opera et generationes earum, et ideo constituunt apes quasi speculatores, qui sigillatim sedent super foramina : et si forte fuerint negligentes in adspectu et custodia, intrahit per foramina animal praedictum, aut aliquod aliud, et non poterit effugere, eo quod foramina in quae intrat, sunt stricta et plena : et tunc incipiet vagari per alvearia, et difficile evadet ab apibus.
Re ges autem extra alvearia soli numquam apparent, sed semper stipantur magno exercitu apum quando exeunt, in cujus medio stat rex apibus circumquaque circa eum existentibus. Regis autem juvenis exitus ex ovis apum est tribus diebus ante exitum aliorum pullorum apum : et cum emittere vult examen, primo exeunt apes paucae volantes circa foramen alvearis : et tunc rex non manifestatur esse cum cis, et tunc exit rex, et quaedam strepunt in foramine sicut cum cornu vocantes pullos ad exeundum : et deinde vadunt, et cum quolibet rege una caterva sive unum examen. Si
<--- Page Split --->
autem accidit aliquando quod una pars examinis unius vadit ad alias apes, et adunet se eis, tunc residuum quod mansit paucum numero examen per se facere non potest : et ideo vadit ad alium regem et dimittit suum : et si rex quem dimiserit insequitur, interficiunt eum.
CAPUT IV.
De ordine quem observant in operando, et de his quae nocent apibus.
Modo igitur prædicto se habet de operationibus apum. Sed non solum artificiose operantur, sed etiam distribuunt opera inter se, ut una faciat unum opus, et alia aliud. Quædam in ordine vicis suæ adducunt id quod colligitur de flore et de roribus aptis operationibus apum : et aliae quædam etiam in ordine distributo mollificant ceram, et eliquant mel ex ipsa tamquam ex fæce : et illæ quæ sunt tertii ordinis, in ordine vicis suæ adducunt aquam, cujus humore mel defluit a cera cui erat inviscatum : et quædam componunt cerat temperatam in casas. In tempore autem quo nutriunt pullos, non cadunt super carnes, neque comedunt eas, neque sollicitantur ad positionem ciborum in thesauris, quia sufficienter oc-
cupantur circa pullorum suorum enutritionem : et si aliis intenderent operibus, deperirent pulli. Præponunt igitur affectu naturae quem habent ad pullos, necessitatem pullorum utilitati propriæ, nisi tanta sit indigentia cibi in alveari, quod periclitentur fame : tunc enim dimissis pullis consulunt sibiipsis de ciborum inquisitione, et tunc frequentissime moriuntur pulli, et ejiciuntur a parentibus. In tempore autem non videntur custodire ordinem : sed statim ut est tempus florum, per totum illud tempus instanter et continue operantur, arbitrantes et indagatione naturae præsentientes, quod modicum tempus habent : cito enim siccitate æstatis deficiet eis florum materia conveniens, et postea succedente frigore intra alvear suum concludentur. In tempore ergo sereno florum assiduæ sunt operationis et continuæ. Apis autem rex quæ regit alias, aliquando quidem postquam primo exit cum examine, forte operatur per tres dies ad plus, et tunc redit ad locum suum in alveari, et ordinat sua præsentia et quodam strepitu opera aliarum.
Amplius autem aliquando sunt alvearia sterilia propter aliquam causam ex parte vasis, aut ex parte apum hoc fa- cientium : et tunc apes antiquæ retinent pullos quos habent ne exeant, ita quod retenti stant aliquando per quadraginta dies post tropicum hiemale in terris ca- lidis. In terris enim frigidis non emittunt pullos, nisi in principio æstatis, et raro in fine : et illa emissa examina non con- valescunt, quia ante hiemen mel sibi sufficiens congregare non possunt : cum enim volunt parentes retinere juvenes apud se, claudunt super eos vias exitus cera subtili. Sed postquam confortatæ fuerint apiculæ juvenes, rumpunt obsta- culum, et exeunt, eo quod nolunt manere nisi in regno proprio.
Adhuc in omnibus operibus suis apes habent bestiolas aliquas parvas sibi nocentes : et quando fuerint apes bene fortes, interficiunt eas et ejiciunt eas extra
<--- Page Split --->
alvear suum. Quædam tamen examina, et quædam apes in examine aliquando sunt debiles, aut ætate, aut ex attenuatione, aut ex nimio labore : et illæ a bestiolis dictis vincuntur et interficiuntur.
Adhuc nocet apibus defectus mellis : propter quod sapientes custodes examinum, quando mel extrahunt ab alvearibus, proportionantur sic ut dimittant tantum de melle quod sufficiat apibus ad cibum per hiemem : quoniam si mel dimissum eis sufficit, salvabitur alvear : et si non sufficit, alvear damnabitur. Cibus enim convenientior apum tam hieme quam æstate, est ex melle : quandoque tamen præparant sibi alium cibum ex humore aliquo dulci et illum reponunt in aliquo vase duro, ut non distillet per ipsum sicut in foraminibus lapidum, et præcipue in rimis marinorum, quando in talibus materiis examen habet habitationem. Super Danubium enim in rupe inventum est examen maximum, quod expertum fuit ibi esse per redundantiam mellis per ostium foraminis : et extractum fuit ibi de melle plusquam ex viginti aliis examinibus extrahi possit. Mel ergo componunt in cera, sed humorem alium ponunt in vase duriosi ex materia præparato, quæ est sicut cera indurata multum, et est magis terrestris quam cera. Vidimus etiam aliquando, quod hi qui habent examina, cibant ea humore dulci, qui tamen vilis est, sicut ex aqua arnidi et aqua liquiritiæ, et hujusmodi dulcibus : aliter enim examina incurrerent nocumentum.
Aliud autem quod multum nocet apibus, sunt vespe citrinae grossæ : quia eis resistere non possunt, et auferunt mel ab cis, et aliquando interficiunt eas. Similiter autem et hirundines et aliae quædam aviculæ, quas agricolos vocant, capiunt apes, et comedunt. Idem autem faciunt animalia quæ varatos vocant, et est quoddam genus lacertæ magnæ, quod stat in foramine, et exeuntes apes comedit.
Adhuc autem a ranis et araneis quibusdam aquaticis nocetur multum apibus : quando enim apes veniunt ad aquam volentes bibere, superveniunt eis rane et arance aquatice, et interficiunt eas, et devorantur a ranis. Cadavera vero earum suguntur ab araneis aquaticis : propter quod illi qui sapienter sollicitantur circa examina, ponunt examina remote ab hirundinibus, et exstirpant locustas de horto vicino : et quia apes bibunt de vicina aqua, aquas vicinas purificant et liberant eas a ranis et araneis aquaticis, aut per comas, aut per alium modum purgationis. Apes enim numquam fugiunt aliquod animal quodcumque nocivum, nisi sit animal sui generis. Una enim apis aliam fugit : nec pugnant umquam apes, nisi cum eo quod aut est in alveari, aut quod appropinquat illi. Numquam autem extra alvear remote pugnant contra aliquod quantumcumque noccat.
Omne autem quod impugnant, interficiunt si possunt, et non habent super eo pietatem et misericordiam : et quæcumque apis pungit, in vulnere relinquit aculeum, eo quod tumor vulneris statim stringit, et durities loci retinet in se aculeum : et quia aculeus continuatus est cum intestino apis, non potest extrahi de ape aculeus, nisi aliquid etiam exeat de intestino : et ideo omnis apis quæ pungit, moritur aliquanto tempore post puncturam. Multoties autem valde nocet punctura propter venenositatem aculei : et ideo locus puncturæ exprimendus est, donec inde exeat aculeus. Signum autem venenositatis est inflatio loci, quæ statim accidit post puncturam. Maxime tamen nocent puncturæ apis magnæ citrinæ : quia punctura illius multa interficit animalia, præcipue quando pungit in locis nervosis : et jam plures mortui sunt equi de puncturis talium apum : et est proverbium rusticorum et pastorum, quod « novem magnæ citrinæ apes equum interficiunt, nisi cito defendantur ab eis. »
<--- Page Split --->
Rectores autem apum numquam punguntur, neque habent aculeum,
De nocentibus etiam apibus est, si forte mortuæ apes jacerent in alveari : et ideo quandocumque aliqua moritur, statim festinant ejicere eam, ne nocate putredo ejus alveari : hoc enim animal mundum est, et diligit munditiam super omnia alia animalia : et ideo numquam invenitur stercus suum in alveari, sed stercorizat volando in aere : stercus enim suum est valde fœtidum, et corrumperet examen si in alveari stercus projiceretur. Apis enim abhorret omnia fœtida, et diligit odores dulces : propter quod omnia quæ faciunt fœtorem in alveari, purgant apes.
Moriuntur autem apes multis de causis, et præcipue quando in uno alveari fuerint rectores multi, et quilibet regit turbam unam per se ipsum : tunc enim confunditur congregatio examinis, et disturbantur operationes, et pereunt apes : quia tandem aut marcent otio, aut compugnant ad invicem. Semper autem interim inordinate operantur. Locustæ autem quoddam genus, quod Græci cicoironos vocant, nocet multum apibus : quoniam venit ad ostium apum, et insufflat stridore quodam : et tunc territæ exeunt apes fugere volentes, et exeuntes capit locusta, et destruit eas. Apes autem in tantum timent hoc animal quod territæ non pugnant contra ipsum : sed si debeat interfici, oportet quod a custode alvearis interficiatur.
Est autem opinio quædam de apibus, quod genus apum forte quod læsiones non sustinuit, facit melius mel et durius, et forte illæ sunt apes de montanis floribus colligentes, quia etiam illæ fortiores sunt, sicut superius diximus.
Sunt tamen aliqui expertorum, qui dicunt hoc durius mel facere apes juvenes, quæ non sunt adhuc exercitatæ in commiscendo melle. Adhuc autem juvenes cognoscuntur in hoc, et præcipue quæ sunt adhuc virgines apes, quod minus pungunt : et si quando pungunt, minus
lædit et minus inflatur punctura earum : et quod faciunt multo melius, subtilius videlicet et solidius et etiam auro similius.
Quia autem diximus, quod unum de præcipuis nocumentis examinum est, quod forte mel deficit : ideo student illi qui custodiunt alvearia, quod in defectu mellis cibent apes cum liquore ficuum, et ficubus, et dulci rubeo vino, et aliis dulcibus, de quibus supra diximus : et deprehendunt quantum possunt mares quas kankes vocant, et interficiunt eas : quia illæ non faciunt opus, sed tantum comedunt. Corpora autem juvenum sunt aliquantulum mollia. Veterum autem corpora sunt duriora : et est quasi consuetudo eis, quod quando angustus est locus ad manendum, et non possunt casas distinctas manibus construere, interficiunt mares, et habitant solæ et viduæ, et tunc non generant, sed stant in deliciis ciborum et mellis sui, nisi forte aliis maribus se conjungant. Jam autem accidit, sicut dicunt Aristoteles et Avicenna, quod apes unius aldecæ pugnaverunt cum apibus aldecæ alterius. Aldeam autem dico grangiam vel curiam in qua apes custodiuntur in multis alvearibus : et hoc dicit Avicenna accidisse in regione Spican, quæ alio nomine Alsecug vocatur : et cum extranec æ apes vicissent domesticas quorumdam alveariorum, inceperunt mel extrahere, et apes vitæ steterunt in alvearibus conclusæ, et non audebant exire. Cum autem hoc ageretur, venit custos examinum, et interfecit apes extraneas prædatrices : et tunc exiverunt domestice æ apes, quæ victæ fuerant, et nulla earum pupugit, vel in aliquo læsit custodem, sed potius blandiri ei videbantur.
De præcipuis autem nocumentis apum est fumus : quia fumum fugiunt, ita quod exeunt ex alveari : et ideo volentes mel accipere, primo apes suffumigant. Accidit autem infirmitas apibus, quam scaliros Græci vocant, quod videlicet apis efficitur pulverulenta in alis, et
<--- Page Split --->
volare non potest. Invenitur etiam in profundo alvearis vermis parvus, de quo superius diximus, qui crescit in modum araneæ, et text in alveari, et destruit mel : et tunc apes destruuntur. Aliae etiam infirmitates apibus accidunt ex fetore et corruptione alveariorum, et quando nimis quiescunt, et non exercent se per volatum : tunc enim contrahunt superfluitates et infirmantur. Contra omnes autem istas infirmitates utuntur flore origani agrestis, quod hasse Græci medidici vocant. Quod autem melius medicatur eis in genere origani, est quod florem habet albiorem, hoc enim melius est nigro vel rubeo. In hieme autem nocet locus apibus multum frigidus, et convenit eis locus calidus, et in æstate convenit eis locus temperatæ frigiditatis, et nocet eis locus calidus.
Adhuc autem ex his quæ nocent apibus, est ventus fortis tempestuosus, et præcipue austrinus et occidentalis: propter quod tali surgente vento portæ examinum a custodibus clauduntur, ne ventus valeat subintrare. Aqua etiam putrida et impura et corrupta si prope alveare fuerit. unum est de nocentibus, quoniam apes consueverunt de propinquissimo fluvio potare, et desiderant aquam limpidan et recentem, per quam mel rectilicent : et si talem fluvium prope se habent, potant eum : et si prope se talem non habent, quærunt eum longius, nec potant venientes de negotiatione, nisi prius deposuerint sarcinam quam portant, et aliquantulum refrigerentur. Deponunt igitur id quod ferunt in casas suas exagonas parvas, et tunc potant, et revertuntur ad operationes.
Maximum autem quod negotiantur et operantur, est in vere et in autumno : sed tamen mel veris est dulcius et melius et mundius : universaliter enim loquendo melius est mel vernum quam autumnale, licet forte in particulari hoc autumnale sit melius isto vernali : bonum tamen mel est ex cera nova cliquatum, et in ipsa contentum. Quod autem est in ce-
ra antiqua est rubeum, et accidit aliqua corruptio ex vase, sicut etiam inficit vinum corruptio utris in quo est : et ideo quod ex cera antiqua excipitur, primo est exsicandum antequam exhibeatur ad usum. Bonum autem est illud quod subtile et uniforme est, et simile auro puro fusili. Album autem mel dicunt quidam esse ex floribus origani albi : quod tamen non necessarium esse videtur, quoniam ex multis causis albescit. Quando autem bonum est mel, exituris et oculorum ægritudinibus medicatur : quia est bene mundificativum : et hoc est quod est mundum inferius, in cujus fundo non sunt fæces : hæc enim est natura mellis quando bonum est, quod limpidius est inferius quam superius, eo quod fæces cjus sunt cum cera in superficie. Sicut autem jam diximus, cum apparent flores in principio veris, statim mel incipiunt facere apes, et ideo convenientius tunc ab alvearibus extrahitur, eo quod tunc apes sollicitiores erunt ad recuperandum.
Herbæ autem a quibus accipiunt apes plus mellis et cære prout antiqui Græci determinaverunt, sunt erraficulis corona regis, quam illi ipariten vocant, afferadilas, myrtus, agios, quod alio nomine pentaflion sive quinque folia vocatur, cetharicon, sive ceduarium. Avicenna autem dicit, quod sunt fabæ, et melga, et sisimbrium, myrtus, papaver, balaustiæ, et aliæ plantæ multæ. In nostris autem climatibus plus accipere eas videmus a tilia et ab oliva florentibus, et a mirica, et papavere, et ab amigdalo, quam ab aliis plantis.
Sicut autem diximus, omnes apes extrabunt stercus volando, aut raro eligunt sibi unam aliquam casam vel duas vel tres, quibus longe positis in alveari ab aliis utuntur pro cameris in quas stereorizant; sed hoc faciunt raro, non enim faciunt, nisi forte pulli aut debiles apiculæ et aniles, quæ volare non possunt.
Apes autem quæ expeditiones sunt et majoris laboris, sunt parvæ fuscæ quasi
<--- Page Split --->
sint combustæ. Apes autem ornatæ et pulchræ et longæ et bonæ figuræ, sunt sicut mulieres ornatuistudentes, et nihil nisi inutilia facientes.
Est autem communis opinio, ut in antehabitis diximus, quod strepitus delectet apes exeuntes: et ideo in emissione examinis custodes plaudunt manibus, et tinnitum faciunt cum percussione æramentorum. Sed, sicut dicit Aristoteles, nescitur bene utrum audiant, vel non. Sed tamen per multa indicia probatum est eas audire. Sed utrum in strepitu cadant ad plantas ex motu qui fit ex strepitu, aut ex delectatione, dubium esse poterit: conjectant tamen quod cadunt et remanent ex delectatione, eo quod cadentes ad plantas quiescunt, et non fugiunt, sed adunantur ad manendum. Apum autem est ejicere otiosas quæ sunt inter eas.
CAPUT V.
De mirabili solertia apum in communicatione artium suarum et vicissitudine operum, et de artificio regendi examina apum.
Quod autem omnibus quæ inducta sunt mirabilius esse videtur, est quod quasdam habent operationes inter se appropriatas, quasi quibusdam artificibus earum, sine quibus non potest subsistere civitas earum. Sicut enim in hominibus quidam sunt pistorcs et quidam cerdones, quidam autem architecti, et alii aliarum artium operatores, quorum communicatione subsistit civitas: ita inveniuntur quædam operata appropriata quibusdam apibus, et aliis alia quarum communicatione quadam construitur et continetur examen. Quædam enim optime faciunt et commiscere norunt ceram, et quædam faciunt mel, et sunt ignaræ ad ipsius eliquationem: quædam autem faciunt quiddam quod artiki vocant, quod est nigrum terrestre: quædam autem pistando et quasi contundendo pedibus, faciunt subsecunda, hoc est, materiam casarum: et quædam ferunt aquam, et quædam apum aliud sciunt operari: quæ-
<--- Page Split --->
dam autem simplices diligenter ex hoc serviunt, quod mel jam factum ab aliis componunt in domibus et locis optimis in quibus conservatur.
Partiuntur etiam tempus labori deputatum: quoniam quaedam partes artificum suorum exeunt ad operationem in principio diei, et eo tempore quiescit alia pars: et quando matutinales lassae sunt, expergefaciunt illas quae quieverunt, et tunc illae evolant ad labores: aliquando tamen evolant ad operationes omnes simul, quando cogit eas indigentia: et cum revertuntur bombando faciunt strepitum, sicut cum cornu in alveari: et quiescit paulatim ille strepitus usque quod una volat in circuitu alvearis strepens, quae strependo signum facit dormiendi, et tunc omnes quiescunt. Fortitudo autem examinum scitur ex modo illius strepitus: quoniam quando fortis et ordinatus est strepitus earum in alveari, fortes et laeta sunt apes: quando autem taciturna et segnes, signum est quod sint debiles. Plurimum autem laboris earum est in tempore consumptionis vel diminutionis mellis post hiemem, quando in principio veris ex calore temporis, et digestione humorum, et diminutione mellis famescere incipiunt.
Est autem necessaria cautela in ablatione mellis: quoniam si dimittatur eis multum mellis, non multum erunt sollicitae ad mellis operationem, propterea quod confidant in thesaurus suis. Si autem nimis parum dimittatur, consumptae inedia debiles et segnes ad operandum efficiuntur: propter quod solerter proportionandum est mel dimittendum numero apum in examine, ita videlicer quod ex liquore mellis in uno examine ad minus relinquatur mensura sextarii, quam quidam Graecorum kos vocant, et aliquando sextarium et sexquiteria: et si multum fertile sit examen, relinquuntur ei duo sextaria, vel ad maximum duo et dimidium, et in paucissimis et fertilissimis examinibus tria.
prope esse juxta oves. Magistri autem examinum sic capiunt vespas quae nocent alvearibus: ponunt enim carnem recentem in ollam ad quam intrant vespae : et cum multae intraverunt, cooperiunt ollam, et ponunt in ignem, et comburunt vespas. Est autem melius omni examini quo fuerint pauciores in eo masculi, eo quod mares resolvunt fe minas in libidinem et otium, et tunc non sunt negotiosae.
Habent autem industriam naturalem apes praesentiendi hiemem et aequalitates ejus, et praesentiendi pluvias. Hujus autem signum est, quoniam ante pluviam non evolant longe ab alveari, sed vagantur circa ipsum : ex hoc enim custodes apum pluviam futuram esse praedicunt. Et quando apes pendent ex sese in foramine alvearis et intus, significatur quod discedere volunt ab alveari : et tunc custodes aliquid dulce irrorant super alvear, ex cujus gustu invitentur ad manendum: propter quod etiam juxta alvearia oportet plantare myrtum et pirum montanum, et pisa, et fabas et amygdala, et papaver, et alia quae supra nominavimus, ut ex odore istarum plantarum libentius remaneant.
Sunt autem alia multa apibus convenientia, ex quibus est quod in concavis arborum altarum libentius habitant, quam juxta terram : eo quod in alto purior est aer, et minus timent insidias bestiarum.
<--- Page Split --->
sio enim ipsarum semper est in arboribus. Hæ autem vespæ sunt duorum modorum, sicut superius diximus. Quædam enim sunt quæ vocantur Græce mutyra. Quædam autem vocantur argilica. Et utriusque horum generum dicemus naturam, postquam locuti fuerimus de vespis domesticis, quæ in parietibus domorum nidificant vel in terra.
Vespæ autem domesticae quæ minoris est quantitatis inter vespas, duplex modus invenitur : sed tamen sunt unius specei : rex enim ipsarum vesparum dicitur mutyra : sicut et in montanis rex immutyra vocatur. Et aliud dicitur argilica, quæ regitur et ducitur a rege : et argilica quæ est subdita, est vespa domestica, et non vivit per duos annos, sed omnes moriuntur apud præsentiam hiemis. Hoc autem apparet ex hoc quod omni argilicæ in principio hiemis accidit infirmitas, quæ Arabice hanem vocatur, quod apud nos idem est quod capitis evacuatio : et tunc insident parietibus, et herbis, et lapidibus moribundæ : et quando pervenit hiemis, non apparent omnino, et præcipue quando hiemis fortis fuerit. Rectores autem qui dicuntur mutyra, apparent in tota hieme, et nidificant in parietibus, et in terra aliquando. Et hoc expertum est a multis hominibus fodientibus et cavantibus terram : et inter ea numquam inventum est unum solum animal de argilicis. Hæc autem duo genera sunt etiam in vespis magnis et in vespis mediis : omnia enim genera apum in rectores et subditos dividuntur.
Generatio autem vesparum est secundum hunc modum. Rectores quidem in æstate quærunt locum covenientem in terra, et faciunt in ea domos ex cera, et faciunt in habitatione quatuor portas, vel foramina similia portis : et in eis sunt vespa citrinae, et non rectores qui mutyra vocantur, sed subjectæ quæ sunt fecminæ, et faciunt successiones : quoniam prius quam creverint prima, in secunda generatione producuntur ex illis majores istis, et istis perfectis adhuc tertia gene-
Vespæ vero sunt duplicis generis : quorum unum est quod vocatur agreste, et est citrinum magnum, et non pullificat in cavernis terrae sicut faciunt alia genera vesparum, et atacorum : sed habitat frequentius in montanis, et pullificat et nidificat in arboribus. Est autem id quod superius in tertia et ultima specie posuimus, et Germanice hornem vel hornom vocatur, et fortissimi et maximi aculei : et major est multo quam vespa quæ volat ad parietes domorum hominum nidificans in eis, et est etiam longior eis multo, et est quæ a quibusdam vespa sive apis cæca vocatur, propter causam quam supra determinavimus : est tamen aliquantulum magis habens citrinitatem declinantem ad fuscitatem, quam alia duo genera vesparum : et tempus vitæ ejus est quasi duo anni, et in hieme latet in arboribus : et hoc compertum est, quoniam multoties in abscissis in hieme arboribus est inventum in concavitatibus earum, et tunc volando exiverunt ab eis. In hieme enim latent in arboribus : man-
<--- Page Split --->
ratione producuntur et istis majores. Et hæc est causa, quod vespæ in fine autumni sunt multæ et magnæ, quas cikines Græci vocant : et illæ habent rectores qui mutyra vocantur. Mutyra autem non generat ulterius cikinam apem sive vespam magnam, sed potius generat mutyram, hoc est, rectorem. In generatione autem in nido suo pulli mutyres sunt in partibus superioribus generari ex cikinio in superficie foraminis superioris : et sunt primo vermes magni in quatuor foraminibus nidi continuis ducentibus ad nidum. Sæpe etiam sunt plura foramina quam quatuor, sed semper in superficiebus eorum generantur rectores, et in profundo servientes : et cum creverint pulli rectorum, adducunt eis sui servientes qui nati sunt ad obsequia eorum, unde cibentur. Hoc autem conjicitur ex hoc, quod rectores sive reges in omnibus apum generibus non volant, aut raro volant, sed stant in domibus suis, et non moventur ad operationes.
Non autem est bene scitum, utrum quando moriuntur rectores antiqui qui rexerunt in anno præterito, ponant super se alios rectores vel non : nec est scitum, utrum rectores quos forte super se ponunt, accipiant ex his quæ dicuntur cikines, qui magni sunt corpore, sicut superius diximus, vel non : nec est scitum, utrum hoc accidat semper secundum eumdem cursum, aut non : nec est scitum, utrum habeant majus tempus durandi quam præmemoratum. Sed non potuit adhuc experiri aliquid apud nos, quod mutyra sive rector moritur in tempore prædicto : nec etiam utrim cikines tempore dicto moritur, aut diutius vivit : et ideo dubiæ sunt opiniones de tempore mortis istorum. Sed quod scitur, est quod mutyres, quo nomine duces sive reges vocantur, sunt lati corporis et ponderosi, et nigriores quam cikines vocati : et propter ponderositatem eorum non sunt bonæ virtutis nec possunt saltare multum. Dubitant autem quidam, utrum duces sive reges mutyra dicti, inveniantur in plurimis ex
his quæ cikines vocantur : hoc enim multi æstimaverunt. Similiter autem dubitatur an rectores habeant aculeum, vel non. Et probabilius videtur, quod habent aculeum : sed aculeus rectorum vesparum assimilatur aculeo regis apum, et est parvus, et numquam extrahunt ipsum, neque umquam aliquod animal pungunt per ipsum : sed invenitur in eis per anatomiam.
Quædam autem vespæ non habent aculeum, quæ dicuntur kiniber, hoc est, masculinæ. Aliaæ autem habent aculeum. Non habentes autem sunt minores et debiliores habentibus : et habentes sunt magnæ et fortes : et ideo mendaciter a quibusdam hominibus dicuntur mares, et carentes aculeis fæminæ. Opinantur etiam quidam, quod plura habentium aculeum, ejiciunt eum in hieme. Sed tamen hoc adhuc non satis est expertum nobis, et puto quod est falsum. Vespæ autem multiplicantur in locis sibi convenientibus, quæ sunt regiones asperæ, et habitant sub terra et parant nidos ex luto et ex terra : et omnes in ordine generationis suæ disponuntur semper ab uno principio usque sursum, sicut supra diximus, quasi generentur ex una radice : et cibus earum est ex floribus et fructibus, et sæpe vivunt ex cibo apum. Visaæ sunt etiam vespæ aliquando coire quasi adhærentes sibi, quæ sunt unius generis, et quæ sunt diversorum generum : et in genere vesparum quæ stoha vocantur, non apparuit nobis experimentum, utrum utraque coiens habeat aculeum. Jam autem visum est aliquando, quod una de vespis domesticis coivit cum una de agrestibus, et in una illarum apparuit aculeus : sed de alia non fuit certum, utrum haberet, vel non.
Dicitur autem communiter, quod si accipiatur vespa aliqua citrina, et teneatur per pedes, ejecto sibi prius aculeo, si invenitur habere aculeum, et tenta per pedes dimittatur vagari alis, et sonare circa digitum tenentis pedes ejus, accedunt ad eam circumvolando vespa non
<--- Page Split --->
habentes aculeum, et volunt eam adjuvare ; habentes autem aculeum fugiunt ab ea, et non miserentur ejus : et hoc signo conjecturant quidam quasdam vespas esse mares et quasdam fecminas : quoniam mares ex audacia citius accinguntur adjuvare quam fecminæ, licet minus sint armati.
Adhuc autem multæ vesparum in hieme inveniuntur in capitibus mortuorum natæ ex cadaveribus eorum : et quædam illarum habent aculeos, et quædam non.
Adhuc autem quædam vespæ faciunt nidos parvos et paucos : quædam autem faciunt multos nidos et magnos. Dico autem nidos casas et foramina quæ sunt in favis nidi. Duces autem vesparum quos mutyra vocant, aliquoties inveniuntur venari in fine hiemis aliqua animalia parva quæ su gunt : et hoc magis fit in quibusdam terris humidis multarum paludum, quam in aliis, sicut in terra quam calor vocant.
Aliquoties etiam apparuerunt plurimi duces sive mutyri cum vespis volantes : et hoc erat post longam pluviam, ex cujus putrefactione natæ fuerunt. Isti autem duces vesparum præcipue venantur in agrestibus et montanis locis, in quibus habitant illæ maximæ vespæ, de quibus superius fecimus mentionem. Licet autem quidam dubitent de aliis, tamen omnes hi qui sic venantur, videntur habere aculeos magnos. Vespæ autem raro colligunt ex floribus, sicut faciunt apes, neque cibantur ex floribus, nisi raro, sed sugunt carnes : et hæc est causa, quod manent circa stercora : ibi enim aliquando capiunt muscas magnas, quas dum deprehendunt, statim abscindumt eis capita, et ferunt corpus et volant cum ipso. Comedunt etiam aliquando sugendo fructus dulces, et alia dulcia humida.
Amplius autem, sicut in antehabitis diximus, tam apes quam etiam vespæ duces habent, sives reges : et quantitas rectorum apum et vesparum, est major quantitate illius vespæ citrinæ quam hyribeon vocant, quam nos supra mediæ
quantitatis inter tria genera vesparum citrinarum esse diximus. Manet autem rector vesparum aliquando extra, sicut facit rector apum, quando videlicet ducit turbam suorum servientium. Nidum autem faciunt pleræque vesparum sub terra, et quando faciunt foveam, extrahunt terram, sicut faciunt formicæ quando faciunt tempore veris nidum.
Vespe autem quæ hyribeon vocantur, non extrahunt simul multos pullos magnos duces, quos quidam okikon vocant, sicut plures simul reges extrahunt apes : nec emittunt examina sicut apes, sed pulli omnes remanent intra nidum cum parentibus, et faciunt sibi sohodas, hoc est, foramina et casas magnas secundum quantitatem corporis sui : eo quod amplius quam prius cavant terram. In sterilibus autem alvearibus inveniuntur aliquando duo vel tres favi ad plus, vel pauco plures quam sunt in non sterilibus. Dico autem favos parietem unum ceræ, in quo sunt casæ plures per ordinem foraminum altrinsecus dispositorum. Non autem abundanter deponunt mella et ceram sicut faciunt apes, sed manent in hieme in alvearibus suis subterraneis : et quia thesauros non habent, pleræque moriuntur. Dubium autem est an omnes moriantur, vel non. Si enim omnes moriuntur, oportet quod ex ovis earum aliae in futuro calore solis procreentur.
Est autem et hoc considerandum, quod vespe in uno nido non habent nisi rectorem unum, licet apes habeant aliquando plures in uno alveari : propter quod etiam fatuo regno quod non sibi providet, magis assimilatur regnum vespe quam apis. Apes autem propter plures principes quos perturnas exercitus sui habent, magis similes sunt aristocraticæ quam monarchiæ. Tempore autem quando isti hyribes emittunt turbam aliquam de nido suo, congregantur omnes juvenes cum rectore suo juxta aliquem locum in quo sunt pascua sibi competentia ex fructibus vel aliis rebus, et ibi faciunt nidum : et in nido illo apparet cera, eo quod cera in majori
<--- Page Split --->
parte eminet extra. Et ponunt tunc semper in uno nido rectorem unum : et cum creverit illi rector, juvenes exeunt et accipiunt hyribes juvenes, qui sunt de exercitu suo, et ponunt eum in quadam domo illius nidi, cavantes plus et plus de terra. Generationis tamen suae modus, aut unde aut quale habeat semen hoc genus vesparum, non adhuc satis apparuit: quia difficile est invenire per experimentum. Superius autem diximus, quod cikines inter apes non habent aculeum : cum tamen jam hyribes in genere vespaerum inventi sunt aculeum habere : ex quo etiam accidit dubium, utrum rectores vel parum habeant aculeum, vel non.
Est autem et aliud genus apum proprio carens nomine, quod quidam bestiolam vocant, quod sonando volatim muris macris sive maceriis, et nidificat sub lapidibus, et super terram aliquando : et hoc potius est id quod atacum secundum genera sua nos supra vocavimus. Faciendo autem nidum facit sibi quasi duas habitationes, et in domibus suis invenitur quasi principium quoddam mellis mali, quod non est adeo bonum sicut mel apum, et est imperfectum : tamen in abundantia aliquando invenitur. Aliquando enim nos ipsi cum sociis quasi tres manus plenas invenimus mali et aquatici mellis incompleti.
Animal autem quod Græci vocant tabilidon, est etiam de genere vesparum, et simile est hyribi, sed in cibis differre videtur. Est autem duri corporis et
corii, et habet latitudinem sicut apis, et multum appetit pisces coctos et condimenta quibus pisces condiuntur, et illis se ingerit : ita quod etiam se in his permittit capi antequam discedat. Volat autem singulariter et pullificat in terra sicut vespa : sed domus sua sunt majores quam kilikon, hoc est, subditarum vesparum, eo quod hoc genus est longi corporis sicut hyribes.
Secundum hunc igitur modum veteres physiologi tradiderunt de apibus et vesparum generibus, et omnibus operationibus earum.
Avicenna autem aliter dividit vesparum genera dicens, quod vespa quaedam sunt citrinae, et illae sunt duorum modorum, curtae sive parvae videlicet, et longae. Quaedam etiam sunt vespa nigrae, et quaedam sunt citrinorum pedum, sed sunt fuscae in corpore. Quaedam autem quinti generis sunt quasi muscae, et ideo muscales vocantur. Quaedam autem sunt ex citrinitate ad ruborem declinantes, et illae sunt multum magna, et istae sunt sexti generis vesparum. Quaedam autem septimi generis sunt mediocres. Octavum autem genus vesparum se vidisse testatur Avicenna, croceum quidem magnum corpore, magnum nigrum habens caput, boni odoris existens, et posterius tres aut quinque magnos habens aculeos, quod est fero x et audax et malorum morum.
Hoc igitur de apibus et atacis et vespis dicta sunt a nobis quantum nunc sufficit.
<--- Page Split --->