TRACTATUS III
De astutia et solertia marinorum, et continetur totus tractatus in uno capitulo.
In animalibus vero marinis inveniumtur etiam quaedam facta per artem et sagacitatem, et quaedam principia morum, quae observant multa marinorum secundum species suas. Communiter enim dictum fere ab omnibus gentibus est et divulgatum de rana marina, quam alytos Graece vocant, et de ea etiam quam nominant arabracos, quod videlicet istae ranae additamenta habent super oculos in modum pilorum qui sunt in palpebris, et sunt haec acuta et longa : et immergit se rana tota in caenum, ita quod super caenum non eminent nisi additamenta praedicta, et pisciculos parvos qui transeunt super eam, compungit illis additamentis, et cum eisdem porrigit ori suo ea quae ceperit. Signum autem hujus est, quod in suis additamentis saepe inveniuntur pisciculi qui fastoron Graece dicuntur, quos quidam Latinorum mugilas dicunt vocari. Piscis autem qui vocatur Graece roganatum, etiam in venando abscondit se : sed alium modum observat in se abscondendo et insidiando. Hunc autem piscem Latini pastinatam maris
vocant : vita siquidem hujus est, quod super se transeuntes pisces capit ore suo : et hoc apparet, quoniam quando de luto in quo absconditur, extrahitur, frequenter in orificio suo pisces inveniuntur. E contra autem quando rana et pastinata sic venari non possunt, debilitantur et destruuntur in corpore.
Est autem aliquando operatio quidem piscis ex naturae necessitate : sed hac ipsa artificiose utitur operatione, sicut ostenditur in pisce, quem Graeci barkis, nos autem stupefactorem vocamus, eo quod stupefaciat manus se tangentium : hic enim piscis stupefaciendo per se transeuntia capit animalia, et tunc comedit ea : tanto enim virtutis est in stupefaciendo, quod dixit mihi homo veridicus, quod causa experiendi tetigit eum extremitate digiti sui, et statim in tantum obstupuit sibi brachium et manus usque ad humerum, quod infra mensem vix multis calidis loturis et fomentis unguentorum et fricationibus sensum et motum brachii potuit recuperare.
De numero ergo eorum quae sic latan-
<--- Page Split --->
do venantur, est onos, qui est asinus marinus, et rana, et id quod Græce vocatur kystaoni et stupefactor : kystaoni autem est piscis qui appropinquantia sibi totius mordet tactu corporis, et sugendo tenet ea. Habent autem specialiter ranae marinae in orificiis suis quoddam membrum osseum, quod est figura virga vel gladii, et cum illo scindunt ea qua eceperint. Aliquando enim hoc visum est a piscatoribus, qui clamore quodam evocant ipsas ranas de mari. Vadunt etiam aliquando ad viscosam viriditatem, qua expanditur in aqua superficie, et ibi pascuntur piscibus parvis qui sunt in illa viriditate : et tunc iterum apparet membrum sui oris cum quo scindit id quod capit.
Adhuc industriam habet fugiendi ea qua se venantur multa animalia marinorum : non enim fugerent, nisi nocentia sibi deprehenderent aliqua solertia naturali : cujus signum est, quod in loco in quo invenitur piscis dictus affimes, vix umquam invenitur aliud animal, eo quod omnia fugiunt ipsum, praeter id quod vocavimus superius coki, hoc enim sequitur ipsum. Hic autem piscis vocatur etiam alio nomine ab aliquibus piscis chekini. Videtur autem ex eadem causa hoc accidere, ex qua accidit pisci alii quem vocant koholies. In quocumque enim loco ille apparet, non invenitur piscis qui vocatur bos, neque piscis vocatus fardagros : haec enim ambo genera piscium comeduntur ab eo qui vocatur likos, quem nos lupum vocamus marinum.
Simile autem ingenium fugiendi accipitur in serpente marino. Serpens autem marinus colore et figura similis est draconi : tamen serpens marinus fortior est, et habet aliquantulum acutius orificium : et quando timet, profundatur intra arenam et absconditur intra ipsam.
Est autem aliud genus solertiae in evadendo periculum in eo pisce qui vocatur scolopendria, propter similitudinem quam habet ad herbam illam : hic enim
piscis transgluttit maculas retis, et abscindit eas, et evadit per foramen quod fecerit : et cum exierit de reti, ejicit interiora viscera, ut evomat rete, eo quod stomachus suus evertitur ante os suum : et cum sic evomuerit fila retis, tunc retrahit et reordinat intra suum ventrem viscera. Simili utitur artificio animal quod dicitur alokylos Græce, quod Latine hamus sonat, eo quod fila gluttit hamorum : et ipsos hamos quando senserit gluttisse, inquirit artem evadendi per eversionem stomachi, sicut diximus de scolopendria : hic enim piscis aliquando magnam partem hamorum et filorum retis aliquando gluttit, et gluttita masticat, et abscindit ea dentibus : et cum sic sibi viam evasionis præparaverit, tunc evomit ea, sicut prædictum est. Hujus autem signum est, quod hi pisces sæpius in profundo vadunt, et non capiuntur nisi per hamos, et sæpius deprehenduntur, ita quod in eis multi hami reperiuntur, et aliquando multa fila retium.
Alium autem modum astutiae deprehendimus inesse animali marino, quod auriam vocat Aristoteles : Avicenna autem dicit heraneam : hoc enim animal dicunt congregari simul in exercitum, quando vident lupum marinum vel aliud animal nocivum sibi : et tunc majora hujus speciei ponunt se anterius in acie, et minora sunt in medio, et simul stant : et si lupus marinus alicui appropinquaverit, omnia in circuitu cadunt super eum, et mordendo eum dentibus liberant illud quod invaserit : habet enim hoc genus piscis dentes magnos et fortes et acutos, et confidit in eis tamquam in suis armis aut gladiis : propter quod etiam multoties visum est, quod aliquando incidit in os alicujus animalis venantis ipsum : et tamen mordendo et vulnerando os illius, exivit et evasit.
Hujusmodi autem ingenia etiam aquatica habent circa generationem : quoniam piscis fluvialis quem glamos quidem Græci, nos autem silicum vocamus, dividitur quidem in marem et femi-
<--- Page Split --->
nam : sed fœmina hujus speciei est stulta et vaga, non habens sollicitudinem propriorum natorum : postquam enim fœmina ovaverit, dimittit ova et vagatur : mas autem custodit locum in quo sunt ova per dies quadraginta, aut forte quinquaginta. In hoc enim tempore exeunt pulli, et crescunt ad tantum, quod possunt effugere alios pisces sibi insidiantes. Hujus autem signum est, quod frequentissime tempore pullificationis horum piscium piscatores notant locum, et capiunt multos mares illius generis circa locum illum : stant enim ibi ad custodiam, ne alii pisces comedant ova aut pullos eorum. In tempore autem quo custodiendo prohibet alios pisces accedere ad ova sua, cum ore texti opus quoddam in quo involvit ova, et texendo et operando aliquando sonat branchiis : propter quod etiam quidam errantes opinati sunt hos pisces in Acheloo fluvio vocem habere : de quo etiam errore in libro de Anima secundo fecimus mentionem. In tantum enim diligit ova sua, quod etiam undæ in profundo maris non possunt eum deterrere ab ovis. Et quod plus est etiam retis pericula non abhorret : propterea etiam multoties in locis illis cadit in rete, et aliquando forte evadens per scissuras retis, cujus maculas abscindit dentibus, quos fortes habet, non fugit a loco, sed manet circa ova sua. Pascitur autem interim dum est in custodia, a piscibus aliis parvis qui sunt in loco illo.
Fere autem omnes pisces quadam reguntur solertia in quaerendo cibum proprium sibi convenientem. Omnes enim pisces comedentes carnem, quaerunt ipsam, et investigant solertia aliqua. Omnes autem pisces in majori parte comedunt carnem quamcumque, sive piscium, sive aliorum animalium, sicut hi quos mugiles vocamus Latine, qui Graece fastarom vocantur. Similiter autem et qui dicuntur faliki, et talida, et calim, cujus sunt diversa genera. Quoddam enim dicitur folom, et quoddam calikir, quod
quidam alio nomine folim vocant : hæc enim omnia licet carnis ipsam substantiam non comedant, tamen ex ipsa sugunt humiditatem, quæ est quasi saliva viscosa, et ex ipsa vivunt sicut ex cibo, et sicut apud nos vivit sturio et murena et huso et multi alii pisces, qui ora potius ad sugendum habent apta, quam ad masticandum.
Adhuc autem solertia quorumdam deprehenditur circa cibum, eo quod multo moventur ad ipsum quaerendum, et ut consumant superfluam in eis generatam humiditatem, aut ne talis in eis generetur humiditas impediant. Sic enim animal vocatum kikim, quod est de numero animalium carentium pedibus, et testei corii existentium, movetur motu multo, ita quod volare videtur per mare. E contra vero barcora, quæ murex vocatur apud nos, de genere ostreorum existens, et omnia sibi similia valde sunt tardi motus et debilis.
Adhuc autem ingenii et solertiae indicium est in eis, quod cum pervenit hiems, transferunt se fere omnes a maris profundo ad aquæ superficiem : hoc tamen non facit is quem Græci vocant bonios, et quidam sibi similes pauci.
Hanc autem translationem a profundo ad superficiem aquæ factam maxime videmus fieri in locis maximi frigoris, sicut est Koricos quod est in Kacaka regione : hic enim est locus valde frigidus. In superficie vero aquæ sunt fumi ex aqua resoluti : et propter illos est ibi aliqua caliditas in mari. In vere autem recedunt a superficie maris, et intrant in profundum, eo quod tunc mare in profundo est temperatæ frigiditatis : propter frigus tamen loci quem jam Koricos vocavimus, inveniuntur genera quorumdam piscium, qui frigus sustinere non possunt, et tale est ceakoros, et bobita, et galaho, et adkania, et locusta maris, quæ Græce karabo dicitur, et multipes qui polipus proprio nomine vocatur. Hæc autem animalia propter eamdem causam etiam non
<--- Page Split --->
sunt in Britannia, ,et maribus aliis frigidis.
Adhuc autem camos album non manet in pelago propter eamdem solertiam, quoniam ipsum sustinere non posset, sed manet in littore.
enim sepia caudas suas loco pedum et brachiorum, quibus non tantum venatur pisces parvos, quinimo multoties capit murenam, quam fastarce quidam Gracorum, quidam autem alimurenen vocant.
Adhuc autem a tempore frigoris etiam observant suas generationes, eo quod ova tempore extremae frigiditatis perirent : et ideo pisces qui ova in matricibus suis habere incipiunt in vere, producunt ea per partum in autumno, quia tunc possunt recipere generationem, sicut videmus quod faciunt ea quae castores vocamus, tarigla, et allec, et multa alia genera piscium, sicut fere omnia quae manent in pelago regionis Glaudos sive Sclavorum : quia pelagus illud est frigidum. Haec autem terra nunc vocatur terra Rugianorum, et Ascavia et Islandia. Quaenim sunt in Aulandicos, sive in aquilonis sinibus, coeunt et pullificant in autumno : eo quod per totam aestatem aqua vix calefit ad excitandam in eis libidinem et semen generationis. Celeti autem tali industria coeunt in autumno, et in vere natant separati usque ad tempus in quo pullificant : propter quod etiam in tempore coitus deprehenduntur multi eorum simul, et inveniuntur circumvoluti, quasi colligati ad invicem.
In omnibus autem speciebus malachie non est aliquod magis astutum quam sepia : utitur enim luto illo quod bolom Graece vocatur, ad se cooperiendum : nec hoc facit in autumno tantum, sed etiam alio tempore quando venari voluerit alios. Bolos autem est quoddam lutum sive humor, quod tempore humoris solutionem passi ejiciunt polipus qui et multipes, et tauris qui vocatur calamare Latine : sicut etiam sepia emittit humorem nigrum. Omnia autem haec animalia non totum ejiciunt lutum quod bolos vocatur, sed successive : et cum ejecerint, iterum recrescit in eis, sicut et in sepia recrescit humor niger. Sepia autem, sicut diximus multoties, et ad multa utitur illo bolo ut cooperiatur eo : habet
Polipus autem qui multipes vocatur, non est valde in venando ingeniosus. Manus enim suas saepe frustra tentando mittit in aquam, et vadit ad manus trahendo corpus, cum tamen nihil ceperit : sed tamen in ipso invenitur vitae regimen, eo quod omnia apta sibi in cibum congregat in cavernis suis, et reponit in thesauris : et quando comederit ea quae esibilia sunt, residuum testarum et testas molles cancrorum ejicit, et purgat cavernam. Jam autem in praehabitis temporibus inventum est etiam quod coloratur ipse polipus, et alii quidam pisces, colore loci in quo manent : et cum hunc induunt colorem, fiunt sicut lapides ibidem jacentes : et tunc ab ipsis se non observant pisces parvi, et tunc capiuntur ab ipsis. Aliqui tamen dixerunt, quod faciunt hoc in timore, quoniam egestam terram fundi quam suxerant indigestam et ejusdem coloris cum fundo existentem, involvunt circa se ut a lapidibus non discernantur. Opinati sunt autem quidam, quod etiam sepia faciunt idem : quia illae sunt de genere malachie, sicut diximus : nullus enim omnino piscis facit hoc, nisi tantum ille qui vocatur rahi : iste enim mutat suum colorem sicut facit multipes qui est polipus, quem Graeci raiconsi vocant. Causa autem stoliditatis in polipo, est naturae sua ignobilitas : quoniam in majori parte omnes modi multipedum non vivunt per duos annos plene. Saepe enim ex ipsis sua exit humiditas : et tunc naturaliter siccitate moriuntur. Similiter autem et feminae multipedum in partu ovorum emittunt multum humiditatis : et ideo stupida fiunt et segnes, et quasi nihil venantes, et ideo moriuntur : tunc enim non sentiunt undas, nec pedibus bene accipiunt aliquid, et efficitur caro eorum viscosa et
<--- Page Split --->
pigri motus : et ideo nihil venantur, et per consequens mori cas est necesse. Marium autem carnes plus durescunt, sed tamen viscosæ etiam efficiuntur : et ideo pigritia subrepit, et insensibilitas. Signum autem tam brevis vitæ, ut diximus, est quod quando ovat multipes in vere, postea in autumno multi inveniuntur parvi, et paucissimi inveniuntur de magnis : et ante hoc tempus modicum multum de magnis inveniebatur.
Fertur autem ab expertis, quod in tempore ovationis natant tam mas quam fœmina, et debilitantur in tantum per emissionem seminalis humoris, quod etiam parvis piscibus non resistunt, sed comeduntur ab ipsis : et si aliqui eorum post seminationem veniunt ad cavernas, de facili deprehenduntur, eo quod sunt pigri et fere insensibiles : et hoc non accidit eis ante pullificationem : tunc enim et a piscibus se defendunt, et non de facili capiuntur in cavernis : tantum enim debilitatis neque parvis neque magnis accidit multipedibus, ut communiter dicitur ab expertis, nisi per pullificationem : quin potius ante hoc tempus fortiores etiam sunt piscibus magnis. Similiter autem dicunt de sepia propter eamdem causam, quod non vivit duobus annis.
Nullus autem de genere malachie modus exit ad siccum, nisi solus multipes, qui est polipus : et hoc ideo est, quia ipse fugit loca plana, quæ ex limo et luto linita sunt in aqua, et quærit loca aspera quæ sunt in sicco, ubi est durities. Habet autem multipes fortitudinem quidem in testa : sed collum ejus est debile, eo quod ibi lineam quamdam dividentem habet testa ejus, et similis : nec sunt etiam pisces, qui carent testis et coriis testalibus : et ideo facillime dislocantur capita ipsorum ex colli sui debilitate. Fa-
cit autem multipes circa. se texturam quamdam aliquando : et quando vult pasci, exit ex illa sicut ex quoddam vestimento sive ex domo.
Invenitur etiam quædam species multipedis, quod Græcorum antiqui lucalim vocaverunt, quod quidam Latinorum pamphilonem vocant : et hæc species naturaliter est astuta multum : magnæ enim suæ solertiæ est indicium, quod cum a profundo vult ascendere natando ad superficiem aquæ, supinat se ut ab inferiori habeat testam, et sic tutius ab inferiori ad superius ascendat : habet autem in medio sui id quod flaydanon, quasi filicanon vocatum, hoc est, telarem quamdam inter digitos pedum conjunctionem : hoc enim crescit ei sicut quibusdam avibus. Sed in hoc differentia est, quod est magis latens et magis subtile, quam inter digitos avium, ita quod fere est simile texturæ aranææ : et cum venit ventus, utitur membro isto, sicut est usus veli quod astareon quidam vocant, et declinat in ventum illud flaydanon : et aliquando quando non habet ventum, ponit ipsum in usu remorum : et quando timet, impingit cum illis sursum, et profundat se in mari. Implet enim testam suam aqua, et tunc descendit impingens se pedibus.
Generatio autem testæ multipedis et aliorum omnium testam habentium secundum causam veram adhuc non apparet. Sed secundum quod melius æstimatur, non generatur a coitu, neque est in partu primo generationis testas habentium : sed postea generatur a cibo et humore naturali, et crescit, sicut etiam fere in omnibus fit ostreis conchiliis. Nec adhuc bene expertum est, utrum vivant talia separata a testis, vel non vivant postquam separantur.
<--- Page Split --->