TRACTATUS II

De modis animalium secundum prudentiam et stultitiam ipsorum.

quid simile prudentiae, quod regit animalia in opere. Quædam enim sunt domestica, et quædam silvestria, et quædam audacia, et quædam timida, et quædam aliquid simile intelligentiae habentia, et quædam non, sed potius videntur esse stolida et stulta.

CAPUT I.

De prudentia et stultitia diversorum animalium, et potissime de discretione cervorum.

Modo etiam animalia diversificantur secundum mores, qui modus est secundum cognitionem et prudentiam, vel ali-

Dicitur autem communiter, quod in ovibus et arietibus et capris major est privatio intellectus et prudentiae, quam in aliis quadrupedibus, eo quod magis vadunt in vanum et inutiliter, ita quod exeunt a locis commodis ad loca deserta, et manent sub pluvia, propter quod etiam a locis suis incommodis non moventur aliquando, nisi pastor moveat ea praeminando arietes, tunc enim sequuntur arietes : propter quod etiam repulse oves ab igne quando ardent caulae, recurrunt in ignem, et similiter faciunt equus et mulus, sed non tantum sicut oves. Dicitur etiam, quod quando caprarum rapitur aliqua ab aliquo animali praedante, subito eriguntur aliae caprae, et aspiciunt eam aspectu stolido antequam fugiant. Oves tamen magis sunt quietae et magis pastoribus appropin-

<--- Page Split --->

quantes quam capre, et aliis hominibus similiter. Habet autem hoc ovis, quod jucunde ambulat, et melius pascitur ad auditum musicum fistulae : propter quod etiam pastores modulantur cum fistula et cornu in pastura ovium. Ad auditum autem tonitrui magni oves impregnate aliquando abortiunt, praecipue si sole, et non in grege, sed sequestrate ambulant : quia tunc magis terrentur. Sequestrantur autem oves ab invicem, quando pastor aliis rebus familiaribus domi occupatur : tunc enim per se ambulant non coadunate propter consuetudinem exitus earum, et tunc frequenter amittuntur, sicut et vacce ab armentis separatae. Sequestrattum enim animal patitur a bestiis insidias, et devoratur, quando se solum defendere non potest.

Oves autem et capre licet sint diversarum specierum, tamen pascuntur simul frequenter : et quando pascuntur, ut frequentius ad invicem convertunt facies, et non oppositum. Capre autem minus pingues esse dicuntur omnibus aliis pascualibus animalibus.

In majori autem parte consuetudo est vaccarum, quod quando una errat et exit a grege, sequuntur eam aliae : propter quod etiam campanae talibus vaccis a pastoribus alligantur, ut per sonum campanarum in silvis aberrantes audiantur et inveniantur. Equae autem pascuntur simul in multitudine, et congregatio talium vocatur equatium vel equatia : et quando moritur una equa, et dimittit pullum tenerum, alia equa accipit ipsum et nutrit tamquam suum proprium : propter quod dicitur, quod genus equorum naturaliter diligit suam speciem : et hujus signum est, quod licet quaedam equae sint steriles et non pariant, tamen accipiunt ad se et ducunt secum pullos equarum morientium, et si pereunt pulli illi, non pereunt ex hoc quod non impendant eis curam equae illae, sed ex hoc quod non habent lac ad nutriendum pullos assumptos.

Est autem opinio de cervo, quod sit

discretior multis aliis animalibus. Observatur enim quod pariat in umbrosis juxta publicas vias existentibus, eo quod bestiae nocivae timentes transitum hominum, minus sunt in locis illis. Cum autem femina cervi peperit primo, si potest, comedit herbam quae dracontea vocatur, vel aliam quae similem virtutem habet contra venenum secundinae, quam semper cerva partam comedit, et tunc redit ad partum : et aliquando absconditur cum partu in loco umbroso juxta viam usque ad auroram quando incipit apparere lumen solis : illo enim tempore minus moventur nocivae bestiae, quia tunc colliguntur ad latibula sua. Hoc ergo tempore cum partu vadit cerva ad loca latentia, ubi sunt fissurae et concavitates petrarum aut antra aliqua, quae non habent nisi introitum unum, et in illis abscondit partum, et stat ante antrum : quia ibi potest oppugnando defendere partum ab aliis animalibus nocivis partui suo.

Est etiam signum discretionis cervi, quod cervus mas quando se sentit pinguem, latet, ne venentur ipsum homines et bestiae propter pinguedinem. Cervi etiam ejiciunt cornua in locis in quibus grave est invenire ea : propter quod etiam proverbium est dicere, « Vade ad locum ubi cervi ejiciunt cornua : » et ejectis cornibus absconduntur nolentes apparere, eo quod carent armis, et se defendere non possunt. Dicitur autem, quod nullum umquam inventum est cervi cornu sinistrum ejectum : hoc enim cervus abscondit, quasi sciat in ipso esse aliquod juvamentum. Cum autem cervi sunt anniculi, in fine primi anni non apparent cornua in capitibus eorum, nisi sicut capita quaedam prominentia dura. In secundo autem anno crescunt et elevantur quasi ad quantitatem vomeris : propter quod etiam cornua bimi cervi vomeralia dicuntur. In tertio autem anno crescunt ramosa emittentia per duo capita culmos. In quarto autem magis ingrossan-

<--- Page Split --->

tur, et addunt utrumque duos culmos, et sic deinceps singulis annis adduntur culmi ramorum in cornibus cervi usque ad sex annos, et tunc magis quam prius efficiuntur ramosa : propter quod etiam non potest cognosci aetas cervorum per numerum ramorum nisi usque ad sex annos. Antiqui autem et senio confecti cervi cognoscuntur duobus : aliqui enim cervorum in tempore senectutis dentes non habent : aut si dentes habent, habent parvos valde et consumptos, et illi non habent illos culmos cornuum interiores, qui vocantur amovetrox, hoc est, pungitivi, et sunt culmi inferiores, qui directe ad anterius versus frontem in rectum porriguntnr, et non eriguntur sicut alii : per hos enim culmos pugnat : sed per alios qui sunt in cornibus, ventilat. Senex autem cervus hos culmos non habet, eo quod ista directe anterius crescunt, et virtus deficit in semine tales culmos formandi. Ejiciunt autem cervi cornua in primo mense veris, qui est Martius : et tunc per diem latent in locis nemorosis, et condensis multarum arborum et frutectorum, in quibus multae sunt herba pascuales, eo quod tunc timent.lupos, et per tempus illud nocte pascuntur quousque creverint cornua eorum : et cum exeunt eis cornua, stant ad solem, et quaerunt calorem solis, ut arescant eis cornua et maturescant per calorem solis : et cum cornua dura sunt, et recessit dolor et sensus ab eis, recedunt a locis illis, et vadunt ad arbores, et confricant cornua ad eas, ut auferatur pellis a cornibus : et tunc exeunt securi, quoniam habent arma.

Fertur autem in antiquo tempore captum esse cervum, super cujus cornua crevit aliquid hederae et cucurbitae sivestris : et hoc non accidit, nisi quia cornua cervi primo mollia conceperunt radices aut semina illarum herbarum interius in concavitate sui, ubi major fuit humor, ex quo cornu nutriebatur quando cervus jacebat in herba : et postea pullulaverunt herba antequam induratum esse cornu :

et postea indurato cornu, induratae sunt herba nutrita ab interiori humore cornu, sicut eaedem etiam herba aliquando crescunt in arboribus et lapidibus.

Adhuc autem quando nocet cervo superfluitas congregata in ipso venenosa, quae feida vocatur, aut quando forte mordetur a serpente aut ab alio venenoso, congregat cancros et comedit eos pro medicina : et ideo opinantur quidam cancros esse medicinam contra venenum, licet non conveniant aliquando.

Amplius autem quando parit cerva, subito comedit secundinam antequam cadat super terram et cum adhuc adhaeret partui : et est opinio quorumdam, quod secundina sit venenosa, propter quod comedit draconteam.

Adhuc autem quidam modus venationis cervorum et maxime capriolorum est secundum hunc modum. Vadunt namque homines duo, vel plures, aut unus solus : et folio sub lingua posito sibilat imitando vocem pulli, et ad hunc sonum prodit cervus, et praecipue capriolus, et sequitur sonum illum, quia delectatur in ipso : et tunc trajicit illum sagitta aut venabulo. Dupliciter autem prodit de latibulo : si enim prodit erectis auribus, et porrectis anterius fortiter audit, et jam deprehendit esse insidias, et quaerit fugere : si autem retrorsum convertit auriculas et dimittit, absque dubio sono delectatur et imitatur eum, et tunc facile decipitur. Quando autem lupos fugiunt, cervae partus suos secum ferunt : et si venatorum aliquis deprehenderit cervas currentes fugere lupos, nati saltant super herbas et arbores, et latent ibi : quia tunc lupi fugiunt a prasentia venatorum. Cum autem cum partu jam perfecto exeunt de cavernis, primo comedunt aliquam de draconteis herbis, diu masticantes, ut dentes per masticationem faciant acutos et incidentes.

<--- Page Split --->

mittum superadimplent se cibo si habent, ut humor putrescens in stomacho immisecatur cibo, et cum ipso facilius evomatur.

Eodem etiam modo animal quod Græce ferdalie, quod Avicenna Latine nominat leopardum, quando comederit herbam venenosam quae fridalidon Græce, Latine strangulator leopardi vocatur : et cum incipit degulari et suffocari, quaerit squibalum hominis, et comestione illius liberatur a veneno herbe. Squibalum enim hominis præcipue quando recens est, et non evaporavit ab ipso virtus stomachi et intestinorum, habet tyriacæ virtutem. Eadem autem hæc herba dicitur interficere et degulare lupos et leones, propter quod venatores leonum, vasa plena stercore squibalico hominis ponunt sub arboribus, et occultantes se non longe rapiunt vel interficiunt leones, qui ad vasa illa gratia medicinæ accedunt : et similiter faciunt lupis propter medicinam illuc venientibus. Dicunt autem quod leopardi eodem rapiuntur artificio. Simili autem et non eodem artificio utuntur quidam ad capiendos cervos, ponendo videlicet medicamem cognitum in loco aliquo, ad quod cum ad curandas infirmitates cervi veniunt, capiuntur.

Dicit autem Avicenna quod leopardi venantur a lupis, et quia unus lupus non praevalet leopardo, congregantur plures, et insequuntur eum : licet enim velocior sit leopardus lupo, non tamen diu continuare potest cursum velocem : et cum lassatur, capitur ab ipso : et ideo quas semper leopardus ambulat in abscondito, quasi latens : et ideo leopardus domesticus, non diu insequitur feras quas venatur.

Adhuc avis Ægyptiaca quæ Græce anschicomon, Latine autem ibis vocatur, et est ciconia tota nigra in dorso, et invenitur grisea, quando videt serpentem alatum, qui Græce vocatur hasiom, et hanc avem Avicenna thiamon, Solinus autem vocat ibidem, sicut ante diximus.

De prudentia animalium in provisione medicaminum contra infirmitatem.

Sunt autem, quod mirabilius videtur. animalia industriam quamdam de medidicaminibus habentia, et e contra quaedam nulla sua nocumenta abstergunt per medicinam. Capri enim montani qui sunt in Cretæ insulæ montibus, et in alpibus altissimis Germanicæ, qui propio nomine ibices vocantur, quando sagittis venatorum percutiuntur, et ferrum remanet in vulnere, quærunt, ut dicit Aristoteles, polegium cervinum sive agreste, quod Avicenna leluon Arabice vocat, et applicant illud plagæ, et tunc exit ferrum de corpore ipsorum. Aristoteles tamen dicit, quod comedunt ipsum, et per virtutem herbæ in corpore diffusam ferrum exit.

Similiter autem et canes secundum diversas infirmitates suas comedunt radices herbarum, et herbas diversas notas ab ipsis contra infirmitates suas. Herba autem quam sæpius comedere videntur, est gramen. Aliquando tamen comedunt radices provocantes vomitum, ut facile ejiciant humorem : et ideo etiam ante vo-

<--- Page Split --->

Hæc igitur avis, quando prædictum videt serpentem, clamat voce aves alias sui generis advocando in auxilium : et tunc omnes simul ponunt se in luto, et postea in terra pulverulenta et arenosa, ut adhæreat viscositati luti : et tunc intrant in aquam, ut indique ad corpora earum affluat eis lutum : et sic armatae congrediuntur cum serpente alte volantes ad eum in aerea, sicut dicit Solinus. Tenchea autem qua est species quaedam crocodili cum superfluitates cænosas sentit multiplicari circa dentes, aperit os magno hiatu, ita quod dentes ejus apparent : et tunc in os ejus descendunt aves quae Latine strophilus, sive strophili dicuntur : et est avis similis picae varia aquatica, habens rostrum sicut est rostrum anatis : et intrantes mundificant ei dentes. Et quia tenchea sentit ex hoc juvamentum, non nocet eis : et cum vult eas ejicere ex ore, movet collum quasi gargarizando, et tunc evolant. Dicit tamen Avicenna quod aliquando devorat eas, quando famescit.

Adhuc autem tortuca qua de genere reptilium esse videtur, et minus habere nobilium virtutum animæ : tamen sagacitate naturali postquam comederit viperam, comedit originam agreste, ut calore herba frigiditatem vincat veneni. Expertus est enim aliquis tempore Aristotelis, quod tortuca non ivit comedere viperam, nisi in loco ubi copia fuit agrestis origani. Et cum aliquando eradicatum fuit origanum, et tortuca rediens comesta vipera quaereret originam, et non inveniret radicem origani, mortua fuit ex virtute veneni. Narrat etiam Avicenna, quod quidam senex multum expertus in ventaionibus et fide dignus, retulit ei, quod vidit avem tardam quae mali est volatus, pugnantem cum vipera, et saepius cum vulneraretur a serpente avis, secessit retrorsum, et comedit de quadam herba, et ea gustata redivit ad pugnam. Senex autem qui latebat in abscondito, evulsit herbam : et cum avis vulnerata rediret, et herbam non inveniret, fecit strepitum

magnum, et vocem emisit querulam, et mortua cecidit : et cum describeret colorem herba, et figuram, aestimabatur ab Avicenna esse lactuca agrestis.

Adhuc autem avis vocata eptieches, quando cum vipera pugnat, comedit rutam, eo quod vipera fugit odorem ruta, sicut fere omnia alia venenosa. Et caper agrestis montanus tempore fructuum quando in eo superabundant humores crudi, medicatur sibi per comestionem herbarum amararum, ut dissolvatur viscositas qua est in ipsis. Et canes quando multum habent in ventre ex torsionibus vel humoribus pungitivis acutis, comedunt spicas tritici ut lenificentur ex illis. Et animalia qua halachalie Arabice vocantur, et sunt apud nos cervi et equicervi, vulneribus suis medicantur comestione origani montani : et hoc saepius visu experti sunt venatores.

Gali etiam, quod nos vulpem vocamus, aliquando cum aliquo pugnat serpente, et tunc comedit rutam, eo quod, sicut diximus, odor ruta serpenti contrariatur. Draco etiam cum infirmatur, comedit fructum planta qua thairharson Grace vocatur. Similiter autem ladach et alia aves quando pugnando ad invicem vulnerantur, applicant vulneribus suis origanum agreste, et etiam comedunt ipsum, et curantur ex ipso.

Gali autem quod est vulpes, non solum habet astutiam in medicamine sui nocumenti, sed etiam in capiendo aves, quando jacendo fingit se mortuam : et cum aves insident ei, degulat eas, sicut degulantur lupi et arietes, quando abscinduntur cannae gutturis eorum. Hoc autem genus animalis licet cum quibusdam serpentibus pugnet, tamen maxime pugnat cum serpente qui comedit mures, eo quod etiam vulpes mures comedit : et haec pugna multoties sensibiliter apparuit venatoribus.

Est autem et alia animalium sagacitas in praesentiendo nocumento, quod fit ex aeris et elementorum immutatione : sicut hiricii praesentire dicuntur ventos

<--- Page Split --->

aquilonares et austrinos, quoniam ante hos ingrediuntur cavernas et obstruunt os cavernae versus partem unde venit ventus, timentes laedi a vento. Cujus signum est, quod quidam civium Constantinopolitanorum fertur habuisse hiricium, cujus absconsiones et proditiones ex caverna ipse solus intellexit : alii autem non intellexerunt : et per illum praedixit ventos nautis, et factus est dives.

Est autem animal aliud quod ankatinos Graeci vocant, quod Avicenna katim appellat, et est apud nos pullos comedens et inimicum pullis, quod gallice fissau 1 vocatur, Germanici autem illibenzum vocant, et est animal longi corporis sicut leporarius quando est calulus : et membra ejus inferiora sunt valde dura, et color faciei ejus, et quod est sub gula et ventre, praefert ruborem : sed in dorso est subnigrum, et in astutia simile est vulpi, et est libenter habitans in domibus hominum, eo quod cibus ejus est in domibus eorum : diligit enim mel, et ideo corrumpit alvearia, et odit gallinas, et ideo degulat eas, et non comedit ex gallinis, nisi prius omnes aut multas ex eis degulaverit : et haec ingenia etiam habet vulpes. Et animal quod dicitur feiton a quibusdam, et est quaedam alia species katim, de quo diximus. Dicunt autem, quod virga maris horum animalium est ossea dura vale sicut os : sicut etiam dicitur de virga vulpis : et est opinio quorumdam, quod rasura virga illius in potu data, medicina est contra venenum : et, sicut dicit Avicenna, valet ejusdem virgae rasura contra scurriam.

De astutia majori quæ in operibus parvorum animalium esse deprehenditur.

In aliis autem astutiis quibus vivunt et reguntur in moribus animalia, magis astuta deprehenduntur esse parva animalia quam magna. In parvis enim multum est astutia, quæ etiam aliquid simile intellectui esse videtur, frequentius in operibus esse cognoscitur. Hoc autem maxime apparet in hirundinibus, quas quidam Graecorum gali, hoc est, vulpes vocant, propter astutia quamdam similitudinem. Cum enim sint hirundinum plura genera, sicut superius diximus, duo genera illarum tam artificiose nidos construunt, quod in architectura aliquid artis et intellectus videntur ostendere : commiscent enim lutum cum paleis, et contexunt nidos, gravia inferiora, et levia superiora ponendo, et erigendo parietes per artem vel aliquid arti simile, et componunt nidos sub tecto aliquo : et cum lutum non habent, intrant in aquam, et

<--- Page Split --->

deinde in pulverem, ut faciant lutum per quod domos construant, et foramen in nido relinquentes, per quod intrant. Interiora nidi faciunt mollia et calida, imponentes pilos et plumas. Et illæ quidem hirundines quæ in muris et lapidibus nidificant, concludunt luto nidum usque ad arctum foramen, per quod intrant et exeunt : et si passer intraverit, et non cito exierit, vocat alias sui generis hirundines in auxilium, et simul venientes cum luto concludunt passerem in nidum et suflocant ibidem : et tunc reparato foramine ejicit passerem mortuum et resumit nidum. Et cum habent ova, alternatis vicibus fovent ea, et masculus et fecmina : et sunt multum diligentes, ut alternatim pascant pullos suos, et emundant nidum cum rostro, efferentes stercus pullorum, et docent pullos tempore egestionis posteriora ani extra nidum vertere, ut stercus cadat extra nidum : et hoc visu oculorum quilibet experiri potest.

Idem autem genus industriæ in columbarum generibus videtur, quæ debilem primo faciunt nidum, eo quod calida habent corpora, et non multum indigent calore nidi. Habent autem hoc proprium, quod mas et fæmina conjuncti non de facili separant vinculum quod est inter eas : quia nec fæmina dimittit marem, nec mas etiam fæminam, postquam simul coiverunt : sed antequam coeant mares non habentes uxores, nituntur aliis præripere vel abstrahere fæminas : et ideo pugnant ad invicem fortissima pugna. Et dicit Avicenna se vidisse duos columbos pugnasse pro una fæmina : et fæmina accessit ad victorem, qui in prima vicit pugna : et cum revigoratus fuisset columbus victus, redivit et pugnavit iterato cum eo a quo antea victus fuerat, et devicit eum : et tunc fæmina redivit ad eum a quo prius recesserat, et dimisit alium. Est autem columbi consuetudo quando solutus est, statim ut videt columbam solutam, coire cum ea, et perfecto coitu statim columba sequitur co-

lumbum, et obedit ei. Cum autem columba non cito accedit ad nidum, masculus percutit eam alis : et cum juvenes sunt pulli et parvi, venit mas et accipit rostrum pullorum in rostrum suum, et aperit, et infundit in eos terrestrem substantiam salsam, ut ex acumine salis aperiantur papæ pullorum, et excitetur eis appetitus : et tunc vicissim alternatis vicibus cibant pullos pater et mater. Sedent autem in nido pulli quousque columba alia ova fecerit in nido, nisi habeant alium nidum columbæ antiquæ : et tunc expellit pater pullos a nido, per hoc quod ascendit super eos ac si velit coire cum ipsis. Quando autem habent alium nidum, tunc diutius manent pulli in nido suo in quo nati fuerunt. Quando autem plures columbæ habent nidos sibi propinquos ad invicem, est autem pugna pro nidis et uxoribus tota die. Columbæ autem genera et palumbi et turtures, habent hoc commune, quod uno tractu potant demisso capite, et non erigunt in potu sæpe capita sicut aliae aves : et hoc ideo est, quia collum earum est breve et amplum et simul multum capit de aqua : et hoc non est ita in aliis avibus, et ideo sæpius erigunt caput, quando potant, ut aqua liberum habeat ingressum erecto et directo collo.

Turtur autem magis amat castitatem inter alia genera columborum, et ideo non sociatur nisi uni mari sui generis, et illo vivente et fecundante eam non sociatur alteri : et quidam dicunt, quod etiam post mortem illius non conjungit se alteri conjugi : sed hoc non est probabile, neque est expertum. Genus autem columbæ quæ pbeica vocatur, longo tempore vivit et terminus communis vitæ ejus est viginti quinque vel etiam triginta anni, et jam visa est pbeica vixisse quadraginta annis : et quando senescit, multum elongantur sibi pennæ alarum et caudæ et quasi totius corporis : et ideo homines qui habent eas, præcidunt eis pennas : et hoc est accidens senectuti pbeicarum. Turtures autem et columbæ

<--- Page Split --->

frequenter solent vivere quinque viginti annis: et toto illo tempore pullificant.

Adhuc autem turtures, et id quod vocatur canex, quod est palumbus, faciunt nidos suos in uno tantum loco. Columba autem habet nidos in locis duobus, aut etiam in pluribus. Ut in pluribus autem masculi avium solent diutius vivere quam fœminæ, præter masculos turturis et palumbi, de quibus dicitur quod minus vivunt quam fœminæ eorum: et hoc scitur ex his quæ domesticae sunt et nascuntur in domibus.

Dicitur etiam, quod mares avium quæ passeres vocantur, minus vivunt quam fœminæ. Dicunt enim quod mares hujus avis non vivunt a tempore coitus, quod est principium secundi anni, nisi uno anno: et hujus signum est, quod in vere secundi anni non inveniuntur passeres nigrarum mascularum circa rostrum, et illi sunt mares. Fœminæ autem passerum vivunt diutius, quod apparet ex multa duritie rostrorum suorum, quæ accidit ex vetustate earum. E contra autem animal dictum cheathire, in æstate mutatur ad loca calida et in hieme ad loca frigida.

Similiter autem astutiae quoddam indicium est, quod turtures in æstate mutantur ad loca frigida: et forte causa hujus est, quod hoc animal est phlegmaticum valde, et in æstate in locis calidis dissolutionem et evaporationem quærit sui phlegmatis propter sanitatem: in hieme autem propter constrictionem et spissitudinem pellis non sentit ullum frigus, et ideo quærit locum frigidum.

Adhuc autem astutiae signum est, quod aves gravis volatus, sicut ortiges, et coturnices, non habent nidos in arboribus. Et similiter cubeth quod est species pulli. Idem autem de fasianis et aliis gravibus avium est intelligendum: hæ enim vadunt ad loca plana et mollia, in quibus est aliquid stipularum: et sunt devexa et fossa et ibi faciunt sibi mansionem, et aliquando muniunt eam spinis propter accipitrem et aquilas, ut sit etiam ali-

quando eis contra ventos: et ibi cubant ova sua usque ad exitum pullorum: deinde quia parentes sunt gravis volatus, et non potentes circumquaque afferre cibum pullis, contulit natura pullis, quod statim exeuntes de ovis per se circa se accipiunt cibum, et quod sunt boni motus in ambulando, aves enim hujusmodi magis confidunt in ambulando quam in volando: et ideo statim parentes pullos ejiciunt de nido, et circumducunt eos in quærendo cibum, et gratando effodiunt ipsum de pulvere per ungues, sicut gallinæ, et ortiges, et perdices, et anatæs, et anseræs, et omnes fere hujusmodi aves adunant de nocte pullos suos sub se sicut gallinæ: sed in hoc differunt a gallina, quod non habent nidum certum et stabilem per annos multos sicut gallina, sed uno anno ovant in loco uno, et in alio loco in alio: et hoc ideo faciunt, ne venator cognoscat nidum ejus: et si quandoque inveniantur pulli parvi a venatore, mater fingit se non posse volare, et volitando cespitat circa venatorem, donec fugiant pulli, et tunc fugit et ipsa: et cum recessit venator, clamat convocando pullos, et circumducit eos ad cibum quærendum sicut prius: et hoc faciunt fere omnes aves, quamdiu pulli earum inveniuntur a venatore.

Hoc autem genus pulli quod cubeth vocatur, non minus ovat quam decem ova, et aliquando ovat sedecim: et, sicut in præcedentibus diximus, ista avis in multis est mali moris, et astuta valde, et licet in hieme gregatim volet, tamen in tempore veris una segregatur ab alia, et combinantur mas et fœmina: et tunc pugnant pro nidis et coitu mares inter se, donec quilibet mas accepit fœminam suam, et ipsam sequitur coeundo sæpius cum ipsa: hæc enim avis diligit coitum: et ideo etiam quando mas invenit fœminam super ova, coit cum ea, et frangit ova, nisi fœmina sit sollicita circa ova cubanda, et ideo fœmina abscondit ova a masculo: et si aliquis homo appropinquat ovis, circumvolat hominem illum

<--- Page Split --->

quasi non potens volare, donec pertrahat eum ab ovis, et tunc redit ad ova : et dicitur quod haec avis habet hoc proprium, quod mas ejus pugnat cum mare fortiter et victus obedit victori, et victor ascendit super victum, et coit cum eo sicut cum fœmina : et si contingat, quod victor aliquando in secunda pugna vincatur ab eo quem prius vicit, tunc ille qui sustinuerat coitum, vice versa ascendit et coit cum ipso : sed hoc non semper fit, sed tantum uno tempore anni, quod est principium veris, quando haec avis multum desiderat coitum. Similiter autem accidit ortigiis sive ortigometris. Galli etiam faciunt hoc, ut dicitur, in locis qui sunt in regione quæ vocatur Leylychynie. In locis enim illis omnes galli juvenes non vetusti apropinquant sibi et pugnant, et victor nititur coire cum victo, quando sunt sine gallinis.

Adhuc autem cubeth domesticus coit cum agresti, et vociferat ad cum, et cognoscit eum : et ideo venatores volentes capere cubeth, incarcerant in cavea feminam, et habet cavea maculas per quas videtur a marc, et habet receptaculum in quod potest intrare in una parte : et tunc cubeth mas agrestis intrat ad eam, et capitur : et aliquando intrant plures per hunc modum. Sed haec avis habet hoc, quod habet rectorem, qui antecedit : sicut et facit grex perdicum : et cum ille intrat primus, tunc post eum intrant alii. Aliquando autem videns fœminam, vadit ad eam cum silentio, ne alii audiant ut solus coeat cum ipsa, et tunc aliquando solus capitur. Similiter autem fœmina agrestis cubans ova, audiens venientem marem, occurrit ei recedens ab ovis, et sustinet coitum ejus, ne frangat ova : et hoc idem facit fœmina pavonis, et fœmina ortigometrarum. In tantum enim istaaves diligunt fœminas, quod aliquando absorpta deliciis cadunt in manus venatorum, quando sunt cum fœminis in coitu : haec enim accidunt cubeth, et dictis avibus propter coitum : et tales sunt mo-

res earum in cocundo, et fovendo, et ovando, et pullificando.

Adhuc autem quarumdam avium nidi sunt super arbores, et quarumdam super terram, et quarumdam sunt in lapidibus excelsis in montibus, et quarumdam in muris. Nidi enim arroem et anatis et anseris et gruis et hujusmodi generum avium sunt in terra. Non enim solum avium male volantium nidi sunt in terra, sed etiam quarumdam qua sunt boni volatus. Omnis enim avis cujus pullus bene ambulat antequam complete sit pennatus, et per se quærunt cibum, ita quod parentes non dant eis cibum in rostro, sed circumducunt pullos per locorum diversitatem in quibus invenitur cibus, nidum oportet facere in terra: quia aliter pulli præcipitarentur quando quærunt cibum. Et hac de causa aves quae dicuntur Græce kocorom et scolopozom et artogom, non nidificant, neque stant cum pullis suis super arbores, sed super terram. E contra autem aves quae vocantur duræ, et kolokytem, quaë sunt apud nos sicut picus, et merobs, et hujusmodi aves, non stant cum nidis suis super terram, sed super arbores: pulli enim hujus avis non statim ante pennationem sunt boni pedis: et cibus quo cibant pullos, est in ipsis corticibus et ramis arborum: propter quod etiam abscindunt arbores propter vermes qui sunt in eis, et propter alia animalia quaë sunt in arboribus, sicut sunt formicae, et caetera genera vermium quaë colligantur in ramis arborum a generibus picorum. Cum enim pulli hujusmodi avium exeunt ab ovis, accipiunt talia minuta animalium cum lingua, et comedunt ea: quoniam, sicut in antecedentibus diximus, hae aves habent linguam longam et latam, et scansione valde veloci transeunt per stipites et ramos arborum, et habent fortiores et acutiores quam sint ungues taleon, quaë est avis terrestris: et tales ungues dedit eis natura, ut habeant eos pro principio et causa instrumentali hujus scansionis et transitus per arbores: quia tales ungues

<--- Page Split --->

bene infiguntur in lignis arborum, et tenent avem scandentem ligna erecta : propter quod etiam aliquando subtiles ramos et cortices arborum perforant cum unquibus suis.

Invenitur autem unum genus dure sive pici, quod vocatur kodurom Graece, quod quidam vocant kafraheos ciboleth, sub quo etiam comprehenditur aliud genus quod vocatur rubom, quod visibiliter perforat ligna : et haec sunt apud nos tria genera picorum variorum majora et minora, et aliud genus pici majus isto, quod apud nos motol vocatur, et hoc efficacius est in perforando, cujus garritum et volatum observant augures. Tertium autem est apud nos nigrum majus omnibus praedictis, et est modicum minus quam gallina, et hoc semper nidificat super arbores, et praecipue super olivas in terris ubi crescunt olive. In terris autem nostris omnia haec genera nidificant in arborum concavitatibus, et picus quidem omnis capit formicas et vermes qui sunt in lignis et corticibus arborum, et in capiendo perforat arbores fortiter, ita quod exsiccat ramos earum in tantum, quod Avicenna dicit, quod picus niger aliquando ad unum ictum exsiccat ramum arboris : tantum enim duritiei habet in rostro, quod nucern amigdali positam in foramine arboris perforat, cum sit durissima, et comedit nucleum : et hoc saepius experti sumus in ponendo nucern amigdali in foramine quod fecit : rediit enim et perforavit eam nobis videntibus, et confregit cito, et comedit nucleum : cum tamen non quaerat nuces amigdali in cibum : sed cum obstruitur foramen quod fecit, redit, et in aviditate quaerendi vermes devorat nucleum amigdali, et sub ipso quaerit vermes.

De astutia avium magnarum in ordine excubiarum, et sagacitate venandi cibum et eligendi locum mansionum suarum.

Est autem adhuc aliud in quo deprehenditur naturalis quorumdam animalium astutia. Grues enim quodam genere ordinatissimae sapientiæ utuntur in volando, quando se transferunt de locis in quibus sunt longo volatu ad loca remota: tunc enim propter continuum volatum lassantur multum et dormiunt profundo somno, ita quod de facili capi possent, nisi per sapientiam ordinarent excubias vigilum, et alia opera ordinarent sapienter. In volatu igitur ascendunt altissime, ut videant loca ad quæ tendunt, et ad ipsa dirigant volatum sine errore et per compendium : et si obviam habent nebulas vel nubes obscuras et pluvias impedientes ne se invicem possint adspicere, vociferant et percutiunt aerem alis fortiter, ut ex auditu una se dirigat ad alteram : et quæ magis regit alias, posteriorat se, ut facilius ab omnibus postremis audiatur : et quando cadunt lassatæ super terram, rector non dormit cooper-

<--- Page Split --->

to capite sub alis, sicut aliae plicant caput et dorsum, et caput sub pennis alarum abscondunt, sed potius dormit detecto capite et erecto, ut facilius audiat insidiantes : et si longe viderit vel audierit hominem, vel aliud nocivum, vociferabit et nuntiabit aliis excitando eas. Aliae enim totam sollicitudinem excubiarum committentes rectori, dormiunt reflexo capite sub alis, et dormiunt continue stantes super unum pedem, ut alter requiescat. Arte autem ista grues non utuntur, quando sunt in locis mansionum suarum : quia tunc non ita laborant, neque ita profunde dormiunt.

Est autem aliud genus aquaticarum avium, quod Aristoteles vocat falakinem, Avicenna autem appellat balazub : et haec habet astutiam naturalem deprehendendi, quod corpus alzum sive ostrei non facile separatur a testa crudum, sed decoctum separatur, eo quod tunc in se contrahitur, et transglutit ipsum primum cum testa : et postquam calore hepatis sui fuerit decoctum, evomit ipsum, et tunc rostro separat ipsam carnem a testa, et comedit eam dimittendo testam, eo quod illa non nutrit. Ostreum autem illud vocat Aristoteles conchos, quod sonat idem quod concha, et est ostreum valde magnum, et mollem habens carnem.

Ex industria autem naturali quaedam aves agrestes mutant loca mansionum suarum propter diversitatem vitae suae, quae indiget diversitate loci propter caloris et frigoris et siccitatis et humoris diversitatem, et propter diversitatem cibi, et propter educationem pullorum, qui aliquando juvenes in uno loco vivere non possunt, et quando antiquantur, fortiores sunt ad sustinendum alium in quo sunt qualitates asperiores, quas in tenella aetate sustinere non possunt.

Adhuc autem ex industria naturali est, quod quaedam aves sollicitantur de pullis suis in nido fovendis et cibantis, et quaedam sunt quae e converso faciunt, quia quam cito confortantur pulli, vicem red-

dunt parentibus, eo quod parentes in senectute destituuntur : et dicit Ambrosius, quod « ciconiae inter alas deferunt antiquos parentes, et defendunt ab avibus vulnerantibus eas, et dant eis cibum : propter quod etiam ab antiquis Romanis ciconia pia avis appellabatur. »

Similiter autem et in aliis quaedam habent subtilitatem et industriam in vivendo, quaedam autem non habent, aut in paucis habent. Hinc est etiam, quod provident sibi diversa loca ad habitandum, quoniam quaedam manent in lacubus, quaedam autem in fissuris et concavitatibus et antris lapidum in montanis altis, sicut avis quaedam quam koradyriem vocant antiqui Graeci : et est quaedam species noctuae. Est autem avis mali coloris aliquando apparens de nocte, et fugiens et latens de die : haec enim ex naturali industria in fissuris habitat, ne ab aliis avibus deplumetur.

Ex hujusmodi etiam industria est, quod accipiter ponit nidum suum sicut et falco, in altissimis montibus, in concavitatibus lapidum, ne de facili pulli auferantur : quoniam pullis ejus ponuntur insidiæ magis quam pullis aliarum avium, eo quod cum ipsis homines venantur alias aves. Hæc etiam genera avium carnem crudam conedunt : et quia cor non infirmatur in aliquo animali vivo, quod suas potest exercere actiones vel operationes, diligunt cor in cibum, et illud libentius comedunt, ex industria naturali cognoscentes ipsum esse sibi cibum saniorem. Hæc autem earum sagacitas aliam facit in eis diversitatem : quoniam quaedam earum aliam prædam capiunt in æstate, et aliam in hieme, eo quod quorumdam animalium melior et sanior est caro in æstate, et aliorum melior et sanior est caro in hieme. Ex hujusmodi autem subtilitatibus aliquando vehementer abscondunt nidos et pullos, ita quod quidam dicunt nullum umquam vidisse nidum aradam, hoc est, vulturis, et aliarum quarumdam aquilarum, aut pullos ejus : et ideo dicunt di-

<--- Page Split --->

xisse sophistam, Chaisomes vocatum, quod aradam venit a terra remota, sicut in antecedentibus diximus : sed falsum est expresse quod dixit, nam in nostra terra abundanter nidi et pulli vulturum et aliarum inveniuntur aquilarum : verumtamen est quod longe volant pro cibo, et aliquando juxta cadavera inveniuntur multæ simul, et quod nidificant et pullificant in montanis, quæ vix aliquis potest ascendere, et pullificant unum pullum vel duos, quoniam plures nutrire non possunt.

Adhuc autem propter similem industriam etiam quædam alicæ aves manent in montibus, sicut illa quæ Græce vocatur kokom, et ea quæ vocatur bromos, quæ est avis rapax bonæ vitæ et longæ, et dulcis et musici sibili sive garritus, et hæc est ignota in terris nostris. Ex eadem etiam solertia ea quæ Græce vocatur cokoylom, hæc est merula, manet in locis spissis consistis arboribus et spinetis, et in fissuris lapidum. Similiter autem avis dicta dereolirm, quam Latine trochilum vocant, ex cautela naturali fugit aliquando, et aliquando remanet secundum diversitatem temporis et sui cibi abundantiam, et ex sagacitate regiminis suæ vitæ vocatur a quibusdam artifex, et a quibusdam senex propter sapientiam, et a quibusdam etiam rex nominatur : et ideo etiam licet avis sit multo debilior quam vultur, vel aquila, tamen ex artis sagacitate pugnat cum eis, et nocet eis frequenter.

Adhuc autem quædam avium maritimarum propter astutiam suam raro deprehenduntur, sicut ea quam chikylom Græci, nos autem melbam magnam vocamus : hæc enim valde cavet retia aucupis : sed postquam capta est, optime domesticatur, eo quod multæ disciplinæ perceptibilis est.

Amplius autem omnes aves, quæ habent corium inter digitos, habent natandi industriam, et manent in ripis maris et fluminum et lacuum. Natura enim unicuique dat id quod sibi convenit. Multæ

autem quæ sunt fissorum digitorum, habent convenientiam ad tenendos ramos arborum, et ideo manent in locis nemorosis multarum arborum : et quædam illarum aliquando etiam venantur in aquis non natando, sed peditando, sicut ardea, et quædam alicæ, sicut avis quæ anton a Græcis vocatur : hæ enim manent juxta fluvios : est autem avis hæc pulchri coloris et bonæ vitæ. Et similiter ea avis quam vocant aratharim Græce, quæ mergus magnus vocatur Latine, manet in littore maris, et submergit se in aqua, et manet tantum temporis sub aqua, quantum homo potest ire per milliare, ambulando æquali passu inter velocem et tardum : et quantitas hujus avis minor est quantitate accipitris, et in mergendo habet magnam venandorum piscium industriam.

Cygnus etiam quem chokum antiqui Græcorum vocabant, est de genere illarum avium, quæ corium habent inter digitos, et manet in ripis lacuum, ubi etiam arborum sunt umbræ, et est mansuetæ vitæ et bonæ naturæ in moribus, et pullificat bonos pullos ad esum hominum habiles, et vivit diu, ita quod efficitur magnæ senectutis, et habet hoc proprium, quod si aliqua avium rapacium sicut vultur vel aquila inceperit pugnam cum eis, defendunt se fortiter, sed non incipiunt pugnam cum talibus avibus : ita quod aliquando vincunt, et aliquando vincuntur. Temporibus enim nostris multis videntibus ex nostris sociis pugnavit aquila cum cygno, et elevabantur tam cygnus quam aquila ita in altum, quod invisibiles facti fuerunt nobis, et nobis jam contemplantibus quasi post spatium duarum horarum, deciderunt : et aquila fuit super cygnum, et vicerat eum, et projecit in terram, et stetit super eum, et accurrens famulus noster cepit cygnum, et aquila fugit. Est autem hæc avis musici et dulcis sibili, sed raro cantat, nisi in obitu alicujus earum : tunc enim musicas voces ita alte levant, quod ad distantes audiuntur maris et fluviorum ex-

<--- Page Split --->

tremitates. Hoc enim jam tempore Aristotelis expertum est, quod quidam homines juxta mare voces dolorosas hujusmodi audierunt avium, et post modicum quasdam illarum mori viderunt. Ego autem expertus sum, quod hujusmodi voces dant in qualibet tribulatione existentes.

Avis autem quam conidem vocant, raro valde videtur. Est autem avis manens in montanis et desertis locis, nigri coloris, et habet fere quantitatem accipitris. Et est quaedam alia quae fahymekon vocatur, quae est similis illi, sed non eadem : et sunt istae aves longae et graciles respectu aliarum avium. Aliqui autem hominum vocant manidem eam, quam nos conidem vocavimus. Homerus autem vocat eam hakidam. Vulgariter tamen vocatur conidem. Et alia adhuc istius generis invenitur quae oblirum vocatur, et quidem dicunt hanc esse similem alii quam cokim vocant, et haec non apparet de die, cum tamen acuti visus sit sicut et vultur : venatur autem de nocte, et pugnat cum vulture et bubone, et aliquando tam acriter sibi cohaerent, quod levantur a pastoribus qui vident eas pugnare nocte. Convenit autem cum magnis avibus rapacibus in hoc, quod non ovat nisi duo ad plus ova, et quod nidificat in lapidibus et cavernis. Similiter autem et grues tam acri pugna aliquando pugnant ad invicem, quod aliquando ab accurrentibus acceptae deprehenduntur : et haec pugna remanet inter eas longo tempore propter memoriam mali illati : haec enim avis sagacitate naturae memor est malorum. O vant autem duo ova, sicut in antecedentibus diximus. Avis autem quae kyche a Graecis vocatur, et imaginationem et providentiam quamdam habere videtur : ex imaginatione enim quasi quotidie fingit novas voces modulatas et musicas, et praecipue tempore coitus sui, et tunc ovat ut plus novem ova. In nido autem tanta utitur arte, quod etiam arte praedita esse videtur. Quaerit enim materiam ex lana et

pilis, et componit altissime colligando. Prudens autem esse videtur : quia cum cadunt glandes, aggregat ex eis in nidum suum, quod sibi sufficit per hiemem.

Aliae etiam quaedam aves cum sagacitate videntur pietatem animi habere, quae est benevolentia in parentes. Dicunt enim, quod avis vocata lalath, cibat in autumno parentes, patrem videlicet et matrem, sicut in vere cibata est ab eis. Quidam tamen dicunt, quod non cibat haec avis parentes nisi in senectute, quando virtus earum deficit, sicut superius diximus de ciconiis : sed de ave vocata marochos referunt, quod non tantum in senectute cibat parentes, sed omni tempore postquam acceperit virtutem volandi et industriam quaerendi cibum : tunc enim statim recedentibus filiis a nido, parentes intrant in nidum, et manent in eo sine labore procuratae a filiis. Et femina quidem hujusmodi avis tempore fructuum primitivorum pulificat sex vel septem pullos, et dum ipsa cubat, cibatur a mare, et faciunt sibi nidos in altissimis locis praeruptis moibus quae cavari possunt ita quod intrant in antrum per quatuor cubitos aut plures, et ibi faciunt nidum sicut hirundines terrestres.

Est et alia avis hobarim vocata, quae est citrina, ejus enim inferiores partes sunt declinantes ad citrinitatem, et quantitate aequalis est fere avi quae coratom vocatur, et ovat quinque vel sex ova, et nidificat in plantis quibusdam quae ceomokoron Graece vocatur, et sunt arbusta quaedam, et ingeniosse componit sub eis lanam et pilos, et facit nidum fere similem nido cocokom, haec est avis quae nutrit gugulum, et sicut avis quae vocatur Graece cicatha, quam Latini chinomolgum vocant, componunt istae aves nidos suos sphaerice. Chinomolgus autem facit nidum sphaericum, et facit introitum valde parvum, et construit et aspergit nidum suum cum cinnamomo optimo, quod adducit valde de longinquo ubi nascitur cinnamomum : et interius resper-

<--- Page Split --->

git et construit nidum suum ex ipso, et construit hunc nidum in altissimis arboribus, et colligat in cacumine ad ramos arborum, ut inaccessibilis sit ab hominibus volentibus colligere cinnamomum. Homines autem regionis illius accipiunt quassatam longam, quam Græci astorum vocant, et excutiunt nidum ab arbore, et aliquando sagittis plumbatis deponunt, et colligunt cinnamomum. Est autem hæc avis major modicum passere : et color ejus est cœlestis et citrinus, ita quod isti colores distincti sunt in ave ista per varietatem quamdam, et habet rostrum, cujus color etiam declinat ad citrinitatem. Figura autem nidi sui assimilatur figurae pineali, sed non habet colorem viridem sicut pinea : color enim nidi declinat ad rubedinem propter cinnamomum, quod imponit. Figura igitur nidi, est sicut figura ventosæ quæ habet collum longum. Et inveniuntur nidi isti diversæ quantitatis. Quidam enim sunt parvi, et quidam majores : et sunt in medio concavi, ubi aves sedent. Est autem hic nidus potius manu separabilis, quam secabilis ferro : quia propter artificiosam complexionem et compositionem materiæ non de facili ferro secatur, sicut nec nidus pici, qui constructus est ex lignis sibi invicem implexis et insertis. Sed per manus ligna hujusmodi dislocantur, et separatur nidus, sicut fit in pomo pineæ, quod ex lignis sibi valde consertis componitur, quæ facilius manu dislocantur, quam ferro scindantur. Adhæc autem quando nidus iste est in fruticibus juxta mare, mare non intrat in ipsum, quoniam introitum facit hæc avis valde strictum, et de materia quæ intumescit per aquam sicut spongia, et tumore suo claudit viam ne aqua ingredi possit : quæ tamen materia ave veniente comprimitur et exsudat aquam, et præbet avi introitum. Et ex hoc deprehenditur avis hujus mira sagacitas in faciendo nidum. Dubium tamen est, ex qua materia hæc avis faciat nidi sui introitum. Quidam enim dicunt, quod facit ipsum ex spinis anima-

lis dicti bellocum, hoc est, aculeati, intermixtis spongiosis quibusdam corporibus. Quidam autem ferunt eam hunc introitum ex pure spongiosis componere. Vivit autem hæc avis ex venatione piscium, et est avis luxuriosa valde tota vita sua coiens, et coire incipit post quatuor menses. Avicenna autem omnino aliter tradit de ave ista : dicit enim quod chinomolgus respergit nidum suum sphæricum de cinnamomo, et nidificat tantum in altissimis summitatibus arborum, et numquam in littore maris, et nidum facit de filis et pilis et lanis, et interiora de cinnamomo : et hic nidus dejicitur sagittis plumbatis, sicut dictum est.

Alia autem avis est quam vocant favorath Græco sermone, quæ est picus marinus et agrestis, quæ major est aliquantulum passere, cujus color est color lazuli cum aliquanto virore : et rostrum ejus est longum subtile, declinans ad nitorem. Nidus ejus habet similitudinem pomi pineæ, et facit nidum ex materia quadam quæ assimilatur ossi sepia, et est concavus ad modum cannae. Est autem materia dura valde non de facili secabilis aut findibilis, sed est conteribilis multum : et apertura nidi sui est adeo parva, quod aqua maris in effluxu non potest intrare : sed ad hoc juvat materia ex qua fit, quæ intumescit ex humore maris. Hanc autem materiam vocant homines terrae illius aculeum, eo quod os ex quo construitur nidus, est ex quodam animali quod vocatur aculeus. Et hæc avis vivit ex venatione piscium maris, et aliquando vadit ad fluvios qui sunt juxta mare, et sua ova sunt quinque numero, et luxuriat toto tempore vita suæ, et incipit coire in ætate quatuor mensium : et hoc est probabilius, quam primum quod dictum est secundum Aristotelem, cujus liber apud nos in multis est diminutus. Hakocom autem, quam nos upupam vocamus, ex industria naturali materiam nido suo congruam colligit stercus hominis, quia virtutem quamdam habet tyriacæ contra venenum, et est medicina

<--- Page Split --->

sibi contra venenum, sicut et leopardo et leoni. Hæc etiam avis variat modum vocis in duos modos, æstate, et hieme, aliter vocans sicut plurimæ avium agrestium. Avicenna tamen dicit de hac ave, quod colorem mutat hieme et æstate, potius quam vocem.

Passerum etiam Lybiæ sunt multa genera, sed in hoc conveniunt, quod faciunt omnes multa ova valde. Et quoddam genus vocatur maletutyon, quod multa ponit ova. Alia autem genera ovant decem ova, aut undecim et aliquando viginti, quæ omnia pullos emittunt : et facit passer iste nidum suum in concavitatibus arborum sicut apud nos parix, et cibantur isti passeres vermibus, et habent proprium, quod cum capiant vermes in arboribus et gyrent libros arborum, tamen non habent linguas acutas sicut picus, eo quod beneficio rostri totum perficiunt, nec ita cavant arbores sicut picus. Avis autem dicta habynom, est valde mansucta in moribus, et habet pedes citrinos, et facit multos pullos, et nutrit per magnam industriam quærendi cibum. Avis autem dicta florietus, est apta ad discendum : et hanc avem vocat Avicenna handon, dicens quod est imitatrix gestuum humanorum sicut simia, et habet in cantu delectabiles modulationes, nec habet acutam extremitatem in lingua, quod tamen fere omnibus convenit avibus, et hoc est sibi proprium. Est autem avis astuta sicut simia, et est mali coloris aliquantulum ad nigredinem pallidam declinantis. Avis autem leke vocata, propter debilitatem suorum spirituum in ætate manet in umbra, ne calore solis exspirent ex ea spiritus : et in hieme sedet in sole, ne exstinguantur frigore. Adhuc autem in æstate manet semper in locis quæ ventis opponuntur, eo quod est rare substantiæ, et cito siccaretur et perflaretur per ventum. Est autem hæc avis parvæ quantitatis, et debilis vocis, propter suorum spirituum tenuitatem. E contra avis vocata edepellus, pulchram sonoram habet vocem, et pulchrum aspectum, et conve-

nientem figuram, et hoc habet proprium, quod ut dicitur, quasi semper est peregrina : semper enim fere manet extra regionem sua habitationis et nativitatis.

Est autem et alia avis quæ fraudius a fraude nomen accepit, eo quod magnæ est fraudis, et agit vitam in astutiis, et hahet plures species, quarum una citharim dicta, multæ est fraudis, tamen est mansueti moris, et bonarum consuetudinum, et est habens multos pullos : et hanc aliqui putant esse meropem. Est enim avis pulchra viridis multæ generationis, de abscissione arborum vivens, quam nultum sequuntur necromantici et augures, eo quod de multis certificat melius aliis avibus. Secunda autem species istius, est avis quæ vocatur applieus, et hæc quærit cibum nocte, et raro apparet de die : manet autem in lapidibus, et est astuti moris et fraudulenti valde. Tertium autem genus est avis parva valde vocata varicheus, quæ fraudulenta valde est, et invida, et manet in arboribus, et cibatur per aliam avem quam venatur, quæ dicitur chemychyem, et est simplex avis et modesta musica, non satis cauta ad cavendum sibi ab insidiis prædictæ, quæ venatur eam : et hæc avis fraudulenta videtur apud nos, quam Germanice vocamus barchengel : hæc enim venatur parvulam aven musicam quam nos vinconen vocamus, quam quidam Germanici sichendulam vocant, ab imitatione soni avis ipsius fictitium imponentes nomen.

Adhuc autem sunt quædam aves vocatæ afflavados, quæ vivunt mala vita in fraudibus, et sunt mali coloris, et sunt acutioris vocis quam aves, quæ dicuntur Græce anidion, et quam illæ quæ dicuntur kallon, licet in multis ista tria genera assimilentur : sunt mali et difficilis coitus, sed bonæ venationis : industriæ enim sunt valde ad venandum et fraudulentæ, et operationes ipsarum sunt de die. Sed ea quæ vocantur callon sunt pulchri coloris : hoc enim unum quod est alterum duorum generum enumeratorum, est valde pulchrum, et utitur coitu sine

<--- Page Split --->

labore : saepe enim coit, et faciliter nidificat. Nidificat autem super arbores in locis nemorosis, ubi sunt lacus multi et aquae. Est autem aliud quoddam genus ab inductis duobus, quod vocatur astatios, de quo proverbium est vulgare in fabulis, quod aliquando fuit servus piger dilignes quietem, qui mutatus est a diis in avem : propter quod adhuc ipsa avis iners est et otio resoluta. Haec igitur tria genera-in communi vocantur artadatom, et isti sunt mores horum generum quos diximus.

Avis autem fraudius, de qua diximus, hoc habet proprium, quod libenter comedit oculos avium, et ideo pugnat acri pugna cum ave quæ arki vocatur. Sed mores ejus in aliis ejusdem avis moribus assimilantur. Avis autem focoton vocata, duorum est generum. Unum est valde nigrum, et alterum est valde album, et sunt unius quantitatis et similis vocis : et mansio earum est in regione quæ Kaynum vocatur : nec umquam inventæ sunt in locis aliis. Est autem avis dicta leneos, quæ similis est cuidam avi vocatæ chyricos nigra, sed est minoris quantitatis, et manet in montanis, et rostrum ejus non est rubeum sicut rostrum chyricos, quod est monedula montana. Leneos autem est etiam species monedulæ quæ pedes et rostrum nigra habet.

Adhuc autem avis dicta chyali, habet tres modos specierum, quorum unus dicitur harchinus a resina quæ harchiuos vocatur, eo quod non comedit nisi resinam arborum abiegnarum. Alia autem species dicitur multum plumosa, eo quod habet multam plumam, et est acutæ vocis, et est in quantitate æqualis ei quæ vocatur chyricos. Tertia autem species dicitur dalyhadre, et est quædam species turturis, et est minor aliquantulum quam avis dicta plumosa : et hæc est maculata parvis maculis.

Adhuc autem aliud genus avis invenitur vocatum moramus, quod moratur in lapidibus, et in majori parte invenitur in locis quæ dicuntur Netaom, et est ma-

joris quantitatis quam chyco, et est nigrorum pedum, et color corporis ejus est cœlestis, et rostrum ejus est longum gracile, et crura sunt gracilia, et assimilantur cruribus avis quæ chyco vocatur.

Avis autem vocata halidon, habet corpus viride, et non apparet in hieme, sed apud ascensionem Arkatoron, quam puto esse ad ascensionem Aldebaran et Tauri, quando incalescunt dies, et est quantitatis turturis. Avis autem vocata malathofehus, semper manet in eodem loco hieme et æstate, et in illo loco venatur, et ibidem etiam capitur ab hominibus, et habet valde magnum caput : et quantitas ejus est minor vulvakym, et orificium ejus est rotundum parvum et forte, et color corporis ejus est cinereus, et habet pedes magnos et alas magnas, et in majori parte deprehenditur per bubonem, et corium pellis ejus assimilatur corio leopardi, et semper est in grege congregata.

Invenitur etiam adhuc quædam alia avis, quæ faleros vocatur, coloris cinerei, habens pedes asperos, altæ valde vocis, sed exilis.

Adhuc autem avis dicta folikyrion, quæ similis est cuidam ketaros vocatæ, præterquam in colore corporis, in hoc enim similis est prædictis avibus. In majori autem parte hæc avis deprehenditur in hieme.

Sunt autem præter inductas aves multæ quæ in civitatibus manere consueverunt, nec mutant loca sua, neque absconduntur in fissuris, sed manent hieme et æstate : et dixit mihi fidelis et veridicus, quod duo corvi a temporibus quorum non exstat memoria, hoc est, plus quam per centum annos, in turri quadam manserunt apud civitatem Galliæ quæ Corvatum vocatur, et omni anno nutriunt, et pulli eorum singulis annis auferuntur : et tamen non propter hoc locum mutaverunt.

<--- Page Split --->

rumdam, hoc est, liberorum hominum juxta Æthiopes habitantium : hæc enim gens in terris vagatur sedibus propter intemperantiam regionis, et nulli servit.

Similiter autem avis quæ dicitur harcorycom, est duorum modorum, quorum unus manet in terra semper. Alius autem etiam manet in terra, et juxta aquas, sed congregatur sicut grex, et non est solus sicut modus de quo diximus. Sunt ambo isti duo modi unius coloris, et parva quantitatis : et hic secundus modus non habet galeam in capite, et ambo sunt esibiles. Modus autem prior galeam de pennis habet in capite parvam : et hi a nobis modi geceld vocantur : et est avis quasi percutiens animalia juxta habitationem suam transeuntia. Modus autem alterius avis quam askolakos Græci vocant, in hortis et pratis deprehenditur, et est quantitatis galli, et habet rostrum longum, et color ejus est sicut color acagini, et est declinans ad citreitatem cum quodam rubore et croceitate variata, et mansio ejus est in hortis, eo quod diligit appropinquare ad homines propter semina quæ invenit in culturis herbarum hortorum. Avis etiam iesar vocata, diversi coloris est, et picturata videtur, et habet fere quantitatem scari.

Avis autem Ægyptiaca, quæ ab incolis Ægypti secundum Aristotelem icheras, secundum Avicennam autem cusemu vocatur, et habet duos modos, et unus illorum est albus, et alius est niger. Modus autem albus est in parte terræ Ægypti, quæ secundum Aristotelem Folociom, secundum Avicennam autem vocatur Alkayne, et etiam est in omni alia parte terræ Ægypti. Modus autem nigri est in prædicta parte Ægypti, et nusquam alibi.

Adhuc autem avis quædam est, quæ seopes vocatur, et invenitur in omni tempore malam habens carnem et duram, et juxta hunc modum invenitur alius modus, qui apparet in autumno tantum, et tunc etiam non apparet nisi uno vel duobus diebus : et hic modus est valde

De sagacitate multarum parvarum et medie quantitatis avium, quæ in uno communi conveniunt.

Modi autem alii avium secundum mores diversi sunt valde, et non possunt secundum certam rationem determinari : fere enim tot habent differentias, quot habent species. Sed tamen de quibus Antiqui locuti sunt, hæc sunt, quod avis quæ Græce vocatur foloreon, sit trium modorum, quorum unus vocatur torikiens, cujus quantitas corvi hacca, hoc est, sicut corvus minor, et est rubei rostri, et hæc est per omnia sicut genus monedulæ montanæ. Hæ sunt generis corvini fere quantitatem cornicularum æquantes. Alius autem modus foloreon est albus et parvus, et vocatur Græce chomohons, quasi villanus : et hic modus est nobis ignotus, et non reducitur ad præcedentem modum, nisi per vocis mutationem. Tertium autem genus est quidem, ut dicitur, simile in colore primo, et non differt ab ipso, nisi per hoc quod corium habet inter digitos pedum sicut avis aquatica, et invenitur in partibus Æthiopiæ, et in partibus Francorum quo-

<--- Page Split --->

dulcis carnis, et est velocioris motus quam ille qui semper manet. Differt etiam in hoc, quod iste modus vocem habet sonoram, sed primus modus qui semper manet, est taciturnus. Hi autem duo modi ex generatione sua distingui non possunt: sed in autumno quando flare incipiunt venti autumnales, tunc per motum et vocem, ut dictum est, distinguuntur.

Adhuc de gugulo licet superius fecimus mentionem, tamen etiam hic propter opiniones diversa narrantium conveniens est tangere de moribus ejus. Quod vero communiter dicitur de gugulo est, quod ovat in nidis alienis : et dicitur quod etiam alia avis rapax quaedam, quae fere est sicut ea quam asturem vocavimus, facit idem : sed communiter dicitur, quod illa ovat in nido corniculae, et hanc quidam vocant asturem in terra nostra, cum tamen non sit astur secundum veritatem. Gugulus autem praecipue ovat in nidis aviculae grasemusche dictae, aut alterius parvae illi similis. Dico autem gugulum hic eum quem minorem gugulum superius vocavimus. Aviculae autem in quarum nidis frequentius ovat, trium inveniuntur modorum apud Graecos, quae dicuntur canos, et ocolandes, et forodo. Apud nos autem plerumque inveniuntur guguli in nidis duorum modorum avicularum, quarum una est grasemusche quam diximus : et altera citrina quaedam avis, quam gursam quidam, alii autem ameringam vocant. Invenitur etiam aliquando in nido aviculae quae juxta ripas est aquarum, quae longam habet caudam et valde mobilem: propter quod etiam degested a Germanis vocatur. Et aliquando invenitur in nidis avium nidificantium in terra, et aliquando in nidis earum quae nidificant in arboribus. Aliquando etiam invenitur in nido avis quae dicitur allirides Graece, et ovat ovum in nidis dictarum avium, sed non cubat ipsum, sed recedit dimittens ovum suum in nido inter alia ova illius avis, in cujus nido ponit ovum, ut quidam

asserunt. Avis autem cujus est nidus, cubat omnia ova sua et ovum guguli, donec frangitur testa ovi guguli. Dicitur enim, quod ovum guguli citius, et tunc avicula plus non cubat alia ova, sed cibat pullum guguli, et ille paulatim crescendo cubat alia ova, et extrahit pullos aviculae quae cibat eum. Ovum enim guguli fere semper est in medio ovorum illorum. Alii autem tradunt, quod simul exeunt ova : et tunc mater pullorum illorum interficit pullos suos, proprios, et dat eos in cibum gugulo : pulli enim guguli sunt pulchriores et majores quam sui : et ideo odit proprios et interficit eos. Et multi rusticorum et aucupum testantur hoc se vidisse. Hoc autem apud nos non dicitur de gugulo, sed de cornicula, in cujus nido ovat ea avis quae similis est asturi.

Sunt autem multae opinionum diversitates de modo corruptionis pullorum avis illius quae nutrit gugulum : quia cum gugulo non inveniuntur alii proprii pulli avis in nido. Quidam enim omnibus sententiis hic et superius inductis relictis dicunt, quod antiquus gugulus qui ovat in nido avis, venit, et frangit ova alia, et sorbet ea : et hoc est probabilius, sicut superius dictum est, ubi de gugulo loquebamur. Alii autem dicunt, quod cum exeunt pulli, venit antiquus gugulus, et comedit eos omnes praeter suum. Alii autem probabilius loquentes dicunt, quod pullus guguli, eo quod fortior et major est aliis, praeripit eis cibum quem affert mater cubans : et ideo proprii ejusdem aviculae pulli fame moriuntur. Alii autem dixerunt, quod juvenis gugulus motibus suis et mole gravitatis interficit eos, eo quod fortior et major est quam ipsi, praecipue in prima teneritudine, quando exeunt ab ovis. Dicitur autem quod causa hujus, quod gugulus ovat in nido alterius avis est sapientia guguli. Cum enim cognoscat se esse debilem ad cubandum, et quaerenda pascua, et impotentem ad defendendos et custodiendos pullos, ponit ova inter pullos alienos, ut

<--- Page Split --->

evadant et nutriantur : est enim gugulus valde timorosa et patens persecutioni aliarum avium, qua deplumant alas et corpus ejus : et quia est sine defensione, fere fugit omnes aves alias.

Est autem quaedam alia avis, quae actoros Graece, Latine autem cyprelus vocatur, et est species quaedam hirundinis. Quidam autem Latinorum vocant hanc avem oppodem : binomia enim est apud Latinos, nec est facile distinguere inter hanc avem et hirundinem. Haec autem avis in tempore veris facit nidum longum et gracilem, et parvissimae latitudinis, et collocat nidum in parietibus sub prominentibus lapidibus, ut ibi tutet eum ab hominibus et a caeteris animalibus insidiantibus.

De sagacitate corvi et vulturum, per quas prasagantur pericula et excidia civitatum.

Avis autem quaedam Graece vocata agoides, major est quam ea quam Graeci soros, Latini autem moulam vocant, licet sit parumper major : minor autem est aliquantulum quam gugulus, et similis est ei, et quamdam speciem habet haec avis, quam pastores corruptricem vocant, eo quod sugit mamillas caprarum et corrumpit : propter quod etiam Graece nomen accipit agoides, hoc est, sugens ubera caprarum. Latine autem vocatur caprimulgus. Corruptricem autem hanc avem pastores vocant : quia dicitur, quod quando sugit ubera caprarum, annihilatur lac in uberibus earum, et capra excaecantur : et primo quidem, sicut mihi dixit quidam expertorum, capra emittunt sanguinem, et postea saniem cum lacte, et postea in totum perit lac, et destruuntur capra. Aves autem dicta non bene vident in die, sed in nocte visum habent acutum.

De avibus autem notis sunt corvi nigri, et illi sunt in locis angustis nidificantes in turribus vel parietibus montium, in quibus paucum inveniunt cibum, et ideo circa eumdem locum raro inveniuntur nidificare, nisi duo tantum. In Germania tamen in civitate quae vocatur Vindelica Augusta, plurimi sunt corvi, eo quod ibi multi sunt cibi eorum propter multitudinem cerdonum, qui ibi parant coria animalium. Cibant autem corvi pullos suos : sed dicunt vulgari proverbio, quod in Martio numquam sunt visi pulli corvorum, et in Aprili numquam visa sunt ova eorum. Et quidam ultima die Martii temporibus nostris ascenderunt ad nidum, et invenerunt ova : et sequenti mane in prima die Aprilis redeuntes ad nidum, nullum invenerunt ovum, sed pullos omnes invenerunt exivisse de ovis. Cum autem adolescunt pulli, ejiciuntur a parentibus, ut provideant sibi de alio loco, eo quod in eodem loco nidificare cum parentibus

<--- Page Split --->

vix possunt, propter cibi defectum, et voracitatem avis. Pullificat autem ut in pluribus quatuor vel quinque pullos. Erat autem antiquitus quoddam tempus apud Indiam, in quo omnes corvi moricbantur in loco qui Indice quondam Parcelos dicebatur : et post hoc tempus ad eumdem locum venerunt subito et quasi simul multi corvi nigri : venerunt autem et ad loca quae vocantur Cheroa athima et Colochoniecon, et videbantur quasi se ad invicem intelligere nutibus et signis quibusdam : et hoc fuit signum destructionis loci illius, sicut augures divinabant.

Similiter autem et vultures sunt aves frequenter tristitiam secundum augurum conjecturas præsagientes : et sunt vulturum multa genera, eo quod omnia genera fere rapacium avium et præcipue aquilarum et milvorum Antiqui vultures appellabant. Unum autem est genus vulturis, quod Antiqui hargum vocabant: et habitatio sua ut in pluribus vel secundum plurimum est in locis nemorosis : et aliquando appropinquat civitatibus. Vocant autem quidam hoc genus vulturis abachionem, et volat aliquando circa montana, et residet in montibus nemorosis, et habet altum volatum, et est in locis illis, eo quod sunt ibi multæ materiæ ciborum suorum : quia confidit de viribus suis, quod capere et tenere possit animalia silvestria.

Inventur autem aliud genus vulturis, quod planagium Antiqui vocant, quod minus est quam primum et quantitate et fortitudine, et manet secundum plurimum in montanis et in desertis locis, et hoc a quibusdam vocatur pyrofonus. Homerus autem in libro quem de Animalibus scripsit, dixit in deserto Carchomos esse aliud genus vulturis nigri coloris et minoris quantitatis, quam alia genera sint vulturis : sed validum est et majoris vigoris quam sint caetera genera: et manet in montanis deserti, et vocatur ab ipso melanokos, quod Plinius melavocum vocat, quod interpretatur niger :

et hoc genus proprie insidiatur leporibus et interficit cos : hoc enim solum genus vulturum bono et non corrupto nutrimento nutrit pullos suos, et extrahit et docet venari : eo quod hoc solum genus vulturum velox et aptum est venationi vivorum animalium, et non curat cadavera mortuorum.

Inventur autem etiam aliud genus vulturum, et hoc est alarum malarum, et habet caput album, et quantitas ejus est minus quasi medietate aliorum vulturum, et habet alas parvas valde : et medietas corporis suis quae est inter caudam et collum, est longa, et assimilatur cake, et dicitur Graece oukalergos, Latine autem partipitirus. Vocant autem quidam vulturem avem quam Graeci oclagos dicunt, Latine autem pergalios vocatur, quae manet in nemoribus : sed est avis rapax cadaverum mortuorum, et vilis, ita quod fere nullum habet juvamentum defensionis : propter quod et corvi nigri et corniculae deplumant ipsum et ejiciunt et expellunt de cadaveribus. Et hoc etiam faciunt ei aliae aves : est enim gravis volatus, et piger, et vilium morum, et quasi semper vociferat, et famem patitur propter pigritiam venandi. Haec autem avis a nobis potius species milvi quam vulturis esse dicitur. Sed, ut diximus, omnia hujusmodi genera Antiqui vultures appellabant.

Est autem adhuc aliud genus vulturis, quod albaton antiqui Graecorum vocaverunt, et est grossi colli, habens alas valde retortas ad dorsum suum, et magni est pectoris, et ut frequentius manet in ripis maris, et cum rapit aliquid, fert secum ad pelagus, et ibi comedit ipsum volando. Fugit autem ad pelagus propter aves quae sunt in littore, quarum timet insidias.

Aliud etiam vulturum invenitur genus, quod Graece gression vocatur, et hoc apud nos verus vultur proprio nomine vocatur : hoc enim genus solum vere vultur est et vocatur. Alia vero genera, sicut alictus, et ossifragus, alia quae di-

<--- Page Split --->

cta sunt spuria sunt ex commixtione vulturum et diversi generis accipitrum procreata, sive per compositionem naturae, sicut diximus gugulum componi ex accipitre et columba : sive etiam ex permixtione coitus, eo quod semina avium harum fere similia sunt in complexione : et unum eorum non corrumpit aliud, sed fecundat, sicut semen equi se habet ad semen asini. Iste autem vultur verus est magnus valde, omnibus major aliis vulturibus fere in sexquialtera proportione, et habet fortem vocem, et ejus colorcitrinus rubescens aliquantulum, et non videtur nisi raro, sicut et avis vocata cekcos.

Venatur autem vultur frequentius a meridie usque ad noctem. A tempore autem ortus solis usque ad illud tempus quiescit et digerit cibos : et quando senescit, elongatur uncus rostri ejus superioris, et arcuatur, et impedit eum cibum accipere, et pigritatur volatus ejus, et tandem moritur fame. Tradunt autem fabulae hoc raptori accidere vulturi, eo quod aliquando latro fuit spolians peregrinos : et ideo a diis omnipotentibus in vulturem rapina viventem est mutatus, cui inflictum est ex justitia deorum, quod tandem moriatur egestate, qua de alcino semper vivere quaerit. Vultur autem illud quo d superfluit de cibo, ponit in nido, ut ex hoc thesauro pullos cibet, eo quod cibum sufficientem non de facili potest invenire. Ea autem qua volunt accipere pullos ejus, percutit alis, et vulnerat ungubius quantum praevalet : nec nidificat in vallibus, aut planis, sed in locis altissimis, et multoties super altas arbores, et nutrit pullos quousque possint volare, et deinde ejicit eos a nido, nec permittit ut habitent in certa regione propter cibi sui paucitatem : unum enim par vulturum in quaerendo cibum occupat magnum locum, et ideo alios vultures non permittit appropinquare sibi tempore pulificationis.

Est autem huic avi et fere omnibus aquilis commune, non venari in locis pro-

pinquis nido, sed in locis remotis valde : et cum venando aliquid ceperit, non subito rapiendo fert illud ad nidum, sed primo ducit parum et residet, et sic tentat pondus ejus, et deinde fert ad nidum si poterit : et quando deprehenderit animal quod Graece vocatur detheocodos, quod animal gravius est quam lepus, et est minoris quantitatis quam capriolus, fert praedam illam de loco ad locum, eo quod aliquo modo est supra vires ejus : et cum de loco portat ad locum, interpositis quietibus potest ferre pondus ejus. Consuevit enim sedere in locis praeruptis altissimis in montibus, eo quod in ascendendo retardatur in volando, et a loco alto facilius accipit volatum : videt etiam ex illis locis escam de longinquo, eo quod acutum habet visum et de longinquo videntem. Vultur autem et omnes aliae aves curvorum sive uncosorum unguium, habent in communi quod non diu sedent super saxa et lapides, nisi aliquo medio interjecto : eo quod durities lapidum nocet unguibus eorum. Vultur etiam ultimo dictum, et quaedam aquilarum genera capiunt lepores, et cuniculos, et capriolos, et etiam hinnulos cervorum et caprarum, et etiam alia animalia quae retinere possunt, et sunt longae vita : et hoc cognoscitur ex nido qui semper idem manet.

In partibus autem septentrionalibus, qua multum accedunt ad polum arcticum, quaedam avis invenitur, quaenon est in quantitate minor quam aquila, et est quoddam genusaquila, quaovatduo ad plus, et nonfovet ea, sed ponit ea aut in corio leporis aut vulpis ex parte pilorum quousque calore pellis et solis exeunt pulli post fracturam ovorum, et animal hujusmodi pellis capit, et comedit carnem, et ducit pellemin summitatem altae cujusdam arboris, et ovat in eam : et cum exierunt pulli, revertitur ad eos, et nutrit eos in summitate arboris, et pugnat percutiendo alis, et lacerando unguibus, contra eos qui ascendentes volunt acci-

<--- Page Split --->

pere pullos, sicut faciunt vultures, et aquilæ aliæ.

Avis autem quæ hein vocatur, et ca quæ vocatur glauces, sunt genera bubonum : et aliæ quædam genera sunt noctuarum non bene videntia de die, sed venantur in nocte, et congregant cibum : nec venantur per totam noctem, sed in duobus crepusculis noctis, eo quod tunc animalia parva plus moventur : capiunt autem mures, et lacertulos, et ceacoydolos, quod est quoddam genus muris quem nos cichel vocamus, et quædam etiam alia venantur animalia.

Avis autem quam cumi Graeci quidam vocant, in veritate est illa quam alii cifred vocaverunt, et Latine vocatur ossifragus. Est autem avis de genere aquilarum parvaram, comedens carnem, et comesta ducit ossa in altitudinem, ut cadentia super saxa frangantur : et tunc descendens comedit medullam, et propter hoc vocatur ossifragus. Est autem avis quæ bonæ est fullificationis et boni moris ad pullos suos, eo quod bono affectu movetur ad eos, et miseretur eorum, et multas sollicitudines habet de ipsis, et cibat pullos suos diligenter, et ex misericordia etiam colligit pullos aquilarum aliarum et vulturum abjectos vel derelictos, et cibat eos : vultur enim cjicit pullos suos ante tempus quo possunt volare, eo quod non potest eos bene pas cere propter gravitatem volatus sui, aut quia, ut dicunt quidam, invidet eis : vultur enim avis est naturaliter invida, et est avis fortissimæ famis : et quando venatur, saepe tarde invenit cibum, cum tamen multo cibo indigeat, et ideo invidet pullis, quando impinguantur de venatione sua. Cum igitur pulli facilis sint impinguationis propter humorem juventutis qui dominatur in eis, ex invidia abjicit eos ante tempus debitum. Pugnant autem vultures sicut et alia animalia propter mansionem, et cibum, et pullos. In oculis autem ossifragi est albedo multa permixta pupillæ, et ideo est debilium oculorum avis ista.

Avis autem Graece vocata alinkos, Latine vero alietus, est acuti visus valde, et cogit suos pullos aspicere solem antequam habeant alas completas : cogit autem eos percutiendo eos alis, et convertendo ad solem : et si oculus alicujus eorum lacrymetur, illum interficit, et cibat alios. Manet autem hoc genus aquilæ prope mare, et venatur aves prope mare existentes, et rapit mergos et anatæs, quando ascendunt de sub aqua. Timet autem hæc avis multum vulturem magnum et aquilam, et fugit, et mergit se sub aqua, ut sic præservetur a vulture et aquila, in alio loco emergens de aqua et recedens. Sed vultur et aquila magna, quia etiam sunt acuti visus, semper volant super aquam contemplantes eam de sub aqua natantem, et aliquando ita diu volant super eam, donec sulfocatur in aqua. Si autem emerserit, rapient eam et devorabunt. Avis autem quæ fokocos vocatur, et est de aquilarum genere, capit animal quod afforom vocatur, et detruncat ipsum : caro enim hujus animalis tota bona est præter juncturas, in quibus fœtidum phlegma jacet putrefactum : propter quod etiam pigri est motus, et multum dormit : et est quoddam genus muris, sed magnum est corpore et pingue multum.

Accipitrum vero multa sunt genera : fortissimum tamen genus quod est in eis, est avis quæ Graece trarshohim, Latine autem vocatur astur et capit grues et ardeas quando est aquilonare bene nutritum. Secundum autem genus est id quod Graeci celon vocant, quod rarum est apud nos, tamen aliquando videtur. Tertium autem genus vocatur kyricos Graece, et a quibusdam astanon et ab aliis falceocos. A nobis autem vocatur nisus, aut sperverius, et est debilissimum in genere accipitrum, et est aliquantulum lati corporis.

Est tamen genus falconum lati corporis in dorso : et hoc vocant quidam occata Graece : et alia sunt duo genera istius avis, quorum unum dicitur lino trobelgo. Aliud autem est innominatum. Apud nos autem primum horum generum vocatur

<--- Page Split --->

gyrofalco, et secundum vocatur falco lapidum, eo quod in præruptis lapidum pullificat : et tertium vocatur pes blavus sive hyacinthinus, et est pejus inter tria. Sunt tamen et alia parvorum falconum genera, quæ sunt velocissimi volatus, et parvis avibus insidiantes.

Genus autem accipitrum pulchre vitae et in venando, et hoc commune habet, quod semper volant omnes accipitres juxta terram. Dicitur autem, quod modi accipitrum insidiantium columbis sunt tres, et fere nulla diversitas invenitur in quantitate et figura et colore ipsorum, sed in opere solo. Quidam enim modus percutit columbam quando est super terram solum : et secundum hunc modum capiunt eas : et cum volant, non appropinquant eis. Quidem autem modi accipitrum non deprehendunt eas, nisi quando sunt super arbores : et cum sunt in terra vel aere, non appropinquant ad eas. Quidam autem modi non capiunt eas, nisi cum volant in aere : et hoc faciunt accipitres noti apud nos, et in alio loco non appropinquant ad eas. Referunt autem quidam, quod columbe cognoscunt unumquodque genus accipitris : et ideo videntes accipitrem capientem in aere, fugiunt et stant in terra vel in arbore. Si autem aderit accipiter capiens in terra, fugiunt volando in aerem aut in arborem. Similiter autem quando adest accipiter capiens in arbore, fugiendo præservant se in terra vel in aere.

Fertur autem, quod in Thracia in loco qui antiquitus dicebatur Radiculi, manent accipitres in quodam loco nemoroso, in quo sunt multæ aquæ. Columbarum quoque est habitatio ibidem : propter quod venatores columbarum frequenter exeunt ligna sonora portantes in manibus, quibus arbores percutiendo fugant columbas, quas cum insequuntur accipitres, cadunt ad terram timore accipitrum, et a venatoribus percutiuntur et colliguntur. Dant autem de præda columbarum accipitribus : quia aliter de cætero non exirent cum eis ad venationem columba-

rum. Hujus autem simile ergo ipse cum essem juvenis, de falconibus sum expertus : quandocumque enim mecum ad campum duxi canes, qui vocatur canes avium, eo quod sciunt aves invenire, falcones in aere volantes super me sequebantur ad campum, et percusserunt aves quas canes fugaverunt : et illæ timentes, rediverunt ad terram, et permiserunt se manibus accipi, et in fine venationis cuilibet falconi dedimus unam : et tunc recesserunt a nobis. Hoc autem non tantum accidit avibus rapacibus, sed etiam aliis animalibus de præda viventibus. Dicitur enim quod juxta paludes Meotidas juxta æquinocitalem, quæ mare parvum a quibusdam vocantur, ad piscatores veniunt quidam lupi aquatici, et pellunt pisces in retia de profundo aquarum : et cum finita est piscatio, datur lupis de piscibus, ut alia vice iterum revertantur : et si non dederint eis piscatores de piscibus, observant retia quando siccantur, et lacerant ea, absentibus piscatoribus.

Narraverunt autem nobis fideles aecupes in superiori parte Germaniae quaSuevia superior nuncupatur, quod cum longe ingrederentur in profundum silvæ ad capiendas accipitres qui astures vocantur, invenerunt asturem magnum valde antiquum, et quasi album factum ex multa antiquitate, stantem in quodam ramo arboris in condenso silvæ : et cum paulatim accederent, non fugit, et tandem cæcum eum esse præ antiquitate deprehenderunt, et hæc videntes absconderunt se, ut viderent qualiter viveret : et post modicum venerunt duo astures juniores, et paraverunt eam prædam quam asportaverant, et fregerunt ei carnes minutatim, et ministraverunt ei : hanc enim pietatem natura multis videtur dedisse animalibus, quod sicut cum virtus debilis est in juvenibus, providentiam juvenum agunt parentes : ita parentibus deficientibus, et crescente et corroborata virtute in juventute juvenum, ab ipsis filiis provideatur parentibus deficientibus : et hanc

<--- Page Split --->

causam Pythagoras esse dixit dilectionis natorum. Sic ergo se habet ratio de solertia et prudentia avium.

Corvus autem et vulturum seu aquilarum et caeterarum avium rapacium genera, sunt praecipue signa quaedam auguribus ostendentia, ex quibus eventus futuros praedicunt : propter quod dicunt proverbaliter, quod « congregatio multa in aliquo loco vulturum et aquilarum et stantium quasi aliquid exspectent, excidium futurum et stragem hominum significat. »

Similiter autem multa congregatio corvini generis in loco uno, mortes significat et depopulationes futuras. Et narra-

verunt multi fide digni, quod aliquando multi corvi apparuerunt in castro superioris Sueviae, quod vocatur rufum castrum, ita quod multitudo corvorum videbatur et muros operire et tecta domorum : et subito mortuus fuit comes qui erat dominus ejusdem castri : et statim illo mortuo, recesserunt corvi : ita quod dicebatur, quod corvi deduxerunt animam ejus.

Sed de sapientia conjectoris augurum alterius est scientiae disputare. Sufficiant igitur hic dicta de providentiis avium : per haec enim alia similia possunt conjecturari.

<--- Page Split --->