TRACTATUS I

De moribus animalium secundum quos pugnant ad invicem.

CAPUT I.

De accidentibus animae animalium secundum quae principiantur mores et pugnae ipsorum.

Habitis his quae ad loca et mansiones et profectus et defectus pertinent anima-

lium, de moribus ipsorum videtur esse dicendum. Mores enim eorum licet minus sint reducibiles ad causam naturalem quam mansiones et profectus et loca, tamen non habent principium, nisi per modum naturae : propter quod etiam Joannes Damascenus dicit « animalia magis agi a natura quam agentia aliquid ex libertate animae, aut imaginatione, aut cogitatu : » cujus signum est, quod ea quae sunt unius speciei, aut similes habent mores, aut parum valde differentes. In moribus ergo secundum diversitatem specierum animalium, animalia valde diversificantur : sed minus cognoscimus naturam quae est principium operum animalium parvorum quam magnorum : parva enim

<--- Page Split --->

rimari per anatomiam non possunt, et non habent tam longam vitam, quod usu experimenti habeatur de ipsis cognitio. Sed in magnis majorem accipimus cognitionem operum, eo quod et per anatomiam scimus membra, et per membra conjecturamus de officiis membrorum, et per longiorem vitam talium animalium opera ipsorum ultro se offerunt ad experimentum. Sed hoc scimus, quod in quolibet animalium, sive sit parvum, sive magnum, virtutes naturales sunt, quibus et opera ipsius et accidentia animæ quæ passiones animæ vocantur, perficiuntur. Hæc autem accidentia sunt, quæ sunt sicut scientia, et mores sive consuetudines bonæ vel malæ, et timor, vel audacia, et aliæ habitudines, et passiones, quibus animalia disponuntur, sicut concupiscentia, et desiderium, et ira, et hujusmodi. Ex quibus etiam quædam illorum alicujus doctrinæ sunt perceptibilia ab aliis alterius speciei animalibus, et aliquando ab hominibus : quædam autem nullius omnino sunt disciplinæ perceptibilia. Maxime autem disciplinam percipiunt, quæcumque ipsorum habent auditum et alios sensus perfectos cum vigore memoriæ. Bonum autem auditum dico, qui percipit voces aliquo modo, secundum quod sunt signa vel nomina rerum, quamvis ex rebus nominatis non pertractent de universali quod est principium scientiæ. Quæcumque enim talem habent auditum, cognoscunt voces in habitudine et ratione signorum rerum, et per sensus alios perfectos noscunt res ipsas, et ideo vocibus ad res ipsas notas convertuntur, et agunt multa per hujusmodi disciplinam.

Prima vero distinctio quæ facit passionum et accidentium animæ differentiam in omnibus ejusdem speciei animalibus in quibus est mas et fœmina, est distinction quam facit natura inter masculum et fœminam. Hoc autem in perfectiori animalium, hoc est, in homine magis est manifestum quam in aliis. Deinde etiam apparet id in quadrupedibus generantibus animalia sibi similia : propter quod

Pythagoras in alia sistitia et ordine posuit masculinum, et in alia fœmininum. Fœmina enim in omnibus fere animalium generibus fœminas habentibus facilior est ad instruendum et informandum sive creandum quam masculus : et hoc manifestum est in canibus, et præcipue in his qui leporarii a quibusdam, et ab aliis vel tres dicuntur : fœminæ enim horum canum citius discut et convenientiores sunt ad discemdum venari. Genera vero canum venaticorum quædam, quæ dicuntur esse in Valachia, quæ est regio quædam maris Asiæ, non habent illam differentiam quantitatis et figuræ, quam habent genera aliorum locorum, in quibus magna est differentia canum dictorum. Canes autem qui mastini vocantur, et sequuntur oves propter custodiam, differunt quidam in quantitate multum : sed omnes habent consuetudinem sequendi lupum et capiendi. In qua tamen venatione excellit fœmina, ita quod vidimus jam fœminam, quæ etiam suos filios venari lupos docuit incitando ad cursum et præcurrendo : et cum lupus videbatur evadere, tenuit lupum usque ad adventum filiorum, et tunc dimisit eum : et si lupus momordit filios, non statim succurrebat eis, volens provocari filios contra lupum. Hi tamen canes differunt quantitate : quoniam quidam eorum sunt valde magni, majores et fortiores lupis : et quidam sunt minores. Omnes tamen hujusmodi generis canes majores et rabbiosiores sunt aliis canibus.

Universaliter autem fœminæ sunt debiliores maribus, præter ursum et leopardum in quadrupedibus : quoniam opinio vulgaris est, quod fœminæ eorum sunt fortiores et audaciores maribus : et hoc etiam quidam dicunt de lupa, sed non est verum. In avibus etiam fœminæ rapacium avium omnium quæ uncosos habent ungues, fortiores sunt et majores corpore, quam mares. Causa autem hujus esse videtur, quod talia animalia tam in quadrupedibus quam in avibus, sicca sunt et calida præter ursum. Et hæ

<--- Page Split --->

qualitates mitigantur ex sexu femineo, et tunc plurium efficiuntur spirituum et pluris sanguinis, et ideo etiam fortiora sunt et audaciora. Ursa autem audaciam habet ex malis moribus qui accidunt sexui. Sed tamen femina ursi non ita diu perseverat in pugna sicut ursus. Hoc autem accidit omnibus feminis animalium, quod tempore catulorum ferociores sunt maribus : et hoc facit affectus filiorum. Generaliter autem loquendo feminae omnium animalium sunt leviores ad instruendum, et astutiores quoad hoc quod citius capiunt : et hoc ideo est, quia sunt molliores, et sunt magis avarae et sollicitae circa nutrimentum filiorum. Mas autem e contra est majoris irae, et magis silvestris, et minoris astutiae.

mas e contra mobilior, et .magis confidens, et audax, et majoris virilitatis.

CAPUT II.

De pugna animalium pro cibo et domo et pullis.

Passiones autem istae sexuum magis manifestantur in homine quam in alio animali : homo enim inter omnia animalia magis attingit naturae perfectum : et ideo etiam magis manifestatur, quod in aliquo deflectitur a perfecto secundum naturam. In hoc igitur mulier facilius inclinatur ad pietatem sive benevolentiam quam vir, et citius lacrymatur, et magis est invida, et magis contentiousa, et litigiosa, et rixosa, et diligit castigare sive criminari : et nequitia animae major est in femina quam in viro. Est etiam debilis spei sive fiduciae, et mendax magis quam vir, et invereunda, et facile decipitur, eo quod est mali judicii, et habet ex frigiditate congelante aliquid fortis memoriae in malis, et ex frigido comprimente : et quia corpus ejus non consumit neque repellit a se superfluum, est pigra et segnis. His autem addit Avicenna, quod in rebus honestis et bonis et regimine sunt magis stulta, et magis recolentes res viles, et sunt fraudulenta, et fraudes recipientes ab aliis, et magis paratae ad malas consuetudines : propter quod etiam proprium subjectum non habet in eis virtus et honestas : femina enim universaliter est gravis motus, et

Quaecumque autem animalium habi tant frequenter aut semper in loco uno et eodem, præliantur ad invicem, sive sint cjusdem speciei, sive diversarum, præcipue tamen causam pugnae continuæ habent, si cibus paucus non omnibus sufficiens sit in loco habitationis eorum. Est etiam eis causa belli nidus, aut fovea quietis, aut etiam aliquando timor et nocumentum pullorum. Sed causa belli continua non est nisi cibi defectus : propter quod etiam animal vocatum a quibusdam cocha, quod quidam murem montanum esse arbitrantur, continue pugnat, et est audax invadens aliquando canem : sed fugit leporem tamquam abhorreat eum : et pugnant ita continue, quod etiam feminam suam ejicit a fovea in hieme, quando pastum sibi feeni et alterius cibi aggregavit : quandoque tamen femina, ut dicitur, alio foramine fraudulenter facto usque ad thesauros ciborum abundantius per hiemen furto

<--- Page Split --->

pascitur quam mas qui eam ejecerat. Aliquando autem ita dura est pugna pro cibo inter hæc animalia, quod unum interficit alterum, aut quousque ejicit ipsum a loco thesaurorum cibi congregati, sicut diximus. Similem autem pugnam et causam pugnæ habent cum filiis, postquam adoleverint et perfecti fuerint : quamdiu enim filii indigent parentum provisione, numquam impugnantur a parentibus in aliquo genere animalium.

Ea autem animalia quæ carnem crudam comedunt, quasi cum omnibus pugnant animalibus, eo quod omnia fere animalia sint cibus eorum, præter ea quæ sunt ejusdem speciei cum ipsis, exceptis valde paucis aquaticis, quæ comedunt individua suæ speciei sicut lucius. Aquila etiam aliquando, ut dicit Avicenna, visa est devorare aquilam, sed hoc non fecit, nisi irata, quando videlicet diu luctantur aquilæ pro præda aliqua, quam cepit altera earum : tunc enim alteri contingit quod vincens devorat victam, quando non sufficit ei præda quam invenit apud eam.

Hæc autem causa est, quod animalia aliquando inter se dividuntur in acies, et quædam sunt impugnantia alia ut devorent ea. Quædam autem congregantur, ut se mutuo juvantia ab impugnantibus defendant. Quas acies dum frequenter vident inter animalia fieri augures, dicunt significare prælia futura inter homines, arguentes ex hoc quod effectus cælestium citius apparent in his quæ sola aguntur natura, quam in hominibus, quorum inclinationes naturæ sæpe retinentur rationis obice : propter quod, ut alibi diximus, non ita faciliter ab homine percipiuntur effectus orbis sicut a brutis. Per contrarium autem hujus quando vident animalia pacificata sequi se ad invicem, pacem ad invicem futuram inter homines pronosticantur.

Cum autem diminutio cibi, ut dictum est, sit causa belli inter animalia, consequens est, quod quando cibus eorum

abundat, mitescunt tunc ac si sint domestica, et tunc quiete commorantur in loco uno communi. Hujus autem signum est, quod in Ægypto quæcumque animalia herbis pascuntur, simul vivunt, et mitia sunt ad invicem sicut domestica, eo quod talis cibi in Ægypto est abundantia. Hac eadem de causa animal vocatum carocochilum, quod est quædam species crocodili, et animal quod dicitur hardon, quod est alia crocodili species, pacem et cohabitationem habent cum animali quod celthim vocatur, quod est aquaticum quoddam quadrupes, quod venatur animalia, et communicat venationem cum præhabitis crocodili speciebus, et sic cogitare de ipsis videtur et providere eis cibum.

Et hujus signum apparet in animalis genere quod malachie vocatur. Istius enim generis quædam species est sepia, quæ cum percutitur tridente piscatorum, mas juvat fecminam. Percusso autem mare, fecmina fugit relinquens marem in periculo : et sic in pluribus est in omnium animalium maribus et feminis.

Similiter autem et ursus pugnat aliquando cum asino et tauro, eo quod venatio ursi est caro cruda, et ideo impugnat hæc duo animalia, quando ea comedere intendit.

Asinus etiam impugnat colotum, hoc est, rattum, eo quod dormit in præsepe ejus, et mordendo nares ejus vetat ipsum comedere pabulum, et ipse rattus cum sociis suis tunc comedit pabulum ipsius.

Quod autem hæc sit causa pacis inter hæc animalia et cohabitationis, scimus ex contrariis istorum : quoniam aquila, ut dicit Avicenna, pugnat cum dracone, ut comedat. Aristoteles tamen videtur dicere, quod vultur cum dracone pugnat : et hoc non est verum, nec etiam aquila omnis cum dracone pugnat. Sed quoddam genus est aquilæ parvum, quod venatur quemdam serpentem qui draco generali vocabulo nuncupatur. Aquila etiam cum tyro et dracone pugnat pro

<--- Page Split --->

animalibus quæ aliquando venatur draco vel aquila, quando alter alteri prædam auferre conatur. Vultur autem sive aquila, quod verius est, et avis quæ dicitur cæmmon, et avis quæ dicitur salangor, pugnant ad invicem, sicut apud nos pugnant cum aquila cornix et pica et monedula et hujusmodi aves : et causa pugnæ est eis, quod aquila comedit eas. Vidimus enim aliquando cornices et picas deplumantes aquilam, quæ residens in arbore patienter dissimulavit deplumationem : propter quam dissimulationem cornicula quædam propius accedens, rapta est ab aquila et devorata. Hac eadem de causa animal vocatum habenimum, quod est animal habens foveas in campis, pugnando venatur animal vocatum pelagom, quod Avicenna videtur vocare murem cæcum, quem nos talpam vocamus : et quodcumque vicerit alterum, devorat ipsum. Similiter autem et avium genera quæ præliantur inter se, sicut colidom, et forodonem, et chicho, et glorior, aliquam supradictarum habent causarum quare pugnant ad invicem, et apud nos sunt sicut gugulus et avis musica, quæ grasemusche vocatur, et aquila, et ciconia, et noctuæ, et monedula, et hujusmodi aves, causam pugnæ habent hanc, quod una comedit ova alterius.

Monedula autem præcipue inter alias aves pugnat cum bubone de die : quoniam bubo est debilis visu in clara luce : et ideo de die hoc corvinum genus quod est de monedula, rapit ova ejus, et comedit ea. Bubo autem et similiter noctua nocte quando melius videt quam corvini generis animal quod est monedula, rapit et comedit ova monedulæ.Corvini enim generis aves de die prævalent buboni, et noctuæ. Sed noctua et bubo prævalent de nocte corvino generi, et præcipue monedulæ quæ minor est inter ea quæ sunt corvini generis. Alia etiam aves de die volant in circuitu bubonis et noctuæ et nocticoracis de die, et deplumant eos, eo quod in nocte ista aves infestæ sunt ovis earum, et etiam ipsis

avibus, quando eas superare possunt. Et ideo aucupes ligando bubonem vel noctuam juxta retia, deprehendunt cum eis alias aves multorum generum, quæ deplumandi causa accedunt ad eas. Avicenna enim dicit se vidisse, quod pica accessit ad bubonem ligatum, et carnem quam ibi auceps posuerat, per frusta projecit cum rostro versus bubonem, quam cum bubo accipere vellet, retrorsum conversa pica trahendo removit a bubone frusta carnis : et per hoc dicit se cognovisse, quod pica est avis derisiva, et quod aliquando aves gratia derisionis accedunt et deplumant aves inimicas sibi.

Hæc autem quæ dicta sunt, maxime faciunt aves cum eo quod basit Arabice, apud nos autem scueta vocatur. Avis etiam fethis et gali, quorum utrumque est species quædam milvi et coroni, quod est corvus, pugnant ad invicem, eo quod illa genera milvorum comedunt per insidias ova corvi et suos pullos. Hanc etiam causam pugnandi cum corvo habent aleum et linteum et lartinom, quæ etiam sunt genera milvorum. Acrinom autem quod est parvum genus milvi, quod vocatur apud nos milvus rufus, non accipit ova vel pullos corvorum, sed potius hoc quod invenit de cibo præparatum a corvo, rapit et comedit, et ideo pugnat cum ipso : fortiores enim habet ungues quam corvus, et est velocioris volatus. Hæc autem genera milvorum, licet dicta de causa pugnent cum corvo, tamen aliis temporibus venantur principaliter lumbricos terræ, et mures, et ranas, et hujusmodi animalia.

Ex omnibus autem dictis manifestum est, quod causam pugnae habent animalias, cibum, et mansionem, et pullos.

Eadem autem causæ pugnæ est avibus et animalibus marinis : pugnant enim ad invicem bathiom, quod est species merguli, quod pisces venatur : et avis quæ vocatur latrom : et est avis alba et marina quam nos melbam vocamus : et est causa pugnæ præda piscium. Aliquando

<--- Page Split --->

autem eadem de causa pugnant frichachim, et coronom, quod est corvus aquaticus. Tyrus autem aquaticus et animal vocatum trihaui, comedit utrumque istorum. Similiter autem turtur invenitur pugnare cum ave quadam rapace, quae claurem Graece, Latine autem glaro vocatur, et est de genere milvi parvi : et est causa pugnae, quod glaro nititur rapere pullos turturis de nido : tunc enim omnis avis quantumcumque debilis, pugnat cum quantumcumque forti. In tali itaque pugna glaro aliquando interficit turturem antiquum.

Hac etiam eadem de causa corvus abka in pugna interficit milvum, qui dicitur Graece cochino : quia dum parvi sunt pulli corvorum, nititur eos rapere de nido milvus praenominatus. Corvus autem superveniens interficit eum unguibus et rostro. Dicitur autem corvus abka corvus communis magnus, qui Deo Apollini fuit consecratus, ut dicit Apuleius. In pugna consimiliter colieum, quod est genus parvi accipitis, comedit avem quae vocatur balarcheon, quod est quaedam species passeris. Hunc autem et aliae aves uncorum unguium comedunt, eo quod est pigri volatus, et nullius defensionis, et saepius quam aliae aves invenitur. Unde propter hunc passerem pugnant ad invicem aves rapaces, quando plures convenerint ad rapiendum eum : et avis vocata ascolonitim aliquando comedit abachiem, quando praevalet adversus eum : sicut et apud nos aliquando pica comedit passerem juvenem, et comedit corvus alaudam juvenem. Horum enim utrumque per visum expertus sum.

Similiter autem avis quae hyekippo vocatur, pugnat cum ea quae arodycam Graece dicitur : et causa pugnae est, quia latenter hyekippo rapit ova ejus, et pullos de nido, et comedit eos.Et avis etiam parva quae achynom Graece, Latine argicus dicitur : et est avis parva sicut passer, aliquantulum ruboris habens super caput, pugnat cum asino : et causa pugnae est, quia asinus quando transit per spi-

nas, confricat se ad spinas, et dejicit ova de nido argici : et ideo etiam avicula cadem retro insidet asino, ubi vulneratus est, et de pica sua sive rostro pungit asinum longius exagitans eum a loco spinarum. Argicus autem fugit, quando rudit asinus, quia sonus nocet ei. Aliquando etiam, ut dicit Avicenna, causa pugnae est, quia dejicit fructus spinae, confricando se ad ipsam asinus : hic enim fructus est cibus argici, et est ex spina magna, quam quidam vocant spinam albam, et alii vocant spinam fagi, quae habet florem album et fructum rubeum parvum cum longo coctilidone : hunc fructum plurimae comedunt aves, propter quod etiam aucupes congregant hunc fructum, et per eum capiunt aves in hieme.

Cum autem sint tria genera hirundinum, unum quidem quod in domibus interius ubi habitant homines nidificat, et insidiatr musicis et apibus. Aliud autem quod in terra in foraminibus riparum juxta aquas nidificat, et insidiatr bibiniobus, quae volant super aquas. Et tertium quod in parietibus murorum exterius nidificat, et musicis est infestum. Hoc tertium genus pugnat cum passeribus, eo quod passer intrat domum ejus, et praeoccupat eam in principio veris antequam veniant hirundines : et hirundo nititur eum ejicere de domo sua sive nido : et visum est pluries in Colonia, quod hirundo non valens ejicere passerem, convocavit stridore ligurtii sui multas hirundines, et simul venientes in impetu, luto quod rostro singulae portaverunt, obstruxerunt foramen nidi subito, et clauserunt in nido passerem, et suffocaverunt eum.

Similiter autem avis dicta hiricom, et est genus aquilae valde forte, et magnum, pugnat cum vulpe, et lepore, et cuniculo, et hujusmodi animalibus : quia aquila illa comedit carnem crudam dictorum animalium, et ideo venatur ea, et aliquando eadem de causa pugnat cum capriolo.

<--- Page Split --->

Corvus etiam et bos, ut dicit Avicenna, naturalem habent inimicitiam ad invicem, et nititur corvus eruere oculos bovis et comedere, et hoc modo etiam impugnat asinum aliquando. Hac etiam de causa vultur pugnat cum animali quod Graece ardoicum, Latine autem ardolatum vocatur: et quando impugnavit ipsum, occidit ipsum, et comedit. Similiter autem aves, quas ibos vel ibes vocant Graeci, et nos ciconias, manent in palustribus in marginibus fluviorum, et est color eorum varius ex albo et nigro: et vita ipsarum est boni moris: manent enim cum hominibus et impugnant ranas, et mures, et alia animalia palustria.

Est autem opinio vulgi, quod avis vocata achelon, pugnat contra quoddam genus corvinum vocatum craton, et contra avem quae dicitur glorio, quam glarum quidam vocant Latinorum, quam mendose quidam dicunt generari a flamma ignis: et causa pugnae est, quia craton corvinum comedit istarum avium pullos. Similiter autem sitaci avis et avis dicta Graece trailom, quam trochilom dicunt Latine vocari : camulgum autem Latine dicunt vocari silaci Graece: et hae dua aves cum vulture pugnant, quoniam camulgus frangit ova vulturis et sorbet ea: et quia vultur sicut et aliae aves rapaces comedit carnem crudam, pugnat cum camulgo provocatus ex fractura ovorum, et interficit, et comedit eum.

Est autem avis quaedam, quam Avicenna hym, Aristoteles autem ibom vocat, et Latine vocatur acomtis, quae sicut anser comedit gramina, et est valde debilis visus, et habet vocem fere sicut hinnitus equi, et pugnat cum equo, eo quod equus ejicit ipsum a pascuis: pugnando autem volat super equum, imitando hinnitum equi, et sic terrendo stupefacit equum et fugat: et aliquando sic lassando equum interficit. Est autem color hujus avis valde pulcher: et vita ejus longa, et manet juxta ripas fluminum, sed apud nos hoc genus avis est igno-

tum. Genera vero ardearum sive ardiolarum quas Graeci arachion vocant, tria sunt: et primum quidem genus quidam Graecorum vocant kalahom: alii autem suasper. Secundum autem quidam vocant lantom, alii autem leugon. Tertium vero quidam vocant astariem et alii japeleon. Apud nos autem genera sunt quidem tria, quorum duo sunt cinerei coloris, magnum videlicet, et parvum: et tertium est album sicut nix, majus utroque dictorum generum: et dicuntur ardea ab arsura stercoris: quia arescit et exuritur ad siccitatem id super quod cadit stercus ejus. Dicit autem Aristoteles quod unum genus ardeolarum est quod kalahom vocat, quod coit difficulter, ita quod femina vociferat quando recipit semen: et opinantur quidam, licet non sit probabile, quod etiam sanguis ab oculis ejus exit in coitu, et quando femina ovat, parit ovum valde graviter.

Adhuc autem cum vulpe pugnat mothion avis, et avis dicta forodom furatur ova praedictae avis.

<--- Page Split --->

etiam pugnat cum vulture, et saepe vincit vulturem et interficit ipsum.

Quædam autem animalium indeterminate pugnant ad invicem, sicut homo impugnat asinum, et alia animalia, quando cogit ea domari et laborare. Asinus autem pugnat cum aflonidem, eo quod ambo hæc animalia vivunt de spinis quibusdam, quæ de eringi sunt genere, et scotacula a medicis vocatur. Asinus enim hanc spinam libenter comedit, quoniam est mollis, et ideo mom et affachidom pugnant etiam ad invicem, causam pugnæ habentia ipsam spinam quam diximus, quam comedunt, eo quod radix ejus est valde dulcis et saporosa, et similiter stipes et folium, sed minus quam radix.

De naturali amicitia et inimicitia quorumdam animalium ad invicem.

Tyrus etiam pugnat cum gali sive hædo et porco : quoniam frequenter simul sunt hædus et porcus, et habent in hoc unum cibum, quod utrumque horum animalium comedit serpentem qui tyrus vocatur. Avis etiam dicta Latine aeselon cum vulpe pugnat, et nocet vulpi quantum potest depilando cum, et interficiendo pullos ejus, eo quod est avis fortis uncosorum unguium. Corvus autem niger est amicus vulpis et juvat : et ideo impugnat aeselom. Agotilon autem quem nos caprimulgum vocamus, impugnat avem quæ vocatur celeon, quam quidam Latine trochilonem esse interpretantur, et ambæ hæ aves nocent vulpi. Hæ ambæ aves sunt de genere aquilarum, et sunt uncosorum unguium. Agolfiem autem sive agotilom quem caprimulgum vocamus, pugnat cum vulture.

Similiter autem vermis serpentinus qui in herba latet, pugnat cum aliis vermibus sui generis, et comedit eos: plus enim omnibus aliis animalibus comedit ea quæ sunt sui generis: et hic vermis

Similiter autem habinom et idom, quem supra acontim vocavimus, pugnant ad invicem : et tanta est inimicitia harum duarum avium sicut quidam fingunt, quod etiam sanguis mortuarum permisceri et conjungi non potest, sed unus retrahitur ab alio. Et talis est horror inter pennas aquilæ et anseris, quod una aquilæ penna conjuncta multis pennis anseris, consumit eas: et hoc jam sum expertus in pennis alarum, et forte similiter est in aliis pennis dictarum avium. Et dicitur similiter sic esse inter pilos lupi, et lanam ovis: sed hoc non sum expertus.

Corvus autem et crocodili genus, quod hardeom sive hardon Graeci vocant, amicantur et cohabitant frequenter. Fedeom autem qui sunt leopardi, manent frequenter apud fluvios in locis consistis arboribus, et maxime juxta arbores camphore : et dedom serpens quidam manet in lapidibus et montanis, et est amicus vulpis, sicut sit de genere ejus. Leopardi autem manent simul propter amicitiam eorum ad invicem. Licet autem diximus corvum esse amicum vulpis, et quod unus moratur cum alio, hoc non est amicitia vera, sed quia vulpes insidiatur prædæ corvorum : et ideo Apuleius narrat in fabula, quod vulpes blandita cor-

<--- Page Split --->

vo, quod caneret, cadentem de ore corvi cantantis rapuit offam carnis : et ideo dicit Avicenna, quod vidit quod rex Esceny de terra quæ Ula vocatur, conjunxit in unam caveam corvum et vulpem, et pugnaverunt fortiter, ita quod vulpes mordendo sanguinare fecit caput corvi, et corvus unguibus adeo strinxit labia vulpis, quod non potuit ea aperire, et tunc fortiter pupugit vulpem cum rostro. Archi vero et architinom animalia amicantur, et similiter tyrus et vulpes, ita quod aliquando cohabitant in una terræ cavea.

Similiter autem folkinom et turtures sibi invicem amicantur. Lupus autem pugnat cum animali quod tobom vocatur, eo quod ambo comedunt carnem crudam. Tobom autem quidam aestimant esse lyncem.

Cervi autem maxime tempore coitus pugnant ad invicem forti pugna, et percutiunt se ad invicem culmis cornuum suorum, ita quod forte interficiunt se ad invicem. Si autem supervivunt, devictus obediet victori forti obedientia ac si sit servus ejus, et sequitur ipsum. Cervi autem timent gannitum vulpium. Cervi etiam diversantur in audacia magna diversitate. Quidam enim sunt qui etiam per silvas transeuntes invadunt homines, et quidam sunt qui fugiunt eos. Cervus autem unus cum pluribus ambulat feminis sui generis, sed raro plures cervi ambulant simul, nisi sint juvenes, quorum plures aliquando vadunt cum antiquo cervo, et obediunt ei, et non coeunt cum feminis in præsentia ejus.

Elephas autem femina melius juvat hominem in pugna quam elephas masculus, licet homo in utroque sexu ad pugnam utatur hoc genere animalis. Corpora enim feminarum sunt minora quam marium, et cum hoc sunt etiam minoris audaciae : habet autem elephas culmos ad faciendum opera fortia : prosternit enim cum culmis suis magnos parietes, et destruit domos et arbores, sed cum proboscide colligit cibum et po-

tum, et ponit in os suum. Capitur autem in venatione secundum hunc modum. Equitat quidem homo elephantem domesticum in silva quaerendo alios elephantes, et cum invenerit silvestres, incitat domesticos contra silvestres ut percutiant eos proboscidibus, et cum vicerint eos, eo quod fortiores sunt domestici quam silvestres propter bonum et abundantem pastum, saltat super silvestrem rector elephantem, et percutit eum fortiter flagro duro quod est sicut pelten quaedam compositum : et tunc subito quiescit, quamdiu super eum sedet rector, et cum descenderit, aliquando remanet domesticus, et aliquando non : et si non obedit, ligat pedes suos anteriores simul quousque domesticatur. Avicenna autem alium capturæ modum narrat dicens, quod narravit ei fide dignus senex, quod Indi faciunt foveas, in quas decepti propter escam aliquam cadunt elephantes, et cum ceciderit in foveam elephas, venit homo unus et flagro duriter percutit elephantem : et cum diu percussus est, venit alius homo, et ostendit se elephanti, et quasi cum increpatione et violentia ejicit ab elephante percussorem suum, quo facto abscedit, relicto in fovea elephante, et iterum post modicum redit percussor, et postquam percussit iterato elephantem, iterum redit is qui prius eum removerat, et iterum removet eum sicut prius, et hoc fit sæpius, et tandem incipit elephas gaudere ad conspectum sui liberatoris : et tunc fodiendo fit ei via ad exeundum de fovea, et tunc sequitur suum liberatorem, et obedit ei : et hoc idem narravit mihi fide dignus, qui in terra fuerat illa, addens quod percussor elephantis horribili colore pingit caput et faciem, et transfigurat se, ne postea cum domesticatus est elephas, possit cognosci : quia aliter elephas interficeret eum.

Hæc igitur est et talis amicitia animalium ad invicem : et præcipue est causa cibi et vitæ sustentandæ per cibum, aut coitum, aut pullos, et nidum.

<--- Page Split --->

Similiter autem et in marinis quidam pisces diligunt se ad invicem, et quidam non se diligunt : et quaedam feminae piscium postquam impregnatae sunt, congregantur sicut greges : quaedam autem non tunc, sed post partum ovorum. Universaliter autem loquendo animalia, quae in mari congregantur sicut greges ad invicem, sunt ista, fenidom, meidem, bokidem, ceorion, cheadoreth, chortem, tarigla, qui sunt pisces parvi, alatilbo, ahacino, cerehidalino, analidem, cancho, sconii et culia : et hi sunt sicut in mari Anglico et Germanico et Sclavico, allec et spiringus, et id quod vint et hardeem vocatur, qui sunt multi, et multa alia genera piscium, qui diversis mensibus seminantia congregantur, sicut superius etiam dixisse nos meminimus.

Quaedam autem istorum non congregantur sicut greges tantum, sed congregantur etiam inter se par cum pari, mas cum femina, tamquam sint conjugalia. Quaedam autem non inveniuntur nisi bina et bina, et non sicut greges, nisi in impregnatione et partu : tali tempore labraoin et fastoreon clamant se ad invicem : haec enim tali tempore congregantur sicut greges. Saepe etiam congregantur sicut greges, non modo animalia quae sunt sub uno genere tantum, sed etiam alia quorum est consimilis pastus in loco, ubi abundat pastas eorum. Libraom autem habet hoc, quod cum non invenerit pastum alium, fortior comedit debiliorem, et hoc apud nos faciunt lucii quando multi sunt simul.

<--- Page Split --->