TRACTATUS III
Et totus est DIGRESSIO declarans causas praeinductorum.
locis animalium absque causae naturalis assignatione : propter quod rursum oporttet ista interius inquirere, et causam ipsorum reddere naturalem : hic enim modus est philosophiae.
Scimus autem ex his quæ in libro de Natura loci et locati dicta sunt, omne locatum connaturale esse loco suo : et ideo in ipso habet et generationem et salutem : propter quod quodcumque animalium in principio suæ vitæ quod est cor, talem habet calorem qui omnino spiritualis est et calidus propter componentia calida, hoc necesse est consequenter aerem inspirare, et pulmonem cordis sui ventilabrum existentem habere : quia aliter natura non necessaria largiretur : et hæc sunt terrestria in corporis compositione habentia spiritus calidos et sanguinem : quia si tantus calor in aqueo esset, substantia aquea evaporaret et non contineret ipsam, et ipsa dissolveretur substantia.
Adhuc autem in quarto Meteororum habitum est, calidum in substantia terrestri magis adunari et contineri quam in substantia rara: propter quod quæcumque talium ex primis componentibus ta-
<--- Page Split --->
lem sortita sunt calorem, necesse est inspirare et aerem attingere. Est autem hujus caloris causa : quoniam ex substantia terrestri composita necesse est nutriri suae complexioni congruentibus, duris scilicet, et terrestribus : propter quod etiam fortem oportet esse calorem digerentem : et cum principium omnis digestionis sit a corde, oportet in cordibus eorum esse calorem valde intensum : propter quod refrigerante indiget et temperante instrumentum et vehiculum suum quod est spiritus. Haec igitur est causa, quod dicta sunt spirantia ea quae spirant, et necessarium est ea aerem attingere. Non enim diu maneret substantia instrumenti et vehiculum ejus quod est vitalis virtus in animalibus spirantibus, nisi per inspiratum reciperet restaurationem. Quæcumque autem ex componentibus primis plurimum sunt mollia et frigida, talem non sunt sortita calorem circa principium vitæ, sed minorem : et ideo refrigerans ipsum non potest per substantiam tangens refrigerium facere : exstingueretur enim modicus calor tangente se frigido per substantiam : est tamen necessarium refrigerans habere, ne motu ad intus calor incendat : et ideo frigidum est refrigerans talia per qualitatis alterationem, et non per substantiam tangens, sicut pisces branchis aquam attrahentes et eovements, quæ non pertingit per substantiam ad principium vitæ. Aerem autem potuerunt talia attrahere, eo quod aer secundum naturam calorem habet : et frigidum quod habet secundum actum, non est adunatum, et cito recedit : et ideo per medium non satis alteraret calorem : et si per essentiam tangeret, exstingueret per sui immixtionem ad spiritum vitæ qui est in corde. Sic igitur duæ compositiones factæ sunt et duæ complexiones in genere : una quidem ex duro terrestri indigens calore forti, et una ex molli pinguescente et constante indigens calore debili. Et calor quidem fortis indigiut refrigerante quod tangeret per substantiam. Calor autem debilis indigiut refrigerante
per alterationem solum per medium factam, in quo medio elementi frigiditas excellens cum calido temperatur, ne calorem exstingueret. Haec igitur est causa primæ divisionis animalium inspirantium aerem, et spirantium aquam.
Si autem quis objiciat, quod calor debilis non indiget refrigerante : dicemus, quod hoc non est verum : quoniam propter contrarietatem compositionis omnis calor actu agens consumit substantiam : est autem calor digestivus cordis actu agens : et ideo nisi esset aliquid actionem ipsius mitigans, cito substantiam consumeret.
Sic autem divisis animalibus, necesse est et habitationes eorum et cibos dividi secundum eamdem divisionem. Spirantia enim necesse est habitare in terra quam aer inspiratus attingit, ut terra detur eis locus propter pondus, aer autem propter interiorem vitæ spiritum. Quæcumque autem attrahunt aquam et evomunt, propter pondus quidem substantiæ in terra resident, sed locus habitationis eorum erit ubi aqua terram attingit, et facta sunt alia aquatica, alia autem terrestria. Cibos autem actu molles complexioni ipsorum congruentes, necesse est habere aquatica : quia alios debilis calor non digereret, nec animalia substantiam mollem nutrirent. Debilis enim calor non influit vitam solido corpori, sed vincitur ab ipso et retunditur, et fortis calor penetrat in durum terrestre, et liquat molle et humidum. Propter quam causam actu mollificata facta sunt cibus aquaticorum, et constantia et dura facta sunt cibus terrestrium. Haec igitur in genere est causa diversæ habitationis et ciborum diversorum animalium secundum duo genera.
Media vero inter hæc necesse est fieri multis modis, sicut inter quælibet extretrema physica, media sunt multa : quoniam est motus inter media physica, qui accipi ubique potest factum esse et motum esse, et facit ibi medium tamquam extremum. Hoc autem probatum est in Physicis : propter quod etiam natura quæ per
<--- Page Split --->
gradus progreditur ab uno ad alterum, nullum omnino relinquit mediorum possibilium, quod non producat ad esse et ad speciem : aliter enim non compleretur omnis potentia materiae, nec etiam compleretur virtus universalis efficientis res naturales in natura. Licet autem sic multa sint media : tamen reducuntur ad tres modos universales mediorum, quorum unus est ratio medii propinquioris terrestribus, et alter est modus et ratio medii propinquioris aquaticis, et tertius est modus et ratio medii per æquidistantiam accepti inter utrumque extremarum complexionum. Est enim complexio ad mollitiem complexionantium magis accedens, sed in spiritu et calore digestivo in aliquo duram habente substantiam proportionata : et haec quidem calidum habebit spiritum et substantiam mollem vel propinquam molli : et caliditas spiritus et cordis datur ei propter duo, scilicet propter cibi frigiditatem et viscositatem, et propter corporis sui magnitudinem, quod debili calore non sufficienter inspiraretur et penetraret ad vitae operationes : et tale medium est delphinus, et cete, et balena, et quæ omnem cibum et habitationem habent in aqua, et similiter generationem et coitum et impraegnationem : sed solam respirationem habent in aere, sicut patet per antedicta.
E contra autem quæcunque sunt duræ quidem substantiæ, sed frigidæ, sicut aves aquaticæ, necesse est habitare in terra : sed propter frigiditatem complexionis oportet cibum requirere in aquis, et talia in cibum accipere quæ frigida sunt et terrae, ut ex aquis frigiditatem conceperint naturalem : propter quod etiam melancholica et frigida hujusmodi animalia secundum plurimum esse judicantur, et duræ carnis et mali nutrimenti esse judicantur a peritioribus medicis : et præcipue illa quæcumque sunt majora inter ea, et sunt debilis caloris digestivi emittentia cibum indigestum : propter quod etiam multum sunt voracia, et cibum semper
appetentia. Curam enim impendit eis natura, ut cibus esset aquaticus, ut aquæ lubricitate mollis efficeretur in substantiam ipsorum cum calore debili : aliter enim inutilis esset ad nutrimentum : propter quod etiam omnia hujusmodi omne fere quod sumunt in cibum, aquæ permiscent. Hæc igitur horum in genere causa est animalium.
Ea autem quæ per æquidistantiam media sunt, valde pauca sunt : eo quod contraria per æquipotentiam vix permisceri possunt, sicut ostendimus in aliis. Non enim potestesse, quod aliquid componatur ex omni modo contrariis secundum æqualitatem : quia tale animal vel compositum, nec locum haberet, neque cibum inveniret. Sunt tamen quædam genera ursorum alborum, et quædam genera canum, et quædam genera luporum, et similium quorumdam animalium, quæ venantur et habitant tam in aqua quam in terra, propter similitudinem complexionis quam habent in utroque elementorum. Similis autem compositionis videntur esse lucius et castor, eo quod venantur tam in aqua quam in terra : sed pro certo omnia hujusmodi animalia magis sunt terrestria quam aquatica, licet cibum in aqua frequentius accipiant : hoc enim accidit propter alteram duarum causarum : aut scilicet quod frigida sunt debilem habentia calorem digestivum sicut diximus : aut quia similitudinem ad hujusmodi aquatica habent secundum complexionem. Frigida enim animalia frigidis et aquaticis cibantur et delectantur. Multi autem juxta dictos modos sunt modi mediorum, quorum rationem ex dictis facile est invenire : et ideo præterimus illa ad alia festinantes.
Si quis autem contra dicta objiciens, dicat aves esse levis substantiæ, et ideo levari in aera : et propter hoc debere omnes in molli elemento quod est aqua, quaerere nutrimentum : solvemus dicentes, quod verum est quod aves sunt levis substantiæ : quædam enim sunt in quibus vincit levis substantia super terrestrem :
<--- Page Split --->
et hæ sunt plurimarum pennarum et velocis volatus : et talia sunt aquatica per modum aliquem. Quædam autem sunt, in quibus levis substantia est pauca, et gravis et frigida multa : et talis est compositio aquaticarum avium : et ideo cibum accipiunt in aquis. Quædam autem sunt animalia, in quibus levis substantia est pauca, et temperata terrestris multa, sicut genera pullorum : et hæc sunt mali volatus, sed cibum accipientia in terra, et non in aqua : et hæc sunt saniora inter animalia carnes habentia.
Hæc igitur dicta sunt de animalium communi divisione et habitatione.
semina, et quædam sunt sugentia, et quædam masticantia cibum. Quorumcumque enim substantia est aquea constans ex terrestri aquoso pinguescente, nutriuntur talibus: et hæc sunt aut pisces, aut herbæ aquosæ. Quorumcumque autem substantia est aerea levis permixta cum terrestri, eo quod terra sit major pars materiae omnium corporum animatorum, hæc nutriuntur seminibus maxime, quæ aeream et pinguedine olei infusam habent naturam: et ideo talia quærunt, et in talibus delectantur, sicut multa genera avium. Quæcumque autem sunt terrestria, calido et humido infusa secundum complexionem, libentius hæc carnem manducant et carnes venantur. Et quorumcumque est complexio calida et sicca, hæc etiam carnem calidam et sicam perquirunt: et si quærant alios cibos a dictis, hoc erit ex necessitate famis quam patiuntur magna animalia propter longum cibi defectum.
CAPUT II.
Et est digressio declarans qualiter unumquodque animalium venatur cibum sibi convenientem, et qualiter natura parat ei ad hoc instrumenta.
Quia autem cibus omnis animalis attribuitur sibi secundum suæ complexionis convenientiam, ideo fit ut animalia venentur ea quæ similiora sunt suæ complexioni vel compositioni: ex eisdem enim secundum naturam generantur et nutriuntur: et ideo quædam venantur pisces, et quædam herbas, et quædam
Hæc autem ratio ciborum universalis aptatur particularibus in tantum quod unumquodque magis prosequitur et venatur, quod suæ complexioni est convenientius. Omnis enim natura desiderat simile sibi, nisi sit omnino destituta et reducta ad inaequalitatem et discrasiam: tunc enim desiderat contrarium: sicut febricitans febre calida et sicca, desiderat frigidum et humidum, non quidem ut illo nutriatur, sed potius ut contrarii passionem facientis reductor et reprimatur excessus. Secundum igitur desiderium est ad simile complexioni et ad connaturalem cibum: propter quod etiam Empedocles dixit « omne nutriri simile simili: » propter quod unum animalium venatur alterum, eo quod est cibus sibi magis conveniens: et si nutriatur eo quod est oppositæ complexionis ab ipso, oportet duorum alterum accidere, aut forte utrumque, quod aut videlicet alteretur in stomacho per digestionem, et efficiatur simile, et tunc comestio erit absque delectione: aut oportet paulatim alterari animal, et esse simile complexioni cibi
<--- Page Split --->
et infirmari, et destitui a primis complexionantibus, et eorum complexione : sicut multos sanguineorum videmus phlegmaticos, aut melancholicos fieri ex longotalium ciborum usu. Forte autem accidit utrumque istorum : quoniam licet a principio cibus qualitatem comedentis accipiat quando sumitur, tamen procedente tempore cum destituitur calor naturalis per aetatem, cibi relinquunt suas qualitates et ad se alterant corpora cibatorum.
Secundum autem modum et locum ciborum natura quae numquam deficit in necessariis, parat animalibus organa cibum accipientia : et his quidem quae sub aqua juxta ripam cibum venantur, longa crura fecit et longa colla et rostra, ut per crura vadere, et per colla profundare, et rostrum sub limo et luto quaerere possint cibum. His autem quae longius a terra in aqua venantur, pedes fecit latos ad remigandum cum eis, et rostra lata quibus ea capiant quae in superficie aquae inveniuntur. Et alia quidem fecit submergentia. Alia autem quorum cibus multum est dispersus, vel armata non sunt longis cruribus, aptavit ad cursus velocitatem.
Similiter autem est in aliis in tantum ut etiam dentium aptaverit dispositionem secundum modum accipiendi cibum. Quorum 'enim cibus indiget laceratione, eo quod consertus est, et multum conjaecentes habet partes, his fecit oris rictum magnum et fortem, et dentes serratiliter conjunctos, sicut canibus, et leonibus, et cattis, et hujusmodi. Quorum autem cibus licet durus sit, tamen est comminuibilis magis quam lacerabilis, his in uno quasi situ aptavit dentes anteriores ad incidendum, et posteriores ad conterendum, sicut fecit porco, et equo, et hujusmodi. Quorum autem corpora multum sunt similia, in tantum etiam quod ossa non habent, sed loco ossium quasdam cartilagines, haec de humore ciborum magis vivunt quam de ipsa ciborum substantia : et his non fecit dentes, sed os aptavit quibusdam eorum ad
sugendum,sicut murenae, et sanguisugae. Et quibusdam eorum aptavit aculeum in ore, quo perforant pelles eorum quae sugunt. Quibusdam autem totum os fecit et formavit ad sugendum. Culices enim et cinifes, et apes, et cynomia, et hujusmodi, sugunt per aculeum quem portant in ore. Murena autem, et sturio, et quoddam balena genus, et hujusmodi, toto ore extrahunt humorem eorum quae sugunt ad suum nutrimentum. Et sic facile est videre in omnibus animalibus tam marinis quam agrestibus, sive volent, sive ambulent.
Piscibus enim quibusdam multum per totum os dentes aptavit, quibus cibum cito dividant, ne ab aqua occupantur : et haec sunt quae cumque stomachum quasi in gutture habent, sicut lucius, et quidam alii pisces. Haec enim animalia dentibus non dividunt cibum, sed vulnerant multis vulneribus animalia, ut in stomachum trajecta motibus corporum lasionem non inferant: et habent haec yirtutem digestivam magnam, ut simul in stomacho cibus recipiat et divisionem et alterationem,et decoctionem.
Ideo etiam omnibus avibus quae animalia rostro venantur, sicut sunt aves maximae quae venantur pisces qui lubrici sunt et teneri plane non possunt, comprimentia aptavit rostra dentosa, sicut est falx messoria, ut per ipsa cibum retineant et constringant tamquam dentibus quibusdam. Quae cumque autem horum sub terra evertendo quaerunt vermiculos aut radices, his fecit aut rostra acuta fortia sicut avibus quibusdam, aut fecit additamenta cartilaginosa super exterius oris et nasi sui, sicut porcis : aut fecit ungues ad evertendum terram, sicut gallinis, et talpis, et hujusmodi.
Ex hujusmodi autem considerationibus facile est invenire omnes causas ciborum et mansionum et instrumentorum quae ad cibos accipiendos natura formavit animalibus.
<--- Page Split --->
sufficienter terminare. Quæcumque autem talium sunt hæc, consequenter necesse est etiam esse spissæ et viscosæ pellis: quoniam pellis eorum ex tali procreatur humido, quod constat coagulatum in circuitu: et propter pellis hujus spissitudinem et viscositatem frigiditas claudit poros et comprimit partes pellis, ita quod nihil ex profundo vaporabiliter spirare potest per ipsam. Sed et si quid debili vapore ab interiori resolvitur, reflectitur rursus ad interiora a pelle clausa, cujus pori oppilati sunt, et convertitur in humorem phlegmaticum. Sicut sumus elevatus a fundo ollæ coopertæ, quæ est ad dibilem ignem: hic enim a cooperculo reflexus, convertitur in aquam, et recurrit in ollam: ita etiam talis exaltatio rediens auget phlegma, et præcipue tempore frigoris, quod exterius magis constringit poros, et immobilitat animalia et prohibet ab ambulatione: et tunc inspissatur humor, et hebetatur digestio, et pigrescit desiderium cibi: eo quod mesaraicæ plenæ sunt spisso naturali phlegmate, quod calor cordis et hepatis convertere et distribuere per corpus non potest. Eadem etiam ratione venæ stant plenæ tali humore, et similiter membra in quibus ultima celebratur digestio: propter quod utrumque desiderium ab animali tunc præciditur, famis videlicet, et sitis: et pigrities frigoris, et pondus corporis superimpleti, facit desiderium quietis et absconsionis: et sic in latibula ingrediuntur, et quiescunt plurima animalium. Præcipue tamen fit in his quæ fructus vel vermes aut ranas et alia repentia frigida et aquatica comedunt, eo quod talia nutrimenta non cito convertuntur in sanguinem, sed potius in phlegma: et postea perdutinam decoctionem vix redeunt ad sanguinem frigidum, et quasi congelatum: et est non purpureus, sed phlegmaticus sanguis. Propter quod pisces etiam plus latent çuam aliqua alia animalia, et post hæc aves, et post hæc quadrupedia reptilia, et reptilia serpentia, et post hæc qua-
CAPUT III.
Et est digressio declarans causam quare quædam animalia latent ad tempus, quædam autem mutant locum.
Ea vero quæ dicta sunt de mutatione locorum animalium, oportet ad duos modos ordinari et reduci. Quædam enim omnino latent quasi dormientia et immobilia, et nihil in cibum accipientia. Quædam autem de loco transeunt ad locum, ut temperatiorem inveniant aerem. Et horum utrorumque oportet scire causam.
Dicamus igitur, quod quæcumque animalia frigida sunt, et frigidis utentia, et cum hoc valde sunt viscosa, et voracia sunt consequenter, eo quod frigiditas inordinatum facit cibi appetitum : et hæc necesse est multos contrahere ex cibis humores superfluos viscosos circa locum digestionis: quoniam calor debilis potens est converte, et non est potens sufficienter alterare et digere et superfluum consumere: propter quod phlegmaticus circa intestina adhæret multus et pinguis humor, qui est materia boni sanguinis si esset calor, qui posset eum
<--- Page Split --->
drupedia ambulantia et generantia sibi simile.
Est autem adhuc aliquid multum cooperans, quod videlicet sit animal vorax et parum luxurians, sicut ursus, qui solus habet hoc inter quadrupedia generantia sibi similia proprium, quod multum comedit, et parum coit. Et causa est quam diximus, quod superimpletio hebetat calorem, quod per digestionem non separat purius quod descenditur in semen, nec movet in vaporem humidum nutrimentale, quo extendantur membra, sicut extenduntur in desiderio coitus : et propter hoc magis pinguescunt hujusmodi animalia. Tempus autem est in fine autumni et in principio hiemis, quando maxime superimpleta sunt animalia talibus cibis phlegmaticis quales diximus.
Causa autem quietis est maxime pondus capitis : quoniam phlegma frigiditate cerebri generatum, gravat caput, et claudit visum, et immobilatat organa sensus : cujus signum est, quod in primo ingressu per mensem hujusmodi animalia jacent immobilia, et postea parum movent aliquando caput et pedes, et tandem omnia membra laxantur ad vigiliam et egrediuntur : abstinéntia enim et fames accendunt calorém hebetatum : et hoc ex somno digeritur ad interius ad locum digestionis, et fit per eum dissolutio humiditatis phlegmaticae, et conversio ad nutrimentum naturalis sanguinis : et ideo quaedam ipsorum in quibus multa est hujusmodi phlegmatica humiditas, multum impinguantur in tempore illo, sicut ursus.
Quaedam autem alia in quibus illa humiditas est pauca, et calor acutior, macerantur, sicut maceratur homo ex longo somno, quando saepe et diu dormit jejunus. Quaedam etiam ipsorum sunt quae in antris in fine suae quietis pariunt : propter quod etiam ignoratur locus partus ursorum. Concipiens enim ursa ex coitu propter frigiditatem complexionis et repletionem phlegmatici humoris, adeo vix
format partum factum semen, quod exspectatur formatio ejus perfecta usque ad abstinentiae tempus, praecipue cum eadem frigiditate et repletione adeo constringantur meatus per quos parere debet, quod eniti illo tempore vix posset ; et ideo tempore latentiae suae enititur in fine quando incipit evigilare : et hujus signum est, quod etiam cum toto hoc quod sic exspectatur formatio partus ex semine, generat quasi partum informem : ita quod quidam putaverunt poetarum, quod frustum carnis pariat, et postea illud ipsum spiritu et lingua formet in animalis figuram : quod tamen nullatenus est verum. Hujusmodi autem complexionem ostendit haec ursi dispositio, qui latos habet pedes, grossum corpus et vix mobile, spissam valde pellem, diligens fructus in cibum. Et de piscibus etiam qui latent, satis superius dictum est. De avibus autem paucae carnes comedentium latent, excepto milvo, qui in hieme latet ad modicum tempus : et causa est, quoniam avis est pigra et frigida, propter quod nullius est audaciae : et ideo cum carnes non invenit, venatur lumbricos terræ et ranas, et his phlegmatico superimpletur humore : et oportet eum aliquo tempore latere.
Egredientia autem de antris animalia, praecipue quaerunt cibum ea quae aliquam habent acredinem, quae desiderium cibi excitent in stomacho, sicut est herba guguli, quam quidam allelitia vocant, et alluf, et jaruspes : has enim herbas egrediens comedit usus. Hiricius autem etiam latet, et egrediens quaerit hujusmodi acria quaedam propter desiderii excitationem. Similiter autem et mus varius, quem quidam glirem vocant, dormit, ita quod in silva foveæ profundæ fiant, et terra, et palea, et lignis superius cooperiantur, plenæ inveniuntur in hieme gliribus hujusmodi.
Homines autem quidam patiuntur hoc ipsum, et praecipue mulieres. Ita ego vidi mulierem in Colonia, quae saepe sine cibo remansit per triginta dies, et ali-
<--- Page Split --->
quando per viginti. Et vidi virum melancholicum, qui custoditus et clausus salvis signaculis, sine cibo per septem septimanas, sed in die semel aut alternis diebus bibit haustum unum aquæ limpidæ frigidæ, et alium potum non accepit. Et hoc quidem ego vidi, et signacula quibus clausus fuit, probavi diligenter : et referebant mihi veridici de eo viro, quod sæpe per quinque et per quatuor septimanas hoc facere consuevit.
Latent animalia differenter, quaedam diutius, et quaedam brevius, secundum quantitatem et viscositatem phlegmatis digerendi, et secundum acumem caloris digerentis. Commune autem tempus latentiæ est in hieme tempore generationis phlegmatis et pigritiæ. Sunt tamen quadam quæ æstate latent in locis frigidis, sicut avis Diomedis : et hujus causa est, quia sunt caloris paucissimi et terrestris valde substantiæ : propter quod in æstate et temperato tempore dissolverentur omnino, et morerentur, nisi fugerent latentia in frigidis locis. In hieme autem constante extrinsecus corpore, colligitur et adunatur calor interior, et tunc apparent, parvo tamen tempore. Hujusmodi autem valde sunt pauca, et sunt brevis vitæ et generationis : propter quod etiam non multum multiplicantur. Hæc est igitur causa latitationis animalium.
clamorum ipsarum avium quando volant superius, satis explanavimus. Sunt autem aves quæ sic mutant locum maxime aquatice, aut quæ juxta aquas pascuntur, et sunt melancholice et frigide, quas ingens frigus nimis constringeret, nisi subtraherent se in principio hiemis. Quando autem flat ventus austrinus, aut appropinquat æstas, est tempus dissimile complexioni talium animalium : et ideo tunc retrahunt se versus Aquilonem, et ibi pullificant. Cibum autem sequuntur animalia quaedam, et cum frigore mortificante subtrahitur eis cibus in una regione, trahunt se ad aliam sequendo cibum : et ideo mutantur de loco in locum, procedendo versus austrum. Et cum mitigatur frigus, plus multiplicatur cibus talium animalium ad Aquilonem quam ad Meridiem : co quod siccitas destruit cibum in Meridie, et tunc revertuntur ad Aquilonem. Eadem autem omnino causa est, quare moventur de vallibus ad montes, et e converso.
Ex his ergo et similibus possunt conjici, quare locum mutant, et quare latent quodam tempore quaedam animalium.
Ea autem quæ de loco moventur ad locum, aliam sui motus habent causam : quoniam illa animalia mutant locum propter duplicem causam : aut enim propter aeris mutationem, aut propter cibum mutant locum. Aeris enim qualitas una convenit quibusdam animalibus, et non alia : frequentius tamen a frigido constringente mutant se ad calidum temperatum : hoc enim modo mutationis mutant locum grues, et anseres : et cum mutare volunt locum, altissime volant, ut flatu venti subvectæ levius moveantur et diutius sustineant volatum : altior enim ventus subtilioris et minoris est flatus, et semper vincit super inferiores ventos diutius durando. Causas autem
<--- Page Split --->
corrumpente, sicut accidit in mortificis maculis corrumpentibus pellem leprosi : propter quod corruptam pellem deponere est necessarium. Cum enim exsiccaverit eam, et erupit melancholia in ipsa respersa, contrahitur, et a carne interiori solvitur, et tunc ex recenti humore nutrimenti constante forinsecus alia subtus pellis generatur : propter quod solvitur exterior, et deponitur, et animal renovatur. Præcipue autem renovationis hujusmodi tempus est in fine latentiæ talium animalium : quia tunc calore famis exsiccatur, et humidum nutrimentale ad exteriora corporis missum, quasi corruptam expellit, et circumstans constat in aliam pellem.
Et est digressio declarans causam renovationis animalium diversorum.
Quædam autem, sicut superius dictum est, animalia vetustatem abjiciunt, et renovantur per pellis vetustæ aut pennarum depositionem : et quædam remanent in antiquitate suæ generationis. Et ea quidem quæ pellem abjiciunt, omnia quæ nota sunt, ex eis sunt quæ carent sanguine, aut modicum valde habent sanguinem, et sunt habentia aut squamas in pelle, non quidem sicut pisces, sed eas quæ dicuntur squamæ pnuiceæ, quæ sunt quasi nix quædam alba resoluta ex pellibus eorum, quæ squamæ sigillatim defluunt ab eis, sicut ex pelle ejus qui patitur siccam lepram : et talia sunt serpentes, et lacerte, et crocodili, et stellionum genera, et hujusmodi : aut sunt habentia testam duram aut mollem, sicut sunt cancrorum, et quædam ostreorum genera. Et illa quidem quæ pellis habent squamositatem puniceam, sunt viscosæ valde humiditatis : et humiditas illa est permixta cum melancholia innaturali aliquantulum combusta, et pellem quæ magis distat a vitæ principio
Modus autem depositionis est a capite incipiens, eo quod ad caput propter spiritus ad loca sensuum directos, magis de materia punicea trahiur, sicut etiam homo magis habet squamas puniceas in capite quam in alio membro. Solutio ergo incipit ibi per confrontationem, aut etiam arctum transitum, per foramen, aut rimas totum in brevi spatio deponitur corium. Ea autem quæ sunt testea, sive duram, aut mollem habeant testam, nutrimentum habent phlegmaticum quidem sed multo terrestri incenso et adusto infectum, quod calor adunatus ex circumstante frigido aquæ adussit, ita quod in naturam ossium et membrorum non est convertibile : et ideo expellitur a virtute naturali interiori, quæ nata est expellere superflua et corrupta, et evadit extra circumstando, et exsiccatur quidem primo, et decoquitur a calido adurente, quod adhæret partibus materiae. Secundo autem exsiccatur etiam et induratur a frigido circumstante reprimente et congelante : et cum superflua sit exsiccatio ipsius ab utroque exsiccante, et induratur superflue, separatur ad interius veniente humido nutrimentali, quod non attrahit ipsum, nec ipsum nutrimentale humidum habet poros in ipso per quos ingrediatur, et nutriat ipsum : et sic interius circumvolvitur sub ipso, et concrescit in
<--- Page Split --->
testam aliam. Et primo quidem est sicut membrana, quæ cum per se est terminata, nihil de humido mittens teste exteriori, paulatim exsiccata solvitur testa exterior, et cadit : et sic renovatur animal. Sed quia in pedibus horum animalium quæ pedes habent, sunt multi nodi in dorso, in illis non cadit testa a dorso simul tota, sed a pedibus per partes juncturarum. Hæc tamen animalia mutant aliquando organa corporis, sicut manus, et pedes cum teste mutatione : et hoc non contingit, nisi ex similitudine corporis eorum : ex hac enim contingit, quod virtus radicalis humidi et radicalium membrorum sunt omnino sicut humidum nutrimentale et materia carnis eorum : propter quod amputata recrescunt organa, sicut ingreditur et egreditur caro materialis in eo quod augetur et diminuitur.
Sed oportet scire, quod talia animalia raro renovantur in ventre : eo quod in ponte super quem mollia eorum posita sunt, infiguntur organa motus eorum : et est vis motiva eorum a membro quod est in eis loco cerebri descendens in ponte illo : et ideo cum sit sedes nobiliorum virtutum, removeri sine virtute non poterit : propter quod cavet natura, ne ibi fiat renovatio.
quod humore nutrimentali non fomentatur : et ideo aliud nutrimentum in corpore avis in alas formatur, et cadunt antiquæ. Et signum hujus est, quod maxime cadunt in autumno post multum avis nutrimentum, quod accepit per æstatem, et non cadunt nisi in antiquis avibus, et quæ jam pullificaverunt, vel ad ætatem pullificationis pervenerunt : tunc enim durescunt pennæ et contrahuntur et excidunt a poris : et sic renovantur pennæ animalium volatilium. Fertur autem de quadam ave, quæ residet apud aquas, et habente pennas virides, et apud Germanos vocatur avis glaciei, quod mortua mutat pennas : quod ego expertus sum falsum esse in pluribus avibus illius generis per plures annos reservatis. Signum autem eorum quæ dicta sunt est, quod aves sæpius quam aliqua animalia prurient se rostro et unguibus propter acutum terrestrem vaporem ingredientem ad poros pennarum. Sed et ipsæ pennæ quando sunt incompleta, virus habent inferius in arundine, quod tamen totum in squamas puniceas convertitur et adhæret arundini pennæ per partes exsiccatum, cadit aut per se exsiccatum, aut disponitur rostro vel ungue avis. Hæc igitur est causa mutationis et renovationis avium secundum pennas.
Causa autem mutationis avium in pennis est, quod aves quidem levis et aereæ sunt substantiæ : propter quod etiam terrestre nutrimentum avium rarum est, et per modum aeris distensum et divaricatum. Tale autem nutrimentum plurimum habet motum ad superficiem et præcipue ad superiora dorsi avium : et ideo juvenes aves ultimo plumescunt in ventre, et habent ibi pennas pauciores et molliores. Terrestre autem exhibitum aeris qualitatibus, continue induratur, sicut patet in terrestri fumo qui convertitur in capillos. Cum autem de tempore in tempus induratur, tandem infrigidatur et contrahitur, quod porus in quo infigitur, amplior efficitur quam penna possit implere : et ipsa penna constringitur, ita
In unguibus autem et rostro aves non renovantur, sed potius nimis excrescentes ungues et rostrum amputant, et aptant aut ad venandum, aut ad cibum accipiendum : de natura enim cornu sunt hujusmodi membra, et generantur ex nutrimento aqueo, quod passum est a multo terreo sicco : propter quod etiam mollificantur applicata ad ignem : et ideo rostrum avium juvenum versus caput deficit in quasdam prominentias labiorum croceas, quando videlicet humidum passum a sicco terreo deficit in humidum carnis : tunc enim terreum combustum evolas ad superficiem, et facit ibi croceitatem per modum duorum labiorum.
Omnino autem eadem causa quæ est
<--- Page Split --->
renovationis avium secundum pennas, est etiam causa renovationis animalium secundum pilos : pilus enim ex sicco terreo fumo generatur, et exsiccatur ad aerem, et tunc indurescit et constringitur et minoratur et in radice non capit nutrimentum, et ideo defluit, et alii pili ex simili fumo generantur. Aves etiam et pilosa habent accidens commune, quod est horripilatio : et hoc frigido fit vapore vaporante per corpus, et propellente a pelle corporis calidum naturale, sicut propellitur in frigore et rigore febris tertiane vel quartane : et cum a pelle calor naturalis propellitur per frigus vaporis, pellis contrahitur, et pori constringuntur, et penne et pili qui in poris sunt, eriguntur : et hoc vocatur horripilatio : et ideo excutiunt se aves et pilosa post horripilationem. Annulosa autem renovantur, sicut vespe, et quaedam alia, per annulorum mutationem, qui indurantur et solvuntur per eamdem causam qua indurantur et solvuntur pelles et spolia serpentium.
Per hæc igitur et hujusmodi cognoscet aliquis sufficienter de causa renovationis animalium.
CAPUT V.
Et est digressio declarans causam profectus et defectus animalium secundum mutationem animalium quae accidit ex locis.
Profectus et defectus animalium, similiter autem et immutatio humoris naturalis eorum et aliorum humorum, causatur ex aere et cibis diversarum terrarum, ad quas aliquando mutantur : aut secundum quod humor diutius remanet in corporibus eorum, vel minus diu : aer enim pertingit in corporibus animalium per poros in medullas ossium, et viscera, et alia membrorum interiora : et quando fuerit in aere aliquid vaporabilis humoris, inficit ad profectum vel defectum corpora plus aliquando quam cibus et potus, ut dicit Galenus, quoniam cibus et potus non transit vel pertingit ad interiora vitalium corporis, nisi digestus et alteratus : aer autem cum eo quod vaporabiliter mixtum est ei, pertingit ad interiora indigestus, et alterat qualitatem accidentalem vel propriam, quae est in ipso : propter quod in quibusdam animalibus calidus et humidus aer, movet interius humidum, et facit ipsum ex fundo
<--- Page Split --->
moveri, et non consumit : et cum movetur, relaxat membra, et distendit, et sic est causa pinguedinis animalium, et praecipue quando est cum vento levi austrino, quia motus venti facit ad fortiorem ingressum in corpora : quando autem est calidus et siccus aer in quibusdam exsiccat humidum superfluum, et tunc calor naturalis efficitur potens movere humidum residuum, qui ante a superfluo humido sulfocabatur, et sic calidus et siccus aer in talibus est causa pinguedinis et profectus per se : tamen in aliis quae non sunt superflue humida, causa est maciei. Frigidus autem et siccus aer per hoc quod est clausivus pororum ad quos humor vaporans ab intus reflectitur, et immutatus interiora irrorat et humectat, etiam in quibusdam est causa pinguedinis, et eisdem plus causa pinguedinis est frigidus et humidus. Pinguibus autem propter easdem causas aliquando sunt hujusmodi aeres causa somni et immobilitatis, aut forte suffocationis : constrictis enim poris et extremitatibus venarum ex frigiditate, et cumulato calore interius, qui cooperare non potest, reflectitur ad interiora et ante se propellit sanguinem et humores, qui sic moti cor obruunt et animal exstinguunt. Per accidens autem hujusmodi aeres sunt quibusdam causa maciei : quorum videlicet parum est humidum et multum calidum : hoc enim conclusum incendit et consumit humidum, et sic inducit maciem et aliquando defectum mortis ex desiccatione. Et hac de causa diversa quaeritur aeris dispositio ab animalibus quando se removent de loco ad locum.
Hac etiam de causa fiet in ipsis mutatio humoris nutrimentalis aut naturalis ad diversas dispositiones : quoniam animal venenosum ex aere acuente humorem, vel infrigidante, aut venenosum vaporem in ipsum immittente, efficitur magis vel minus venenosum, aut subtilioris,
aut grossioris veneni : et subtilius quidem venenum pertingit ad interiora, et citius necat : sed etiam citius consumitur in corpore, et faciliorem recipit medicinam. Grossius autem tardioris est penetrationis, et magis difficilis curae. Et talium rationes ex ventis et aere facile est invenire : propter quod in Augusto venenosior dicitur punctura aranee : quia tunc calido et sicco aere multo immisso calido a domo solis venenum aranee fit acutius. Idem autem operatur ventus et clima, quando ventus et locus induunt aeris caliditatem venenum dissolventem. Fit autem hujusmodi effectus ex sola mora humoris in corpore : sanguis enim frigidus et indigestus phlegmatis naturalis habens colorem et qualitatem per moram in corpore digeritur, et fit purpureus, et bonus, et calidus secundum naturam : et hoc quidem fit tam in homine quam in animalibus in omni humore qui generatur ex cibo, sicut ostendit sanguis generatus ex lactucis, qui per moram in corpore calidus et naturalis efficitur : et cum minuitur aliquis saepius, crudum et phlegmaticum emittit sanguinem : et cum sanus abstinet a minutione, decoquitur sanguis, et purpureus efficitur, et redit ad calorem naturalem. Similiter autem fit in omni humore corporis, sive sit semen, sive venenum, sive alius quicumque humor : et ideo nimis coeuntes sunt steriles, et abstinentes a coitu, semen habent fecundum. Similiter autem lac et butyrum generatum ex primis herbis verni temporis, magis est vigorosum ex ipso cibo. Venenum autem etiam aliquando efficitur subtilius mora in corpore : et ideo serpens subtiliori inficit veneno jeunus quam pransus : et adhuc subtiliori post latentiam quam ante.
Ex his ergo et similibus tales animalium facile est secundum causam natulem scire humorum mutationes.
<--- Page Split --->