TRACTATUS II

De profectu et infirmitatibus animalium.

CAPUT I.

De his ex quibus proficiunt et impinguantur animalia, et de contrariis ipsorum ex quibus infirmantur, et praecipue pisces et aves.

Nunc autem loquendum est de his quae faciunt profectum in animalibus, et de his quae faciunt infirmitatem.

Sciendum igitur, quod non omnia animalia pinguescunt et proficiunt, neque distrahuntur a temperantia exeuntia secundum unum modum et secundum causam unam, eo quod non sunt earumdem complexionum. Infirmantur igitur quaedam una qualitate temporis, et quaedam alia. Accidit autem diversitas infirmitatum animalium secundum diversitatem generis et complexionis eorum. Tempora enim quaedam sunt corruptiva quorumdam animalium, et alia sunt sana in eisdem temporibus, et generant in eis melius et fecundantur : et hoc praecipue accidit fehitet generi, hoc est, generi columbarum : omne enim genus illud impinguatur in tempore sicco et calido, et fecundatur tunc plus aliis temporibus, ita quod prae pinguedine vix possunt ambulare : et in hoc eodem tempore plurima eorum infirmantur animalium.

Pluviae autem conferunt omnibus piscibus praeterquam parvis : quia illi nimis humido resolvuntur, eo quod quatuor causae in eis concurrent humoris resolventis, vicinitas videlicet seminis, et naturae, et habitationis, et temporis. Haec autem eadem tempora nocent avibus, eo

<--- Page Split --->

quod aves siccis confortentur et aeriis propter suarum confortationem pennarum : propter quod etiam non juvantur multo potu. Siccitas autem multa nocet piscibus, et in siccis et calidis temporibus frequenter in lacunis moriuntur : et vocatur vulgariter haec piscium pestis bullitio aquae, eo quod tunc calor vaporem movet de profundo, qui aquam inficiendo et calefaciendo facit inutilem ad refrigerium cordis piscium : et cum attrahunt eum et evomunt branchis, moriuntur, sicut spirantia moriuntur in aere corrupto : propter quod etiam aves sicco gaudentes, quando habent curvos ungues, quae sicciores sunt avibus aliis, sicut ostendunt ungues et ferocitas ipsarum et audacia, quasi nihil potant : raro enim valde parum potant, sicut diximus. Et haec ignorabat Homerus, quem Arabes Antíopos dicunt : dicens in captura Ilion, « vulturem potu suo et morte præsignasse urbis excidium. » Aliae vero aves potant, sed non multum, neque potant multum universaliter. Columba tamen fortiter hibit, sed non diu. Generaliter autem nullum omnino animal habens pulmonem mollem et ovans, multum potat.

Amplius autem ægritudines avium cognoscuntur ex dependentia alarum : infirmitas enim positionem et situm turbat alarum, neque diu permittit alas in una dispositione manere, sed quasi continue elevantur et decidunt. E contra autem major pars generum piscium impinguantur in annis pluviosis, eo quod tunc inveniunt multum cibum : vapores enim sua elevatione multiplicant herbas et radices quæ sunt cibus piscium.

Sed etiam ipsa aqua pluviae valet piscibus, eo quod stiptica et dulcis est, et continet in eis nutrimenti fluxum, et calefacit corpora eorum. Piscibus enim confert pluvia sicut confert plantis terræ : quoniam licet horti et plantæ hortorum irrigentur aquis fluminum et fontium, tamen etiam minori irrigatione magis crescunt ad aquam pluviae propter vaporositatem et caliditatem aquæ istius :

et hæc sunt quæ maxime temperant frigiditatem et aquietatem grossam piscium : et ideo multum convalescunt in ea. Similiter autem ad pluviam convalescunt cannæ crescentes in hortis : et universaliter nihil terrænascentium bene crescit, nisi irrigatum et imbibitum aqua pluviae. Signum hujus est, quod major pars piscium perambulat ad locum qui Caycon vocatur Arabice, quod quidam potum interpretari dicunt, sed falso : caycom enim Arabice vocatur cetus, et lacus sic vocatus est, eo quod ceti ibi exspectant aquam dulcem, eo quod multi fluvii magni ibi in mare cadunt. Hoc autem præcipue est circa ostia Rheni, ubi Mosa et Rhenus et Amusa et Albia fluvii maximi non longe ab invicem cadunt in mare. Ibi enim in terminis Germaniæ plurima est piscium congregatio : eo quod aqua illius loci est magis dulcis.

Pluvialem autem magis adhuc propter illius aquæ subtilitatem concupiscunt : propter quod etiam plurimi pisces mutantur ad loca pluviosa, quia ibi pinguescunt : et quia flumina et lacus ex pluviis notabilem accipiunt immutationem et incrementum, ideo natant ad fluvios et lacus, ut ex illis impinguentur : et hoc præcipue convenit piscibus qui vocantur amia et astorom. De numero autem aquarum pluviae convenit piscibus præcipue aqua æstivalis : maxime autem proficiunt, quando ver et æstas et autumnus fuerint pluviosa. Universaliter autem quando cæteris temporibus temporaliter se habentibus, autumnus fuerit bonus hominibus : tunc etiam pisces impinguantur. Calido enim et sicco existente autumno in cineres aduruntur humores in hominibus, qui per æstatem incensi sunt et exsiccati : et tunc multiplicantur quartanæ et peracutæ febres. Oppositæ autem dispositionis autumnus humectat et exstinguit ea quæ per æstatem incensa sunt : et tunc proficiunt homines et pisces.

In locis aurem frigidis pisces non impinguantur : quin potius si lapidem ha-

<--- Page Split --->

beant in cerebro, ibi citius moriuntur, sicut pisces Latine vocati coronus lupus sive lucius, et scie, qui Graece vocatur haremi, librahon, et scabie. Sed etiam pisces apud nos tales lapides saepissime habentes, sunt is quem monachum usualiter vocant, quem quidam munem, quidam autem klane vocant : et ille qui vocatur bresma, et qui vocatur naso qui est in aquas Danubii : et de his sum ipse expertus, quod frequentissime lapides habent in cerebro, et sunt albi : lapis enim hic infrigidatur in capitibus eorum, et coagulatur : et tunc cadit piscis, et moritur. Quidam autem pisces ut fastoreom et kaleom et murenom, et de isto genere est id quod vocatur gougum sive congarum et murena et orphus, et pisces vocati lapidei : cavant enim terram et condunt se : nocent enim eis pluviae, quia in pluvia multiplicantur medulla capitum ipsorum, et fluxu reumatis excaecantur eis oculi : et hoc magis manifestatur in karabo, quoniam oculi eorum albescunt tempore pluvia multa, et deprehenduntur tunc macri, et moventur simul quasi turbati. Videtur tamen hoc magis accidere propter frigus temporis quando pluit, quam propter pluviam. In tempore enim frigido quo Graeci fuerunt in mari quod vocatur Ogos, ad locum qui Carthago dicitur, et hoc est mare Phrygia, multi referuntur capti karabo cum albis oculis. Forte autem et haratotom laborat in eodem tempore, et propter eamdem causam laborant, et absconduntur in hieme.

Adhuc autem in aestate in consimili frigiditate laborat et infirmatur piscis dictus ariem. Siccitas autem anni convenit ostreo quod barcora sive purpura vocatur, et ei quod dicitur chilex, magis quam aliis piscibus.

Adhuc autem piscibus in genere suo conveniunt loca appropriata. Quidam enim prope terram proficiunt : quidam autem impinguant in profundo maris.

Adhuc autem quidam pisces impin-

guantur in locis in quibus ex vapore continue elevato super aquam nubes viridis incumbit aquae, et capti in locis istis sunt meliores.

Adhuc autem pisces qui comedunt carnem, inveniunt multum cibum in aqua virescente in superficie, eo quod est nutritiva et generativa ranarum.

Amplius autem quidam pisces impinguantur vento septentrionali, et quidam meridionali. Pisces quidam longi impinguantur septentrionali : quia cholericis existentibus talibus piscibus, per Aquilonis frigus. restringuntur pori ipsorum, ne evaporet ex ipsis humidum nutrimentale : propter quod etiam in aestate flante vento septentrionali, multi talium deprehenduntur. Pisces autem lati curti phlegmatici cum meridionali impinguantur : eo quod evocatum a corporibus eorum resolvit viscosum humidum et facit residuum fluere per corpus : et ex hoc impinguantur. Tachios autem et kikia, quod Latine scia dicitur, sunt boni in aestate, quando sol in Cancro est cum Cane in diebus canicularibus : et in tempore illo aliquando invenitur sub alis suis vermis sicut gusanis formatus, et est quidam pediculus illius piscis, et est similis scorpioni, et vocatur ab antiquis astarom, et in quantitate fere est sicut aranea, et morsu suo inducit illis piscibus dolorem magnum : et ideo saepe saltant super aquam sicut delphinus. Diligit autem iste cochi calorem plus multis aliis piscibus : et ideo aliquando quaerendo calorem ponit se super arenas, ubi modicum est aquae calefactae a sole : et quando calefacit se, natat super aquas, et saltat super parvos pisces, ut opprimat eos, eo quod reputat eos viles respectu sui.

Adhuc autem pisces parvi comeduntur a magnis : et ideo moritur major pars pullorum piscium magnorum. Gibum autem venantur pisces in nocte ante solis ortum versus auroram : propter quod etiam piscatores tendunt retia in nocte : quia tunc pisces moventur, et non bene

<--- Page Split --->

vident : quando autem lux augmentatur in ortu solis, vident.

Adhuc autem numquam apparuit infirmimitas pestilentialis in piscibus sicut in hominibus, et in aliquibus aliis quadrupedibus : et hoc contingit, quia propter naturae humorem aqueum et habitationis humorem et frigiditatem actualem continentem corpora eorum extrinsecus, non possunt ita universaliter acui humores corporum piscium sicut acuuntur humores animalium sicciorum et calidiorum : quibus etiam calor circumstans et calor motus suffragatur his, quod 'citius moriantur, et pestilentias incurrant. Sic enim moriuntur equi, et boves, et oves, et homines, et caetera hujusmodi animalia. Piscatores tamen dicunt, quod hoc accidit similiter piscibus. Aliquando enim capiuntur macri et mutati in colore a dispositione naturali, cum in aliis annis forte eisdem temporibus solitum sit capere eos pingues et pulchros in colore. Tamen haec pestilentia non accidit piscibus rivalibus in aquis fluentibus morantibus, sed lacunalibus et paludosis propter causam quam supra ebullitionem aquae nominavimus, quae piscibus inducit suffocationem.

Adhuc autem quibusdam piscibus accidit infirmitas appropriata, sicut ei qui vocatur gele&im : hic enim semper manet in superiori parte aquae : et ideo plus nocent ei quaedam stella, et maxime ascensus Canis, et ponderositas et scotomia generatur in capitibus eorum ex tonitruis fortibus. Accidit autem etiam scotomia pisci qui vocatur kokomom, sed minus quam gele&im, eo quod non adeo habitat in aquae superficie. Gele&im piscis est, quem Latine quidam dicunt silirum, et est fluvialis.

Adhuc autem sunt quidam piscium, qui cum a dracone aquatico mordentur, moriuntur. Amplius quidam piscium ex calore moriuntur in ortu Canis in diebus canicularibus. Amplius piscis qui vocatur kakati, solet infirmari forti infirmitate : inveniuntur enim sub suis branchiis multi

pediculi qui interficiunt eum : et haec infirmitas non invenitur alicui piscium accidere nisi sibi.

Adhuc autem quando glacies totam superficiem aquae operit, pisces aliquando moriuntur suffocati sub glacie : propter quod etiam perforant glaciem in lacunis et vivariis, ut pisces habeant respiraculum : et ex hac causa mortui vel jam moribundi aliquando deprehenduntur natare super aquam fluvii aut lacus.

Est autem duplex cautela venandi pisces, praecipue quando fugiunt in hieme a pelago propter tempestates et veniunt ad flumina. Tunc enim venatores cavant in ripa foveam prope rivum, et ponunt super herbas et ligna, et faciunt viam a fovea ad rivum : et quando pisces intrant in foveam propter quietem aquae ibi stantis, venantur eos instrumento quod dicitur maghade, quod apud nos sonat gurgustium. In alio autem tempore capiunt eos secundum modum alium : tam in aestate enim quam in hieme ponunt in medio fluminis ligna colligata magna, et lapides in eis qui profundant ligna in fundum, ita quod in aqua jacens non potest transire enatando. Haec autem dico ligna magna, quia sunt vasa magna complexa de virgis quae nos etiam sportas vel gurgustia vocamus : et faciunt in his in parte una orificium amplum, et in illo orificio ponunt instrumentum concavum, aut ex eisdem virgis recurvatis sursum convertunt sudes acutos ad interius conjungentes illos in stricto circulo, ne piscibus pateat reditus : et sic deprehendunt in aqua distante a ripa.

Adhuc autem aqua pluviae contraria est omnibus his quae sunt testei corii, praeter purpuram sive barcoram solam. Signum autem hujus est, quod testa posita in loco descensus pluviae, et gustans ex ipsa, moritur eodem die. Barcora autem hoc habet, quod postquam deprehenditur, vivit multo tempore, eo quod cibat se ex seipsa, eo quod super testam ipsius est viror aquae, hoe est,

<--- Page Split --->

humiditas quaedam aquosa viscosa. Et siccitas a pluviis aliis piscibus non convenit, quoniam attenuat eos et malos reddit et parvos. Kakanem autem rubeum est etiam magnum : aliquando etiam morigom est animal vocatum voraga paucum sive parvum : et similiter kakanem est aliquando parvum, non propter hoc tantum quod detentum est in instrumentis venantium ipsum, sed etiam propter siccitatem. Omnibus autem aliis teste! corii convenit multa pluvia, eo quod mare juxta littus ex eis fit dulcius, ubi habitat. In loco autem Kaicom non invenitur hoc ostreum propter frigus, neque in fluminibus, nisi pauca quae rameteon dicuntur, hoc est, duarum concharum. Illa autem quae dicuntur monokora, hoc est, unam concham habentia, habent indurata corpora valde quando venit glacies.

Secundum hunc igitur modum determinari habet de profectu et infirmitate animalium marinorum.

CAPUT II.

De infirmitatibus et profectibus quadrupedum animalium.

Ægritudines autem quadrupedum aliis fiunt de causis.

Porcis enim tres modi accidunt ægritudinum in genere frequentius. Quorum unus est : quia accidunt eis branchi quidam sive apostemata post auriculas et maxillas et sub mandibulis, et forte etiam in pedibus, et in quolibet membro, quæ fiunt ex collectione phlegmatica a capite illis descendente : et hoc est phlegma naturale putrescens, quod calefactum putrescit in apostema. Aliquando autem dilatatur hic fluxus et hæc collection sub gutture : et incidunt in squinantiam : et tunc multum movent pedes, et moriuntur infra tres dies. Aliquando autem non quidem in apostemate colliguntur, sed paulatim stillando implet pulmonem, et corrumpit ipsum : et tunc aspiratione et tussi moritur porcus. Augmentatur autem hæc infirmitas subito, eo quod ipsum animal phlegmaticum et humidum est. Et est consuetudo pastorum qui porcos custodiunt, statim abscindere membrum in quo est infirmitas

<--- Page Split --->

si potest abscindit : quia videtur eis, quod non possunt juvari nisi per incisionem.

Alia autem duplex ægritudo porcis accidit frequentius : et hæc duplex ægritudo fræetin in Arabico vocatur. Una autem harum ægritudinum est dolor et ponderositas capitis sive scotomia : et ex hac moritur major pars porcorum, propter congregationem multorum frigidorum humorum in capite.

Alia autem infirmitas est fluxus ventris ex humore radente intestina, aut etiam quod verius est, ex fluxu lienterico ex multa viscerum infrigidatione. Et est opinio pastorum hunc dolorem non habere remedium. Forte autem valeret in ista ultima infirmitate vinum receptum cum cibo : sed tamen evadere ab ea est grave, quia postquam invaluerit, ex vitio hepatis inflantur porci valde, et interficiuntur infra tres dies. Quando autem primus et secundus dolor in porcis aggravantur, accidit eis casus auricularum : et si porci sunt pingues et grossi, juvat eos comedere mora, et juvat eos balneum aquæ valde calidæ, quia resolvit aliquantulum materiam, et quod minuatur eis vena quæ est sub lingua : et hoc magis valet cæteris medicinis.

Porcis etiam mollis carnis qui sunt castrati contingunt pustulæ in crure et collo et spatulis : et sæpe sunt ista pustulæ sub lingua et sub ascellis, et vocantur leprosi tales porci : et quando extrahuntur pili et seræ radicitus evulsi, adhæret pilis humor albus ventosus, qui etiam exprimitur de porco unde evulsus est capillus sive seta. Et contra hanc infirmitatem valet ei granum quod dicitur tyki sive glandes, quæ sunt cibus convenientior porcis. Conveniunt autem etiam eis ciceres et ficus. Similiter autem dicendo valet cibus compositus et diversus porcis et aliis animalibus. Quidam enim cibi sunt inflativi, et quidam carnis, quidam autem pinguedinis generativi, quos oportet discernere pastorem peritum. Sed hoc generale est, quod porci dele-

ctantur in comestione glandis, et ex ea generator caro solida, licet faciant carnem aliquantulum humidam : et quando porca multum comederint de glande, forte abortient, sicut et oves aliquando abortiunt ex pastu. Pustula autem elephantica de quibus dictum est, non accidunt inter quadrupedia nisi porcis.

Amplius autem canibus etiam et lupis similiter accidunt quaedam infirmitates, rabies scilicet quam quidam caniciem sive caninam insaniam vocant, et squinantia, et podagra propter quam incurvantur ad extra pedes eorum. Canina autem rabies mutatur in insaniam daemoniacam : et est ista infirmitas cum veneno quod in humore dentium transfunditur in vulnera eorum qui mordentur a cane rabido : propter quod etiam omnia animalia morsa a cane rabido furiunt et moriuntur praeter hominem, qui per medicinam poterit juvari : multi tamen ex hominibus moriuntur. Jam enim vidi morsum a cane rabido in brachium : et anno duodecimo post incepit inflari locus cicatricis, et mortuus est infra duos dies. Squinantia autem canina interficit canes infra duos aut tres aut quatuor dies : et paucissimi canum evadunt podagram calidam. Rabies autem non solis accidit canibus, sed etiam camelis. Elephantibus autem nocet ventus sive ventosa infirmitatis : et hujus causa aliquando non possunt mingere neque egerere. Terra autem nocet ei, nisi fuerit multum usitatus comedere lutum et lapides. Aliquando etiam patitur fluxum ventris, et medicatur ei per aquam calidam et herbas quas hassis vocant medici.

Vaccis autem accidunt infirmitates duæ, podagra videlicet, et crocharos, quod est dolor capitis Arabice. Cum autem habent podagram, constringuntur eis pedes, neque statim propter hoc ejiciunt ungulam : sed si inunguntur eis cornua oleo mixto cum cera et pice, aliquando sanantur, quia podagra earum non est fortis. Cum autem accidit eis dolor capitis, quem dicunt crocharos, vehe-

<--- Page Split --->

menter inspirant ex angustia, et cito revertitur anhelitus, et fit brevis, ac si aestuet ex febre : quia ista infirmitas in vaccis assimilatur infirmitati febris in hominibus. Signum autem hujus infirmitatis est demissio auricularum, et quod non comedunt, et cito ex ista moriuntur infirmitate : et quando aperitur pectus vaccae ex hac infirmitate mortuae, manifestatur corruptio sui pulmonis. Ex fluxu enim a capite facto corruptus est pulmo, qui corruptus corrumpit aerem attractum ad pectoris refrigerium : et hoc induxit anhelitus velocitatem et angustiam. Est autem expertum, quod termentilla data eis in potu vel pastu, multum valet eis, et equis similiter.

Equis autem silvestribus qui sunt in equanarum congregationibus in pascuis non accidit infirmitas quae sciatur, praeter eam quae dicta est, podagram videlcet. Et ideo aliquando amittunt cornua pedum quae subtelares vel sotulares quidam vocant : et crescunt eis tunc sotulares novi. Equos autem equanarum vocat Avicenna Arabice equos ascemi. Signum autem hanc infirmitatem praecedens et eam judicans, est tremor dextri testiculi. Equis autem quos vocat Avicenna abutebice, hoc est, in domo pastos et domcsticos, accidunt valde multae infirmitates propter labores et pabula quae ministrantur eis. Accidit enim eis ilios sive passio iliaca. Et signum hujus infirmitatis in eis est, quod membra posteriora adunantur per constrictionem, ita quod quaedam videntur constringi ad quaedam, et amittit cibum et desiderium comedendi. Et juvamentum ejus est per minutionem forte in coxa : quia ibi est quaedam vena quae minuitur a medicis equorum. Equis etiam accidit confractio nervorum : et signum hujus est extensio venarum et capitis et colli, ac si distendatur equus : et tunc gravat eos ambulare, et expedit eis quies. Aliquando etiam accidit equis aggregatio pori sive veneni in pede, sive in alio loco. Accidunt etiam equis infirmitates oris mul-

ta : et in palato est una quam quidam vocant forc in. A nostratibus autem Germanis schuf sive schule vocatur, et nisi tunc cito juventur, cadit eis palatum, et fit eis anhelitus calidus. Et haec infirmitas, ut dicit Aristoteles, caret remedio, nisi per se curetur. Nos tamen in sequentibus ubi de animalibus sigillatim exsequemur secundum litteras alphabeti nostri, et de hac et de aliis equorum infirmitatibus loquemur. In ore etiam in maxillis habent alias infirmitates plures, quas in sequentibus enumerabimus, eo quod hic non tangimus nisi diversitates quae communiter pertinent ad animalia, et eorum indicant naturam. Accidit autem etiam equis rabies. Signum autem hujus est, quod declinant aures et reflectunt ad collum : et haec infirmitas in equo non est visa habere medicinam. Accidit etiam equis vesicae infirmitas : et signum hujus est, quod tunc mingere non possunt, et declinant musculos coxarum versus sotulares pedum inferius. Morsus etiam venenosorum multum nocet equis. Si enim mordeatur ab eo quod vocatur mogalim, nocet equis et mulis : facit enim venenum hujusmodi animalis vesicas ampullosas in corporibus equorum. Sed pessimum est, quando hoc animal monorderit equam impregnatam : quoniam tunc ex quantitate et extensione impregnationis findetur ampulla, et moritur equa. Si enim non findatur, consumitur paulatim veneni vapor a calore naturali, et evadit equus. Cum autem finditur, nimius fit affluxus humorum, et moritur. Similiter autem morsus animalis quod quidam dicunt halkym, quidam autem vocant hoc acingym, inducit equis magnas aegritudines. Est autem hoc animal simile lacerto parvo, et jacet in prato sub gramine : in colore autem simile est serpenti qui vocatur kokamom.

Haec autem animalia venenosa non multum abundant apud nos, nisi illud quod vocant halkym, videtur esse quidam vermis apud nos viridis, et latus oc-

<--- Page Split --->

to pedum, et est brevis, et habet crura alta sicut musca, et fœtet multum quando rumpitur : et fama est, quod animal comedens eum, inflatione disrumpitur, et præcipue equus : et quando mordet equum, contrahit vesicas. Est etiam apis crocea apud nos, et valde magna, et insidiatur equis : et compertum est sæpius, quod quando plures earum conveniunt circa equum, punguunt eum, et vesicas contrahit, ex quibus sæpe moritur.

Scire autem omnes has infirmitates et medicamina equorum ad peritiam pertinet mareschalci proprie, et de his nos in ultimis hujus scientiæ librisprosequemur. Referunt enim experitiores, quod omnes infirmitates quæ hominibus accidunt, accidunt et equis et ovibus : multoties enim sicut homines, ita moriuntur et equi et oves veneno, aut ex venenosis humoribus putrefactis in corpore. Similiter autem si offecerit equa impreagnata collectionem maguam candelarum exstinctarum, abortiet : et hoc etiam aliquando mulieribus accidit impreagnatis. Iste igitur sunt et similes infirmitates equorum.

Adhuc autem si adhæreat pullis equarum, id quod vocatur icomenem, quod est pellicula secundinæ equæ, lambunt illud lingua sua, et comedunt ipsum, et mulieres incantatrices quando possunt habere hoc, cum hoc faciunt quædam carmina incantationum, quibus provocant parentes ad dilectionem infantium : et hæc carmina vocat Aristoteles corrupte proverbia : et hæc est culpa non Philosophi, sed ejus qui transtulit librum in Latinum. Ab equis enim exit ad partum, id quod vocatur kolaydon, hoc est, secundina, et sanguis menstrui, quod multum quærunt magi ad incantandum, sicut et quæruntur secundinæ cattorum.

Amplius autem accidit equis cognoscere hinnitum equi cum quo aliquando pugnavit. Delectantur etiam equi stare in pratis et aquis, et libentius potant aquam turbidam : et si fuerit clara, turbant eam pede ut grossior fiat : aqua

enim clara sua subtilitate nimis penetrat viscera et intima ipsorum : et infrigidantur ex ea, et incurrunt tremorem : et postquam potaverint equi, libenter natant : hoc enim animal multum diligit in aqua natare et stare : et ideo etiam equi fluvialis fuit hæc dispositio, quod piscis similis est equo fere in omnibus. Tauri autem quoad potum aquæ sunt contrariæ dispositionis : quoniam nisi fuerit aqua valde clara, non curant potare eam.

Asini autem in majori parte infirmantur una infirmitate, quæ Arabice vocatur inilidem, Latine vero catarrhus. Melancholicum enim est animal, et ex frigiditate stomachi fumus spissus continue est ad caput, qui in cerebri frigiditate in mucilaginem conversus fluit ad nares, et cum multiplicatus fuerit fluxus, destituit et destruit medullam cerebri, et tandem cum mucilagine incipit fluere : et tunc moritur asinus. Et quia spiritus anhelitus trahitur per nares, ideo graviter spirat asinus in hac infirmitate. Aliquando autem descendit ad pulmonem et destruit ipsum calore suo innaturali, sicut est calor apostematis. Asinus autem plus sentit frigus omnibus animalibus, et ideo in excellenter frigidis regionibus non invenitur sicut in Suevia et Gothia. In omnibus autem regionibus quæ sunt majoris latitudinis, quam sextum est clima, parvi valde sunt asini, sicut in Germania et Gallia, et non invenitur in terra Kaikar et Septentrionis, quæ est terra Livonum et Ostonum et Suedorum.

Elephantibus autem, ut supra diximus, accidit inflativa infirmitas, impediens urinæ ejectionem et stercoris : et quando terram comederit, morietur, nisi ad hoc fuerit a generatione assuetus. Aliquando etiam elephas transgluttit lapides. Accidit etiam elephanti dolor juncturamum : et contra hoc valet ei potus aquæ calidæ, et herbæ submersæ in melle comestæ : hæ enim duæ res fluxum ventris elephantis prohibent. Adhuc autem quando elephas vexatur ex insomnietate longa, vel quia non dormivit, ungentur suæ spatulæ

<--- Page Split --->

cum oleo et aqua calida, et curabitur. Quando dolorem patitur spatularum, ponitur super scapulas ejus caro porcina assata, et curabitur. Aliqui enim elephantium potant oleum, et aliquando non potant ipsum. Quando autem potant oleum, si in eorum ventre est ferrum, extrahitur per oleum. Elephas etiam bibit vinum, et quando potare non potest, accipiunt medicinas et decoquunt cum oleo, et dant illam decoctionem elephantibus ad potandum, et tunc curantur.

Hæc igitur de animalium quadrupedum infirmitatibus dicta sunt in communi.

CAPUT III.

De profectibus et defectibus annulosorum animalium.

Animalia autem annulosi corporis pinguescunt in tempore suæ generationis, quando ipsum tempus conveniens fuerit secundum principia vitæ eorum quæ nascuntur. Tempus autem generationis talium est tempus vernum, quod conveniens esse dicitur quando natura et effectu est calidum et humidum : hæ enim duæ qualitates sunt vitæ principia. Calidum enim movens perforat humidum,

quod perforatum circumstat, et circumstando figurat annulum : et sic generatur animal annulosum.

Sunt autem de numero annulosorum apes, quae magis sunt utiles hominibus : et aliquando generantur inter eas in casis et vasis vermes nocentes apibus, et sugentes eas, et mel corrumpentes. Ex vermibus autem illis cum creverint, generantur aranææ. Et hujus signum est, quod in examine corrupto inveniuntur nidi et telæ aranearum. Aranea autem illa Arabice felideon vocatur : quidam tamen vocant eam fersyzem. Hæ enim in domibus apum faciunt texturam. Est autem in casis apum etiam aliud quod vocatur akykolon Græce, et est animal alatum quod volat circa lumen immittens se lumini. Hoc autem animal per spiritum alarum et motum corporis pulverem et terram injicit inter favos et inficit eos. Apes vero non pungunt ipsum : et quando suffumigantur examina, evolat morientibus apibus ex fumo.

Hæc autem duo animalia generantur ex cera putredine. Et illud quidem quod vocatur aranea, primum est parvum velocis motus, sicut vermiculi qui gusanes vocantur, et postea crescit et efficitur in aranea quantitate. Ego autem probavi, quod ex putredine cera nascitur liniendo multas cera particulas in quodam muro : quæ cum stetisset usque ad finem augusti, in eis inveni amplius quam centum vermiculos tales, et nutriebantur de cera residua. Secundum autem animal nascitur etiam ex cera putredine aliquantulum humida. Et primo est sicut vermiculus qui teredo vocatur : et postea nascuntur ci alæ, et volat : et locum cui insidet, primo inficit albo pulvere, sicut sit respersus modica farina : et ille pulvis est ex terrestri cera, et paulatim crescit ille pulvis, ita quod inficit favos et reddit eos inutiles apibus.

Adhuc autem apes infirmantur tempore quo flores papaveris multum tumescunt : quia hoc fit ex ventositate generata in ipsis ex siccitate temporis. Hoc est

<--- Page Split --->

contrarium omni generi apum : hoc enim tempore maxime in terris calidis sequitur epidemia, quae aurugo quasi aeris rubigo vocatur : et haec inducit rores siccos in album pulverem convertibiles, et ex illis apes infirmantur.

Adhuc autem apes et omne animal annulosì corporis moritur, quando oleo vel alio pingui inungitur corpus ejus, et præcipue caput ejus : et tunc maxime, quando inunctum soli exponitur, eo quod ex unguento ampliante corpus, resolvuntur annuli continentes humidum ejus calidum.

CAPUT IV.

De terris in quibus sunt quædam genera animalium proficientia et quædam deficientia.

Diversificantur autem animalia præcipue annulosa secundum regiones et loca in quibus sunt vel esse possunt. Quædam enim loca sunt in quibus non inveniuntur omnino animalia. Quædam autem in quibus sunt parva et paucæ vitæ et macra. Et illa loca aliquando sunt valde propinqua, et aliquando valde remota ab invicem, sicut in terra quam Aristoteles vocat Miline, et Avicenna ter-

ram capellam vocat eam, et est quam nos Presbyteri Joannis vocamus, et est Indiae citerioris, in qua sunt duo loca propinqua, in quorum uno invenitur animal quod tat ygem vocatur, quod stridens dentibus interpretatur : in alio autem non invenitur, et est mus quidam parvulus rubeus qui nocte clamat et stridet dentibus, et vocatur apud Germanos inferiores schernus, et apud superiores vocatur spittimmaus : et catti non comedunt hunc murem, et abstinent ab eo, ac si sit venenosus eis.

Adhuc autem in parte ejusdem regionis quæ Kakabmos vocatur ab Aristotele, est flumen dividens terram in duo media, et in una parte invenitur animal prædictum, et in alia parte fluminis numquam est inventum, et si portatur illuc, moritur. Similiter autem in terra Indiæ quæ Fridor cekalim vocatur, est flumen dividens terram : et ex parte una est idem animal, et in alia parte non est. Adhuc autem in Hibernia, quæ est juxta terram quæ vocatur Okoovia, quam Avicenna Autonia vocat, non est mus cæcus, quem talpam vocamus, licet statim de propinquo in Autonia sint plurimi tales mures. Similiter autem in quadam parte ejusdem terræ, quam vocant Labadiaki, non inveniuntur omnino, et si portantur, statim moriuntur : et si ponatur in terra illa, non cavabit eam, sed statim moritur, ut diximus. Adhuc autem in terra quæ vocatur Aranki, quam Avicenna Anefy vocat, positi lepores non vivunt, sed fugientes terram aliquando ad mare redire videntur. In terra autem Cikyliae sive Cicyliae, non inveniuntur formica magna quas Arabes anachkym, quod miles interpretatur, vocant. Et in tempore antiquo non vociferabant ranae in terra quæ dicitur Koky : et hanc terram vocat Avicenna Curonium.

Adhuc autem in Lybia non invenitur porcus agrestis sive montanus, quod idem est, secundum quod dicit Anthiseus poeta, licet in multis sit homo mendax, cujus dictis non est adhibenda fides. Dicit

<--- Page Split --->

etiam, quod non invenitur in terra illa cervus aliquis, aut caper agrestis quem nos ibicem vocamus. Dicit etiam, quod in India non invenitur porcus, nec domesticus, neque agrestis, neque etiam onagri, sicut dixit : cum tamen in terra illa valde magna sint animalia sanguinem habentia : sed hoc certum est, quod in mari illius regionis non invenitur genus malachie, neque aliquod animal dure teste nisi in locis valde paucis. Omnia autem que sunt teste corii, valde magna sunt in mari Rubro.

Adhuc autem in terra Nubiae, que est terra nigrorum, quam vocant nunc Mauritaniam, habent oves latas valde caudas, ita quod latitudo caude est in quantitate cubiti. Ego autem vidi plures oves, quarum in cauda latitudo fuit quantitas palmi et amplius. Et inter auriculas caprorum et caprarum illius terrae est quasi distantia palmi. Et quidam caprorum caudas habent pendentes usque ad terram : et auriculae eorum fere veniunt ad terram. Et tauri illius regionis habent pilos super spatulas sicut camelí, et tondentur sicut oves. In eadem Nubia oves pariunt agnos coruutos. Et cornua in terra illa non habent tantum arietes, sed etiam oves feminae, sicut dixit Homerus. In terra autem septentrionis in terra Koycor accidit contrarium hujus, quoniam ibi neque mas neque femina habet cornua.

Adhuc autem in Aegypto sunt animalia valde magna, sicut tauri, et oves : et quaedam parva, sicut canes, et lupi, et lepores, et vulpes, et corvi, et accipitres. Et dicitur causa hujus esse cibus regionis illius. Quaedam enim animalia in Aegypto multum cibum habent, et quaedam modicum, sicut lupi, et accipitres : cibus enim animalis comedentis carnem est ibi paucus, quoniam parvae aves sunt ibi et sicce et parum nutrientes. Et similiter est de carne alia quae est in Aegypto animalium quae venari possunt a lupis vel canibus. Animal autem non comedens carnem, praecipue domesticum, habet ibi

in locis palustribus multum cibum et multum nutrientem. Lepus autem et silvestria sunt in Aegypto pauca et parva,eo quod arbores non habent ibi multos ramusculos quos decerpant talia animalia : et fructus arborum illius regionis, non possunt durare nisi parum : et ideo animalia silvestria in hieme non inveniunt cibum. In locis autem multis est oppositum hujus. Causa eorum quae dicta sunt, est complexio regionis sicut in Koykole quae est pars septentrionis, et in Enkyron et in Kaleyta et in Scenoki, quae sunt loca vicina septentrionali polo, propter maximum frigus eorum non inveniuntur in eis aves parvae omnino : in omnibus enim his locis tempus hiemale est valde forte.

Adhuc autem in terra Arabiae species lacerte parvae, quae apud nos est quantitatis sive longitudinis palmi, et accibras proprie vocatur, invenitur in longitudine cubiti : et lacerte provinciae versus Hispaniam sunt breves et magnae valde et malorum morum, aliquando insilientes in facies hominum. Et in terra ista sunt mures valde magni, ita quod anteriores pedes ejus videntur aliquando esse unius palmi, et posteriores forte habent longitudinem digiti, quoniam mus incedit quasi super totum crus posterius.

Adhuc autem in Lybia invenitur genus serpentium quod aplatam Graeci sapientes dixerunt, eo quod est sine latitudine proportionata longitudini ipsius : et dixerunt quidam se vidisse, quod in mari civitatum Lybiæ viderunt ossa tauri, quæ comederunt serpentes dicti.

Adhuc autem in terra Oriky, quam Coracenorum vocat Avicenna, sunt lupi multi et maximi, quantitatem leonum habentes, et maxime in locis qui dicuntur Ostrom, Achabo, Ornykom.

Adhuc autem leopardi multi sunt in Asia, et non sunt in Europa, et tamen universaliter omnia animalia agrestia sunt in Europa magis silvestria et magis fortia quam alia, propter spiritus et sanguinem, quae multiplicantur in eis ex ha-

<--- Page Split --->

bitatione frigida: sed animalia Asiae sunt malorum morum. In Lybia autem maxime conveniunt in multitudine magna animalia, sicut etiam dicitur in proverbio, et praecipue serpentes multi sunt in terra illa propter pluviae defectum: propter quod etiam animalia hujus terrae non assueverunt bibere aquam, et sunt sicca: propter quod etiam non luxuriant nisi in fine hiemis, quando humectata sunt ex humore hiemis. Mus etiam hujus terrae quando bibit aquam, moritur, eo quod bibere non consuevit.

venerunt ex coitu canis cum tigride. Ligant enim catulas in silvis : et aliquando quidem devorantur : sed aliquando cum tigris animal multum est in libidine luxuriae, coit cum ipsa, et dentibus abscindit ligamen : et talis fœtus primi ventris non domesticatur : sed coit cum domestica catula, et cum pervenit ad tertium ventrem, tunc domesticatur. Dicunt etiam quidam, quod leporarii magni quos veltres quidam vocant, venerunt ex coitu leopardi cum cane.

Adhuc autem loca magnam in moribus animalium faciunt differentiam. Montuosa enim animalia omnino sunt alterius consuetudinis quam ea quae habitant in vallibus.

Amplius autem secundum loca differentiam accipiunt fortitudinis. Porci enim in terra Ako vocata, et similiter lupi fortissimi sunt, eo quod est locus altus et montuosus : et dicitur, quod feeminae de loco illo, porca videlicet et lupa, plus fortitudinis habent quam masculi inferiorum locorum.

CAPUT V.

De permutatione secundum commiztionem diversorum animalium secundum coitum, et de differentia intoxiciationis sive venenosorum secundum loca, et ex hoc quod unum venenosum comedit alterum.

Animalia etiam proficiunt et deficiunt aliquando ex seminum permixtione cum speciebus ; sicut dicitur, quod canis profecit in speciem leporarii ex coitu cum vulpe, et ex coitu cum lupo profecit in speciem magni canis, qui mastinus vocatur a nobis. Et in India narrant certissime, quod Indici canes veloces et feroces

Et hoc non tantum facit differentiam fortitudinis in eis, sed etiam in venenosis facit differentiam intoxicationis. Scorpiones enim Asiae et plurium aliorum locorum, non sunt multum mali : et in aliis multis locis sunt magni et mali, ita quod si pungant hominem vel animal, interficiunt ipsum : et similiter faciunt porcis, quamvis porci propter pellis spissitudinem et adips non multum sentiant puncturam scorpionis. Scorpiones enim quidem pungentes porcos nigros praecipue interficiunt. Sed citius moriuntur, si statim post puncturam intrant in aquam : quia tunc aquae frigiditate venenum ad cor reflectitur.

Adhuc morsus serpentium magnam secundum loca accipit diversitatem : quoniam draco quidam est in terra Æthiopiae, ex quo generatur quaedam tyri species, ex qua accipitur antikon, hoc est, venenum pessimum contra quod nulla est medicina. Similiter autem in loco Lybiae qucn Alkyar vocant, est serpens

<--- Page Split --->

parvulus valde, qui morsu suo inficit et interficit homines : et fertur quod contra morsum ejus non valet aliquid, nisi lapis qui accipitur in antiquissimis regum sepulturis, qui sibi imbibit balsamum cum humore egresso de corpore mortui : hic acceptus et rasus in vino et in potu datus, dicitur hoc venenum restringere. Et in quibusdam locis Italie est quidam serpens vocatus astoloboron, cujus morsus est mortalis. Generaliter autem morsus omnium animalium habentium venenum, est periculosus valde : et maxime si venenosa comedant se ad invicem, sicut comedit draco scorpionem. E contra autem saliva hominis jejuni qui diu jejunavit et in praecedenti sero abstinuit, contrariatur omnibus venenosis.

Invenitur autem tyrus sive serpens quidam, quem Græci alkineni dicunt, Latine autem quidam vocant eum basilicum, alii verius vocant eum regulum, eo quod est rex serpentium, quem alii serpentes etiam magni fugiunt, cum tamen in longitudine non excedat cubitum, et est pilosus in toto corpore : et quando mordet aliquod animal vel hominem, cito putrefiunt ea quæ circumstant morsum ex calore veneni. Similiter autem in India invenitur quidam parvus tyrus, quem vocant basilicum : et morsus hujus est adeo fortis et calidi veneni, quod contra ipsum non invenitur medicina.

Sciendum enim, quod quoddam est venenum calidum, et quoddam frigidum. Et illud quidem quod est calidum, quasi comburendo interficit, et cito quasi adustum reddit locum morsus. Frigidum autem interficit cor infrigidando, quando vaporabiliter ad cor diffunditur.

Adhuc autem non oportet latere, quod tyrus apud nos est serpens quidam anteriora sui corporis erigens, de quo supra diximus : et de carnibus ejus recipitur in compositione tyriacæ. Hic autem non utimur sic tyro, sed pro genere serpentis quod sub se multas continet species, sive calidum habeant venenum, sive frigidum.

Sunt autem adhuc serpentes, qui dicuntur flatu adurentes, eo quod venenum eorum vaporabiliter et spiritualiter aliquando per vaporem oris diffunditur. Aliquando autem ab oculis procedit spiritus pernecabilis in ea quæ videt e vicino, sicut nubes sanguinea ab oculis menstruatæ effluit in speculum : et hoc attribuitur basilisco. Quidam etiam vocatur dipsas, quod interpretatur situla, cujus venenum statim exsiccat humorem qui est in corpore quod mordet, et sitiendo et bibendo moritur. Est autem in omnibus his totus humor naturalis venenum, et est fortioris actionis calidum vel frigidum veneni, quam sit calidum vel humidum vel frigidum vel siccum ipsius elementi simplicis : cujus in antehabitis libris a nobis assignata est ratio. Propter similem etiam rationem est contrarietas humoris hominis ad ipsa venenosa.

Sed de mirabilibus quæ visa sunt in talibus, est unum quod refert Aristoteles in libro de Regimine dominorum, quem scripsit ad Alexandrum, quod videlicet puella missa fuit Alexandro, ex cujus morsu moriebantur homines sicut ex morsu serpentium : et humor salivalis in ipsa fuit venenum. Et possibilitas hujus probatur ex hoc quod sagitta intricata in salivam hominis jçjuni intoxicatur, quando vulnerat alium. Et quod unicuique saliva propria est medicamen contra venenum, et alii non est salutaris, et forte est sibi venenosa. Narrat autem Avicenna, quod in terra Nassatye fuit homo temporibus suis, qui quoties voluit, paralyticabat corpus suum, et rursum quando voluit, sanabatur : et venenosa pungentia cauda vel lingua, sicut scorpio, vel aranea, fugiebant eum, nisi multum lacessita et provocata ab ipso : et statim ut pupugerunt eum, moriebanttur venenosa illa : et ipse homo remansit illæsus : et serpens quidam magnus momordit eum, et statim mortuus fuit serpens : et venenum serpentis non induxit in viro, nisi effimeram duorum dierum. Et cum ad terram illam gratia videndi

<--- Page Split --->

eum venisset Avicenna, invenit mortuum : sed filium reliquerat, in quo multa videbantur de mirabilibus patris, quem in præsentia Avicennae mormordit serpens, et fere fuit mortuus : et anhelitus viri illius horribilis et nocivus fuit valde serpentibus omnibus.

Adhuc autem in nostra præsentia in Colonia coram multis de sociis nostris præsentabatur quodam tempore puella forte trium annorum, quæ statim ut dimittebatur de manibus matris, per angulos parietum discurrebat quærendo araneas, et omnes parvas et magnas comedit : et proficiebat ex hoc cibo, et multum præ omnibus cibi desideravit cum.

CAPUT VI.

De profectu et bonitate ostreorum et cancrorum et piscium.

Est autem adhuc et alia in animalibus quibusdam diversitas : quoniam ea quæ sunt testei corii sicut anachem, et similiter ea quæ sunt mollis testæ, sunt bona valde tempore suæ imprægnationis, secundum quod dicitur. Karabi autem e converso. Mollis enim testæ existentia cum imprægnata sunt, elevantur super

pedes : et postquam pepererunt, quiescunt. Karabo autem facit e converso.

Adhuc autem quando ea quæ dicuntur malachie, pullificant, sunt bona. Multipes etiam quod est polipus. Similiter autem id quod dicitur cocidem, et omnes fere pisces apud principium suæ imprægnationis, quædam sunt bona et pinguia, et quædam non. Id autem quod vocatur menim apud tempus imprægnationis est bonum et pingue : et in illo tempore figura ventris ejus est rotunda, et mas illius generis est latior et longior : et cum incipit femina imprægnari, accidit maribus varicatio coloris, et fiunt nigri, et maculosi diversorum colorum : et tunc non sunt boni ad comedendum : et isto tempore a quibusdam dicuntur capi.

Adhuc diversantur animalia quæ vocant foco, koko, et clayca, secundum easdem colorum diversitates. Merim autem mutat colorem secundum tempus, sicut accidit quibusdam avibus in mutatione pennarum : quoniam in vere est niger, et in hieme est albus. Cochi autem, qui est vitulus marinus, mutat colorem qui vocatur abalac, hoc est, nigrum, et efficitur albi coloris, et ideo albi coloris est in aliis temporibus a verno tempore : et iste solus inter pisces, facit astaradi, hoc est, nidum, et pullificat in eo. Medim autem in vere est multum album, et in æstate præcipue efficitur nigrum : et hoc videtur apparere in aliis branchis ejus. Karachinom autem est etiam bonum sicut menim et labrahum.

Omnes autem habentes cortices sive squamas, sunt mali cum pullificant, in majori parte. Similiter autem glahom et pisces veteres sunt mali ad saliendum, eo quod major pars humidi pinguis quæ continebatur in ventribus eorum, jam dissoluta est. Pisces autem antiqui cognoscuntur ex magnitudine et duritia. Jam enim deprehensus est tochen antiquus, et ponderabat quindecim talgas : et sua cauda erat duorum cubitorum lata et unius palmæ.

Adhuc autem pisces lacuales sunt boni

<--- Page Split --->

et pingues post pulificationem et coitum, et maxime si habuerint multum cibum. Quidam tamen talium piscium mali sunt tempore suae pulificationis, sicut ille qui dicitur genin, et sibi similes. In omnibus autem modis piscium mares sunt meliores feminis, praeterquam in halom in quo femina etiam melior est mare : femina tamen in hoc pisce non est nisi secundum

nomen dicta, quoniam secundum veritatem non habent in membris sexuum distinctionem secundum membrorum usum, sed secundum visum solum. Est autem genus quoddam ostrei : et unum videtur habere virgam, et alterum vulvam, et vocatur apud Germanos inferiorum marium billegen.

<--- Page Split --->