TRACTATUS I
De moribus et vita animalium.
CAPUT I.
Qualiter animalia per prius et posterius eamdem naturam participant : et qualiter natura per gradus medios venit de extremo ad extremum ?
Natura quidem animalium quantum ad compositionem membrorum et genera eorum de qua diximus, est differens se-
cundum quod determinavimus. Sed quia opera animalium non procedunt a virtutibus naturalibus eorum, non possumus cognoscere naturam etiam cum virtute sua, nisi sciamus communes differentias operum et mansionum : et de his loquemur antequam de hominis generatione determinemus. Diversantur enim in operationibus et vita et moribus animalia. Similiter autem passiones eorum valde sunt differentes. Passiones enim virtutum animae in animalibus inveniuntur multis : sed differentiae passionum illarum in homine valde sunt manifestae, eo quod ipse perfectiori vivit anima, quae nobiliores et magis differentes habet vires. Divinam enim habet et animalem et intellectualem, et imprimit suas passiones in naturam corporis. Et aliquando etiam passio causata a corpore redundat in animam : et ideo passionum harum
<--- Page Split --->
differentiainhomineestmanifesta . P a s - sionesautemdico , sicutesttimor , a u d a - c i a , i r a , libidoluxuriæ : etinhisetiamcæteraanimaliacommunicant . Inquibus - damautemeoruminvenituretiamquæ - damvisquæestsicutcogitativaetcom - positivasivecollativainhomine : ethæcvocaturaquibusdamcogitativasensibi - l i s , aquibusdamautemphantasiacom - ponensetdividens . Abaliisvocaturæs - timativa , ethocnomenesteimagisconveniens , sicutinhisquædeAnimadisputatasunt , dictumest . Æstimatioautemtalismaximeinestapibuspropteroperaartificiosaquæfaciunt , etpropteræconomicametregnumquodcustodiuntdomesticeetcivilitercollaborantes .
Anmialiaautemaliasecundummagisetminusparticipationisetconvenientiæadhominem , habentdifferentias : sicuteniminhomineinvenitursapientia , hocestprovidentiaetcogitatioquæestordi - nansopera : itainveniunturinaliisqui - busdamanimalibusaliæquædamvirtuteshisproprotionatæ . Hocautemmanife - stumestinspectispuerorumoperibus , quisecundumtempusinfantilisætatisquan - tumadviresanimænonnutunturintelle - c t u , sicutnecbruta . Inhisenimsiquisattendat , sæpeapparentaptitudinesmo - r u m , artificiorum , etnegotiorum , quæposteainadulta , etquæintellectuutitur , ætate , perfectiusabeisexercebuntur . Quoadusumautemintellectusnonestdifferentia , utdiximus , interanimampuerietbruti : propterquodetiammo - nuitPlatoutinspicerenturoperapuero - r u m , etadhæcincivitatibusapplicaren - turofficia , adquæsemagisaptosexi - bentinpueritia : sicenimdixitperfe - ctioraincivitatibushaberisingulaarti - ficia , etaptiusordinarihominemalegis - latore , quandoadidjungitur , cujusap - titudinemhabetinnatura .
Nonautemsinecogitatione , utdixi - m u s , omninosuntcæteraabhomineani - malia : quoniamquodacciditineispost - quamcreverunt , estsicutidquodacci - ditinpueris . Quidamautemistorum
modorumcommuniterinveniunturinmultisanimalibus , proprotionalitercolla - tionefactaineis , quodparticipantunumsecundumplusetminus , etperpriusetposterius : etsecundumquodparticipantunumprædicatum , oportetquodsimili - terparticipentnaturamilliusprædicati : eoquodillanaturasecundumparticipa - tionemperpriusetposterius , etsecun - dummajusetminusfacta , paulatimgraditurineisincomparationeadali - quodunumanimal , quodperfectissimeparticipatnaturametprædicatumillud . Sicenimvidemus , quodsecundumpar - ticipationempluriumvirtutumautpau - ciorum , naturapaulatimpermediamul - tagradituranonanimatoadanimatum . Intersimplexeniminanimatumetani - matumestcommixtummultismixtioni - busindigestumetcoagulatum , ethujus - modimulta : quæomniasuntgradusvicinantesadanimaticorporiscomple - xionem , licethocnonitaappareat : proptercontinuationemenimcommixtio - numetcoagulationumnonsufficimusdis - tinguerefinesanimatietinanimati , etmediaquæsuntinterea . Primumau - temensanimatum , quodpostinanimatainvenitur , genusestplantarumsecun - dumomnemsuidiversitatem . Esteniminhocgenereplurimadiversitas : sedperfectiusquodestinipso , estquodestmagisduransinvita , sicutarbores : etquandohoccomparatumfueritadaliaejusdemgenerisanimata , sicutadolusetherbametfungum , videbiturarbormagisanimataomnibusillis : etvidebi - t u r , quodipsaarborsitcontinuaingra - duproximoadanimal , etnonessere - motiointerea .
Innaturatamenanimalitatisplurimisuntgradus . Inmarienimsuntquædamanimata , dequibusdubiumesturumsintanimaliavelplantæ : sicutenimplan - tæsuntcontinuaetradicatacumlocisinquibusinveniuntur : etsiauferanturalocisillis , corrumpuntur , sicutidquodvocatursolinos , etidquodvocaturkiva - naGræce : hæceniminverenonpossunt
<--- Page Split --->
eradicari a locis suis. Cum animalibus autem conveniunt in aliquo exiguo motu constrictionis in tactu nocentis, et dilationis in tactu convenientis. Et similiter in multis omne genus conchiliorum corium testeum habentium, est simile plantæ quando comparatur ad animal perfectum pressibile : quædam enim ostreorum sunt, quæ omnino carent sensu, secundum quod sensus est virtus animæ, et principium notitiæ sensibilis : licet habeat sensum, secundum quod est virtus naturalis, et principium nutrimenti. Quædam sunt perfectiora his quæ sensum habent debilem debilis cognitionis sensibilium principium : et quædam ex eis adhuc his perfectiora sunt carnosa, habentia subjectum perfecti tactus nuntiantis animæ cognitionem tangibilium, licet deficiant in numero aliorum sensuum magis formalium, sicut id quod vocatur tycho, qui aperit et claudit concham suam, et est bonus ad esum propter carnis suæ temperamentum. Spongia vero præcipue in quibusdam de suis speciebus assimilatur simpliciter plantis : et inter motus istorum est parva differentia, 'diversantur enim quidam in motu dilatationis et constrictionis secundum magis et minus. Inter plantas ergo et ista talia est quædam in operibus communicatio : perfecta enim animalis operatio, et quæ est ejus quod omnino est animal, non apparet nisi in eo animali quod generat sibi simile per coitum animal : et hanc plantæ imitantur, qui ex seminibus sine coitu generant sibi similia : et quædam animalia imperfecta non habent operationem nisi illam quæ est plantæ, radicitus videlicet pasci, et sine coitu sibi simile generare : et ideo dicemus, quod tales operationes omnibus animatis sunt universales.
CAPUT II.
De differentia animalium penes mansiones eorum in aqua vel in terra.
Est autem præter hanc quæ dicta est, animalium diversitas : quoniam habentium sensum perfectiorem et coeuntia differunt multum in usu coitus et delectationis, et per consequens diversantur in regiminibus vitæ et participatione filiorum, et nutritione eorum. Quædam enim animalia in toto simul complent generationem suam, ita quod postea nihil sollicitantur de partu sicut plantæ. Quædam incompletum edunt partum, et ideo de educatione filiorum sollicitantur donec compleantur, et tunc dimittent eos, et ulterius omnino non associabuntur cum eis. Quædam autem circa filios stabiliores habent conceptus et æstimationes, et habent magnam partem memoriae et forte prudentiae filiorum : et illa circa filios etiam diversimode sollicitantur diutius et tardius, et provide et minus provide.
Cibi etiam animalium diversantur secundum materias ex quibus est substantia corporis eorum : quoniam incrementum omnium non est nisi ex cibo suæ
<--- Page Split --->
complexioni simili, in quo delectatur naturaliter.
Naturales etiam diversitates habent animalia secundum loca in quibus manent : et secundum hoc quaedam sunt gressibilia quae super terram vel in aere habitant, et quaedam sunt marina natatilia. Marinum autem aut terrestre esse animal dicitur duobus modis : aliquando enim dicitur terrestre gressibile, quod anhelitu prohibetur habitare in aqua, et cogitur habitare in terra et in aere. Similiter autem aliquando vocatur marinum sive aquaticum natatile, quod branchis per modum inspirationis attrahit aquam et evomit ad pectoris refrigerium, et hoc vocatur aquaticum, sive mansio ejus sit in aqua sive in terra. Quaedam autem animalia in utroque communicant : multa enim sunt quae inspirant aerem et habitant in terra : et tamen cibus eorum et venatio cibi est in aqua, et longo tempore in aqua bene manere possunt : et ideo hoc animal simul vocatur et gressibile et natatile. Sed nullum omnino talium quod recipit aquam et insuper ambulat in terra, est quod cibum venetur in terra, licet e converso sint quasunt spirantia, et natalitia quae cibum venantur in aqua, sicut diximus.
Quaedam autem sic sunt aquatica, quod in aqua manentia extra aquam vivere non possunt, sicut tortuae aquatice et tencheae, quae sunt de genere crocodili, et equus aquaticus, et ranarum marinarum genera : licet enim ista aliquando egrediantur de aqua, tamen mansionem habent in aqua, et sine ea nullatenus diu vivere possunt : moriuntur enim separata ab aqua. Quaedam etiam manent in aqua, quae numquam egrediuntur ad terram. Quaedam autem sunt quidem aquatica, et tamen pariunt, et creant pullos suos in terra. Quaedam etiam absolute mansionem habent in terra : et tamen cibum venantur in aqua, sicut lutra, castor, et quaedam alia.
Delphinus autem et sibi similia, et id quod vocatur kalane, sive balena et ce-
tus, et universaliter omnia aquatica habentia cannas per quas respirant aerem, et cum hoc tamen manens in aqua, non est facile determinare utrum plus sequantur naturam marinorum simpliciter aquaticorum, aut plus sequantur naturam ambulantium simpliciter terrestrium. Jam enim diximus, quod gressibile videtur esse anhelans, et marinum sive natatile esse videtur quod aquam branchis attrahit, et evomit per modum respirationis et inspirationis. Haec autem quae diximus, communicant cum utroque horum : haec enim recipiunt aliquid aquae per guttur, et recipiunt aerem in pulmonem : propter quod etiam quando aliquod horum animalium ceciderit in rete, et aliquamdiu jacuerit, mortuum invenitur et strangulatum per aquam, propter hoc quod in reti aut in alio instrumento venationis, sicut est gurgustium, aut hamus, respirationem aeris non potest habere. Si autem extra aquam ceciderit in laqueum aliquem venatorum, poterit vivere longo tempore. Solutio autem hujus dubitationis est, quod ponamus ista animalia et marina et terrestria : sed rationabilius esse videtur, ut in genere natalitium et aquaticorum esse ponantur. Dicimus enim, quod omnia recipientia aquam branchis per modum attractionis et expulsionis sub gutture, non faciunt hoc nisi propter eamdem causam qua alia respirando et inspirando recipiunt aerem ad refrigerium pectoris videlicet. Haec autem de quibus diximus animalia, aquam non nisi propter cibum recipiunt : cibus enim eorum qui complexioni eorum similis est in aqua : quia enim haec non recipiunt cibum nisi in aqua, necesse est ut recipiant aquam in cibo suo : et quia superfluum cum cibo recipiunt humidum, necessarium est ut habeant instrumentum per quod aquam superfluam ejiciant. Animalia autem aquatica recipientia aquam et eventonia loco anhelitus habent branchos : sed ista quae superfluam recipiunt humiditatem, propter cibum aquaticum habent canales
<--- Page Split --->
quosdam per quos aqua rejicitur : et eadem dispositio et ratio hujus canalis et canna est in animalibus spirantibus, sanguinem habentibus. Malachie autem omnes modi, et modi mollis testa etiam recipiunt humiditatem aqueam cum cibo et sunt marina, sed alia quidem ratione quam ea qua attrahunt et evomunt aquam branchis : quinimo ideo quia ex complexione corporis vitam ducunt in aqua maris.
Adhuc autem animal aliquod est marinum, quod recipit et evomit aquam per branchos, et tamen saepe vadit ad terram et in ea recipit cibum : sed hujus generis animal non est visum nisi unum specie et modo, quod dicitur a quibusdam codilos, ab aliis autem sedom : et modus iste non habet pulmonem sed branchos, et ascendit ad terram et recipit cibum, eo quod est quadrupes et gressibile sive ambulans : et natura istius est fere diversa a naturis omnium aliorum animalium.
Amplius autem inter animalia est diversitas ex hoc quod marcs quorumdam et feminae quasi assimilantur in complexione, cum tamen ratio suadeat oppositum : quoniam licet genitalia sint membrum parvum respectu corporis, tamen magnam in corpore facit diversitatem : quod manifestum est in ementulatis, qui statim mutantur in complexione ad naturam feminae. Hoc autem contingit ideo, quia quodlibet membrum principale aut principali deserviens, quando in se habet cibum sufficienter digestum et congruentem corpori, mittit alii membro vel toti corpori cibum talem, et totum corpus acquiret cibum secundum illius membri destituti corruptam complexionem : secundum hunc enim modum hepar corruptum aquaticum nutrimentum toti transmittit corpori, et facit totum hydropicum. Sic etiam mares saepe emolliuntur per ementulationem aut infrigidationem testiculorum, et mutantur ad naturam feminae. Si autem sit totum corpus immutatum ab unico mem-
bro, quod totum denominatur a complexione illius hydropicum aut femininum, multo magis complexio totius corporis hujus nomen dat et rationem quod dicitur marinum animal aut aquaticum, licet spiret et vadat ad terram aliquando, ex quo hoc facit diversitas in membris parvis, sicut dictum est. Hoc igitur animal propter hujusmodi complexionem erit marinum, licet sit aliquando ambulans ad terram : haec est enim causa propter quam accidit quaedam animalia esse marina, et quaedam ambulantia et quadam utroque modo se habere, quae in complexione conveniunt cum utrisque. Esse enim aquaticum vel terrestre aut utrumque simul, est eis conjunctum cum materia ex qua primo complexionaliter creata sunt, et ideo quaeritur cibus eorum ex proportionalis materiae primae sibi complexionali sive in terra sive in aqua : quoniam, sicut diximus, quodlibet animal diligit cibum sua complexioni similem. Non enim dividimus animal in ambulans et natans, nisi propter tres causas, quarum una est, quod recipit ad refrigerium pectoris aerem vel aquam. Secunda autem est similitudo complexionis ad aerem vel aquam. Tertia autem, quia in aqua aut in terra aut in aere quaerit nutrimentum. Regimen etiam vitae animalis propter casdem causas dividitur secundum eumdem modum : receptio enim cibi hujus vel illius est secundum diversitatem complexionis corporis : propter quod etiam quaedam sunt spirantia recipientia aerem, et quaedam ad refrigerium dum recipiunt aquam.
Adhuc autem etiam animalia imperfecta testea immobilia cibant se ab aqua dulci, cum tamen tota fere sit aqua spissa salsa quae est in mari : sed hoc resudat a poris angustis corporum eorum, et etiam colant accipiendo eam : propter quod quaedam hujusmodi ostreorum sub arena mersa colant aquam qua cibantur. Et hoc faciunt etiam colligentes hujusmodi ostrea : sepeliunt enim ea juxta mare sub arena, ut ibi aqua refluente ci-
<--- Page Split --->
bentur : et per ampullas tunc evomunt partem aquae salsae : et residuum resudat aut transit in substantiam conchae quando est valde terrestre : cum enim aqua salsa transit per subtiles poros et saepius sic colatur, efficitur subtilis in partibus, et revertitur ad primam dispositionem aquae dulcis. Quod autem declarat in mari esse aquam dulcem, est quod per artem potest extrahi ex aqua maris aqua dulcis : si enim acceperit quis terram glutinosam, et fecerit ex ea vas spissum concavum undique clausum, et immiserit in mare spatio dierum aliquot et noctium, attrahet et implebitur aqua dulci. Dicunt autem quidam hoc fieri in vase cereo : sed hoc non est expertum in cera, quoniam cera nimis induratur aquae frigiditate, et clauduntur pori ejus.
His ergo de causis variatur animalium cibus.
CAPUT III.
De differentia piscium penes cibum sua complexioni debitum et convenientem.
Animal igitur vocatum kalica, habet cibum sibi convenientem, cum pisces parvi multiplicantur circa locum ejus : et sic constat, quod venatur cibum determinatum sua complexioni congruentem. Os autem hujus animalis et orificium quod os suum circumstat, licet in parvis sit occultum, tamen cognoscitur in magnis animalibus, et invenitur in eis aliquantulum extra viam per quam trahunt cibum primum : quoniam prima via est per quam fit colatio, antequam ad os perveniat : et similiter invenitur dispositum esse orificium super animal quod dicitur anastura : haec autem via super animal vocatum samulaki, assimilatur carnosa parti, qua invenitur in mari Eustaneon, quod est Constantinopolitanum : et haec eadem dispositio est animalis quod lensadon vocatur.
Adhuc autem probatur animalia determinatum quaerere cibum fere per omnia marina praedantia : quaecumque enim illorum circummoventur venando, et co-
<--- Page Split --->
medunt animalia, fere omnia cibantur a piscibus parvis quos vincere possunt, et suæ congruunt complexioni, sicut barcora qui comedit quosdam pisces parvos. Cujus signum est, quoniam cum capitur et exenteratur, ejiciuntur de ventre ejus pisces parvi, sicut facit lucius apud nos. Tortuca etiam marina comedit kacalos durum animal et testeum, quoniam orificium tortuæ durius est et fortius omni orificio cujuslibet animalis, quoniam suo ore etiam lapidem acceptum frangit : quod os ei natura non præparasset, nisi dura aliqua masticare et frangere in cibo debuisset. Exit tamen ad ripam aliquando, et pascitur herbis quibusdam, et ad aquam reversa ascendit ad aquæ superficiem, ita natans quod etiam a sole desiccatur : non enim est ei salutare in aliqua hora in toto sub aqua mergi, quasi aliquid commune habeat tam cum aere quam cum aqua.
Similiter autem communis pastus eorum qui dicuntur mollis teste : quoniam quodlibet istorum comedit herbas et lapillos et pisces quos deprehendere potest : ita quod cancer fluvialis, ut dicunt experti piscatores, etiam in gurgustia vadit ad lucium et rodit eum. Cancri enim lapidosi qui sub lapidibus habitant, carnes comedunt in tantum, quod jam vidimus experimento, quod carnibus in Danubio alligatis navibus, et in aquam suspensis, adhaeret magna cancerorum multitudo. Karabo etiam vincit magnos pisces et comedit eos. Multipes autem qui est polipus, vincit karabo, et comedit ipsum : propter quod ambo in unum rete incidentes, mortuus invenitur karabo morsu multiplexi vel timore ejus. Karabo autem comedit id quod vocatur jonacoros, eo quod propter asperitatem forficum ejus non potest evadere ab eo; licet sit labile viscosum quod difficulter teneri potest. Jonacoros autem victus a karabo vincit multiplexem sive polipum, et comedit eum qui comedit et vincit karabo, propter viscositatem tantum ejus adharet inseparabiliter polipo, et non potest
abstergi ab ipso donec vicerit et comederit eum. Similiter autem omnes modi malachie comedunt carnem. Karabo autem comedit pisces parvos, et cum fuerit in profundo maris etiam locis lapidosis, accipit eos duobus labiis manus suæ, et ducit ad os suum fractos in duas partes, sicut etiam facit cancer. Quando autem non timet, ambulat caute naturaliter ad anterius super pedes suos inclinando cornua sua longa ad latera, ne impediant ambulationem, et tunc venatur forfice manus. Quando autem est in angustia, retrocedit natando attractione et extensione caudæ. Karabo etiam aliquando pugnant inter se sicut arietes ferientes cornibus se, et non tantum unus cum alio, sed etiam una acies contra aliam : jam enim in tali pugna multi sunt visi karabo, sicut grex in aciebus ordinatis ad pugnam, ut dicit Avicenna. Hæc igitur est natura et dispositio eorum quæ mollis teste dicuntur.
Similiter autem id quod vocatur theocydem, est de genere mollis teste et vincit magnos pisces, et comedit eos. Multipes autem qui est polipus, aliquando congregat diversa ostrea conchilia, et ex testis extrahit carnes eorum et comedit. Judæorum autem doctores Talmutiste vocati, mentiti sunt dicentes, quod galahe se intra se in sua specie comedunt. Opinionem autem acceperunt ex hoc, quod morsi videntur quando capiuntur : sed decepti sunt, quoniam id quod vocatur onyerex, mordet eos. Fere autem omnes pisces cibantur a pullis galahe, quando pervenit tempus plurimæ pullificationis istorum piscium.
Quædam autem animalium comedunt carnem sicut ea quæ vocatur celeti, Latine autem dicuntur selachea et onagri et rachkhino et cheerobstynem, quem quidam muricem esse interpretatur, et cheam murane, quod nos murenam vocamus. Ea autem quæ vocantur tharyca, cibantur herbis parvis. Celeka autem cibatur stercore sive cæno et herbis, et pascitur quasi quolibet, et solus ipse per
<--- Page Split --->
escam uvechim sive stercoris deprehenditur. Omnes autem fere pisces comedunt se invicem praeter fastoreos, qui non comedunt carnem omnino : et hoc viri piscatores dicunt de barbello, quia hunc nullo modo carnem comedere fatentur, et præcipue se comedunt angore et kakales. Fastorei autem videntur non comedere carnem, eo quod numquam invenitur in ventribus eorum. Homines etiam qui cibant cos, non nisi panem dant eis. Fastorem autem Græce piscis quidam est, qui mugilus Latine vocatur. Omne autem genus fastorei sive mugili cibatur herba et arena modica. Kakolem autem, quod a quibusdam hominibus chilon vocatur, et a Latinis vocatur thillandis, habitat prope terram. Id autem quod vocatur agreus karadom, non pascitur, sed cibatur a sua propria viscositate mucilaginosa, quae egreditur de corpore suo : humiditas enim extrinsecus tangens cum, et per corpus resudans, viscosa efficitur, et illa pascitur : et ideo karadom, hoc est, semper jejunus vocatur. Hunc autem piscem Avicenna corrupte harkynual vocat. Kakalo autem cibatur arena cœnulenta : cujus signum est, quod ponderosius est et multum cœnum invenitur in ipso, quando exenteratur, et non comedit pisces omnino, et sæpe natat ut abluat natando lutum suæ carnis.
Nullum autem animal marinum comudit pullos suos : et ideo multiplicantur : sed quando completi sunt et generant, aliquando comeduntur a parentibus, et aliquando ab aliis speciei alterius existentibus : præcipue tamen piscis qui vocatur haryom, quem nos lucium vocanus : hic enim eos suæ speciei comedit. Fastoroom autem etiam comedit eos speciei suæ, quia magis gulosus est quam alii pisces : præcipue tamen modus qui vocatur halkane : et ideo etiam multum distendit stomachum ad cibum versus os suum, ita quod forte ejicit ipsum. Malus autem est hic piscis quando est jejunus : et cum est in timore et angustia, abscondit caput
suum intra corpus suum, et tunc concedit propriam carnem suam. Id autem quod thebaydos vocatur, malachie comedit. Sæpe autem intrat ventrem suum piscis qui dicitur hahame, et ejicit ab eo alios pisces, eo quod venter ejus sit quasi in ore ejus : et non habet stomachum qui extra os extendatur, sed in ore clausum tenet quod capit, donec digeratur : propter quod verum est, quod dicitur de marinis, quod videlicet quaedam marinorum comedunt carnem sicut delphini, cheodon et harom, quod Latine torpedinem vel torpedientem vocant. Similiter autem carnem comedunt chebam, et ciledi, et malachie. Quidam autem carne quidem cibantur in majori parte, sed non in toto. Id autem quod vocatur kokon aut cochi et stacheon, cibantur quidem piscibus aliquando : sed tamen a materia crescente herbosa cibantur : cochi enim et pisces quidam in lapidibus manentes, et id quod votur kakyn, non comedunt omnino carnem, praeter karidon. Sæpe etiam videtur, quod magni pisces obviam occurrerunt parvis ad hoc quod praedentur eos et comedant. Bonyom autem et labroom carnem quidem comedunt, sed cibantur herbis, quando carnem habere non possunt. Piscis autem catitegom comedit targula, et maxime quando cavat lutum : tunc enim comedit omne quod invenit in illo. Ille autem qui vocatur Græce ferom, et Latine scarus, solus inter pisces ruminat sicut quadrupes, et natando super ventrem venatur pisces alios. Celekthody autem et barkoydim et delphinus supinantur, et tunc deprehenduntur, quoniam sua ora tunc sunt subtus : et propter hoc multi pisces evadunt ab ore eorum : et si ita non fuisset, multum diminuerentur pisces ex preda eorum, quia magna sunt illa animalia et voracia valde : delphinus enim mirabiliter multum comedit respectu quantitatis suæ.
Hahalom autem sive enchelym quod est anguilla, cibatur a limo : et forte cibatur a cibis qui ei in aquam ejiciuntur : et ego eum cibari vidi rana et vermibus
<--- Page Split --->
et piscium partibus : et capitur ad hamum ad escam talem. Plurimæ autem cibantur in aqua dulci : et ideo quando volunt cibare anguillas, præparant aquam claram ut in illa dent eis cibum : et quando volunt piscari anguillam, turbant aquam : tunc enim turbatur anguilla et confunditur, et fugiendo aquam sordidam incidit : ex aqua enim sordida dicitur strangulari propter stricturam et parvitatem branchorum suorum. Capitur autem anguilla in maxima quantitate in loco Græciæ, qui Theotrochym vocatur : et, sicut dicit Beda, in quadam parte Britanniæ, quæ anguillarum terra vocatur, in ortu cosmico Pleiadum, et hoc est in septimo decimo Kalendarum Junii : quando etiam Taurus oritur, quia tunc cosmice oritur cum sole stellatio Pleiadum, eo quod tunc in illo loco inspissatur aqua cum luto : quod accidit a ventis oppositis, qui tunc de terra erumpunt circa primam partem veris, quando jam terra aperiri et evocari et exaltari incipit. Habet autem proprium anguilla, quod cum moritur, non natat super aquam sicut alii pisces mortui, eo quod venter ejus est valde parvus, et parum ventositatis est in eo : et signatio hujus est, quoniam per anatomiam probatur, quod multæ anguillæ habent parvissimos ventres, ita quod etiam quædam earum ventres et intestina non videntur habere : et cum extrahitur ab humore in quo stat, vivit forte per quinque dies, si stat in loco umbroso frigido, et præcipue si ponatur in gramine, et non impediatur a motu, et præcipue si sit in loco quem perflat ventus septentrionalis, in vento enim meridionali parum vivit. Quando autem exit a lacubus in quibus generatur, si æstas fuerit, morietur : si autem hiems est, et non mortificativum frigus, sed temperatum, vivit : in excellenti autem frigore frequenter omnes anguillæ moriuntur.
per fuerunt in una aqua et eadem quæ per influxum aliquem non renovatur: propter quod etiam sub glacie pisces saepe suffocantur. Accidit etiam hoc aliquando in spirantibus, quando fuerit aer paucus qui renovari non potest : cito enim inutilis redditur ad refrigerium cordis, sicut et ille qui attractus est in corpus, et cum calefactus et fumosus est, oportet ipsum expelli a corpore et a loco qui circa corpus est, et alium sincerum attrahere : et sic est de his quæ aquam attrahunt et evomunt : et maxime anguillæ hæc patiuntur propter stricturam suorum branchorum. Quædam autem anguillæ vivunt octo annis, aut septem.
Adhuc autem anguillæ fluviales comedunt radices, et herbas, et hoc quod inveniunt in luto, et pro majori parte pascuntur in nocte : in die autem absconduntur in profundo aquæ, aut in antris : et quia frigus multum fugit, et aquam lentam claram et calidam, ideo non invenitur in Danubio, eo quod ante fauces Alpium ab Occidente in Orientem fluit Danubius : et major pars aquarum quæ fluunt in ipsum, effluit ex Alpibus, et est suus fluxus ante Alpes ex parte aquilonari.
Hæc ergo et talis est dispositio cibi piscium.
<--- Page Split --->
falconariis nostræ terræ isti astures omnibus aliis meliores et nobiliores, et sunt valde magni. Et dixit mihi quidam multum expertus, quod etiam in terra illa aquilæ pro majori parte cibantur piscibus, ita quod in nidis earum et juxta nidos inveniuntur anguillæ et pisces.
Est etiam in terra nostra genus aquilæ parvum, et vocatur aquila piscium, eo quod non venatur nisi pisces, et habet unum pedem membranalem, sicut est pes anseris, ad natandum: alium autem habet uncorum unguium sicut est pes aquilæ ad capiendum. Hæc tamen omnia genera etiam comedunt carnem animalium quam venantur. Carnes autem comedunt aquilæ, quæ vocantur Græce thariagror, quæ est in quantitate milvi, nec invenitur majoris vel minoris aliquando quantitatis. Similem autem cibum habet maxima avis quæ chim vocatur, et aquila similiter. Chim autem est majoris corporis quam vultur, et est cinerei coloris: et hoc genus aquilæ quidam grifen esse æstimant. Chim autem est duorum generum: est enim unum genus magnum quod est cinerei coloris: et hoc nos vocamus vulturem griseum. Aliud autem est parvum, et hoc est album, et sæpe apparet sedens in rupibus Rheni fluminis et Danubii, et ab incolis Germaniæ vocatur vultur albus.
Amplius autem quædam avium nocte volantium, sunt uncorum unguium, ut bubo, noctua quæ halatrom Græce vocatur, et corvus nocturnus qui Græce dicitur kanen, et est quantitatis turluris, et raro videtur, et est nigra avis, et apparet circa ruinosa ædificia et circa templa : et vox ejus est choho : et quando volat, revolvit se in aere volando, et est avis infausta multum in auguriis, et in hac dispositione quæ hic descripta est, ego vidi duas, et est debilium pedum, sicut fere omnes aves nocturnales : et est bonæ alæ et velocissimi volatus.
De his autem avibus nocturnis est etiam ea quæ vocatur aschyreon in Græco, et
Consequens autem est ut de cibo avium et ovantium loquamur. Dicamus igitur, quod omnis avis habens uncosos ungues, cibatur a carnibus : et cum datur eis caro, comedunt libenter, sicut genera aquilarum et omnium milvorum et accipitrum et falconum omnium. Accipiter major qui Græce conocrokom, Latine astur vocatur : et accipiter minor, qui Latine nisus, et a quibusdam sperverius vocatur, carnem comedunt : ista enim quæ uncorum sunt unguium animalia, majorem ad invicem differentiam habent in quantitate et colore, quam in figura corporis : apud tamen omne genus aquilæ et falconum melius et ferocius est, quod venit ab Aquilone a regione Suevia et Livoniae, cujus latitudo est plusquam quinquaginta graduum ab æquinoctiali : et sunt aves feroces, et libentius comedunt pisces quam carnes : ita quod quidam astures ex illa terra ad nos deducti, aves quidem omnes capiunt, sed libentius comedunt canceros, quam aliquem alium cibum, et reputantur a
<--- Page Split --->
assimilatur vulturi, nec est minoris quantitatis quam vultur.
Adhuc autem aquila kaleni, et aquila agoliens dicta, assimilatur multum avi illi, et hæc avis non est nota apud nos : et ambæ istæ dicuntur venari hoc quod vocatur aschytahem : sed in oculis ejus quod vocatur scopem, est glaucitas modica, sed in aliis apparet similis prædictis tribus avibus : omnes enim illæ tres species avium sunt consimilium oculorum, hoc est, croceorum in loco albuginis oculorum et nigrorum in pupilla : et omnes hujusmodi aves comedunt carnes.
Amplius autem quaedam aves carnes quidem comedunt, sed tamen uncorum non sunt unguium, sicut hirundines, et genus cervinum, et picae et corniculae.
Adhuc autem quaedam vermes pro cibo accipiunt, sicut theasside, passer, baradix, haladi, et apud nos sunt passeres, philomela, et parix, et multa alia genera parvarum avium. Agomolom autem etiam comedit vermes. Modi autem agomolom sunt tres, quorum unus dicitur thezsidus, qui assimilatur theasside : et alius dicitur montanus, quoniam manet in montibus, et habet valde longam caudam. Tertius autem modus assimilatur istis duobus, tamen est minoris quantitatis.
Eodem autem cibo vescitur cheokalom et malonchorom et forocholom et amyethe et genus milvi quoddam fehostas et tharanom et chorotrachom, et est avis quæ minoris est quantitatis aliquantulum locusta, et est rubei coloris, quam Avicenna dicit esse speciem passeris, et habet in capite galeam. Invenitur etiam avis parva pulchre figurae bene colorata in quantitate theasside, et dicitur arnoffidox, quæ fere in omnibus assimilatur theassidi, et manet in montibus : et alia avis parvissima quæ vocatur rex sive regulus : et alia quæ vocatur cheacherevologom : hæ enim omnes aves et similes sibi in majori parte comedunt vermes.
Alia vero aves sicut amastorochom et azamicom et similes ascendunt super spi-
nas, et pascuntur granulis adhærentibus illis spinis. Inveniuntur etiam aliae aves quæ dicuntur cicomoga, et vivunt in majori parte ex venatione theachillex, sicut animalia quæ dicuntur kia, et est majus, et minus. Illa autem quæ cadunt super spinas, aut herbas spinosas, non comedunt vermes vel animatum aliquod, et sunt apud nos genera vinconum, sicut aves ceycos dictæ apud nos, et sicut vinco cardui, quæ avis distenboniche vocatur apud nos, et sicut vinco rubeus in pectore, et sicut avis quæ gurse vocatur : omnes enim istae aves semina spinarum albarum et rosarum et herbarum comedunt, et maxime semen papaveris, et canapi et lappa et hujusmodi.
Kylia autem in Græco est avis, quæ apud nos uwarchengel vocatur, et habet rostrum non curvum, nec habet uncosos ungues, et est majus illius generis in quantitate merulæ, et minus est in quantitate minori aliquantulum quam sit sturnus : et utrumque genus est cinerei coloris, habens nigras maculas duas juxta oculos, et venantur aves parvas et capiunt eas rostro. Kylia tamen secundum quosdam est genus pici. Hoc genus avis perforat arbores : et genera illius avis in nutrimento assimilantur ad invicem, sed in calore et quantitate magna habent differentiam. Omnes autem vivunt ex vermibus qui in corio lignorum nascuntur, et teredines vocantur, quos, ut quidam dicunt, cheathytichem Græci vocant : sed minor in genere picorum est altioris vocis quam major : et sunt isti pici cinerei coloris, et omnes quaerunt pastum prope ligna in teredinibus lignorum. Et similiter facit modus pici qui merobs Latine, Græce autem kalom vocatur, qui est in quantitate avis quæ dicitur taringen. Aliquando autem dicitur quidam modus merobs braacia, sicut superius diximus. Horum autem omnium modorum color est exterius, et bene sciunt scindere et perforare ligna : et sua vox est alta, et vocatur a quibusdam viduvad, sed tamen hoc non est me-
<--- Page Split --->
robs, et est quidam modus speciei ejus et garritum ejus et volatum ejus multum fere prae omnibus avibus non rapacibus observant augures. Hoc autem animal abundat in partibus Graecia, quod dicitur kalokanylicon praecipue : apud nos autem invenitur in omnibus silvis : et tres modi ejus sunt apud nos differentes per quantitatem majorem et minorem.
Est autem adhuc alia avis quae adolugor vocatur, cujus quantitas est sicut quantitas fatatim, et abscindit etiam ligna, et est cinerci coloris, et debilis vocis : picus autem generali nomine vocatur apud nos.
Aliae autem aves ab his, vivunt ex fructibus plantarum, sicut palumbi, qui glandes et grana comedunt : et sic faciunt turtures, et illae columba cavernales, quae fehicae Graece vocantur. Palumba autem et fehica apparent semper, sed turtures non apparent, nisi in aetate : quoniam nidos habent occultos, in quibus absconduntur in hieme. Avis autem vocata ovem, apparet in autumno, et non plus : et avis est major, quam columba, et minor quam kylon sive kalon, et plus et saepius deprehenditur, quando cavernas facit juxta aquam, eo quod tunc ad loca illa venit cum pullis.
Quod autem universaliter de cibo avium dici potest, hoc est, quod quaedam aves vivunt et pascuntur in aqua, et quadam vivunt et pascuntur in aqua et ripis aquarum et lacuum, et quaedam etiam cibantur in littore maris : quaetiam inter digitos pedum habent corium membranale, habent mansionem in aqua, et pastum quaerunt in ea. Quae habent digitos divisos, aliquando quidem manent prope aquam, sed cibantur ex terra juxta aquam existente : et istae quidem carnem non comedunt, nisi valde raro : alba enim avis quae duorum est generum major et minor, quae volat super aquam, et aliquando residet et natat in aqua, et apud nos mere vocatur, cadavera comedit quae in aqua natant, sed tamen vena-
tur pisces. Aliae autem carnem non comedunt, sicut aridiem, et lavicom, et diom : et omnes isti modi avium habent rostrum longum et amplum, ut in aqua cibum et in terra invenire possint : et lacham et lares et hamiclorum et latros est cinerei coloris : et omnes isti modi movent caudas, et sunt apud nos aves quaedam fortissimi volatus, et insuper boni gressus et velociter currentes in ripis fluviorum et maris.
Similiter autem est de ave quae vocatur cheaefudom, quae avis est multorum colorum, sed intensior in ea color est cinereus. Avis autem quae dicitur feorahon, creatur in aqua, et est duorum modorum, quorum unus semper stat super cannas et sibilat : alter autem caret voce, sed est major corpore quam alius, et ambo habent cinereum colorem, et paseuntur in ripa maris. Similiter autem tharagliom et kidelom, et animal quod dicitur karime, et est illud quod quidam vocant hacham, cibantur juxta mare ab extis et vermibus qui projiciuntur in maris fluxu. Aves autem corium inter digitos habentes, sunt vocata Graece hortom et larom, tercom, laradomom. Apud nos autem sunt anser, et anas, mergus varius, et merguli nigri, et mergus magnus niger, qui a quibusdam carbo aquaticus vocatur, et cygnus, et avis magna quam quidam volumarum vocant, quae habet saccum rubeum ante guttur et pectus, et aliae aves hujusmodi. Quae autem inter istas aves gravior est, est illa quae moratur juxta flumina et lacus : gravem enim carnem habet omnis avis aquatica, et quo fuerit major corpore, eo est caro ejus gravior : et quo fuerit locus mansionis ejus frigidior, ejus caro est pejor : et ideo cum aqua salsa calidior sit quam aqua fluviorum et lacuum, erunt aves graviores juxta fluvios et lacus quam juxta mare. Habitantes autem juxta fluvios et lacus sunt vocatae kokion et clarim et colonim et batichen, et haec avis assimilatur advuta, quamvis sit majus in quantitate, et avis quae dicitur foracom,
<--- Page Split --->
est quantitatis avis quæ dicitur malargom, sed crus ejus est magis curvum, et habet inter digitos corium, et est nigri coloris, et nidificat super arbores : et hanc vocamus nos carbonem aquaticum, quem vulgariter scalveren vocant.
Adhuc autem anseres magni et parvi, quorum quatuor genera sunt apud nos, magni videlicet cinerei, et parvi cinerei, et anseres albi qui anseres grandinis sive nivis vocantur, et sunt quarti habentes maculas nigras in vultu, et cinerei sunt qui anseres arborum vocantur, et omnes habent hoc quod in grege volant : et animal quod dicitur malachom et carmolom, manent in ripa maris, et transeunt lacus, et pascuntur in eis.
Plures autem aves sunt quæ quodlibet dictorum comedunt, carnes videlicet, et vermes, et grana, et pisces. Aves autem habentes curvos ungues, omnia animalia comedunt quæ venari possunt, et vivunt sanguine : sed non comedunt se ad invicem, sicut faciunt multi pisces. Pisces enim multi comedunt ea quæ sunt sui generis et speciei, et alios diversi generis, sicut lucii faciunt, et alii pisces quos supra enumeravimus. Universaliter autem omne genus avium habet hoc commune, quod est pauci potus aquæ. Aves autem uncosorum unguium non potant aquam omnino exceptis valde paucis : et illæ raro et valde parum bibunt, sicut caborim et antytonym, qui raro potare videntur.
Animalia autem squamosa ovantia, sicut lacerta, et serpens, comedunt indifferenter carnem et herbas, ita quod serpens indifferenter desiderat utrumque, et sunt pauci potus aquæ : parum enim bibit omne quod habet mollem pulmonem pauci sanguinis et ovans existens. Serpens autem valde diligit vinum et præcipue tyrus : et ideo etiam quando videntur serpentes in aliquo loco, per vinum possunt venari et capi, et aliquando submerguntur et moriuntur multi in dolii s vini : comedunt autem carnem sugendo humiditatem animalis cu-
jus carni applicantur. Residuum autem carnis, quod siccum et terrestre est, ejicit serpens, et saepe sugunt humiditatem totam, et dimittunt residuum. Hoc autem similiter plura faciunt animalia, sicut aranea : hæc enim sugit humiditatem muscarum et aliorum quæ capit, et dimittit residuum.
Tyrus autem accipit cibum quemcumque poterit invenire : intrat enim in nidos avium ascendendo per arbores, et comedit pullos avium, et etiam frangit et sugit ova eorum evomendo et rejiciendo testas : et quando in os aliquid accipit, erigit caput et collum et transglutit illud, deinde constringit et contrahit corpus suum comprimendo hoc quod transgluttit in ventrem inferius : eo quod ejus stomachus est longus strictus et subtilis : et hic serpens est qui erigitur a parte anteriori, quando incedit, forte ad quantitatem cubiti, vel serpit valde velociter, et transilit magnas foveas. Adductus etiam fui ego aliquando ad montes causa videndi serpentes a quibusdam qui serpentes colligere consueverunt, eo quod carnes eorum contra lepram valent, et a pastoribus adducti fuimus ad altam nucem, in cujus summitate erat nidus avis quæ pica Latine vocatur. Tyrus autem ascendit per arborem, et venit caput ejus in nidum, et comedit pullos qui adhuc erant sine plumis. Veniens autem una antiquarum picarum capta est ab ore tyri per coxam et tenta fortiter, ad cujus clamorem alia pica veniens audacter in nidum intravit, et ita diu et fortiter caput serpentis rostro percussit, donec perforavit cerebrum ejus, et ad nos in terram mortuus decidit. Et narraverunt nobis incolæ loci, quod hoc saepe contingeret tyro in nidis avium.
Genus autem serpentium omnium et similiter rutela diu vivere possunt sine cibo : et hoc sciri potest in serpentibus qui venduntur in apothecis, qui valde diu sine cibo servantur : et causa hujus est frigiditas animalis illius et viscositas humorum, et spissitudo sua pellis per
<--- Page Split --->
quam nihil evaporare potest de humido ipsius : et ideo tempore abstinentiae calor parvus naturalis dividit viscositatem ejus, et digerit ipsam, et ex illa nutritur animal.
CAPUT V.
De diversitate cibi quadrupedum animalium generantium sibi similia, et de cibis annulosorum.
Quadrupes autem generans animal sibi simile, habet etiam cibum sibi proprium et convenientem. Quadrupes autem generans animal simile silvestre habens dentes serrales, comedit carnem, sicut canis, et lupus, et leo.
Dicitur tamen, quod lupi comedunt aliquid terræ tenacis : sed dicitur, quod terram tenacem quæ glis vocatur, non comedit ut quærat nutrimentum ex ipsa, sed ut reddat se gravis ponderis : quia postquam comederit eam, capit animalia fortia et magna, sicut bovem, vel cervum, vel equum, vel forte equicervum, insiliens in facies eorum, et adhærens eis, qui si esset levis, citius excuteretur : et quando glite superadimpletus est, ponderat et amoveri et excuti non potest : et quando cadunt animalia lassata, in-
terficit ea mordendo guttura et cannas gutturis eorum : hæc enim consuetudo lupi est, quod infigit dentes gutturi animalium ut citius interficiat, et tunc evomit glitem, et saturatur de carnibus animalis quod dejecit. Lupus autem numquam comedit aliquid de herbis nisi infirmetur : quoniam tunc comedit aliquid herbæ pro medicina, et vomitat, sicut faciunt canes, et sic sanantur. Aliquando etiam lupi comedunt homines, et præcipue illi qui vadunt solitarii, non in societate aliorum luporum : illi enim sunt malorum morum.
Lupus autem comedit carnes recentes, sicut alia animalia quæ habent dentes serrales, et comedendo transglutiti multa sine masticatione propter voracitatem ipsius : et ideo abscondunt hamos multos in morsellis incisis et lupis expositis, et tunc transglutiunt hamos cum morsellis et moriuntur. Manet autem sine cibo aliquando duobus diebus sive pluribus, ut dicunt, eo quod multum semper saturatur una comestione, et vivit modica aqua potata, et egerit duobus aut tribus diebus saturitatem : et stercus ejus est valde siccum, non habens illam humiditatem quam habet stercus multorum animalium : et exit cum eo forte ventositas a parte ani : et urina est acuta fetens : et ideo canes venatici olfaciunt arbores, investigantes luporum aut canum mincturam ad arbores vel lapides erectos factam, quoniam lupi elevant crus quando mingunt ad aliqua alta erecta, sicut ad arbores, vel sepes, vel lapides : et quando lupus aperit os suum, exit ab eo fortis odor.
Et aliud autem est animal, quod nos hyenna vocamus, et quantitas ejus est sicut quantitas lupi, et habet jubas in collo sicut equus, et habet pilos fortes secundum longitudinem dorsi super omnia spondilia sua : et illud genus animalis est astutum valde ad mala, et aliquando fingit voces humanas, ut sic eludat pastores et alios homines, et sic accedit ad eos et prædatur et comedit. Imitatur
<--- Page Split --->
etiam voces canum, et gultando et latrando sicut canis, et sic deludens canes capit et devorat eos, et praedatur pecora, et aliquando cavat busta et sepulturas in quibus nova sunt cadavera mortuorum, quando vult comedere carnem hominis.
Ursus autem comedit indifferenter : quoniam ascendens arbores, comedit fructus : propter humiditatem enim corporis sui fructus desiderat, et aliquando frangit oliveta, et comedit fructum olivae, et comedit etiam cancros et formicas, et comedit etiam carnes, et capit praedam animalium per ejus magnam fortitudinem : nec præliabitur cum cervis solum, sed etiam cum porcis agrestibus : et aliquando injicit se super tauros, cadens super dorsa eorum : et cum taurus vult eum ferire cornibus, apprehendit et tenet cornua manibus suis, et lacerat spatulas ejus, et tunc prosternit eum ad terram. Aliquando etiam pugnans ambulat, et stat erectus super pedes posteriores, et comedit omnem carnem, postquam aliquantulum putrefecerit eam per calefactionem.
Adhuc autem quadrupedia quaedam et animalia agrestia cibantur circa fluvios et paludes : sed nullum fere cibatur in ripa maris, nisi id quod vocatur kaniki. Ea autem quae cibantur in ripis fluviorum et lacuum, sunt sicut fastor, kachineon, fassuron, anadrim, lamickim. Lamiekim autem est latius quam anadrim, et habet fortes dentes, et apud nos vocatur castor. Anadrim autem est nos luterem vocamus. Fassuron autem est chebalus dictus Latine, hirsutam et nigram habens pellem pretiosam valde, qua utuntur ante pallia varia. Kachineon autem est id quod nos vocamus martarum Latine, et est animal fulvum album in gutture, in quantitate catti existens. Fastor autem etiam genus martari minus et nigrius dicto.
Castor autem habet dentes fortes valde, et saepe exit nocte de caveis riparum, et amputat ramos arborum, qui sunt circa fluvios, et construit sibi casas ex eis :
quas facit cum solario in quo habitat quando exaltatur aqua. Et narravit mihi quidem unus expertorum circa castores, quod quando venit castor peregrinus ad incolas alicujus loci castores, redigunt eum incolae in servitutem, et faciunt de eo incolae vehiculum : quoniam abscissa ligna imponunt supra ventrem ipsius : et oportet quod stringat ea pedibus anterioribus et posterioribus ne decidant, et tunc capientes incolae caudam ipsius, trahunt super eum ligna ad locum in quo casam construunt : et ideo peregrini castores depilata habent dorsa. Caudam autem habet latam et squamosam : quia per illam natat insequendo pisces : et testes ejus sunt id quod vocatur castoreum. Dentes autem habet fortes, et est animal mordax, aliquando mordens homines : et dicunt quidam morsum illum non sanari, nisi læsus audiat fracturam ossium castoris : et iste castor pilos habet duros fulvi coloris : et est corium ejus valde spissum, et pellicia dicuntur valere paralyticis sicut et castoreum. Color autem ejus, sicut dicit Aristoteles est inter pilos konnichi et cervi : et hoc est quod diximus, quod fulvi sunt pili ejus. Et abundant ista animalia valde in partibus Alamanie quibusdam, et in terris Sclavorum, Polonie, et Prussic, et Russie.
Omnia autem animalia serraliter dentes comprimentia, quando potant, lambunt aquam lingua : et forte facit hoc aliud animal etiam dentes serrales non habens, sicut mus. Sed causa hujus est, quod mus secundum totum genus suum, quod multiplex est valde, habet dentes primos qui duales vocantur et incisores, longiores aliis, et alte super mandibulam superiorem porrectos, et ideo sugere sicut etiam animalia serrales dentes habentia, non potest aquam propter dentium inæqualitatem, et propter hoc lambit aquam lingua. Quæ autem æquales dentes habent, linguam intus, et maxillas extra componunt ad dentium divisionem, et inter mandibulas sugunt aquam et bi-
<--- Page Split --->
bunt, quod non possunt serrales dentes habentia facere, quia dentium inæqualis tas linguæ et maxillarum impedit aptationem. Sugentia autem sunt, sicut equus, et taurus, et ovis, et capra, et hujusmodi. Ursus autem bibit alio modo. Aves autem quasi sugunt aquam, et quæcumque ex eis habet longum collum, bibit aquam, et cum hausit aquæ aliquantulum, extollit collum, sicut anser, et gallina, et similiter facit kaorkaleon : et omne animal tam silvestre quam domesticum non habens cornua, et faciens serram dentibus, non comedit fructus, nisi habeat famen maximam, præter id quod vocatur cenon : hoc enim non comedit fructus et herbas.
. Porcus autem silvester plus comedit radices omnibus aliis animalibus : quoniam additamentum nasi ejus, quod est cartilaginosum, convenit effossioni radicum, et comedit fere omnes cibos alios animalium, ita quod etiam porcus comedit carnes porci, licet non interficiat eum : et etiam 'expertus sum quod porci cum magna aviditate comederunt bachones, et alias carnes porcorum, et est animal cito impinguabile, ita quod sex diebus sensibilem accipit impinguationem, ita quod custodes porcorum ex tempore mensurant pinguedinis quantitatem acquisitæ : et propter hoc sæpe dimittunt porcum tribus diebus, et postea cibant eum : sic enim velociter dicitur impinguari. Sic autem quidam hominum student impinguationi porcorum : prima quidem die aquam dant eis : et in substantia subtrahunt eamdem, et postea continue cibant eos duobus vel tribus aut quatuor diebus : deinde dimittunt eos, et faciunt hoc usque ad septem dies. Hoc autem animal impinguatur cum hordeo, milio, et palea furfuris sive siliquis : optimam tamen carnem accepit ex glande, et impinguatur præcipue cum quiete : tunc enim deliciatur, quia phlegmaticum est, et in quiete calor hebetatus convertit nutrimentum circa locum digestionis, et non consumit aliquid quasi de ipso,
sed statim pinguescit et coagulatur in adipem. Frisones tamen student impinguationi porcorum et boum per unum et eumdem cibum : bovem enim alligant ad præsepe, ministrantes eis hordeum cum pilo durum, qui quia dentes non habet, non comminuit hordeum, sed in ipso emollitur, et ex ipso molli trahit nutrimentum, et alterum quasi integrum emittitur cum stercore. Porcum igitur alligare dicuntur caudæ bovis : et ille masticando grana hordei cum stercore emisso, ex illis impinguatur. Tantum autem de cibo transit in nutrimentum porci, quod dicitur sexta pars cibi sui transire in pilos et sanguinem, et sibi similes partes porci.
Pugnat autem porcus silvestris cum lupo : et lupus ingeniosc pugnat cum porcis, accedens subito et recedens et attentans morsum gutturis ejus, ita quod quidam expertorum dixit mihi, quod lupus, eo vidente, in ore accepit lignum ponderis triginta vel quadraginta librarum in silva : et cum eo didicit saltare super truncum arboris abscissæ, qui loco illo magnus et latus stans in terra fuerat relictus : et cum bene didicisset saltum, abscondit se, et veniente in locum illum propter avenam ibi seminatam porca silvestri cum multis porcis diversæ quantitatis unius anni vel duorum, subito prosiliit, et capiens unum qui videbatur ejusdem ponderis cum ligno quod ante in ore habens super truncum saltaverat, et ibi porcum interfecit et comedit : et porcis silvestribus recedentibus, et ipse post eos aliquantulum recessit saturatus. Porci autem cum pariunt, macrescunt, sicut et alia fere omnia animalia.
Tauri autem comedunt fructus granorum, et impinguantur præcipue a fructibus generantibus ventositatem, sicut est hordeum, orabum, faba commolita, et etiam fabæ siliquis. Dicitur autem, quod si scinditur corium tauri, et insuffletur inter corium et carnem, et postea dat ei prædictos cibos, citius impinguabitur.
<--- Page Split --->
I mpinguatur etiam cibis dulcibus et ficubus passis et vino. Cornua autem vaccæ cera calefacta in omnem partem flectuntur : et si inungatur vacca cera, oleo, et pice, unguento composito, valet ei contra pedum dolorem, et contra nocumentum quod contrahunt in pedibus in nive. Tauri etiam non ementulati, multum impinguantur, si pluribus annis remanserint coitu : et in terra Anfyros dicta custodiunt tauros novem annis ne coeant, et vocantur in illa terra tales tauri affocorom, et non student ad hæc, nisi ut crescant, et congregant in unum gregem tales tauros quadringentos, et isti vivere non possunt in alia terra : multi enim studuerunt ut crearent eos in alia terra, et non poterant.
Equus autem et mulus et asinus comedunt grana, et pascuntur herbis, et impinguantur aqua, præcipue in quo cocta est tortuca : et quando plus mulus potat ex aqua, tanto cibus plus proficit ei : et gazata facit pilos eorum molles, et maxime si fuerunt fæminæ impinguatæ. Vaccæ autem diligant aquam bibere claram, equus vero diligit bibere turbidam, sicut et camelus : et ideo cameli non bibunt aquam fluminis, nisi prius turbent eam : et cameli patiuntur aliquando sitim aqua forte per decem dies, et post bibunt multum.
Elephas autem comedit una vice novem mediamnos et medomicar, quæ sunt nomina mensurarum quarumdam : et non potest comedere plus una vice : et sunt quasi sextarii hordei aut avenæ : et etiam ista mensura est ei periculosa, si sæpe comedit eam : sed in majori parte comedit sex vel septem metretas. Comedit autem aliquando quinque alkatam, quod est mensura metretæ, et forte cum hoc sex meurim et cocoleom, hoc est, quantum ambabus manibus simul capi potest, ut dicunt quidam : et forte bibit elephas da aqua semel decem et quatuor machandos, hoc est, amphoras in mane, et post meridiem bibit amphoras octo. Plures autem cameli vivunt tri-
ginta annis et amplius, et forte vivit aliquis centum annis. Elephas autem ducentis annis vivere perhibetur. Et quidam etiam dicunt, quod vivit annis trecentis.
Oves autem et capræ comedunt herbas : et oves quidem pascuntur non multum discurrentes a locis pascuorum : capræ autem discurrunt multum late in pascuis, et accipiunt extremitates herbarum et arbustarum in pascuis tantum. Oves autem impinguantur bibendo aquam, et aquosum faciendo nutrimentum : et propter hoc quando impinguare eas volunt pastores, dant eis in quibuslibet quinque diebus unum amandorom, hoc est, metretam salis : et ex hoc erunt plus sanae : propter quod etiam cum suis cibis salem admiscent, et ex sale excitatur eis sitis : et tunc plus potant, et amplius impinguantur. In nostra autem terra contra ventris solutionem dant sal : et excitata siti dant eis vinum rubeum. In autumno autem dantur eis cucurbitæ ad lactis abundantiam. Capri autem postquam moti sunt post meridiem, plus potant de aqua. Quando autem eis sal datur ante partum, multum fluxum lactis habebunt a mammillis. Oves autem impinguantur lenticula et palea avenæ cum sale : et si oves abstineant per tres dies, et postea cibentur, multum impinguabuntur : quia calor in eis lentus acuitur abstinentia, et tunc abundantius convertit nutrimentum : et hoc generale est in omnibus frigidis et humidis animalibus, sicut est porcus, et similia. Et in æstate valet ovibus aqua septentrionalis frigida, et in autumno meridionalis tepida, et juvat eas plus pastus in fine diei et motus per itinera et exercitium moderatum, quod excitat calorem et non consumit humorem. Immoderatus autem motus et labor cogit ad maciem. Pastores autem cognoscunt oves quæ possunt pati hiemem : quoniam super quasdam invenitur glacies, et super quasdam non : et quæ inter oves est debilis, non potest ex se excutere glaciem.
<--- Page Split --->
Generaliter autem carnes omnium quadrupedum quae pascunture in locis aquosis, sunt male : et quae pascuntur in locis altis montuosis, sunt carnium bonarum : et quae cumque habent ampliores et latiores caudas ex ovibus, melius sustinent frigus hiemis, quam habentes caudam longam et strictam. Similiter autem quae cumque habent pilos multos, melius sustinent hiemem, quam habentes lanam paucam.
Adhuc autem quae cumque animalia habent pilos curtos et crispos, hiemem graviter patiuntur, eo quod talia sunt calida et sicca habentia poros in quibus frigus hiemis profundatur : e contra autem habentia pilos molles et multos et planos, propter modum suae complexionis oppositum.
Adhuc autem lana ovium quas lupus comedit, aut vulnerat : et similiter lana quae abstrahitur a pellibus coriariorum, qui corium faciunt ex pellibus ovium, facit plures pediculos quam alia lana.
Amplius autem omne animal annulosum habens dentes, -multum comedit : quod autem ex talibus non habet nisi linguam, tantum cibatur humiditate.
Adhuc autem quod ex istis comedit, indifferenter ex omnibus cibatur cibis: sicut apes quaedam magnae quae lupi dicuntur. Quaedam autem ex eis cibantur sanguine, sicut musca canina, et ciconia quae Graece varubom et estarom dicuntur. Quaedam autem ex eis cibantur succo arborum et plantarum, sicut quaedam apes croccea. Solae autem apes non cadunt super rem fectidam, nisi bonum saporem habeat. Et apis etiam diligit aquas claras currentes.
Ista igitur genera animalium cibis praedictis utuntur.
CAPUT VI.
De mutatione animalium de loco ad locum propter aeris intemperiem aut propter infirmitatem loci in quo manere consueverunt.
Communicant autem multa animalium genera in suis operationibus et coitu et partu et acquisitione cibi secundum frigus loci et calorem et diversitatem temporum. Omnia enim habent sensum et perceptionem naturalem ad diversitatem frigoris et caloris, sicut homo : quidam enim homines latent in hieme in domibus, et mutant loca in aestate ad loca frigida, et in hieme ad loca calida. Similiter autem faciunt reliqua animalia, quae de loco ad locum mutari possunt.
Causa autem mutationis est, sicut diximus, aut comburendo exsiccans calor, sicut est aliquando calor sub duobus tropicis : aut constringendo mortificans frigus, sicut est frigus poli. Haec tamen secundum diversitatem animalium sunt relata ad loca diversa : quoniam in uno frigore unum animal potest habitare, in quo non potest habitare alterum : et eadem ratio est de calore. Et frigus et calor salubria uni, sunt
<--- Page Split --->
corruptiva aliorum : et hujus notitia et causa scitur ex his quae tradidimus in scientia de de Locis habitabilibus, et de Natura locorum. Et haec eadem causa est, quod quaedam animalia recedunt ad loca multum remota dimittentia loca generationis suae post aequinoctium autumnale fugiendo ab hieme veniente, et revertuntur post aequinoctium vernale : nec movet ea ad hoc, nisi timor diversitatis aeris.
Grues autem praecipue faciunt hoc in quibusdam terris, sicut in Graecia : volant enim a Graecia versus Meridiem ultra Ægyptum, ubi fluit Nilus : et dicitur, quod ibi occurrunt animalibus brutis, quae quaedam genera sunt simarium, et dicuntur pygmei, qui cubitales homines vocantur, eo quod sunt similes hominibus in figura, et incedunt erecti, longitudinem cubiti non excedentes, in fine tertii anni generantes, et in fine octavi aut parum minus morientes. Habitant autem juxta Nili principia in Meridie versus Occidentem et Aquilonem parum declinando, et pugnant cum gruibus ad eos venientibus : et est rei veritas. Talia enim animalia quae pygmei dicuntur, multi viderunt : et habent etiam equos valde parvos, super quos ascendunt et equitant : sed usum rationis non habent, nec verecundiam, nec honestatem, nec justitiam colunt, neque judicium republicæ exercent : sed in multis imitantur homines, ita etiam ut habeant loquelam, et sermonem imperfectum tamen habent.
Ea autem animalia quae recedunt, quaedam recedunt ad loca alta, quaerendo in eis frigus temperatum. Quaedam autem recedunt ad loca cavernosa calida, quaerendo in eis calorem, et absconduntur in locis eisdem in arborum concavitatibus, aut sub frondibus decidentibus, aut in cavernis, quaerendo calorem. Quaedam etiam non mutant locum, et apud nos grues sunt continue et hieme et æstate : et tamen habitatio nostra est valde frigida, fere septem et quadraginta
gradus latitudinis habens ab æquinoctiali.
Avis autem quæ dicitur Græce kalakanem, etiam movetur de loco ad locum, et est spatium volatus hujus a loco qui vocatur Charemon, usque ad locum qui dicitur Cimor, et ad locum qui dicitur Athitiron, et ibi pullificant et volant recedendo et revertendo omnes simul. Et primus inter eos et rex, stat postremus in acie.
Ex his autem avibus quæ sunt apud nos, expertus sum quod aves qui dicuntur anseres secundum omne genus suum, quod quadruplex esse diximus, recedunt a terra nostra quæ est latitudinis septem et quadraginta graduum, et veniunt in Sclaviam ad loca humida arundinosa et paludosa, et ibi pullificant. In hiemis autem principio revertuntur ad nos, propter pascua et aerem magis temperatum, et tunc volant in gregibus maximis, ita quod milleni vel amplius videntur : et quando ventum est a Septentrione, volant ad Meridiem : quando autem est a Meridie, volant ad Aquilonem, ita quod semper portantur flatu venti in volatu : et ideo vulgus dicit, quod volatus anseris indicat ventum.
Similiter autem dicit Avicenna, quod jam est expertus in terra sua, quod aves quaedam aquatica veniunt in vere ad Mare Mortuum, quod salsius et calidius est alio mari, quod Magnum vocatur, et hoc mare apud Arabes vocatur Ihemene, et abinde recedunt ad lacus qui Demore vocantur : et deinde pertranseunt Nilum, et vadunt ad lacum dictum Decantesme : et quaedam etiam earum perveniunt ad lacum dictum Terrabestem : et quaedam perveniunt ad lacus alios, qui sunt in locis illis.
Idem autem observant pisces movendo de loco ad locum, et quaerendo loca cavernosa versus hiemem, ita quod expertus sum in villa mea super Danubium, ubi sunt plurimæ cavernæ in muris et lapidibus, quod omni anno post æquinoctium autumni congregantur ibi pisces,
<--- Page Split --->
quos vulgus barbellos vocat, et in tanta conveniunt quantitate, quod manibus capiuntur : ita quod tempore meo simul bene usque ad decem plaustra manibus ejecerunt incolæ loci. Piscis enim ille frigus non sustinet : et ideo semper languens in hieme invenitur : in æstate autem est mundus et sanus. Quidam autem piscium vadunt a profundo maris in hieme propinquantes littori terræ, quærendo calorem. Quidam autem e contra fugiunt a littore ad profundum maris, fugiendo calorem littoris.
Similiter autem et aves debiles in hieme fugiunt a frigido a montibus ad valles, quærendo calorem. In æstate autem redeunt ad summitates montium, fugiendo calorem nimium : et cum debilitantur calore vel frigore, secedunt in locum oppositæ qualitatis temperatum : propter quod etiam in duobus temporibus contrariis, hoc est, hieme et æstate, frequentius mutantur. Non uno autem tempore mutant loca sua : quia is qui vocatur chentomur, recedit ante piscem vocatum cochera, et arorem recedit ante latalim.
Adhuc autem quædam aves moventur in mense qui dicitur Græce monodaranuen, hoc est, in Septembri : quædam autem tardius in Octobre, qui dicitur Persice manacraryon : et cum volunt recedere, vociferant alte volando, ne aliqua earum remaneat, et ut augmentetur societas recedentium, ut dicit Avicenna. Ambrosius autem adjungit his, quod etiam debiliores quasque et tardiores fulciunt adventatione alarum, et exspectando, præcipue propter hoc quod tunc patiuntur insidias ab avibus, a quibus perirent nisi se mutuo exspectarent et juvarent : et sic etiam apud Romanos propter hoc ciconia meruit pia avis vocari, sicut dicit Ambrosius.
Inæqualiter autem recedunt, sicut diximus de piscibus : quoniam a nobis prius recedunt ciconiæ quam hirundines : et hirundines citius recedunt, quam coturnices. Gugulus autem recedit ante
omnes istas aves. Fiscedula vero a quibusdam terris Germaniæ numquam recedit. In Suevia enim semper invenitur : sed a Germania inferiori aquilonari, quæ multum est aquosa, recedit in æstate, et redit in fine autumni. Similiter autem cornix varia quæ ex parte cinerea est, et in parte nigra, a Germania inferiori recedit in æstate, et redit in autumno, et stat per hiemem : sed a superiori Germania versus Meridiem numquam recedit : et causa est, quia in inferiori parte Germaniæ sunt loca aquosa, ex quorum vaporibus aer hieme temperatur : in superiori vero est aer purissimus, et loca sunt alta valde, et ad illa veniunt in æstate.
Adhuc autem quandocumque mutantur a calido ad frigidum, impinguantur : e contra autem motæ macrescunt, propter dissolvens ct consumens calidum : propter quod etiam pingues ante mutationem trahunt se a loco frigido ad calidum, ut viscositas earum dissolvatur, et consumatur frigiditas. Debiles autem et macilentæ trahunt se ad loca frigida, ut ex illis contineantur in eis spiritus, et pinguescat humor. Et hæc est causa multis animalibus in mutatione locorum. In vere autem magis quam in aliis temporibus festinant coitum, eo quod tunc acuitur calidum, et subtiliatur humidum eorum, quod est spermatis factivum et generativum.
Grues autem moventur primum in extrema terrarum meridionalium, sicut diximus : primum volando vero opponunt se vento, et postea subjiciunt se vento, ut flatu venti ferantur, dummodo ventus non contrarietur intentioni earum. Et hoc quod dicitur, quod in stomacho habent lapidem, et quod vomitant ipsum quando volant, et invenitur aliquando cadere ex ipsis, et quod lapis ille valet in experiendo aurum, falsum est : nec lapis cadens ex grege eorum cadit ab ore, sed a pedibus : quia lapides aliquando in pedibus ducere consueverunt, quando incurvantur eis digiti pedum, ut
<--- Page Split --->
super lapidem digitos dirigant : propter quod etiam inobservate accipiunt quemcumque lapidem, et non lapidem generis unius : sicut etiam inobservate interponunt lapidem ovis quando cubant ova, sicut diximus superius.
Similiter autem phyeta et kaluadom et turtures non hiemant in suis locis, sed columbae manent in locis suis, et similiter antogom aliquando manet, et saepius movetur de loco ad locum. Turtures etiam saepe manent, praecipue quando montem habuerint contra boream, et ab alia parte locum liberum et patulum, in quo se soli exhibeant, et ipsa terra habitationis sit temperata. Phyeta autem et turtures moventes se de loco ad locum, volant simul sicut greges, et invento quidem puro frigido aquilonari cogit totus grex suum egohyat, hoc est, stringunt cohortem ita conjunctae volantes, ut una quasi alis aliam percutiat, et videatur grex eminus quasi niger pannus extensus in aerem. Cum vento autem meridionali fatigantur propter impuritatem ipsius et calorem resolventem spiritus cum calore motus earum : non enim in illo vento aves recedentes universaliter bene possunt volare : quia humidus est, et ponderosa et debilia et infirma reddit corpora : et haec una est quaedam causa cum suprahabitis, quod in volando multum vociferant, praecipue grues et anseres : quia quasi gemunt et conqueruntur de corporum suorum fatigatione.
Mirabile autem dictu videtur, quod cum grues redeunt ad regiones aquilonares nostras, venientes a regione pygmeorum, nullum penitus inveniuntur habere rectorem : et quando moventur a nostris regionibus ad illas, rectores habent quos ponunt sibi. Causa autem hujus est, quod timent pugnam avium et pygmeorum : redeuntes autem non timent. In recedendo autem dicuntur eis associari multa genera avium, quae nec defendere seipsa nec custodire sciunt : et cum grues castrametantur, non longe cubant a castris earum, sicut hakalokyrim,
quae est coturnix, ut quidam dicunt, quam aliqui guagiam vocant, et ortigometri et orix, quae sunt genera quaedam pullorum, et avis quae vocatur fababoriom, et ista est quae de nocte versus diluelum clamat, et vocat aves : cujus signum est, quod aucupes istam avem de nocte clamare audientes, pronuntiant aves a terra recedere. Est autem ortigometri alio nomine orthigia vocata, genus pulli maximum, habens anseris quantitatem, et habet pennas in pectore hyacinthinas, sed in dorso est cinerei coloris, et vocatur orthim ab incolis Alpium in quibus maxime abundant, et habitant super ipsa juga montium : propter quod ex glacie perpetua quae ibi est, aliquando dejicere vise sunt crystallos, et parvae crystalli et berilli inveniuntur in papis earum.
Orix autem etiam est genus pulli silvaticum, excedens perdicis quantitatem, habens nobilem et esibilem valde carnem, et fere colorem perdicis, et vocatur a Germanis haselhun, cujus interpretatio est pullus corili, eo quod in arbore corili sedens frequentius invenitur, et cibatur longis granis corili, quae ante avellanas egrediuntur, quae fere figuram habent longi piperis. Fababoriom autem est pullus quem vocamus pullum fybicis, quae est arbor quam quidam nutricam vocant, eo quod in hac insidens frequentius invenitur, et cantat gallus ejus de nocte sicut gallus domesticus, et maxime quando vult recedere. Fasianus solus invenitur in prima parte hiemis loca mutare et de silva ad silvam : sed non mutat regionem apud nos, sed instabilis est, ut diximus, per silvas distantes discurrens : et in illo discursu aliquando quiescit in hortis hominum in villis et civitatibus, ita quod jam pluries in horto nostro in Colonia inter salviam et rutam quiescens est inventus lassus ex volatu.
<--- Page Split --->
bet prope dorsum : et hanc quidam bubonem vocant, eo quod multum buboni est similis, et solet capi quando auceps movetur ex opposito, hoc est, secundum Avicennam, quando directe contra avem se ponit, et laqueum sibi imponit : tunc enim avis imitans quidquid videt, imponit etiam sibi laqueum, quando recedit auceps, et sic capitur : propter quod etiam vocatur avis simia.
Universaliter autem dicitur, quod omnes aves uncorum unguium, sunt brevioris colli, eo quod non capiunt cibum, nisi de pedibus suis, et ad hoc sufficit inclinatio corporis cum brevi collo. Sub terra autem vel sub luto accipientes cibum, longa rostra habent et recta, et sub aqua venantes, sed non se sub aqua mergentes necesse est longa colla et longa crura habere, nisi sunt natantes, ut cygnus : aliter enim natura necessaria et convenientia organa animalibus non largiretur. Avis etiam brevis colli et uncosi unguis, est curvi rostri et grossæ linguæ : et ideo voces hominis et aliorum animalium non imitatur.
De accidentibus quæ accidunt animalibus ovantibus ex diversitate locorum in quibus sunt aves sive pisces.
Sunt autem et aliae avium ovantium volatilium et natatilium proprietates naturales.
Est enim quaedam avis, quæ est de genere picorum, dicta Græce galachaim, quæ est valde magnæ linguæ : prominet enim sibi lingua multa prominentia, non semper quidem, sed quia quando vult, multum extendit eam extra rostrum, eo quod cum illa extrahat vermes de profundo lignorum, et est ante quasi cornea acuta : et illud infigit in corpora vermium, quando extrahit eos de lignis. Apud nos autem vocatur picus linguosus. Omnes quidem enim aves de picorum genere habent longas linguas : sed iste in longitudine linguæ vincit omnes alias, et raro invenitur nisi in profundo magnarum et antiquarum silvarum, ubi rara est frequentia hominum.
Avis autem quam ortytoren sive orton vocant quidam Antiquorum, assimilatur avi quæ galenki vocatur, sed plumam lanuginosam et non fortem pennam ha-
Est etiam avis parva de genere psittaci existens, quæ Græce astaialga vocatur, et hæc habet linguam latam tenuem et flexibilem sicut est lingua hominis, et melius omnibus avibus exprimit voces humanas vel hominum, sed multum diligit coitum, et libenter bibit vinum, et tunc magis efficitur garrula et magis luxuriosa. In sequentibus autem de psittaco prosequemur. Quædam etiam aves volant congregatim, ut sturni, et anseres parvi albi. Et hæc quidem sunt de volatilium proprietatibus.
Pisces autem aliquando moventur a profundo maris ad prope terram fugiendo calorem et frigus : et qui prope littus sunt, meliores et pinguiores sunt, eo quod prope terram melior est pastus et calidior locus : propter liberum enim accessum solis ad loca, oriuntur ibi arbores et herbe, et maxime in hortis juxta littus existentibus, et cultura hominum juvatis. Et forte oritur apud terram herba
<--- Page Split --->
quæ vocatur caper niger, quam libenter comedunt pisces : et hoc signant qui faciunt lacunas : hi enim aliquando removent aquam et seminant fundum hordeo : quod cum exortum fuerit, inveniunt in eo pisces pastum. Loca etiam prope ripam existentia, magis sunt temperata : et ideo carnes piscium istorum locorum sunt fortiores. Carnes autem piscium qui sunt in profundo, sunt humidae et molliores. Prope ripam autem magis inveniuntur pisces dicti cheydoon, phicatoz, hortom, horosopom, fastorom, thariggia damalom, calba, homiom, comeum : et hi sunt pisces sub his nominibus ignoti apud nos : sed juxta ripam nostri maris in diversis temporibus inveniuntur pisces in Flandria et in inferiori Germania dieti allec, et pedinum genera, et qui dicuntur linguæ sive soleæ, et qui vocatur harderen qui Latine molli vocantur, et multa alia genera, sicut muruca, makarellus, lepus maris, et parca maris, et gemma maris : et hi qui vocantur hosemundus, et multa alia piscium genera, quæ diversis temporibus anni circa littora nostri maris inveniuntur. Pisces autem lapidosi etiam in profundo Graecorum maris existentes sunt, qui dicuntur apud eos tharagon, cehehi, corogoro, olliviem, harabamom, evoclim, hæc est anguilla maris, quam apud nos congarim vocamus, fegoroam, et scorpius maris, et asellus niger maris, et atismorena, et est murena marina, et kokoam faciunt utrumque. Aliquando enim sunt in profundo, et aliquando in littore. Apud nostra autem maria parum cognoscuntur pisces a mare profundi pelagi, eo quod raro capiuntur, et illi, sicut dicunt piscatores expertissimi, sunt præcipue boves marini, et milites maris, qui enses habent in fronte et galeas in capite et scuta super dorsum, et isti sunt tortuca maris, et pisces serpentini, et cete, et multa alia genera piscium.
Differunt autem pisces plurimum secundum loca in quibus conversantur : omnes enim lapidosi magis sunt pingues
et saniores, sicut truta, timallus qui vocatur umbra, et lucius, et id quod dicitur morbomom, quod dicitur esse in loco Haracabit, et hamicab est saporosum, postquam oritur Arctophilax astrum in ortu cosmico cum sole : hoc enim tempore dimittit coitum. In æstate autem est malus propter coitum, et ovationem quam tunc facit. In pelago autem sunt multi pisces, qui secundum loca magnas habent differentias, sicut celi, nartice, erom, taurigla, et piscis qui dicitur anna : et in mari quod dicitur kabakaben sunt omnes dicti. In mari autem quod dicitur Gestoonidi, sunt multa alia genera piscium, et maxime animal vocatum kokion, quod est vitulus marinus, et hoc non intrat in mare, hoc est Bofforoscharom, quod nos mare Bosphorum vocamus, sed manet in æstate in loco qui dicitur Frostoicom ubi pullificat. Hiemant autem in loco qui dicitur Agazo. Bondem vero, et qui lamadem, et anna, intrant in locum dictum Koykom in vere, et ibi æstivant. Omnes autem greges sic locum mutantes habent rectorem. Motus tamen piscium ad mare Koycom, hoc est, Bosphorum, est propter cibum : pastus enim est ibi bonus et utilis propter dulcedinem aquæ, et quia magna animalia, sicut cetus, et balena, et hujusmodi, sunt ibi rara quæ insidiantur dictis piscibus : ibi enim magni delphines non inveniuntur, nec magni kaykom, hoc est, cete grandia, sed parvi pulli dictorum piscium, quia non vadunt illuc nisi propter pastum et aquæ dulcedinem. Superius autem dicti ibi pullificant, et post crementum pullorum exeunt, et revertuntur illuc unde venerunt, quando in fine Arietis ascendunt cum sole Pleiades. Genus autem dictorum piscium tunc videtur latere, et a mari se subtrahere, intrans in flumina dulcia quæ fluunt in mare. Cum autem multum meridionalis fuerit hiems, posterioratur adventus eorum : cum autem est multum septentrionalis, tunc adventus eorum et motus interiorabitur : et hæc est causa, quod mora eorum aliquando elongatur in loco
<--- Page Split --->
maris Koycom sive Bosphorum, et deprehenduntur in mari Kauseon. In his enim piscibus manifestum est valde quando moventur ad exitum vel introitum alicujus loci maris. Pisces enim karilu vocati, deprehenduntur in exitu a locis suis, et in introitu non ita simul viduntur, quin post raro deprehenditur minus in civitate Borizeon, et tunc parant piscatores retia sua, eo quod illo tempore istum piscem capere non consueverunt : sed significat eis ille unus, quod jam venire incipiunt. Causa autem quare in tempore illo in dicta civitate non capitur, est quoniam piscis solus non in grvge manet in mari Adrien, quod est mare Adriaticum : cujus signum est, quoniam cum deprehenditur, invenitur tendere versus Adriaticum mare. In exitu autem a mari illo non deprehenditur.
Piscis autem cothon, qui Latine tinuus vocatur, declinat ad partem dextram quasi semper in introitu ad mare ad quod tenditur : in exitu autem suo frequenter declinat ad sinistram, sicut dicunt, eo quod aspectus ejus in parte dextra est acutior, quamvis naturaliter non sit acuti visus. Rodem autem, quem Latine scombrum vocant, natat de die, et quiescit de nocte, nisi nox fuerit lunaris, tunc enim natat et non quiescit : aliqui tamen experti marinorum dicunt hoc genus piscium in hieme non moveri, sed quiescere indifferenter in omni loco, ubicumque deprehenderit eos hiemus, usque ad aquinoclium vernale. Piscis autem clono vocatus, capitur in introitu suo, et in exitu valde raro, et melior est in loco Farachochin quod est juxta mare Bosphorum quando capitur antequam pullificet. Est autem modus alius rodem, hoc est, scombri, qui deprehenditur quando exit a mari Bosphoro, et post melioratur recedens ab eodem mari : et cum venerit in introitu ad mare Agon, est valde pinguis, et supra illum locum ascendens efficitur macer valde.
Adhuc autem cum ventus meridionalis efficitur et aqua inspissatur, tunc exit
ex mari ad ripam harnom piscis, et theuhymiro, et venantur ipsum piscatoris circa loca hortilia graminosa.
Secundum hunc modum igitur se habet qualitas piscium de uno loco ad alium natantium.
CAPUT VIII.
De diversitate animalium gressibilium penes mansiones locorum eorum, et de piscium latentia et apparitione in diversis temporibus.
Animal autem silvestre simul invenitur mutare loca secundum diversitatem temporum : quoniam aliquod eorum in hieme manet in cavernis, et exit ab illis in aestate : et ideo quaedam animalium quadrupedalium praeparant cavernas suas secundum hoc quod sibi conveniunt contra privationem temperantiae caloris et frigoris in duobus temporibus oppositis, quae sunt aestas et hiems, quorum excellunt temperantiam caliditatis et frigiditatis.
Adhuc autem animalium habitantium in caveis, quaedam manent in eodem loco, et quaedam mutant loca et regiones secundum diversitatem temporum. Manentia autem in eodem loco in caveis,
<--- Page Split --->
sunt sicut karkara, et ciroliem. Apud nos autem animalia nota habentia caveas, sunt sicut mus montanus, vulpes, et glis varius, et taxus, et plura animalia alia. Quæ autem intrant in caveas et manent in eis per tempus anni sine cibo, non uno tempore intrant caveas, sed potius caholea intrat cavernas in hieme, et hoc apud nos facit ursus : karkara autem et kalicem in diebus canicularibus in fine Geminorum, et in ortu Cancri, et manent in eis triginta dies fere usque ad medium Angusti, quando declinat æstus æstatis. Kakanim autem etiam intrat caveas in frigore magno hiemis : quia tunc frigus penetrat in poros ejus, et similiter in diebus magni caloris, eo quod tunc extra caveas resolverentur ejus spiritus.
Generaliter autem omnia annulosa animalia manent in suis cavernis in hieme, nisi sint domestica, et quaedam eorum manent diu, et quaedam parum secundum diversitatem dispositionis corporis eorum. Apes enim secundum omnem sui diversitatem manent in cavernis in diebus magni frigoris : et tunc aut parum aut nihil comedent de cibo sibi praeparato : et hujus signum est, quia exeunte aliqua ape de foramine in quo habitat, parvum videtur foramen, et quasi nihil profundatum ad cibi evacuationem : et nihil invenitur de egestionibus ejus in anteriori foraminis. Manet autem ab occasu cosmico Pleiadum usque ad tempus vernum : et hoc est quando sol est in Libra in fine : tunc enim oriente sole ab opposito occidunt Pleiades, quæ sunt in fine Arietis.
Amplius autem multa animalia habentia sanguinem abscondunt se, sicut et annulosa, sicut tyrus, et genus crocodili quod hariden vocatur, et lacerta, et tenchea, quæ est crocodili species, movens mandibulam superiorem, et est fluvialis bestia. Alii autem serpentes latent in terra, et dracones qui latent sub lapidibus.
Manifestum etiam est multa genera pi-
scium latere, sicut fastorom in Græcia, et barbellus apud nos : et capi vix possunt nisi temporibus determinatis. Aliquando etiam latet zocom arigerim. Pisces autem lapidosi manent pares mas cum fecmina, et cum pullificant, est quasi chaigel, cocohon, berica. Chohio autem latet in hieme in profundo maris, et post ejus latentiam impinguatur valde : cujus causam inferius in hoc eodem libro explanabimus. Primo autem quando incipiunt ipsum venari piscatores, est post ascensionem Pleiadum, quando cum sole ascendunt in vere usque ad occasum stelle, quæ dicitur arratharem in Arabico, et occidit cosmice in æquinoctio autumnali, et in alio tempore hiemis est in quiete latens. Quidam etiam pisces capiuntur in suis cavernis, et præcipue quando caverna est locus calidus : hi enim quasi semper stant in cavernis, nisi quando desiderant cibum : tunc enim per modicum tempus exeunt ad pascendum, et maxime apud complementum luna, quoniam tunc diminuitur eorum nutrimentalis humiditas, et tunc capiuntur. Piscis autem qui dicitur vermedim, latet in cæno : cujus signum est, quia quando deprehenditur, cænum jacet supra dorsum ejus et supra alas ejus, et in isto tempore movetur ad prope terram ad pullilicandum : propter quod et capiuntur impinguati multis ovis, et tunc etiam boni sunt ad comedendum, et in autumno et in hieme mali. Raro autem capiuntur pulli istorum piscium dum parvuli sunt, sed frequentius capiuntur postquam creverunt : quoniam tunc moventur in desiderio coitus. Quidam autem horum piscium parant sibi cavernas in arena, et quidam in luto, et extra illam non emittunt nisi os, ut puram aquam frigidam attrahant, et emittunt per branchos : et omnia hæc facit apud nos piscis similis anguillac, quem quappem vel ascurem quidam vocant Germanorum. Fere autem simile huic faciunt pisciculi parvi quos lostas vel lozas sive fundulas vocant, et quidam cum magnis capitibus
<--- Page Split --->
parvi pisces existentes, et non latent hi pisces nisi in hieme pro majori parte. Piscis autem mollis teste, et qui manent in lapidibus, sunt sicut barcora, quem purpuram nos vocamus, et chelei : hi enim latent in cavernis diebus magni frigoris : cujus signum est non posse tunc inveniri ad capiendum pisces hujusmodi.
Quidam pisces e contra manent in cavernis in æstate sicut is qui glaucus Latine vocatur : hic enim in æstate latet quasi per quadraginta dies : et similiter onos, qui Latine vocatur asinus, et akakea, et oflorom. Signum autem hujus, quod isti pisces soli stant in cavernis longo tempore est, quod non inveniuntur in venatione piscatorum, nisi post longum tempus. Quod autem aliqui pisces latent in æstate, significatur per hoc quod capiuntur in apparitione quarumdam stellarum qui in æstate non apparent : maxime autem post ascensum Canis cum sole in Augusto : eo quod tunc mare motum calore solis inspissatur. Hoc autem secundum plurimum manifestatur in loco maris vocati Bosphorum : quoniam cænum est super aquam illius maris, et super illud natant pisces : et quando mare inspissatur, sæpe deprehenduntur multi pisces simul uno tractu retis : et hoc contingit non semel sicut ea quæ casu accidunt, sed multis vicibus sicut ea quæ habent causam similem.
Adhuc autem tempore pluviae multæ multa apparent animalia, quæ ante non videbantur, aut quæ non sunt visa longo tempore.
Et similiter accidit de manifestatione quarumdam avium, quæ videlicet aliquando absconduntur, et aliquando manifestantur : non enim est verum quod vulgus dicit, quod omnes aves aliquando non apparentes, transferant se de uno loco ad alium, sed potius illæ quæ habent loca convenientia suæ complexioni et cavernas, ad loca illa se transferunt, manentes in eadem regione, sicut milvus, et hirundines. Quæ autem avium sunt
remotæ a locis convenientibus occultationi earum, manent in regione in quibuslibet locis non occultatæ. Jam enim visum est, quod hirundines plantis se quibusdam concavis applicuerunt : et hoc accidit in quadam silva superioris Germaniae, ubi incisa quercus putrida, inventa est plena, hirundinibus, et fuit multus pulvis ligni putrefacti in quercu. Et similiter visum est de milvis : milvus enim per parvum tempus absconditur, ita quod multos latet absonsio ejus : abscondere enim se per tempus, et iterum manifestari, accidit tam avibus uncorum unguium quam rectorum.
Ex his autem quæ etiam sicut prædicta latent in cavernis, sunt plargon, faccotos, thacoren, forador, quem nos /asianum supra esse diximus : omnes enim confitentur, quod thagoren, quod quidam quayam vocant, quidam autem dicunt quod sit aliud genus fere simile illi, latet : quoniam numquam visum est in hieme illud genus avis : et incipiunt latere pingues in principio hiemis, et manent in cavernis usque ad vernum tempus, et tunc revertuntur ad sua loca in pratis et agris.
Adhuc autem quædam aves domesticæ, hoc est, in domibus hominum nidificantes, transferuntur cum hirundinibus et manent diu translatæ : quædam autem præcipue rapacis unguis transferuntur paucis diebus, sicut milvus, et glaucus.
Adhuc autem quoddam animal quadrupes generans animalisbi simile, latet, sicut quod dicitur ortonuam, et ursus. Manifestum autem est fere omnibus, quod ursus agrestis latet : sed quæstio est inter nonnullos, utrum hoc faciat propter frigiditatem temporis, aut propter aliam causam complexionalem. Quæstionis autem causa est, quod mares et feminae tempore latentiæ multum impinguari inveniuntur, ita quod non possunt moveri de facili, et femina parit in tempore suæ latentiæ, et ulterius latet in caverna quousque extrahere vult filium,
<--- Page Split --->
et hoc est post initium Maii, qui est tertius mensis veris, et sua latentia erit ad minus per quadraginta dies. Quidam tamen multo pluri tempore latent. Dicitur autem ab expertis, quod per quatuordecim dies hujus temporis non movetur omnino. In aliis autem residuis diebus absconditur quidem, sed movetur extendendo et contrahendo membra : et aliquando sonando voce. Quod autem ursa tempore latentiae pariat, signum est quod rarissime venantur venatores impraegnatam. Signum autem, quod isto tempore nihil comedant, est quod cum aliquis venatur ursos illo tempore, inveniuntur sua intestina vacua. Dicitur etiam a quibusdam expertis, quod post illud tempus propter cibi longam privationem, inveniuntur sua intestina quasi contexta et cohaerentia : et harum omnium causarum nos inferius attentabimus assignare.
Amplius autem aliquando etiam latet animal vocatum alieus, in concavis arborum, et tunc est valde pingue, et similiter animal dictum /asitom.
CAPUT IX.
De animalibus ejicientibus a se senectutem per vetustae pellis abjectionem.
Adhuc autem quaedam eorum quae latent in cavernis, ejiciunt a se senectutem, hoc est, vetustam pellem extrinsecam : sed hoc non faciunt, nisi quae corium subtile habent non testeum, sicut testeum corium habet tortuca, quoniam tortuca etiam manet in cavernis et similiter cohom. Quae autem corium praedicto modo ejiciunt, sunt sicut serpens vocatus affelleonom, et serpens qui vocatur cheaurom, et praecipue quae ad albedinem tendunt inter dicta animalia, quoniam ista ex toto exuunt veterem pellem in vere et in autumno.
Quod autem quidam dicunt nullum genus piscium ejicere senectutem, non est verum. Tyrus autem serpens prius exspoliat corium quod est inter oculos, ita quod qui non cognoscit hoc accidens tyri putat eum esse caceum propter dependentiam veteris corii super oculos : deinde paulatim aufert corium residue partis capitis, et deinde aufert totum corporis corium usque ad caudam : et hoc perficit infra diem et noctem. Et sua exspoliatio
<--- Page Split --->
est sicut embryonis, quoniam funditur ab eo tela pellis, sicut ab embryone funditur secundina.
Similiter autem accidit annulosis rejicientibus senectutem, sicut ciliki, et hauhet, et ex eis quæ habent alas coopertas, sicut ea quæ habent ramiti. Similiter autem quædam ex his quæ pariunt vermes, a quibus ejecta pellis fallacom, hoc est, eximum vocatur. Idem autem accidit vespis et locustis. Taacom autem quod est genus locustæ, quando exuit recenter corium suum, primo manet super arbores olivæ et cannas : et cum funditur eximum quod erat super ipsum, exit animal ab eo, et acquirit ab eo modicum humiditatis : deinde exsiccat ad solem, post modicum tempus volat, et sibilat.
Karabo autem et astacom, hoc est, cancer ex animalibus marinis exuunt sua coria aliquando in vere, aliquando autem in autumno. Jam enim deprehenditur aliquando karabo post suum ortum et partum, et inveniunt testam quæ est in circuitu pectoris mollem, quoniam
scissum est ab eo durum testeum, quod erat ante super ipsum : et alia loca membromum ejus adhuc dura inveniuntur, eo quod adhuc testa divisa est ab eis, eo quod ab istis testa non deponitur in genere karabo sicut serpens exspoliat suam pellem : karabo enim latet in cavernis per quinque menses hiemis. Cancri etiam exuunt senectutem : et hoc generaliter confessum est convenire omnibus his qui mollis testæ sunt. Dicitur autem et his accidere quæ sunt testei corii et duri, sicut animali quod vocatur mehon. Cum autem exuerit cancer testam veterem, efficitur testa sua valde mollis : et ideo in tempore illo cancri non bene possunt ambulare. Ea autem quæ talem ut cancer habent dispositionem, non semel exspoliantur, sed multoties in duratione et periodo vitæ suæ.
Sic ergo dictum est quæ sunt animalia latentia in cavernis et nidis, et per quantum tempus, et quo tempore.
Dictum est etiam, quod animalia spoliantur senectute, et quot, et quando.
<--- Page Split --->