TRACTATUS III
De generatione gressibilium generantium sibi similia.
bilibus sibi similia ex utero animalia generantibus, et de homine. De omnibus enim his quae accidunt generationi et coitui eorum secundum eumdem modum jam ante in prehabitis de coitu ipsorum universaliter locuti sumus, et tetigimus etiam particulariter de coitu aliquorum.
Universaliter igitur dicimus, quod desiderium coitus et delectatio in coitu accidit omnibus hujusmodi animalibus. Et omnium eorum feminis malum est valde, si mares cum eis coeant in tempore partus : quoniam tunc nimis provocatur matrix et forte ejicit fefum ante tempus.
De zelo et pugna animalium tempore coitus, et de coitu et superfluitatibus feminarum, et de tempore impregniationis.
Consequenter autem per eumdem modum dicendum est de animalibus gressi-
Accidit etiam masculos talium animalium communiter zelum habere et invidiam ad invicem tempore coitus pro usu feminae : et ideo quidam eorum corrixantur, sicut apri, et student ad indurationem coriorum suorum ut minus ladantur, confricando se ad arbores, ut induretur corium, et postea intrando in lutum : et postea cum desicatum fuerit lutum super duram pellem corrixando congrediuntur, et aliquando in tantum se vulnerant, quod aut ambo moriuntur,
<--- Page Split --->
aut alter. Similiter autem tempore zeli coitus pugnant tauri et capri et arietes et maxime silvestres. ; quia illi plures sunt tunc circa fœminas : et omnia hæc animalia ante tempus coitus simul pacifice ambulant, tempore autem coitus dividunt se et pugnant, eo quod quodlibet illorum præ alio quærit salvari in filiis, et coitus habere delectationem. Camelus etiam masculus valde malus est tempore coitus, et lædit omne animal et hominem tunc temporis appropinquantem. Similiter autem faciunt lupi et canes : raro tamen pugnant lupi et canes propter pluralitatem luparum et catularum : harum enim facit pluralitas quod non congregantur in magnum gregem tempore coitus, sed dividuntur aliquot sequentes lupam unam, et aliquot sequentes aliam. Lupi autem valde sunt mali quando habent filios propter timorem et custodiam filiorum, et similiter faciunt fœminæ canum. Idem faciunt elephantes, silvestres : tempore enim coitus pugnant, et ideo dicitur, quod quando Indi nutriunt elephantem fœminam et domesticant, non permittunt quod masculus accedat ad eam, quia in coitu quasi silvestris efficitur, et tunc diruunt domos debiles veteres et ruinosas, et alia multa mala damnosa faciunt.
Domestica autem animalia coitum frequententia sæpius quam silvestria, non sunt adeo mala tempore coitus, sicut porci et canes, et præcipue equæ et vaccæ. Equæ autem plus aliis fæminis animalium desiderant mares, et ideo etiam aliorum animalium petulantia ad equarum nomen defertur, et ideo equam vocamus fœminam luxuriam appetentem, et dicimus eas esse anadomenas, hoc est, hinnientes, quia hinnitu proditur equæ desiderium ad coitum : in proverbio enim Hesiodistarum dicitur, quod « in tempore coitus intrant in eas spiritus in concubitus, et multiplicantur in eis : » et ideo in tempore coitus mares a fœminis dividuntur : et si non dividerentur mares a fœminis in tempore illo, accideret
morbus maribus ex spiritu resoluto a fœminis : et illo tempore fœminæ supervagantur in circuitu currentes. Tale quid autem etiam accidit porcis ex simili ægritudine ex vicinitate ad porcas. Præcipue autem accidit hoc porcis regionis Farkarim : tali enim spiritu clauso in matricibus et vulvis porcarum non ambulant ad Orietem vel Occidentem, sed ad Septentrionem, aut ad Meridiem : et quandocumque hoc accidit eis, non dimittunt aliquem sibi appropinquare, quousque fugiant in locum remotum, aut intraverint mare ad se refrigerandum : et postquam in eis resederit hujusmodi spiritus, exit ex eis quiddam simile ei quod exit aliquando cum embryonibus, quod vocatur hiethomenem, quod interpretatur animal ingenii in necromantia a Græcis, a Latinis autem medicis necromanticis vocatur harpa, et est frustum sicut buffo formatum, et assimilatur stercori in substantia : et necromantici quærunt ipsum præ omnibus ad plectendum animos fœminarum.
Tempore autem coitus animalium unum applicatur alteri, et in descensu delectationis continue movent caudas, et mutantur in hoc tempore suæ voces : ex desiderio enim plus vociferant et acutiori voce. A matricibus autem fœminarum currunt humores similes spermati : sed est subtilior humor spermate maris, sicut in omnibus sperma fœminæ aquosius est spermate maris : et quædam habent humorem decurrentem vocatum Græce fomerom, aut aquam spermaticam : sed non eodem nomine vocant sperma fœmininum quod in partum convertitur : grave tamen est invenire hoc, eo quod fœminæ talem humorem cum urina emingunt : sed humiditas hæc eo quod desiderio coitus jam attracta est ad collum vulvæ, ante urinam egreditur.
Vaccarum autem fœminæ tempore coitus assimilantur maribus in hoc quod saltant super alias vaccas, ac si sint mares, et discurrunt ac si sint silvestres, ita quod quasi indomabiles sunt a pastoribus, nec
<--- Page Split --->
in pascuis possunt contineri. Manifestantur autem desiderium coitus earum per tumorem inguinum et vulvarum, et per frequentes mugitus quos tunc emittunt : ante coitum enim quando sunt in desiderio coitus, mingunt vaccæ : saltant etiam tunc supra tauros provocantes eos, et sequentes eos stant cum eis.
Equi autem fœminas secum pascentes cognoscunt ex odore, et præcipue quando sunt in concupiscentia, propter spiritum qui tunc egreditur ex ipsis : et cum plures conjuncti sunt, equus volens coire ejicit equam a comitatu equorum ante coitum modico tempore, et tunc equæ sollicitantur ad equi concubitum. Adhuc autem unus equus lasciviens stabit aliquando cum equabus pluribus, cum quibus coire consuevit : et si aliqua fœminarum suarum adjungatur alii equo, præliabitur primus cum illo et effugabit eum : et si revertatur, iterum denuo præliabitur, nec cessabit nisi ejiciat eum vel ejiciatur ab ipso : quia primus equus dominum se reputat equarum sibi conjunctarum.
Similiter autem taurus qui ante tempus coitus solitarius pascitur, appropinquante tempore coitus, pascitur cum vaccis, et tunc præliabitur cum omnibus tauris appropinquantibus. Tauri autem qui pascuntur in silvestribus et silvestres sunt, solitarii pascuntur, ita quod sæpe latent per tres menses, quando non est tempus coitus ipsorum. Universaliter autem omnes mares illius generis quod multarum est specierum, sicut est genus bovis, sunt enim boves, et bubali, et uri et vuescendi, et boves barbati, et alia plura genera habent hoc proprium, quod separantur a fœminis et pascuntur solitarii nisi tempore coitus, et multa sunt talia de quadrupedidus silvestribus, quod quando mares veniunt ad ætatem perfectam, sollicitantur et pascuntur separati a fœminis, nisi quando volunt coire.
Porcæ autem quando multum desiderant coitum, tunc moventur in tantum, quod accedunt ad homines : et hoc etiam
accidit aliis quibusdam fœminis animalium : et hoc genus concupiscentiæ vocatur a necromanticis kakaran, quod sonat nodum aut vinculum spiritus : et desiderium hoc multum invalescens acuitur, vehementer quærunt coitum, et exibit ab eis humidum quod prædiximus hichomenem vocari, et est humiditas alba.
Aliquando autem etiam hujusmodi fœminis animalium accidit menstruum : non tamen secundum modum qui accidit mulieribus. Nulli enim omnino fœminæ animalis accidit redeunte præventione aut conjundione solis et lunæ, nisi mulieribus solis : sed oves et capræ aliquando menstruant ante coitum et ejiciunt modicum humidi menstrualis, et deinde cessant usque ad partum, et tunc ante partum incipit apparere : per quod etiam pastores cognoscunt instare tempus partus earum. In partu etiam ipso a multo menstruo evacuantur, ita quod partus totus est sanguinosus : sed aliis temporibus non apparet menstruum harum fœminarum animalium. Vaccæ autem et asinæ et equæ multum evacuantur ex magnitudine corporis sui : in desiderio tamen' coitus exit aliquando de vacca forte manus plena menstrui vel parum plus, et per hoc cognocitur instare tempus sui coitus. Partus autem equarum melior est et facilior et mundior omnibus partubus animalium quadrupedum.
Generaliter autem in omnibus fœminis superfluitates corporum sunt minus post partum in eis, quam ante partum, licet maxime per partum equæ mundentur. Sicut autem in talium animalium fœminis paucum est menstruum, eo quod transit in magnitudinem corporis et pilos, ita etiam in masculis propter easdem causas paucum est sperma respectu quantitatis corporum ipsorum. Præcipue tamen in fœminis vaccarum et equarum apparet menstruum in quadrupedibus, et reditus suus non est quolibet mense, sed potius in quatuor aut sex mensibus, et parum distillat, et ideo difficulter hoc
<--- Page Split --->
scitur nisi a pastoribus continue observantibus tempora earum, et ideo etiam opinio vulgi est has. non menstruare feeminas.
Mulaë autem non menstruant omnino, sed purgantur urinaë suaë spissitudine. Universaliter enim superfluitas humida quaë urina vocatur, a vesica quadrupedum descendens, multo est spissior, quam sit superfluitas humida vesicaë hominis : et ideo purgantur plus per urinam quam homo. Urina vero asinarum e contra subtilior est quam urina asinorum : et urina vaccarum valde est acuta : et omne quadrupes habet urinam spissiorem post partum quam ante partum, et praecipue si menstruet cum urinaë emissione. Simi liter autem et lac primum quod est in principio coitus aut partus, est simile urinaë. Elongatum autem aliquantulum a partu est bonum.
corrumpens fœtum, vocatur ab Antiquis marthuoron, quod est vitium matricis : et hoc accidit in qualibet parte matricis. Cum autem porca peperit, primo nato filio dat mammam primam, et sic aliis filiis dat ordinate mammas, aliquando tamen hoc non accidit.
Adhuc autem porca quando multum appetit coitum, non dimittit saltare marem super eam, donec declinent auriculæ ei, quia tunc incipit affluere sperma, et tunc sufficit ei semiconcubitus ad conceptum : et si porcæ forte non descendit semen concubitus in delectatione quando descendit a masculo, motu corporis impedit descensum spermatis masculi, et retardat concubitum ut semina utriusque in concubitu conjungantur. Hordeum autem eo quod est inflativum, est bonus cibus masculo porci saltanti feminam. Hordeum autem coctum est bonus cibus scrophis impraegnatis.
Adhuc autem capraë et oves et vaccaë pinguiores efficiuntur post impraëgnationem.
Omne autem quadrupes ut in majori parte desiderat coitum in vere : tamen tempus coitus eorum diversatur secundum diversitatem locorum et pascuorum : quoniam in nostra habitatione Galliaë et Germaniaë tempus partus talium, est ante ver, et in principio veris : et tempus coitus eorum est in autumno per contrarium ejus quod dictum est : sed in locis calidis in quibus temperata est hiems, coeunt in pricipio veris et pariunt in autumno. Porci autem domestici per quatuor menses impraëgnantur, et faciunt aliquando simul viginti filios ad plus : sed quando tot pariunt, non poterunt omnes lectare. Licet autem antiquentur faëminaë, nihilominus pariunt simul multos : sed tardatur tempus partus earum plusquam in juvenibus, et tardius appetunt coitum, neque omnes filios pariunt ex uno coitu, sed potius mares saepe saliunt faëminas, et post coitum aliquando exit ex appetitu quem kakaram vocavimus, id quod vocatur animal ingenii. Occasio autem diminuens vel
Adhuc autem quaedam porcae bonos pariunt porcos in juventute, quaedam autem non tunc, sed ineunte aetate perfecta. Quidam autem homines dicunt porcos mori, quando altero oculorum orbantur : et hoc frequenter et non semper contingit. Vita autem porci ut frequentius est viginti quinque annorum.
<--- Page Split --->
tus. Quædam etiam ovium et caprarum gignunt mares, et quædam fecminas : contingit enim aliquando, quod si imprægnentur stantes contra impetum venti septentrionalis, generabunt mares : et si vertantur in coitu contra meridionalem ventum, generabunt fecminas, propter evaporationem caloris spermatis per poros coeuntium, quos restringit Aquilonis frigiditas. Ovidus autem illis quæ duabus divisis vicibus coeunt, consueverunt pastores industrii posteriorem concubitum retardare, eo quod fecminæ non exspectant masculos in concubitu, donec descendat semen masculi : sed statim ubi suum descenderit semen, abjicit marem, et ideo impediunt pastores fecminas, ne duabus vicibus in coitu masculus et fecmina emittant, sed simul : tunc enim valebit conceptus : ex industria enim pastorum multum variatur fœtus ovium, ita quod illæ quæ consueverunt facere mares, faciunt fecminas, et e converso : et fiunt fœtus earum aliquando nigri, aliquando albi : et hoc indicatur in coloribus venarum sub lingua arietis aut ovis existentium, quoniam si illæ venæ in parentibus sint albæ, albos facient fœtus : et si fuerint nigræ, nigros fœtus efficiunt : et si fuerint varie, varii fœtus efficiuntur : et si fuerint rubæ, facient fulvos et rubeos. Oves etiam potantes aquam salsam, anteriorant concubitum. Sic igitur se habet de regimine ovium.
Pastores autem capris duces et rectores non ponunt : quoniam sunt naturaliter velocis et levis discursus, et non sequuntur unum. Dicunt autem expertiores pastores, quod quando in aliquo anno oves antiquæ determinato tempore frequenter moventur ad coitum, est significatio profectus ovium et anni fertilitatis, eo quod non incitarentur determinato tempore, nisi utiliter temperate se habentibus significatoribus ejusdem anni. Si autem in eodem tempore determinato moveantur ad coitum juvenes et non senes, est signatio pestis super oves et super alia animalia, quia intemperies signi-
CAPUT II.
De regimine coitus et imprægnationis et partus animalium quadrupedum.
Animalium etiam quædam genera duces et rectores sibi datos sequuntur : quoniam pastores ovium in quolibet grege rectorem unum aut plures ponunt, quibus campanas alligant : et cum pastor nominat hos rectores nominibus propriis, appropinquant ei. Hæc autem nomina ab infantia consueverunt audire a pastoribus. Oves autem quæ sunt in partibus calidissimis prope Æthypoiam, vivunt per quatuordecim annos, aut quindecim : et capræ illarum regionum vivunt per decem annos, aut undecim. Oves autem et capræ frequentant coitum per totam vitam : quia vita eorum non adeo prolongatur, quod exsiccetur humidum seminale in ipsis, aut quod exstinguatur movens ad libidinem calidum. Et aliquando pariunt gemellos si cibum habuerint convenientem, maxime si aries aut caper talis sit naturæ in abundantia spermatis, quod gemellos consueverit generare : et si mater similiter hanc consuetudinem habuerit ex abundantia humiditatis et motus matricis in delectatione concubi-
<--- Page Split --->
ficatorum anni calorem complexionalem incendit et consumit humidum vel corrumpit ipsum.
Canes autem sunt valde multorum modorum plus quam aliqua alia nota species animalis. Canis vero altus retro in lumbis strictus et magnus in pectore ante, qui leporarius vocatur, coire aliquando incipit octo mensium existens. Quidam autem canum coeunt quando crus ad mingendum elevare incipiunt, et fecmina canum quidem frequenter concipit aliquem natorum ex uno saltu. Catula etiam leporarii per sexaginta dies impragnatur, quod tempus est sexta pars anni solaris: et forte impraegnatur uno aut duobus aut tribus aliquando plus aut minus dicto tempore, et filii ejus non aperiunt oculos, sed quasi caeci sunt duodecim diebus, et incipiunt saltari feminae secundo post partum sexto mense, et forte citius quando abundat cibus ejus conveniens. Quædam autem catularum duobus et septuaginta diebus impraegnantur, quod est quinta pars anni, et filii istarum erunt quasi cæci per dies quatuordecim. Quædam autem per tres menses impragnantur, quod est quarta pars anni, et filii istarum quasi cæci stant diebus decem et septem. Catulæ autem aliquando menstruant per reditum septem dierum: et hujus signum est, quod in tempore illo apostemantur ora exteriora matricum earum, et tunc propter laesionem vulvarum non appetunt coitum. Post partum autem catulæ ejiciunt humiditatem grossam multam phlegmaticam, et ideo macrescunt post partum. Lac autem invenitur in canibus ante partum per quinque dies, et in quibusdam aliquando per septem : sed lac quod est post partum earum, est conveniens. Catulæ autem leporarii post coitus conceptum habent lac post triginta dies, quod primo est valde spissum et postea subtiliatur. Lac autem canis generaliter est spissius omni lacte præter lac corporum et leporum.
Signa autem pubertatis canum quando ætatem habent coeundi, sunt determinata
sicut signa hominis : quoniam mamillæ catularum tunc tumescunt, et invenitur tunc apparens cartilago, quæ est in inferiori pectoris earum : sed hoc difficile est cognoscere, nisi ab eo qui exercitatur in talibus, quoniam hæc significatio non est valde manifesta visui. Hæc autem signa non accidunt maribus, sed potius habent signum potentiae coeundi, quod elevant plus crus in mingendo. Hoc autem post sex aut octo menses ut in pluribus facere consueverunt, et universaliter postquam vigorescunt coeundi potentiam. Omnes autem feminae omnium diversitatum canum sedent, hoc est, ac si sedere velint, se disponunt quando mingunt : quædam tamen catula visa est elevare crus in mingendo, eo quod multum habuit de calore masculo et siccitate. Canis autem aliquando generat duodecim filios : sed ut frequentius generat quinque vel sex : ego tamen vidi catulam proferre simul decem et novem, et eadem alia vice protulit decem et octo, et tertia vice protulit quatuordecim. Et erat nigra magna corpore, et erat de genere canum qui mastini dicuntur. Jam etiam sæpe visum est, quod catula aliqua non peperit nisi unum solum, et hoc accidit parvis valde catellis qui sunt in sinibus dominarum nutriti, quia in uteris suis plures tenere non possunt, et cum plures concipiunt, frequenter moriuntur.
Leporariae autem ut in pluribus ad plus octo parere consueverunt. Dum vivunt autem hujusmodi canes, semper quasi coitu utuntur. Proprium autem habent leporarii masculi, quod magis possunt saltare fecminas post laborem quam in quiete, nisi sit labor immoderatus : et hoc ideo est, quia corpora eorum sunt magna, et humiditas eorum dissolvitur et calefit per motum, et tunc moventur ad libidinem. Est autem vita maris leporarii ut frequentius decem anni, et vita catulæ ejus duodecim anni, propter hoc quod minus laborat. Major autem pars canum aliorum per quatuordecim vivit annos : invenitur tamen aliquis vivere viginti an-
<--- Page Split --->
nis : et ideo bene dicunt Homerum dicere in hoc, quod cani ad octo dedit vitæ annos viginti. Quod autem mares leporariorum minus vivunt quam fœminæ eorum, propter laborem est, ut diximus : et hoc aliis canibus non accidit, qui non ita exercitantur ad cursum post feras silvestres : in aliis enim non ita assidue currentibus ultra vires mares plus vivunt quam fœminæ. Canes etiam non ejiciunt dentes nisi illos qui canini vocantur, et locum obtinent culmorum : hos enim uno modo ejiciunt et mas et fœmina post quatuordecim menses : et ideo quidam opinati sunt canes dentes non ejicere : alii autem opinati sunt quod ejiciunt omnes, et neutri sunt veritatem opinati, quia non ejiciunt nisi culmares, sicut diximus. Ætas etiam eorum per dentes cognoscitur : quia juvenes canes habent dentes albos, sicut etiam in antehabitis libris diximus, et sunt acuti valde dentes juvenum. Senum autem dentes sunt fusci et obtusi consumpti in ossibus quæ rodere consueverunt.
Amplius autem in uno solo concubitu taurus implet vaccæ matricem : sed saltus ejus super ipsam est gravis, eo quod oportet fœminam incurvari, et hoc maxime tauris accidit qui in ætate sunt deficiente. Fœmina autem vaccæ aliquando per viginti dies continue desiderat coitum. Tauri autem antiquati una die super unam vaccam non saltant multoties coeuntes nisi magna quiete interposita. Juvenes autem una cum eadem vacca coeunt multoties, et aliquando cum pluribus coeunt una die : aliquando etiam pugnant tauri pro vaccis : et qui vicerit, saltat fœminam. Cum autem debilitatus fuerit propter multitudinem coitus, redit is qui prius victus fuerat, et pusnat iterato contra victorem : et qui tunc iterato vicerit, saltat iterato fœminam. Tauri autem et vaccæ coitu quidem utuntur immaturo semine post unum annum vel forte post octo menses : sed tempus conveniens coitui eorum et partui maturato jam semine, est post biennium, aut etiam tri-
ennium. Tempus autem impraegnationis vaccæ est per novem menses, ita quod parit in decimo : propter quod quidam opinantur vaccas impraegnari per decem menses : et si pariat ante hoc tempus, non vivet partus, eo quod suæ ungulæ non sufficienter indurantur et complentur. In majori autem parte vacca parit unum aut forte duos et raro tres : et vita vaccarum ut in pluribus est quindecim anni : et ad eamdem ætatem etiam tauri non castrati perveniunt. Quando autem castrantur, vivunt aliqui eorum per viginti annos et plus, si corpora habuerint fortia, et non multum elaborata. Tauris autem et universis boum armentis a pastoribus ponuntur rectores sicut et ovibus : et illi quando minantur a pastoribus, vivuat diutius propter meliora pascua quæ accipiunt. Taurus autem terminum habet suæ juventutis quando est in ætate quinque annorum, et tunc accipit consiccari. Ex hoc etiam bene dixit Homerus taurum in robore suo quinque annorum esse dicens. Mutat autem dentes taurus post duos annos : sed non omnes ejicit simul, sicut nec equus : et quando accidit ei morbus in pedibus, non ejicit ungulas sicut facit equus, sed mutantur pedes in figura ungularum valde.
Vacca autem post partum aliquantulum habet lac bonum : sed ante partum non habet lac nisi forte modicum.
Adhuc autem cum primum lac quod conjunctum est partui coagulatur, efficitur sicut lapis si cum aqua in coagulatione misceatur.
Adhuc autem vacca puella unius anni non copulat se cum masculo ad concubitum, nisi secundum miraculum quod attendunt augures et aruspisces : hoc enim nimiam futurorum figurat immutationem. Accidisse autem jam dicitur, quod duæ vaccæ ætatis decem mensium conjunxerunt se ambæ masculis ad concubitum. Major autem pars vaccarum copulare se consuevit in mense Augusto, vel parum post in mense Septembri : quæ-
<--- Page Split --->
dam tamen etiam in autumno impragnantur. Quando autem plurimæ vaccarum impraignantur, et omnes fecundæ multos pariunt fœtus, dicunt esse signum hiemis futuræ valde pluviosæ : siccitas enim animalis non tam universaliter abundaret humore naturali, nisi jam anni significatores pro majori parte et majoribus virtutibus ad humorem moverent et hujusmodi : et hujus divinationem dicit Ptolemaeus in Centilogio a secundis stellis esse acceptam et certissimam esse. Taurus autem maturo semine incipit coire post duos annos et similiter vacca, ut diximus : et ante hoc tempus sunt filii eorum parvi et pauci et debiles.
Equus autem rectorem non sustinet, sed post tres annos maturo semine coire incipit : et in hac aetate boni erunt filii sui semper usque ad viginti annos. Equus autem magnus quem johar Arabes, nos dextrarium vocamus, impraignantur per undecim menses et parit in duodecimo. Equus autem implet matricem feminae non determinatis diebus, sed aliquando facit hoc uno, aliquando autem duobus, et aliquando tribus, aut pluribus. Asinus autem saliens, velocius ejicit sperma quam equus. Coitus etiam equorum non laedit equas, sicut vaccas laedit coitus taurorum : sed equi et equæ plus aliis animalibus præter hominem diligunt coitum propter cibi abundantiam, et complexionis calorem et humorem : et coire incipient equi juvenes ante tempus determinatum, si habuerint cibum bonum Equus etiam in majori parte habet unum fœtum : aliquando tamen generat aut duos equos, aut duos mulos. Et etiam de proprietatibus equæ est, ut dicit Avicenna, pede aut coxa aliquantulum recalcitrare, quando est in desiderio coitus, et illa calcitratione aperit vulvam et capit ventum meridionalem aut septentrionalem intra uterum, et delectatur in illo forti delectatione, ita quod veridicus senex in terra quæ dicitur Arabice Dealtufa, quæ est insula quædam, narravit Avieennæ quod equa Arabica ibi conce-
pto vento, non cessavit currere ex desiderio coitus donec pervenit ad fines insulæ, et tunc cucurrerat per octo leucas. Dicit etiam Avicenna, quod equarum luxuria minuitur, quando præciduntur eis capilli, quasi motus capillorum in cauda et jubis faciat eas ludere et luxuriani. Ego autem vidi mulierem libidinosam quæ mihi ore suo dixit, quod similiter se vento exhibuit, et multum delectabatur in concepti ventu intra uterum suum.
CAPUT III.
Et estDIGRESSIO declarans causam omnium diversitatum quæ sunt in generationibus animalium præinductorum.
Ad omnium autem præhabitorum intelligentiam faciemus hic inquisitionem de diversitate generationum animalium præinductorum.
Dicimus autem, quod diversitas præinducta est ovantium et non ovantium quæ sibi similia ex utero generant. Oventia autem quædam sunt ex utero ovantia et in utero ova concipientia : et quædam sunt in utero quidem ova concipientia, sed exterius animalia sibi similia parientia.
<--- Page Split --->
Adhuc autem ovantia ex utero et in utero ova concipientia, duorum sunt modorum : quoniam quaedam faciunt ova testea, et quaedam mollia in membrana simplici. Et testea quidem albumen habent et croceum. Mollia autem duplicem quidem necesse est habere humorem : sed tamen in utroque est color unus aqueus. Ovatium quidem ova mollia quatuor enumeratae sunt diversitates substantiales : quoniam quaedam ovant ova per sperma masculorum complebilia. Quaedam autem ovant ova qua utramque in se habent virtutem, masculi videlicet et feminae, sicut grana seminalium plantarum. Quaedam autem ovant ova ex sua substantiae putrefactione, et ex illis oriuntur animalia similia prioribus specie et natura : et quaedam ovant ova qua evidentur adeps esse pinguedinis, sicut pisces onagri : haec enim omnis diversitas est duorum animalium inductorum. Generantium autem animalia quantum ad ipsam generationem non est magna diversitas : omnium enim illorum est, quod quaedam formantur in utero et pariuntur. Quaedam autem violentia quam inferunt matri, egrediuntur, sicut partus viperae, et quorumdam aliorum praeniductorum.
Ad omnium autem horum intelligentiam oportet scire, quod naturae opus est opus intelligentiae omnia praeordinantis : quae causa est ordinis et optimi in qualibet. Cum igitur facit ambulantia et natantia et volantia, facit ea in figuris motibus illis ordinatissime convenientibus. Ambulationis autem omnis ambulantis virtus est in cruribus et pedibus posterioribus praecipue : propter quod oportet illa fortia et grossa esse, ut ad utrumque latus totum corpus vehere possint et ordinate movere. Hoc autem fieri non potest, nisi inferius circa renes et anchas dilatato corpore, ad quarum partium dilatationem uteri sequitur amplitudo, propter quod in uteris talium et formari et compleri possunt animalia : et est haec melior et perfectior omnibus generatio-
nibus qua perfectissimis debetur animalibus. Est autem hujus etiam alia ratio, quoniam talia animalia propter grossitiem corporis multi sunt sanguinis : et generatio ipsorum ex multo est semine et sanguine : propter quod non potest in corpore congregari simul, sed oportet quod affluat ad locum generationis successive : et ideo in uteris talia concipiunt, et per sanguinem successive affluentem nutriunt conceptum et formant ex eo supplementa membrorum.
Volantia autem figuram exigunt rotundam et strictam, ut aerem penetrare velociter possint, quem licet etiam gressibilia penetrent, tamen non subito violenter dividunt eum : et ideo posteriora eorum oportet stringi, ut in via pectoris eorum transeant in volatu, quia aliter facerent in volatu impedimentum, et pectus oportet esse rotundum ut in nullo angulo aeri dividendo obviet. Ad stricturam autem posteriorum sequitur necessario uteri arcitudo, propter quam non possunt formari in tali utero complete animalia : propter quod de ovis providit natura.
In natalitibus autem hoc magis est necessarium, eo quod illa natando spissius dividunt elementum : quapropter etiam illa a capite ita quasi semper procedunt in acutum, quod etiam nec ova in se complere possunt, sed secundum uteri longitudinem et stricturam multa parvula concipiunt et incompleta emittunt. Alia autem causa ex materia sumpta est aves quidem esse levis substantiae et aereae, pisces autem plus aqueae. Propter quod humidum quod est in avibus, levius est et minus, et ideo facilius in unum congregabile ex quo fiat generatio, et in piscibus similiter : et ideo thesaurizatur in ovum. Duorum autem colorum et duarum substantiarum plerumque sunt avium ova, eo quod avis majoris diversitatis est in compositione corporum, quae omnis diversitas ex substantia uno modo se habente fieri non posset. Pisces autem fere omnes unius sunt generis in compositione corporum : et ideo in hu-
<--- Page Split --->
moribus ovorum suorum non invenitur nisi color unus.
Quæcumque autem animalium media sunt inter ambulantia et natantia, hæc per inductam rationem est necesse etiam esse stricta et dilatata, ut utrumque motum habeant. Non autem possunt esse subtus in renibus stricta : quia sic privarentur motu ambulationis, qui tamen talibus est principalis : et ideo hæc supra in loco conceptionis sunt stricti uteri, et subtus in loco partus ad quem cadunt embryos a matricibus absoluti, necesse est esse dilatata : propter quod in loco conceptionis concipiunt ovum, et in loco partus pariunt animal, et frangitur ovum in loco in quem a stricto ad amplum cadit embryo, et ibi creatura incompleta per umbilicum sugit de sanguine menstruo matricis.
Reliqua autem natantia parientia animalia, sicut delphinus, et balena, sunt spirantia : et hæc superiorem uterum necesse est habere amplum propter regionem spiritualium, quia necesse est ibi esse pulmonem, et cor, et tracheam, et hepar ex opposito cordis, quorum positio magnam requirit latitudinem : et ideo convenientissimum est habere hæc perfectum partum in utero formatum.
Ovantiumautemaliædiversitatescau - santurexgenerantiumimperfectione . Quæcumqueeniminparticipationesen - suumdeficiunt , etacceduntadmateriamplantarum , consequensestetiaminpro - prietatesensuumplantasimitari : etideoovaillorumsuntsicutseminaplantarumsinecoituconcepta , etsinespermatetan - genteeafecunda . Quæcumqueautemanimaliumsuntadeoimperfecta , quodovorumsuorumseminalishumiditasnonpotestaccipidesuperfluocibiultimodi - gesti , sedpotiusattrahituripsahumiditasradicalis , etquæestipsorumsubjectumvitæ , moriunturhæcomniaovando , etexcorruptioneeorumovaaccipiuntfæ - cunditatem . Estautemdifferentiaisto - rumadeaquæsimpliciterexputrefa - ctionegenerantur : quiaistanongene -
rantur ex putrefactione substantiæ putrescentis, sed potius ex ovis non putridis ex substantiali humido substantiæ corrupta formatis. Illa autem quæ simpliciter ex putrefactione nascuntur, generantur ex humido ad superficiem exhalante, cujus viscosum exterius frigiditate aeris duratur in pellem, intra quam calor evaporans ex putrescente continetur, qui spirare facit humidum intra pellem conclusum, quod spirans spiritualiter pulsare incipit : qui spiritus est vehiculum vitæ infusæ illi substantiæ -a stellis, quarum virtus est in ipso. Quæcumque autem ipsorum aquosum habent nutrimentale humidum, et aquosa sunt membra digerentia ipsum, necesse est ova eorum pinguia valde apparere, quasi sint partes adipis, sicut onagrorum marinorum : ex aquoso enim nutrimento et in aquosis digesto pinguedo generatur.
Adhuc quorum humor multus est, et de facili confluens ad locum generationis sicut piscium aquaticorum, aquosum enim de facili confluit, hæc necesse est concipere multa ova etiam sine attractione seminis masculini : et ideo pisces non concipiunt ova ex coitu, sed potius in emissione se confricant, et spermate complentur ova in egressu : propter quod etiam mollia et non in testa cooperta necesse est ea formari : quia per testam non transit vis et substantia spermatis. Quæcumque autem habent humores magis spirituales et aereos, non de facili confluentes, hæc necesse est ova ex spermate attrahente concipere, sicut ova aves concipiunt : nec enim aves ova venti concipiunt sæpe : et quando concipiunt ea, oportet aut nimium humidum superabundans esse in causa, aut confricatione aliqua circa membra genitalia, sicut in præhabitis istius sexti libri diximus. Hæc igitur est causa diversitatis generantium.
Quorumcumque autem ova calidum interius quod est formativum, habent facile excitabile a calore loci aeris vel aquæ, hæc non foventur neque cubantur
<--- Page Split --->
ab animalibus : quoniam fota nimis calefierent, et spiritus vitalis qui est in eis, incenderetur, et evaporaret ex altera duarum causarum : quia videlicet nimis calidis est, sicut dicuntur esse species ovorum struthionis : aut quia paucus aut modicus est, sicut in ovis piscium.
Quorumcumque autem ovorum spiritu s proportionali sunt, et non facile ex siccabilis est calor vitalis et formativus in ovis, haec necesse est fovere et cubare ova sua : et sunt etiam in his gradus, quia magis calidis pauciores et subtiliores spiritus habentibus, oportet parare nidum parvi caloris vel nullius : et ideo
quaedam in terra, quaedam autem in valde tenui nido ponunt ova sua.
Quorumcumque autem ovorum sunt magis hebetes et frigidi spiritus et multi et spissi, oportet nidum esse calidum, et undique calidis circumseptum : sicut multas aves ex lanis et pilis calidis nidos videmus construere : et quaedam ex stercore, eo quod calor stercoris aliquid habet in se virtutis vitalis, eo quod ab anima et animato digestus est et egestus, sicut facit uppa.
Et ex hujusmodi considerationibus facile est scire omnium diversitatem praeinductorum.
<--- Page Split --->