TRACTATUS II
De anatomia ovorum piscium et natalitium.
CAPUT I.
De ovis piscium, et quæ sit natura embryonum generatorum in ipsis, et præcipue de his quæ generant animalia et concipiunt ova, et de marinis animalia generantibus sibi similia.
His autem habitis, de aliis transmutationibus ovorum natalitium secundum
eumdem modum est determinandum. Diximus autem in præhabitis, quod omnes pisces ovant præter genera cætorum et delphinorum, et quædam genera aquaticorum quæ delchon Græci dicunt, quæ Avicenna vocat lupus marinos : qui quidem ova concipiunt : sed ante exitum ex utero, aperiuntur in eis ova et pariunt animalia. Horum autem genera nos in antehabitis prosecuti sumus, ubi locuti sumus de matricibus ovantium marinorum.
Omnes autem pisces præstant ex se nutrimentum generationi piscium in ipsis ovis, sed non nutriunt eos post generationem sicut aves. Videtur tamen Aristoteles dicere, quod omnes pisces nutriunt pullos suos præter ranas. Sed hoc non est compertum in piscibus qui sunt apud nos, nisi intelligatur de illis qui ovant in utero et pariunt animalia ex utero : hi enim nutriunt pullos suos sicut illa quæ pariunt animalia, sicut cetus et delphinus et cochi.
Matrices autem piscium diversificantur, sicut superius determinatum est. Matrices enim aliquorum piscium superius duo habent capita ad utrumque latus
<--- Page Split --->
porrecta : sed ova sunt descendentia ad partem inferiorem a locis exitus eorum. Matrices autem ejus quod vocatur celeti, assimilantur matricibus gallinarum in positione ovorum : quoniam in nullo illorum inveniuntur ova prope diaphragma, sed potius creantur super spondiles dorsi ipsius, sicut creantur in gallina : et ab isto loco creationis suae descendant deorsum.
Ova autem piscium omnia videntur esse unius modi in colore humoris qui est in ipso : quia color humoris omnium videtur esse albus, et non citrinus. Quando autem elixantur ova piscium, mutantur ad citrinitatem, et quorum etiam in primis citrina esse videntur : sed humor expressus albugini videtur esse similis.
Inter anatomiam autem generationis ovorum piscium, et anatomiam ovorum avium ex ovis, est differentia in uno, quia in transmutatione generationis ovorum in pisces, non est altera duarum venarum quae a corde extenduntur. Non enim est in eis illa quae ad telam exteriorem in ovis avium extenditur, quam quidam male vocant umbilicum, eo quod sanguinem defert ad exteriora : sed in illis est illa vena quae proportionatur illi quae in avibus venit ad citrinum : quia illa sugit nutrimentum, ex quo fiunt supplementa membrorum. Generatio igitur pulli piscis incipit a capite acutiori ovi, sicut et generatio avium, et sicut in avibus ita et in piscibus extendunt se vite a corde primo ad caput et ad oculos : et primo in eis apparent partes superiores magnae, et in quantum creverit pullus, tantum diminuitur de albo, eo quod incorporatur membris radicalibus pulli, et in toto privatur quando in toto generatio et formatio sunt completae, et pulsus cordis quem quidam vocant anhelitum, per venam pullatilem continuatur cum inferiori parte ventris portans pullum et vitam ad partes inferiores : et dum pulli sunt parvi et incompleti, habent tales venas quae vice umbilici sunt, longas : et postquam crescunt et complentur, abbre-
viantur et contrahuntur in corpus versus cor, sicut dictum est de avibus. Pullus autem et ova sunt intromissa et involuta in tela sicut ova et pulli avium : et illa est sicut dura mater : et ideo intra istam est alia quae continet pullum, et nihil aliud est cum ipso : et intra istas duas telas est humiditas rejecta in creatione pulli.
Adhuc autem pullorum piscium in ovis formandorum cibus est in ventre matrum, sicut et in avibus : et ideo oportet ovum piscis esse compositum ex humore duplici, quorum unus est ex quo fiunt radicalia membra, et secundus ex quo sicut ex cibo fiunt supplementa, quibus implentur vacuitates radicalium membrorum, licet in ovis piscium secundum visum non sit nisi albus humor, et nullum citrinum appareat in eis.
Per anatomiam autem jam scivimus, quod matrices piscium diversificantur : quoniam quaedam sunt matricum piscium quorumdam galedoli dictorum, hoc est, caninam naturam habentium, quando illa genera alba sunt, hoc est accidens proprium, quod ova eorum creantur in medio matricum suarum secundum latitudinem medietate accepta prope spondilia dorsi, sicut fit in piscibus qui marini canes vocantur : et quando ova fuerint multiplicata, descendunt inferius, et matrix eorum secundum longitudinem divisa est in duas partes, quasi in duas canueras : et in matricibus istorum canum, et similiter in matricibus eorum quos galedon vel galedoli vocavimus, sunt interius sicut duo coni mamillarum albarum, et sunt positi sub diaphragmate ad modicum spatium : et nisi fuerit hoc animal praegnans, non possunt inveniri isti duo coni mamillarum. Canis autem marinus et piscis qui vocatur matides, habet corticem testeum in ovo suo : et in medio illius corticis est humiditas quae est sicut humiditas alterius ovi corticem talem non habentis : et quando transmutatur ovum ad speciem et figuram pulli, viae venales quae inveniuntur in ovis istis
<--- Page Split --->
testeis, sunt sicut villi extensi per ovum. Teste autem quae sunt in ovis canum qui dieuntur fabranes, et canum qui dicuntur galanos, finduntur, quando exit pullus ex eis : et similiter fit in eo quod dicitur matides et in animali quod dicitur hacani dem galaon : haec enim habent ova juxta diaphragma super mamillas de quibus diximus, et exeunt ex ipsis quando descendunt, et tunc fiunt ex eis pulli.
Similiter autem est de vulpibus marinis, et de generibus tortucarum illarum quae lenes vocantur : haec enim omnia ova sua habent in medio matricis sicut canes, et deinde procedunt ista duo ova ubi sunt formata ad duas partes matricis inferius, et ibi finduntur, et exeunt ex eis animalia parva habentia umbilicos longos prope matricem, ita quod matrici videntur adhaerere : et ideo cum finditur ovum, in exitu pulli putatur a quibusdam quod pullus formatus sit in matrice, sicut formantur pulli quadrupedum generantium sibi similia : umbilicus enim eorum est longus, et continuatur cum inferiori parte matricis, sicut in quadrupedibus.
Hepar autem talium animalium est versus medium umbilici eorum, et capit cibum per umbilicum, quando destituta est humiditas cibalis ovi post fissuram ejus in matrice ; et quilibet quidem pullus ex ovis natus, habet secundinam propriam continentem se, et quælibet specialis humiditas etiam habet secundinam propriam sibi deputatam, sicut in quadrupedibus : et dum pulli sunt parvi in ovis, porrigunt capita sursum, et completi vertunt ipsa ad imum, quia ille est aptior exitus.
Contingit autem secundum dispositionem naturalem, quod mas formatur in dextro matricis, et in sinistro femina. Sed aliquando aliquo accidente contingit marem formari in sinistro et feminam in dextro. Aliquando etiam in eadem parte matricis inveniuntur aliquando mas et femina simul, eo quod plurima
sunt accidentia, quae operantur sexuum discretionem in piscibus et quadrupedibus. Quæcumque autem istorum animalium habent instrumenta interiorum ad digestionem pertinentium magna, habent etiam hepar magnum, et per consequens omnes venas sanguinis habent magnas.
Ova autem animalis marini quod vocatur celeon, sunt prope diaphragma, et sunt pauca, et magna : et est quoddam genus simile illi quod habet ova multa et parva, et inveniuntur sub locis ovorum in eis pulli multi : et ideo putant quidam, quod pisces hi coeunt et ovant et pullificant omni mense, et quod ideo ova creantur in eis ante perfectum exitum pullorum : sed non est verum, sed causa est, quod non omnes pullos simul pullificant, sed prius ova et pullos multis vicibus successive generant, licet hoc faciant uno tempore communi pullificationis eorum. In his autem eisdem animalibus quaedam ova jacent in profundo matricis, et ibi maturantur et complentur in pullos.
Id autem hujus generis quod galea vocatur, extrahit suos pullos proferendo eos extra et de nido, et post partum ipsorum appropriat eos iterum sibi, et providet eis, et ducit eos. Quoddam autem hujus, generis quod vocatur Graece barachi, Latine autem a quibusdam vocatur torpedo, facit similiter quidem de pullis partis, sed habet plures pullos, ita quod Antiqui testantur se vidisse multos torpedines, quorum quilibet habuit octoginta pullos. Duo autem animalia sunt hujus generis, quorum unum vocatur atarotom, et alterum chaleon, quae faciunt filios valde spinosos, et ideo eos in interiori suæ matricis proferre non possunt. Adhuc autem piscis quem Graeci iaragen, nos nimbum vocamus, et batos quem nos vocamus passerem : et sunt ambo genera piscis quem pleydis vocamus, et sunt pisces lati et ampli. Non possunt autem isti reddere pisces suos ex interiori suo propter duritiem caudæ ip-
<--- Page Split --->
sorum quæ læderet matricem. Similiter autem nulla species ranae omnino reddit pullum suum in interiori uteri sui propter magnitudinem capitis et asperitatem spinae sua, quam matrix sustinere non posset.
Amplius autem communes masculi piscium tempore luxuriae habent vias plenas semine, ita quod etiam exterius videtur currere semen ex ipsis per anum : et ista via seminis dividuntur in eis in duas partes, eo quod semen suum habent in tela dicta sicut est matrix habentium ova, et incipit divisio tela illius a pariete superius, et pertingit ad porum ani, per quem semen emittitur. Et ibidem est vena magna qua a corde dirigitur ad inferiora ad locum ubi incipit tela divisio. In tempore autem generationis ovorum sunt matrices manifesta in ventribus ex tumore ovorum, et similiter propter tumorem seminis manifestantur via seminis in ventribus masculorum, qua amba latent in tempore castitatis quando neque femina ova neque masculi semen habent.
Amplius autem diversitas est in viis spermatum, quando via masculorum in piscibus frequenter cum dorso continuantur. Via autem feminarum sunt levis motus ad ejiciendum ova, et sunt conjunctae cum quadam vena subjili ventris : et omnia ista facilius apparent in anatomia quam jam descripsimus.
Celeti autem ut frequentius generat in quibuslibet sex mensibus, et astaron generat multis vicibus, eo quod iste modus est etiam quaedam species generis quod galeon vocatur, quod generat in anno uno bis, et incipit in mense Martio coire : et similiter omnes alii galeon bis in anno generant, praeter id solum quod caneni vocatur, ille enim solus modus istius generis semel in anno pullificat. Adhuc autem quidam modus galeon pullificat in vere. Ille autem qui vocatur rabom, pullificat in autumno circa tempus quo occidunt Pleiades occasu chronico, et hoc est quando sol est circa finem
Libra, quia tunc oriente sole occidunt Pleiades, qua sunt in fine Arietis, et in illo tempore pullificat pullum suum ultimum, et forte primum pullum facit in vere : sed ultimus autumnalis pullus est pinguis corporis valde. Porca autem pullificat in autumno, et praecipue porca maris. Celeti vero exit a profundo maris, et pullificat prope terram, et hoc facit propter calorem, et ut auferatur timor quem habet de pullis ex tempestate maris. Numquam autem est visus piscis, qui coitum faceret vel tentaret cum pisce alterius generis. Tamen quidam putant, quod sic coeunt pisces vocari depatom et rabbatamnum : et invenitur quidam piscis dictus Graece rynobaton, Latine autem scatina, cujus caput et membra interiora sunt similia membris batom, quem Lomdardi passerem, nos autem pleydis vocamus : et est species quaedam pectinis, et posteriora sunt similia membris piscis qui dicitur rabim in Graeco, quem in mari Anglico et Germanico raycam vocamus, et habet caudas : et hoc creditur contingere ideo quod generatur ex permixtione seminis illarum duarum specierum piscium. Genera autem galeon et galeosim, est sicut si generetur ex permixtione canis et vulpis marinorum, et pisces lati et ampli sicut barachi, quem torpedinem supra vocavimus, et ille qui vocatur baron et taragon, generantur, sicut diximus, ita quod prius ova concipiunt in se, et postea proferunt ovo fisso piscem. Delphinus autem et balena et omnes modi cochi, qui est vitulus vel bos marinus, qui non habent branchos per quos vomant aquam, sed habent membrum anhelitus per quod inspirant, non ovant, sed ex utero generant animalia sibi similia. Hoc autem quod Graece tristom, Latine autem pristis dicitur, et in mari Indiae reperitur, et omnia genera vaccarum marinarum non sunt inventa, ita quod ova haberent in se ipsis, sed subito generant post conceptum, et quando complete formatus est partus, tunc enituntur eum extra uterum sicut ho-
<--- Page Split --->
mo, et aliud animal generans sibi simile.
Delphinus autem in majori parte generat unum, et ad plus duos, et similiter balena et cocave qui Latine tyrsio vocatur, et delphino parvo multum assimilatur, licet non sit ejusdem speciei cum ipso. Tyrsio autem dictus praecipue in mari Bosphoros invenitur, quod mare harim Arabice vocatur. Differt autem a delphino in hoc, quod minor est eo et cœelestis coloris, cum delphinus sit niger. Sunt tamen multi qui tyrsium de genere dicunt esse delphinorum. Jam autem visum est, quod utrumque horum generum similiter dormit, ita quod organum respirationis extra aquam extensum fuit. Utrumque etiam horum generum habet lac et lactat foetus suos et cubat eos dum sunt parvi. Et propter omnia haec putantur esse unius naturae : sed pulli delphinorum cito crescunt, et in perfecta magnitudine complentur in decennio : et tempus impraegnationis eorum est decem mensium. Tempus autem partus eorum est in aestate, et raro in alio tempore, et ambulat etiam natando sub pelago, et est proprium delphinorum longo tempore sequi pullos suos, et esse longae vitae. Jam enim expertum est delphinum vixisse per centum et triginta annos, et alium per centum et viginti, et sciebatur hoc per amputationem caudae eorum in juventute. Et hoc animal valde diligit pullos suos. Cochi autem quod Latine est vitulus marinus, aliquando manet in mari, et aliquando manet in terra, eo quod non branchis trahit aquam, sed inspirat et dormit sicut delphinus, et parit super terram prope aquam. Sed tamen major pars mansionis ejus est in aqua : propter quod etiam inter marina connumeratur, et generat animal ex utero suo, et foetus ejus exit cum secundina ex ipso, sicut in animalibus generantibus sibi similia, sicut ovis, et similia. Parit aut unum aut duos aut tres ad plus, et habet mamillas, et parit omni tempore anni sicut
homo : frequentius tamen . pariunt ante vernum tempus, quando est principium partus caprarum, et quando foetus suus est duodecim dierum, tunc evocat eum a terra ad mare multoties in die, praecedendo eum, intendens foetum assuefacere mari : et nequit bene ambulare, eo quod non bene sustentetur a pedibus, eo quod ossa sua de natura cartilaginum sunt, et sunt pingues valde : propter quod etiam graviter interficitur, nisi vulneretur in maxillis juxta tempora, eo quod durum et spissum est corpus ejus. Vox autem sua est sicut tauri, et in sua femina invenitur virga, quae est collum vesicae sicut innatum quoddam marino etiam invenitur, et residuum vulva et matricis etiam invenitur in ipso sicut in muliere.
Haec igitur est generatio marinorum tam intra se quam extra se ex ovis generantium.
<--- Page Split --->
ribus vero modis piscium invenitur mas et femina. Dubium autem est de his quae vocantur haram et horcavim : quoniam in omnibus individuis harum specierum inveniuntur ova. Non autem inveniuntur ova nisi in his qui coeunt piscibus, et non coeunt nisi cum his confricati qui lac habent : lac autem habens in his speciebus non invenitur. Forte autem solutio hujus est, quod ova in talibus sine coitu inveniuntur, sicut semina inveniuntur in plantis. Cognoscitur autem hoc ex quibusdam fluvialibus piscibus ; in his enim quidam sunt, in quibus mox dum nascuntur, ova inveniuntur, sicut in eo qui vocatur Graece choccinos, de quibus non potest dici quod ex coitu nascantur.
In piscibus autem ovantibus ex coitu multa ova pereunt, eo quod quidam dicunt ipsas feminas piscium iterato sua ova glutire et comedere. Multa etiam damnantur ex ipsa frigiditate humidi aquei et impetu aquae, neo salvantur ex eis nisi illa quae cadunt in locis quietis, in quibus fectus calore loci et quiete educi potest. Si enim omnia ova salvarentur, nimium pisces multiplicarentur.
Nec fit ex aliquo ovorum piscis, nisi ex illa super quod mas sperma ejecerit : et ideo ovante femina sequitur eam mas ejiciendo sperma : et quod tangetur spermate, fiet piscis parvus : et plurima sunt quae non tanguntur, et plurimum spermatis cassatur in mari.
Adhuc autem quod generatur ex hujusmodi ovis parvis, casualem habet generationem, et per multa potest impediri.
Similiter autem accidit in modis malachie : quando enim ovat femina animalis quod est de genere malachie, quod vocatur chabchie, statim mas ejicit sperma super ea, et similiter complentur ova in aliis modis specierum malachie, licet non viderimns hoc experimento nisi in chabchien, quia ratio hoc persuadet ex his quae videmus in aliis. Malachie autem ovat super terram, chabchie autem su-
sine coitu et ovis generantur.
Pisces vero ovantes, sicut diximus, divisas in duo habent matrices, et matrix eorum est posita in imo corporis. Omnes autem pisces habentes cortices, qui squame dicuntur, ovant, sicut etiam in antehabitis diximus, sicut lebracam et castoron et chacalom et omnes pisces qui albi vocantur ex albedine squamarum. Similiter autem ovant omnes lenes et non squamosi pisces, ita quod etiam conchelim, quod est anguilla, tempore pluviae in gutture ova invenitur habere aliquando : omnia enim ista piscium genera ova ovant mollia non indurata et incompleta propter matrices eorum plenas ovis quae ex arcitudine uteri compleri non possunt ante ovationem. In parvis autem piscibus apparet divisio ovorum in duo, quamvis non appareat matrix in eis propter parvitatem et tenuitatem ipsius.
Superius autem universaliter locuti sumus de coitu omnium piscium. In plu-
<--- Page Split --->
per lapidem : et id quod exit primo a suo ovo, est latum et molle. Ovat autem in terra ideo quia loca marina quæ sunt super faciem terræ, sunt calida, et est in eis multus cibus : et pullos qui ibi sunt, non comedunt alia animalia parva marina. Et propter hanc causam major pars piscium pullificat in mari quod dicitur Kaycam Græce, et est mare Kachim dictum Arabice, Latine autem vocatur mare Bosphoros. Pullificant autem ascendentes de mari ripam fluvii qui dicitur Fermodon, quem quidam Nilum esse interpretantur, quoniam in ripa fluminis illius non est impetus ventorum, et est loeus calidus, et recipit in se multas aquas dulces propter longum fluxum ejus ab æquinotciali usque ad mare. Pisces autem taliter ovantes non faciunt fœtus nisi semel in anno, præter foechidon quod est parvum genus pisoium : hoc enim genus pullificat bis in anno. Differentia autem quæ est inter marem et fœminam hujus generis malachie est, quod mas est magis niger et majoris concha.
Animal autem balce sive blace Latine vocatum, concipit ova : et cum venerit tempus partus, finduntur ova in utero ejus et parit animal, et exeunt pulli de ipso. Iste enim piscis habet additamentum quoddam elargans uterum suum sub ventre et hepate, et quando concipit ova, remanent ova simul in ipso et continuantur ad invicem, et non pariunt isti pisces nisi id animal quod generatur ex ovis suis : sed ova illa aliquando retinent intra se in additamento praedicto sive ejiciant extra : quia quando efficiuntur animalia intra in additamento, producuntur in tela subtili, et erunt oculi sicut in principio formationis eorum magni rotundi, ex quo perpenditur differentia generationis eorum a generatione eorum quæ generant vermes : quoniam in vermibus illis primo apparent partes inferiores majores. In his autem piscibus qui ex ovis formantur, primo majores manifestantur partes superiores, et in vermibus in fine generantur oculi et ca-
put : in piscibus autem in principio. In omnibus autem hic piscium generibus quando privatur humiditas ovi ex quo formatur pisciculus, non amplius ex ovo cibatur piscis. Sed post modicum sui incrementum cibabitur sufficienter ex his quæ sunt ex aqua rivi.
Quoddam autem est genus quod tonzum Græci antiqui vocaverunt, et |quando hoc genus ovat, ducit ad terram quemdam humorem viscosum citrinum, quem kochon vocant quidam : et dixerunt, quod est flos ejus, ex quo dicunt generari animal dictum keochion, et in hoc genere in principio æstatis inveniuntur concha, et dicunt quidam experti marinorum, quod kochon flos non acquiritur nisi ex piscibus parvis, qui sunt in loco suæ pullificationis.
Amplius autem pisces qui habitant in lacunis et fluviis, in majori parte impragnantur post quinque menses. Sed pracipue post unum annum pullificant omnes, et non ovant ova sua simul, sed successive spargunt ea, sicut etiam faciunt pisces marini. Animal autem aquaticum quod kochomam dicitur, quinquies aut sexies in anno ovat, et pullificat in majori parte apud apparitiones stellarum diversarum, quæ in mutatione sex signorum aquilonarium de sub radiis solis emergunt. Halchim etiam dicitur quod ter in anno pullificat. Residui autem modi piscium fere omnes semel in anno pullificant, et faciunt hoc etiam in ripis fluviorum et lacuum, et præcipue ubi inveniunt ima arborum et cannarum, sicut sepia, et sicut piscis qui chochica dicitur, et berica. Animal autem quod begurum vocatur, et berica, sunt continua generationis, et ovant omnia ova sua simul sicut rana, et in tantum involvuntur inter ova sua in generatione et coitu, quod nautæ auferunt unum ab altero, et frequenter inveniunt ipsos inter cannas. Est autem piscis magnus galnon vocatus, qui pullificat in loco cujus profunditas est stadii unius. Parvi autem pisces frequentius pullificant in locis, in
<--- Page Split --->
quibus est pauca aqua, et præcipue in locis in quibus sunt radices silicum, aut aliarum arborum, aut cannarum.
Adhuc autem pisces magni coire videntur et confricant se ad ventrem in loco qui umbilicus ventris vocatur, et est juxta anum : per hanc tantum viam mas ejicit sperma, et fæmina ejicit ova, et omnia ova quæ cito tanguntur a spermate, apparent magis alba post unum diem, et post modicum tempus apparent in eis oculi piscium : et hoc fere generale est in omnibus piscibus. Apparet autem forte idem et in aliis animalibus, quorum etiam oculi in formatione eorum ex semine apparent cito magni. Cum autem crescunt pulli piscium, ejiciunt ex se pellem ovi quæ erat pro testa quæ continebat totum ovum, et piscem parvulum incompletum. In principio autem quando sperma maris tangit ovum, facit ipsum molle et viscosum. In tali enim dispositione inveniuntur adhærere radicibus arborum, inter quas pulificiant : et mas quidem manet diu in loco ubi fæmina ovavit multa ova : sed fæmina minus de eis sollicita vagatur : et masculus quidem piscis qui logmon vocatur, manet super ova quæ sperma suum tetigit quadraginta aut forte quinquaginta diebus, eo quod ova illa non cito completur, neque ea animalia quæ fiunt ex suis ovis, cito convalescunt. Idem autem dicitur facere piscis quem kakomon Græci quidam vocaverunt.
Adhuc autem pisces generati ex ovis piscium parvorum crescunt in tribus diebus, et ova eorum quæ tanguntur a multo spermate convertuntur, et crescunt in uno die : et dicitur, quod quantitas ovi ejus quod galamum vocatur, est sicut quantitas seminis orobi quod est sicut vicia. Eadem autem est quantitas ovi kokom et similis sibi. Et hallim quidem pullificat omnes pullos suos in loco multæ aquæ, et trahit pullos suos post se sicut gregem. Cylon autem pullificat prope ripam maris, ubi planus est locus ad quem semper potest percutere ventus :
et hoc animal etiam discurrit cum generatione sua more gregis. Kokoneom autem et belenim vadunt tempore suæ pullificationis ad loca paucæ aquæ, et sæpe videntur consequentes unam fæminam tredecim vel quatuordecim mares, sicut faciunt canes post unam catulam : et quando fæmina ejecti ova sua, et revertitur ad locum quietis suæ, sequuntur mares ova, et ejiciunt spermata sua super ea. Major autem pars ovorum hujus piscis damnatur, eo quod fæmina ovat vagando, et ova quæ exeunt in impetu cursus aquæ, damnantur, nisi cadant in aliquam materiam herbæ vel radicum retinentem ea, donec compleantur spermatibus masculorum. Omnes autem masculi piscium semen habere inventi sunt, præter quædam genera quæ hahalon dicuntur, de quibus supra fecimus mentionem, in quibus nec ova, nec sperma invenitur : et de istis generibus est anguilla. Id autem genus quod castonom vocatur, ascendit a mari ad fluvium et paludes sive lacunas, quando vult pullificare. Halom autem facit e converso.
Quidam autem pisces generantur ex limi putredine et arenarum sine coitu et ovis,et præcipue in loco qui vocatur Canideon. Iste enim locus desiccari dicitur in ortu Canis, et tunc purgatur a limo et putredine, ita quod nihil remanet in eo de ovis piscium præteritorum. Cum autem circa hiemem revertitur ad ipsum aqua, generantur in eo sine coitu pisces parvi : et similiter fit in pluribus aliis aquis Germaniae lacunalibus. Illi autem qui in lacu qui Calideon dicitur, generantur, sunt de genere fastaleon et anguillarum : quia nullus eorum invenitur habere sperma lacteum aut ovum. In Asia autem in locis ubi multa flumina intrant in mare, sunt quidam parvi pisces in quantitate piscium, qui Græce cayzata vocantur, et quidam alii dictis similes : de quibus quidam dixerunt, quod omnia genera eorum sicut fastinom et anguillarum, generantur sine coitu, et mentiri sunt de illis parvis hoc dicendo,
<--- Page Split --->
quia jam visæ sunt fæminæ ipsorum ovis fœtæ, et masculi inventi sunt pleni semine. Tamen est aliquis modus piscium, qui fit ex putredine et arenis.
Ex dictis igitur est manifestum, quod pisces quidam per se generantur non sine ovis et coitu, et quidam generantur ex limo, et quidam generantur ex arena, et quidam etiam, sicut dicit Avicenna, generantur ex vermibus, qui lumbrici terræ vocantur, quando supervenerit eis aqua, sicut enchelim quam nos anguillam vocamus. In hac enim non apparuit masculus vel fæmina : quia falsum est quod dicunt quidam, quod illæ quæ sunt longi capitis, sunt mares. Ova etiam quæ inveniuntur in eis tempore longæ pluvia, non inveniuntur in loco ovorum in ventre vel in matrice, sed in collo : et ideo sunt quædam superfluitates granulosa similes ovis, sed non sunt ova secundum veritatem.
Quidam autem etiam pisces generantur ex putrefactione quæ natat super aquam spumosam,sicut affrom,sic dictum eo quod ex aquæ virtute per putrefactionem generatur : hoc enim ex solius aquæ quidem vi non gignitur, quia ex pura aqua nihil generatur, et generatum non habet semen : et quando pertransierit magnum tempus, moritur, et generabitur ex eo piscis alius : et hoc genus piscis modicum est et valde parvum omni tempore, et hic piscis quiescit a principio veris in autumno ab operatione piscium affrototom dictorum : in æstate autem et hieme non generat, et ideo numquam potest generare, sed ex putredine nasci videtur. Signum autem quod hoc animal ex terræ putredine generetur, est quod tempore frigido absconditur in terra, ita quod venari non potest : major enim calor tunc est in terra quam in aqua vel aere, propter majorem calorem aeris : in tempore autem calido sereno aere propter majorem calorem aeris et aquæ ascendit ex terra, et tunc venari poterit.
Est autem et alius modus generationis
quorumdam piscium, qui cito crescunt propter totam materiam putrescentem, quæ secundum totam sui quantitatem mutatur in piscem : hæc autem generatio maxime fit in lucis umbrosis, et temperato tempore quod educit calidum et humidum de eo quod putrescit et non consumit ipsum, et fit in terra calefacta aliquantulum exhalante : et ideo plurimi talium piscium generantur in locis qui dicuntur colonue et tomastochilia et marescam, eo quod in locis his spuma ex spiritu exhalante plurimum generatur in tempore pluvia. Generantur enim pisces hi ex spuma quæ venit ex spuma pluviae : propter quod etiam pisces spumosi vocantur : cujus signum est, quod visus est piscis iste ebullire in spuma tali sicut ebulliunt vermes in stercore putrescente. Adhuc autem semper invenitur iste piscis in loco spumæ, et quando fuerit annus calidus pluviosus, invenitur abundantia piscis istius.
Est autem adhuc alius modus piscium ex putredine generatorum cum aquæ putrescentis virtute : et hoc genus faucor nominatur, et generatur ex putredine alterius animalis cum aquæ virtute, et hoc vocatur scarpohion : generatur etiam a putredine malorum piscium viscosorum sub terra habitantium : et etiam ex eo quod belbykinom vocatur generatur piscis qui vocatur meliniredem. Similiter etiam ex animali quod dicitur tongidem, et ex eo quod vocatur tarichion, generatur animal quod vocatur targala, quod est species generis piscis, quod vocatur achonim. Similiter autem invenitur in terra Occumixa piscis qui vocatur ancharamolos.
Adhuc autem aquæ vis putrefacta imputrescente alio animali in ipsa habet alium modum piscium : ex meridon enim et ex fastoreon putrefactis in aqua quidam speciales pisces generantur.
De animali autem quod dicitur afforem quod superius sphæricum sive hemispharicum diximus esse, et substantiam ejus esse sicut album ovi in cujus medio dua
<--- Page Split --->
germine apparent magnae, sicut oculi, dicitur quod non talem habet generationem : sed ex ipsa potius generatur aqua aliquantulum pinguescente, et vivit tenipore modico, et cadens super arenam dissolvitur in aquam, ita quod nihil renanet de ipso nisi parva pars quae est circa oculos ejus, et caput quod est in medio ipsius ubi est substantiae spissioris. Veritinantien experti in mari dicunt hoc animal diu durare si saliatur, quod non sufficienter tamen probatum est : sed si ita est, tuinc fit hoc est salis desiccatione. Videtur tarnet mihi quod potius ex sale dissolvitur, quia sal liquescit ex aquositate ipsius.
Aliud autem est genus piscis vocatum attholos, vel est thelos, hoc est, anguilla, quod noh generatur ex coitu, nec femina ejus ovat, nec nias sperma habet, et per anatomiam in his animalibus non invenitur in mare via spermatis, neque in femina invenitur matrix : hoc enim genus secundum omnes suos modos inter sanguinem habentia non generatur ex coitu, neque ex ovis quae sunt in quibusdam sicut semina plantarum, sicut supra diximus. Hoc autem probatur ex hoc quod aliqui lacus sunt in quibus est lutum liberum ab omni semine piscium : a quibus si tota aqua auferatur, ita quod non remaneat ibi nisi lutum, et superveniente aqua pluviae super lutum, generatur statim anguilla, et non invenitur generari in arido non lutoso : et signum hujus est, quod anguilla crescit et impinguatur in lacubus et aquis lutosis. Quod autem vivit ex aqua pluviae, signum est quod delectatur in ea, et ideo in pluvia venit ad aquae superficiem, et quando tonat natat in superficie aquae, quasi sit attonita ex pluviae delectatione, et tunc optime capitur.
Manifestum est igitur ex his, quod anguilla non generatur ex coitu aut ovis. Opinantur tamen quidam anguillas generari ex se invicem, eo quod in anguillis quibusdam aliquando inveniuntur vermes parvi filares, ex quibus putatur generari anguilla, sicut et nos
superius diximus : et hi dicunt, quod anguilla non generatur ex animali, sed generatur ex eo quod vocatur anthoron terra, hoc est, terra intestinum sive terrea lumbricum, quod tamen dicit Avicenna principium esse suae generationis, hoc enim intestinum per se generatur ex luto et terra humida putrescente.
Adhuc autem anguilla est etiam in mari, praecipue in quo est nubes sive fumus aquosus viridis, et inveniuntur etiam in ripis fluviorum, eo quod abundat in eis calor ex repercussione solis quae inducit pitrriduin in luto locorum illorum. Ex his igitur probabilius generari videtur, et non ex vermibus filaribus longis qui ex aliquo vitio complexionis ejus in ventre suo inveniuntur aliquando.
<--- Page Split --->
tem in mense impraegnatur qui ferideon vocatur, qui Maius dicitur a Latinis, sicut apud nos impraegnatur barbellus : et tempus impraegnationis baron est triginta dierum, sicut et multorum pisscium aliorum, et tempus impraegnationis gylom, qui piscis est quaedam species generis quod fastoreon vocatur, est dies octoginta. Idem autem est tempus impraegnationis ejus quod marchalion vocatur : et anho ista genera impraegnantur apud ortum stella quae Argon vocatur, et oritur parum post Pleiades.
De tempore coitus et impraegnationis piscium ovantium et non ovantium.
Circa tempus vero generationis piscium est diversitas : quoniam non omnes fectum faciunt in tempore uno, neque in loco uno : et hujus signum est quasi singulis mensibus in mari apparere alios et alios pisces per mare discurrentes : non enim omnes eodem tempore ovant et pullificant, neque tempus impraegnationis eorum est unum et idem. Ante tempus tamen coitus hoc communiter habent, quod vagantur mares et feminae sicut grex quidam, sicut apparet in allec, et in omnibus aliis piscibus. In tempore autem coitus et partus grex separatur, et ambulant par et par, masculus cum femina, nisi in paucis in quibus plures mares sequuntur feminam unam. Quidam etiam eorum post conceptum impraegnantur per dies triginta, et quidam per minus tempus quam triginta dies, et similiter omnes pullificant diverso tempore per septimanas et menses anni.
Genus autem quod dicitur zibo, per longum tempus impraegnatur. Baron au-
Omnes autem isti modi piscium et omnes etiam alii universaliter pisces, infirmantur quando pullificant, ex humoris nutrimentalis multa destitutione. Et hujus signum est, quod post pullificationem cadunt jacentes in fundo super terram. Infirmantur autem similiter, quando indigent coitu, ex pondere humorum superfluorum. Universaliter autem omnes pisces in tempore pullificationis ante coitum multum vagantur in motu : fastoron tamen facit hoc plus omnibus aliis piscibus, et apud nos allec : et postquam pullificavit, quiescit. In multorum autem piscium matricibus ex putredine humorum generantur vermes alati, qui destruunt ova impraegnationis, et ideo in tempore suae pullificationis non pullificant.
Reuzi vero piscis vocatus, in vere pullificat, et praecipue circa aequinoctium vernale. Alii autem ab hoc plurimarum specierum pullificant in aestate : quidam etiam pullificant circa aequinoctium autumnale. Piscis autem vocatus kakalom, post omnes istos pullificat, sicut et apud nos facit allec, et id quod squame vocatur, et de Dacia venit. Scitur autem hoc ex eo quod pulli ejus semper apparent ultimiores pullis piscium aliorum. Fastoron autem ante hunc pullificat. Celeti autem in multis locis marium pullificat in principio aestatis, et alicubi pullificat in vere, ubi est locus calidior. Dolokiem autem dictus in aestate pullificat, et post eum gerachio, karom, labetom et cymales, quem cymallem Graece, Latine autem
<--- Page Split --->
umbram vocamus. Omnia autem quae sunt sub generibus komerim et tarida et farachimom ultimo post omnes alios pullificant, qui ut greges congregantur ante coitum: in autumni autem fine pullificant. Tarida autem pullificat super lutum, et ideo saepe remanet diu semen ejus jacens super lutum. Faraconom autem pullificat caygrigylos, et pullificat super arenam, et imprægnatio ejus durat longo tempore. Mendom autem pullificat post tropicum æstivalem. Alii vero pisces qui frequentius habitant in profundo maris, pullificant in æstate, quando usque in profundum mare est calefactum. Signum autem hujus est, quoniam illo tempore non capiuntur, eo quod ad profunditatem maris se retraxerunt. Pulli autem piscis menim vocati, pauciores inveniuntur pullis piscium aliorum, eo quod plurima pereunt de ovis ejus.
Est autem quoddam genus marinorum animalium celeon vel celeti dictorum, cujus species plures ranas pullificant in prima generatione : paucæ tamen sunt rane illæ in mari, quia parum vivunt, eo quod ex corruptione nascuntur. Simpliciter autem dicitur, quod celeti paucorum est pullorum, et præcipue quando generat animal sibi simile, quia non salvatur nisi quando ad magnitudinem creverit. Sæpe autem perit in prima ætate infantili : et piscis quidam qui dicitur beleni, ultimo pullificat, et habet proprium hoc genus, quod plures partus ejus findunt matrem sive ventrem et matricem, quando exeunt de matre propter uteri arctitudinem. Pulli autem inveniuntur circa matrem suam belenim, sicut fatigia quaedam circa matrices, quasi moventes se in matrice et collidentes : et ideo sæpissime accidit, quod pulli bullon fugiunt matrem exacerbatam super eos propter uteri dolorem. Parit autem hoc genus piscis, quando fricat ventrem ad arenam, eo quod imprægnatur de pullo, et non ovat : ante hoc autem aliquando scinditur, tum ex pinguedine, tum cx imprægnatione. Periodus autem vitæ ejus est duorum anno-
rum. Signum autem hujus dicunt esse marinarii experti, quod quotiescumque pullificant in uno anno feminae hujus animalis, toties in sequenti anno paucissimæ feminae ejus supervivere inveniuntur. Hoc etiam accidit in animali quod rochion quidam vocant. Est autem opinio quorumdam marinariorum, quod rochio in altero anno abundat, et pluris est numeri quam id quod vocatur gilemedem, quod nos Latine melandam vocamus. Rochio autem et animal dictum theocorinom, coeunt in fine mensis Kiobolianem, hoc est, Aprilis, et facit ova dura quasi in testis. Rochio autem subito crescit et augetur : et cum iste piscis pullificat in mari Conitom, invenitur cito, ita quod jam crevit et factus est magnus, et vocatur ideo ab aliquibus cito fideleos, hoc est, augmentativus : præcipue tamen citius crescit in Constantinopoli. Apparent autem ambo hi pisces in autumno, et in profundo maris absconditur natans in vere, sicut facit kilamodem quod nos murenam vocamus.
Omnes autem alii pisces pro majori parte cito recipiunt incrementum propter humiditatem et similitudinem compositionis corporum suorum, et maxime pisces qui sunt in mari Conitom, quod dicitur esse mare Aquilonis : in illo enim majores pisces inveniuntur. Piscis etiam qui demos vocatur, in uno die crescit, ita quod apparet incrementum ejus.
Ex omnibus autem dictis existimandum est tempus imprægnationis et coitus piscium non esse unum, neque idem esse tempus imprægnationis et pullificationis : diversum enim est in omnibus præinductis. Sed et loca pullificationis in multis ex ipsis sunt diversa. Foranico quidem enim pullificat in pluribus locis tempore messionis segetum, et inveniuntur dicti pisces in illo tempore multæ et magnæ imprægnationis : sed hoc non apparet in omnibus locis, quia non in omnibus locis pullificat, sed in pluribus. Scitur autem imprægnatio ipsius ex pinguedine ejus : et ova ejus sunt quasi in vagina disposita
<--- Page Split --->
in matrice, sicut etiam aliis accidit piscibus : sed cum ponuntur super ignem, liquescunt primo exterius, ubi adhaeret eis pinguedo : et quando invaluerit calor, super ea induratur pellis, et in ipsa vaporat humidum seminale, et quaerens locum ampliorem dissilit ovum cum strepitu magno : et hoc praecipue faciunt ova allecis. Sunt autem quidam pisces Graece onagri, Latine autem aselli vocati, qui
loco ovorum habent multam pinguedinem, et non habent ova aliqua. Quidam autem habent e converso ova, et non pinguedinem, eo quod non nutrimentum eorum transit in ova.
Hæc igitur dicta sint de generatione volatilium et natatilium, et eorum quæ ambulant et natant simul, et de coitu eorum et partu et pullificatione matrum dictum sit ad præsens.
<--- Page Split --->