TRACTATUS I

De alteratione et diversitate ovorum.

CAPUT I.

De diversitate nidorum et ovorum, et eorum numero, colore et figura.

Adhuc autem de generatione anima-

lium loquentes, oportet etiam in isto libro determinare modum ovantium volatilium, et modum quo ovum mutatur in animal, et tempora quibus concepta semina in creaturas transmutantur : hoc enim specialem requirit determinationem praeter eam quam jam in prehabito libro de potentia generativa animalium fecimus.

Dicamus igitur, quod cum eo quod diximus in libro praecedente, oportet scire quod quaedam aves coeunt et pullificant omni tempore, si calidas habeant mansiones, et delicatum et abundans nutrimentum, sicut gallinae, et columbae : quoniam gallina ovat toto anno, praeter

<--- Page Split --->

quam in duobus mensibus tropicorum : et tunc etiam plures ovabunt, si affuerint eis duo quae diximus : sed plures retrahuntur in tropico hiemali propter frigus constringens vias et materias ovorum et spermatum. In tropico autem æstivo, licet sit signum humidum quod est Cancer, tamen propter sphaera acreditudem et nimiam moram radii solaris circa idem, exsiccantur etiam humiditates, et abscinditur sperma in avibus, et animalibus pluribus : non enim habent ingenium impediendi coelestem effectum in corporibus suis, quemadmodum habet homo, quia haec coelestia previdens, in se prævenit frequenter, et in aliis, et disponit corpora in contrarium : tamen in tantum prævalet in hominibus, quod mulieres parturientes in tropico hiemali vel alio simili frigore hiemis ex coelestibus causato, sunt in periculo vitæ propter viarum constrictionem, et concipientes circa tropicum æstivum frequenter debiles pariunt propter parvitatem spermatis quod conceperunt. Quædam tamen de numero gallinarum in aliquibus regionibus temperatis multa faciunt ova ante cubationem, ita forte quod ponunt quadraginta et amplius ova. Cubantes autem aliquando ova fecundiores sunt in ovando, quam non cubantes.

Adhuc autem quædam sunt gallinae quæ Adriani regis vocantur, et apud nos dicuntur gallinae magnæ, et sunt magni et valde longi corporis, et abundant in Zelandia, Hollandia, et fere ubique in Germania inferiori, ovant omni die et sunt malorum morum ad pullos suos : sæpe enim interficiunt eos : et colores earum sunt diversi, sed apud nos frequentius sunt alba : multæ tamen etiam sunt aliorum colorum : et pulli carum diu jacent sine pennis, et quædam etiam gallinæ domesticæ propter abundantem pastum ovant bis in die. Quæcumque autem earum multum ovant, debilitantur et citius moriuntur. Palumbes autem et turtures et hujusmodi aves, bis ovant in anno in regionibus calidis vel tempe-

ratis, sed in frigidis non ovant nisi semel. Columbæ autem ovant decies in anno, et forte duodecies, sicut in priori ante hoc habito libro determinatum est.

Amplius autem major pars avium ovant in vere, et sunt quædam quæ multa ovant ova, et maxime parvæ aves : et sunt quæ multoties ovant, sicut gallinæ : sed omnes fere aves nobis notæ curvorum unguium quæ rapaces vocantur, sunt paucorum ovorum, præter eam quæ Græc kayandos, Latine sevelis vocatur : et hanc quidem Græci vocant tenesim : hæc enim avis inter omnes habentes ungues curvos, ovat multoties, et pullificat ad minus quater : sed cuteg et harcym frequenter non ovant in nido, sed super ramos conjunctos, et aliqua corpora humida supponunt ovis. Avis autem quæ Græce darlar caria, Latine meroli vocatur : et est picus viridis cujus vocem et volatum multum observant augures. Similiter autem avis quam obarcham Græci vocant, ovant in foramine terræ quod faciunt et constituunt rostris suis : aut forte factum inveniunt. Istæ tamen aves in nostra terra nidum aliquando faciunt in cavernis antiquarum arborum putrefactarum. Similiter autem animal quod triangel Græce, et aulones Latine vocatur, facit nidum sicut hirundines ex luto in superiori altitudine arborum, et ponit et ordinat nidos consequentes sibi in acie, sicut etiam hirundines faciunt quæ in superioribus murorum acies ponunt nidorum suorum. Acom autem qui est picus marinus inter alia nidificantia facit nidum intra corpora arborum in concavitate ipsa, ubi non timeat de pullis : et hic est picus varius, qui solo cognomine marinus vocatur, non quod in mari cibum venetur. Cygnus autem albus qui et olor vocatur, nidificat in domibus quando est donesticus, et in lapidibus juxta aquas : apud nos autem nidificat in paludibus inter herbas, sicut fere omnis avis aquatica. Animal autem quod radorym Græce vocatur, et est species quædam picorum fere similis turdò,et hoc etiam in

<--- Page Split --->

Africa cacalim vocatur, nidificat super arbores non altas, sed in ramis terræ propinquis.

Adhuc autem in ovis avium magna est diversitas. Quædam enim sunt dura, et quædam sunt mollia facile fractiva, sicut ova gallinarum, et multarum aliarum avium. Dura autem voco quæ non facile franguntur propter spissitudinem testarum suarum, sicut ova struthionum. Et quædam ova sunt duorum colorum, citrinum habentia interius in substantia vitelli, et album extra, sicut fere omnia ova avium apud nos notarum. Quædam autem sunt unius coloris tantum, sicut ova quorumdam reptilium. In quantitate autem vitellorum est diversitas in ovis avium : quoniam citrinum in ovis avium aquaticarum, sicut in ovis anatum et anserum et hujusmodi, fere duplum est ad citrinum quod est in ovis avium terrestrium, non in aqua,sed in ripa habitantium : ita quod comparatio fiat inter ova ejusdem quantitatis, quæ etiam sint avium ejusdem quantitatis.

Adhuc autem ova diversantur in colore testarum : quædam enim sunt albi coloris, sicut ova perdicum, gallinarum, et columbarum : et quædam sunt viridia declinantia ad citrinitatem, sicut ova avium palustrium, sicut anatum, et hujusmodi avium : et quædam sunt picta, sicut ova picarum et cornicum et passerum et ejus avis quæ Latine meleagridis, Græce autem melagojdom vocatur, et ova carthailar, qui Latine theagridi vocatur. Avis autem ejus quæ Græce foraydec, Latine autem fasianus vocatur, ova sunt rubea similia fere ovis milvorum.

Amplius autem ova diversantur in figura : quoniam quædam sunt acuta, et quædam sunt lata rotunda, et quædam secundum duas extremitates suas habent utramque figuram, et in his prius exit ab ave latum rotundum, quia hoc versum est exterius, et posterius exit acutum, eo quod hoc versum fuit ad diaphragma avis : propter quod etiam illa extremitas

est durior, et ex calore aliquantulum corrugata in ovis gallinarum.

Dicit autem Aristoteles, quod ova longa acuti capitis producunt mares avium : rotunda autem et habentia in loco acuti anguli rotunditatem, producunt fecminas. Et hoc est falsum omnino, et vitium fuit ex scriptura perversa, et non ex dictis Philosophi : propter quod dicit Avicenna, quod ex rotundis et brevibus ovis producuntur mares, et galli : ex longis autem et acutis ovis producuntur gallinae : et hoc concordat cum experientia quam nos in ovis experti sumus, et cum ratione : quoniam perfectio virtutis in ovo masculino æqualiter ambit, et continet extrema : sed ejusdem imperfectio in feminino causa est quare materia diffluit longius a centro : calor enim alterativus et maturativus ovi est in ipso ovo, et fomentum quod parat avis, extrinsecus est adminiculans, quoniam in quibusdam calidis terris meridionalibus ponuntur ova gallinarum sub terræ superficie, sicut in Ægypto : Ægyptii enim complent ova sua ponendo sub fimo ad solem : et in civitate quæ antiquitus vocatur Theoharom, fuit quidam bíbulus, qui posuit ova sub culcítra calida, et dixit se posse continuare potum usque ad exitum ovorum : et hoc probant experimenta, quoniam gallinis volentibus incubare ova, sua ova ponuntur in vasis calidis, et superponitur stuppa calida, et lento calore fovente et non adurente extrahuntur pulli : et præcipue calore vitali alicujus animalis, sicut si in sinu hominis teneantur, aut si forte sub fimo calido ponantur, aut sub cineribus lente calefactis, aut aliquo hujusmodi.

<--- Page Split --->

num autem ejus quod diximus est, quod quando finditur gallina, inveniuntur ova sub mirach, et sunt multa simul diversae quantitatis, fundata interius supra spondiles gallinarum : et sunt tota ova, licet sint diversae quantitatis citrini coloris.

Illi autem qui dixerunt ova venti esse superfluitatem relictam ex ovis generatis per coitum, mentiti sunt : quoniam multe gallinae et anseres et sperverii et columbae, similiter autem et aliae aves ovant sine coitu. Ova autem venti voco ea, quae in figura et humiditatibus similitudinem quidem habent ovorum, sed deficiunt a semine masculi. Sunt autem aliquantulum aliis minora, eo quod calor seminis masculi trahit materiam aliquam in ovis completis, quae deest in istis. Sunt etiam caeteris humidiora aquosa humiditate et insipidiora, ideo quia deest eis digerens et complens semen maris : et quando aliquod ovorum venti ponitur sub gallina, non alterabitur per incubationem, sed albugo remanebit alba, et vitellum remanebit citrinum : per quod scitur falsum dixisse Galenus in eo quod dixit, quod semen feminae coagulat in generatione et format, licet minus coagulet et formet semine maris. Ova autem venti sunt quidem in gallinis, et columbis, pavonibus, et anseribus, accipitribus, et malokarom, hoc est, perdicibus, et multis aliis avibus. Dicuntur autem ova venti, eo quod calor ipsa resolvere quidem potest in ventum, sed non formare in pullum : haec tamen ova coagulabilia sunt epsesi et optesi, sed non formabilia, sicut diximus : sunt enim materia quidem pulli proprio formante destituta, quae est sicut permixtio spermatis feminae cum sanguine menstruo in caeteris animalibus, ex qua materia nihil omnino generatur : et in tali quidem materia non est in potentia aliquid, eo quod, sicut diximus in Physicis, potentia formae quae est in materia, est per formae et formantis aliquam inchoationem. Haec igitur dicta sunt de ovis venti.

CAPUT II.

De completione ovorum et de generatione perfecta in ovantibus antequam exeant ova.

Oportet autem scire, quod spermata omnium avium sunt alba, sicut et aliorum omnium animalium : et projicitur sperma a masculo, et femina recipit ipsum, et reponitur in matrice superius prope cellam quae mirach vocatur, et cum est ovo incorporatum et fovetur et alteratur in gallina, primo quidem apparet album, et deinde mutatur et fit ruheum, et accipit colorem sanguinis propter calorem qui digerit ipsum : et quando crescit ovum in gallina, in principio quidem incrementi totum non apparet nisi citrinum, ac si sit vitellum quoddam, et cum inceperit inspissari substantia ovi et compleri, dividitur substantia alba a citrina, et ponitur citrinum in medio in cibum, et album in circuitu, ut ex ipso fiat substantia membrorum radicalium : et tunc membrana circumducitur foris, et circa illam testa dura : et cum sic completum fuerit ovum, exibit ab ave, et in descensu ovum quando exit a gallina, induratur quasi per congelationem. Sig-

<--- Page Split --->

Quod autem diximus in praehabitis, semen maris mutare et complere ovum usque ad exitum, probatur ex hoc quod si frangitur ovum completum, invenitur semen galli in ovo tres habere propritates : in colore enim est albius, quod puritatem suae demonstrat substantiae : in substantia autem est multo spissius quam sit albugo caetera, et hoc est ut retineat intra se spiritum, et calorem formantem, ne exhalare de facili possit : in situ autem pertingit per albuginem totam usque ad vitellum, et illi ex parte acuminis ovi infigitur, ut virtus sua sit quidem in albugine, ex qua fit pulli substantia et pertingit usque ad vitellum, ex quo fit creaturae cibus conveniens, quamdiu est in testa ovi. Ovum autem venti tali spermate destitutum, omnino caret formante et ad speciem deducente, et non est nisi sicut materia aedificii ad quam non accidit manus artificis : propter quod etiam quando ova gallinarum ponuntur ad incubandum, adspiciuntur ad solem, ut videatur an semen galli sit in eis vel non, et ejiciuntur ea quae carent galli semine. Post incubationem autem septem dierum iterum inspiciuntur : et si quod est quod soli exhibitum non est alteratum, ejicitur, quoniam scitur esse ovum venti et inutile esse ad pullum. Licet autem diximus ova esse duarum humidtatum, albuginosa quidem et citrinae : tamen inveniuntur quaedam ova venti, in quibus non est albugo, et haec fiunt quando in materia coitus abundant gallinae ex aliquo cibo singulariter materiam coitus operante : tunc enim absque citrino humore testa albugini circumducitur, et figura ovi datur et producitur : ovum enim gallinae mihi transmissum pro miraculo ego vidi totum rotundum sicut sphæra, quod habebat duas testas, unam intra aliam, et intra testas albuginem aquosam tenuem, et intra secundum testam non habuit nisi albuginem tenuem et aquosam, et nihil penitus in eo erat de citrino. Non est autem visum fieri ovum venti ex sola citrina substan-

tia, quoniam hoc paratur in cibum, et non circumditur ei nisi secundina qua ditin guitur ab albugine, et est res incompleta ad partum nisi circumducatur albugo, quae est sperma feminae virtute matricis et testiculorum attractum ad ovi substantiam. Inveniuntur tamen quaedam ova venti non habere testam exteriorem, sed membranam quae est sub testa tantum : et hoc contingit, quia talia ova humida sunt et aquosa, et non habent in se sufficienter distinguentem calorem inter terrestre decoquendum in testam, et viscosum humidum convertendum in membranam, et ideo sola membrana contenta ovantur a gallinis. Adjuvat autem adhuc cibus humidus aquosi seminis factivus, sicut in ante habitis diximus. Talis igitur materia est et natura ovorum venti.

Aliquando tamen ex aliis causis corrumpuntur humores ovorum, ita quod non egreditur pullus ex ipsis, sicut nec ex ovis venti : et hoc fit quadrupliciter in genere : et una quidem causa est corruptus humor albuginis, propter quam non obedit formativae deducenti ad speciem et figuram animalis. Secunda autem causa est corruptio humoris citrini, ex quo non potest trahi supplementum et cibus pulli formandi, et ideo destituuntur membra ipsius. Sed differentia est inter primum et secundum modum, quod in primo quidem modo nihil omnino formatur per incubationem, sed totum ovum turbatur et corrumpitur, eo quod calor digerens in generatione tunc corrumpit humorem, sicut corrumpitur humor in apostemate : et ideo multum efficiuntur fœtida talia ova. In secundo autem modo formatur imperfecte ovum, et inveniuntur quaedam membra in ipso non completa et non conjuncta, sicut in animali quod patitur abortum ante compaginationem lineamentorum creaturae. Tertius autem modus corruptionis est ex corruptione secundinarum ovi, et ex corruptione filorum quae extenduntur per albuginem : tunc enim corrupta tela quae

<--- Page Split --->

continet vitellum, fluit humor vitellinus in albuginem, et confunditur unus humor cum alio, et impeditur ovi fecunditas : corruptis autem filis corrumpuntur venae et nervi creaturae et chordae, et impeditur via nutrimenti, et dissolvitur compago destructis chordis et ligamentis, et remanebit sine sensu destructis nervis. Quartus autem modus corruptionis est antiquitas ovi,eo quod tunc evaporat spiritus in quo est virtus formativa, et vitellus pondere suo penetrat albuginem, et decidit ad testaminlatere super quod jacet ovum.

Ex his igitur causis sterilia efficiuntur ova completa, sicut sunt ova venti. Ex secunda autem aliquando contingit, quod in corruptione humorum partes ignea combustae feruntur ad testam ovi, et respergunt eamdem, et fit ovum lucens in tenebris sicut quercus putrefacta, sicut accidit in ovo quod se vidisse testatur Avicenna in civitate quae vocatur Kanetercine in terra Corastem, et forte multi sunt alii modi corruptionis ovorum, qui sub istis de facili possunt comprehendi.

CAPUT III.

De tempore quo aves ovant et fovent usque ad exitum pullorum.

De tempore autem fecunditatis ovorum hoc sciendum est, quod quando gallina cubat in aestate, citius finduntur ova ad exitum pullorum, quam in hieme. In decem et octo enim diebus fota finduntur in aestate, et in viginti quinque finduntur fota in hieme : et hoc attenditur secundum climata calidiora et frigidiora, quoniam in calidis citius, in frigidis autem exeunt tardius.

Attenditur autem in hoc et virtus stellarum : quoniam in temporibus aequaliter calidis citius exeunt solo ascendente, quam solo descendente.

Adhuc autem luna post solis ascensionem crescente citius exeunt, quam eadem descendente, quamvis in aliis omnibus paria sint tempora.

Amplius autem quando tonitrua fortia veniunt in hora cubationis, quae non agunt in sensum et auditum tantum, sed etiam commovent aerem, ita quod concutiant ova, corrumpuntur tunc ova ex commotione, et praecipue si jam in eis formati sunt pulli : hoc tamen secundum

<--- Page Split --->

magis et minus nocet ovis diversarum avium : sed inter omnes aves magis dicitur nocere ovis corvorum, et ideo videntur anticipare tempus tonitrui, ovando et fovendo, ita quod semper videntur in Martio pullos educere. Videtur autem haec etiam esse causa, propter quam avis Diomedis, de qua supra diximus, fovet in hieme, et quaedam avium aliarum. Commotio enim tonitruit turbat praecipue humida et tenera, et facit in eis dislocationem et corruptionem, quamvis testam propter sui subtilitatem non inveniatur corrumpere. Animalia tamen qua ab Antiquis vocantur rabara et vuata, hoc est, se abscondentia, praecipue educunt pullos in aestate, et minus nocet eis tonitruus, quam aliis. Et quaedam illorum animalium, sicut dicit Avicenna, vocantur chychelinches, quae sunt aves composita ex anse re et struthione, qua etiam in aestate pullos educunt.

In omnibus autem avibus feminae semper magis inveniuntur circa ovorum custodiam, quam mares : quaedam tamen nullo modo custodiunt ea nisi per occultationem, nec inveniuntur fovere ea, sicut struthio, sed in loco calido ponit ea sub arena, ubi pulli per calorem solis vivificantur et exeunt : et ideo proverbium est, quod « duratur ad ova, quasi non sint sua : » haec enim avis exeuntes non pascit filios, quia per se statim nati comedunt, et fomentum matris non valeret eis, quia fere est sine plumis, et corpus pulli operiri non posset, et si operiret ipsum, pondere corporis gravaret. Quod autem dicitur visu fovere ova sua struthio, fabula est falsa : quoniam nihil cubat visu, sed forte raro incubans ad ipsa adspicit propter custodiam, et ex hoc vulgus imperitum puta quod visu foveat.

Amplius autem animalia inflativa quae inflatione et ventositate quadam ova concipiunt, et ideo inflativa dicuntur, et Graece vocatur zacorie, maxime ova venti concipiunt in autumno flante vento austrino : hic enim aperit corpora avium, et humectat et fecundat. Et tempore au-

tem autumni abundat in eis.sicca ventositas, et humor quidem concrescit calore venti austrini. Ventositas autem movet eum, et extendit genitalia : et tunc excitatur libido, et praeparatur materia generationis, et formatur in ova.

Quaedam autem aves segregatae a maribus etiam ova venti faciunt in vere, quando recipiunt ventum austrinum calore et humore moventem ad naturam generationis.

Adhuc autem aliquando ad tactum manus supra anum, et per confrontationem excitatur in avibus libido, quae attrahit materiam conceptus et formatur in ovum venti, sicut ex tactu mulieris in ore vulva semen adducitur infecundum.

Aliquando etiam ova, qua et ova venti concipiuntur, aliquando pullificant, quando post conceptum tactum fuerit a semine galli sive masculi. Contingit autem etiam ova ex coitu formata et concepta alterari ad sterilitatem ovorum venti, quando citrinum ad albumen per evaporationem caloris transmutatur. Ova tantum venti maxime ex vento concipiuntur in avibus. Rara enim corpora habent et aerea, et locum ani per quem concipiunt vento expositum : propter quod vento etiam moventur ad libidinem, et materiae generationis attractionem : sicut etiam mulieres vento austrino vulvas aperientes libidine coitus delectantur, et attrahitur eis menstruum. Fit autem hoc frequenter in avibus propter volatum et continuum cauda motum, propter quem etiam attrahitur semen ad matrices earum. Feminae enim avium testiculos habent super caudam, et in exteriori corporis, sed mares habent interius in loco ubi aliis animalibus siti sunt renes.

Gallinae autem veteres praecipue ovant in principio veris, eo quod tunc calido humido frigiditas complexionis earum temperatur. Gallinae autem juvenes ovant in aestate, quando superfluus humor exsiccatur in eis. O vant autem etiam in autumno.

Adhuc autem minoris sunt quantitatis

<--- Page Split --->

ova gallinarum juvenum quam antiquarum, propter nutrimentum quod in juvenibus maxime transit in substantiam corporis.

Adhuc autem gallina multum ovans et non cubans ova, infirmatur frequenter et moritur, eo quod non abstrahitur ab ovando,et ex ipsa per nimia ova educitur subjectum vitæ. Ea autem quæ cubat, infirmatur quidem ex affectu pullorum, quod ostendit acumen vocis : sed tamen sanatur per restitutionem humidì vitalis in ipsa, ex eo quod interim non ovat.

Adhuc autem gallina post coitum excutit se cum horripilatione, eo quod in concupiscentia transit per eam vapor faciens extensiones et alices in ea, sicut in homine quando languet desiderio coitus : quia concupiscentia pertingit ad sensibilia coitus, et tunc confricando se sæpe paleam accipit in ore et reponit quasi nidum componens : et eadem est causa de osculo avium, quoniam non osculantur, sed vapore libidinis excitato ante completum motum coitus confricant se faciendo sibi et augendo coitus delectationem : et hoc idem faciunt etiam quando ovant, eo quod tunc semen interius tangit nervos et delectat. Sicut etiam mulier prægnans plus delectatur in coitu quam illa quæ non est imprægnata, propterea quod semen conceptum movet nervos, et ideo quærit confricationem : et ideo gallinæ sedentes in nido sæpe rostro convertunt paleas, et similiter faciunt alicæ aves. Hac etiam de causa columbæ quæ calidiores sunt, tempore libidinis incurvant caudam ad terram, et trahunt eam supra terram, et ideo moventur ad invicem masculus et fæmina. Anseres autem et anatæs tempore libidinis natant in aquam, eo quod frigidæ sunt aves, et evaporaret ab eis calor coitus, si non restringeretur aquæ frigiditate : cujus signum est, quia homo surgens et exponens se frigori, fortius movetur ad libidinem ad mulierem accedens, quam ille qui in calore jacuit juxta mulierem.

concipiunt, sicut perdices ex semine vaporabiliter transfuso a mare in feminam : propter quod aliquando cum femina vertit anum ad masculum, et flaverit ventus a mare ad feminam, dicuntur concipere: ego tamen non credo quod illa conceptio fecundet, nisi forte ad ovum et non ad pullum : sed ad pullum exigitur receptio seminis in corporali humore transfusi. Quidam etiam probantes, quod evaporativum semen per dix mas transfundat, dicunt fetorem excitari a perdicibus tempore coltus ex vapore seminis transfusi, quod vaporabiliter transfundi dicunt. Sed hoc non est signum nisi fallax quod inducunt. Omne enim animal fetet post coitum, et præcipue femina : et hoc contingit ideo, quia calor coitus educit humidum, et multum corrumpit de ipso : et ille humor corruptus est, qui fetet : et ideo fetor ille est in genitalibus, quæ vaporosa sunt membra, et est similis fetori sudoris, sed acutior est in tanto quatum humidum seminale subtilius est humore sudoris ex parte passivi, et in tanto quantum calor coitus acutior est calore sudantis ex parte activi. Experta etiam probant non esse verum quod inductum est, quia perdices domesticas jam vidimus coeuntes sicut coeunt aves.

Adhuc autem vaporabilis exhalatio seminis non habet motum ad matricem feminae, sed potius dilatationis quando exhalat a gallo perdicis, sicut et alia vaporabiliter exhalantia ex aliquo.

<--- Page Split --->

ovi venti in matrice, aut in parte, aut in toto præter pellem et testam completam : tunc enim sociatur ei, et fecundat totum ovum, et immutat etiam hoc ovum citius secundum quod magis vel minus materiam in matrice præparatam invenit. Aliter enim est de avibus, et aliter de animalibus. Aves enim aliquando retinent intra se materiam ovorum diutius, et aliquando emittunt tardius : et hoc apparet in avibus quibus auferuntur ova, illæ enim post modicum ovant alia, que retinerent si ova priora eis ablata non fuissent : et probabile est, quod coitus quem iterant amissis ovis, ad hoc cooperetur : sed tamen nisi haberent quasi in thesauro ovorum materiam, non ita cito ovarent post amissionem ovorum : et quando non amittunt ea, non coeunt : et ideo non complentur, et forte consumitur materia eorum per calorem famis et calorem naturalem.

De tempore completionis ovorum, et de anatomia eorum et mutatione in formatione pulli.

Genera autem pullorum diversantur secundum tempus cubationis, et anatomiam ovorum. Ovum enim gallinae secundum quod a semine galli concipitur, ab undecimo die seminis concepti completur in quantitate et figura ad emissionem ovi, ut frequentius. Contingit tamen in gallinis duplex ovi conceptus. Unus quidem est a semine galli quod primum intra matricem concipitur, et attrahit materiam ovi, et format eam : sicut semen gressibilium generantium sibi simile, attrahit materiam conceptus : et ille conceptus formatur et perficitur ad ovi perfectionem ut frequentius in diebus undecim. In gallina tamen juvene citius completur quam in antiquis : et in climate calido citius quam in frigido : et in ea quae utitur nutrimento calido, quam in ea quae utitur nutrimento frigido : et sic est de aliis accidentibus considerandum, quae complexiones variant gallinarum. Alius autem est conceptus, quando sperma galli receptum, invenit materiam

Feminae autem pavonum et columbarum et plurium aliarum osculantur se ante coitum propter libidinem, ut citius pruritum inducant per conFRicationem, ut sepius diximus : et in tempore libidinis aliquando femina saltat super feminam, quando deest ei mas, sed non concipit ex hoc ovum fecundum, sed potius ovum venti, eo quod per conFRicationem sola substantia materialis ovi ad matricem congregatur : sed quando osculatur marem, tunc post modicum excitata libidine mas ascendit supra feminam, et coit, et fecundat ova ipsius. Sed tamen pavonis femina et columbe in hoc habent differentiam, quoniam mas colombus utitur ad coitum columba tempore quo fovet ova, et quamdiu parvuli sunt columbi : pavo autem mas etiam tempore quo fovet ova, utitur ea ad coitum : et ideo locum in quo cubat pavo femina ova sua, abscondit a pavone : quia coemdo super eam frangit ova. Dixit tamen mihi quidam valde expertus circa pavones, quod ex zelo pavonis contingit fractura ovorum : pugnant enim tunc pavo et pava pro incubatione ovorum ex

<--- Page Split --->

nimia ovorum dilectione : sicut etiam pro pullis ducendis pugnant grus masculus et grus fœmina : ita quod vidimus oculis nostris gruem marem dejicere fœninam gruem, et occidere rostro undecim vulneribus sibi datis, eo quod pullos abstraxit a mare ne sequerentur eum : et hoc accidit in Colonia, ubi sunt grues domesticæ pullificantes.

Generatio autem pullorum quantum ad ipsam ovi transmutationem et anatomiam est fere secundum unum modum in omnibus avibus magnis et parvis. Et hoc ostendemus in ovis magis notis quæ sunt ova gallinarum, de quibus sciendum est, quod habent tres pelliculas universales, quarum una est quæ exterius conjungitur testæ, quæ fere est sicut dura mater in capite hominis : et altera est intra istam quæ continet albuginem, quæ est sicut pia mater cerebri humani : et hoc apparet in ovis antiquis, quæ resederunt aliquantulum a testa retracta : in his enim oculo apparent prædictæ pelliculæ. Tertia vero est, quæ includit vitellum ovi.

In gallinis igitur postquam ova cubaverunt per tres dies, statim apparet ovi ad formam pulli mutatio : tamen in majoribus avibus erit hoc post plures dies : et in minoribus avibus quam sint gallinæ, erit hoc post pauciores dies, proportionaliter pensata quantitate. In spatio enim dierum trium in gallinis ascendit citrinum ovi versus acumen ovi, eo quod ibi est major calor et vis spermatis : et trahit ad se materiam cibalem unde accipit supplementum carnis, quam ponit inter nervos et venas : sicut supplementum accipit virtus formativa quæ est in spermatibus animalium generantium sibi similia, ex sanguine menstruo : propter quod etiam caro materialis est, quæ influit et effluit per augmentum et diminutionem et pinguedinem et maciem. Sic autem ascendente citrino ad acumen ovi, continuo ascendit tractum ad illum locum ovi, ubi apparet fissura in testa, quando egreditur pullus : hæc enim fissu-

ra fit in superiori parte ovi versus acumen ubi formatur caput et rostrum avis : et ubi postquam ascendit citrinum, apparet in albo ovi quasi gutta sanguinis : et illa gutta sanguinis primitus inter membra formatur in cor avis, quod statim ut formatur, spiritu plenum est ex calore digerente et formante humidum, in quo spiritu vehit se virtus formativa in formationem aliorum membrorum ex corde, qui exitus spiritus a corde non fit nisi per motum cordis secundum systolem et diastolem : et ideo tunc cor movetur : sed a principio tunc est lentus motus ejus propter multum humidum quod est in ipso, quod cito a calore vinci non potest. Motus autem hic relinquit supponens animam sensibilem : licet non tunc insit ut actus corporis organici præhabiti, sed sicut artifex in artificiato faciens et instituens organa, in quibus expleat vitæ potentias. De hoc tamen in sequentibus cum de generatione hominis agetur, erit aptior locus inquirendi.

A gutta autem sanguinis ex qua cor formatur, exeunt duæ via æ quasi venales et pulsatiles : et est in eis sanguis purior, ex quo formando sunt membra principalia, sicut hepar, et pulmo, et talia : et illæ via æ primo sunt valde parvæ, et crescunt continue, ita quod extendentur ad telas illas exteriores, quæ totam includunt ovi materiam, et ibi incipiunt ramificari divisione multa : sed una major earum apparet in tela quæ includit ovi albuginem : illa enim albugo valde est alba, et per venæ illius virtutem mutatur quasi in palearem colorem : et tunc via de qua diximus, procedit ad locum in quo formatur caput pulli, portans illuc virtutem et puriorem materiam, ex quibus caput formatur, et cerebrum quod est medulla capitis, et in formatione capitis formantur etiam oculi : et quia sunt ex humido aqueo quod vix completur calore primo, sunt valde magni turgentes ante caput pulli, et postea a modico tempore resident aliquantulum et deturgent diminuti propter caloris digestionem : et hoc totum

<--- Page Split --->

operatur virtus vecta per viam quae di recta ad caput, separatur et ramificatur a vena continente telam albuginis : et hujus signum est, quod qui frangit ovum in illo tempore, inveniet caput apparere in humore ovi, absque omnibus aliis in ferioribus membris. Prius enim in for matione pulli apparent partes superiores, eo quod sunt spirituales et nobiliores fa ctae ex subtiliori parte ovi, in qua magis potuit vis formativa : et tunc hoc facto una duarum viarum de quibus diximus, quod a corde oriuntur, ramificatur in duo : et una quidem pars ejus vadit ad spiritualia quae cor continent, et dividi tur in eis portans in eis pulsum et subti lem sanguinem, ex quo pulmo et spiri tualia formantur : et alia extenditur per diaphragma, et in extremitate sua clau dit in se citrinum ovi : et circa illud for mat hepar, et stomachum : et ideo ista dicitur habere vicem umbilici in anima libus, quoniam per illam trahitur nutri mentum in supplementum carnis, quae formatur in corpore avis : principium enim generationis radicalium membro rum pulli est ex albugine : sed cibus un de fit caro supplens vacuitates, est ex vi tello : et quando sic pertransierint de cem dies a principio cubationis in qui bus hujusmodi fiunt distinctiones mem brorum, erit pullus complete lineatus in omnibus membris suis : licet adhuc mem bra sua sint humida mollia : sed tamen omnes ejus partes apparent manifeste si frangatur ovum : et caput suum tunc est secundum apparentiam majus toto cor pore, eo quod humidum medullare cere bri adhuc non resedit : propter quod etiam in infantibus hominum capita etiam post generationem sunt aperta, donec ex siccatum fuerit paulatim cerebrum : et in eodem tempore oculi pulli non habent visum aliquem, eo quod non adhuc coa dunatum est in eis humidum : et si quis discooperuerit a tela palpebrae oculos in illo tempore, inveniet oculos nigros ma gnos, ita quod quantitatem fabae aequant, vel forte excedunt : et si frangatur tuni ca oculi, emanat ex eis humiditas alba frigida valde et aquea : et nihil duritiei vel glandulositatis invenitur in illa, eo quod non adhuc adunati fuerint humores oculi. Sed interiora instrumenta visce rum in illo tempore manifesta sunt in pullo : et tunc apparent etiam via venae les, quae extenduntur a corde ad oculos per telas capitis, et illae habent quosdam ramos, qui se extendunt ad citrinum, ex quibus nutrimentum asportatur oculo rum : et in hoc tempore citrinum est ma gis humidum et liquidum, quam sit quan do est in esse naturali ante cubationem : et hoc ideo fit, ut aptius possit fluere per subtiles vias venarum : et tunc mul tum ramificantur venae, et quaedam earum vadunt ad telam quae continet totum pullum, et quaedam etiam vadunt ad hu miditatem albuginis quae est inter duas telas dictas : et quidem crescente pullo paulatim et paulatim dividitur citrinum, et erit una pars ejus sursum in nutrimen tum superiorum, et alia deorsum ad nu trimentum inferiorum : in intermedio au tem duorum citrinorum est alba humidi tas, quae est radicalis humiditas membro rum in intermedio illo formandorum. Similiter autem sub citrino quod nutrit interiora, descendit albus humor, qui est sicut prior humor ovi, qui est radicalis inferioribus membris : et cum transeunt decem dies a perfecta pulli formatione de qua diximus, erit inferius in corpore pulli totum album, et de eodem album paucum spissum quoddam declinans ver sus citrinum, per quod sugitur nutrimen tum, et haec quidem est formatio pulli.

Situs autem telarum est secundum istum modum quem dicemus. Prima quidem tela, quae quidem non est testa, sed quasi dura mater defendens substan tiam ovi a testa, est in posteriori parte ovi interius, et per circuitum contingens testam. Alia autem quae est sub ista sicut pia mater, habet intra se albam rem hu midam, ex qua fiunt substantiae radica les membrorum pulli : et ipsa in genera tione est quasi secundina continens totum

<--- Page Split --->

pullum. Inter telam autem et telam, est humor indigestus qui rejicitur in formatione pulli : et tela interior separat pullum ab humido illo, quia in ipso impediretur formatio et completio ipsius : et post istas ambas telas invenitur citrinum in tela quadam sub pullo inferius, sicut versus naturalia pulli, remotum a spiritualibus ipsius partibus : et sicut diximus superius, citrinum illud vadit ad telam continentem pullum. Et ista omnia sunt intra telam exteriorem, quae sicut dura mater est : et cum his humidum quod est sicut virtus, quod rejicitur et tenetur intra duas telas exteriores usque ad exitum pulli. Post illud enim humidum est alia tela vice pia matris et secundinae, quasi ipsa intendat separare pullum ab illo relicto humido et rejecto : et sub isto humido quod in se continet haec tela, invenitur citrinum coopertum in alia tela ad quod extenditur umbilicus a corde, sicut diximus. In vigesimo autem die completam habet vitam pullus : et si moveatur ovum, quasi auditur interius fistula et sibilus pulli. Si autem frangatur ovum intra decimum diem formationis pulli, invenitur caput ejus super crus dextrum ipsius, et supra mirach complicatum, et alae ejus complicatae super caput ipsius : et in isto tempore tela exterior est sicut corium quoddam positum supra telam interiorem quae sequitur eam, ad quam superius diximus extendi unam duarum venarum a corde ramificatarum : et ista tela quae est post exteriorem, est in qua invenitur pullus.

Adhuc autem apparet etiam tela alia similis corio membranali, quae continet citrinum, ad quam diximus aliam venam cordis extendi. In isto enim tempore quod est formationi deputatum, venit umbilicus ex parte exteriori istius tertiae telae extensus a corde ad coreon, quod est tela membranalis ; et pars ejusdem venae quae est vice umbilici, apparet quasi continuata cum pullo apud intestinum involutum gracile, quod est sub stomacho, per quod sugitur quasi per mesaraicas nutrimen-

tum in isto tempore : et isto tempore pullus emittet superfluitatem valde humidam extra duas telas de quibus diximus, per foramen interioris telae versus anum pulli factum. Aliquando autem aliquod parvum superfluum ejiciendum retinetur in ejus interiori sub tela interiori : et est illa superfluitas alba et tenuis et intus et extra.

Cum autem completus est pullus, primo quidem citrinum est multum, et apparet etiam in exitu pulli in ventre ejus multum citrinum, et postea efficitur paucum : et cum tempus processerit et perfecte corroboratur pullus, dissolvitur totum citrinum, ita quod nihil apparet de ipso. Si quis enim pullo jam completo et perfecto findat testam, et findat etiam intestinum quod vicinatur citrino pulli, et venam quae est vice umbilici, in ventre quidem venae inferius in quo ambit citrinum, inveniet adhuc aliquid de citrino, sed residuum jam dissolutum est. Ante tempus autem illud pullus in ovo est quasi dormiens propter multum humidum capitis ejus : et tremunt oculi ejus, eo quod non adunatum habet visum : et non vociferat propter debilitatem et mollitiem organorum suorum : sed in suis oculis et in suo corde propter venas pulsantes invenitur ampulla elevata et depressa a spiritu pulsante quasi sit anhelans.

Iste igitur est modus generationis pulli. Multa tamen sunt ova non quidem venti, sed coitus, infecunda, ex quibus nihil generatur, sicut in antecedentibus diximus : et quando illa ova cubat gallina, non pullificant omnino : et similiter est in aliis avibus secundum proportionem ad ova gallinarum. Apparet autem hoc præcipue in columbis, in quibus sæpe invenitur alterum ovorum non pullificare : cum tamen columbæ multum coeant.

<--- Page Split --->

in terra nostra apparuit pullus anseris, qui duplicis fuit corporis, et habebat duo capita et quatuor pedes, et quatuor alas : et conjunctio fuit in dorso, ac si esset dorsum unum : et quocumque verteretur, erat ac si anser unus alterum portaret in dorso, ita quod dorsa verterent ad se invicem : quod accidit ex ruptura secundinae quae distinguere debuit unam gemmam ovi ab altera parte dorsi : et omnia alia membra erant integra, et salva, eo quod in formatione avis in ovo membra capitis et pedum et alarum convertuntur ante et non ad dorsum. Quaedam autem gallinae habent quasi in proprietate naturali facere hujusmodi ova duplicium gemmarum : et illae sunt quae habent matrices longas et largas, quae moventur in receptione seminis galli. Motus enim matricis facit spermatis divisionem : et tunc aut duo ova, aut unum duplicis gemmae concipiunt. Sic igitur se habet de ovis gallinarum.

De gemellis ovorum, et de numero ovorum diversarum avium, præcipue gallina, et columba.

Inveniuntur autem ova avium e quibus exeunt gemelli, eo quod duas habeant gemmas et duo citrina, inter quae est tela subtilis. Sunt enim gallinae quaedam, quae quasi faciunt ova gemellina, ita quod inventa est apud Macedones gallina quae decem octo fecit ova : et quando cubavit ea, ex quolibet eorum exiverunt duo pulli, ita quod sex et triginta produxit pullos ex decem et octo ovis. Et unus quidem gemellorum ovi frequenter est parvus, et alter magnus et perfectus : et multoties contingit parvum monstruosum fieri, vel utrumque : minor autem gemellorum fit monstruosus, eo quod virtus spermatis majoris fortius trahens corrumpit secundinas ejus, et aliquid forte materiae trahit ad seipsum. Cujus signum est, quia frequenter in aliquo membro deficit minor gemellorum. Uterque autem monstruosus efficitur, quando utraque trahendo dislocationem materiae facit in utroque : ex hoc enim contingit dispositio inordinata membrorum. Et jam

Omnes autem aves quae vicinantur naturae columbarum, sicut columba, turtur, palumba, et columba quae cavernarum dicuntur et nigrae sunt aliquantulum et in arboribus habitant, non ovant nisi duo ova, et raro tria sed tertium frequenter corrumpitur. Turtures autem et palumba ovant bis in vere : et si corrumpantur aut auferantur aliquando ova secunda, tertio aliquando ovant. Alia autem genera columbarum ovant multoties in anno, sicut diximus superius.

Amplius autem major pars generum avium ovare incipiunt post aetatem unius anni : columba tamen nata in Aprili vel ante incipit ovare in autumno ejusdem anni, si fuerit locus calidus, et copiosa habuerit pascua. Nec est avis qua pullificet sine ovis, licet aliquando non videantur ova quarumdam avium : aut forte propter occultationem, aut forte propter paucitatem earum. Columbae autem ut frequentius simul pullificant marem et fecminam : et quando ovant primo, ut frequentius ovant ovum mascu-

<--- Page Split --->

linum, et sequenti die femininum : et quando exeunt ova, ut frequentius primo die exit masculinum, et sequenti die femininum, vel citius, sed tamen post masculinum propter calorem majorem qui est in masculino quam in feminino. Adhuc autem columbus cubat ova de die frequentius, et femina de nocte. Et primum quidem ovum in utero completur in septem diebus, et postea fovetur per quatuordecim dies, qui sunt dies viginti et unus : et tunc finditur ovum, et exit pullus. In fissura autem ovi primo quidem columba parvula in ovo existens penetrat testam anteriori rostri sui, ita quod testa ibi elevatur ad quantitatem grani tritici, et postea dividit cam in duo, et exit pullus. Postquam autem exiverint mas et femina, parentes calefaciunt cos simul divisis temporibus : sed tamen femina magis sollicita est de eis quam mas, sicut et in omnibus aliis animalibus.

Columba: autem aliquando ovant decies in anno, et aliquando cubant undecies, et aliquando duodecies in calidis locis, sicut est Ægyptus : et de hoc diximus satis in antehabitis. Masculus autem columba: frequentius coit post unum annum. Aliqui tamen dixerunt turtures et columbas nigrescentes, quae vehicæ dicuntur, coire post tres menses : sed hoc rarissime contingit, et in his solum quæ ante tempus vernum vel in principio veris procreantur. Communiter etiam tempus impraegnationis in generibus columba similibus est quatuordecim diebus a prima ovi conceptione usque ad completam ovationem amborum ovorum : et cubant tunc per dies quatuordecim, et pulli complentur ab exitu ab ovo usque ad completionem alarum et volatus in quatuordecim diebus, ita quod extunc difficulter capiuntur. Dicunt autem quidam columbas cavernales quæ nigriores sunt et minores omnibus columbis, vivere per quadraginta annos. Sed compertum est apud nos columbam vivere per viginti annos : et raro vivit ultra hoc tempus. Columba autem quando

complet pullos, ovat iterum, ita quod inter unam ovationem et aliam sunt triginta dies : quia aliter non posset ovare singulis mensibus, sicut superius determinatum est.

CAPUT VI.

De cubatione et sollicitudine filiorum avium rapacium et aliarum.

Vultur autem qui Græec haraham vocatur, nidificat super montes ad quos vix ascendere potest homo : et quærunt rupes silicum planorum parietum altissimorum, et in foraminibus illorum altis nidificant. Et similiter faciunt herodii et falconum genera et aquilarum. Et ideo dicit Aristoteles, quod numquam invenitur nidus vulturis : sed hoc non est verum in terra nostra, in qua sæpissime multi nidi inveniuntur eorum. Pulli etiam juvenes hujus avis raro inveniuntur propter eamdem causam. Propter quod etiam Arotinius Poeta asserit, quod vultur in Græcia non pullificat, sed quod venit ab alia terra remota : et hujus signum dicit esse, quod nemo umquam in Græcia vidit pullos ejus, licet multi antiqui vultures in Græcia sæpe apparcant. Est autem avis hæc infausta sequens

<--- Page Split --->

exercitus quando strages futura est in eis aut pestilentia. Et hujus causam dicunt esse odoratum hujus avis : sicut nos in aliis scientiae naturalis in libro secundo de Anima determinavimus : nec hic repetere oportet. Hujus tamen causam scire difficile est : licet jam experimento compertum sit, quod illa avis sua congregatione post exercitum stragem indicat futuram. Non enim providentia futurorum in ave est ista : sed si quid est, oportet quod sit ab odoratu, aut ex instinctu stellarum. Divinitatem enim quam huic avi attribuunt augures, difficile est investigare. Si quid tamen est talium in hac et in caeteris avibus, in scientia augurum est inquirendum.

Vultur autem duo facit ova : quia plura nutrire non posset. Et est commune fere omnibus avibus rapacibus, et omnibus quæ carnes comedunt semel in anno facere pullos præter hirundines, quæ solae inter comedentes carnes, bis pullificant in anno. Et hoc dicuntur habere proprium pulli hirundinum, quod si quis perforaverit oculos eorum antequam aperiant eos, oculi iterum revertuntur et consolidantur.

Genus autem aquilarum ponit tria ova : sed ut frequenter non extrahit nisi a duobus pullos, secundum quod dicit Melissus in libro suo Animalium. Hic enim dicit, quod si extrahat ex tertio, ejicit ipsum a nido : et hoc jam compertum est ab aucupibus, quod aquila tres pullos habuit, et ejicit tertium a nido suo, eo quod graviter cubat et cibat tres. Cujus causam quidam dicunt esse, quod in tantum debilitatur cubando, quod non potest venari pullos aliarum avium, quod sufficiant tribus, sed vix potest procurare duos ex eis : incurvantur enim tunc ungues sui, ita quod ipsis parum rapere potest : et albescunt alæ suæ : et ex hoc gravatur nimis ad procurandum cibos tot filiis. Et quod mirabile videtur, avis quæ Græce kabim, Arabice autem cekar vocatur, quam Avicenna vocat kabin, accipit filium aquilæ ejectum, et nutrit eum :

et hoc apud nos, ubi tamen in montibus plurima sunt genera aquilarum, numquam potuit experiri, nisi quod rumor communis est, quod aquila quosdam ejiciat, et alia quædam parva aquila et nigra ejectos nutriat quando invenit eos : et cum nutriti sunt ab ea ita quod volare possunt, devorant alumnos suos.

Aquila autem per triginta dies ova cubare dicitur. Hoc enim tempus commune est cubationis ovorum omnium fere magnarum avium rapacium. Mediarum autem tempus cubationis est viginti dies, sicut milvi, et accipitris, et hujusmodi avium. Similiter autem aves magnæ non rapaces cubant triginta dies, ut anser, et cygnus. Quoddam autem genus accipitris, quod Arabice aucapinem, Latine autem accienser vocatur, ut frequentius non ovat nisi duo ova, et forte pullificat bis, ita quod faciet pullos semel duos, et semel unum in eodem anno. Avis autem rapax quæ Græce agulveos, Latine autem egonus vel egetinus vocatur, et est quoddam genus accipitris, aliquando pullificat quatuor pullos. Corvus autem niger numquam pullificat duos tantum, sed semper plures, et cubat ova viginti diebus : et cum omnes pascere non potest, ejicit aliquos. Aves enim magnæ quæ pullificant simul multos filios, ex consuetudine ejiciunt aliquos, sicut ciconiæ.

Amplius autem genera aquilarum non eodem modo nutriunt pullos, sed ut frequentius aves magnæ habentes caudas albas gravantur magis in cibando pullos suos, et citius separantur ab eis : et quæ habent caudam nigram, levius cibant pullos, eo quod communius habent nutrimentum. Omnes autem curvorum unguium rapaces quando vident pullos suos posse volare, ejiciunt eos a se, percutiendo alis, et cogendo exire de nido, et quando pulli completi sunt, non amplius sollicitantur de eis, sed potius stringunt eis rostrum et consolidant et ejiciunt. Avicenna tamen dicit, quod nati adhuc sequuntur parentes, et parentes

<--- Page Split --->

fugiunt eos, quod aliquando tam fugientes parentes quam insequentes filii, simul cadunt in retia aueupum. Dixerunt etiam aliqui experti, ut dicit Avicenna, quod aliquando morantur volando cum parentibus duobus annis, et in unum praedantur. Sed quod mihi dixerunt aucupes, et quod sum expertus. est, quod accipitres quos vocamus austures, et sperverii pullos suos volantes cibant fere per unum mensem, et postea a retrahunt se ab eis, et docent eos capere aves, sic quod parentes deferunt eis aves vivas et dimittunt coram eis, et incitant filios ad capiendum : et postquam perfecti sunt volatus ad capiendum, tunc abstinent ab eis. Aquilæ autem terra nostra non cibant filios suos, nisi in nido suo et postea educunt ad praedam, et communiter praedantur cum parentibus, et modicum abstinent ab eis parentes, Sed falcones cibant filios suos in nido, et cum volare possunt, educunt ad praedam : et cum praedam possunt arripere, ducunt eos longe valde a loco nidi sui, ita quod in loco nidi vix umquam comparent : et parentes eorum retinent habitationem. Ita narravit mihi falconarius, qui multos cepit falcones, quod etiam in eadem regione pater filium secum esse non permittit postquam perfectus fuerit ad praedandum.

Aquila autem magna quæ apud nos est, et herodius vocatur, raro apud nos invenitur habere nisi unicum pullum, licet duo faciat ova. Et hoc jam comperimus per sex annos continuos visitando nidum aquilæ cujusdam. Sed in talibus difficilo est experiri propter altitudines montium in quibus nidificant : nec potuimus experiri nisi desuper quodam submisso in fune maximæ longitudinis de rupe. Talis enim est usus apud nos eorum qui falcones et aquilas de nidis accipiunt.

Aves tamen carnes comedentes, sed curvum rostrum et curvos ungues non habentes, sicut est avis bachoac Graece dicta, quam non cornicem vocamus, co-

gitant de suis pullis magno tempore postquam evolaverint de nido : volat enim cum eis et dat eis cibum : et similiter facit fere omne genus avium corvini generis, sicut cocix et monedula et plura alia genera avium his similia. Cocix autem Latine vocatur avis, quæ majoris est quantitatis quam cornix, et habet rostrum magnum et album juxta caput, ubi sunt nares, et non comedit carnes : et hanc quidam graculum vocant. In lingua vero Germanica touch vocatur.

Est autem quoddam genus avium compositum ex duobus avium generibus, sicut gugulus major, et gugulus minor. Major enim gugulus componitur ex asture et palumba : quoniam rostrum et ungues et pedes habet similes palumbo : et caeterum corpus simile est asturi, nisi quod varietas pennarum in gugulo habet maculas nigras quasi rotundas : in asture autem sunt lineæ nigræ : et in volatu etiam assimilatur asturi : et hæc avis Graeco kakakom ab imitatione vocis vocatur. Aliquando enim quando conjungit voces, triplicat eas, et tunc profert sonum kakakom. Latine autem vocatur gugulus major. Minor autem gugulus componitur ex columba et sperverio, habens rostrum et pedes columbæ, et caetera corporis membra et volatum similia sperverio : propter quod vulgi opinio fabulatur gugulum majorem aliquando esse asturem, et e converso fieri de asture gugulum majorem, et gugulum minorem aliquando fieri sperverium, et e converso : licet hoc sit falsum. Causa autem dicti est, quod gugulus uterque occultatur in hyeme : et in illo tempore raro etiam apparet astur et nisus qui sperverius vocatur, et in aetate apparet utraque avis. Sed accipiter avis sive astur est curvorum unguium, sed non kakakom, neque in capite assimilatur accipitri, sed potius in duobus his videtur similis columbæ : sed in colore assimilatur accipitri, nisi quod in alis accipitris nigræ sunt lineæ, et in kakakom sunt macula quasi rotundæ. Sed sua magni-

<--- Page Split --->

tudine, et suo volatu gugulus uterque assimilatur accipitri magno et parvo, hoc est, asturi et niso. Sed opinio vulgaris hæc falsa est, quia in multis temporibus et in multis terris simul apparent ista quatuor aves : et videtur astur capere gugulum, et comedere eum. Et forte multi modi sunt hujusmodi gugulorum. Et nulli quidem gugulorum numquam inveniuntur in nidis propriis, neque gugulus invenitur umquam portare ad nidum : quia mos est suus pullificare in nidis aliarum avium. Sed mos majoris guguli est pullificare in nido palumbi, et mos minoris guguli est pullificare in nido parvæ avis quæ philomelam cantu imitatur, et habet quantitatem philomelæ, et nidificat in rosariis, et Germanice grasemuce vocatur. Aliquando tamen visa est ovare in nido aviculæ aquaticæ, quæ movens caudam vocatur. Propter quod Avicenna dicit se gugulum minorem in utriusque avis nido invenisse semel in ripa fluminis, et semel in arbore : et dicit se vidisse aviculas illas cibasse gugulum et in nido et in terra : et cibaverunt cum cibo vermiculorum, qualem cibum pullis suis ferro consueverunt. Cum autem isti modi gugulorum ovant in nidis avium illarum, primo sorbent ova illarum avium, et postea sua ponunt in locum illorum : et ideo aliæ aves fere omnes impugnant gugulos, sed occulte accedunt ad eos. Et guguli non faciunt nisi unum ovum vel duo ad plus. Iterum autem quando pullus guguli majoris nutritur a palumbis, est pinguis valde et bonæ carnis propter nutrimenti convenientiam : et in hoc convenit cum pullis accipitris qui sunt valde bonæ carnis, eo quod carnibus et bonis cibis nutriuntur.

Invenitur autem unum genus accipitrum, quod suum nidum facit in locis valde altis inaccessibilibus : et ideo raro ejus pulli auferuntur, et hoc præcipue faciunt herodii apud nos, qui nidificant in parietibus montium altissimorum in Alpibus, ita quod non est accessus nisi

per funem aliquis submittatur a vertice montis : et hunc oportet ligari in sporta profunda fortibus vinculis, ne ab herodiis antiquis dejiciatur : et oportet multos homines desuper montem submittere sagittas et ictus lapidum super antiquos herodios, ne lacerent carnes ejus qui submissus est ad capiendos herodios juvenes. Multæ autem aliæ aves faciunt nidos comportando sarmenta, sicut diximus de columbis, et cubant successive aliquando mas, et aliquando femina : sed tempus cubationis masculi est minus quam tempus quo cubat femina : non enim cubat mas nisi tempore quo indiget femina ad sui cibationem. Sed feminæ avium kanebralium, hoc est, earum quæ sunt de genere gallinarum et anserum, solæ cubant pullos suos absque maribus : et postquam incipiunt cubare, non recedunt a cubatione ovorum suorum nisi tempore modico quo cibum accipiunt.

Aves autem lacunales, ut sunt anates, et anseres, et cygni, pullificare consueverunt inter arbores et herbas virides juxta profundum aquarum : et tamen semper stant cum pullis suis non recedentes ab eis, eo quod in illis locis cibi sui est copia in seminibus herbarum et in ipsis herbis aquaticis.

Adhuc autem feminae corvorum nigrorum sola cubant ova sua : sed mares ducunt feminis cibum ad nidum : quod non faciunt mares gallinarum et avium aquaticarum. Femina vero avis quæ Graeæ baryem vocatur, quæ est palumbus, incipit cubare ova a medio die et continuat usque mane sequentis diei cubationem : et mas cubat a mane usque ad meridiem. Avis autem quæ cubeg vocatur, facit ex ovis suis duas acies : et femina cubat aciem unam, et masculus cubat aliam aciem, et cum exiverunt pulli, uterque sollicitatur de eis quos ipse cubavit : et postea illis adultis, iterum mas coit cum femina, et pullificant dividendo acies ovorum sicut prius.

Pavo autem dicitur vivere viginti quinque annis et pullificare quando est

<--- Page Split --->

trium annorum, et deinde colorantur ejus pennæ melius. Cubat autem ova sua per triginta dies sicut aves magnæ de quibus supra diximus : hoc enim tempus est quo luna accessu vel recessu ad solem perficit periodum, et quatuor modos temporum. Post triginta autem dies aut circa hoc finduntur ejus ova : et non pullificat nisi semel in anno. Ovat autem duodecim ova, aut parum minus : et interpolate ponit ova, ita quod post unum ovum stat duobus diebus, aut tribus, et tunc ponit aliud : non enim ovat consequenter sine interpolatione. Et prima quidem vice quando pullificat, forte facit octo ova, et frequenter ovat ova venti, et ideo paucos facit pullos. Et in terra nostra non sunt nisi quinque vel sex facti simul. Coitus autem pavonis est in vere, et post vernum tempus statim ovat : et ejicit pennas, quando primo arbores folio incipiunt fluere. Nascuntur autem iterato pennæ ejus quando arbores primo folia habere incipiunt. Ab aliquibus autem ponuntur ova pavonum sub gallinis, et cubantur ab eis, eo quod, sicut diximus superius, pava a pavone ascenditur

interim cum cubat ova, et franguntur ova a strepitu coeuntis : et ideo etiam feminae nidum abscondunt a masculis. Et similiter faciunt feminae multarum avium agrestium, et cubant ova sua solæ in locis occultis. Quando autem ova pavonum sub gallina ponuntur, non sunt ponenda nisi duo, eo quod vix amplius extrahi potest a gallina pullus pavonis : et oportet quod homo sollicite observet ne gallina dimittat cubationem ovorum illorum : quia hoc est gallinis aliquibus proprium, quod ad tempus cubant, et tunc cubare non curant : et tunc oportet quod cogantur ad cubandum per frequentem ad ova reductionem, et quod cibentur super ova, et quod multum macerentur.

Omnibus autem avibus convenit, quod testiculi eorum crescunt tempore coitus : et earum testiculi quæ sunt majoris coitus, magis crescunt : tunc enim inveniuntur majores habere testiculos, sicut cubeg, et gallinæ. Quando autem non coeunt, habent testiculos parvos.

Iste igitur est modus pullificationis.

<--- Page Split --->