TRACTATUS II
In quo declaratur in quo tempore animalia spermatizant, et de formatione partus eorum.
CAPUT I.
De tempore in quo spermatizant animalia.
His habitis, tempus aetatis in quo pubescunt animalia et potentia fiunt ad conceptum et partum animalium, determi-
nandum est : hoc enim est tempus coitus eorum, quia ante illud et post ipsum non sperm atizant. Est autem hoc diversum in diversis secundum genera et species animalium. Non enim in omnibus exitus distillatio sperm atis est in tempore uno et eodem, sed potius in diversis temporibus. Eodem autem modo et filiorum animalium dispositio diversatur secundum aetatem parentum et eorumdem diversitatem. Primum enim sperma quod ex animalibus exit in principio aetatis coitus, modicum est valde, eo quod non adhuc natura multum ponit in semine, cum incrementum necdum ad plenum steterit : et iterum quia necdum viae adhuc sunt ampliatae, per quas ad inguina descendit : et quia ipsum sperma necdum adhuc debitam adeptum est maturitatem : sed est adhuc aqueum, cujus calor non est acutus, sed fractus in humido aqueo : et propter istas tres causas si contingat ex ipso impraegnationem fieri, nasectur partus debilis habens fragile corpus. Hoc autem, ut frequentius, apparet in hominibus et quadrupedibus et modis avium. Aetates enim animalium quae coi-
<--- Page Split --->
tu generant et generantur, in majori parte sunt convenientes in qualibet specie una omnibus individuis : et si contingat fieri variationem in ea, erit raro et in paucis. Est enim omnium individuorum tempus spermatizandi unum, nisi contingat in paucis per occasionem aliquando transgredi vel citra remanere. Propter hujusmodi enim occasiones aliquando accidunt mirabilia et prodigia tam circa partum quam circa parentes, propter necessitatem naturae praeter legem communem occasionatam.
Generaliter autem in omnibus maribus est verum, quod sperma tunc descendere et distillare ad exitum incipit, quando vox est in mutatione. Omne enim animal mutat vocem et grossiorem et acutionem acquirit in statu maturitatis, quam habuit in annis infantiae et juventutis.
Est autem et aliud spermatizationis signum, mutatio videlicet instrumentorum sive organorum coitus, sicut quod pilosa efficiuntur inguina, et grandescunt instrumenta, et quod desiderio coitus incitantur : sic enim mutantur in figura etiam secundum adspectum. Similiter autem in feminis tumescere et subigi incipiunt mamillae et pili in pectine multiplicari. Et in homine quidem exitus est et descensus spermatis post completionem duorum septenniorum, sed sperma adhuc est modicum et tenue aquosum : conveniens autem est et bonum in tertii septennarii complemento : tunc enim ut frequentius stat aut fere stat longitudinis diameter, et corpus incipit inspissari secundum diametros latitudinis et profunditatis : et ideo etiam tunc sperma spissius et glandulosius efficitur, et suus calor efficitur calidior superflua in ipso exsiccata humiditate : propter quod convenientius est ad generandum. Est autem et hoc circa quantitatem spatii et arcus super quem conjunctio fit minor Jovis et Saturni de novo signo in novum signum, quae conjunctio individuis significat mutationem, sicut tetigimus in libro de Causis proprietatum elemento-
rum et planetarum. Sed causa perfecta et ratio de hoc redditur in scientia astrorum, et tunc in somnis pollutiones incipiunt multiplicari, quae non apparent in aliis speciebus animalium, eo quod non abundant tantum in spermate, tum propter cibi defectum, tum etiam propter complexionis duritiam et siccitatem, tum etiam ideo quia substantia spermatis transit in ipsorum polisitatem, vel pennositatem, vel squamositatem, aut in testas. In quibusdam enim aliorum animalium ab homine nulli omnino sunt pili, sicut et in hominibus quibusdam pili nulli sunt omnino, qui frigidi sunt et clausuram patiuntur in poris, nec evaporat humidum eorum in pilos. In quibusdam autem animalibus et hominibus sunt quidem in anteriori corporis pauci et rari sicut in inguine : sed in posteriori sunt aut nulli, aut debiles omnino, quoniam in anteriori erit exitus et descensus humidarum superfluitatum, et ideo ibi aliqui pili nascuntur, sed non posterius, et sunt frigidi, quorum sperma infecundum est ad generationem. Vox etiam mutatur in tempore pubertatis in quibusdam animalibus et hominibus, et fit ut frequenter et in pluribus sonorior et grossior propter pulmonis confortationem et exsiccationem et indurationem trachea arteriae : et hoc est signum quod etiam tunc calore terminante humidum fit motus ad luxuriam : et hoc in multis animalibus manifestatur per mutationem dispositionis quorumdam membrorum ipsorum genitalium, videlicet sicut diximus superius. Et haec sunt signa manifestantia, quod sperma tunc est conveniens generationi.
Vox autem fecminarum acutior est et mollior et debilior vocibus masculorum ut in pluribus : acutior quidem propter viarum stricturam quam operatur constringens complexionalis frigiditas, mollior autem propter instrumentorum humiditatem, et debilior est propter fellis sive pulmonis debilitatem et resolutionem. Propter easdem autem causas acutior et
<--- Page Split --->
debilior et mollior est vox juvenis, quam ejus qui jam in statu maturo est aetatis : strictae enim et humidae sunt viae vocis in juvenibus, et pulmo mollis et debilis. Et eadem est causa quod vox infirmantium acuitur, quia siccitas stringit vias, aut forte intemperata frigiditas aut humiditas opprimens. Et hoc quidem est in multis animalibus, non tamen in omnibus : vox enim cervorum masculorum est grossior et altior vocibus cervarum feminarum. Et mares quidem tempore coitus multum vociferantur. Fecmina autem cervorum multum vociferant, quando timent. Voces etiam canum quando perveniunt ad robustam aetatem, altiores sive sonoriores fiunt et grossiores : et hanc similiter diversitatem habent voces equorum et hinnitus eorum : equae enim vicinae nativitati et spermati, vociferant debiliter et hinniunt, et mares similiter : sed quando in processu juventutis firmantur, vox major sive grossior efficitur : et hoc est tempore coitus, ita quod etiam tempus coitus clarificat eis voces : pracipue tamen hoc accidit equae ut ex coitu clarificetur vox ejus post infantiam suam. Amplius autem equi periodus vita est viginti annorum, et post incipiunt destitui et debilitari.
Licet ista quam narravimus sit vocem diversitas in genere animalium : non tamen in omnibus individuis ejusdem speciei vel generis est secundum unum et eumdum modum : sed et nec in omnibus generibus et speciebus accidit hoc quod diximus, vaccæ enim grossiorem vocem habent quam tauri non castrati, et præcipue vaccula sive vitula : bovulus grossiorem habet tauro magno. Voces autem taurorum mutantur et grossantur, quando ementulantur : et horum causa supra est assignata, nec oportet hic dici, nisi quia melancholia animalis est in causa, quæ magis vincitur in juvene quam in perfecto animali, et magis vincitur humore feminae laxante quam calore maris potius indurante : siccitas enim stringit vias vocis, et ideo
fit exilis. Ementulatis autem tauris redit inducens humidum frigiditas complexionalis : et tunc voces fiunt grossiores.
Amplius autem arietes et capri coeunt quando sunt unius anni, et præcipue caprorum mares in illo tempore moventur ad coeundum. Est autem diversitas inter filios caprorum et aliorum animalium : quoniam eo quod hoc animal est siccæ complexionis, filius quem primo generat antequam coitu et ætate exsiccetur, est mollior, et fit fortior et grossior corpore omnibus postea generatis. In aliis autem multum humidis animalibus, sicut in ovibus, et porcis, oppositum est, et etiam in hominibus : hoc enim dato quod caper venerit ad ætatem in qua generare potest, erit temperatius in ipso quod primo descendit, quam quod postea. In humidis autem e converso est usque ad ætatem in qua declinare incipiunt.
Amplius porcus saltare cum effectu incipit porcam, post octo menses. Porca autem quæ est unius anni, concipit, et parit : quoniam citius completur mas quam femina, propter calorem qui melius phlegma viscosum quod in illius animalis dominatur complexione, dissolvit in masculo quam in femina : tamen quod ex spermate porci masculi generatur ante annum, est debile valde propter spermatis parvitatem et aquietatem. In quibusdam tamen regionibus valde calidis et siccis porcus post quatuor menses saltat, et porca parit post sex menses. In quibusdam autem frigidis et humidis incipiunt saltare porci post sex menses, et feminae post quatuordecim concipere et parere, et in statu virium et substantia durant usque ad tres annos : et in hoc tempore desiccato superfluo humore sunt filii meliores.
Canis autem, sicut diximus, saltat forte post octo menses, frequentius post unum annum : masculi tamen canum propter calorem complexionis et siccitatem moventur ad coeundum ante feminas. Femina autem a tempore impraeg-
<--- Page Split --->
nationis per sexaginta dies habet in utero : et si prius pariat, erit partus debilis, in quo tempore perficiuntur quatuor auges lunae : quoniam in quolibet mense luna bis est in auge : et sic aut una mutat semen, et secunda format et distinguit, et tertia dat quantitatem, et quarta indurationem et confortationem. Omnium enim partus viventium maxime causatur a motibus lunae, et praecipue transmutationes humiditatum corporum animalium. Catula autem a tempore coitus sui incipit concipere in spatio sex mensium : quia in illo tempore confricatione et delectatione in motu matricis incipit cum abundantia venire semen, et sanguis menstruus ad matricem.
Equus vero primo coire incipit quando est duorum annorum, aut forte trium : et quidquid generatur ab eo post aetatem trium annorum, fortius erit et melius usquequo fit viginti annorum, qui est arcus per quem conjunguntur minori conjunctione Jupiter et Saturnus, qui arcus mutationes efficit in praecipuis animalibus perfectis. Equus tamen masculus saltat aliquando usque ad triginta annos : et equa concipit qualitercumque debiles fectus usque ad annos quadraginta, quod tempus fere est tota sua vita. Equus enim mas propter multum suum laborem et coitum communiter non nisi usque ad triginta et quinque annos vivere consuevit. Antiquitus tamen inventus est equus vixisse septuaginta : et temporibus nostris fuit miles residens in cuastro Namurcensi, qui cum ego praesens essem ibidem, habuerat dextrarium quadraginta et amplius annorum, et erat omni tempore illo fortis ad praelia.
Asinus vero melancholicum animal coit post triginta menses, qui sunt unus mensis Saturni : non tamen generat antequam compleat tres annos, nisi valde raro et debilem fœtum generant, tamen plures eorum postquam compleverint duos annos et dimidium : et hoc est tempus conceptus et partus multorum quadrupedum. Aliquando tamem unius anni
generat fœtum de asina perfecta secundum aetatem, qui supervivet et debilis erit : et hoc idem forte faciet vacca quando erit unius anni, et forte supervivet filius sive partus. Sed hoc accidit valde raro : trium enim annorum vel circa hoc tempus deputatur generationi talium animalium perfectorum quadrupedum ut frequentius : quia in illo tempore cum Saturno, qui nulli planetarum conjungitur per applicationem corporum et luminis applicantur pluries omnes planetæ leviores, et unus de gravioribus, mas videlicet bis applicatur eidem : ex quibus applicationibus, ut Plato tradit, confortantur vires complexionales in eis ut sint potentes ad generandum. Deest autem applicatio Jovis sola : quia hoc animali debetur perfectissimo ad sui seminis perfœtam maturitatem : hoc autem animal est homo.
Homo enim masculus circa triginta annos habens semen perfecte maturum potest generare usque ad septuaginta annos, et raro a valentioribus protenditur haec virtus usque ad octoginta annos. Mulier autem concipit et parit usque ad aetatem quinquaginta annorum : et hoc raro accidit : in paucis enim accidit hoc mulieribus. Inventa est tamen mulier temporibus nostris in Germania, cujus primogenitus excessit ultimo genitum spatio quadraginta annorum. Quod autem frequentius accidit in viris est, quod generant usque ad sexaginta vel usque ad sexaginta quinque annos : et mulier valida esse consuevit ad conceptum et partum usque ad quadraginta vel usque ad quadraginta quinque annos qui sunt duo arcus minoris conjunctionum Jovis et Saturni, vel parum plus. Et hoc idem tempus est tempus declinationis in eis, sicut in sciencia de Ætâtibus præscriptum est.
Oves vero pariunt usque ad octo annos : et si bene in bono pastu custodiantur, pariunt usque ad annos undecim quod tempus communiter loquendo est fere tota vita ejus. In quibusdam tamen terris
<--- Page Split --->
maritimis in quibus sicca et salsa habent pascua, vivunt per viginti annos, et pariunt.
Capri autem propter siccitatem quando coeunt, malam habent carnem, propter pinguedinis paucitatem, et suorum corporum exsiccationem : et ideo qui curare volunt carnem hircinam, in juventute castrant hircum : et cum castratus fuerit trivius edunt eum, et tunc est caro ejus delectabilis, eo quod frigiditate et humiditate temperata efficitur bona. A proprietate tamen speciei habet sanguis ejus frangere calculum, quando hircus ipse fuerit pastus petrosilino, et potatus vino, et a proprietate naturae habet mollificare adamantem, ita quod fit mollis sicut ovum tremens. In se autem post coitum caro ejus sicca est. Et ideo antiqui Graeci vocant ipsum vitem siccam, vel vitem sterilem, eo quod ad multa valeat culta, sed inculta fit inutilis sicut vitis sterilis.
Amplius autem aper sive porcus agrestis coit quando fuerit trivius : sed quod generatur ex ipso post aetatem senectutis, malum est et pauci corporis. Adhuc autem porcus agrestis quando primo coit cum porca aliqua, ante quam non coivit cum alia, generat fœtus bonos. Si autem primo coivit cum alia, fiunt ex secunda fœtus sui numero pauciores, et minoris corporis, et habet hoc proprium, quod ad esum secum non admittit porcos que non sunt nati ex ipso : et si junguntur cum eo, rixatur cum eis : et hoc experti fuimus in apro quem domesticavimus. Adhuc autem porca puerpera a virginitate sua facit parvi corporis fœtis, et cum pervenerit ad quindecim annos non pariet ultra, nisi fuerit valde carnosa, et in deliciis educata : tamen porca multum pinguis, post partum est pauci lactis. Adhuc autem meliores sunt fœtus qui nascuntur ex ea in juventute : quia multum diversantur secundum tempora : quia communiter meliores sunt qui fiunt in hieme, et pejores qui in aetate : quia aestatis partus est intemperate humidus.
In tempore autem imprægnationis coit porcus omni tempore nocte et die, sed præcipue coit in mane in hora sanguinis. Si autem mas non valet coire propter provectam ætatem, tunc mas declinat a porca, et porca saltat marem, et provocat eum, et coibit cum pluribus, et imprægnatur a quolibet qui coit cum ea : et signum delectationis ejus in coitu est, quando dimittit auriculas : et nisi imprægnetur, iterum et iterum, luxuriabit.
Canes vero non desiderant coitum nisi in tempore statuto in sua vita, et hoc est quando pariunt ab uno anno ætatis usque ad quidecim vel decem et octo annos in majori parte, et pauci usque ad viginti annos.
Cameli vero de numero sunt animalium retro concumbentium et generantium : quoniam mingunt retrorsum tam mares quam fœminæ, et zabot, hoc est, determinatum habent tempus sui coitus. Coire enim incipit postquam compleverit triennium. Habet autem fœmina in utero per duodecim menses, qui sunt annus solis, et post partum quiescit per annum, ut iterum semine impleatur corpus quod per semen est exinanitum.
Elephas vero fœmina post decennium incipiens coit usque ad quindecim annos. Elephas autem mas coire incipit post quinquennium, et præcipue in vere. Fœmina autem post partum quiescit per triennium, et fœtus ejus in quantitate quando projicitur, est sicut vitulus duorum aut trium mensium : et quando imprægnata fuerit fœmina, omnino non tangitur a masculo. Habet autem in utero per biennium. Equa autem et asina per duodecim menses sicut camela.
Hæc igitur de coitu et conceptu animalium terrestrium dicta sint. Ad ista enim quæ hic dicta sunt, etiam alia per similitudinem referuntur.
<--- Page Split --->
Et similiter omnino generat halzum : quoniam in principio veris, sicut diximus, parit quiddam simile melli, et deinde ejicit quidam mucilaginosum in terram : et ex illo generantur filii parvi ipsius : et hoc compertum est, quia saepius a murilegulis sic inventi sunt antequam formae propriae acciperent complementum. Hoc animal a quibusdam Antiquis vocatum est coccus bis tinctus propter sui ruboris intensionem. Aliquando autem substantia quam ponunt, est similis racemo, quando est involuta in seipsa propter loci stricturam in quo projicitur. Genera autem hujus animalis sunt multa valde. Quædam enim horum sunt magni corporis quæ sunt in mari quod dicitur Chearceri, quod quidam dicunt esse Indicum. Quædam autem sunt parvi corporis, quæ sunt in Halbunom juxta terram Indicam : et quæ sunt intra mare, sunt magna pulchra, et flos tincturæ eorum ut in pluribus est niger : et quæ sunt prope lapides et terram, sunt parvi corporis et rubei coloris. In parte autem meridiei versus tropicum Cancri sunt rubei, et colliguntur in vere : quoniam tunc incipiunt colligere quiddam, quod est sicut cera mollis, et in tempore ortus Canis, quod est circa medium veris se abscondunt, et tunc non pascuntur. Flos aut tincturæ horum animalium est inter collum eorum, et membrum quod sequitur collum ex parte corporis eorum : ibi enim est humor qui vocatur flos ipsorum. Hoc autem animal applicat florem ventri suo cum tela quadam alba, in qua est flos ejus, et aliquando ipsum animal ejicit telam illam, et cum expresserit aliquis ipsam telam, non tingitur manus ejus per telam quæ ejecta est, quia tunc flos periit. In tela autem illa est via quædam similis venæ, et in illa sola est flos, et residuum quod est in pelle, est simile alumnii : et quoniam valde difficile est auferre testam, ita quod non abscinditur pellis dicta, et præcipue in parvis quæ conteruntur cum suis testis, ideo frequenter effunditur humor in confractione concharum. A magnis au-
CAPUT II.
De modo generationis eorum quæ per coitum vere non generantur, quæ sunt quædam ostrea conchilia.
Tempus autem nunc requirit determinare dispositionem coitus et partus animalium aliorum, sive ex coitu, sive non ex coitu generentur : et primo de his quæ duræ testæ esse dicuntur inducamus. Iste enim modus non videtur omnino coire. Barchora vero quam nos purpuram vel muricem vocamus, qui est unus modus ostrei conchilii sic dictus, eo quod purpura suo humore coloratur : propter quod etiam murileguli in legibus vocantur hi qui hoc ostreum colligunt. Similiter autem hoc quod vocatur halzum, quod est aliud genus ostrei, conjungunt se tempore veris ad unum locum, et pariunt quiddam ex se producentes simile melli : sed non est ita tenue sicut mel, sed est sicut res quædam coagulata quæ facta sit ex testis ovorum aut ex ciceribus albis : et illud non habet viam apertam aliquam, et tamen barchora non generatur ex illo, sed sicut etiam alia animalia duræ testæ, crescit et creatur ex limo et putredine substantiæ illius.
<--- Page Split --->
tem melius auferuntur teste a flore, et tunc separatur collum a membro sequenti, quod experti macholon Graece vocant, eo quod flos est inter haec duo super membrum quod communi nomine venter sive stomachus appellatur. Murileguli autem student ut conteraut eas vivas : quoniam si praemoriantur ante contritionem, ejiciunt florem, et ideo praeservant hoc custodiendo murileguli. Haec igitur sunt accidentia et proprie convenientia barchore et halzum marinorum. Omnia enim haec genera cooperatorium habent testeum a nativitate, et pascuntur emittentia inferius sub cooperatorio membrum quoddam quod est in eis loco linguæ. Et hoc membrum in barchora sive purpura est majus digito hominis, et per ipsum pascitur : et hoc est membrum adeo durum, quod per illud perforat testam halzum sive cocci, et comedit eum. Barchora autem et halzum fere durant in vigore per sex annos. Est autem et aliud ostreum quod Graece vocatur moron sive molym, ut quidam dicunt, et hoc parat sibi domos sicut sunt domus cere.
Quoddam autem aliud genus est ostrei, quod labìmtane vocatur, et hoc sustentatur in quolìbet loco, ubi est limus et lutum : quia etiam ex limo et luto est principium suæ generationis, et hoc apud nos proprie limax vocatur. Conchæ autem quæ colge vocantur et chimen et solinem et hactanem, sunt in locis arenarum, ex quibus suæ generationis habent principium. Conchæ autem quædam virides quæ lute vocantur, generantur ex lanugine quadam viridi, quæ aliquando in locis invenitur arenosis. Et iste modus animalis est animal valde parvum, de quo dicitur quod custodit alia quædam ostrea quibus adhæret. Et quidam dicunt, quod hoc est quod vocatur barcorim, et dicunt quod est de genere cancri parvi : et si ostrea quibus adhæret, amiserit ipsum, cito corrumpuntur. Et narravit mihi unus de expertis in talibus, quod est cancer parvulus valde per ligamentum quoddam alligatum ostreo inter concham,
et stat supra concham, quando pascitur ostreum praeservans ne aliquod animal intrans concham devoret ostreum. Cancer enim videns venire aliquod talium animalium redit in concham et tunc ostreum claudit concham : praeservat autem praecipue a polipo. Polipus autem sagacitate mirabili pede anteriori complectitur lapidem, et retro illum contractus absconditur, quem cum concha aperitur, intra concham ponit, ne claudi possit, et tunc intrat et devorat ostreum.
Universaliter autem sciendum est omne dure teste animal per se absque coitu generari in limo vel arenis, et diversatur secundum limi ex quo generantur diversitatem et arenarum : et quod ex limo generatur, dicitur generali nomine hastime. Quod autem generatur ex arenis, communi nomine suo vocatur urtica maris. Quod vero de genere concharum invenitur in fissuris lapidum, communi nomine vocatur ruma et palvane. Quod sonat conchas et testudines, et quod natat super aquas, communi nomine dicitur ostreum ladomen, hoc est, pecten, et a quibusdam vocatur vitta. Et omnes isti modi testarum crescunt cito, et praecipue barchora sive purpura, et id quod vocatur hartacom : haec enim completur in uno anno.
Amplius autem cancri albi generantur intra testam animalis quod est dure testæ, et maxime in ostreo quod vocatur nolym. In ostreo vero quod bice vocatur, generatur id quod dicitur ciobita, et sunt aliquando in eo quod dicitur hacthabom, et in eo quod lastane vocatur, et non crescunt omnino, sed remanent secundum unam suæ quantitatis dispositionem : et experti venatores talium opinantur hoc cum ipso animali generari.
Animal vero ostrei quod dicitur chactenem, uno tempore latet in arena, et non apparet sicut animalia quæ se per tempus quoddam occultant. Astarym autem generantur, sicut diximus : sed ex specie ejus est quidam modus in pelago, et quidam alius modus ejusdem est in ripa, et
<--- Page Split --->
tertius modus ejus est in luto, et quartus in arena. Adhuc autem quidam hujus a loco suo movetur, et quidam non. Illa autem quae moventur a loco suo, sunt sicut ea quae dicuntur celeti, quae Latine percelii dicuntur, et habent simile radicibus ex quibus crescit ex terra. Modus autem qui dicitur soliner, et qui vocatur thia, oriuntur sine radicibus : et tamen si moveantur a suis locis, moriuntur.
Animal vero marinum quod dicitur stella, est calida natura valde, et est testeum, et caro intus est parva, et testa durissima extra, et habet figuram stella, et quando transglutit aliquod animalium parvorum minorum se, quantumcumque cito extrahatur de ventre suo, invenitur quasi bis sit coctum, hoc est, ac si sustinuerit duas bullitiones. Opinantur autem quidam, quod in mari quod vocatur Oriom, quod Rubeum mare vel forte verius Orientale vocamus, est modus hujus animalis magnus, et ejus adspectus est similis stella formata. Et isti modi praecipue sunt in Orientis partibus ad Meridiem regionis qua vocatur Karabe.
CAPUT III.
De cancro ostreico conchilio, et de generibus spongiarum qua e gamen Graece vocantur.
Cancer vero parvis generatur ex terra et limo, et intrat loca sive domos vacuas testarum aliorum animalium : et cum aliquantulum creverit, mutabit se ab illo loco usque ad testam majorem, et venit in testam ostrei hinitym vocati, et ejus quod vocatur hasturbjom, et hujus quorum concha sunt majores : et aliquando intrat in halzum et manet in co, et crescit, et deinde iterum mutatur ad aliud majus. In omnibus autem his sicut generatur animal testeum, ita generatur etiam ejusdem modi animal carens testa, ut gamen quod spongiam sonat, et hacynda qua generatur in fissuris lapidum aquaticorum : et sunt illa quorum substantia est sicut albumen ovi et haryndarum. Tamen sunt duo genera : qua enim ex talibus animalibus generantur in locis profundis, non recedunt a lapidibus : qua autem ex eis generantur in locis planorum lapidum et non profundis, recedunt et pascuntur. Similiter autem id quod vocatur lubedem, recedit a loco suo.
<--- Page Split --->
Est autem in locis gamen sive spongie quoddam animal rubeum, et vocatur servans ovum, et est parvum simile araneæ: et hoc quando venari vult cibum, os aperit : et si quid intraverit, claudit ipsum et comedit. In gamen autem sive genere spongiæ tres sunt species : quarum una est rara in substantia, et alia est spissa, et tertia quæ dicitur album, est spissa, et fortis valde : et propter hoc ponitur sub galeis ferreis, ut non inducat dolorem percussio gladii, aut alterius. Iste tamen modus raro invenitur. Omnia autem hæc genera gamen quæ diximus, oriuntur et generantur in lapidibus qui sunt in ripa, et pascuntur humore limoso : et signum hujus est, quia quasi semper in limo inveniuntur : et quod est magis spissi corporis in generibus istis, est debilius quam illud quoc est rarum. Et quidam opinantur hoc habere aliquam animalis sensibilitatem : et signum hujus est, quod sentit manum ejus qui extrahere nititur illud genus a loco suo, et constringit se et continet, ita quod difficulter extrahitur : et similiter facit quando percutitur ab unda et vento forti, ne cadat a loco suo : et hæc est causa dubitationis sensibilitatis ejus apud eos homines qui in Taramir maritima habitant regione, ubi est iste modus spongiæ. In isto autem genere gamen sive spongiæ invenitur vermis, qui cum aufertur a suo loco, comedit pisces parvos : et si pars illius gamen sive spongiæ evellatur, crescit de residuo iterum gamen quale fuit primum. Major autem pars spongiæ rara est et spissior et mollior in tactu. Et modus tertius est durior in tactu ei fortior aliis duobus, sicut diximus : et tota substantia gamen est secundum naturam valde mollis : sed frigus et ventus indurant eam, sicut etiam durities accidit arboribus. Durities ergo et mollities in eis exeunt a calore et frigore loci : sed tamen in locis valde calidis putrescit gamen frequenter, sicut etiam putredo accidit arboribus.
Adhuc autem gamen vivum non absolutum, est nigri coloris, et non appli-
catur lapidibus cum aliqua una parti corporis sui : quoniam in ejus corpori sunt viæ vacuæ, et super ipsum sunt etiam viæ vacuæ inferius. In parti vero superiori sunt viæ pendentes, et non apparent nisi quatuor viæ aut quinqui : et propter hoc quidam homines putant, quod per illas vias recipit cibum.
Adhuc autem est spongiæ quoddam genus aliud a dictis, quod vocatur gamen non ablutum, eo quod ablui perfecte non potest, et via hujus magnæ sunt, et assimilatur substantiæ pulmonis : et fere omnium opinio est hoc genus sensum habere, et hoc est quod abundat in maribus nostris, Flandriæ videlicet, et Germaniæ, et hoc habet motum localem, et movetur dilatando se et constringendo : et cum elevatur de aqua, est quasi mortuum : et cum reponitur, iterum post modicum vivit, et movetur. Inter hoc autem genus spongiæ et gamen prius dictum, est diversitas in hoc quod gamen est albi coloris, quando limus est supra ipsum. Sed istud genus nigrum videtur, quando est in aqua limosa : extractum autem et exsiccatum efficitur coloris quasi cinerei declinantis ad citrinitatem.
Hæc igitur dicta sunt de modis et generatione gamen, et animalium duræ testæ.
<--- Page Split --->
do autem vult emittere ca de corpore, emittit quidem inferius per viam quae ad anum ducit : sed latitudine caudae repercutit eadem super pellem cartilaginosam domestici caudae suae, et ibi continet ea. Cum autem emittit ea, exprimit ea quousque ponit omnia. Ad hoc enim pars cartilaginosa creata est, ut sit conveniens retentioni ovorum.
Sepia vero quae est de genere malachie, ponit ova sua in loca limosa, et nidificat in lignulis aliquid circa ova sua, et sedendo desuper incubat ea calefaciendo viginti noctibus, donec exeant et crescant animalia : et quod mirabile est, ex illis ovis infra quindecim noctes fit karabo : et ideo karabo in aliquo, sicut dicit Avicenna, assimilatur gusani, in hoc videlicet, quod ex alio animali in aliud nascitur : et haec est causa, quod piscatores venantur aliquando karabo uno digito minorem.
De ovatione et generatione eorum quae sunt mollis testae, et malachie, et multipedum.
Animal vero quod vocatur mollis testae coit per mixtionem sexus, et impraegnatur sicut karabo, hoc est, locusta maris. Sunt autem in karabo ova per tres menses : et deinde ovat ea, et crescunt ova sua cum exeunt sicut vermes. Similiter autem accidit malachie. Ova autem karabo sunt rara, et dividuntur quasi in octo genera, quae conjuncta racemi praeferunt similitudinem : et in illa collectione ova majora sunt in medio, minora autem in parte inferiori : et quae minora sunt, intra ea sunt sicut grana milii : cum autem sunt in ipso animali, posita sunt in medio inter caudam ejus et pectus ejus. Similiter autem creatio coopertoriorum horum animalium est a nativitate : testa enim continens ea nascitur cum ipsis : et quia stricta sunt coopertoria, ideo non possunt retinere ova usque ad perfectam completionem. Sed crescunt aliquantulum extra animal sub cauda ipsius retenta in quibusbam testiculis qui sunt in domestico caudae. Quan-
Adhuc autem feminae horum animalium iterato impraignantur antequam filii tantum compleantur, ita ut caudas elevando extendant : et quando completi fuerint, quod possunt caudas extendere ad natandum, ponit ova suae iteratae impregnancyis, et relinquit filios suos prioros.
Animal autem hakarim vocatum, ponit postquam habet aetatem quatuor mensium. Karabo autem ponit ova sua in locis petrosis et asperis. Astaco autem ponit ova in locis lenibus et planis, sed non generantur in lutosis : propter quod in mari Bycon Graece nominato juxta civitatem Bernim vocatam, quod est planum et solidum, multa astaco generantur, et in hyeme quidem et vere sunt prope ripas : in aestate vero manent in pelago, quaerunt enim haec animalia aliquando calorem, et aliquando frigus. Animal autem hatraco dictum ponit illis temporibus ova, et ex illis saepe generatur karabo, eo quod karabo, sicut diximus, gusani assimilatur. Antequam autem impraegnetur, bonae est carnis : post autem impraegnationem et ovationem est
<--- Page Split --->
malae carnis : et hoc genus animalis exuit spolium testae suae in vere, sicut serpens et cancer fluvialis, et hoc facit subito post ovorum positionem. Similiter autem facit cancer, et karabo. Omnes autem modi karabo sunt multae viae.
Malachie autem generatur ex coitu, et ova ejus sunt valde alba et cum aliquanto tempore remanserint jacentia, efficiuntur sicut ova animalium dura testae, gracilia videlicet, et mollia.
Animal autem quod vocatur multiples vel polipus, ponit ova sua in fissuris, aut in re aliqua testea, aut in re profunda propter custodiam : et hoc assimilatur fructibus nucis parvae, s'cut dictum est superius : et illa ova pendent a ca-
pite nidi sui : et sunt tot simul, quod implent vas majus quam 'sit caput feminae quae impregnatur ex ipsis : et illa ova finduntur post quinquaginta noctes : et exit ex eis animal parvum multipes, et ambulat sicut aranea : et figura membromum suorum non satis distincte adhuc apparet propter parvitatem : sed tamen tota ejus simul videtur forma : et haec animalia cito corrumpuntur, et multis occasionibus, propter ipsorum debilitatem.
Horum autem omnium diversitatem generationis non est possibile scire : quia experti vix possunt tempora observare conceptionis et ovationis, et exitus pullorum horum animalium.
<--- Page Split --->