TRACTATUS I

De coitus eorum diversitate.

CAPUT I.

Quæ sit intentio dicendorum et ordo, et de ipso coitu in communi : et hoc ultimum est digressio.

Jam in antehabitis libris superius di-

gestis descripsimus in communi dispositionem omnium generum animalium, tam occultorum interiorum, quam etiam manifestorum exteriorum, et exteriorum etiam sensuum, et vocis, et somni, et distinctionis sexus masculini et feminini. Superesse autem nobis videtur nunc describere modos generationis eorum tam per commixtionem sexuum, quam per modum seminis projecti ab ipsis factorum. In talibus enim multum diversitatis naturae animalium consistit : eo quod quaedam aliis in his sunt similia, et quadam non, sed multum diversificantur ab ipsis. Convertemus autem sermonem hunc : quoniam cum describeremus dispositionem membrorum, fuit initium

<--- Page Split --->

sermonis a membris hominis, eo quod omnia alia sicut ad perfectum comparavimus ad illa. Nunc autem loquentes de generatione faciemus finem in generatione hominis, eo quod generatio hominis non solum sicut perfectum se habet ad generationes aliorum : sed generatio hominis est majoris conpositionis omnibus aliis generationibus : et in ipsis generantibus singulare habet nihil aliis conveniens, quod videlicet solus homo inter bipedia generat simile : et quaedam alia quae in sequentibus dicemus.

Cum igitur speculatio physica a communioribus sit usque ad propria, incipiemus a communioribus modis generationum, et finiemus tractatum istum in singulari, et magis composita hominis generatione. Loquemur igitur prius de generatione animalium duree teste, quorum generatio est simplicior : et deinde de generatione eorum quae sunt mollis teste, et post haec de generatione malachie, et consequenter de generatio annulosorum, et subsequetur generatio piscium generantium animalia et ovantium : et tunc deinde prosequemur avium generationem, et ultimo referemus de quadrupedibus generantibus animalia et ovantibus : et cum haec fecerimus, erit ibi secundus terminus istius scientiae Animalium. Primus enim terminus anatomiae fuit a principio primi libri usque ad hunc librum, qui quintus est in ordine istius scientiae de natura corporum animalium. Oportet autem scire in primis, quod differentia est in quadrupedibus. Quaedam enim generant animalia sibi similia, et quaedam non, sed ovant. Sed inter omnia bipedia solus sibi simile generat homo : et ideo generatio hominis quasi nihil habet commune cum aliorum generationibus.

Primo autem in communi dicimus, quod sicut est in generationibus arborum, ita proportionaliter loquendo est etiam in generationibus animalium. Sicut enim quaedam arbores oriuntur et gerantur ex semine aliarum arborum in

similem illis speciem et rationem : quadam autem oriuntur ex se sine omni semine : quaedam autem oriuntur et nutriuntur ex terra ipsa commixta et putrefacta : et quaedam diversae speciei sunt et oriuntur ex aliis diversis ab ipsis in specie et nutriuntur ex ipsis : quandoque autem ex putredine earum nascuntur, aut etiam ipsis inseruntur : et de omnibus his certas et physicas rationes dedimus in libro de Plantis : sic per omnia etiam in generatione animalium. Quadam enim generantur univoce ex similibus animalibus secundum genus et similitudinem in specie et natura : quaedam autem per se generantur sine omni alterius animalis semine, eo quod ex nullo animalium genere nascuntur : quaedam etiam a terra putrefacta accipiunt generationem, sicut mures : sive etiam a putredine arborum, quod idem reputamus. Quaedam etiam oriuntur, ita quod ante ea sunt alia animalia ex quibus generantur, non quidem a semine eorum, sed potius ex superfluitate et putredine membrorum ipsorum.

Quaecumque autem horum generantur ab aliis animalibus, assimilantibus ea sibi in utero, illa necessario per coitum generantur : sed tamen vere et secundum virtutem sexus et secundum figuram membrorum fuit in eis discretio maris et feminae. In quibusdam enim generibus animalium secundum veritatem et figuram membrorum non est discretio maris et feminae, et illa sunt quidam pisces, et illa quidem sunt similia in genere aliis generationibus piscium, et non sunt similia eis in forma speciei et figura corporum. Similiter autem quaedam genera piscium secundum figuram corporum sunt feminae tantum, eo quod in eis non sunt nisi ova, et non inveniuntur in specie eorum masculi aliqui. Ex piscibus enim sunt qui sine masculo faciunt ova, sicut aves quae sine coitu faciunt ova, quae vocantur ova venti sive ex vento, eo quod non nisi ventositas quaedam in eis constans commiscet ma-

<--- Page Split --->

teriam generationis in ovi similitudinem. Videmus enim saepe quaedam genera avium, sicut gallinas separatas a gallis, et sperverios, et columbas a maribus separatas facere ova. Sed nihil amplius facere possunt sine mare nisi ovum, et non pullum : quoniam natura non potest complere illa, ovum transmutando in pullum, sine alio accidente, quod fit in eis ex coitu masculi : de quibus omnibus speculabimur inferius, et reddemus rationem. Sed in ovis dictorum piscium forte aliud est : quia forte est in eis virtus sexuum, sicut est in seminibus plantarum virtus seminum permixta, quae educitur virtute solis in circulo aliquo in quo consistit alcocoden, hoc est dator vitae talium, sicut dixit Empedocles, celum deum et datorem vitae esse existimans. Sic igitur quidam modi piscium ovant per se sine mari, et forte procedit ex talibus ovis animal, eo quod in tota specie non est masculus, sed virtutes sexuum in ovo sunt permixtae, et forte non egreditur ex eis animal, quando in specie eadem est mas, per cujus semen ovum necessario ad formationem piscis generandi debet accipere complementum : et sine illo vocatur hoc ovum venti. Inferius autem determinabimus modum qualiter accidit quodlibet istorum.

Iste autem modus generationis piscium, propinquus est modo generationis avium, sive generentur per se solae, sive generentur in arboribus, sicut quidam dicunt, sive generentur in animalibus aliis, secundum quod unum animal generatur ex sibi diverso animali in genere et specie : sive generentur in terra et ex terra aliquo modo commixta, sive generentur ex quibusdam partibus animalium et per putredinis superfluitatem, sicut diximus jam ante de animalium quorumdam generatione. Sed cum in istis modis specierum animalium est mas et femina, tunc non generant nisi per coitum. Quaedam autem non sic generant, sed generant animal incompletum, ex quo aliquando nihil aliud nascitur, sicut pe-

diculi generant lendes, et musce generant vermes, et sicut ex coitu apicularum producuntur vermes similes ovis : et ex quibusdam horum generatur animal simile in specie generanti, ex quibusdam autem non.

Primum igitur incipientes de generatione animalium determinemus coitum, et modos coeundi eorum : quia coitus est primum principium generationis plurium eorum. Dicamus igitur, quod coitus est permixtio corporis sexuum, in qua semen maris in loco et materia formandi conceptus recipitur : nisi enim permixtio sexuum fiat, non observabitur ratio coitus : quia feminae ratio est, ut ex alio semine in seipsa et ex sua materia producat : maris autem, ut in alio suae speciei ex proprio generet semino formando conceptum : semen enim maris est formans et coagulans conceptum in omnibus coeuntibus.

Locus autem differens est valde : quoniam quaedam generantium sibi simile, et ovantium, recipiunt semina marium suorum intra vulvas suas, et ibi fermentatur et fovetur materia conceptus, et aliquando etiam formatur. Aliqua autem genera animalium non recipiunt intra, sed confricant se tantum in loco exitus seminis sicut multi pisces : et quaedam complicantur ad invicem ; et omnia illa locum recipiendi seminis habent extra corpora sua in loco exitus ovorum aut humiditatis alterius. Materia autem est una, humor videlicet femininus qui formatur a semine maris. Haec igitur est propria coitus diffinitio.

Scias autem Antiquos tradidisse coitum esse rem divinam, eo quod in coitu id quod divinum est non separatur a coeuntibus, et secundum virtutes operatur divinas. Divinum enim est quod formas facit et producit speciem : hoc autem in multis animalium non nisi per coitum fieri potest. Hac autem potenti virtute divinitatis attingit perpetuo manere in esse formae et speciei, quod secundum se in individuo sibi fuit impos-

<--- Page Split --->

sibile : propter quod etiam natura omnium manere desiderans, maximam ad coitum conjunxit delectationem, ut ex rememoratione delectationis desideret, ut fiat permixtio seminum ad naturae permanentiam pertinens : permanere enim naturae uniuscujusque est desideratissimum : et ideo licet de purissimo corporis descendatur semen, tamen hoc natura non reputans, desiderat coitum, ut per ipsum melius reparetur.

CAPUT II.

De diversitate coitus in diversis animalibus volatilibus et gressibilibus et quadrupedibus.

Ponamus igitur prius modos naturales coitus, et deinde determinemus alia accidentia quae induximus superius declarando accidentia per se, sive propria, et communia quae cumque accidunt unicuique inductorum.

Dicamus igitur, quod omne animal in quo est mas et femina coit : et dispositio naturalis uniuscujusque animalis in coitu scitur ex situ et figura membrorum genitalium corporum eorum. Animal vero pressibile sanguinem habens et in utero formans et generans animal,

habet membra convenientia generationi sua secundum naturam : et coitus omnium horum animalium non est uniformis, sed diversatur secundum diversificationem situs et figurae genitalium ipsorum. Quorumcumque enim horum feminae retrorsum mingunt, ut leo, cattus, et lepus, et animalia similia habent unum modum coeundi, nisi quod forte propter libidinem aliquando lepus femina et aliorum feminae saltant et equitant mares tempore coitus : sed, ut ait Plato, non completur generatio nisi ascensione maris supra feminam. Plura enim animalia in genere conveniunt aliquando in uno modo coeundi communi. Plura enim genera quadrupedum coeunt mare super feminam equitante sive ascendente per saltum, eo quod virga maris porrigitur a posterius ad anterius ventris, vulva autem feminae respicit posterius.

Similiter autem omnia genera avinn nota nobis coeunt ascensione maris super feminam, sed totus mas ascendit super dorsum feminae, et regyrat parum, per quem egreditur semen sub cauda ad anum feminae, super quem est via per quam recipitur semen : et sic diversantur in coitu animalia ascendentia super feminas : quoniam aliquod ex animalibus est, quod quando coeundum est, sedet femina prona super terram, et tunc mas ascendit super ipsam, sicut coeunt gallinae. Quædam autem avium licet ascendant super feminas, tamen feminae non inclinantur, sed stant elevatae, et mares tenent se super eas motu quodam alarum, ut coeunt grues, et ciconiae, et ardeae, et hujusmodi aves : quoniam in talibus femina non sedet prona ante marem, sed mas ascendens coit cum femina, et applicat membra coitus velociter, eo quod symmetria corporum eorum in tali ascensione proportionata est, quod nec longius nec brevius est quam exigitur ad contactum genitalium, sicut patet in passeribus qui velocissimi sunt coitus, et iterant coitum multoties una vice post aliam : nec hoc posset fieri nisi per sym-

<--- Page Split --->

metriam corporum adunarentur ad contactum genitalium membrorum. In aliis autem in quibus non est talis symmetria saepe frustratur saltus et ascensio, eo quod membrum maris membrum fecminæ non tangit directe. Vulpes vero coeunt projicientes se super terram, et sic se sibi mutuo applicantes. Hiricii vero agrestes stantibus pedibus posterioribus erecti coeunt, applicantes dorsum dorso propter suorum genitalium talem situm et dispositionem.

Amplius autem quodcumque animalium generans animal habens magnum corpus, diversatur necessario in coitu ab aliis non similis figurae et quantitatis animalibus. Fœminaœ enim cervorum vix possunt pati coitum, et similiter fœminaœ vaccarum propter duritiam virgœ maris : propter quod etiam semen fugientes recipiunt in coitu. Hoc autem accidens apparet in cervis cum domesticantur. Lupi vero coeunt sicut canes,et propter tumorem virgœ lupi et canis et nimiam clausuram interioris orificii vulvœ, lupœ catulœ remanent pendentes ex se invicem post coitum.

Dicit autem Aristoteles, quod mares furiomorum non coeunt cum fœminis retro per saltum maris super fœminam, sed mas elevatur in pedibus posterioribus, et fœmina applicat se ei æquando et adjungendo vulvam virgæ. Fœminaæ vero furiomorum sunt valde obedientes ad coitum, et clamant alliciendo mares ad coitum tempore coitus. Animal vero quod furiomum vocat Aristoteles, Avicenna caprum vocat, et omnino dat ei easdem proprietates coitus, quæ hic determinatæ sunt. Caper autem montanus est de quo loquuntur, et ille proprie ibex Latine vocatur.

Coitus vero cameli cum perpetratur, fœmina humiliat se super genua, et vadit ad camelum flexis genibus cum appetit, et tunc mas ascendit saltando fœminam et equitat eam per totum diem coeundo : et appropriatur camelis quod solitarii sunt tempore luxuriæ sive coitus

in montibus, et tunc nullus audet appropinquare eis nisi solus pastor. Est autem virga camelorum valde nervosa et dura, propter quod etiam fiunt ex virgis eorum chordæ arcuum.

Elephas vero fœmina sedet, et equitat super ipsam mas, et ideo elephas fœmina descendit ad foveam ut melius possit saltari a mare : appetit autem coitum in aqua, quia uterque ibi magis juvatur in coitu et maxime mas, quia post coitum exaltatur per aquam a fœmina, et aqua juvat marem ut exaltetur supra fœminam. Et jam contigit aliquando, ut dicit Avicenna, quod elephas mas coivit cum fœmina in terra, quæ dicitur Urgea decaurerivim : quia hoc videbatur mirum, eo quod non consuevit coire extra terram suam, quæ est terra Indiæ. Tunc autem coivit quando exivit de terra Indiæ ad terram Corascenorum et ejus confinium : et tunc in coitu illo elephas mas juvit se suo culmo, et declinavit crupam fœminaæ, hoc est, caudam quæ texerat vulvam ejus, et ascendit super eam et coivit : et ex hoc scitum fuit, quod culmus elephantis auxiliatur ad coitum ipsius : et hoc fuit post prædicationem Mahumeti annis quadraginta tribus minus.

Aliud autem mirabile videbatur, quod videlicet leo silvestris ducebatur ad prædictam civitatem, et coivit cum leæna, et genuit ex ea, quod numquam ante visum fuerat in aliqua civitate. Camelus autem, sicut diximus, coit multoties et diu : et sua libido est valde fervens in tempore coitus : et in tempore coitus non accipit camelus, nisi modicum de annona, et hoc habet proprium, quod semper appetit coire prope locum illum in quo primum coivit. Cochi autem, quod est idem quod vitulus sive bos marinus, tempore libidinis suæ coit sicut alia animalia quorum fœminaæ mingunt retrorsum : et in cochi quidem virga multum tumet, et est magna tempore coitus, et ideo pendet aliquantulum retro a cochi fœmina, sicut lupus, et canis.

Animal vero quadrupes ovans coit sic-

<--- Page Split --->

ut animal quadrupes generans animal : quoniam mas equitat fecminam, sicut tortuca agrestis ei aquatica et marina, et habet membrum proprium cum quo coit,sicut animal quod vocatur fecheach, et rana, et hujusmodi. Animal vero laeve multum carens pedibus, sicut serpens, et genus animalis quod Graece hascimorie dicitur, hoc est, murena, in coitu quasi applicantur ad invicem involuta, sicut duo essent unum animal biceps, hoc est, duorum capitum, et similiter facit lacerta.

Celeti vero coit cum sua fcmina per applicationem dorsi ad dorsum. Marinorum autem quaecumque sunt lati corporis, sicut quod vocatur vacor et argeron, et hujusmodi, coeunt sic quod fcmina equitat quidem, sed sic quod mas applicat dorsum suum supra dorsum fcminanisi prohibeat hoc pinguedo et caudaspissitudo. Animal vero quod dicitur rasor, et quaecumque marinorum sunt magna cauda et spissa, coit dorso verso ad dorsum, et contricat se fortiter. Expertus autem dixit quidam marinorum, quod vidit haec pendentia ad se invicem sicut canes. Oportet autem scire, quod fcmina in hoc modo animalis, majoris est quantitatis quam masculus : in aliis autem modis animalium fcminae sunt minoris quantitatis ut frequenter quam masculus.

Adhuc autem illud quod Graece malachie dicitur, et agrali et rana et lamiae sunt etiam in mari, et omnia ista coeunt falsando, sicut narravimus : et hoc jam vidit multitudo hominum diversorum per quorum famam traditum est sic esse. Lamiae enim habent vultus mulierum, sicut multi dixerunt. Generaliter autem scitum est, quod tempore coitus omnium generantium animal est multo majus quam ovantium.

Adhuc autem delphinus, et omnes lupi, et canes marini, coeunt secundum dispositionem hanc, hoc est, in duplo et pluri spatio temporis ad ovantia, sicut et quadrupedia. Differentia autem est in

masculo celeti ad fcminam : quoniam duo membra, scilicet virga et testiculi, qua conveniunt ad coitum, extenduntur retrorsum et prominent ad anum versus, ubi est exitus superfluitatum, et non apparent in fcminis sicut apparent in modo fcminarum animalis quod Graece halalure vocatur : quoniam ista duo membra coitus, vulva scilicet et testes, apparent in hujusmodi fcminis solum.

Modi autem piscium et animalium carentium pedibus, non habent testiculos, sed habent duas vias, sicut apparet in serpentibus et in maribus piscium : et illae dua via sunt plena semine tempore coitus, et exit ex eis humiditas mollis alba et tenuis. Et ista dua via conjunguntur, et faciunt unam, sicut est in modis avium : quoniam testiculi avium sunt interius in omnibus ovantibus, etiamsi habeant pedes. Illa enim via tempore libidinis tumet, et extenditur, et intrat membrum fcmina quaedoconfricantur ad ventres in loco ubi recipit semen in emissione ovorum. In omnibus enim animalibus generantibus est liquida humiditas masculi animalium, et illius humiditatis invenitur via in parte exteriori una, et in poro uno. In parte autem anteriori sunt dua, sicut etiam in duo divisa est ipsa humiditas, ad duo latera corporis a quo descenditur, sicut superius diximus in anatomia. In animali autem carenti vesica est via ista perveniens exterius ad anum, per quem est exitus superfluitatis humida, et stercoris et superfluitatis sicca via una et eadem. Interius autem apparent dua via, una prope aliam : et dispositio quidem istarum viarum est una et similis in mare et fcemina, quoniam neutrum horum habet vesicam praeter torturam : tortuca enim fcmina non habet nisi unam via m, quamvis habeat vesicam : tortuca tamen est ex animalibus ovantibus.

Licet autem hic dixerimus de coitu animalium ovantium, tamen coitus animalium ovantium non multum manife-

<--- Page Split --->

statur. Plures enim Antiquorum opinat; sunt, quod tempore generationis feminae primum sequantur mares emittentes semen, et capiant ipsum ore, et trajiciant in ventrem. Et hujus signum esse dicunt quod saepe ad oculum videtur, quod fecminae talium animalium aquaticorum ovantium magna multitudine sequuntur mares tempore conceptus, et faciunt quod diximus, quia videlicet semen in os acceptum ponunt in ventrem. In tempore vero partus quando femina spargit ova, mas sequitur feminam vice versa et transglutiti ova sparsa : et ex ovis quidem remanentibus in ore suo erit generatio piscium : propter quod in parte terrae Levi vocata, quae etiam Comi vocatur, venantur piscatores mares per feminas, et e converso fecminas per mares : et hoc saepissime apparet, et ideo putat vulgus quod quidam pisces tunc coeant cum quibusdam. Similiter autem forte facit quoddam animal quadrupes. Aliquod enim animal tempore coitus ejicit semen suum intra feminae membrum : et ideo vaporante semine tempore libidinis olfaciunt inter se membra genitalia convenientia libidini.

Ego autem nihil horum puto esse verum : quia diligenter observans et investigans ab antiquissimis piscatoribus maris et fluviorum, vidi oculis et audivi auribus pisces tempore coitus confricare ad ventres, et spargere ad contactum ova et lac simul. Sed velocior est coitus eorum quam avium : et quod recipitur in ore, descendit per meri in stomachum, et digeritur, sicut bene dictum est in antehabitis. Fecmina verò perdicum quando fuerint in oppositione marium, ita quod ventus portet odorem maris tempore libidinis super fecminam, tunc enim calor libidinis facit spirare et vaporare masculum, statim fecmina incipit turgere in semine : et fortasse contingit hoc ad vocem maris tempore maxima libidinis. Sæpius etiam contingit hoc ex hoc quod mas volat super fecminam cum ventus fuerit conveniens, et deferens vaporem

maris super fecminam : et in tempore quidem coitus per modum prædictum excitata libidine mas et fecmina aperiunt ora, et extrahunt ejiciendo linguas propter coitus desiderium. Quod autem dicit Avicenna, quod cubata quæ est perdix fecmina, imprægnetur ex vento flante a marito et voce mariti, et quod commisecantur per linguas in coitu, nec dixit Aristoteles, nec omnino est verum, sed potius ea quæ diximus, excitant libidinem ante coitum, et tunc coeunt sicut gallus et gallina : et hoc sæpissime visum est in partibus Germanicæ, etiam in domesticis perdicibus, quas ego ipse vidi oculis propriis. Malachie vero et sepia et chonidem, sive ut Avicenna dicit, assumenem quæ est fecmina malachie, tempore coitus appropinquant sibi mutuo, et saliunt occulte coeundo : ponunt enim ora super ora, et involuunt pedes circa pedes, et sic coeunt.

Animal vero multipes quod est polipus, tempore libidinis caput ponit super terram, et extendit pedes cum pedibus fæminæ sùæ, et ita commensuratis corporibus maris et fecminæ, conjunguntur orificia suarum venarum inferius : quando pedes pedibus sunt applicati, et corpus corpori. Sunt tamen quidam opinantes, quod in talibus animalibus mares in extremo pede habent simile virgæ, et est prope orificia ipsarum venarum magnarum quæ in cruribus extenduntur. Dicunt etiam, quòd illa virga assimiletur nervo procedenti ad medium pedis, et quod illud membrum mas ponit in os fecminæ, et quod sic perficitur coitus ejus. Et hoc stare non potest : quia nihil omnino coit per os, eo quod os est ad recipiendum cibum : sed locus emissionis seminis ultimo digesti et depurati non potest esse nisi porus aliquis in extremitate corporis existens, ut semen ibi receptum per totum corpus distillando virtutem universalem corporis in se habeat.

Sepia vero et fecmina sepia, quæ thonidem vocatur, involvunt se sibi et

<--- Page Split --->

involuunt pedes circa pedes, et tunc natant e converso natationi qua natabant non coeuntes : quia una natat contra aliam, ut fortiter adhaereat ei, ita quod unum dictorum animalium natando declinat posterius, et alterum nititur versus os anterius, et sic ovant ex parte membri illius quod pomum in corporibus eorum vocatur : per illud etiam confricando se spargunt commixta ova et lac. Sunt tamen qui opinantur sepias etiam coire per dictum membrum. Karabo autem et astacho et acchorim, et hujusmodi, coeunt sicut animalia quadrupedia mingentia posterius ad caudam : et coitus ipsorum frequentius est in initio veris et prope littus : quia in talibus locis jam expertis apparuit saepius coitus istorum.

Cancer vero communis coit, quando fœmina sub ipsum intrans equitatur a mare, sic quod sua cooper-toria testea quæ tunicæ vocantur, involvuntur ad invicem, ita quod porta quæ est inter duas tunicas unius directe superposita fuerit portæ quæ est inter duas tunicas alterius. Dico autem duas tunicas, superficiem duram, et inferiorem in cauda, quæ est sicut pellis cornea, sed tenuis. In extremitate enim illius est porus super anum,sic enim cancer minor qui est mas, ascendit super fœminam retro, et declinat se ad ipsam : fœmina vero vertendo latus caudæ contra eum, et sic applicatione portarum completur coitus : nec diversantur cancri masculi a fœminis, nisi quod fœmina est majorum membrorum, et cooper-toriorum sive tunicarum in cauda distantia est major in fœmina : sed et cauda tota latior est et magis tenuis in fœmina. In masculo autem est magis rotunda et spissior, et in radice caudæ habet masculus quatuor longas virgulas in cancris fluvialibus, quas non habet fœmina. O vant autem per anum per quem est exitus superfluitatis. Sed neuter cancerum habet membrum quod in coitu intret corpus alterius, sed per appli-

cationem portarum coeunt, sicut diximus.

Animal vero annulosi corporis, coit membro quod est in suo posteriori, et ascendit minus super majus : minus enim dicitur mas, et majus dicitur fœmina : deinde emittit fœmina vulvam, quæ est bifurcata, quæ directe est sub membro coitus maris, et ponit vulvam suam directe sub membro maris quod est super eam : et hoc fit e converso in aliis animalibus, quæ non emittunt vulvas ad mares, sed potius mares emittunt virgas contra vulvas fœminarum suarum : et hujusmodi facta emissione ponitur membrum maris intra vulvam fœminæ, et claudit se vulva tunc forti constrictione, ita quod adhaerent sibi posterius, ac si sint colligata ad anum, et fiunt quasi sint unum longum animal ex utraque parte habens caput unum. Membrum autem coitus apparet in quibusdam eorum majus, et in quibusdam eorum minus, secundum congruentiam corporum diversorum annulosorum : et non bene manifestatur nisi diligenter experte quis voluerit distinguere inter muscas in tempore coitus, et inter alia annulosa : videbit enim quando mas advolat, et fœmina levat posterius suum contra marem, et extrahit bifurcatum membrum, et aperit furcam ejus late, et tunc mas paulatim applicat ascendendo, vel volando immittit suum posterius in vulvam, sicut diximus : et tunc jacent immobilia, aut unum trahit alterum post se, non enim facile separantur, quia coitus eorum multum durat. Hæc autem omnia manifestantur, ut dicit Aristoteles, in muscis : sed non in muscis communibus quæ cibis insident, quia illæ velocis sunt coitus, sed potius in muscis caninis, et in illis quæ animalibus et stercoribus insident : illæ enim diu volantes coeunt. Patet autem etiam hoc in araneis, et præcipue patet in vermibus volantibus longis qui volant super herbas, et in his qui volant super aquas,

<--- Page Split --->

quia unus illorum post se trahit alium, ac si sit conglutinatus illi.

calido naturali, et tunc incitat libidinem.

Modi autem aranearum quando coire volunt, fœmina attrahit ad se marem per fila sua, et mas vice versa fœminam, nec cessat hujusmodi attractio, quousque conjunguntur, et tunc mas ponitur supra ventrem fœminaœ. Hunc autem modum coitus habent ligando se per fila telœ, propter ventris sui rotunditatem : et iste coitus aranearum maxime est in fine veris, et in principio æstatis : in illo enim tempore motis a calore solis humoribus maxime desiderant coitum : quaedam tamen coeunt in autumno, et in heme pariunt ova ad similitudinem quarumdam avium, et quorumdam animalium qua manent in aquis, et involvunt ova sua in folliculis, in quibus jacent per hiemem et egrediuntur in vere, et quaedam etiam in autumno.

CAPUT III.

De diversitate ovationis avium aquaticarum, et de diversitate temporis in quo ovant.

Homo vero coit omni tempore, et plura alia manentia cum homine, propter complexionis caliditatem et abundantiam cibi. Maxime autem quodcumque animal modicae impraegnationis, hoc est, quod modico tempore impraegnatur, magis tempore veris et æstatis et autumni, sed in hieme raro, licet aliquando impraegnetur et pariat, ut porcus, et canis, qui multoties pariunt in anno. Viri autem magis desiderant coire in hieme propter clausuram pororum ex frigore, et excitationem caloris et humoris interius. In æstate enim propter porosam carnem virorum evaporat humidum in ipso et calidum, quæ sunt duo coitus principia. Fœminaæ vero desiderant coire in æstate, eo quod caro earum laxa et humida et clausos poros habens, in hieme nimis efficitur humida, eo quod fumus interius reflectitur ad pellem viscosam et spissam exterius, et redundans interius redit in humorem aqueum, et suffocat calorem moventem ad coitum : sed in æstate calore aeris aperiuntur pori et per evaporationem humidì temperatur ita quod moveri et excitari potest a

Genera autem avium propter levitatem carnis suæ et defectum cibi in hieme coire non possunt, neque in æstate, quoniam evaporavit tunc humidum ipsarum. In autumno autem ut frequentius est incineratum, et quod remansit indigesto humore infusum. Et ideo necesse est quod coeant in fine veris et in principio æstatis, quando adhuc durat humor veris. In illo errim tempore ovant, et faciunt nidos et pullos, præterquam avis quæ dicitur alchora b, hoc est, corvus, quæ in principio hiemis ovat et cubat quatuordecim diebus antequam compleantur pulli, septem diebus ante principium hiemis, et septem diebus post, sicut dixit Simonides in libro de Avibus : hic enim, ut dicunt experti, nidificat septem diebus, et aliis septem diebus ovat et pullificat.

Oportet autem scire, quod licet dixerimus de alchora b, quæ Arabice idem

<--- Page Split --->

est quod corvus : propter quod etiam in astronomicis corvus cœlestis alchora b vocatur : tamen absque dubio in climatibus nostris non hoc facit corvus, sed potius coit et ovat et nidificat in Martio, timens, ut dicunt experti, tonitruum : dicunt enim tonitruum destruere ova. Sed dicit Aristoteles quod haec avis est marina, et illa Arabice secundum Avicennam vocatur cheren, et Latine alcyones, et est avis nigra non multum magnæ quantitatis : et forte hanc vocavit corvum marinum propter coloris similitudinem : hæc enim in principio hiemis tempore maximi frigoris coit et pullificat, sicut dictum est. Hiems autem est quando quarta cœli hiemem facit, et hoc quando sol intrat tropicum hyemalem. De illa ergo intelligitur hoc quod dictum est. Hujus autem causa esse non potest nisi corporis raritas et terrestreitas, quæ statim sole appropinquante exsiccatur, ita quod semen habere non potest. In tempore autem maximi frigoris clausis undique poris inducitur in ea humidum a quo seminis potest esse decisio : nec est credibile hanc avem posse vivere in aliqua terra, quæ est majoris latitudinis quam est clima quintum. In omnibus enim illis est dominans et excellens et mortificativum frigus, in quo talis complexio vivere non potest. Est tamen in nostris climatibus avis aquatica nigra, quæ est venans pisces in fluminibus et maribus, et facit magnum nocumentum in eis, sed est cineritia in pectore et ventre, et est tardi volatus, et diu manet sub aqua quando mergitur, et habet rostrum dentatum sicut dentata est falx messoris, et ipso retinens pisces lubricos sicut anguillam : et habet hoc quod quando in arbore sedet, rami quos saepius inficit stercus ejus, arescunt : et hoc facit etiam stercus ardeæ et fere omnium avium aquaticarum : et hanc quidam vocant corvum aquaticum, sed in Germanica lingua schaluehorn vocatur, et non pullificat in hieme, sed in vere cum aliis avibus. Nidum autem facit in arbore alta et magna juxta aquam piscosam.

Avis vero quæ Græce vocatur alborrrom, et sibi simile, ponit ova sua in lapidibus marinis, quasi sine stramento, et plus quod facit sunt duo vel raro tria ova : et hujus causa est calor complexionis sicut in columba quæ male nidificat, et non nisi duo facit et raro tria : sed columba quidem facit hoc sæpius in anno : sed palumbes non faciunt hoc nisi in anno semel. Est autem avis quæ alerom vocatur, et ovat in æstate propter frigus et humorem suæ complexionis. Inspissata enim et congelata complexio ad libidinem non movetur nisi forti calido et sicco æstatis. Avis autem quæ a quibusdam Antiquis abii vocatur, in principio veris, sicut et aliae aves, ovat, et sedet super ea. Est autem hæc avis aquatica et frigida, sed non tantæ frigiditatis sicut aliae : et quidam existimant quod sit ardea. Avis autem quam supra cheren vocavimus, quæ secundum Avicennam est eadem cum alchorab marino, vocatur Latine alcyones, quæ secundum Homerum et Ovidium avis est Diomedis, et non apparet nisi raro : tantum enim tempore illo apparet, quando occasu heliaco occidunt Pleiades, et hoc est quarto nonas Aprilis in vere : et cum apparet, semper apparet in locis anchorationum, ubi naves anchoris ligantur : eo quod volat in circuitu navium. Deinde post hoc tempus subito latet, ut dixerunt sapientes in experimentis. Avis autem aquatica quæ ardorem vocatur, ovat quidem quinque ova in principio æstatis quando calore ejus movetur libido. Sed præter consuetudinem aliarum avium nidificat in vere et in autummo : et hæc est etiam aquatica avis.

Et ad istam diversitatem omnis coitus et ovatio avium reducitur aquaticarum.

<--- Page Split --->

matibus in principio æstatis et circa finem veris plurimæ inveniuntur super aquam natantes, et in vere plurimæ muscæ magnæ inveniuntur ex rimis murorum et lapidum cadentes. Bombices autem in principio autumni et in fine æstatis ovant in albo panno, et ad calorem solis omnia istorum annulosorum ova egrediuntur, et ideo non foventur ab ipsis. Arancæ autem et erucæ ovant in autumno ad principium hiemis aliquantulum.

De modo et tempore ovationis annulosorum.

Animal vero annulosi corporis coit in hieme si fuerit aer conveniens et venti flaverint austrini. Præcipue tamen faciunt hoc illa quæ non nidificant nidos telares, sicut faciunt nidum arancæ et bombices, erucæ, et hujusmodi. Sed musca et formica non nidificant, et in hieme coeunt: sed hoc verum est de climatibus quæ sunt majoris latitudinis quam quintum. A quinto enim climate versus Aquilonem coeunt in autumno et ovant, et coeunt in æstate et ovant: et æstatis quidem ova producunt in autumno, et ideo multitudo tunc parvarum apparet muscarum. Ova etiam autumni jacent për hiemem et emittunt in vere. Expertus autem sum, quod muscæ communes nigræ ovant ova nigerrima, et observant ea ut ovent ea in albo panno vel pariete. Musca autem magna ovat ova alba, et observat ea ut ovet ea in nigro panno aut pariete. Vulgi autem opinio est, quod hiemen muscæ maneant sub aqua et in fissuris parietum et murorum: et signum hujus est, quod in nostris cli-

Quædam autem erucarum absconditur in rimis, postquam sol incipit recedere a tropico æstivo, et putrescit in seipsa, et circumducitur ei pellis dura annulosa ad naturam cornu accedens: et in illa nascitur vermis volans habens longam linguam ante in se recurvam, quam infigit floribus, et sugit dulce ipsorum, et nas cuntur ei alæ quatuor, duæ hinc, et duæ inde: et volat, et efficitur multorum colorum, et multorum pedum, sed non tot quot habuit quando fuit eruca: et efficitur multorum colorum dupliciter, secundum genus videlicet, et individuum: in genere enim quædam sunt alba, et quædam nigra, et quædam aliorum mediorum colorum. Sed in eodem individuo animal aliquod istius generis invenitur, quod multos in sæ habet colores. Hoc autem animal sic alatum ex eruca generatur, et a quibusdam Latine communi nonine nercicella vocatur, et sic volans in fine autumni plurima emittit ova, ita quod tota ejus inferior pars quæ sub pectore est, in ova convertitur, et moritur illa ovando: et tunc iterum ex illis ovis ad futurum vernum tempus erucæ generantur. Quædam tamen erucæ non convertuntur in nercicellas, sed conferunt se ad extremitates ramorum arborum, et in illis nidificant et ovant, et ex illis fiunt erucæ in futuro vere. Nidum autem istæ semper porrigunt versus solem ad Meridiem: sed illæ quæ generantur ex ovantibus, omnes ova ponunt in muris et rimis lignorum et parietum, quæ sunt juxta hortos.

<--- Page Split --->

Arancæ autem inveniuntur ovare in folliculum unum, et ponunt in illo ova plurima, et inveniuntur juxta ea quasi foveant ea, cum tamen in veritate non foveant, sed sunt juxta ea propter custodiam. Alia autem sunt annulosa quæ non ovant, sed potius ex putredine generantur, sicut vespa, et multa genera muscarum sicut et cinifes nascuntur ex exhalationibus aquæ, et apes ex carnibus putridis, et bibiones ex vini evaporatione.

Hæc igitur et hujusmodi ovatio est annulosorum.

CAPUT V.

De modo impragnationis et ovationis piscium marinorum.

Plura autem sunt animalia ovantia aquatica, quæ agrestia sunt et dicuntur, eo quod ovant in terra, licet quærant cibum in aqua, et multa talium impregnantur et ovant semel in anno tantum, sicut ea animalia quæ in Græcia abundant et vocantur aratom, et castarum, achet, jeromim, et hosti, et hujusmodi : et apud nos sunt sicut lupus aquaticus, et anser aquaticus, qui in Græco achnari vocatur, et anas aquaticus, qui in Græco

vocatur papi, et multa alia genera ovantium. Lichom tamen ovat bis in anno, sed ova secunda debilia sunt, et raro emittunt. Agadach vero ovat ter in anno: et hoc cognitum est, ova enim sua omni anno apparent tribus vicibus. Scorpio vero marinus ovat in vere semel, et in autumno iterum. Piscis autem qui vocatur colin, ovat semel in autumno, et similiter facit allec. Govim autem similiter ovat qui simul concipit et semel : sed tamen quia ponit ova successive, putant quidam quod bis ovet : incipit enim ovatio ejus in ultimo hiemis, et completur in principio veris. Mas autem et femina in hoc genera diversificantur : quoniam femina hujus piscis sub ventre habet alam pinnularem, sub ventre autem maris non est. Celeti autem secundum genus suum ovat semel in anno, præter hoc quod rabi vocatur : hoc enim ovat bis in anno, in principio videlicet autumni, et in prædicto occasu Pleiadum in vere. Et iste modus piscium est in autumno crassior et pinguior, et ovat septem vel octo ova. Opinati sunt tamen quidam Antiquorum, quod hic modus ovet bis in quolibet mense : et causa opinionis eorum fuit, quia duas ovationes quas facit, complet successive, et cum intervallo temporis aliquo. Quædam autem animalia marina ovant omni tempore, sicut id quod dicitur asmorie, et feminae hujusmodi animalis faciunt primo ova valde parva, quæ postea finduntur et crescunt cito, et in hoc conveniunt cum ovis animalis quod dicitur abirom : tamen abirom non ovat nisi in vere tantum. Mas etiam et femina asmorie diversificantur : quoniam feminae in hoc genere sunt debiles diversi coloris, mares autem unius coloris sunt et fortes, et assimilantur in colore animali quod dicitur cheador, et habet dentes tam interius quam extra. Est autem animal quod sæpius exit ad terram et sæpe extra aquam deprehenditur.

Crementum autem ovorum piscium ex quibus generantur mares, est festinum

<--- Page Split --->

propter calorem qui est in eis majorem, et maxime parvorum piscium, qui crasecon dicuntur, et hoc genus piscis ovat super fundum in terra inter herbas graciles virides aquaticas. Piscis autem qui Graece vocatur salamorem, ovat in loco maris qui dicitur Luchor, et in alio non vult ovare. Piscis autem vocatus fastacum, et lebras, et hujusmodi, ovat in mari apud cursus fluviorum ubi miscetur aqua dulcis cum salsa. Piscis autem dictus altzilbem et stilpidem ovant e converso in pelago profundi maris in tempore veris. In autumno autem non ovant nisi pauci, ut pelax et tergom et ternom : quando enim aequinoclium est autumnale, tunc ovant dieta piscium genera. Quidam autem alii piscium marinorum ovant hieme et aestate, sicut diximus superius. In hieme quidem sicut lebras et bascurom. In aestate autem barabom, et hic piscis simul ovat fere quantitatem utris parvi : et in illo sunt multa ova parva in pelle contenta, sicut in utre quodam. Genus autem piscium qui fastorom vocatur, quaedam pars ovat in hieme, et quaedam pars in aestate. Chyfel autem et cheagarom et marom similiter ovant per triginta dies. Quidam tamen pisces qui sunt et dicuntur quidam modus esse fastorom, non generantur per coitum, sed ex cæno et limo sive luto. Jam autem diximus, quod multi pisces ovant in vere, et quidam etiam in aestate, et quidam in autumno, et quidam in hieme : sed tamen nullus istorum modorum ovationis erit in omnibus secundum unum et eumdem modum.

Oportet autem scire, quod sicut diversitas regionum multum diversificat plantas et arbores, ita etiam multum diversificat animalia non solum secundum abundantiam cibi, sed etiam in multitudine coitus et partus et impregnatione : et similiter diversificant pisces in istis tribus, coitu videlicet, et partu, et imprægnatione : ideo diversa genera piscium sæpe ovant in quibusdam locis, qui in aliis locis nullo modo volunt

ovare. Malachie vero ovat in vere, et est primum ovans inter pisces marinos. Sepia autem indifferenter ovat quolibet tempore, sed quamlibet suam unam ovationem complet in quindecim diebus, hoc est, in duobus circulis horariis planetarum : et quando ovat fecmina, sequitur mas ova sua, et spargit per spiritum quemdam exsufflaado suum semen super ova : et ova ejus sunt dura, et ideo modus hic piscium non natat in mari nisi par et par, hoc est, mas et fecmina. Et color quidem masculi multum niger est in dorso, et alibi est diversi coloris. Fecmina autem e converso alba est in dorso. Animal autem marinum multiples quod dicitur polipus, coit in hieme, et ovat in vere, et in illo tempore nidificat per duos menses, et ovat unum ovulum parvulum tantum simile fracturæ nucis,et hoc animal est valde multæ generationis, quoniam ex illo unico ovulo veniunt pisces multi sine numero. Caput autem maris in hoc genere animalis longius est capite fecminæ, et cum ovaverit, fecmina sedet super ova, et ideo mala est caro ejus ad esum tempore illo, quia tunc famescit, et non saturatur, propter quod macra et dura efficitur caro ejus, a qua etiam subtilius nutrimentum per decisionem ovi est separatum. Barchora autem et halzimi quæ sunt ostrea quædam generatur in fine hiemis et in introitu veris. Universaliter autem omnia animalia quæ sunt duræ testæ, apparent in vere plena ovis, et similiter in autumno, præter hiricium comestibilem : ille enim omni mense videtur habere ova et præcipue in lunæ complemento et in diebus caloris in æstate, exceptis his tantum quæ sunt in locis quæ vocata sunt Ovim in regione hominum qui dicuntur Bronyones : ibi enim manentes in hieme tantum ovant, et sunt parvi corporis tunc, et pleni ovis : contingit eis parvitas corporis, eo quod nutrimentum transit in ova. Kalae aut marina concha in omnibus mensibus generat.

<--- Page Split --->

Columbe enim sunt multorum modorum sicut in antehabitis meminimus dixisse nos. Et quatuor quidem modi noti sunt apud nos. Unus enim modus vocatur Graece belem quae sunt columbis domesticis griseis similes, et sunt etiam eis minores, et vocantur apud nos columbe cavernarum, et insident arboribus, et volant cum grege, nec domesticantur ad habitandum cum hominibus, ita quod pullificent cum eis, sicut columbe communes, nec nidificant in lapidibus aut muris, sed potius in cavernis arborum, aut in arboribus : et habet pedes asperos valde rubeos : et ideo non curat aliquis homo hoc genus nutrire in domo sua, non enim domesticatur, et si retinetur, non pullificat. Aliud autem genus est palumbes, quae major est columba communi et magis ad albedinem declinans, cum tamen sit coloris grisei, et genus minimum columbarum est genus turturis : haec enim omnia columbis assimilantur sicut delon sive palumbi et fehita, hoc est, turtur et targula : et hoc genus apud nos est notum. Quidam tamen dicunt, quod targula est sturnus : sed haec avis apud nos est similis columbe, sed major omnibus est delon, deinde fehita, et minor est targula inter ea quae ultimo enumeravimus.

Columbe autem communes, sicut diximus, ovant omni tempore, et faciunt pullos cum fuerit locus suae mansionis calidus et cibus earum paratus et abundans. Si autem non fuerit utrumque istorum paratum, non ovabunt nisi in aetate. Vernales autem et autumnales pulli earum meliores sunt quam aestivi et hiemales. Pulli tamen hujus avis generaliter qui volare non possunt, mali sunt propter caloris superabundantiam et humoris : et ideo generant grossos humores, quia superflue sunt calidi : volantes autem propter motum sunt minus humidii et meliores : sed ova valde sunt calida et mali saporis, nec de facili indurantur per assationem : et quia sunt sic superflue humiditatis et caliditatis, prae-

Avis autem agrestis et non aquatica, coit et ovat semel in anno : sed hirundines ovant bis in anno, et similiter merula quae Graece a quibusdam fastomom, ab aliis farcrakom vocatur : sed ova prima quandoque tempore frigoris supervenientis corrumpuntur propter hiemem et aliquando proveniunt. Ova vero posteriora semper complentur et faciunt pullos : et hoc fit in hirundinibus quae frigus sustinere non possunt. Avis vero domestica propter cibi abundantiam et mansionis temperamentum et alia fomenta libidinis coit frequenter, sicut columbae, et gallinae. O vant enim ista aves tota aetate et non multiplicantur ova ejus nisi propter multitudinem coitus sui. Tempore tamen quo intrat sol tropicum hiemalem, non pullificat columba : sed certum experimentum est, quod etiam tunc pullificat, si calidam habeat habitationem et sibi abundantiam : sed non pullificat altero istorum deficiente, et hoc quidem faciunt columbe domesticae.

<--- Page Split --->

cipiuntur comedi cum agresta et coriandro et medulla citroli. Sanguis autem columba abscindit fluxum sanguinis narium, qui est ex velamine cerebri. Propter caliditatem autem suorum ovorum in quindecim diebus foventur, et fiunt pulli, et pulli in aliis quindecim diebus complentur ad volandum : et si tempestive in vere nati fuerint, ante hiemem in autumno ejusdem anni pullificabunt.

Anser autem domesticus et anas et cygnus domesticus non ovant neque pullificant nisi semel in anno in principio veris propter suae complexionis frigiditatem et grossitiem : propter quod etiam non bene convenit esui caro avium istarum. Sed aves non domesticae magnae quidem semel pullificant in anno : parvae

autem bis experte sunt pullificare in quibusdam speciebus, et in quibusdam semel tantum. Bis enim perdix pullificat et facit quindecim ova, aut quatuordecim : in una pullificatione octo, et in secunda tantumdem, aut parum minus. Passer etiam pullificat bis vel ter, et in una pullificatione ad plus facit septem aut quatuor ad minus. Et regulus bis pullificat, et facit novem ova in una pullificatione, aut circa hoc. Sed aliae parvae aves sicut philomela et alauda et sciscendula et hujusmodi semel pullificant et faciunt quatuor aut quinque. Sed tamen fere quaelibet avis habet hoc quod ablatis sibi primis ovis, iterato ovat et pullificat.

<--- Page Split --->