TRACTATUS II

De sanguinem non habentibus : in quo intenditur qualiter sanguinem non habentia participent sensum et vocem et sonum, et differentiam masculi et feminae.

dum est qualiter conveniunt eis ea quae omnibus aut pluribus animalibus conveniunt, sicut sentire, vocare, dormire, et vigilare, et masculinitas, et femininitas.

CAPUT I.

De participatione instrumentorum sensus.

Hic digestis per ordinem generibus animalium sanguine carentium, viden-

Et primo describemus dispositionem instrumentorum sensus hujusmodi animalium. Instrumenta enim sensus non inveniuntur in omnibus animalibus secundum unam et eamdem dispositionem: sed instrumentum sensus quod magis conformitatis habet in animalibus, est oculus: hic enim in omnibus fere est sphæricus, et ex humoribus componitur et tunicis, et albus et niger in colore, quod contingit propter unam speciem omnium visibilium quæ est lumen: et ideo cum agens formale in omnibus visibilibus idem sit, oportet potentiam instrumenti in omnibus animalibus valde conformis esse dispositionis. Sed in hoc differunt animalia valde: quia quædam animalia habent omnia sensuum instrumenta, et quædam non habent ea omnia. Numerus enim sensuum est quin-

<--- Page Split --->

que, scilicet visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. Sed haec instrumenta omnia habet homo, et omne animal pressibile habens sanguinem et generans in utero sibi simile animal, nisi aliquid sit quod forte aliquod habeat instrumentorum istorum diminutum, ut genus talpae : hoc enim animal non habet visum, eo quod perfectum non habet oculum, tamen oculum habet imperfectum, quoniam si exorciatur pellis quae directe est super oculos, invenitur in loco oculi aliquid simile creationi oculorum : manifestatur enim ibi aliquid in carne de nigridine oculi, et de ea substantia quae est sicut acies in medio oculorum consistens, quae vocatur oculi pupilla, sed non est adunata et formata in oculum propter imperfectionem animalis : ex tali enim occasione quam habet a tempore generationis sua et partus et suis principiis generantibus, accidit eis oculum non habere formatum, quamvis non careat omnino substantia oculi.

Oportet autem scire, quod a cerebro exeunt duæ viae sive duo nervi concavi fortes, et perveniunt ad radicem oculorum, et alia etiam via pervenit in animali habenti culmos ad radices culmorum. Animalia enim habent sensum per quem cognoscitur diversitas colorum, et habent sensum alium per quem cognoscitur diversitas sonorum, et habent etiam sensum odoratus et gustus. Sed sensus tactus invenitur in omnibus modis animalium.

Manifestum enim est, quod modi piscium sentiunt per gustum : quoniam plures eorum diligunt aliquid cognitum in cibo, per quod etiam piscatores venantur eos, sicut albas muscas sive musciliones quae in sero volant super aquam, multum diligunt, et intrant in gurgulia, quoniam musciliones illi alligantur gurgulii s : et Avicenna dicit se vidisse, quod ad lac ligatum in retibus et gurgulii festinanter veniunt pisces, et capiuntur juxta ipsum. Sed modi piscium non habent manifestum instrumentum

auditus, eo quod per ipsum intraret aqua nimis in profundum capitis, et infrigidarentur et morerentur : quia tamen multi moriuntur ex capitis nimia infrigidatione.

Adhuc autem inutile esset instrumentum, quia non contineretur in ipso aer recipiens sonum : sed potius subintraret aqua et inferret lasionem : et licet non habeant aures, tamen audiunt sonos, sicut inferius parum ostendemus.

Similiter autem et instrumentum perfectum olfactus non habent modi piscium, ne aqua subintret in cerebrum et corrumpat ipsum : et quod putant quidam homines, quod habent instrumentum sensus odoratus per viam nasi, nihil est omnino, quoniam nulla via illarum pertingit usque ad medullam cerebri. Sed in quibusdam via illa sunt recta, extra tantum apparentes, et in quibusdam pertingunt ad branchos et non ad cerebrum. Sed tamen manifestum est quod genera piscium odorant et audiunt.

Signum autem auditus eorum est, quoniam saepe videmus ipsos fugere a sono et vocibus magnis et sonoro strepitu remigiorum navium : et ideo piscatores cum venantur eos, leviter movent remos. Dicit autem Avicenna quod vidit quoddam genus piscium venire ad sonum campanae : et cum desinit sonus, recedit : et hoc apud nos ab omnibus hominibus notum est in mari Flandrie, Brabantia, et Germaniae inferioris, quod piscis pulcherrimus qui lingua ibi habitantium unit vocatur, et intrinsecus est multaspinositatis, cum grege venit ad sonitum nolarum aut cymbalorum aut etiam campanarum parvarum. Extendunt enim piscatores circa finem veris in Maio funem super aquam, et alligant campanellas, et cum sonant, venit piscis ille cum grege sui generis in retia. Audiunt enim sonos omnes modi piscium, et hoc manifestum est in venatione delphinorum : hos enim quando piscatores venari intendunt, circumdant ipsos, et percutiunt lignis facientes sonos continue, et postquam terrentur sono ictuum illorum, cadunt ali-

<--- Page Split --->

quando sicut patiantur schotomiam et epileptiam, et tunc deprehenduntur leviter. Delphinus ergo audit sonum, licet non habeat instrumentum auditus manifestum omnino. Hujus autem etiam signum est, quod cum voluerint naute venari aliquem modum piscium, tacent, neque movent ramos fortiter, neque alia instrumenta fortiter movent.

Adhuc autem quando piscatores cognoverunt in aliquo loco esse multos pisces, circumdant locum illum a remotis silenter, et ibi quiete sub silentio ponunt instrumenta sua, ne pisces audiant strepitum ipsorum, et præcipiunt omnibus secum navigantibus, ut taceant in piscium venatione. Quando autem pisces dispersos agitare volunt ad unum locum in quo sunt retia aut gurgulia eorum posita, circumstrepunt eos et percutiunt asseres, et faciunt sonos terrentes pisces, sicut diximus quod fit in vensatione delphinorum. Ipsi autem piscatores prohibent omnem motum qui excitat sonum antequam circumdent eos, et circumdatis eis dant voces et sonos, quia auditis vocibus et sonis fugiunt ex timore et cadunt in retia, non considerantes retia ex capitis confusione et schotomia sive vertigine cerebri.

per lapidem, et tunc ex sono confundentcerebrum, piscis cadit sicut patiatur schotomiam aut epileptiam a strepitu illo, et tunc deprehenditur piscis.

Ex his igitur manifestum est, quod omnes pisces audiunt, non per instrumentum auditus, quia hoc non habent, sed forte sub branchiis superius expanditur tympanum auditus eorum, quod immutatur a sonis. Sunt autem multi experti in natura animalium marinorum fingentes, quod pisces præcipue inter animalia sunt acuti auditus, et maxime id quod vocatur fastosor, et jeremim et labras, et similia. Alii vero audiunt non ita acute, ut dicunt, et ideo frequenter manent prope littus: non enim ita audiunt strepitum in littore, sicut alii qui fugiunt in profundum.

Pisces autem etiam habent sensum olfaciendi : cujus signum est, quod multi modi piscium fugiunt ab instrumentis retium et gurguliorum, et numquam tangunt ea nisi sint nova, eo quod in eis est odor piscium ante captorum. Alii etiam communiter pisces habent quidem olfactum, sed minus, propter quod etiam ab antiquis gurguliis non caventes subtilius capiuntur.

Adhuc autem signum est quod pisces auditum habent, quia cum piscatores vident inter lapides aliquem modum piscium aut etiam supra aquam natando quaerere pastum tempore venti sonantis quando alii soni minus sunt perceptibiles, possunt appropinquare et considerare quis sit ille modus piscis : cum autem aura est tranquilla et quiescit ventus, non appropinquabunt ut dignoscant piscem nisi vadant valde quiete et tacite. Si autem clamaverint, aut aliter sonum excitaverint, fugient et non poterunt deprehendere quis fuerit modus piscis illius.

Adhuc autem in fluviis est aliquis modus piscium sub lapidibus manens, quem cum capere volunt piscatores, percutiunt et faciunt sonum terribilem et fortem su-

Adhuc autem hujus signum est, quod quælibet genera piscium habent escam appropriatam suæ venationi, quam cum olfaciunt, sequuntur eum ad instrumenta venatica, et capiuntur, et quædam his contraria fugiunt. Quidam enim piscium capiuntur per fœtida, sicut capiuntur barbelli per cadaver, et caneri per carnem ad navim retro suspensam. Et Aristoteles dicit, quod illi qui cerebri vocantur sive cerebrie, capiuntur per branchos, quando fœtidis imbuti fuerint. Multi autem fugiunt etiam alios pisces propter fœtorem, sicut probatur in mari Flandriæ, et Germaniæ, quod parvus piscis est gregatim vadens, quem incolæ patriæ spirinch vocant : et a quibusdam vocatur stinc, quem omnes alii etiam magni fugiunt pisces, ac si speciale nocumentum timeant ex odore ejus :

<--- Page Split --->

et tamen ille piscis esibilis est, et sanus hominibus.

Adhuc autem plures pisces manent in lapidum cavernis, quos cum piscatores volunt compellere ad exeundum, confricant ora cavernarum per salsa, quem cum odorem senserint pisces, cito exeunt et cadunt in retia, eo quod non observant se a retibus propter velocitatem exeundi. Amplius autem enchelir quod quidam anguillam esse interpretantur, per odorem saepe deprehenditur : vase enim testeo salso accepto a piscatoribus et posito in aqua ante cavernam in qua habitat, intrabit in vas odorem sequendo, et capitur in ipso.

Adhuc autem deprehensum est per experta quosdam pisces diligere odorem rerum combustarum in fumum : propter quod etiam piscatores marium carnes saepius combustas portant ad multorum piscium capturam ex odore illarum carnium combustarum.

Adhuc autem multi dicunt, quod in hamo posito animali quod multiples vocatur sive polipus, assato, multi pisces deprehenduntur.

Adhuc autem projecta in mari lavatura piscium, aut aqua quæ ejicitur de sentina navis, fugiunt multi pisces, et maxime ille piscis qui vanareym vocatur, præcipue tamen fugit cum olfecerit sanguinem piscis. Constat autem fugam esse ad hoc ut removeatur a loco nocumenti sui in quo manebat.

Adhuc autem vase venaticeo, reti videlicet aut gurgulio veteri existente, et infecto sorditie et odore saepe detentorum in eo piscium, non applicantur ei pisceo propter sensum odoris, novis autem et mundis applicantur, et præcipue posita aliqua in vasis munda esca, tunc enim a remotis veniunt propter illius rei odorarum.

Ex omnibus autem his inductis, manifestum est et planum pisces odoratu mabere.

Ego etiam expertus sum pisces fugere odorem sulphuris et cupri et lini in aqua putrefacti, et si non patet eis locus fugae,

moriuntur ex odore eos corrumpente. Habent igitur pisces auditum et olfactum, quamvis non habeant manifesta horum sensuum organa. Hoc autem maxime cognoscitur ex hoc, quod diximus de delphinis, qui non habent organum auditus manifestum aliquod in corpore, et tamen audiunt: cujus signum esse diximus, quia piscatores venantur ipsos per strepitum : et quia accidit eis gravitas capitis ex vocibus et sonis corrumpentibus harmoniam auditus sui. Non enim motus faceret hoc : quia non in tantum commovetur aqua ex strepitu, neque aer motus subintrat in aquam usque ad caput delphini. Non est autem dubium quin etiam habeant pisces tactum et gustum. Declaratum est igitur, quod iste modus animalis habet omnes sensus.

Alia vero genera animalium aquaticorum quae enumeravimus, quae sunt quatuor generum in communi, scilicet malachie, et mollis testae, et dure, et annulosi corporis, ut frequenter etiam habent omnes sensus. Quædam enim eorum quae sunt annulosi corporis, habent sensum odoratus multum acutum, et sentiunt odores valde remote, quod non facerent nisi sensu subtili et acuto. Moriuntur autem quædam ipsorum olfactu foetidorum, ut sulphuris, sicut apes expelluntur insuper de casulis, et moriuntur etiam per fumum lignorum aut stercorum : proter quod talibus suffumigantur ab his qui mella volunt auferre de casulis earum.

Adhuc autem acceptis et permixtis sulphure et origano agresti et pulverizatis impositis super mansiones formicarum dimittent domos et fugient. Similiter autem loca suffumigata ex cornu cervi liberantur a multis modis annulosorum venenatorum. Eodem autem modo fugient a fumo storacis sicci praeter animal multipes tantum : hoc enim in tantum diligit hunc fumum, quod deluditur et deprehenditur per ipsum, et intrat in vas in quo fumigatum fuit, et tam immobiliter adhaeret eidem, quod etiam divisum et sectum non recedit ab ipso. Hoc autem

<--- Page Split --->

idem animal fugit do fumo speciei cujusdam medicinalis, quae obere ab Avicenna vocatur, ab Aristotele autem vocatur kabora : quidam autem vocant eam vinciam.

Adhuc autem sensus olfactus inesse talibus deprehenditur : quia quilibet modus specierum animalium diligit cibum proprium, et currit ad ipsum. Apes enim non insident locis feticdis, aut mali saporis aut odoris, sed fugiunt et diligunt dulce et odoriferum, praecipue in floribus. Sed e contra est apis quaedam aliquantulum major quam illa quae habitat in examine, quae non diligit nisi feticida, et insidet humiditati stercorum, et haec non habet regem, neque custodit civilitatem alicujus congregationis : propter quod a quibusdam porta apum quasi spuria vocatur.

Animal vero cujus corium est asperum sicut testeum ut in pluribus etiam habet sensum tactus et gustus et odoratus. Hoc autem manifestatur in modo venationis quorumdam eorum. Cortora enim decipitur per feticida : et hanc speciem animalis Avicenna concheram vocat. Patet igitur, quod quilibet modus animalis diligit esse proprium sibi, et odit alia non sibi congruentia : habentia enim ora diligunt diversa gustabilia, sicut etiam olfacientia ad odores se habent.

et caput in corpus. Similiter autem cum venatores animal bryne vocatum, taceut ne audiat sonum : et si loquatur quis, fugit : et hoc non accideret talibus, nisi audirent et odorarent. Hiricius autem audit debiliter minus inter omnia quae testeum habent corium, et minus inter ambulantia.

Hæc igitur est dispositio sensuum in omnibus animalibus præindustis.

CAPUT II.

De modo vocis et soni animalium.

In his autem animalibus conchiliis et annulosis non ita manifestantur visus et auditus, eo quod illi magis sunt per extrinseca media, et non ita fundati in principiis complexionantibus animal : tamen multi asserunt in animali marino quod solincte quidam vocant, quod audit voces, et ideo per auditum fugit in profundum.

Adhuc autem si quis digitis appropinquaverit ad ostreum quod pecten vocatur, subito claudit oculum, ex quo cognoscitur habere visum : et hoc idem manifestatur in testudine et limace, quae oculos suos habent in summitate corneum suorum : et cum appropinquat aliquis retrahit oculum in cornu, et cornua retrahit in caput,

Nunc autem dicemus qualiter competit animalibus inductis vocare sive vocem facere. Prædeterminare autem oportet, quod vox est diversa a sono, eo quod vox est sonus cum imaginatione ab ore animalis ad aliquem effectum demonstrandum prolatus. Sonus autem est genus vocis quodlibet videlicet a sonante procedens, quod auditui infert passionem. Sermo autem est tertium genus diversitatem habens ad utrumque istorum. Est enim sermo vox articulata et litterata, conceptum mentis hominis denuntians, et hic non competit nisi homini, et paucis quae ad hominem habent affinitatem, sicut pygmeus, et id quod supra novinavimus

<--- Page Split --->

maritau m orion, et hujusmodi. Vox igitur non erit sonus nisi fiat per epiglottidem : et ideo omne carens pulmone, caret voce. Et loqui quidem est distinguere et formare articulatim et litteratim vocem, quae distinctio praecipue fit per linguam. Lingua vero quae vocatur scriptura formans voces litteratas et litterarum elementa, eorum animalium quae vocalia sive vocantia sunt, est per epiglottidem. Formatio tamen elementorum litterae absque consideratione vocis in qua formantur elementa, est per linguam solam absque motu epiglottidis. Generaliter autem quodcumque animal non habet linguam solutam, sed adhaerentem secundum totam longitudinem et ligatam ad inferiorem partem oris, caret etiam voce omnino.

Strepitus autem quem aliquando facit hujusmodi animal, est in interiori corporis sui spiritu offendente ad diaphragma, et non est per spiritum exeuntem ex ipso per tracheam : quia tale animal non anhelat, sicut apis, et sibi similia animalia. Tamen de numero talium quaedam sunt dulces sonos habentia, qui soni aliquando voces dicuntur, sicut animal parvum quod locusta assimilatur, et in pratis cantat in aestate, et sibilat in nocte, et vocatur grillus. Strepitus autem et sibilus omnium istorum est per telam quae est sub pariete diaphragmatis in loco ubi succingitur, tamquam abscissa sint corpora ipsorum : sic enim sonant musce, et apes, et omnia hujusmodi : ista enim faciunt strepitum volando, et alas extendendo, percutiendo aerem cadentem inter alaseorum, et ideo continue sonant dum volant : et illum quidem continuum sonum non faciunt nisi modo dicto. Sed quando capta tenentur etiam praecisis alis sonant alio sono, et aliquando sonum non faciunt in ore spiritu exeunte, sed potius sub diaphragmate per modum quem diximus : et locusta volantes similiter faciunt sonum, sed immobiles non sonant omnino.

Ea autem quae sunt in genere malachie, et sunt in genere mollis teste, neque so-

nant, neque sibilant. Similiter autem et modi piscium voce carent : eo quod omnia ista genera carent pulmone, et epiglottide, et vena aspera, quae trachea vocatur. Aliqui tamen opinati sunt quosdam piscium vocem habere in Acheloo fluvio, quos illi nominant laudam et jeconum, et porcus maris qui aliquando egreditur in agrum, propter quod agrestis vocatur, qui est in regione quae vocatur Arabice Haskaleir, et etiam animal marinum quod dicitur halym, et id quod vocatur cochi, hoc est, vitulus marinus : omnia enim ista animalia vocem habere putamur. Sed pro certo nullum istorum sonat spiritu exterius attracto et emisso : sed quaedam dictorum sonant branchiis in aquae superficie, aut in profundo, eo quod sunt duri sicut spinae, et sunt lati et solidi, et ideo percussi sonant fortiter. Quaedam autem et praecipue sibilantia sonant per spiritum qui est in interiori corporis eorum : cum enim motus ille fuerit ad telam quae sub diaphragmate est, tunc exit sonus ab eo. Offensione autem parietis et musculorum et lacertorum ejus percutitur ad sonandum. Celeti autem et pectem putatur facere sibilum : movetur enim super aquam, et tunc sibilat : et similiter hirundo maris, haec enim habet alas latas parvas, quibus stepit. Nullum autem horum proprie loquendo vocem habet. Delphinus autem sibilat, et sibilus ejus similis est voci : habet enim pulmonem et venam asperam quae trachea vocatur arteria : sed lingua non est absoluta, neque labia ejus pervenire possunt ad vocis distinctionem.

Animal vero habens linguam et pulmonem et quatuor pedes, habet vocem debilem quando est aquaticum. Sed quodcumque ex talibus est ovans, sibilat ut serpens. Quod autem ex eis habet vocem debilem, sicut tortuca, et rana, habet linguam appropriatam sibi : quoniam in talibus pars anterior linguae suo ori alligatur et applicatur, in talibus enim anterior applicatur extremitas sicut in piscibus. In aliis autem animalibus ista

<--- Page Split --->

extremitas libera est et absoluta. Sed in his posterius linguæ quod cannae vicinatur, est absolutum : et ideo rana vocem habet propriam quæ coax sonat. In sono enim hujus inferius linguæ primo solvitur, et anterius afligitur palato, et talis est lingua rana per omnia, nec sonat hanc vocem nisi in aqua, et ibidem non sonat eam proprie nisi masculus, et in tempore coitus tantum quando clamat vocando feminam per vocem cognitam a femina. Quodlibet enim animal habet vocem propriam per quam vocat clamando socium tempore coitus, sicut capri, porci, arietes, coturnices, et omnia alia genera animalium.

Rana autem multiplicat voces in aquam ponendo mandibulam inferiorem in aquam, et extendendo superiorem super aquam, et per extensionem duarum mandibularum et conatum vocis ex ventositate interius elevante. Lucent enim oculi sicut candela, et coitus earum saepissime est de nocte : propter quod etiam nocte plus clamant.

Modi vero avium vociferant : et quodcumque est ex eis latae linguae latitudine mensurata loquitur aliquando, et quod cum hoc est linguae tenuis et subtilis, quia illa melius inflectitur ad figuras litterales et articulatas. Quædam vero avium genera sunt, quæ uno modo vociferant tam mas quam femina. In quibusdam autem diversificantur mas et formina in vocando : aves vero parvi corporis plus garrirunt aliis propter levitatem spirituum et sanguinis : parvæ etiam frequentius loquuntur et maxime moderata quæ sunt mediae inter parvas et magnas, sicut sturnus, et psittacus, et pica, et hujusmodi. Garritus autem earum maxime est tempore coitus. Differentiam autem habent in garritu, ut corlunix, et philomela, et multa alia. Quædam autem non cantant, sed sono quodam clamant vocando feminam, sicut id quod coaf vocatur, et columba, et multa alia. Quædam autem vociferant distinguendo tempora noctis et diei, et victoriam in

prælio, sicut gallus : et ideo uno gallo cantante et alter cantat, ne videatur vinci ab ipso. Quædam autem sunt quæ dulce vociferant, tam mas quam femina, ut id quod vocatur hardon quod est species quædam crocodili. In hoc enim genere feminae vociferant sicut mas. Avicenna tamen dicit, quod aves sunt quæ vocantur non hardon, sed audon, quorum mas et femina vociferant : sed tamen femina cum ova incubat, quiescit a voce musica. In quibusdam autem avibus masculi dant vocem musicam et non feminae, sicut gallus, et mas coturnicis : sed mas coturnicis habet vocem exilem, ut fere sicut grillus, et feminae habent vocem grossam.

Animal vero generans animal sibi simile in utero et quadrupedes, habet vocem simplicem illitteratam, et non loquitur omnino : locutio enim cum intellectu appropriatur homini soli : et omne quidem loquens, habet vocem, sed non convertitur. Et si aliquod genus simiarum simile homini loquitur, hoc est ex imaginatione simplici, et non ex intellectu, sicut pygmeus, et forte id quod vocavimus superius maritaumorion, et forte quædam hujusmodi animalia inveniuntur.

Illi vero homines qui ex generatione sunt muti, patiuntur hoc, quia sunt a generatione surdi : et illi habent quidem vocem, sed non habent sermonem distinctum et litteratum, quia idioma addiscere per auditum non potuerunt. Infantes autem pueri firmiter retinere suas non possunt linguas, sicut neque caetera membra puerilia, et ideo imperfecte loquuntur, donec juvenescant et temperetur humor qui mollificat linguas eorum. Quidam etiam puerorum non vigent lingua, nisi post longum tempus, et tunc convalescunt. Quidam autem perpetuo manent trahuli, et quidam blesi : et alii sunt alias linguæ habentes occasiones propter diversa linguæ impedimenta, quorum superius dedimus rationem.

Vox autem et sermo idiomatum diver-

<--- Page Split --->

sificantur secundum regiones et loca in gravitate et acumine : quoniam vox septentrionalium est magis acuta et feminea, quam vox meridionalium propter mollitiem suorum pulmonum et suae cannae, et propter majorem arcitudinem ipsius. In modo autem specifico non diversificatur vox quae uni speciei animalis est attributa. Si autem contingat, quod unus modus speciei alicujus animalis habet diversarum specierum animalium voces, sicut perdices aliquando strepunt, et aliquando aliorum animalium vocibus clamant, hoc contingit propter imitationem : propter quod etiam aves quae a juventute domesticae fuerunt, et alias audierunt voces, tales imitantur, sicut etiam imitantur hominum loquelas : et ideo etiam contingit, quod aliquando quidam parvi pulli avium incipiunt non vociferare voce parentum, nisi creentur et educentur ab ipsis, aliter enim assimilant suas voces vocibus avium vel animalium quae audiunt in educatione. Jam enim visa est avis quae Graece dicitur andochia, quae in Germania vocatur grasemusche, et est similis philomelae, et emittit aliquando ova avium aliarum, et praecipue guguli, et haec docuit pullos aliarum avium quos enutrierat, voces suas proprias : et hoc significat, quod significatio vocis non est naturalis sicut neque locutio, sed est secundum doctrinam loquentium. Voces autem quia naturales sunt, ideo voces hominum sunt consimiles in specie, sed locutiones variantur. Elephas autem vociferat per os, et non per nasum : et ejus vociferatio est cum spiritu multo, sicut quando homo anhelat spiritus sui magni virtute. Cum autem per nasum aliquando vociferaverit, est sonus dulcis sicut fistulae.

De somno et vigilia animalium in praehabitis inductorum.

Post haec autem dicendum nobis videtur de modo somni et vigiliae supra inductorum animalium : et quaecumque diximus in libro de Somno et Vigilia supponantur, ut facilius pertranseamus. Dicimus autem hic, quod omne animal habens sanguinem et ambulans, vigilat et dormit : et breviter dicendo, omne animal vigilat et dormit : sed id quod habet palpebras, claudit eas in somno, sicut per se cuilibet hoc consideranti est manifestum. Quod vero multa animalia somnient, non homo solus, sed equus, et taurus, et capra, et canis, et multa alia quadrupedia quae sibi similia in utero generant, manifestum est ex vocibus eorum in somnis. Latrant enim aliquando canes in somnis, et alia faciunt similiter animalia quadrupedia multa. Ovans autem animal dormit modicum, respectu non ovantis : praecipue tamen animal aquaticum, sicut pisces, et ea quae dicuntur mollis testae, modici sunt somni, propter modicam evaporationem ex loco digestionis factam. Quod autem talia

<--- Page Split --->

dormiunt, non scitur per oculos eorum, quia palpebras non habent.

Sed somnus piscium scitur ex hoc quod multi pisces capiuntur somno depressi cadentes sicut ponderosi et oppressi, ita quod aliquando manu capiuntur.

Adhuc autem cadit somno oppressus in 'rete : et si maneat donec evigilet, dividet aliquis eorum rete dentibus : et hoc frequenter faciunt in nocte quidam pisces quando evigilant, quamvis sint multum impliciti in reti.

Adhuc autem ex somno deprimente multitudo piscium jacet in profundo maris. Et hujus signum est, quia rete elevatum de profundo trahit multos pisces rotundos sicut sphæra, qui nimbì et pectines vocantur. Sæpe etiam contingit, quod piscis capitur, et non sentit piscatorem propter somnum. In somno enim quiescit piscis, ita quod nihil sui movetur nisi cauda solum motu modico : et si aliquid moverit piscem dormientem, vel prope ipsum fiat motus, ita quod excitetur, expergiscitur et fugit subito. Somnus autem piscium plus est de nocte quam de die : et hoc contingit ideo, quia spiritibus conclusis magis excitatur calor ad evaporandum : et quia plus dormiunt nocte pisces, ideo piscatores cum luminibus aspicientes eos stantes immobiles, magis figunt eos et confodiunt tridentibus nocte quam die. Plures enim pisces et animalia marina dormiunt super terram in fundo, aut arenam, aut lapidem : quoniam in fundo latibula in quibus secure quiescunt, inveniunt. Quod autem est amplum in modis piscium non potest intrare cavernas, et dormit in arena, et aliquando scinditur pellis ejus ex arenae impressione. Aliquando autem vestigia jacentis piscis remanent in fundo arenarum, et ibidem jacens percutitur tridente sæpius. Secundum enim hunc modum piscatores venantur magnos pisces marinos, sicut tyrac, et fascarum, et in Danubio hoc modo venantur rufos, et husones, et sturiones, et hujusmodi : nisi

enim esset somnus, vix umquam isto instrumento caperentur.

Celeti autem adeo gravi somno deprimitur, quod manu capi potest. Delphinus autem et kalane, sive cete, quod est balena, et omne genus piscis quod habet cannam prominentem ad os in corpore suo, qua inspirat aerem et dormit : et canna illa prominet super aquam quando anhelat per eam, et modicum movendo alas tenet se, ne decidat pressura somni. Delphinus autem a multis auditus est in somno stertuisse. Malachie autem genera dormiunt, et omnia mollis teste animalia, et similiter animalia duree teste. Annulosi vero corporis animalia dormiunt : quod manifestum est in apibus, quoniam frequenter de nocte quiescunt, et non sonant. Hujus autem causa non est, quia non vident, sicut quidam dixerunt, sed potius quæ dicta est. Debilis quidem est omnis visus eorum quæ duros habent oculos, sed tamen visum habent. Si quis autem applicaverit candelam apibus, videbit eas quiescere et dormire.

Homo autem præcipue inter omnia somniat animalia, pueri autem ante quatuor vel quinque annos non videntur somniare propter nimium humidum ipsorum. Inventi tamen sunt viri et mulieres, qui usque ad antiquitatem suam non somniaverunt, et quidam talium in senectute, deficiente eis humido, somniare inceperunt : post modicum autem accidit eis infirmitas, et mortui sunt.

Hæc igitur est dispositio sensus et vocis et somni et vigiliae in animalibus.

<--- Page Split --->

maris et feminae, sicut diximus in Plantis.

In speciebus autem malachie sunt mas et femina sicut in omnibus bipedibus ambulantibus, et in omnibus quadrupedibus, et in omni eo quod generat aut animal, aut ova, aut vermes, per totum diversatur : quia in quolibet istorum est aliquod genus in quo sunt mas et fecmina secundum discretum sexum : et aliquod est in quo non est hujusmodi sexus discretio. In quadrupedibus quidem ut frequentius est mas et femina. In his autem quae dure testae esse dicuntur, est quidem virtus maris et feminae, sed sunt sicut quaedam arbores quae in una individua substantia habentes vires utriusque sexus faciunt fructum : quaedam autem non sic utriusque sexus vires habentes, non habent fructum : sic enim et in istis est piscium et ostreorum generibus, ut diximus superius.

De diversitate sexus prout competit animalibus praeinductis.

Distinctio autem sexus maris et feminae est in quibusdam animalibus, et in quibusdam non : et est aliquod animal in quo in uno eodemquo individuo est uterque sexus, ita quod ipsum est mas et fecmina, sicut hermaphroditus, et hoc per naturam, sicut dicemus posterius in exemplis. Animal enim marinum teste dure non habet maris et feminae distinctionem, sicut ostrea conchilia, et testudines. Licet enim ostreum quoddam unius conche inveniatur quod habet figuram virilis virgea inferius, et aliud ejusdem generis quod habet similitudinem vulve mulieris : tamen haec non sunt instrumenta coitus in eis, sed partes corporum ipsorum : et illud est ostreum cujus concha est ut cochlea, et est spinosa extrinsecus, et est esibile, et habet delectabilem cibum, et inveniuntur in eo saepius margarite. Abundant autem in littore maris Germanici et Flandrie. Sed talia animalia generant modo plantae, habentia in uno individuo et virtutem

Amplius autem quaedam animalia annulosi corporis existentia, istam non habent diversitatem sexus, et similiter quaedam genera piscium et enkelir, hoc est, in anguilla : in hac enim specie piscis non est mas et femina.

Quod autem quidam dicunt fila quaedam in limo extensa esse filios vel semina anguillarum, aut etiam quando haec fila extensa sunt in aqua et vivunt, error est omnino : quoniam nullus omnino modus anguillarum generat animal, sed potius ova : numquam autem inventa sunt ova in anguillis in matrice aliqua esse, ut animal ovans quod facit ea in matrice et non in stomacho aut intestinis, quoniam si essent in stomacho digererentur sicut cibus. Ova autem in anguillis non inveniuntur nisi in stomacho, quando comedit ova alicujus piscis : et ideo non sic per distinctionem sexus anguille generantur. Quod autem quidam opinantur marem anguillam esse longioris capitis, et feminam brevioris et minoris, falsum est omnino : quia diversitas talis in capitibus est ex diversitate speciei : sed

<--- Page Split --->

maris et fœminæ distinctio in specie est una et eadem.

Piscium etiam fluvialium orientalium qui dicuntur kyron et halagonem, sunt quidam modi in quibus numquam ova sunt inventa : et apud nos id quod vocatur alse, et alia quaedam ova non habent omnino : et quodcumque ex illis est durum et pingue, parvum habet intestinum, et meliora sunt haec in omnibus quæ communiter inveniri dicuntur in eis.

Adhuc autem in his animalibus quæ dicuntur duri corii, de quibus superius diximus, sunt quaedam distinctionem sexus non habentia, sed sunt sicut arbores : aliqua enim species eorum est quæ generat sine coitu maris et fœminæ, sicut genus piscium quod Græce vocatur basseca.

Ex his autem animalibus quæ sunt gressibilia habentia sanguinem, et ova non facientibus, sed generantibus animalia sibi similia, est mas major in corpore quam fœmina secundum naturam longioris vitæ. In ovantibus vero et generantibus vermes fœmina est major mare, ut in pluribus. In quibusdam tamen avibus hoc fallit, ut in cygnis, et gruibus, et gallinis, et anseribus, et anatibus, et aliis hujusmodi. Sed in ovantibus aquaticis non fallit, ut in lacertis, ranis, serpentibus, et hujusmodi : et in avibus rapacibus est similiter fœmina major et fortior mare : quod ex siccitate caloris necesse est provenire. In araneis autem et celeti est similiter fœmina major mare. Dicit tamen Aristoteles, quod omnia quæ natant, sicut anatæs, habent fœminas majores masculis : sed hoc puto errorem esse litteræ, quia ad oculum probatur esse falsum. Idem dicit esse in piscibus qui manent in lapidibus. Dicunt etiam tam Aristoteles quam Avicenna, quod fœminæ piscium sunt longioris vitæ masculis : et hujus signum esse di-

cunt, quod quando capiuntur pisces, fœminæ sunt durioris carnis quam masculi, et cum hoc non possit esse per naturam sexus, tamen potius debet esse e converso, oportet, ut dicunt, quod sit longitudine ætatis : tamen istud signum est fallax, et dictum non est nisi probabile. In masculis autem ut in pluribus anterius quidem est durius et majorum costarum, et superius similiter. In fœminis vero inferius et posterius est durius et majus : et hoc præcipue in omnibus gressibilibus animalibus, et in hominibus, et in eis quæ sibi similia generant.

Adhuc autem corpora fœminæm sunt debiliora in juncturis, et parvorum nervorum, et subtiliorum capillorum : eo quod sunt humidiores in carne : et ossa suorum crurium sunt graciliora, et sui pedes debiliores, et graciliores in habentibus ista membra.

Adhuc autem omnes fœminæ sunt altioris et subtilioris vocis quam masculi præter vaccam, cui hoc contingit ex melancholia et frigiditate et terrestreitate quæ temperantur in tauro per beneficium sexus : vaccæ enim fœminæ grossior est vox quam bovis non castrati : castratus enim degenerat ad fœminæ proprietates. Membra vero quæ sunt armantia ad prælium, sicut dentes, cornua, et ungulæ, et hujusmodi, frequenter inveniuntur in maribus, et non in fœminis. Cerva enim cornua non habet. Similiter autem unguis corneus qui est in crure galli, non est in fœmina completus. Similiter autem porcæ agrestes non habent culmos sicut apri. In quibusdam autem animalibus et in maribus et in fœminis inveniuntur ista membra, et fortasse in fœminis fortiora, sicut cornua fœminarum vaccarum fortiora et majora et longiora sunt cornibus taurorum masculorum non castratorum.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS