TRACTATUS I

De diversitate marinorum sanguinem non habentium.

CAPUT I.

Quæ sit libri intentio, et quæ diversitas marinorum sanguinem non haben-tium, et quæ sit diversitas malachie et membrorum ejus.

Jam in præhabito libro sufficienter di-ctum est de dispositione interiori et exte-

riori animalis habentis sanguinem. Exsecuti enim sumus omnia in genere membra hujusmodi animalis, tam interiora quam exteriora, et tam communia quæ conveniunt secundum genera animalium gressibilia et volatilia et bipedia et quadrupedia et hujusmodi, quam etiam propria si qua sunt talia, quæ secundum speciem unam alicui animali conveniunt et non alii. Pertractavimus etiam de membris hujusmodi animalium consimilibus, quæ homogenia Græce dicuntur, tam manifestis exterioribus quam occultis interioribus. In hoc autem libro intendimus narrare dispositionem animalis non habentis sanguinem secundum genus suum, sive sit marinum, sive non sit marinum. Et quia de hoc invenitur confuse traditum ab Antiquis, studuimus ordinare dicta eorum et abbreviare quantum potuimus.

<--- Page Split --->

Primo ergo dicemus omnes diversitates quæ sunt in genere animalis sanguinem non habentis. Et deinde dicemus communia eorum quæ conveniunt eis in participando sensus, et somnum et vigiliam, et masculinitatem et femininitatem: hæc enim proprium librum desiderant, quoniam membra eorum et humores non ex similibus principiis causantur cum his quæ sanguinem sunt habentia.

Primo ergo dicimus, quod sanguinem non habentia sunt aut marina, aut terrestria, et præcipue volantia habentia alas membranales, sicut apes, et muscæ, et similia.

Marina autem dividimus in decem genera : sed tamen Antiqui non fecerunt mentionem nisi de octo generibus. Sed ego in mari causa experimenti navigans et exiens ad insulas et arenas, manibus collegi decem vel undecim genera : quorum primum quod perfectius est, vocatur ab Antiquis malachie. Est autem piscis extra mollis et interius durus, totus compositus ex substantia quæ media est inter carnem et cartilaginem, sicut in antehabitis diximus, et est aliquando valde magni corporis. Secundum autem est genus quod Antiqui vocant mollis testæ, eo quod testa ejus crescit ex membrana valde molli, et quando induratur, valde curvabilis est potius quam communiubilis, et hoc nos vocamus generali nomine cancrum. Tertium autem genus est, quod Antiqui vocant durae testæ, eo quod numquam testa ejus inventa est ex molli membrana crescens vel generata, sed semper est dura et non curvabilis sed comminubilis, et hujusmodi nos vocamus generali nomine ostrea conchilia. Quartum genus est, quod tam nos quam Antiqui communi nomine vocamus, hiricium marinum, eo quod totum spinosum sit hoc genus animalis, et spinis utatur in motu loco pedum. Quintum autem genus est, quod tam nos quam Antiqui malve vocamus, quod in corpore prorsus nullam invenitur habere superfluam humiditatem, neque vas super-

fluitatis alicujus. Sextum autem genus est, quod ligneum vocari consuevit, eo quod simile sit frusto ligni. Septimum autem est, quod veretrale dicitur, quia veretro virili omnino videtur esse simile. Octavum autem serpentinum vocatur, eo quod simile sit colubro. Nonum abundat in mari Germanico valde quod vocatur phlegmaticum eo quod phlegmati viscoso sicut est albumen ovi, sit penitus simile. Decimum autem genus est spongia marina, quæ vivit in aqua. Sub ligneo autem continetur animal quod vocatur stincus. Hæc autem genera facile expertur quilibet, qui vel ad modicum expertus est in marinis. Et ego puto, quod sint multa plura, licet sint ignota nobis. Quodlibet autem istorum generum multas in se continet specierum diversitates.

Genus autem est emi, quod est carens sanguine : quoddam invenitur cujus interiora ventris sunt mollia sicut caro, et suum exterius est durum testeum, et quoddam invenitur quod e converso est extra molle, et interius est durum testeum. Et quidem primum horum quod est extra durum, non est curvabile sicut ostreum, sed conteribile. Illud autem genus carentis sanguine, quod interpretantur omnes vocari malachie, est genus animalis carens sanguine et carneum ejus molle est extra, et quod est ex membris ejus durum, est interius, et hoc est quod vocatur sepia, quæ osseum quoddam habet interius, et exterius est molle et tremulum carneum ejus, et hæc similia sunt polipus et calamare.

Aliud autem genus est, de quo diximus, quod vocatur vulgo mollis testæ, et hoc nomen convenit omni generi quod est durum extra, et molle intra, dummodo illud durum quod habet extra, non sit conteribile, sed curvabile : sed potius ad hoc quod fiat conteribile, recipit ignem se exsiccantem, sicut locusta maris quæ karabo Græce vocatur, et sicut testa cancri : propter quod etiam Philosophi bene pronuntiaverunt karabo et

<--- Page Split --->

cancrum de specie esse animalis quod vocatur mollis teste.

Adhuc autem aliud genus sanguinem non habentis animalis est, quod vocatur vulgo habens corium testem duræ teste : et in hoc genere continetur omne carens sanguine habens carnem mollem intra, et partem duram testeam extra, ita quod illud durum sit frangibile prout conteribile quod una fractura in multa dispergitur, frangibile improprie vocatur, sicut sunt genera ostreorum conchiliorum, quæ Græce halzum vocantur, et sibi similia omnia.

Amplius autem præter hæc et extra hæc in genere animalis sanguine carentis sunt non marina, sed terrestria, quæ sunt annulosi corporis, quorum est multa diversitas : quia annulositas eorum aut erit in ventre, aut in dorso, aut in utroque simul : et omnia hæc annulosa conveniunt in hoc, quod in toto corpore eorum non est aliquod os distinctum, neque caro distincta aliqua : sed in corporibus eorum est aliud quoddam membrum, cujus creatio secundum suam substantiam media est inter carnem et ossa : corpora enim hujusmodi animalium sunt dura tam intus quam extra secundum unum modum fere : et istius quidem modi proportionaliter est omne quod est annulosi corporis. Aliquod autem annulosorum non omnino habet tale corpus, sed habet annulos duplicatos per membra sua, sicut incastretur substantia talium, sicut animal quod vocatur a quibusdam quadraginta qualior, eo quod tot numero pedes habeat : et est quoddam animalium genus, quod ingreditur in aures hominum, et habet morsum venenosum : sed venenum ejus non suscitat nisi inflationem magnam, sicut punctura apis, et plurium similium. Isti habent annulos duplicatos, ita quod unus corrugatur super alium, quando se contrahunt animalia illa. Quædam horum generum annulosorum videlicet cum annulis habent alas, sicut apes, et vespæ. Istius modi enim animal alatum est

unum quoddam genus annulosorum : et in isto genere quædam animalia sunt alata rugosa cum duplicatione rugarum, sicut vespæ, et apes : et quædam non, sicut formicæ. Et genus animalis quod huben vocatur, quod nos noctilucam vocamus, est etiam de genere animalis sanguinem non habentis, rugosi vel annulosi corporis : hoc enim animal volat nocte, et apparet simile igni.

Istis enim generibus animalis sanguinem non habentis sic prælibatis, incipiamus narrare membra primi generis, quod vocatur malachie, prout inveneri possunt per anatomiam.

Dicamus igitur, quod malachie habet ex membris extrinsecis pedes et caput : et hoc caput est inter pedes suos, et suum corpus est conculcatum super caput suum, sicut etiam superius diximus, et habet membra quædam quæ sunt inter caput et pedes, habet etiam alas. Omnis enim malachie capita sunt inter ventres et pedes. Pedes autem generis de quo modo loquimur, sunt octo numero ad plus : et hic quidem numerus pedum convenit cuidam generi malachie. Aliquod tamen est valde multorum pedum : et illa quidem quæ sunt octo pedum, habent pedes ad modum anguis formatos. Genus autem sepia et illud quod vocatur choim et id quod vocatur chavim, et hæc genera vocat Avicenna fanage, et similia fanage : hæc enim omnia genera loco pedum habent duo additamenta, quorum extrema sunt valde dura, et per illa additamenta accipiunt cibum et porrigunt ipsum ori suo, et in natando moventur illa additamenta sicut remi : et hoc animal utitur quibusdam pedibus loco alarum inflectendo eos contra ventrem suum, sicut avis flectit alas quando volat : et quibusdam pedibus utitur loco manuum porrigendo per ipsos cibum ori et accipiendo cibum per ipsos : et quibusdam utitur loco pedum in ambulando : et ideo multos habet pedes propter diversos usus. Sed inter pedes nulli reddunt cibum ori, nisi pedes illi qui sunt

<--- Page Split --->

prope oculos. Pedes autem horum animalium habent extrema valde acuta sicut extremitates pedum caneri fluvialis : et color pedum ipsorum declinat ad albedinem, et quilibet eorum est fissus in duo, sicut sunt pedes cancri, ut diximus : et radix sive principium cujuslibet cruris, est in parte spondilis dorsi ejus : et in hoc differunt a craneri pedibus, quorum radix est in imo sub ventre. Sed in hoc animali non est spondile sicut in animalibus sanguinem habentibus : quia illa habent dorsum compositum ex multis spondilibus : in hoc autem animali dicitur spondile pars lenis, quæ venit per dorsum ipsius.

Adhuc autem in hoc animali in parte leni quæ est supra pedes et crura ejus, est membrum venale simile canali, et per illam emittit humorem salsum maris superfluum qui pervenit ad ejus interiora : et in aliquo genere declinat illa canalis ad dextrum, et in aliquo declinat ad sinistrum. Per illud etiam membrum cannae simile mas emittit semen suum in mulierem suam : quia ad canalem illam veniunt plures pori, sicut ad canalem virgæ virilis venit canalis urinae et canalis spermatis et canalis humoris medii inter sperma et aquam, qui vocatur Arbice aliquagi. Hic autem modus malachie natat secundum latus dirigens motum, hoc est, supra membrum quod dicitur caput ejus, eo quod caput habet intra crura, et extendit se et dilatat se lateraliter movendo dilatatione extranea ab omnibus fere animalibus aliis : et in tali motu oculi malachie aspiciunt versus manus suas, eo quod oculi ejus sunt in supremo capitis ejus, et os ejus est posterius oculis ejus : et capita quidem omnium hujusmoni generis animalium, dum sunt viva, sunt dura, et inflata, et tumorosa : eo enim quod corpus ejus quasi totum commissatum est super caput ejus, humor capitis distillans in caput, inflat ipsum, et nisi esset durum, Iaderetur pondere corporis, et destrueretur figura ejus. Cum pedibus autem accipit

tempore tempestatis lapides, et tenet se fortiter ad eos, ut dicit Avicenna, ne interficiatur æstu maris. Sed cum aliquando ejectus stat infixus in arena,non potest retinere se pedibus omnino propter parvitatem et siccitatem arenae. Et inter malachie octo pedum et istud animal multorum pedum est diversitas : quoniam modus animalis multorum pedum est parvi corporis, et longorum valde pedum. Alii vero modi animalis octo pedes habentis, sunt magni corporis, et brevium pedum, ideo non possunt bene ambulare super eos.

Amplius autem in modis malachie est adhuc alia diversitas : quoniam id quo vocatur chovim, est longius inter ea : et id quod vocatur sepia, latius est interista animalia: et id quod vocatur rotho, multa majus est, quam id quod vocatur choider, quoniam corpus ejus invenitur quasi quinque cubitorum. Sepia autem fortassis aliquando invenitur magnitudinis duorum cubitorum. Et scias, quod id quod est duorum cubitorum, non proprie vocatur sepia : quia sepia quidem est de genere malachie, ut dicit Avicenna, sed non est adeo longa : sed vocat ipsum Avicenna sce dinam : et hoc quod nos jam secundum quosdam diximus choider, ipse thoniden vocat, et addit quod id quod vocatur multorum pedum, habet pedem longiorem aliquantulum quam sit mensura duorum cubitorum: et hanc puto esse veritatem : et ideo dicit Aristoteles, quod animalis multorum pedum sive polipi pedes erunt quantitatis scedinae, hoc est, duorum cubitorum aut majoris. Modus autem malachie qui rotho vocatur, est rarus valde, et inter ipsum et eum quem supra choider aut thoniden vocavimus, est diversitas : quoniam pars acuta lateris rotho est latior, quam pars acuta choider : et in una ala indivisa continet totum suum corpus: et hunc piscem quem Aristoteles rotho vocat, thonix vocat Avicenna. Sed in ala piscis thoniden sunt divisiones, et vacuitates plures in partibus.

<--- Page Split --->

Amplius autem adhuc est animal pelagosum in profundo pelagi manens, quod generi malachie videtur esse cognatum, et est duorum modorum. Unum enim vocatur a marinariis thim, et alterum cochim, quorum utrumque in hoc cognatum est malachie, quia capita utrorumque sunt inter pedes eorum, et os eorum est posterius oculis super caput eorum, et in illo ore sunt dentes, et super illud os in vertice capitis sunt oculi magni, in quo distinguens est parva cartilago, et in ore ejus est modica caro quae loco linguae esse videtur. Nullum enim istius modi habet linguam secundum veritatem, sed loco linguae utitur carne illa : et cum laceratur corpus ejus, non dividitur in longum : sed caro corporis sui rotunda dividitur divisione ac si ex globulis esset composita.

Sed in hoc conveniunt omnes modi malachie, quod habent corium quo corpus suum cooperiunt et non in testa sunt dura vel molli, sed est corium quod cooperit ea. Creatio autem suorum interiorum est secundum quod referemus. Habent igitur post ora sua ad inferius oris interius cesophagum longum et strictum, et post cesophagum inferius papam magnam quae similis est papae avium : et illa papa videtur esse loco stomachi : et post papam illam habent ventrem sive ventris intestinum involutum et tortuosum, et hoc est spissius quam cesophagus in substantia, et ad hoc intestinum continuatur gracile intestinum procedens ad ani orificium. Et nullus quidem modus malachie habet aliud membrum a dictis, nisi membrum quod mastim vocatur, quod vas seminarium interpretatur, in quo est humiditas spermatica ipsius, et hoc est membrum valde magnum, et sub ore ejus positum multum continens de humore nigro, sicut est incaustum, et maxime in sepia et polipo, quae sunt de genere malachie, sicut diximus superius : et quando accidit ei timor ex aliquo alio animali venante ipsum, ejicit ipsum humorem in aquam

et turbat eam. Est autem hoc membrum situm sub ore ipsius, et post ipsum interius est cesophagus, sicut in spirantibus est cesophagus post cannam pulmonis : et dum procedit intestinum ab inferiori et extenditur superius juxta os ejus, colligitur suum semen in tela, et ejicit ipsum, ut diximus, ita quod per unum eumdem exitum ad quem derivantur meatus diversi, ejicit et sperma et stercus : et ideo anum habet propinquum cri : et intestinum ejus recurvatur ab inferiori corporis ejus ad ipsum : et in corporibus alicujus istorum modorum invenitur pilositas quaedam sicut sint in eo plante pilis similes plantatae.

Amplius autem interiora sepia, et ejus quod vocatur tochir, sunt dura, praecipue in anteriori parte corporis : et ideo Romana lingua a duritia nomen ejus imponit : et de isto genere videtur esse id quod vocatur sinon, et illud quod aseicor a quibusdam : haec enim ambo cum sepia magnam habent similitudinem : sed parum diversitatis est in duritia interiorum eorum : quoniam aseicor est multum forte sive durum, ita quod creatio ejus videtur esse media inter spinam piscis et os gressibilis : et alia non sunt adeo dura, sed quaedam ipsorum habent interiora gracilia et rara secundum suam substantiam. In eo autem quod vocatur choider, est subtilis pars interior : et creatio ejus videtur esse similis cartilagini. Et hoc animal ab aliis etiam diversificatur in figura secundum diversitatem totius corporis.

Illud autem malachie genus quod est animal multorum pedum sive polipus, non habet in interioribus rem duram sicut alia quae habent durities annulosas in superiori interiorum corporum suorum. Sed hoc genus in circuitu capitis habet aliquid simile cartilagini : et hoc efficitur valde durum postquam senuerit aetate procedente : et in hoc genere inter marem et feminam est diversitas : quoniam mas habet unam viam venalem quae extenditur a cerebro sub stomacho

<--- Page Split --->

ad partem corporis inferiorem : et haec est similis creationi mamillae in figura. Fcemina vero habet duas vias superius descendentes ad inferius : et sub istis viis marium et fceminarum sunt corpora rubea quae sunt vasa continentia ova in fceminis, et lac in maribus : et illa ova et lac sunt ex superiori parte posita, ita quod apparent extrinsecus : et intra ista vasa est semen, et calor ejus est unus et idem, albus videlicet lenis superficiei, et quantitas ovorum et seminis hujus animalis est quantum impleri potest vas majus capite ipsorum : et ideo concepto semine tumescunt vasa illa supra capitis eorum quantitatem. Sepia autem habet in anteriori ejus duo vasa plena ovis quae sunt similia grandini, et sunt alba. Omnium autem membrorum dictorum situs et figura scitur per anatomiam.

In omnibus autem generibus malachie diversitas est inter mares et fœminas : quoniam mares sunt pulchriores fœminis, et maxime in sepia : quoniam anteriora corporum sepia fœmina e sunt magis levia quam dorsa ipsorum, et corpora marium sunt magis aspera corporibus fœminarum. Corpora enim fœminarum sunt lenia filosa, et maxime inter coxas.

Amplius autem genera malachie, quae sunt multorum pedum, sunt multa numero : et unum quoddam genus eorum quod est maximum generis eorum, ascendit super aquam, et hoc vocant quidam ascemmeum : et hoc dicit Avicenna semper natare super aquam : et quidam vocant ipsum draconem aquaticum. Post illud autem genus est illud quod ambulat super terram in profundo maris : et post illud, secundum Avicennam, sunt ea quae natant in medio inter fundum et aqua superficiem, et illa sunt parva respectu duorum praecedentium, et sunt multa diversitatis : et de numero illorum est quidam modus, qui licet, habeat pedes, tamen nullam juncturam omnino habet in cruribus, nisi illam qua est in conjunctione cruris ad corpus : et ideo

quando ejicitur de mari, moritur tandem, quia redire non potest.

Adhuc autem de modis istorum est modus animalis quod vocatur molle, eo quod non habet corium asperum, et habet in medio corporis sui profundam foveam, et ipse pascitur saepe juxta littus maris, et ideo saepe ejicitur a mari super arenam et moritur ibidem, eo quod redire non potest ad aquam : et hic modus est valde parvus.

Adhuc autem huic animali conjunctus est quidam modus qui est in testis, et numquam exit ab eis, sed extrahit caput et quosdam pedes, per quos pascitur quando recipit cibum. In hoc enim quod hoc conchilium habet multos pedes, generi appropinquat malachie.

Haec igitur est dispositio animalis marini quod malachie vocatur.

<--- Page Split --->

alios modos diversitatis de quibus inferius dicetur.

Est autem adhuc tertius modus qui dicitur achorim, et sunt quidam caneruli longi qui contrahuntur et constringuntur versus extremum caudae.

Et quartum genus est modus cancrorum communium. Sed modus tertius qui vocatur achorim, habet subdivisiones: quoniam quoddam genus est ipsius quod vocatur gibbosum propter eminentiam quam habet in dorso suo. Et secundum genus ejus est quod vocatur longissimum propter corporis sui longitudinem. Et tertius modus est inter utrumque, et est media et mensurata longitudinis, et hoc est genus parvum quod numquam crescit omnino, et hoc abundat valde in littoribus omnium marium nostrorum aquilonarium.

De natura et dispositione et diversitatibus ejus animalis quod vocatur mollis teste.

Modi autem animalis quod vocatur mollis teste, in quo genere sunt omnes caneri, sunt valde multiplices, et conveniunt cum malachie in habendo multos pedes. Unus autem modus ex speciebus hujus animalis est id quod Graece vocatur karabo, quod nos locustam maris vocamus, et est fere per omnia in figura sicut cancer fluvialis caudatus, qui proprie non cancer, sed gammarus Latine vocatur, sed in quantitate est multo major karabo quam cancer fluvialis.

Alius autem modus mollis teste est animal quod dicitur astachom, et est cancer marinus sine cauda et pennis, sed est multorum pedum rotundus. Et inter istos duos modos est diversitas : quoniam karabo in anteriori sui capitis habet duos aculeos mobiles ex utroque latere circumstantes tertium aculeum in quem extenditur testa sua, qui est medius. Astachom autem non habet : et hoc proprie vocatur cancer, et habet etiam

In modo etiam cancerorum sunt diversa genera. Quoddam enim genus cancrorum est valde magni corporis quod Graece tagoratha vocatur. Quidam etiam sunt minores corpore, et illi sunt multorum generum. Et genus tertium sunt caneri qui hyrcalli vocantur qui sunt quasi media quantitatis. Et post ista tria genera et secundum quantitates istorum trium generum sunt multa genera cancrorum marinorum. Et quaedam sunt genera cancerorum valde parva, et multa eorum non habent nomina nota nobis. Inventum est autem in mari Persidis quod vocatur a quibusdam Chabyster, quod sinum Persicum interpretari quidam dicunt, genus caneri quod testam habet mira varietate et pulchritudine picturatam, et non est magna quantitatis.

Adhuc autem in mari Judaico quod vocatur Mare Magnum, invenitur genus cancerorum parvi corporis, et vocantur caneruli illi milites propter velocitatem cursus ipsorum. Adeo enim sunt veloces quod comprehendi non possunt : et est in littore maris : et dum finditur, non invenitur in corpore suo aliqua superflua humiditas omnino, aut vas ejus, eo quod

<--- Page Split --->

non pascit nisi sugendo sicut planta, et venter nutrimenti ejus in quo primo separatur chylus a stercore et humore aqueo et superfluo, est extra ipsum, quia non trahit nutrimentum nisi per modum radicis plantæ, et alia pascua non habet. Aliud autem genus cancorrum est parvum valde, et aspectus ejus in figura est sicut aspectus cancri quem supra vocavimus astachom, quem in secundo genere cancorrum supra posuimus : et hoc apud nostros marinarios aranea maris appellatur.

Omnes autem isti modi cancerorum quos narravimus, sunt duri corii, quod fere simile est testæ, et sunt asperi in tactu, licet cooperculum omnium eorum nascatur ex membrana molli, et omnia habent multos pedes, et in interioribus suis habent carnem, et extra testam, et in hoc differunt a quibusdam modis malachie : et pars inferior quæ est prope exteriora ventris, mixta est mollitie et duritie : et est tela quædam dura valde quæ est sicut tela, quæ est sub ventre et cauda cancri fluvialis, et in illa feminae reponunt ova sua retinentes ea secum adhærentia filis quibusdam quæ sunt in parte illa.

Genus vero primum cancerorum, quod Karabo sive locusta maris vocatur, habet pedes decem numero, ita quod in utroque latere sunt quinque hinc et inde, et pedes sui habent aculeos sicut parvi ungues in extremitatibus suis. Similiter autem et genus cancri quod cancer communiter vocatur, et in figura est simile karabo, similiter habet pedes decem cum aculeis. Tertium autem genus, quod vocavimus supra achorim, habet in se quoddam genus cancri, quod dicitur gibbosum, et hoc habet duodecim pedes, sex hinc et sex inde, et duo qui sunt versus caput, sunt valde acuti. Extrema autem pedum consequentium istos in ventre ejus, sunt lata, et ventres eorum ad quos crura junguntur, assimilantur ventri karabo. Genus vero quod Græce vocatur crisos, quod Avicenna vocat kanyssem, est co-

loris aurei, et tamen in pedibus dispositum per contrarium isti, quod et istud habet decem et quatuor pedes, quorum primi juxta caput quatuor hinc, et quatuor inde, sunt lati, et qui sequuntur per descensum ventris, sunt tres hinc et tres inde, et illi acuti sunt et graciles. Sed residuum corporis ejus est plenum et leve.

Adhuc autem pedes omnium generum cancerorum in extremitate sua flectuntur inferius versus domesticum lateris, sicut pedes animalis, quod est annulosi corporis et multorum pedum sicut vespæ, et apis. Similiter autem et aculei pedis inferius cujuslibet generis cancerorum quod habet aculeos, flectuntur ad eamdem partem, et non ad extra. Animal autem quod est in primo genere cancerorum, habet etiam caudam sicut cancer fluvialis, et natat per ipsam contrahendo, et extendendo eam, faciens motum retrorsum, et in cauda posterius in extremitate habet quinque alas caudæ secundum latitudinem alligatas. Genus autem illud gibbosum cancri quod supra achorim vocavimus, habet etiam caudam per quam natat, sed in extremitate caudæ suæ non habet nisi quatuor alas per latitudinem caudæ infixas. Genus autem illud quod vocavimus crisos, alas habet pinnularum apud caudam in radice caudæ ex utraque parte hinc et inde. Medium vero quod est inter pedes extensum, est simile spinæ acutæ in creatione substantiæ, et hoc medium in isto modo cancri crisos videlicet est latum, sed in gibboso modo cancri est acutum. Amplius autem primum genus quod karabo vocatur, et tertium genus quod vocatur achorim, sunt longi corporis, cum quædam alia genera cancerorum sint rotundi corporis.

Amplius autem inter karabo marem et fecminam est diversitas : quoniam primus pes pedum fecminæ, est fissus in duo : primus autem pes maris non.

Adhuc autem et alæ quæ sunt in dorso

<--- Page Split --->

fceminae, sunt multae, et versus collum sunt minores.

Adhuc autem extrema posteriorum pedum maris sunt magna et acuta, extremum autem posterioris pedis feeminae est parvum et leve. Sed in hoc conveniunt, quod tam mas quam feemina, habent prope oculos maculas pulchras magnas, et sub illis habent cornua parvula ad modum linearum quae arubena vocantur ab Arabibus.

Oculi autem omnium modorum quos narravimus, sunt duri et magni proportione sui corporis, et moventur ad omnem partem : et similiter faciunt oculi multorum aliorum cancrorum, et praecipue oculi cancri qui vocatur stichor, qui in colore declinant ad albedinem mixtam cum aliquanto nigredinis, per quam lucet albedo : et pedes eorum inferiores qui sunt proximi post duos primos pedes magnos, sunt numero octo : et post illos sunt duo pedes magni, qui sunt majores aliis pedibus, et ad extrema eorum quae dividuntur sunt forfices, et sunt satis latiora quam extrema pedum karabo : et diversantur inter se, quia dextri pars pedis lata longior est quam sinistri et subtilior : extrema autem pars sinistri est spissior et rotundior, et extrema illarum partium sunt fissa sicut dua mandibulae, et sunt in utraque parte fissurae quaedam additamenta sicut dentes superius et inferius, sicut per omnia videmus esse in forficibus cancri fluvialis, licet ista extrema in eo sint parva : et dentes quidem in pede dextro in dicta extremitate forficis sunt parvi acuti diversi et insertantes ad invicem. In parte vero sinistra in extremitate pedis in qua est divisio forficis mandibularis, habent dentes acutos diversos in extremitate, et in radice media forficis sunt grossiores sicut molares : et in inferiori quidem parte forficis sunt quatuor dentes se consequentes, et in superiori sunt quatuor aliquantulum distantes ab invicem : et hic modus movet in forfice partem superiorem sicut fere omne genus can-

crorum forfices tales in pedibus habens, et ligit illam applicando super inferiorem, et amba divisiones dilatantur ex parte inferiori aperiendo se ac si non sint creata nisi ad accipiendum ossa vel aliquid durum et ad tenendum illud, et super alios omnes dentes sunt duo dentes acuti, et post hos sunt auricule in quibus conjunguntur duo mandibularia forficis, et extremitates illarum auricularum sunt spinosa, et illas quasi semper movet forte expellendo aquam a junctura mobilis partis forficis mandibularis. Hoc autem animal incurvatur, et recurvando reducit suos pedes anteriores ad suum os, et dentes ejus qui sunt in forficibus ejus assimilantur dentibus qui sunt in forficibus karabo : et supra istos pedes in anteriori acuminis capitis sui sunt cornua longa gracilia, sed sunt breviora et subtiliora quam sint cornua karabo : et juxta ista cornua longa habet alia quatuor cornua, quae in substantia et colore sunt similia aliis duobus longioribus cornibus, sed in quantitate sunt breviora et subtiliora aliis duobus : et in extremo illorum cornuum versus caput sunt oculi debiles et parvi, et non sunt adeo magni sicut oculi karabo. Et universaliter loquendo facies hujus animalis est acutior quam sit facies alterius animalis. Pectus vero ejus latius est pectore karabo, et caro ejus mollior est carne illius. Quatuor etiam pedes ex octo pedibus ipsius sunt fissi in extremo, quorum quatuor pedum duo sunt hinc, et duo inde. Pedes autem qui sunt magis vicinantes prope collum, fissi sunt in omni parte, ita semper quod pars latior semper vertitur interius.

Adhuc autem feemina habet quatuor pedes in parte ventris, ubi sunt ova ipsius.

Amplius autem omne animal quod est de genere quod jam determinavimus, habet spinam elevatam rectam extrinsecus. Residuum exterioris partis corporis ejus est leve sicut corpus karabo : et inter marem et feminam non est mani-

<--- Page Split --->

festa diversitas, nisi quod aculei qui sunt in pedibus maris et anteriori capitis ejus sunt majores in mare quam in femina. Ante pectus autem suum est os suum sicut in cancro fluviali : et in ipso recipit aquam maris, et ejicit paulatim claudendo os suum, sicut facit piscis per modum branchorum.

Amplius fere omnes modi cancrorum et modi karabo, habent quaedam ossa in ore, et habent figuras quarumdam auricularum : et sunt multa, et aliquando unum super aliud sicut in cancris fluvialibus : et hoc est commune omnibus, omne enim genus cancrorum quod diximus, habet hujusmodi dentes, et præcipue karabo : et ora eorum sunt creata quasi sint ex substantia carnosa interius inter dentes, et carne illa ad gustum utuntur loco linguæ : et post illam carnem interius est stomachus applicatus cum æsophago sive ori stomachi : et stomachus eorum sicut pellis tenuis plenus aliquando humore putrido, et æsophagus est valde brevis : et a ventre sive stomacho eorum inferius exit intestinum, quod in omnibus modis karabo et achorim protenditur usque per caudam totam ad anum, qui est in inferiori caudæ sub alis, ubi est exitus superfluitatum stercoralium : et per eumdem locum in fæminis est exitus ovorum, licet per alium meatum veniant ad locum exitus illius, quam stercorosa superfluitas. Cancri autem alii habent portas stercorarias super ventres suos inferius, qui aperiuntur cum emittitur stereus, et clauduntur cum jam emissus fuerit, et præcipue illi qui caudas non habent.

Adhuc autem ova feminarum talium cancrorum, sunt in tela quae est sicut intestinum : et illa tela intestinalis diversificatur in eis secundum majus et minus, secundum quod et ipsi sunt majores et minores.

Oportet autem nos experimentaliter considerare diversitatem omnium modorum hujus animalis, ut eo melius sciantur causæ ejus et membrorum ipsius.

Dicamus igitur, quod karabo habet duos dentes magnos profunde infixos, sicut diximus : et in eis est humiditas maris sumpta et rejecta, et inter eos est caro similis linguæ. Post os autem interius ad radicem oris habet æsophagum brevem, deinde ventrem sive stomachum cujus creatio etiam est sicut tela. Habet etiam in ore tres dentes, quorum duo sunt sibi convenientes, ita quod inter eos nihil est medium, et residuus dens aliquantulum separatus est ab eis. Sub ventre autem sive stomacho habent intestinum planum æqualis ubique spissitudinis, quod pervenit ad anum, ubi est exitus superfluitatis. Et ista quidem membra quæ diximus, in omnibus modis sunt karabo, et in omnibus modis achorim, et in modis cancrorum. Insuper etiam karabo habet viam venalem, quæ est sicut canalis, procedentem usque ad anum, per quem est exitus superfluitatum : et in illa est semen maris et ova feminarum : et hæc est via magis in profundo corporis : et intestinum per quod egreditur stereus, est super eam magis quam ad manifestum corporis : et non est diversitas in ista via in maribus et feminis, quia in ambobus est subtilis et alba : et in eis est humiditas pallidi coloris, cujus principium est ex parte pectoris : et in eadem via sunt ova commissata sibi invicem, ita quod se comprimunt in tantum quod recedunt a rotunditate ad angulos, et præcipue in genere illo, quod achorim supra vocavimus. Et intestinum quidem quod est via superfluitatis tam in maribus quam in feminis invenitur secundum sensum similis. Sed tamen experti sumus mares sub caudæ radice habere virgulas quatuor duras et longas, quibus feminæ carent omnino.

Similes autem his viis secundum aliquem modum sunt in animali malechie quod sepia dicitur. Sepia enim involuta quaedam additamenta habet in ore, et præcipue illud genus quod dicitur Græce marchon, quod interpretatur stomachus habentis testam : hoc enim est ex mem-

<--- Page Split --->

bris karabo et cancri. Et principium quidem hujus membri est ex parte orificii venarum sive viarum canalium quæ sunt sub posteriori pedum : usque ad istos enim extenduntur et sunt nervosæ substantiæ : et in membro est caro rubea sanguinei coloris viscosa tactu non omnino similis carni : et sub isto membro quod diximus quod est in parte pectoris, sunt partes intestini applicatæ intestino majori ex parte inferiori, non quidem applicatione directa, sed quia viæ eorum diriguntur ad eumdem exitum cum ipsis : nec vocantur partes intestini nisi propter similitudinem substantiæ illius telæ ad substantiam intestinorum : et in illis telis est semen marinum. Hæc igitur sunt membra marium in sepia, similia membris cancrorum quorumdam de quibus dictum est. Fæminarum autem vas ovorum est rubei coloris, cujus quidem principium est ex parte ventris et intestini inferioris, et protenditur ad partem gracilem intestini. Cujus quidem vasis creatio est similis creationi carnis, et in eo sunt ova. Hæc igitur est dispositio membrorum hujus animalis, quam diximus, tam interius quam in manifesto.

Amplius accidit quidem animalibus habentibus sanguinem, ut unum habeant commune nomen omnibus suis interioribus conveniens. Omnibus enim convenit habere ventrem et intestina et stomachum : sed non eodem nomine possunt ista convenire non habentibus sanguinem propter imperfectionem ipsorum, sed habent membra proportionata illis. Jam etiam superius diximus, quod etiam genera cancrorum habent duos aculeos in quolibet pede, et pedes inferius quasi duplicatos.

Sed sciendum, quod aculeus dexter quasi semper est major sinistro ut in pluribus, et quod oculi cancrorum inspiciunt ad unum latus in quibusdam, et oculi quorumdam eminent supra ex una parte versus anterius corporis, et sunt ab invicem separati et distincti. Quidam

autem cancri plus aliis appropinquant ad invicem suos oculos, sicut genus hycillorum cancrorum : et sub eorum oculis sunt ora eorum versus pectus inferius : et in eis sunt duo dentes similes dentibus karabo : et oculi eorum non sunt rotundi, sed longi, sicut est videre in oculis fluvialium cancrorum : et super oculos sunt duo culmi mobiles acuti respicientes ad anterius : et inter hos culmos acutos habent membrum acutum, in quod extenditur testa, sicut karabo et cancer fluvialis.

Et cancri quidem recipiunt aquam per os, et ejiciunt per portas dentium oris quando claudunt cooper toria oris sui, de quibus jam antea fecimus mentionem. In ejiciendo autem aquam elevat os aliquantulum, eo quod a postibus ejusdem partis pendet aqua, quia intrat per illas : et ova sunt quaedam circumposita ori, sicut labia quaedam dura longa directa anterius versus acumen capitis subtus. Partes autem a quibus ejicit aquam, sunt sub oculis : et cum aliquando recipit aquam, claudit os per prædictos culmos, et sic ejicit aquam illam. Post dentes autem in interiori oris orificium habent stomachi valde breve, quod vocatur aesophagus, ita quod aliquando propter brevitatem non apparet in cancro esse nisi solus venter. Venter autem eorum finditur in duo : et tunc exit intestinum planum subtile, et pervenit ad portas ani quas prædiximus. Habent etiam intra sua cooper toria membrum simile illi quod habet karabo prope dentes, et intra corpus habent pallidi coloris humiditates quando sunt crudæ. Elixatæ autem sunt crocce : et habent carnes quæ sunt partes albæ longæ similis illi quæ decerpuntur a cancro fluviali. Cum his autem habent alias partes rubentes exterius : et sunt albæ et rubæ involutæ ad invicem et continuæ.

Amplius autem inter marem et feeminam, est diversitas secundum magnitunem et spissitudinem : quoniam ossa feminae sunt majora et distinctiora inter

<--- Page Split --->

se, quam ossa marium : nec sunt applicata sibi sicut ossa marium. Et hoc similiter accidit feminis karabo.

Haec igitur dicta sunt de dictorum mollis teste animalium anatomia.

CAPUT III.

De natura et dispositione animalium quae dicuntur dure testae, quae sunt ostrea conchilia.

Ad loquendum autem de his animalibus quae dure texte existunt, difficile est propter multam eorum diversitatem, et nominum eorum ignorantiam : et si qua eorum habent nomina, diversimode in diversis maribus appellantur.

Differential autem ipsorum praecipue in quatuor attenditur, in substantia videlicet animalis, et modo conchae in qua est, et in modo motus, et in modo clausurae et apertionis. In substantia quidem ipsius animalis : quoniam aliquod est molle, et aliquod est durum, et aliquod album, et aliquod nigrum, et aliquod rubeum, et aliquod longum, et aliquod breve, et aliquod parvum, et aliquod magnum, et aliquod habens in se margaritam, et aliquod non habens in se eam, licet conchae omnes aliquid ha-

beant de natura margarite. In conchis vero, quia concharum alia est unica, et alie sunt due unius et ejusdem animalis : sed ultra duas nullum omnino animal habe invenitur. Et iterum alia est rotunda quasi cochlea spiralis, et alia est oblonga quasi spherea compressa et protracta et attenuata in circuitu, et alia est columnalis, sicut est in ostreo quod invenitur in mari Italie, quod vocatur canna propter suae conchae similitudinem ad cannam.

Adhuc autem concharum quaedam est spissa, et quaedam tenuis, et quaedam in medio ubi est ostreum, est spissa, et in finibus ubi clauditur, est tenuis, sicut ostreae conchae quae in pluribus juxta lacus et flumina inveniuntur.

Adhuc autem quaedam est plana, et quaedam est aspera, et quaedam lineata radiis quasi de uno centro ubi ostreum jacet exeuntibus. Et iterum quaedam est alba, et quaedam rubea, et quaedam nigra, et quaedam habet splendorem margarite et intus et extra. Et multe alie sunt concharum diversitates.

Amplius autem quaedam ostrea egrediuntur de suis conchis, et quaedam manent in eis. Et manentium quaedam manent immobiliter adhaerentia lapidibus in quibus nascuntur, et quaedam extendunt membra quaedam extra concham, licet non in toto egrediuntur. Similiter autem quaedam numquam aperiunt concham, et quaedam claudunt et aperiunt. Et horum quaedam claudunt et aperiunt in una parte tantum, quaedam autem in utraque parte. Ostreum enim quod dicitur canna, quod est columnae, aperit et claudit in circuitu in utraque : sed illud quod est sicut alvei duo conjuncti, non aperit nisi in parte una. Et iste omnes diversitates sunt praeter diversitatem anatomie ecorum. Sed illa est parva, quia pauca membra habent distincta propter vite suae imperfectionem. De omnibus ergo his prosequemur sententiam Antiquorum, et adjungemus causas physicas. Sic enim in scientia Animalium est philosophandum.

<--- Page Split --->

Dicamus igitur, quod animal duræ testæ in communi secundum Græcos vocatur Kahalee Kahalo quod sonat ostreum conchilium : et ostreum quidem nomen est animalis : sed conchilium dicitur quod in conchis habitat et generatur. Et omnes isti modi dicuntur halsum Arabice, quod sonat testem. Genus autem hiricii convenit cum genere isto, et cum genere de quo locuti sumus in præcedenti capitulo. Cum mollis testæ enim convenit animali, quia pars carnosa ipsius est composita, sicut componitur caro ejus quod vocatur mollis testæ. Cum isto autem convenit, quia carnem habet intus et extra testam duram hispidam. Inter istos autem modos animalium qui dicuntur duræ testæ, est diversitas tam in testa quam in carne : quoniam aliquis modus est in eis qui omnino caret carne. Sed loco carnis habet partes quasdam nigras, sicut inferius ostendemus : sed in interiori quorumdam aliorum est caro. Capita autem talium latent, ita quod quaedam eorum non videntur habere capita figurata, sicut animal quod vocatur calabe agrestis, et est ostreum quod in agro ejectum a mari invenitur, vel a fluviis contentum in medio duarum concharum parvarum. Et similiter est de animali quod dicitur canis, et hoc puto esse cannam, et animal marinum quod Græce dicitur barchora, et illud quod vocatur quadrupes secundum Græcos. Et ut generaliter dicatur, fere omnia conchilia sunt talia, præter testudinem et limacem et pauca alia marina. Et hujus causa est, quia non pascuntur nisi modo plantæ per poros undique trahentia nutrimentum. Cujus signum est, quia piscatores Flandriæ et Germaniæ colligunt ostreum quod est unius testæ spiralis, quod est per modum cochleæ, et ponunt sub arena juxta mare, et in fluxu maris aperitur et impinguatur per attractivum humoris undique per corpus suum : et idem ego expertus sum de canna stante sub arena juxta mare : et propter hoc natura non format

ei caput. Quæ autem pascuntur solidis quibusdam aut humore solidorum, oportet habere ora et capita, per quæ sumant nutrimentum. Tale autem est etiam quod Græce dicitur kahalor, et alii modi qui similes sunt animali quod Græce vocatur astarbiom. Et hæc conchilia apud nos non habent nomina nota, sed inveniumtur in magna diversitate in maribus nostris, et melius visu quam lectione discuntur.

Adhuc autem aliqui modi alii habent duas portas conchales. Dico autem duas portas, duas testas, sive duos parietes ad modum concharum factos in corpore suo. Et ex eis est aliquod quod non habet nisi unam portam conchalem : quoniam pars carnis quæ est in eo, est inferius in profundo illius conchæ, sicut est testudo apud nos, et limax, et hoc Græce vocatur rabem.

Adhuc autem inter ea quæ habent conchales portas duas, quaedam sunt portæ aperientes et claudentes sese, sicut in eo quod dicitur affronim et mohet Græce, et sicut apud nos sunt conchæ quæ sunt per modum aleorum oblongorum : quoniam ista habent modos quibus animal applicatur in parte spissa, et sunt vacui in parte extrema tenui, et ibi aperiuntur : et propter hoc oportet quod aperiantur et claudantur, quia aliter animal non conjungeretur cibo, cum non impleat totam ancham usque ad extrema ipsius. In quibusdam autem aperientibus se et claudentibus sunt duæ portæ quæ clauduntur ex utraque parte, sicut animal quod dicitur salier : et hæc non nutriuntur nisi humore qui resudat per rimas conchæ, et hæc sunt rara et immobilia.

Adhuc autem de numero horum animalium est, quod totum corpus habet continuæ testæ unius, ita quod in ipso nihil carnis apparet, sicut animal quod vocatur richa : et sunt quaedam margaritæ quæ mediæ sunt inter naturam ostreæ et conchæ ostrei, et de sensibus non habent nisi gustum debilem, secundum

<--- Page Split --->

quod est quidam tactus, et est illud non vere animal, sed medium quoddam, sicut diximus, et non habet animam nisi sicut ossa animalium habent animam, præter hoc quod aliquantulum molliora sunt ossibus et testis : et hoc animal non videtur habere de animalitate, nisi quod debili dilatatione se dilatat ad nutrimentum, quod et debili constrictione se constringit cum appropinquat nocenti : et talia multa sunt in mari, eo quod mare calore suo multos suscitat spiritus, et non possunt nutriri nisi in humido influente raritatem corporum eorum, et ideo non sunt in sicco.

Genera autem conchiliorum etiam in testa diversantur : quoniam teste quorumdam sunt lenes et plane intus et extra, ut ea quae vocantur solies, et sic sunt apud nos teste conchales oblongae, quae exterius sunt plane superficiei, et praecipue ille quae sunt in exteriori suo, nitorem habent margaritarum, sicut id quod vocatur morem et kyrea, et alaker. Quædam habent testas asperas in exteriori, quorum superficies in æque non porriguntur, sicut id quod dicitur mastante et cyrocherum : quorum primum habet superficiem valliculosam, et secundum spinosam. Quædam etiam habent testas lineatas ut karabir, et modus ziza, et hæc sunt multi generis in maribus nostris. Quædam autem non habent lineatas testas, ut id quod vocatur byne, et est parvum genus ostrei : et modus conchæ qui vocatur cachea. Differentias etiam habent teste in спissitudine et gracilitate sive tenuitate : et forte erit ista differentia secundum totam testam, ita quod una tota est spissior, et alia tota est gracilior sive tenuior : et forte illa erit differentia in aliqua parte, ita quod forte in medio est spissior, et in extremitate tenuior, sicut accidit ostreo quod habet duas partes fissas in labiis conchæ suæ, ita quod utraque findatur ab altera, et cohæreant in loco spisso, ubi est ostreum : quoniam quædam conchæ sunt

subtilis et tenuis labii in extremo ubi conjunguntur, ut id quod vocatur masrarahe, et est communiter inventum in maribus et fluviis et in lacubus. Quædam autem habent labium in quo conchæ conjunguntur valde spissum, sicut id de quo fiunt monilia et manubria cultellorum.

Amplius etiam in hoc differunt, quod quædam moventur de loco suo ad locum alium, ut astis, et sicut testudo apud nos, et limax : et propter hoc putaverunt aliqui decepti, quod astis volat : et hoc genus non facit coitum : quia non concipit neque imprægnatur, et tamen exit a suo vase quando capitur per venationem et recedit. Quædam autem non moventur a loco suo cui applicantur, sicut id quod vocatur hyrio, quod non pascitur nisi in loco ubi applicatur. Omnia vero quæ assimilantur astatinor et testudini, ambulant et pascuntur, sicut id quod vocatur lyrpes : et iste modus conchæ et quædam alia animalia duræ teste marina, sunt lenis et plane superficiei in testa. Caro autem modi ejus qui habet unam portam, aut duas portas, frequenter est conglutinata et applicata teste, ita quod non potest solvi ab ea nisi difficulter. Caro autem modi ejus qui astavior vocatur, et testudinis, est separata a testa, et ita exit ab ea. Omnia autem ostrea conchilia conveniunt in hoc, quod habent testam ex suis primis generantibus materialiter et efficienter : et quantum est de natura astaviorn qui separatur a concha, incipit motus ejus a dextro, sicut et aliorum animalium : quia dextrum est unde motus est, sicut diximus in libro de Cælo et Mundo. Membra autem interiora ipsorum omnium fere sunt similia, et maxime in generatione astaviorn sive testudinis. Et in membris quidem non est magna diversitas inter habens unam portam sive concham, et inter habens duas portas sive conchas.

Sed magna est diversitas inter testudinem, et id quod non movetur a loco

<--- Page Split --->

suo. Et una quidem diversitas sumpta in membris quæ sunt interiora in conchis, est quod quædam sunt ostrea majora et manifestioris figurae : quædam autem latiora et latentiora habentia organa.

Adhuc autem quædam sunt carnis duræ, et quædam sunt mollia in carne sua, et multis modis aliis diversificantur. Omnes enim isti modi qui enumerati sunt, habent quidem interius, ubi concham tangunt, carnem duram, et maxime in orificiis suis quibus sumunt cibum : sed in orificiis dura caro est modica frequenter, et in paucis est multa : et in medio illius carnis duræ est caput animalis, et duo cornua super caput, sicut apparet in testudine, et aliquando extrahunt caput a testa, et retrahunt ipsum quando timent. Quædam autem inveniuntur quæ dentes habent in ore, sicut id quod vocatur hallem, hoc enim habet dentes parvos valde acutos in ore suo. Quædam autem habent additamenta prominentia sicut labia quædam, et accipiunt cibum per illa : et creatio illorum est similis creationi linguæ, quia gustus animalis respersus est in additamentis illis : et illud quidem membrum expresse invenitur in eo marino quod est in una concha, sicut testudo, et id quod vocatur kerokes, et id quod vocatur karaka, habent etiam membrum tale additamentale, et est durum sicut additamentum quod vocatur rostrum muscæ bestialis sive cannæ : et hoc quidam vocant calcum, et quidam vocant aculeum. Ex hoc enim rostro musca perforat corium bestiarum quadrupedum. Additamenta hujus animalis marini sunt fortiora quam muscarum : et ideo aliquando cum eis perforant testas aliorum ostreorum et exsugunt humiditates eorum.

Post autem in talibus animalibus est venter, in quo colligunt cibum et digerunt cibum : et in quolibet horum generum est vesicula papalis, sicut est papa avium, in qua mollescit cibus sumptus, et sub ventre interius in corpore sunt

membra alba dura, quæ mamillarum conis sunt similia facta, et inveniuntur membra illa in specie malachie, quæ est sepia : sed in modo generis testæ duræ sunt hæc membra magis dura quam in sepia. Post orificium autem stomachi inferius sive post ventrem est membrum intestinale quod ad orificium continuatur, et est planum, non involutum, et durum longum, protendens se usque ad inferius corporis, ubi est exitus superfluitatum. Totum autem quod diximus, manifestum est in animali agresti quod dicitur kryokee, et est species quædam testudinis, in quibus post orificium stomachi inferius est intestinum, et illud est planum extensum in longum usque ad locum exitus superfluitatum. Principium autem hujus intestini et origo est ex parte membri involuti quod Græce marcon dicitur, et hoc est majus membro isto. Marcon autem in omnibus animalibus testeis vocatur venter vel sæcus recipiens superfluitatem. Postquam autem descenderit hoc membrum intestinale inferius in corpus, reflectitur superius ad partem superiorem corporis, ubi caro est dura quam diximus formatione capitis in se continere, et ibi reflexum provenit prope caput, et ibidem habet anum supra caput suum, ubi est exitus superfluitatum : et hoc præcipue convenit omni generi hiriciorum marinorum.

In his animalibus invenitur etiam via quædam canalis longa alba, cujus color est sicut color duorum membrorum quæ diximus, scilicet stomachi, et intestini : et hæc via est quasi contexta in una parte cum stomacho ex parte ventris, sicut est videre in animali quod dicitur kahalom, et in illo membro est annulositas quædam, sicut est annulositas ovorum karabo. Nec est diversitas in alio, nisi quod hæc est alba, et illa est rubea, et in ista via non est aliquis exitus superfluitatis, sed involvitur via ista in subtili, et in extremo continuatur intestino, et per illud emittit ova sua, et post intestinum inveniuntur quædam membra nigra aspera

<--- Page Split --->

extensa continue usque ad inferius, sicut est expresse videre in animali, quod laha vocatur : sed tamen nigro de laha minor est nigredine dictorum animalium. Est autem laha, ut putatur, testudo nigra sive domo vadens in silvis. Animal autem conchale sive habeat portam unam, sive duas, in creatione sui corporis assimilatur his quae diximus secundum unum modum, et diversificatur ab eo secundum alium. Hoc enim animal habet caput et duo cornua et os linguae simile : sed hae non manifestantur in parvis sive sint mortua, hoc est, immobilia, sive moveantur.

Membrum autem quod supra nominavimus, scilicet marcon, est in omnibus eis sive habeant unam portam, sive duas : sed tamen non sunt haec in uno loco corporum eorum, neque est aequaltas dictorum membrorum in omnibus : quoniam hoc membrum quod marcon vocavimus, multum invenitur inferius profundatum in corpore in eo ostreo quod rubem vocatur. In eis autem quae duas habent portas, invenitur prope membrum rotundum in quo sunt ova, sicut in animali quod dicitur ansat : tamen ista membra manifestantur, sicut diximus superius, in magnis : in parvis autem non adeo sunt manifesta, aut etiam omnino occultata : propter quod etiam manifesta sunt in ansat, quod idem quod apud nos est quod pecten magnum : et haec sunt quaedam ostrea quae habent unam portam latam ad modum cujusdam cooperlorii, sicut est latitudo pectinis. Locus vero exitus superfluitatis est in una parte corporis : et illa superfluitas, sicut diximus, dirigitur superius, et est in tela retenta. Illud vero quod vocatur ovum hujus animalis, non habet viam per quam exeat in hoc animali, et est positum super carnem ejus interius, quasi esset nodus excrescens ex ipsa : non autem ponitur in intestino aliquo : cujus signum est, quod aliquando invenitur ovum in parte dextra, et intestinum invenitur in parte sinistra. Secundum hunc

igitur modum exitus est superfluitatis in ostreis quae diximus. In modis autem animalium qui vocantur lupen agreste, eo quod in agro ejecta inveniuntur, quae et vulgus vocat auriculas maris, eo quod similia sint auriculis, sunt exitus superfluitatis eorum sub testa : et ibi testa est perforata ad partem, per quod foramen distillat superfluitas. Habent autem haec ventrem sub ore positum. Et qui desiderat omnium horum habere notitiam, oportet quod inspiciat istorum animalium anatomiam.

CAPUT IV.

De natura et dispositione animalis medii inter animal dure teste et mollis teste, quod assimilatur araneae.

Est autem quoddam genus animalis medium inter ea quae sunt mollis teste, et ea quae sunt dure teste : sed tamen magis convenit cum his quae sunt mollis teste : quia per hoc quod habet pedes fissos, videtur esse in genere cancerorum : hoc enim animal in adspectu quidem exteriori assimilatur ad karabo : sed in hoc quod intrat et manet in testa congenita sibi, sicut animal cujus creatio est posita ex testa dura, affinitatem etiam habet

<--- Page Split --->

cum animali duræ testæ, et sic est commune quoddam medium inter ea, et hoc animal in aspectu assimilatur aranææ, et etiam apud nos vocatur aranea maris, et sunt illæ conchæ quæ sunt rotundæ magnæ et parvæ, et habent in parte stricta quasi duas auriculas ex utraque parte, et peregrini tales ferre consueverunt in peris suis pro signo peregrinationis peractæ : tamen caput aranææ proportionaliter loquendo est majus capite istius, et pectus ejus est majus pectore istius. Habet autem hoc genus duo cornua rubea sicut cancer, et illa sunt dura et gracilia quasi sint chordæ quædam et grossius illorum est versus caput : et sub cornibus sunt oculi longi non profundi neque pendentes sicut in cancro fluviali, et porta' ejus quæ os est ejus, est sub oculis, et inferius versus os conjunguntur membra parva rotunda multa in exteriori corporis ejus : et post ista membra habet duos pedes fissos in extremo, per quos recipit cibum sicut cancer per forfices anteriores. Habet etiam duos alios pedes in utraque parte ad ambulandum : et in extremo sunt duo pedes parvi, unus hinc, et unus inde, qualis est dispositio pedis aranææ.

Hoc autem animal sub pectore est molle, et aperit se aliquando sicut ostreum, et color ejus est pallidus ut in pluribus : tamen inveniuntur etiam quædam hujusmodi genera quæ sunt rubea omnino, et sunt hæc majora aliis animalibus ejusdem generis. Habet autem hoc animal viam œsophagalem procedentem de pectore ad ventrem, sed raro manifestatur via hæc in pectore, sicut frequenter occultatur et ipsum pectus : sed scitur per pectus esse via per hoc quod cibus oris ejus invenitur in ventre suo, et pedes ejus sunt duri sicut cancri, et caro ejus ut frequenter testæ non applicatur, sed est separata ab ea. Cum autem conveniunt membra hæc cujusdam animalis quod dicitur astarimo, et hæc sunt longiora membris animalis hujus generis quod dicitur brita. Et brita quidem est

animal plures habens modos. Quoddam enim generis hujus habet fissuras duas in extremitate pedum suorum sicut cancer, et quod rarum est, pes dexter in eo est parvus, et sinister est magnus, et ideo fulcit totum corpus suum super sinistrum pedem cum ambulat, et utitur pede dextro tantum ad tractum et fulcimentum, et inclinatur ideo in sinistrum quando ambulat, sicut homo claudus in pede dextro : et testa hujus animalis est lenis nigra et rotunda, et assimilatur in adspectu animali quod dicitur kirakee : sed in hoc differt, quod istud animal non habet nigrum illud membrum quod nominavimus superius machor, sed rubeum. Differt etiam in hoc quod est applicatum testæ applicatione forti, et ideo cum aura est serena et mare tranquillum, cum testa sua ambulat solutum : et quando est ventus et mare tempestuosum, applicatur petris et quiescit et non movetur omnino. De genere autem ejus quod diximus vocari brychom et id quod vocatur superem et id quod vocatur anbrundem, et hæc intra corpus suum habent carnem, et in illa carne sunt orificia in dispositione corporali animali quod vocatur archuba, et non invenitur hujus simile in modo animalis quod dicitur astarom. Nullum enim illius animalis invenitur individuum quod pedem sinistrum habeat majorem quam dextrum. Sed invenitur in modis ejus quod bryca vocatur, et in quibusdam animalibus quae dicuntur kahalo, est animal assimilatum ad astachom, et hoc est parvum, et invenitur in fluviali ostrea : et non diversantur modi illius animalis nisi in mollitie corporis sive lenitate et asperitate testæ : et hæc omnia vere manifestantur per anatomiam.

<--- Page Split --->

alia duo genera quae nomina propria habent, quae inveniuntur in pelago, sed raro, quia pauca sunt. Dicuntur autem hiricii pelagales. De numero autem hiriciorum sunt etiam quidam hiricii magni corporis, et quidam parvi corporis et multarum valde spinarum et durarum : et quando invenitur, quaeritur in profundo maris : et hoc genus accedit ad quantitatem modi communis hiriciorum. In mari autem Ionico juxta regionem quae Carvi nominatur, est genus hiricii alba teste et alba spina et alborum valde ovorum, et est majus in quantitate aliis generibus hiriciorum, et non habet testam magnam neque fortem. Partes vero nigrae quae sunt post os ipsius, sunt multae applicata et conculcata ad invicem. Hiricius vero qui comestibilis est, movetur multum, et ideo calefit et temperatur substantia ipsius, et magis fit conveniens esui, et habet signum motus manifestum in spina. Omnia autem genera hiriciorum habent ova margaritalia : sed in quibusdam sunt parva, et illa genera non comeduntur.

Accidit autem omni hiricio, quod suum caput et suum os sunt inferius, et anus per quem est exitus superfluitatis, est superius : et hoc etiam accidit omnibus animalibus quae attribuuntur generi strainon, et generi lupem : et hoc est ideo, quia pascuntur ex inferiori parte sicut plantae, et ideo oportet, quod orificia habeant in parte inferiori ubi est pastus. Anus autem ubi est exitus superfluitatis, est superius, in dorso videlicet. Hiricius vero in ore habet quinque dentes, et inter dentes habet partes quasdam carnosas quasi loco linguae, licet non sit vera caro, et sub illa parte habet orificium stomachi sive meri. Et post hoc est venter divisus in quinque partes superfluitate plenas ciborum. Ejicit autem illam superfluitatem congregatam in tela qua est sicut syphac quintuplex sicut venter ejus : ejicit, inquam, eam ex foramine telae illius qua est sub ventre ad viam ani qua est in dorso ejus. In parte au-

CAPUT V.

De generibus hiriciorum et naturali dispositione eorum.

Hiriciorum autem marinorum modi omnes carent carne, licet alias partes corporum animatorum sanguinem non habentium habere probentur. Hoc autem quod carne carent, hoc est proprium eorum : inter ostrea habent in molliori parte sua quae est venter, partes nigras. Multa autem valde sunt hiriciorum marinorum genera. Ex eis autem unum quoddam genus est esibile, et in illo inveniuntur ova multa tam in parvis quam in magnis, et illa ova sunt in eis a prima generatione. Ova autem in his et in omnibus ostreis voco rotunditates duras quae margaritate vocantur : haec enim inveniuntur in ipsis mediis corporibus ostreorum in ore comedentium ea : et dum putrescunt, remanent inter arenas marium et fluviorum : in conchis lacuum et fluviorum inveniuntur in loco in quo adhaeret animal concha, et non inveniuntur in omnibus, nec inveniuntur in eis in quibus sunt nisi dum vivit animal : et hoc per experientiam multoties probavimus. De numero autem hiriciorum sunt

<--- Page Split --->

tem superiori sunt quinque partes ventris ejus applicatae principiis dentium, et illa sunt partes parvae valde, et non sunt esibiles, et sic sunt quinque dentes a quibus pendent quinque ventres, sub quibus sunt quinque sypbac tendentia ad anum : et hoc convenit pluribus animalibus sicut hiriciis : convenit enim omnibus generibus ostreorum quae laha dicuntur, quae sunt blacca quaedam. Convenit etiam generi illi ranarum quae attribuuntur generi quod vocatur assaturim : et in omnibus animalibus imperfectis mollis corporis fere iste modus est, et non diversatur nisi in colore, et quia quaedam eorum esibilia sunt, et quaedam non.

Adhuc autem genus hiricii concavum est in parte inferiori et conjunctum, in parte vero superiori est separatum sicut rami quidam planta : et ipse utitur spinis mollioribus quas habet mobiles loco pedum.

Animal vero ostreale quod a quibusdam titho vocatur, est multae superfluitatis magis quam aliquod aliorum animalium sui generis, eo quod totum corpus ejus absconditum est in testa, in qua diu simul congeruntur ejus superfluitates. Creatio autem teste ejus est inter creationem teste et corii quasi media, et testa ejus est applicata lapidibus : et in corpore ejus sunt duae viae parvae qua difficile videntur, per quas recipit humiditates, et cum fnditur corpus ejus, invenitur In una quadam tela involutum, cujus telae creatio nervosa videtur : et est ista tela interius in circuitu teste ipsius, et in testa tela est caro, et caro illa non assimilatur carni alicujus animalis marini. Sed tela est extensa ex utraque parte usque ad vias extrinsecas, viam videlicet per quam accipit humiditatem nutrimentalem, et viam per quam ejicit superfluitatem stercoris : per unam enim illarum recipit cibum, et per alium ejicit ipsum : et una earum est spissa, et alia subtilis. Spissa quidem per quam sumit, et subtilis per quam ejicit. Interius vero est pro-

fundum, et in illo profundo est humidum nutrimentale ipsius : et hoc quidem animal titho videlicet vocatum, non habet aliam partem, neque sensum, neque aliud instrumentum : et color ejus aliquando est pallor, et aliquando forte rubor.

CAPUT VI.

De natura urticae maris : et est in eo diGRESSIO ostendens causam concharum et testarum omnium.

Est autem genus adhuc animalis quod vocatur maris urtica, et hoc Avicenna vocat mastuc, Aristoteles vero vocat akelaki : sed apud nos urtica vocatur, quia quasi adurendo capit omne quod appropinquat eidem. Est autem hoc genus animalis per se non contentum in praehabitis generibus ostreorum, aut mollis teste, aut malachie : sed convenit cum ostreis in hoc quod applicatur lapidibus sicut animal asperae teste, quae testa est similis vasi : sed istud non habet testam, sed creatio sui corporis est similis creationi carnis dure, sicut dicit Avicenna. Et hoc animal sentit omne quod appropinquat ei, et capit ipsum, et tenet quibusdam manibus suis, sed pedibus suis applicatur lapidibus sicut animal multo-

<--- Page Split --->

rum pedum. Contingit autem aliquando hoc aúimal intumescere cum conceperit ac si sit saturatum : habet enim orificia quaedam in medio sui corporis, per quae corporali humiditate ingreditur in ipsum nutrimentum, et venatur omne quod transit per ipsum ex piscibus parvis : et quoddam genus ipsius adeo forte est, quod comedit hiricium, et ostreum quod peeten vocatur : et ideo homines venantur ipsum et comedunt, quia ex ipso esibilis fit caro ipsius : et licet comedatur sicut dictum est, tamen numquam invenitur in corpore ejus aliqua humiditas superfluitatis alicujus : et hoc ideo est, quia non habet nisi jejunum, a quo nutrimentum trahitur purum, et statim exit impurum, et praecipue in timore quando tenetur a venatore. In hoc ergo quod non habet humiditatem, assimilatur arboribus in quibus nihil est superflue humiditatis rejiciende, et forte non habet intestinum aliquod, sed tractus nutrimenti ejus est purus sicut plantae a quo nihil est rejiciendum.

In hoc autem genere animalis sunt duo modi : et unus quidem est parvi corporis, et ille est esibilis. Alius autem est magni et duri corporis, et invenitur in regione Helsim vocata, quae a nobis Delphica insula vocatur : et caro hujus in hyeme quidem dura est, et tunc capitur a piscatoribus, et comeditur, et in aestate est similis carni putride, et tunc per omnem tactum dissipatur et marcescit in mari. Similiter autem intra lapides quibus adhaeret tactus, propriam amittit positionem.

Sic igitur jam narravimus dispositionem malachie, et mollis teste, et dure teste, et urticae maris, et membra eorum diximus tam occulta quam manifesta.

Oportet autem scire, quod omnia haec habent aliquo modo testam aut intra aut extra, aut aliquid appropinquans ad testam, sicut est corium durum, aut caro dura ex qua componitur urtica. Scimus autem, quod creatio teste est ex humreo

viscoso secundum materiam et coagulante calido et sicco adurente et assante partes combustas, quae sunt in salsugine maris et aliarum aquarum, et ex illo terreo sic bene defecato, efficiuntur conchea politae et nitentes et forte redolentes sicut redolent blacce bisantiae. Exterius autem aliquando est aliquid terrestreitatis non defecatae, et ideo aliquando extra sunt nigrae terrestres. Circumstant autem semper, eo quod pars humoris viscosa expulsa a calore digestivo, semper se continet exterius, et calor interior causat eam : et quando quidem est multum viscosa, et gyrat eam in circuitu sicut spiram et cochleam, et tunc efficitur una concha tantum. Quando autem non est multum viscosa, dividitur exterius in duas conchas, quas colligat viscosum ligamen, sicut ossa colligantur in habentibus sanguinem : et quando quidem est acutus et aliquantulum siccus humor, prolongatur columnaliter : et quando phlegmaticus est, dilatatur sicut in pectine : et quando mixtus est ex his duobus, ex rotundo defluit et dilatatur aliquantulum sicut conchea communes.

Animal autem hoc aliquando spinosum efficitur in concha : et hoc contingit quando acutae et terrestres partes immixtae sunt viscosis aqueis : tunc enim calor elevat terrestres, et acuit quasi in spinas. Caro autem quae generatur intrinsecus, est de puriori et molliori parte ejusdem materia, quae magis recessit a contrarietate elementorum, sicut scitur ex his quae tradita sunt in aliis libris nostris naturalibus. Et quodcumque horum magis est frigidum, efficitur immobile adhaerens lapidibus : et quodcumque magis est calidum, efficitur habens motum qualemcumque, eo quod omnia haec imperfecta sunt animalia, sicut in sequentibus erit manifestum. Si qua autem horum partes terrestres acutas et viscosas habent in humore subtili, illa efficiuntur hircii, et in loco tactus humoris mobilis erit spina ex humido et calido complexionali : et utitur illud animal spinis locum pedum.

<--- Page Split --->

In quibusdam autem humor viscosus terrestris multum vincit humidum complexionale calidum, et illa efficiuntur in toto testea, nihil omnino habentia de vera carne, sed habebunt parvum aliquid loco carnis, et aliquem humorem parvum loco sanguinis complexionalis. Ova autem margaritarum quae congenerantur in eis, fiunt ex viscoso terrestri retento intra humidum complexionale : et calor circumstans rotundat ea et per foramen quod est ex medio inspiravit humidum subtile aqueum in tempore decoctionis : et haec est causa, quod ovum non est in tela, sed in carne, ac si esset quaedam carnis nascentia. Haec igitur est causa duree teste.

Valliculationes autem et lineationes quae sunt in quibusdam earum, causantur ex hoc quod humor ipse in decoctione sua est vaporosus : et ideo ibi vapor colligitur in circuitu, ebullit altius, et locus a quo collectus vapor retrahitur, residet humidus : et quia viscosus fuit humor, ideo ad unum locum et eumdem colligi vapor qui dispersus est in ipso non poterit, sed a loco generationis tamquam a quodam centro radicaliter ebullit per circuitum : et haec quidem est causa secundum materiam. Formativa autem virtus quae vim habet stellarum et anima, sicut saepius diximus, est formaliter hujus figurae operativa : ea enim quae sunt mollis teste et ex membrana durescunt in testam, ex humido formant testam nutrimentali : propter quod aliquando vetustam rejiciunt, et novam recipiunt : est enim humor iste magis terrestris quam humor concharum : et humidum quod est temperans ipsum est aqueum, habens in se quamdam unctuositatem propter quam curvabilis remanet. Expellitur autem haec humiditatis materia a membris per circuitum, et siccitate et aestu reflexo ab aqua exteriori in ipsam materiam induratur in testam, et propter majorem aestum et siccitatem aquae salsae quam dulcis, magis duras habent testas cancri maris quam cancri

aquae dulcis. Figurae autem causa est formativa, quae est in humido animalis. Haec igitur est causa mollis teste.

Species autem malachie multae intra habent testam, et extra sunt molles : et testa sua non ambit totum animal, et testa eorum in quibusdam est lata superius plana, et interius est comminuiibilis substantiae sicut creta : propter quod etiam in testis illis figuras et formas faciunt fusores auri et argenti, in quas fundunt metalla sigillanda. Et causa quidem substantiae talis teste est terrestre siccum, in quo eminet humor viscosus, qui superius coagulatur sicut testa dura : subtus autem retentum a viscositate superiori fuit terrestre siccum humido bene lotum : et ideo decoctione factum est album sicut rasura eboris. Quod autem intra pellem continetur animalis, est tantum ex hoc quod a multo complexionali humido est retentum ex viscositate qua fuit in ipso, sicut retinetur intra membra ossium materia. Potior autem causa est formativa, quae hoc distribuit ad locum in quo molliora ejus protegerentur et confortarentur, sicut munivit pectus multis ossibus.

Quaecumque autem habent pellem in circuitu mediam inter pellem mollem animalium et testam duram, sicut habet in maribus nostris piscis quem vocamus maris caniculam, profecto habent humidum exterius valde viscosum commixtum, terrestri subtili acutissimo : propter quod cum agit in ipsum calor, et ille retinetur ab exteriori aquae frigido, et reflectitur in materiam, ita decoquitur, quod partes terrestres efficiuntur quasi incisivae, et faciunt pellem valde asperam, et ac si sit parvis squamis commixta. Sed tamen major materiae viscositas et aqueitas facit eam mollem et flexibilem : et ideo aliquando contingit, exsiccata pelle ista et indurata ad solem, incidi cum ea ferrum et ligna, quando aspera pars ipsius confricatur super ea.

Ex his ergo et similibus causae possunt

<--- Page Split --->

cognosci dictorum. Multiples autem quod polipus dicitur, efficitur animal propter usus multos pedum : quia anteriores profeciunt in usum manuum, et medii in usum fulcimenti corporis longi, et extremi deserviunt ad usum coitus.

Haec igitur dicta sufficiant, quoniam adhuc saepius revertermur ad contemplationem inductorum.

CAPUT VII.

De natura et dispositione animalium corpora annulosa habentium.

Consequenter tractandum est de natura corporum animalium annulosorum. Supra autem diximus qualia sunt annulosa.

In genere autem annulosi animalis multi sunt modi, sicut vespa, et apis communis, et vespa citrina, et apis citrina magna, quae a quibusdam vocatur cæca, eo quod oculi ejus non apparent in capite suo. Adhuc autem apis magna varia, et apis rubea, quae est mediae quantitatis, et musca, et multa hujusmodi sunt in genere annulosorum. Adhuc autem in eodem genere est animal, quod membranales habit alas, quod zir voca-

tur in Græco, sive cicada aut locusta, et hujusmodi his similia.

De anatomia autem omnium horum sciendum est, quod in genere tria habent, caput videlicet, et ventrem, et membrum tertium quod est inter caput et ventrem, et hoc est simile ei quod in aliis animalibus pectus anterius, et dorsum posterius dicitur : et hoc tertium membrum in pluribus animalibus istius generis est unum quasi in figura et forma. In eis autem quae sunt longi corporis et multorum pedum, sicut eruca, est æqualis annulositatis per totam longitudinem corporis : et hoc convenit etiam longis annulosis pedes non habentibus, sicut est lumbricus terræ, et similia. Et omnibus his convenit vivere per spatium aliquod temporis postquam præcisum fuerit caput a reliquo corporis, nisi sint naturæ valde frigidæ, aut cito habeant corpora infrigidabilia et congelabilia propter sui corporis parvitatem. Sæpe enim videmus talia in duo secari, et utramque partem vivere tempore aliquo, sicut determinatum est in secundo de Anima, et præcipue fit hoc quando caput non secundum se, sed cum parte corporis quæ est loco pectoris, amputatur : quia tunc retinetur species et vitalis calor cordis. Si autem caput solum amputetur, caput statim moritur, et etiam residua pars citius infrigidatur, quam si caput esset in ea, et a reliqua parte corporis hæc duo essent amputata.

Adhuc autem etiam ea annulosa, quae non sunt longi corporis, aut etiam multorum pedum, sicut longum et multiples est animal quod vocatur quadraginta quatuor, cum secantur in duo, vel in tria, modo predicto vivunt partes tempore aliquo, et moventur, et ambulaut, et movent caudas abscissas, et caput cum pectore cohærens, et præcipue quando secantur in loco succinctorii sive diaphragmatis : tunc enim partes valde diu vivunt. Omnes autem modi hujus animalis movent oculos, et non videntur

<--- Page Split --->

habere aliquod aliud instrumentum sensus omnino manifestum.

Adhuc autem quaedam illorum habent membrum simile linguae, non quidem in figura, sed in usu, quia utuntur illo membro ad gustum : et quodlibet eorum quae sunt hujus generis, habet aliquod membrum ad usum oris per quod recipit cibum : et hoc membrum quod est loco linguae, in quibusdam durum est, et in quibusdam molle : durum quidem sicut in musca cornuta, quae Graece vocatur chironia, et in animali quod vocatur barchora, quod habet aculeum in ore ac si teneat in eo lanceam, qua sit armatum ad defensionem : et hoc instrumentum non est in animali habente dentes, nisi in valde paucis et ignotis nobis forte : et hoc est instrumentum per quod pungunt musce et extrahunt sanguinem per corium jumentorum. Musciliones autem similiter pungunt tali instrumento, licet debilior sit punctura eorum. Differunt autem annulosa in modo habendi hujusmodi lanceam : quaedam enim habent eam interius, et emittunt eam cum volunt laedere, sicut vespa, et apis. Quaedam autem habent eam manifestam exterius, sicut scorpio. Scorpionis autem multa sunt genera : et quoddam genus est longae caudae, et hoc habet duos aculeos : et quoddam animal parvum in membris quod scorpioni est simile, et praecipue in hoc, quod etiam ipsum habet duos aculeos, et vocatur terrenum, eo quod in fissuris terrse habitat.

Adhuc autem ex genere annulosorum animal volans annulosum habet alas cum aliis praeinductis membris : et horum quaedam sunt quae non habent nisi duas alas tantum, ut musce secundum genera sua : et quaedam eorum sunt quae habent quatuor, ut apum genera. Generaliter autem nullum annulosum volans habens aculeum sive lanceam, in posteriori suo habet duas alas, sed quatuor : sed non convertitur.

Adhuc autem-volantium annulosorum quaedam habent alas suas cooperitas mem-

brana, sicut sacarabeorum et scraborum genera, quas quidam vespas vocant. Sed hoc quod nos vespam communi nomine vocamus, habet alas discooper tas, sicut apis. Generale autem est, quod omnes alae membranales differunt ab alis pennatorum : quia cannae nullae sunt quibus membranae infigantur corpori annulosorum. Sed in alis pennatorum sunt cannae pennarum, quibus in carnem infigitur ala avis pennatae.

Adhuc autem quaedam annulosorum habent maculas supra oculos lucentes aliquantulum, sicut apiculae secundum genus suum.

Quaecumque autem annulosorum coeunt per saltum cum ambulant, ita quod unum salit supra alterum, sicut musce, et apes; habent pedes posteriores majores quam anteriores. Qua vero in coitu flectunt se, ita quod posterius unius resciplitur intra posterius, alterius et capite removentur a se maxime, ita quod sunt quasi colligata posterius, sicut scarabei, et vermium volantium genera, non habent adeo magnos posteriores pedes : et hoc modo applicantur sibi cameli quando coeunt. Posteriori autem modo coeunt quadrupedia multa, et praecipue aves hoc modo coeunt ascendendo super feminas suas. Creatio autem corporum annulosorum non est ita quod caro sit intra testam : neque etiam exterioris pars est vere testa, sed est medium quoddam inter mollitiem carnis et duritiam testa : et quia ita duram habet substantiam, non habet spinam, neque os aliquod, quia satis salvatur per corporis duritiam. Est autem in annulosis exterius corium, sed est multum subtile.

Membra autem interiora habet annulosum hoc modo. Post os quidem per quod recipit cibum, habet venale quoddam rectum extensum usque ad anum, per quem est exitus superfluitatis, et in paucis hoc venale est involutum. Et omnimo nullus modorum annulosorum habet testam, nisi secundum quod narravimus, secundum quod videlicet corium

<--- Page Split --->

durum eorum quod præcipue habent ante pectus, testeum vocatur : et hoc jam diximus loquentes de intestino recto quod transit per corpora eorum.

Adhuc autem quaedam eorum habent ventrem, et post ventrem habent intestinum plenum aliquantulum involutum, sicut locusta. Grillus vero qui cantat de nocte, et vocatur Graece nachochar, non videtur habere os, sed invenitur in capite ejus membrum longum simile linguæ, et nascitur super exterius capitis sui : et illud membrum super quod nascitur, non est fissum sicut finduntur ora animalium : nec invenitur aliqua superfluitas in ventre suo omnino : sed tamen per experimentum scitur pasci humidittatibus carnium et brodiorum, quia in nocte currit ad illa. In hoc autem genere animalis sunt multi modi, et diversantur in quantitate : et quaedam horum generum sunt annulosa, et habent in medio corporis sui telam manifestam succingentem corpus. Ego autem expertus sum anatoniam apum secundum genera sua : et invenitur in posteriori corporis ejus post succinctorium folliculus lucidus perspicuus : et quando probatur ad gustum, habets aporem mellis tenuissimum : nec invenitur in corpore suo plus nisi intestinum valde gracile et involutum parum, et nervi filares, quibus alligatur aculeus : et circa hoc in corpore earum est humor viscosus, et crura ejus omnia colligantur parti pectoris quæ est succinctorium dividens ea. De animali autem cantante in campis et in herbis et in arboribus, quod est nigrum, experti sumus quod si præcidatur in medio, adhuc cantat per magnum tempus.

Et hæc quidem est dispositio annulosorum animalium sanguinem non habentium.

CAPUT VIII.

De ligneis serpentibus, veretralibus, albugini ovi similibus, et de spongiis.

In mari autem præter omnia inducta sunt quaedam animalia sanguinem non habentia, sed sunt rara et pauca, et ideo nulli noto generi animalium attribui possunt. Jam enim expertus est aliquis piscator maris, quod in mari est animal cujus creatio est quasi creatio frusti ligni, neque scitur esse animal, nisi quia dum est in aqua maris, movetur natando de loco ad locum, et est nigrum et rotundum æqualis per totam suam longitudinem spissitudinis, et non pascitur nisi in se resudanti humore, nec habet in se superfluitatem, neque etiam vias superfluitatum, neque videntur in eo organa sensuum. Et est animal valde imperfectum, et proprie loquendo est medium inter plantam et animal : propter quod etiam vocatur animal ligneum.

Expertum est etiam, quod est in mari animal serpentinum carens sanguine, quod simile videtur esse serpenti qui vocatur tyrus, et est rubei coloris, et alas habet pinnularum consequentes se in corpore suo multas, et movetur motu

<--- Page Split --->

alarum : et hæc tamen videntur esse continua in interiori suo, et ideo ista non sunt eadem cum pisce serpentino, de quo in antehabitis fecimus mentionem : sed accedunt etiam ad ligni naturam, sed minus quam præcedentia.

Adhuc autem sunt in mari animalia quaedam similia veretro virili : sed loco testiculorum habent alas crescentes, quae prominentia sua effligiant testiculos, et etiam sunt imperfecta tarde mota, et nullam habentia vitam nisi in aqua.

Ad naturam autem lignei videtur affinitatem habere stincus, nisi quod mollitiem carneam habet, quamdiu non est siccus, et hic abundanter valde invenitur in arenis marium nostrorum, et nullum signum habet vitæ quando de aqua sublevatur, sed statim ut ponitur in aquam, motum habet dilatationis, nec habet os neque vestigium alicujus organi sensibilis in corpore suo, sicut neque cætera animalia quæ in hoc ultimo induximus capitulo.

Sunt autem adhuc alii duo modi multum abundantes in maribus Germaniæ et Flandriæ, quorum unum est ut albugo ovi in substantia, et figura est sicut semi-

sphæra, et in extremitatibus est tenue, et in medio circa polum hemisphærii sui, substantiæ est spissioris : et ibi lucent ex ipso duo quasi sint oculi magni intra superficiem sphæra contenti, neque tamen habet aliquod membrum distinctum : quod cum nos abstraxissemus ab aqua, jacebat immobile, et omnino diffundebatur amittendo figuram suam sicut albugo ovi, et concidit totum : et cum reponcremus ad aquam, et stetisset in aqua per tempus, iterum recipit figuram sicut semisphæralem, et movebatur sicut antea motu dilatationis et constrictionis : et potest esse, quod calore maris spirabat viscositas, et dum-contineretur spiritus, vita redibat, sicut in generatis ex putrefactione.

Aliud autem animal ibidem abundans est spongia, quæ similiter in aqua posita et dilatatur et contrahitur : separata autem ab aqua, jacet immobilis. Et hæc duo animalia nulla videntur habere membra organica sensuum, sed motu dilatationis et constrictionis velociter satis moventur de loco ad locum.

Sic igitur dictum sit de istis.

<--- Page Split --->