TRACTATUS II
De membris similibus aliis quæ non sunt continua, sed consequentia in corpore.
CAPUT I.
De ossium natura et dispositione, et de dispositione cartilaginis, et cornibus, et unguibus, et solea, et rostro.
Ossa vero quae sunt in corporibus animalium consequentia sunt ad invicem,
et non continua sicut nervi et venæ : et conjunctio eorum semper est composita ex pluribus ossibus, eo quod in omni conjunctione quaedam ossa cum quibusdam componuntur, ita quod os numquam est in junctura solum per se in aliquo membrorum quod participat ossium conjunctionem. Spondilia autem quæ sunt fundamenta omnium ossium, sicut in primo libro diximus, sunt quasi in figura armillarum rotundarum : et initium eorum est a parte capitis, ubi caput et os capitis cum primo spondili colli conjunguntur. Os autem quod craneum sive testa capitis vocatur, non in omnibus animalibus secundum unam et eamdem est dispositionem. Forte enim erit ex osse uno sicut in cane, et serpente : et forte ex pluribus, sicut in homine : et etiam homo habet os sincipitis, quod coronale vocatur integrum : et hoc multa animalium aliorum habent fissum, cum tamen hominis craneum sit compositum ex ossibus multis : et sunt suturæ in ipso : et est quidem initium spondilium a parte capitis, ut diximus : sed finis eorum est in osse ancharum. Armillæ autem om-
<--- Page Split --->
nes applicantur ad invicem, ita quod directe super eas est capitis ossium compago.
Suturæ autem capitum mulierum sunt rotundæ : in viris autem conjunguntur ad radicem et principium unum per modum figuræ trianguli, et præcipue posterius in osse laudæ. Sicciora enim capitis viri ossa magis acuuntur acutiori calido : et humidiora capitis ossa feminarum hebeti calido rotantur in rotundum sicut quando aliquis inflat viscosum humidum. Jam tamen inventum apparuit caput viri, in quo nulla omnino fuit sutura. Os autem capitis non quidem est compositum ex quatuor suturis tantum, sed sex, quarum duæ sunt apud auriculas super parietes capitis : et quatuor aliæ sunt, quarum tres sunt superius in capite, una in longum, et una retro quæ laudæ est similis, et una ante per transversum coronalis facta : una autem quæ remanet, est inter os coronale et os frontis. Ossa vero genarum continue sunt extensa ex anteriori ossis capitis quod petrosum vocatur.
Adhuc autem est os mandibulæ superioris et inferioris. Omne autem animal movet mandibulam inferiorem præter tencheam quæ movet superiorem : et hoc dictum est de his quæ inferius et superius habent mandibulas et in ore. Sunt enim quidam pisces habentes ossa mandibularum in gutture : et lateraliter contra se movent utrasque, sicut in præhabitis diximus. Et dentes quidem animalium sunt infixi tam in ossibus genarum quæ est mandibula superior, quam etiam in mandibula inferiori. Fortassis autem dentes quorumdam animalium erunt perforati perforatione pertingente usque ad radices dentium, ita quod videntur esse culni in quibus alia substantia infixa est ex parte radicum : et forte non erit ita, sed sunt os continuum aptum sculpturæ, quæ lit ferro propter ossis concavitatem et soliditatem, sicut formas incisionis recipiunt dentes elephantis superius, et den-
tes ceterum in suprema pärte quæ non est concava.
Ossa vero concavitatum sive furcularum humeralium, applicantur per ligamenta ossibus spondilium et costæ similiter : sed ex parte pectoris sunt quædam costulæ quæ applicantur costis a posteriori venientibus, ut sic pectus claudatur ad os quod ante concludit pectus. Quædam autem sunt inferiores costæ quæ tumori ventris dant locum, quæ ex parte anteriori ad nullum omnino os applicantur. Nullum enim est os in ventre animalium aliquorum. Ossa autem quæ gyrationem habent in spatulis, sunt posita per applicationem super ipsarum ossa spatularum : et hæc sunt adjutoria et humeri, et postea sunt ossa focilium sive brachiorum et duarum rascetarum, quæ sunt sicut cahab, hoc est, calcaneum manus. Ossa autem coxarum applicantur per alligationem ossibus quocumque, hoc est, renum utrimque. Et post illa sunt ossa crurium et pedum : et non est diversitas inter ossa animalium quæ habent sanguinem simul et pedes nisi parva. Non enim diversantur nisi in mollitie, et duritie, et magnitudine, et parvitate. Amplius autem in ossibus quorumdam animalium est medulla, et in quorumdam non : et quædam habent parvam medullam in ossibus suis : et hæc in paucis ossibus habent medullam, sicut in leone, in cujus ossibus non invenitur medulla, nisi in ossibus coxarum et focilium, et subtilis et pauca : ossa enim leonis excellunt in duritie fere omnium animalium ossa. Et hujus signum est, quia quando colliditur unum cum alio, emicat ignis ex eis.
Amplius autem inter aquatica delphinus habet ossa, et cete, et non spinas. Ossa vero aliorum habentium sanguinem animalium diversantur modicum, sicut ossa generum avium, et spinæ marinorum : quoniam quod ex eis generat animal, est grossæ spinæ, ut celeti. Oventia vero habent spinas spondilium similes spondilibus quadrupedum. Genera autem pi-
<--- Page Split --->
scium habent proprium, quod videlicet in carnibus suorum ossium sunt spinae graciles per se ad alia ossa non continuate. Serpentes vero etiam habent spinas similes spinis piscium. Creatio vero magnorum ossium majorum animalium et ovantium est similor ossibus animalium majorum : et ossa ovantium parvorum sunt similia in creatione ossibus parvorum, quorum creatio est similis spinis.
Amplius autem omne animal habens sanguinem, habet spondilia, aut ex osse, aut ex spina. Alia vero ossa corporis diversantur secundum diversitatem membromm.
Amplius autem certissime sciendum est creationem cartilaginis secundum materiam propinquam esse creationi ossis, ita quod fere in natura eorum non est distinctio nisi in mollitie et duritie : et sicut non recrescit neque consolidatur os post praecisionem partis abjectae, ita neque recrescit neque consolidatur cartilago.
Adhuc autem quorumdam agrestium perforatur cartilago, et est vacua absque medulla, sicut et ossa quorumdam vacua inveniuntur. Cartilago autem ejus quod est celeti vocatum, habet in cartilagine medullae similem humiditatem : et similiter est de co quod de cartilagine est in parte spondilium. Cartilago autem invenitur in auriculis et in nasis animalium et in quibusdam exterius ossium. Et est animal quod in toto corpore non habet os nisi in capite, et loco omnium aliorum est cartilago, ita quod loco spondilium non habet armillas, sed unam continuam cartilaginem extensam per dorsum, et est perforata continuo magno foramine vacuo, in quo est modicum humiditatis aquae medullosae, et est piscis qui huso vocatur, qui est in Danubio. Murena etiam non habet os vel spinam in corpore, sed non habet talem cartilaginem loco spondilium.
Amplius autem in corporibus animalium sunt adhuc alia membra non in toto assimilata ossibus sive cartilagini, neque in toto elongata alteratione ipsorum, sicut sunt ungues, cornua, soleae, ungulae, et rostra avium : et omnia ista curvabilia sunt : os vero non incurvatur neque flectitur, sed potius contunditur. Colores autem cornuum et solearum et unguium sunt secundum colorem corii et pilorum : nigri enim corii est nigrorum cornuum et unguium, et albi corii animal erit haec habens alba : et quod medii coloris, habebit etiam haec mediocri colore colorata. Colores vero Æthyopum in unguibus sunt nigri sicut color corporis.
Adhuc autem multorum animalium cornua sunt vacua apud caput, et superius solida, praeter quam in cervo et habentibus cum cervo naturam similem, sicut caprea et equicervus, et hujusmodi, quae in utroque termino sunt dura, et sunt multae ramificationis.
Adhuc autem nullum animal mutat cornua praeter cervum, et cervina animalia, de quibus diximus in prehabitis. Illa enim omni anno mutant cornua, nisi castrentur. In sequentibus autem explicabimus dispositionem cornuum corum quae castrantur.
Amplius autem cornua magis applicantur corio et magis sunt fixa super ipsum quam super os : et ideo dixerunt in Phrygia esse animalia quae movent cornua sicut movent auriculas.
Adhuc autem omne animal habens dentes et pedes, habet ungues. Omne vero habens pedes, habet digitos, praeter elephantem : quoniam ille habet quidem digitos, sed conjunctos junctura latenti, eo quod non sunt fissi et distincti ab invicem : et etiam non dicitur habere ungues omnino.
Adhuc autem ungues quorumdam sunt recti extensi, sicut ungues hominis. Ungues autem quorumdam sunt incurvati : et ideo vocantur unci, sicut leonis, et aquilae.
<--- Page Split --->
mositate : cum tamen squamæ animalium sunt quasi loco pilorum.
Pili vero animalium habentium pilos, diversificantur in grossitudine et gracilitate et magnitudine et parvitate, secundum diversitatem membrorum et corii : quoniam si corium fuerit grossum, pili etiam erunt grossi : et si fuerit in membris multa humiditas profundata, erunt pili molles, et præcipue si humiditas illa fuerit unctuosa et subtilis, et erunt etiam illi pili longi et graciles. Est enim pilus ex vapore exeunte per poros, cum vapor fuerit spissus et porus arctus, et hic vapor exsiccatur ad tactum aeris : et sunt aliquando pili propter pulchritudinem sicut in barba, et aliquando propter juvamentum sicut in capite ad defendendum caput. Aliquando vero sunt ex sola superfluitate, sicut pili qui sunt in pectine et subascellis.
De natura et diversitate pilorum, et squamarum et plumarum avium.
Pili vero non sunt nisi in speciebus animalium generantium animalia, nisi quædam imperfecta sint animalia pilosa, sicut quædam genera vernuium, et forte quidam serpens qui dicitur esse draco pilosus in capite : sed continuam et spissam polisitatem non habent, nisi animalia generantia sibi similia animalia. In ovantibus autem ambulantibus bipedibus vel quadrupedibus non est talis pilositas, sed corium eorum est spumosum et rugosum squamositate quasi punicea manifesta, sicut lacerta, et crocodilus squamas habens. Modi vero piscium sunt diversi : hi enim qui faciunt ova, et ova eorum sunt gracilia debilis corticis, sunt in pluribus squamosi et non pilosi : qui vero sunt ex piscibus longi corporis, sicut anguilla, et murena, et hujusmodi, carent cortice squamoso : et aliquod istorum animalium non invenitur ovare, sicut anguilla quam anchelir vocant Græci, et id quod quidam vocant asmorie et uuchelrut. Hæc enim genera omnino carent eo quod narravimus, hoc est, squa-
Pili etiam aliquando in animalibus variantur secundum pascua : quoniam quando bos mutatur ad fertilia et pinguia, erunt sui pili plures et leviores et molliores : quando ad infertilia mutatur, habebit pilos duros conversos sive crispos et grossos : et hoc contingit propter siccitatem materiae in quam operatur calor naturalis acutus in fame animalis : et si mutatur ad fertilia pascua, fiunt pili e converso : quia illa sunt humida et nutrimentum ex ipsis sumptum est unctuosum, et calor digestivus est in ipso humido : et ideo non acutus, sed hebes, aut moderatus. Similiter autem fit de lana ovium. Sed attendere oportet in omnibus his comparationibus, quod nulla earum vera est, nisi quoad hoc in quo fit comparatio : et possunt multa alia praestare impedimentum, sicut est in ovibus. Oves enim licet in pascuis uberibus lanam accipiant molliorem secundum rationem pascuorum : tamen quia oves sunt animalia humidae complexionis, meliorem lanam et molliorem faciunt ex pascuis tenuibus et salsis, quam ex uberibus et dulcibus, et melius convalescunt in salsis et tenuibus pascuis :
<--- Page Split --->
quoniam tunc siccitas pascuorum cum humiditate superflua naturali facit temperamentum : et calidum liberatum a superfluo humido, trahit in pilos fumum unctuosum qui mollis lana est principium. Talis autem modus proportionis in omnibus aliis qua dicituri sumus est intelligendus.
Diversantur etiam pili secundum diversitatem regionum, ideo quod diversitas habitationis diversitatem facit complexionum etiam in habitantibus in eis : quoniam pili hominum qui sunt in locis calidis, sunt duri et crispi, sicut sunt pili Æthypoum : et habitantium in locis frigidis, sunt molles : et hujus causa scitur in libro de Natura locorum et locatorum.
Adhuc autem quicumque pilorum sunt recti, sunt molles : quia humiditas unctuosa est causa tam rectitudinis quam mollitiei. Quicumque autem sunt crispi curvi, sunt duri, eo quod siccitas in qua egit calor acutus, causa est utriusque istorum. Contrahitur enim pilus in sui generatione propter calidum et siccum, et crispatur quando adhibetur ad ignem.
Adhuc autem magna diversitas in pilis invenitur, si quaedam animalia et membra pilosa quibusdam aliis animalibus et membris pilosis comparentur. Aliquorum enim animalium est talis natura pilorum, quod semper augetur paulatim durities ejus, donec fiunt spina quasi ex osse aut ex cornu existentes, sicut pili hirciii agrestis, qui non assimilantur pilis, sed spinis. Et causa hujus est terrestre assatum, bene tamen conjunctum cum humido, quod evaporat ex ipso paulatim quando distat ab humore spermatis generantis. Idem autem accidit generibus unguium in quibusdam animalibus ex eadem causa : ungues enim in quibusdam animalibus sunt valde duri similes ossibus quando transcendunt infantiam et juventutem. Haec autem eadem causa est quare in prima aetate non nascuntur cornua quibusdam, et quare non nascuntur dentes hominibus : humiditas enim
prima aetatis impedit coagulationem et eductionem terrestris fumi, cum calor ejus sit hebes et natans in humido, sicut alibi declaratum est in his quae de Ætatibus sunt disputata a nobis.
Cutis vero hominis inter perfecta animalia est valde tenuis. Magis enim tenuis est corio aliorum animalium quae sunt secundum quantitatem sui corporis. Vermiculi enim qui teredines dicuntur, magis tenue habent corium, eo quod sint intemperatae humiditatis et sunt imperfecta. In omnibus autem coriis materiale principium est humiditas viscosa mucilaginosa ex phlegmate glutinosa, cujus partes multum sunt se tenentes. Et haec eadem humiditas diversificatur in eis secundum majus et minus, et abundat multum in corio vacca et ovis et haedi, ita quod ex coriis illorum paratur gluten : quod gluten in quibusdam locis melius fit ex vesiculis piscium, sicut praecipuum fit glutinum ex vesicula husonis et ex vesiculis piscis marini qui vocatur murca. Corium autem in omni loco ubi absciditur sine omni tactu carnis, caret sensu, eo quod non est nisi indurata et exsiccata mucilaginosa humiditas qua ad corporis ebullit superficiem ad omnia membra corporis involvenda, praecipue tamen sensu caret corium capitis, quoniam in loco illo inter craneum et corium in quibusdam animalibus non est omnino caro. In hominibus autem est in loco illo caro pauca : et haec etiam modicum habet sensum. Et inveniuntur medici qui aures aut corium testiculorum permittunt sibi perforari pro modico pretio : eo quod propter paucitatem carnis est in talibus coriis modicus dolor in perforatione, et fluit ex vulnere modicus sanguis, aut forte nullus.
Adhuc autem ubicumque in corpore est corium non cum aliqua carne, aut modica valde de qua non est curandum si abscidatur, ibidem numquam recrescit neque consolidabitur, sicut in lacrymali inferiori in extremo genarum : et similiter est in extremo praeputii, et in extre-
<--- Page Split --->
nuo palpebrae superioris. Corium autem per totum corpus est continuum praeter quam in poris apertis, qui aut sunt via anhelitus aut via cibi ingredientis aut superfluitatis egredientis aut in aliis poris occultis aut manifestis.
Adhuc autem omne animal habens sanguinem, habet consequenter et corium, sed non consequenter habet pilos, no quod forte nihil de eo resolvitur in fumosam substantiam quae se trahere possit per poros et stare simul donec exsicetur ad aerem : sed aut reflectitur ad interius a pelle, aut disparet exiens a poro.
Amplius autem pili mutantur in homine in senectute et canescunt : quod quidem nulli alii accidit animali noto nobis nisi homini. In ipso enim manifeste valde et generaliter apparet canities alba pilorum : et talis quidem albedinis pilorum principium est ab extremo aetatis jam humide humiditate humectante et non augente. Multi autem pilorum a prima aetate crescunt albi ex suis radicalibus principiis : propter quod albedo pilorum et canities non sunt una res in ratione causae, sicut opinati sunt quidam ignorantes : qui tamen scientiam simulando mentiti sunt, dicentes causam canitiei esse siccitatem, et nihil crescere siccum a primo radicali principio. Causa autem est calor debilis et consumptio humiditatis unctuosae : et ideo cum nutrimentum pilorum non convertat pingue humidum, trahit aquam levem et tenuem quae tota propter sui diaphaneitatem in albedinem convertitur, quando est terminati corporis materia quod est pilus. Causa autem albedinis pilorum est calor quidem non debilis, sed non inveniens nisi aquosam materiam commixtum cum aerea in loco ortus pilorum : et ideo in canitie est quidem viscosum phlegma a quo non exsugitur in nutrimentum pili nisi aqueum tenue propter sui viscositatem partes humidi tenentem, sed in albedine pilorum non est viscosum humidum : sed totum est sub-
tile aqueum et aereum, quod calor digerens decoctionem inspissare non potest.
Contingit autem aliquando infirmari hominem et canescere valde, et post infirmitatem convalescere et renasci pilos non canos : et hoc fit quando calor infirmitatis ad loca porosa pilorum expellit phlegma viscosum putridum, et ex illo resolvit in fumum qui est materiale principium pilorum. Post aegritudinem autem cum adunatus et confortatus fuerit calor naturalis, consumit phlegma hujusmodi, et tunc revertuntur pili in colorem pristinum.
Aliquando autem causa canitiei pilorum est si multum loca pilorum cooperiantur : quoniam tunc fumi repercutiuntur ad locum ortus pilorum sicut in loca cooperta, et ibi mutantur in phlegma aqueum quod est causa canitiei pilorum.
Adhuc autem causa canitiei est multum anhelare ad loca ortus pilorum : et ideo simul in uno lecto dormientes et contra se invicem anhelantes citius canescunt : quia anhelitus suo calore aperit vias pilorum et poros, et tunc exit subtile pingue et evanescit, et non remanet nisi viscosum humidum frigidum quod est causa canitiei, sicut patet ex pradictis.
Locus autem qui primo canescit in homine, est locus temporis, et deinde in anteriori capitis, et postea in posteriori. Ultimo autem canescit in pectine inguinis. Causa autem hujus est, quia locus temporis est frigidior et humidior, eo quod non est in via cursus spiritus : locus autem anterior est humidior, et ideo citius vincitur ejus caliditas : sed locus posterior capitis, est siccior diutius fortius tenens calidum naturale : locus autem calidissimus exteriorum locorum corporis est inguen, et ideo tardius in eo pili canescunt.
Amplius autem quidam pili nascuntur cum homine, ut pili capitis, eo quod in capite plurimum est humiditatis medullosae, ex qua statim a principio fumi
<--- Page Split --->
multi resolvuntur. Idem autem est de pilis superciliorum et palpebrarum propter humiditatem oculorum. Quidam autem pili nascuntur post aetatem aliquam natorum, et inter illos prius oriuntur pili pectinis in inguine ex multo calore et vapore ad inguen declinantibus, et deinde nascuntur in subascellaribus locis ex vicinitate cordis illuc calidum et humidum propellentes. Postremo autem nascuntur pili barbæ, eo quod illi generantur ex acuto calore ab anteriori capitis reflexo, et propter motum fortem et frequenter super mandibulam inferiorem attractum, quæ vicina et opposita est loco a quo fit reflexio.
Amplius autem pili pluribus modis et causis fluunt a capite in processu aetatum. In calvitie autem prius fluunt ab anteriori capitis, eo quod ibi ossibus satis capitis non cohaeret medulla cerebri : deinde successive fluunt a locis vicinis usque ad medium capitis. A posteriori vero capitis non fluunt, eo quod jacet quasi super os medulla cerebri, et ibi est platea in qua infunditur humidum nutriens cerebrum, et hoc tenet capillos. Ego tamen vidi unum virum, cui omnes a toto capite fluxerunt capilli : sed ascidit a febre desiceante, et cum rediret sanitas, occupavit frigiditas locum pilorum et clausit poros, ita quod capilli renasci non potuerunt. Et hujus signum inveni, quia polita et quasi speculum lucens erat capitis ejus pellis : haec enim est causa, quod in loco scabiei non nascitur pilus, quia exsiccata humiditate putrida clauditur porus pili per frigiditatem quæ ocupat locum cum evaporavit calidum in suo subjecto quod est naturale humidum fluxus. Item quando fluunt capilli a posteriori parte capitis, dicitur capillorum ablatio, et non calvities.
Amplius autem castrato ante pollutionem in somno factam, non oriuntur pili viriles propter frigiditatem poros claudentem, et ablationem testium, qui trahunt de humido cerebri ad locum barbæ, sicut in prehabitis diximus. Si quis au-
tem post hujusmodi pollutionem castratur, incipiunt in eo fluere pili viriles : sed pectinis et muliebres manent propter abundans calidum et humidum in locis illis.
Amplius autem non oriuntur mulieribus pili in loco barbæ, nisi parum in quibusdam valde calidis, non multum menstruantibus. Fortassis autem quidam tam virorum quam mulierum paucorum sunt pilorum : quod contingit ex dictis causis frigidi poros claudentis, et humidi non ea aperientis : et modus talium hominum raro habet semen, et non habet filios, quia etiamsi semen parvum habet, est ineffixax ad generationem, etsi aliquando calore aliquo confortatus producit filiam propter seminis sui frigiditatem. Præcipue autem tales sunt qui carent per naturam pilis pectinis in inguine, aut valde paucos ibi habent.
Adhuc autem tam capilli capitis quam barbæ et alii pili continue elongantur, et præcipue graciles propter humidum continue evaporans : et aliquando in senibus aut multum studiosis elongabuntur pili superciliorum, eo quod calor studiosorum et siccitas senum facit distrahere juncturam ossium quæ ibi singulariter conjunguntur : et tunc declinans ad loca illa plurimum humidum facit multitudinem et prolongationem pilorum et forte variationem coloris eorum : et ideo aliquando pili isti sicut et pili capitis indigent præcisione. Pili vero palpebrarum non elongantur propter subtilitatem corii palpebrarum quod separatum est ab humido carnis et medullæ.
Amplius frequenter contingit pilos fluere cum aliquis incipit coire propter caloris diminutionem et humoris quæ fieri incipit per coitum, et præcipue in frequenter coeuntibus. Pili autem superciliorum licet non fluant ex hac causa, propterea quod fortiter infixi sunt sicco tenente, tamen albescunt ista de causa frequenter. Si qui autem pilorum fluxerint ante juventutem finitam, hi recrescunt frequenter. Post juventutem finitam
<--- Page Split --->
hoc non accidit nisi raro, et origine debili oriuntur si contingat eos oriri. In radicibus enim principiantibus omnes pilos est humiditas viscosa, quae exit cum eis quando fluunt et regenerantur, nisi in juventutis humiditate.
in senectute, eo quod calor senum humidum potius propellit quam consumit.
Amplius autem capilli et ungues ex frigiditate congelante humidum magis indurantur post mortem, quam fuerant ante.
Amplius autem omne animal præter hominem diversi coloris in pilis, est etiam diversi coloris in corio : et color pellis longe est diversus frequenter in aliis animalibus ab homine.
Adhuc autem aliquando contingit multos virorum esse multorum pilorum in barba inferius, et tamen denudatam habent maxillam quae est inter tempus eorum et mentum, et tempus eorum iterum habet multos pilos : et in quibusdam est e converso, multos enim habent superius et inferius in barba paucos. Causa autem primi accidentis est, quia calor reflectens humidum est fortis, et ipsa humiditas est gravis, et ideo festinat descendere cum calore, et præcipue ad id quod ex parte gutturis est sub mandibula. In tempore autem manet pilositas, eo quod est multa et tota descendere non poterit. Quando autem est subtilis et reflexio a calore facta est debilitata ex aliqua causa, tunc causatur accidens secundum.
Adhuc autem qui habet barbam evulsam, non erit calvus nisi parum, quoniam viget in eo frigidum, quod inspissat et inducit humidum medulla viscosum, quod fortiter adhaeret anteriori parti capitis, in qua est generatio ipsius, et ibi in pilos convertitur et non descendit. Et haec est causa, quod mulieres neque barbam habent neque calvescunt, nisi parum.
Amplius autem quandoque accidit capillos multiplicari et crescere in ægritudinibus quas Arabes assechaub vocant, hoc est, pilosas : et sunt ægritudines quæ humidum viscosum a toto corpore ad poros expellunt, quod ibidem calor consumit, sed per vaporem convertit in pilos : et accidit hoc accidens frequente
Amplius pili qui etiam connascuntur ex generatione, magis fluunt in frequenter coeuntibus : cujus causa jam scitur ex praemissis. In quibusdam autem oriuntur pili post coitum, et præcipue in locis organorum coitus, eo quod ad illa declinat humidum. Si autem alibi propter coitum oriuntur pili, mirum videtur, et causa pro certo erit, quod in tali homine ante coitum calor fuit sopitus, et in viscoso detentus humido, qui per coitum et motum coitus excitatur et liberatur, et tunc dissolvit in pilos humidum. Quidam autem temperate coeuntium minus calvescunt, eo quod non totum a capite virtute testiculorum trahitur humidum. Quidam tamen hominum fiunt calvi, et cum frequenter coeunt, renascuntur pili in capitibus eorum : et hujus causa jam dicta est : et hoc valde raro accidit, et in paucis hominibus. Nullus autem omnino pilorum recrescit a parte pili a qua cadit aut præciditur propter substantiæ pilorum siccitatem, sed incrementum ejus est a radice et extenditur continue usquequo magnificatur. Cortices autem squamosi piscium juniorum post statum aetatis quando declinare incipiunt, ingrossantur et durescunt propter defectum caloris et humidi subtilis et unctuosi. Quadrupedia autem post statum in ætate proficientium producunt abundantiores pilos et lanas, si langiera sint, eo quod tunc magis abundare incipit humidum viscosum, cujus fumi substantia se tenens non evanescit, quæ evanuit in calore aetatis minoris, eo quod subtilius humidum ejus fuit materia.
In paucis autem animalibus quadrupedibus variatur pilus secundum processum aetatis in colore, nisi in speriolo et mare mustelæ quæ migale vocatur : speriolus enim primo est in dorso niger,
<--- Page Split --->
et postea processu aetatis fit rubeus, et tandem quidam eorum quasi cani efficiuntur quando senescunt. Migale autem primo est fulvum, et deinde efficitur processu aetatis albedinem nimis excedens. Est etiam animal de quo dicit Avicenna quod aves venantur ipsum in juventute quando adhuc jacet in nido, et est simile muri, quod quolibet anno albescit plus et plus, donec tandem assimilatur color ejus colori butyri. Causa autem est, quod hujusmodi terrestria sunt animalia et in cavernis terrarum habitantia, quo primus calor fortis vincit humidum viscosum, et facit ipsum evaporare ex substantia pilorum, et remanet terrestre : qui cum continue debilitatur, primo quidem est in humido inflammato aquoso, et tunc inducit colorem rubeum : tandem victus est in viscoso aqueo, et tunc inducit colorem album.
Similiter autem colores plumarum seu pennarum avium non diversantur secundum aetates, nisi in valde paucis. Grues enim primo sunt cinerei coloris, et in processu aetatis efficiuntur nigriores : quod non contingit eis nisi propter terrestreitatem sui humidi, quod non satis digeritur et dissolvitur per calorem diminutum in processus aetatis. Fortase autem fit variatio coloris in plumis avium propter mutationem temporis et loci secundum frigus alterans complexionem, et secundum calorem eamdem complexionem alterantem, sicut accidit in corvis et passeribus et hirundinibus, quae mutantur a nigredine tendentes per griseum colorem ad aliquam aut forte ad perfecetam albedinem : eo quod calor primus in terrestreitatem convertens humidum, quod etiam secundum naturam avium illarum terrestre est, afficitur dissolutivus et subtilativus humidi tantum : et hoc separatur a terrestri et evolat in plumas, et tunc paulatim albescunt. Quae autem albarum plumarum sunt a genitura, non mutant colorem nisi in quantum diximus de gruibus.
Adhuc autem color plumæ quarumdam
specierum avium in tantum mutantur secundum tempora anni et locorum, quod etiam non cognoscuntur nisi a valde expertis et discretionem in talibus habentibus. Et hujus causa jam determinata est saepius.
Fere autem ex eadem causa mutatur color pilorum animalium ex aqua quam bibunt : propter illam enim color eorum alicubi fit albus, et alicubi niger : et cum semen geniturae maxime sit aqueum, mutant aquæ hujusmodi etiam complexionem seminis geniturae eorum : est enim quoddam flumen aquæ quod potans grex ovium, et post coiens post potum aliquantulum digestum, ita quod factus sit vehiculum humidi digesti, nascuntur agni nigri : et hoc est in regione Greciae nominata Alkat versus Thraciam provinciam In Anchadaria autem duo flumina sunt, quorum unum facit colores agnorum nigros, et alterum albos : et flumen quod apud veteres Graecos Haschamidakor vocatur facit agnos rubeos. Et hujusmodi omnium causa facile invenitur ex praemissis : quoniam humidum aquæ proportionatur humido cibali et calori naturali qui agit in ipsum.
Amplius autem sunt quaedam animalia nec intus nec extra pilos habentia. Lepus vero est multorum pilorum et infra mandibulas ubi labium repandum est, habet pilos, et sub pedibus ubi pes suus est attritus. Animal autem quod Graece dicitur mastakcyor non habet dentes in ore, sed pilos similes setis porcorum. Animalia autem pilosa frequenter habent multos pilos in posterioris partis extremitate et non in anteriori, praeter leonem masculum.
Differential autem quaest in pilis et pennis est, quod pili crescunt a radice a qua praeciduntur : pennae autem non, eo quod exsiccata sit radix pennae, neque regeneratur nisi cum putrescente sanguine in loco laeso ubi penna evulsa est. Ala autem membranalis fit ex humido radicali : et ideo cum fluxerit per se, aut abscissa fuerit, non recrescit, sicut est
<--- Page Split --->
ala apis : et similiter est de aculeo ejus : quando enim hunc amiserit apis, moritur, eo quod locus ille est ad quem concurrunt multæ via humiditatis corporis sui : et cum ejicitur aculeus, ex multo fluxu suæ humiditatis primo debilitatur, et postea moritur.
a chylo superfluitas sicca quæ est stercus separatur. Secunda autem in hepate, per quam a chylo separatur superfluitas humida aquosa, quæ aut dirigitur ad vesicam aut ad intestina inferiora cum stercore in his quæ vesicam non habent. Hoc autem corpus quod sic per duas digestiones a duabus suis superfluitatibus sic aliquatum est, et humor vocatur, per duas distribuitur differentias in communissimo sui. Quædam enim species ipsius est humor bonus : quædam autem humor malus, sive humor conveniens et inconveniens, quod idem est. Humorem autem bonum voco, qui per seipsum solum, aut cum aliquo alio conjunctus in substantiam nutriti convertitur corporis ad quantitatem corporis augendam, aut deperditi restaurationem faciendam, aut ut operetur utrumque istorum. Humor autem malus sive inconveniens est, ex quo id fieri nullatenus potest : eo quod operatione caloris naturalis terminantis ipsum potius corrumpitur quam ad similitudinem corporis nutriti deducatur, sicut frequentissime contingit in hominis corpore in humore qui generatur ex fructibus.
CAPUT III.
Et est digressio declarans diversitatem humorum naturalium, et innaturalium.
Antequam determinemus de natura et generatione aliorum membrorum similium, quæ consequuntur se in corporibus animalium, sicut est caro, et humor sanguinis, et humor lactis, et humor spermatis, oportet nos digredi ad generalem doctrinam humidorum animalium : quia ex humore corporis animalis quodlibet dictorum generatur.
Dicamus igitur quod humor corporis animalis est corpus fluidum liquidum, in quod in primis per digestionem secundam cibus nutriens convertitur. Dico autem secundam digestionem quæ fit in membro quod vocatur hepar, aut in membro quod est loco hepatis : prima enim digestio fit in stomacho, per quam
Humor autem bonus sive conveniens ulterius dividitur in humorem, quem quidam vocant primum : et in humorem, quem vocant secundum. Et primus quidem est, qui tempore et loco primo accipit speciem humoris per calorem digestivum : et hic est qui generatur in gibbo hepatis a calore qui a corde ad hepar est delegatus. Secundus autem est tempore et loco, qui in ipsa particularia membra exsudat a venis ad membrorum substantiam nutriendam. Ille autem qui vocatur primus, dividitur per quatuor humores notos, qui sunt sanguis calidus et humidus, phlegma frigidum et humidum, cholera calida et sicca, et melancholia frigida et sicca. Et horum generationem inferius determinabimus. Secundus autem humor quatuor habet modos, quorum tres sibi in humido nutrimentali membris delegato succedunt.
<--- Page Split --->
Primus autem modus est humoris qui jam ab extremitatibus venarum resudare incipit, et valde propinquus est ut imbibatur membris, sed nondum egit in ipsum virtus membri quod imbibit ipsum. Secundus modus est humoris, qui jam ab extremitatibus venarum resudavit, et membris est infusus humectans ea, sed nondum operatione virtutis membri perfecte assimilatus vel formatus, aut etiam inspissatus sive coagulatus ad speciem membri similis. Tertius autem modus est ejusdem humoris membro infusi, qui jam incipit inspissari et coagulari, sed nondum perfecte est ad speciem membri deductus : et quod post hunc sequitur ex parte humidi nutrimentalis, est id quod non est humor, sed ex humore generatum est, et hoc est id quod jam virtute membri formam recipit membri similis. Quartus autem modus secundi humoris non est humidi nutrimentalis, sed potius humidid radicalis, quod ex semine generationis membri infusum est ad ipsorum proliciens continuationem, in quo etiam humidum nutrimentale digeritur et assimilatur.
Secundus autem humor est in genere omne illud humidum quod quidem a principali dispositione cibi vel spermatis conversum est, sed nondum operatione alicujus membri actu membri pars effectum est. Primus autem humor, sicut diximus, est quadruplicis specii, sanguinis videlicet, et phlegmatis, cholerae rubeae, et cholerae nigrae. Et sanguinis quidem humor dividitur in naturalem sanguinem, et in sanguinem innaturalem.
Naturalis quidem sanguis est in homine bonæ complexionis, qui colore quidem est rubeus, sapore valde dulcis, et odore boni odoris et humidis existens. Hic tamen variatur secundum omnes modos complexionum et aetatum, quos in libro de Natura locorum aetatum diversitate descripsimus. Variatur autem etiam secundum naturam diversitatis
animalium, tam in colore quam in sapore, et odore. Quæcumque enim horum magis accedunt ad choleram rubeam incensam, horum sanguis continuo est vehementer rubicundus inflammatus et siccus, et odoris acuti, et saporis similiter, et est spumosus gracilis spumæ. Quæcumque autem ipsorum magis sunt phlegmatica, horum continue sanguis magis est pallens aqueus et insipidus. Eorum autem quæ melancholica sunt, declinat sanguis ad nigredinem, et spissitudinem habet et terrestreitatem multam. Sic igitur est sanguis naturalis prædicto modo complexionum et aetatum variatus.
Innaturalis autem sanguis est, qui a dispositione naturali mutatus est, tam in colore quam in sapore, et odore. Et hoc contingit duobus modis, ex seipso videlicet solo, aut ex alio humore permixto sibi et removente eum a dispositione naturali. Ex se quidem quando aliqua qualitate activa vel passiva impeditur a dispositione naturali, sive illa sit caliditas incendens, aut frigiditas digestionem suam impediens, aut humiditas nimia, aut forte nimis pauca : quia nimia humiditas calore naturali terminari non potest, pauca autem exsiccatur ante decoctionem : aut forte etiam est siccitas diversis mutationibus impediens sanguinis dispositionem naturalem. Ex alio autem humor dupliciter removetur sanguis a dispositione naturali. Ille enim humor alienus aut generatur ex ipso sanguine, aut ab alieno : unde et penetrat in ipsum, et corrumpit eum : et uterque horum modorum incipit declinare aut ad phlegma, aut ad choleram, aut ad melancholiam : et de modo hujus generationis humorum infra determinabitur. Et siquidem declinaverit ad phlegma, fit aquosus : sit autem ad choleram rubeam, fit turbidus aliquantulum : et si ad choleram nigram, fit fœtidus : et alias multas acquirit diversitates horum, ex horum humidorum admixtione.
Phlegma autem est humor quem non
<--- Page Split --->
perfecte decoxit calor naturalis, impediente superfluitate aquositatis ejus : aut etiam eo quod calor naturalis debilis et impotens fuit ad completam ipsius decoctionem. Et hoc dividitur primum in duas differentias, quarum una est phlegma naturale, alia autem est phlegma innaturale. Naturale autem phlegma quod calore naturali digerente aliquando fit sanguis : innaturali autem calore corrumpente, aliquando fit materia febris. Et in primo quidem horum differt phlegma a cholera et melancholia, quae numquam per calorem naturalem digerentem sanguis bonus effici possunt. In secundo autem convenit tam cum cholera quam cum melancholia, quae ambae calore innaturali putrefaciente possunt fieri materia febris. Phlegma autem naturale licet ex defectu digestionem generetur, et sit incomplete digestum : tamen intentione naturae formatur, et cum sanguine fluit ad membra propter tres causas, quarum duae sunt causae necessitatis, et tertia est utilitatis. Et quidem una necessitatis causa est, quod phlegma ideo cum sanguine dirigitur ad membra, quia oportet phlegma esse in membris infusum, ut cum sanguis aliqua de causa fuerit retentus in hepate vel in alio loco, calor naturalis qui est in membro, interim agat in phlegma ibi inventum, et convertat ipsum in sanguinem, et ex eo cibet et nutriat membrum : aliter enim calor naturalis membri substantiam consumeret et exsicceret. Alia autem causa necessitatis est, quod sit in sanguine ad nutrimentum quorumdam membrorum phlegmaticorum, quae puro non possunt nutriri sanguine, sicut est cerebrum, et oculi, nervi, et hujusmodi. Tertia autem causa quae est utilitatis, est ut cum sanguine decurrens adhaereat juncturis membrorum, quibus frequentes et fortes motus excitentur, ne calore qui per motum excitatur, exsiccata durescant, et inhabilia fiant ad operationes. His autem de causis, sicut testatur Galenus, non fecit natura receptaculum proprium phleg-
mati, sicut neque sanguini, cum tamen receptacula fecit cholerae rubeca, et cholera nigra, sicut superius diximus : totum enim corpus indiget phlegmate : quae indigentia suppleri non posset, si ad speciale et proprium phlegma receptaculum derivaretur.
Innaturalis autem phlegmatis modi sunt novem. Horum autem primum, quod etiam phlegmatis propriam habet rationem, quod est insipidum quando est solum, sed quando adjungitur ei aliquis vapor sanguinis, sentitur dulce : et hoc distillans a capite in reumatibus et sputis frequenter mellis saporem habere videtur, propter quod etiam hi quibus in somnis hoc phlegma ad palatum et linguam distillat, somniant se mel sugere vel comedere.
Secundus autem modus phlegmatis est, quod est subtile valde et aquosum, sicut illud quod sanguini supernatat, quando de vena extrahitur, et aliquantulum steterit. Et hi duo modi phlegmatis non multum sunt diversarum substantiarum in raritate et spissitudine et mollitie et duritia secundum seipsa considerata. Sed quando primus modus comparatur secundo, invenitur primus spissioris essentiae quam secundus modus : primus enim modus praecipue generatur a frigiditate cerebri ex subtili sanguine illuc delegato, propter quod etiam dulcedinem retinet sanguinis, propter quod etiam infantes et pueri frequenter sugunt phlegma suum. Sed secundus modus est ipsa sanguinis aquositas indigesta.
Tertius autem modus phlegmatis est, quando diversificatur in substantia et sensu et veritate, ita quod una pars est spissior quam alia, et una pars alterius saporis in gustu quam alia : et hoc est mucilaginosum ab Antiquis vocatum, sicut illud quod educitur de naso animalium.
Quartus vero modus est, quando quidem in essentia diversificatur secundum spissitudinem et tenuitatem, sed non variatur in sensu secundum gustum, sed
<--- Page Split --->
ubique in partibus invenitur insipidum, et hoc vocatur crudum in reumatibus et catharris et vomitu projectum : et diversitas essentiae istius phlegmatis aliquando vix perpenditur.
Quintus autem modus phlegmatis est, quod secundum totam essentiam suam est grossum valde et spissum, ac si ipsum sit gypsum aqua mollificatus, et hoc vocatur gypseum : et causa spissitudinis ejus est, quia diu retentum est in poris et juncturis, et evaporavit ex ipso subtile aqueum quod erat in eo, et tale efficitur quod est in nodis phlegmaticis qui apparent in capitibus hominum et corporibus, et in corporibus quorumdam aliorum hominum. Aliquando etiam per calorem decoquentem efficitur sicut lapis gypseus, praecipue quando vicinum est alicui membro calorem habenti, sicut in temporibus nostris nobis et aliis sociis nostris praesentavit se mulier, quae diu senserat gravedinem juncturarum in renibus, et cum quodam tempore fricaret locum et rumperet pellem, exiverunt de loco decem et octo lapides ad quantitatem tesserae quadratae, et erant quasi essent gypsei.
Sextus modus phlegmatis est, quod ex subtili phlegmate per frigiditatem inspissatum est et ingrossatum, eo quod humiditas ejus repressa est in profundum sui, quae primo quando fuit calida, fluxit per partes ejus et subtiliavit eas : cum autem supervenit frigiditas, repressit eam in partem in profundum substantiae ipsius, et partem aliquam expressit ex ipsa substantia ipsius : et hoc vocatur vitreum, eo quod est in substantia et pondere sicut vitrum liquefactum, et est viscosum valde eo quod partes ipsius aqueae valde conjacent et colligantur partibus terrestribus ejus, et e converso.
Septimus modus phlegmatis est ejus quod vocatur phlegma salsum, et hoc non habet puram phlegmatis substantiam : quoniam hoc creatur ex eo quod partes quidem cholericae adusta e amara aquositati phlegmatis immiscentur, et frangitur amaritudo earum in ipsa phlegmatis
aquisitate, et exinde causatur sapor salsus, sicut etiam in aliis naturalibus libris determinavimus : propter quod etiam quando vincunt ultra modum partes adusta, ita quod frangi non possunt aquositate phlegmatis, resultat in eis amaritudo magna quae quasi saporem habet fellis cui aliquid aquae est admixtum.
Octavus modus phlegmatis est ejus quod vocatur acetosum : et fit ex duplici causa. Una quidem est, quando in seipso per calorem aliquem nimis ebullit : tunc enim evolantibus quibusdam partibus ipsius, aliae acuuntur et saporem acetosum accipiunt, quae ante dulces fuerunt : sicut mel fit aliquantulum acetosum, quando nimis ebullit. Alia autem causa est, quando aliquid cholerae nigrae quae adusta est, penetraverit in ipsum : per illam enim acetosum et acutum efficitur.
Nonus et ultimus phlegmatis modus est ejus quod vocatur ponticum phlegma, quod etiam duplici ex causa fit. Aliquando enim per frigiditatem propriam pars exprimitur aquositatis ejus, et alia convertitur ad terrestreitatem, et tunc ponticum accipit saporem. Aliquando autem aliquid melancholia penetrat in ipsum, quae terrestreitate et frigiditate sua dat ei saporem ponticum.
Colligentes igitur dicimus, quod phlegma in substantia est quadruplex, aquosum videlicet, et mucilaginosum, sub quo comprehenditur et crudum vitreum et gypseum. In sapore autem est etiam quadruplex, salsum videlicet, et acre ponticum, et insipidum, ad quod etiam dulce reducitur. Hos autem omnes modos phlegmatis invenimus in corporibus praecipue animalium sanguinem non habentium, eo quod humor nutrimentalis eorum qui loco sanguinis est, totus est phlegma, et in diversis speciebus eorum diversae sunt species phlegmatis. Inveniuntur autem etiam isti modi generati in animalibus sanguinem habentibus secundum diversitatem temporum et membrorum. Haec igitur dicta sunt de phlegmate.
<--- Page Split --->
Secundum eumdem modum de cholera rubea quae Graece bilis rubea vocatur, determinandum est. Cholera autem humor est spumosus, quasi sit ex spuma sanguinis, cujus color est rubeus clarus vernans, pondus leve, sapor acutus : et secundum proprietatem naturalem est calida et sicca, et quo fuerit calidior, eo erit acutior : et haec quidem est cholera naturalis. Innaturalem autem vocamus quae in aliquo deficit ab ista, aut in pluribus.
Naturalis autem cholera secundum loca in quibus invenitur, dividitur per duas differentias. Una enim pars ipsius non separatur a sanguine, sed vadit cum ipso : et altera pars ipsius ad cistim fellis delegatur in his quae habent cistim fellis. Illa autem pars quae vadit cum sanguine non separata ab ipso, dupliciter vadit cum ipso : quaedam enim generaliter vadit per totum corpus, et hujus necessitas est, ut mobilitate et acumine suo, et calore aperiat meatus subtiles perforando ipsos, ut sanguis ubique penetrare possit per ipsos, et omnia membra nutrire : quaedam autem vadit cum sanguine ad locum determinatum, ut nutriat membrum cholericum, quod non nisi cholerico sanguine nutriri potest, sicut illa quae vadit cum sanguine ad pulmonem. Ea autem pars quae ad cistim fellis derivatur, propter duas causas derivatur ad eam : quarum una est particularis, ut videlicet nutriat fel : alia autem universalis est, videlicet quod emundetur corpus a superfluitate cholerae quae sicut in thesauro reponitur in cisti fellis, habet enim fel porum apertum ad inferius intestinum, sicut diximus in praehabitis, et ad musculos ani et fiteris, et per illum emittens choleram, pungit intestinum ut stercus emittat, et pungit musculos fiteris ad aperiendum meatum : propter quod nonnullis accidit colica ex ejusdem pori fellis obturatione. Adhuc autem eadem cholera per dictum porum immixta stercori, abluit a sorde viscosa intestina, et emundat ea, ut suas liberius perficere valeant operationes.
Innaturalis autem cholera secundum suas proprietates deficit ab ista : et quia omnis declinatio est multis modis, ideo etiam innaturalis cholera multis fit modis : in genere tamen est duorum modorum. Aliquando enim fit innaturalis propter innaturalem et extraneum a sua substantia sibi humorem admixtum. Aliquando autem ex suae generationis qualitatibus deficientibus fit innaturalis. Et priori quidem modo fit innaturalis duobus modis secundum admixtionem duorum humidorum pervertentium naturam ejus : eo quod sanguis naturam ejus non pervertit. Cum autem admiscetur ei phlegma in ipso hepate, ubi est locus generationis ejus, sicut inferius ostendemus, fit duobus modis innaturalis secundum duplicem substantiam phlegmatis quod in hepate generatur. Si enim phlegma admixtum, sit tenue, efficitur cholera citrina, eo quod rubor et claritas cholerae permixta aquositati phlegmatis citrinum constituit colorem. Si autem phlegma admixtum sit grossum, efficitur cholera vitellina quae propter viscositatem phlegmatis similis est vitellis ovorum. Cholera tamen haec vocatur mixtura propter cholere abundantiam in tali commixtione vincentem. Sed ea quae vocatur citrina, est quae consueto et usitato nomine cholera vocatur.
Si autem misceatur ei melancholia, quae vocatur innaturalis et adusta : hoc etiam fit duobus modis. Aliquando enim talis adustio fit ex ipsamet cholera, quando videlicet per ebullitionem convertitur ad cinereitatem, ita quod ipsum subtile quod est in ipsa, non separatur, sed remanet cum partibus cinereis adustis : et haec est acuta valde radens membra, et est valde mala in fluxibus et apostematibus. Aliquando autem admiscetur ei melancholia ab exteriori ingrediens in substantiam ejus : et hujus color non est rubeus vernans, sed similis sanguini obscuro, et haec est minor quam ante dicta. Ea autem quae ex seipsa per nimium calorem innaturalem convertitur, secun-
<--- Page Split --->
dum loca in quibus generatur, dividitur in duas differentias. Quædam enim illius generatur in hepate, quando subtile sanguinis aduritur, et remanet grossum adustum sicut cinis, et hæc vocatur adusta. Quædam autem ipsius generatur in stomacho : et hæc est duorum modorum. Aliquando enim cholera vitellina, de qua superius diximus, fervore nimio aduritur, et consumitur humidum ejus, ita quod ex crocea transit in viride, quod est sicut viror prassi sive marrubii, et hæc vocatur prassina cholera. Aliquando etiam hæc eadem plus aduritur, et amplus consumitur humidum ipsius : et tunc fit sicut ærugo æris viridis virore aliquantulum albescente et clarescente : unde et hæc pejor est omnibus, et habet naturam veneni. Ostendimus etiam in antehabitis libris naturalibus, quod calor in humido corpore primo facit obscuritatem, et cum perseveraverit, inducet aliquam claritatem : et frigidum in eodem corpore operatur e converso. Adhuc autem, quod calidum in terrestri sicco inducit primo alborem, et tandem obscuritatem : et frigidum e converso operatur in eodem.
Hunc autem cholericum humorem raro et secundum parum invenimus in carentibus sanguine : sed in habentibus sanguinem multum invenitur. Quædam enim animalia sunt, quorum nutrimentum et sanguis secundum totum est cholericum : et illa sunt sæva et velocia, sicut leo, et tigris : propter quod natura talium non bene scitur animalium, nisi sciatur natura dicti humoris. In hominibus autem et aliis quibusdam est diversitas, eo quod quorumdam natura plus sequitur choleram, et quorumdam sequitur alios humores : et omnes has diversitates oportet scire eum qui naturam vult scire animalium.
Melancholia autem quae cholera nigra sive nigra kilis vocatur, est ultimus humorum naturalium, sicut testatur Constantinus .Esta utem humor qui boni san-
guinis fæx sive turbulentia et hypostasis separata ab ipso, per residentiam turbulentiæ ejus in profundo et non per adustionem aut infrigidationem, cujus sapor est inter dulcem et ponticum : quæ quidem melancholia in hepate generatur, et generata derivatur ex parte in omnes venas cum sanguine vadens : partim autem delegatur ad splenem in his quæ splenem habent. Hoc autem quod de ipsa cum sanguine vadit, duabus cum sanguine vadit de causis, quarum una est necessitatis, et alia utilitatis. Causa autem necessitatis est, ut nutriat membra grossa terrestria, quibus omnia membra sustentantur et colligantur, sicut sunt ossa. Causa autem quæ est utilitatis, est ut in sanguinem stringat et confortet et inspisset : eo quod omnia corpora animalium magis sunt terrestria, et nutriri non possunt nisi sanguine in quo multum est terrestreitatis, sicut ostendimus in secundo libro Peri genescos. Pars autem quæ ad splenem derivatur, est illa qua non indiget sanguis, sicut et pars choleræ rubeæ quæ felli deputatur, illa est qua non indiget sanguis.
Hæc autem similiter duabus de causis ad splenem derivatur, quarum una est necessitatis, alia autem utilitatis. Et illa quidem quæ est necessitatis, est duplex, universalis videlicet, et particularis. Universalis quidem est, ut totum corpus a superfluo melaneholiæ emundetur. Superfluum autem dico quo non indiget sanguis ad sui spissationem et melancholicorum membrorum nutrimentum. Particularis autem est, ut splen nutriatur nutrimento sibi convenienti, sicut et cætera membra. Causa autem utilitatis similiter est duplex. Hoc enim quod a splene ulterius derivatur ad os stomachi, in quod influit melancholia quasi mulgendo, est id quo ad sui nutrimentum non indiget splen, sicut et id quod ex felle derivatur ad intestina, est id quo ad sui nutrimentum non indiget cistis fellis. Et hoc fit duabus de causis, quarum una est : quia sui terrestreitate stringit
<--- Page Split --->
git et confortat os stomachi et inspissat, ut virtutes ejus melius retineantur in ipso. Secunda autem est, quia ad os stomachi per suam acredinem commovet, et sic provocat famis appetitum : et hoc quidem etiam diximus superius in anatomia splenis.
Hæc igitur melancholia naturalis fæx est sanguinis, sicut diximus, nec potest esse aliqua naturalis melancholia quæ sit fæx et hypostasis aliorum humorum : quoniam a phlegmate per residentiam nihil separatur propter sui viscositatem, sicut neque ab oleo. A cholera naturali similiter per residentiam nihil de quo sit curandum, separari poterit propter frequentes motus ipsius, et subtilitatem, et paucitatem terrestreitatis ipsius, et ejus levitatem : et ideo contingit melancholiam naturalem simplicem sanguinis esse hypostasism. Licet autem ab aliis humoribus non separetur aliquid hypostaticum per modum residentiæ, segregatur tamen ex eis aliquid terrestre quod est in ipsis, aut per calorem adurentem, aut per frigus exprimens. Sed hoc modo generatur melancholia innaturalis : et ideo innaturalis melancholia non est fæx et hypostasis sanguinis. Et licet etiam cholera quam supra vocavimus adustam, etiam sit adustio cinerea, tamen sicut supra diximus, in eadem cholera manet subtile acutum et humidum : hoc autem non manet in melancholia cinerea adusta : et in hoc est differentia adustionis cinereæ in cholera rubea, et in melancholia innaturali.
Hæc igitur innaturalis melancholia est quadruplex. Una quidem quæ a cholera rubea per adustionem separatur, in qua non manet subtile humidum, quia evolavit, sed sola manet cinereitas quæ melancholia vocatur. Alia autem separatur per adustionem a phlegmate : et hoc dupliciter, sicut duplex in genere est substantia phlegmatis. Quædam enim separatur a subtili phlegmate per adustionem cineream, et hæc est salsa parum tendens ad posticitatem, et non est multum ma-
la. Quædam autem per adustionem separatur a phlegmate grosso, et hæc aliquando est acris, et aliquando pontica, aut forte commixti saporis : neque etiam ista est multum nociva. Tertia autem separatur per adustionem a sanguine quæ est saporis pontici parum vergentis ad dulcedinem, et non est valde nociva etiam ista. Quarta autem separatur a melancholia : et hoc contingit duobus modis. Aliquando enim per adustionem cineream separatur a melancholia naturali subtili, et hæc est nigra acris et acetosa bulliens, quando cadit super terram per egestionem, cujus gustum fugiunt muscæ, et alia animalia humidum stercoris gustantia, et hæc pernecabilis est et excoriativa, nisi cito occurratur ei in principio, et habet insuper hanc malitiam, quod non de facili recipit medicinam. Aliquando autem per adustionem separatur a melancholia grossa, et hæc est minoris acredinis, paucam habens posticitatem : tardius autem nocet quam ea de qua jam ante diximus : sed habet hanc malitiam, quod etiam tardius quam illa recipit medicinam. Isti igitur sunt modi melancholiæ : et ea quidem quæ est naturalis, abundat in multis animalibus, ita quod totus sanguis eorum est melancholicus, sicut bubali et viri et hoves qui apud nos vuesent vocantur : et similiter est in aliis animalibus.
In hominibus autem etiam diversimode participatur humor iste : quoniam si non sit multum adusta, sed sit adustio aliqua cum melancholia naturali quæ alteret ipsam et non incineret, ita quod fumare incipiat, tunc melancholia illa erit habens multos et stabilitos et confirmatos spiritus : quia calidum ejus bene movet, et ejus humidum cum hypostasi terrestri non incinerata optime movetur : propter quod tales habent stabilitos conceptus et ordinatissimos effectus, et efficiuntur studiosi et virtutum optimorum. Et ideo dicit Aristoteles in libro de Problematibus, quod omnes majores Philosophi sicut Anaxagoras et Thales Milesius : et
<--- Page Split --->
omnes illi qui virtutibus præcellebant heroicis, sicut Hector, et Æneas, et Priamus, et alii, erant de tali melancholia. Dicunt enim, quod talis melancholia habet naturam vini rubei, quod fumosum est, et confirmatorum et stabiiium spirituum generativum.
Hæc igitur de melancholia a nobis dicta sunt.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans horum humorum substantiam et causas et generationem.
His autem sic distributis oportet scire humoris animalis corporis substantiam et generationem. Dicit autem Galenus, quod quicumque dicit unum tantum humorem esse qui nutrit corpora animalium, non verum dicit. Cum enim membra quaedam sint durissima, sicut ossa : quaedam autem mollissima, sicut cerebrum, et medullæ : et quaedam media, sicut caro : oportet et ipsum nutriens diversarum esse complexionum et qualitatum. Hoc autem satis planum est ex præcedentibus. Experimento autem artis idem probatur : quoniam si sanguis de vena extractus ad lentum ignem in vase
ponatur, statim ut calefieri incipit, lentspumam gracilem et clare vernantem superius ebullit, quæ est cholera rubea, et id quod de ea adustum est non separatum a subtili, est cholera innaturalis. Idem etiam sanguis statim inferius subsidendo hypostasim obscuram facit, et hæc est melancholia : et quod incineratur ex illo, est innaturalis melancholia : et tunc constare incipit in eo quoddam viscosum sicut albumen ovi, et hoc est phlegma. Enatat autem præter hæc aquositas pura et tenuis quæ nullus omnino humor est, eo quod est aquositas bibita, quæ currere facit cibum, sed nihil nutrit, eo quod corpus hominis compositum est sicut et cæterorum animalium, et simplici non nutritur. Aquositas autem illa aut simplex est, aut simplici substantiæ vicina, et ideo corpus ex quatuor commixtum elementis nutrire nullatenus potest : propter quod neque humor dici meretur.
Humorum autem dictorum generatio est per cibi digestionem. Digestionum autem alia est imperfecta et incepta : alia autem completa et perfecta. Imperfecta autem est, quæ incipit in ore. Inferior namque oris superficies continua est interiori stomachi et meri, et superliciei, et ideo virtutem habet digerendi sed incompletam : propter quod triticum au1hordem masticaa conferunt maturandis apostematibus, quam tamen maturationem non facit triticum et aqua infusum et cum aqua coctum. Confert autem maturationi illi commixtio saliva in qua est virtus caloris stomachi : et hæc quidem est digestio imperfecta.
Perfectæ autem digestiones sunt quatuor sibi succedentes, quarum prima est in stomacho virtute caloris non stomachi tantum, sed virtute caloris omnium membrorum quæ stomacho circumponuntur : a dextro enim assistit ei calor hepatis : a sinistris autem calor splenis, qui licet non sit calida substantiæ, tamen propter arterias et venas quæ sunt in ipso calefacit. In circuitu autem est calor girbi de quo diximus superius,
<--- Page Split --->
quod calorem cito recipit et diu tenet. Superior autem est calor cordis per venam quae est inter hepar et cor, et per calefactionem diaphragmatis stomachum calefacientis. Et in ista digestione separatur a cibo superfluitas sicca : eo quod cibus per mesaraicas sugitur ad portam hepatis : et tunc egreditur superfluitas sicca per portanarium stomachi, non autem per arcitudinem mesaraicarum posset trahi cibus, nisi .esset in eo multa aquositas quae infunditur per potum, et non est de substantia cibi : neque tamen ab eo potest separari, nisi prius ab hepate humor cibalis separetur. Cum autem tota simul massa cibi cum multa aqousitate a stomacho separatur, totum hoc est in similitudine ptisanæ : propter quod ab antiquis Philosophis massa ptisanaria vocatur : a quibusdam autem Græcis sapientibus vocatur chylus, hoc est, succus. Hic igitur chylus per mesaraicas in partem hepatis attractus, dividitur per ramos in partes hepatis quae ingrediuntur substantiam hepatis, adeo in multa, quod quasi capillaris est ejus divisio : et hoc ideo fit, ut totum quasi hepar efficiatur, et virtus hepatis ubique totum chylum attingat, et dirigat, qui tamen in gibbo hepatis colligitur ad venam quae est inter cor et hepar, et ibi per emulgentes duas superflua aquositas ab eodem separatur, et dirigitur ad renes, et unctuositate illius et sanguinolentia modica quae remanet in ipso renes nutriuntur, et reliquum colatum ad vesicam dirigitur et emingitur per virgam sive per collum vesicæ. Alia autem pars chyli de substantia est quatuor humorum dictorum, et hæc a medio cordis thalamo virtutem accipit nutriendi, sicut in præhabitis ostendimus.
Et in gibbo isto hepatis secunda perficitur digestio, quæ jam inceperat a prima porta ipsius inferiori, aut etiam in mesaraicis, sicut in antehabitis dictum est, et superfluum quod abjicitur, est aquositas nimia, quæ non est de humorum aut chyli substantia.
Patet igitur, quod sanguinis boni causa efficiens est calor naturalis digestivus temperatus secundum proportionem. Causa autem materialis est id quod de cibis et potibus nutrientibus est temperatum. Formalis autem causa est decoctio sive digestio conveniens. Et causa finalis est nutrire corpus. Efficiens autem causa choleræ rubeæ est calor igneus superfluus in hepate proprie ubi horum humorum omnium proprius locus est generationis. Causa vero materialis ejus est id quod de cibis et potibus nutrientibus est subtile dulce unctuosum aut acutum. Et causa formalis ejus est digestio superflua. Finalis autem causa est necessitas et utilitas, sicut superius assignavimus. Efficiens autem phlegmatis est ea quæ est in hepate caliditas diminuta. Causa autem materialis ejusdem est id quod de cibis et potibus est grossum humidum viscosum et frigidum. Et formalis causa est digestio deficiens a complemento. Finalis autem causa est necessitas et utilitas quas nominavimus. Melancholiæ autem naturalis causa efficiens est ejus qui in hepate est caloris temperamentum cum refrigerio aliquo. Innaturalis autem causa efficiens est calor adurens ab æqualitate recedens. Causa autem materialis est id quod de nutrientibus est vehementer et grossum et parum humidum. Causa autem formalis est residentia gravando hypostasive descendens. Finalis autem causa, necessitas est et utilitas, quas superius assignavimus.
Multitudo autem melancholiæ quæ aliquando superabundat in quorumdam animalium corporibus, ex quinque causis generalibus frequentius generari consuevit : quarum prima est superflua hepatis caliditas incinerans humores. Secunda causa splenis attrahentis debilitas. Tertia est frigoris intensio et abundantia ad terrestrietatem humores deducens per humidi expressionem. Quarta est frigoris non excellentis continua perseverantia propter causam eamdem. Quinta et ultima est multitudo infirmitatum, præcipue si
<--- Page Split --->
longæ sunt. Illæ enim etiam incinerant humores, et corpus deducunt ad terrestreitatem. Melancholia autem multiplicata stat inter stomachum et hepar, et tunc oportet quod minoretur sanguinis et aliorum bonorum humorum generatio. Ut autem dicatur generaliter, causæ efficientes generationis humorum sunt caliditas et frigiditas : sed caliditas temperata gignit sanguinem, excedens autem choleram rubcam : multum autem excedens gignit melancholiam accidentalem, propter incinerationem quam facit.
In omnibus tamen his proportio activarum ad passivas, et e converso passivarum ad activas attendenda est qualitatum, sicut saepius in antehabitis libris expositum est : nec oportet credere verbis quorumdam dicentium, quod semper complexio corporis animalis generet humores sibi similes : contrarium enim frequenter generatur a contrario per accidens et non per convenientiam essentiae : et sic complexio frigida et sicca frequenter generat humiditatem superfluam, non quidem per essentiam, sed per digestionis debilitatem : et talis complexio est in homine macro nigro arctarum venarum et laxarum juncturarum, qui lene, hoc est, sine pilis habet corpus, et ipse est frigidus et tinidus habens senum proprietatem : et ideo generatur in eo quod etiam in senibus generatur, hoc est, humiditas membris adhaerens, sicut in senibus, quamquam senium secundum veritatem sit frigidum et siccum secundum complexionem, sicut in libro de Ætatibus determinatum est. Omnia autem haec quæ dicta sunt, in secunda complentur digestione.
Sanguis autem et quod cum eo fluit de aliis humoribus, tertiam digestionem habet intra venas ex calore quem habent a corde et hepate, et quartam habent in membris in quæ distillant. Sed superfluitas primæ digestionis purgatur per egestionem, et secundæ superfluitas purgatur per urinam, et pars ejus trahitur
ad splenem et pars ad cistim fellis. Tertiae autem superfluitas et quartæ purgatur per poros manifestos et occultos. Per manifestos enim purgatur, sicut phlegma per nares, et melancholia per oculos, et cholera per aures. Per occultos autem, sicut per sudores et corporis sorditiem : et ejus aliquid egreditur in pilorum substantiam, et aliquid in ungues formatur, et cornua, et aliquando in apostemata.
Non autem prætermittendum est, quod, sicut diximus, omnes isti humores in animalibus aliquando subtiles sunt, aliquando autem grossi : et quorumcumque animalium subtiles sunt humores, sunt etiam subtilis pedis et porosi corporis : et quia subtile facile resolvitur, ideo humores talium cum spiritibus cito resolvuntur, et tunc valde debilitantur : propter quod delicatis cibis utentes qui subtilium sunt humorum, ex modico motu vel labore multum debilitantur. Quidam enim sunt humores moventes, sicut motus labor et calor movent sanguinem et choleram rubeam et forte etiam melancholiam : et de numero eorum est etiam adspectio vel cogitatio de talibus : propter quod etiam fluens sanguinem per nares vel per alium locum, prohibetur adspicere res claras rubeas, et cogitare de ipsis : et ideo elephantibus ostenditur rubor vini vel sanguinis, ut sanguine moto excitentur ad prælium, et in fervore coitus existentibus animalibus ostenduntur colores aliqui ut similes illis ex motu sanguinis inducantur in foetu. Quies autem et frigus et somnus multiplicant phlegma et sedant humores : et ideo spissantur et grossantur, contra quod antiqui Stoici exercitium invenerunt ludos in theatris et gymnasiis et in palæstra et cæteris hujusmodi ludis, quibus grossities et inviscositas humorum dissolvitur, et eventantur corpora, et excitatur calor sopitus in eis.
Præter dictas autem humiditates sunt in corporibus animalium humiditates ex his generatae, et has consequentes, sicut sperma, et sudor, et lac, de quibus
<--- Page Split --->
tempus est prosequendi quando de natura sanguinis plenius erit pertractatum, qui humor generalior et naturalior est in corporibus animalium.
CAPUT V.
De telis et carne et caeteris hujusmodi homogeniis, quae ex humoribus habent generari, sicut sepum et sagimen.
Dicamus igitur, quod sanguis in habentibus sanguinem est humor nutriens, qui potentia est caro in animalibus habentibus sanguinem, in quo sunt duae qualitates vitae, quae sunt calidum et humidum : quia cum sanguis est in se continens etiam alios humores currentes cum eo ad nutrimentum diversorum membrorum viscosorum, sicut nervus et vena, et durorum, sicut sunt ossa. Ideo in sanguine multorum animalium extenduntur quaedam fila quae sunt quasi media inter naturam substantiae venarum et nervorum, et habet hypostasivam residentiam ex qua fiunt ossa et munda et spissa et dura : et ille sanguis de facili coagulatur, praecipue quando fila in ipso videntur esse contexta ad modum tele. Ex his enim filaribus telis sanguinis etiam nutriuntur tele corporis : in om-
nibus enim corporibus animalium sunt tele sive panniculi involventes diversa membra corporum eorum : et quaedam telarum istarum non possunt scindi, ita quod aliquid de ipsis abscidatur, ita quod iterum coaguletur tela et consolidetur et recrescat, eo quod sunt factae de humido primo radicali.
Accidens autem hoc sive proprietas habendi telas, diversificatur valde in corporibus animalium quae telas habent. In quibusdam enim est pinguedo quaedam mixta cum tela, sicut girbum mixtum est cum syphac ventris. In quibusdam autem telis non est hoc, sed sunt sine pinguedine, sicut dura mater capitis. Adhuc iste telae non extenduntur ad quodlibet os, ita quod quodlibet os ipsis involvatur sensibiliter: sed quodlibet aliorum membrorum nobilium habet telam se involventem, sicut in primo libro in anatomia ostendimus. Maxime autem omnium telarum corporis sunt illae quae sunt in capite quae sunt duae. Sed una illarum quae est ad testam capitis, est spissior et fortior alia quae immediate continet cerebrum : et post istam major est ea quae est tela cordis, hoc est, ea quae cor involvit : quoniam hic non loquimur nisi de telis membra involventibus. Per istas autem telas est sensus in membris insensibilibus quae ipsis involvuntur : et ideo quando ab osse excoriatur tela involvens ipsum, quae habet sensum, et percutitur ictu doloroso, non sentit, quoniam insensibile est os nisi sensu panniculi qui involvit ipsum.
Girbum autem etiam habet telam sibi permixtam, quam syphac supra nominavimus. Et omne animal habens sanguinem, habet girbum. Sed in quibusdam animalibus est girbum multi sepi, et in quibusdam pauci. Initium autem girbi pendet a medio ventris, ubi completur digestio in animalibus quae sibi similia generant animalia, quae habent dentes in utraque mandibula anteriores, qui incisores vocantur : et pendentia girbi circa intestina assimilantur suturae cuidam.
<--- Page Split --->
In his autem quae generant animalia, et carent dentibus anterioribus in superiori mandibula, pendet initium girbi a ventre majori qui vocatur stomachus.
Vesica etiam animalium telæ sive panniculo assimilatur, quamvis remota sit et absoluta a generibus telarum : eo quod nihil involvitur in ipsa sicut involvuntur membra in telis : et quia extenditur et contrahitur, quod non faciunt telæ : sed in substantia convenit cum telis, eo quod nervosæ est substantiæ sicut telæ. Omne autem animal generans sibi simile animal ex utero, habet vesicam telarem distinctam. Ovans autem animal non habet vesicam præter genera lacerarum, et præter animal quod laha vocatur, quod etiam vicinum est generationi lacerarum, licet sit pigrius illo. A vesica vero mortuorum numquam exit humiditas urinæ, eo quod congelatione mortis obstruitur collum ejus per quod urina effunditur. Aliquando autem in vesica residet ex urina superfluitas terrestris sicca glutinosa, et hæc calore corporis coagulatur in lapidem, et fit animal illud calculosum.
Ista igitur quam diximus est natura venarum, et nervorum, et corii, et telarum, et pilorum, et solearum, et unguium, et ungularum, et cornuum, et dentium, et rostromum, et ossium, et cartilaginum, et aliorum homogeniorum membrorum, quæ sunt similia istis.
Caro autem et sibi simile membrum quod est loco carnis, est in omnibus sanguinem habentibus animalibus, et est caro posita quasi supplementum vacuitatum quæ sunt inter corium exterius et os interius, sicut etiam in primo libro diximus. Quæ autem convenientia et proportio est ossis ad spinam piscium, ea etiam est carnis quæ est in habentibus spinas. Est autem caro materialis pars influens per nutrimentum, et effluens per consumentem calorem : et ideo sive abscidatur secundum diametrum longitudinis, sive abscidatur secundum diametrum latitudinis, semper recrescit, et cito : non
enim recrescit tantum secundum longitudinem incisa quando scinditur non abscissa : reconsolidatur etiam nervus et vena, quando secundum longitudinem scinduntur : sed etiam quando absciditur secundum latum, recrescit adhuc. Differentia autem est in his quæ sunt inferiora et superiora membra : quoniam inferiora sunt nigriora et spissiora propter sanguinem melancholicum qui nutrit ea : superiora autem vernantiora et clariora et nimis spissa propter sanguinem subtilem et clarum nutrientem ea quæ sunt superius.
Amplius cujuscumque fuerint venæ magnæ et amplæ, sanguis in eis niger valde, et ventres corum erunt magni et caro pauca, eo quod calor perforans causa est magnitudinis venarum, et in eis est sanguis adustus qui consumit semper carnem et turgentem facit ventrem. E contra autem cum ventres sunt parvi, propter oppositam causam caro erit multæ pinguedinis. Ventrem autem parvum voco non quidem secundum pinguedinem quæ ante intestina et circa ea frequenter cumulatur, sed quando meatus intestinorum sunt parvi et stricti, et venæ in talibus sunt stricte, vix apparentes.
Amplius autem inter girbum et pinguedinem sanguinis est multa diversitas : quoniam girbum propter sui terrestreitatem et siccitatem pulverizatur, quando fricatur manibus postquam exsiccatum est. Sed pinguedo antiquata et confricata citius liquescit, et ideo plus ad sepum quam ad sagimen girbum declinat.
Amplius autem brodiurn in quo decoquitur caro animalis abundantis in pinguedine et habentis parvos meatus in ventre et venis, non coagulatur forti coagulatione, sed constat aliquantulum cum fuerit infrigidatum, sicut sagimen, sicut brodiurn equi et porci et canis. Ejus autem brodiurn quod abundat in girbo et sepo, congelatur et induratur, sicut capræ, ovis, et vaccæ, et aliorum similium : id enim quod molle remanet,
<--- Page Split --->
postquam constiterit et inspissatum fucrit, non dicitur gelari vel coagulari.
Adhuc autem in loco et situ diversificantur : quoniam pinguedo sagiminis est inter carnem et corium, sicut apparet in dorso porci et ventre. Girbum autem et sepum non sunt nisi immixta carni, et circa intestina et renes, et ideo girbum et sepum sunt grossa in corporibus grossis multarum carnium, sed tenuia sunt in corporibus macilentis.
Adhuc autem pinguedo sagiminis est in his quae habent dentes in utraque mandibula, sicut est homo, equus, et canis, et porcus : girbum autem et sepum sunt in his quae dentes anteriores non habent in superiori mandibula.
Amplius autem hepar quod est de numero membrorum interiorum, in quibusdam animalibus multæ pinguedinis invenitur, sicut in eo quod vocatur celeti, de quo in antehabitis multa diximus. Quidam enim hominum marinorum liquæfaciunt eorum hepata et contrahunt ex eis multam pinguedinem oleagineam : et in corpore ejusdem animalis non est pinguedo sparsa per carnem vel per ventrem, sed in hepate solo : et hujus causa est, ut calor hepatis qui in tali animali modicus est, melius circumposita multa pinguedine retineatur.
Amplius autem licet gressibilia et volatilia hepar habeant in dextro et splcnem in sinistro : tamen e converso multi pisces inveniuntur, qui hepar habent in sinistro, et splenem habent in dextro, sicut hi qui kili vocantur de numero piscium marinorum. Multi etiam pisces habent splenem super intestina, et quædam genera habent divisum splenem ad utramque partem splenem habentes, sicut quædam nigra genera marinorum, quæ corvina vocantur. Quædam etiam in tribus partibus habent, ab utroque videlicet latere, et ante ventrem in medio laterum, sicut id quod celeti vocatur. Girbum autem piscium quorumdam non est separatum, sed mixtum cum pinguedine quam sagimen vocamus : et ideo
cum constat, non coagulatur, sed molle remanet.
Sed non oportet latere, quod girbum æquivocum est. Uno quidem modo vocatur girbum pinguedo particularis intestina involvens : et sic locuti sumus de girbo in anatomia primi libri. Alio modo autem girbum vocat Aristoteles idem quod nos sepum consuevimus appellare : et sic loquimur de eo hic in capitulo isto.
Adhuc autem in girbo quorumdam piscium est pinguedo saginosa mixta cum carne, et in quibusdam est sola separata secundum se. Sed generale est, quod omne animal habens pinguedinem non separatam a carne, est paucioris pinguedinis in ventre, et girbi pauci, sicut animal quod Græce enchelir vocatur, et est quoddam genus piscium marinorum. Multa autem animalia ingrossantur in ventre ex multa ibi congesta pinguedine, et præcipue phlegmatica pauci motus existentia, eo quod calor hebes in talibus convertit quidem nutrimentum, sed non consumit aquositatem ejus, neque multum elevat ipsum distribuendo per membra : et ideo spumosum existens chylus coagulatur ante intestina.
Adhuc autem cerebrum animalis habentis pinguedinem saginosam, est unctuosum, sicut est cerebrum porci. Cerebrum autem animalis habentis girbum sive sepum, est siccum, et durius quam alterius.
Amplius autem prope renes est multum sepum in habentibus sepum, plusquam in aliquo alio loco propter saginosam aquositatem, quæ illuc declinat ab hepate. Dexter autem ren propter majorem calorem minus habet de sepo, quam sinister. Aliquoties autem tanta fit circa renes sepi massa, quod fortasse accidit ægritudo animali, quod nimium habet sepum circa renes : et hoc contingit maxime animali quod naturaliter est multi sepi, sicut accidit agno : quoniam si renes agni circumquaque cooperiantur sepo, morietur, eo quod impeditur attra-
<--- Page Split --->
ctio et colamentum urinae ipsius. Sepum autem renum multiplicatur propter bona pascua : et ideo in bonis et pinguibus pascuis oves moriuntur frequenter, eo quod urina non retracta ad renes, redundat ad hepar et corrumpit ipsum : et ideo mutantur oves a pastoribus sapientibus a suis pascuis ad loca arida salsa pauci graminis, ut non accipiant pastum supra necessitatem.
Adhuc autem id quod est circa pupillam oculi, est multi sepi et pinguedinis, quamvis ipse oculus in sua substantia sit durus, et praecipue in aquaticis, sicut in balena : quod contingit propter vicinitatem medulla cerebri et loci frigiditatem, et nutrimenti quod ad loca illa delegatur aquositatem. Puncta enim veru balena nuper in partibus marinis Germaniae, emisit per oculum undecim amphoras magnas sagiminis.
Generale autem est, quod omne animal multi sepi et pinguedinis est pauci seminis, sive sit mas, sive fecmina, eo quod materia seminis in pinguedinem convertitur : et ideo aves multum pingues, pauca et valde parva faciunt ova.
CAPUT VI.
De dispositionibus sanguinis.
Sanguinis vero erit ista dispositio : communis enim cibus est omnibus animalibus sanguinem habentibus, et est humor in eis necessarius et naturalis. Omnis autem sanguis est in vase quod dicitur vena pulsatilis, aut quieta : et in nullo aliorum membrorum continetur nisi in corde solo : quod etiam signum est, quod cor sit principium venarum et digestionis, sicut in antehabitis probatum est. Sanguis autem eo quod non est actu pars animati corporis, sed potentia solum, non habet sensum tactus in aliquo loco corporis, sed est insensibilis, sicut et superfluitas ventris non habet sensum aliquem : neque hoc mirabile videtur, quia ea quae sunt partes actu corporis animalis sentientis, aliquando carent sensu tactus, sicut cerebrum, et medulla. Quia autem venae ubique in corpore capillariter sparguntur, ideo ubicumque caro inciditur, statim exit sanguis, nisi caro corrupta et praemortua fuerit. Gustus autem sanguinis si sanus et incorruptus fuerit, est naturaliter dulcis, et color ejus est rubeus, et non est
<--- Page Split --->
valde spissus, neque valde subtilis, nisi casu et in diversis vasis et membris in quibus exigitur major subtilitas et minor : in arteria enim est subtilior, et in ventre cordis sinistro, et in pulmone, quam in aliis.
Adhuc autem quamdiu manet in corpore animalis, est calidus et humidus : et quando extrahitur et infrigidatur coagulatur frequenter. Sanguis enim omnium animalium notorum nobis congelatur praeterquam cervi et leporis : et si quis alius est sanguis horum sanguini similis in natura, sicut forte cryogrilli, quem nos kuninum vocamus, et forte capreoli qui in multis vicinatur naturae cervi. Et hujus causa est, quod sanguis horum terrestris et melancholicus et siccus est : et ideo fila non habet qua contrahant ipsum ad congelationem. Sanguis autem aliorum congelatur animalium, nisi extrahantur ab eo fila per colationem ipsius, et sanguis tauri citius aliis congelatur propter multam flositatem ipsius.
tem animalia habet homo sanguinem subtilem valde propter sui tactus nobilitatem : sed aliorum animalium qua generant in utero sibi similia animalia, est spissus et niger valde et terrestris, et maxime tauri et asini et hujusmodi melancholicorum animalium.
Adhuc autem in eisdem animalibus sanguis qui est in inferiori parte corporis, est spissior et nigrior, et in superiori est subtilior et clarior propter causam quam supra diximus.
Amplius autem ex calore et spiritu qui est in sanguine a corde pulsat sanguis simili pulsione arteriae, hoc est, diastolen, et systolen, licet non ita percipiatur sicut percipitur in arteria, et sic pulsat in omnibus venis animalium. Nulla autem humiditas universalis est corpori praeter sanguinem : sed alii humores cum sanguine nutriunt quaedam particularia membra determinata : et sanguis quidem semper est in corpore animalis habentis sanguinem quamdiu vivit ipsum animal.
Amplius autem quodcumque animalium secundum suum genus est bona dispositionis, non est valde multi sanguinis. In hominibus enim bene dispositis non est tanta multitudo sanguinis, sicut in his qui frequenter potant multum vinum, praecipue quod est forte et rubeum : illi enim multum accipiunt sanguinem. Neque iterum sunt multum pauci sanguinis, sicut hi qui sunt valde pingues et crassi in corpore : quoniam sanguis crassi corporis paucus est et mundus, eo quod aquositas ejus separatur in pinguedine : quanto enim augmentatur pinguedo, tanto diminuitur sanguis, et stringuntur vasa et meatus. Sed hoc habet corpus sanguines omne quod cito putrescit propter suum calidum et humidum quae de facili evaporant ad extra : praecipue tamen citius putrescit prope ossa, eo quod ibi est fortior calor resolvens et putrefaciens humidum. Plures enim ossis partes dantur Vulcano, sicut dixit Empedocles. Inter caetera au-
Amplius autem in prima generatione primum quod creatur ex sanguine, est cor, et ipsum est primum membrum in quo sanguis in embryove invenitur, quando in matrice formatur. In corde enim sanguis invenitur antequam perfectionem et numerum membrorum corporis embryo accipiat : et e contra quando carent corpora animalium sanguine, moriuntur et corrumpuntur : et ideo multa moriuntur animalia propter multam sanguinis evacuationem, et similiter quando multus et superabundans sanguis generatur in corpore, ex humore sanguinis hebetatur calor et remittitur, et tunc frigus ingrediens inspissat sanguinem et aquosum facit eum : et tunc erit causa aegritudinum phlegmaticarum, et cum aquositate miscetur aliquid sanguinis : et propter hoc aliquando forte sudat homo sanguinem : et hoc praecipue contingit ex una duarum causarum : aut enim accidit hoc propter sanguinis
<--- Page Split --->
multitudinem, aut propter sanguinis aquositatem, sicut diximus.
Amplius cum in somnis sit ingressus spiritus et sanguinis ad interiora, et in vigilia sit expansio utriusque ad exterius, oportet in dormiente paucum esse sanguinem in manifesto, et multum in profundo, et in vigilante e converso : et ideo cum pungitur ad fissuram pellis corpus dormientis, parum exibit de sanguine, et multo minus quam exeat ex vulnere vigilantis.
Adhuc autem cum sanguis bene fuerit decoctus et digestus, fit ex eo sepum quando est calor temperatus, non consumens, sed multum convertens de sanguine : et cum sanguis qui est in venis, alteratur et corrumpitur a dispositione propria, tunc aliquando diffunditur de hepate in stomachum, et exit per vomitum, et aliquando operiuntur orificia venarum capitis, et fluit de naribus. Cum autem non exit, sed putrescit in aliquo membro in quod fusus est a venis, fit virus et apostema, et exit a corpore putredo, quando virus maturatum fuerit et conversum in saniem.
Amplius autem inter sanguinem maris et feminae est diversitas : quia sanguis feminae propter majorem frigiditatem complexionis est spissior, et ideo etiam per consequens est nigrior quam maris, quando mas et femina fuerint in bona dispositione sanitatis, et in manifesto corporis feminae minus de sanguine est, quam in occulto, et in maribus e converso. Et in muliere quidem quae est femina hominis, multo plus est de sanguine, quam in corpore feminae alicujus alterius animalis secundum proportionem quantitatis corporis sui : et ideo fliunt menstruo sanguine plus quam feminae alicujus alterius animalis. Hoc autem tria efficiunt, mollities videlicet corporis sui, et delicatus cibus, et abundantia ejusdem : quando enim ille debili calore mulieris multum convertitur, et non bene terminatur, neque consumitur, oportet quod viam habeat emanandi per
menstruum : et quia menstruum purgat corpora earum, ideo minus infirmantur mulieres quam viri. Praecipue tamen minus incurrunt sanguinis fluxum per nares, et per hemorrhoidas ani, quam mares. Iste enim infirmitates sanguinis fluentis rarissime accidunt mulieribus.
Amplius autem sanguis diversificatur secundum quantitatem et colorem qui adspicitur in ipso secundum diversitatem aetatis : quoniam in infante est tenuis et aquosus sanguis, et in juvene est acutioris caliditatis, et in aetate virili est constans bonae dispositionis, et est multus sanguis in omnibus dictis aetatibus. In senibus autem paucus sanguis et spissus et niger, cum in his qui mediocris sunt aetatis, sanguis sit temperatae quantitatis et temperati caloris.
Adhuc autem sanguis senum cito congelatur tam in corpore quam extra, et sic non facit sanguis juvenis.
Sanguis autem efficitur aquosus ex una duarum causarum : aut enim ideo fit aquosus, quia non est digestus completa digestione propter caloris terminantis debilitatem : aut quia sanguis est spissus frigidus, digestioni non obediens, tunc enim trahitur ad aquae naturam ex seipso.
Haec igitur dicta sunt de natura sanguinis et diversitate : ex his enim et alia possunt cognosci.
<--- Page Split --->
corporibus juvenum et mollis : sed in corporibus eorum qui in aetate processerunt, est medulla pinguis saginosa, si pinguedo sagiminis abundat in corporibus eorum, aut medulla seposa si forte sepum sive girbum abundat in eorum corporibus : et hujus causa est, quia aetas procedens est tepidi caloris qui generat sanguinem aquosum, qui de facili pinguescit, sicut ex antedictis satis est manifestum. Non autem in omnibus ossibus est medulla, sed est in his quae sunt concava tantum. In ossibus autem rascetae manus et pedis medulla non invenitur, et ipsa sunt durissima.
Adhuc autem non semper est medulla in quibusdam concavis ossibus, eo quod in ossibus colli leonis medulla non invenitur. Similiter autem in ossibus porcorum pauca valde est medulla, et in quibusdam nulla omnino apparet.
Iste igitur quae dictae sunt humiditates, sunt in corpore a prima generatione, et semper manent in ipsis quamdiu vivunt animalia.
Consequenter autem ratio docet ponere naturam et modum medullaris humiditatis : quoniam medulla est una humiditatum corporum animalium sanguinem habentium. Oportet autem scire, quod omnes humiditates quae sunt in corporibus naturaliter oportet contineri in vasis ad hoc praeparatis : quia aliter effunderentur inordinate, et laederent corpora, et putrescerent : eo quod proprio termino non terminantur. Sanguis enim est in venis, et similiter humores qui currunt cum sanguine.
Alius autem humorum qui cum sanguine non currit, habet suo receptacula determinata, sicut cholera rubea cistim fellis, et splenem melancholia, et sic est medulla in ossibus ad ossium nutrimentum. Quaedam autem sunt in vasis membranalibus, aut in corio, aut in ventre, sicut cerebri humor in pia matre, et humores oculi in miringis, et urina in corio vesicae, et humiditates aliquatae a stercore sunt in vasis ventris.
Medulla autem magis sanguinosa est in
<--- Page Split --->
mamillarum convertitur in albedinem. Sperma autem non in omnibus animalibus separatur ita a corporibus, quod in una theca speciali retentum conservetur: sed tantum in quibusdam habet talem separationem, sicut in piscibus masculis, quorum sperma separatim colligitur in tela quadam, et est in duo divisum et secundinis intersectum, sicut et ova piscium feminarum, et hoc vulgariter lac vocatur.
Generaliter autem loquendo de humore qui sperma vocatur, dicimus quod sperma est superfluum quod separatur a quarta digestione, quando jam celebrata in venis tertia digestione, humor distillare incipit a venis in membra, et non est adhuc coagulatus et assimilatus et unitus membro particulari. Cum autem hoc superluum quod sic separatur a membris, sit optime digestum quo universali digestione potest digeri, est ipsum potentia propinqua quodlibet membrum, præcipue tamen est potentia membrum radicale, quod est arteria vena et nervus et hujusmodi : alia enim, sicut caro, supplementa sunt vacuitatum, et non exigitur ad ea tantum studium digerendi per naturam. Signum autem hujus est, quod albedo spermatica saepe in corporibus divisis membris durioribus adhærere videtur tamquam nutriens ea. Quod autem dixi, quod universali digestione ultimo completum est, ideo dictum est, quod si particularis membri esset digestione completum, jam esset particulari membro assimilatum : et superfluum quod separaretur ab ipso, non haberet virtutem formandi totum corpus, sed partem illam tantum cui est sperma assimilatum. Signum autem ejus quod diximus ipsum esse digestum ad membrorum radicalium virtutem et potentiam est, quod est globosum et glandulosum quando est efficax ad generationem. Constat autem subtilius et melius quod melioris virtutis est susceptibile, in nutrimentum et restaurationem radicalium partium separari. Quod ergo illis superfluit, spermatis est substantia,
De natura et dispositione humiditatis spermaticæ, et de determinatione dubiorum quæ sunt de hac humiditat inter Stoicos et Peripateticos.
Humiditates vero posterius generatae in corporibus animalium sunt quae pertinent non ad salutem individui, sed ad permanentiam speciei, et sunt sperma generationis, et lac quod est nutrimentum jam generati in his quæ generant similia. Sed differentia est, quia sperma generatur ex sanguine optimo digesto quarta digestione et subtili, et ideo emiitens multum de spermate pallsedit et debilitatur tantum quantum debilitaretur si quadragesies tantum de sanguine emitteret. Ideo autem fit hoc quia sperma est res habilitata ad transeundum in membra, et cum exit in majori quantitate quam remaneat in membro, destituuntur membra ab eo quod ultimo convenit eis. Cum autem sic est in membris, superfluum ipsius evaporat in pilos. Lac autem generatur non ab ultima digestione completosanguine, sed ex sanguine qui non est complete digestus tertia digestione, per venam defertur in mamillas, et albedine
<--- Page Split --->
quod deputatur generationi, eo quod ex illo totum corpus formare poterit : et si illud indigeat supplemento vacuitatum, illud potest fieri ex sanguine menstruo, sicut etiam fit in jam nato ex nutrimento secundario minus subtili et minus nobili.
Sperma autem dividitur in sperma viri, et in sperma feminae sive in sperma masculinum, et in sperma femininum. Et fuit altercatio inter Antiquos, utrum univoce haec duo nomen spermatis participarent. Et quidam sequentes Stoicos, sicut Plato et Speusippus et Apollo, et tandem sequens Galenus, et hujus imitator Constantinus, dixerunt spermatis nomen utrique per rationem unam convenire, asserentes virtutem generativam secundum unam rationem convenire masculo et feminae, et utrumque eorum organa generationi debita habere, et spermata utriusque virtutem formativam active habere, et hanc esse in spiritu qui intra viscositatem utriusque spermatis continetur. Sed tamen cum hoc dicunt virtutem activae formationis fortiorem esse in spermate masculi quam in spermate fecminae.
Hoc autem antiqui Platonici mirabili confirmant signo, quod videlicet aliquando sine masculo confortatur virtus formativa seminis feminae, et impregnatur ex seipsa, et concipit et parit. Confortationem autem hanc dicunt fieri per stellas, praecipue in primo et quarto climate, in quibus virtus stellarum est magis certa et magis efficax. Addunt etiam ad hujus assertationis defensionem, quod frequenter videmus stellas novas imprimere figuras spermatibus, quae sunt contraria virtutibus formantibus quae sunt in eis, sicut quando ex semine porca generatur homo, aut ex semine hominis similitudo tauri, aut aliquid hujusmodi de quibus non mentionem fecimus in secundo Physicorum. Non igitur, ut inquiunt, mirum est si stella excitant virtutem spermati feminae jam inhaerentem. Aliter etiam, ut dicunt, fecmina principium generationis non esset, nec oporteret fecminas spermatazare, sed
solummodo ministrare sanguinem menstruum, in quo virtus spermatis viri formando operaretur.
Adhuc autem opposuit Aristoteles et omnis schola Peripateticorum, dicentes numquam ad unum et eumdem natura effectum concurrere duas causas per unam et eamdem intentionem causae causantes. Natum autem in natura est unum et idem : et ideo non potest habere duo efficientia generationem ipsius per unam causae intentionem. Esset autem una et eadem intentio, si utrumque spermatum secundum efficientem causam virtutem participaret formativam.
Adhuc autem omnino superflueret sperma masculi : quae enim esset causa, quod natura non perfecisset sperma fecminae, ut sic operaretur ex uno, et non indigeret duobus, cum melius et compendiosius operari ex uno, quam ex duobus.
Adhuc autem si verum esset quod dicunt, non esset desiderii similitudo feminae ad masculum desiderio materiae ad formam, et desiderio turpis ad bonum. Scimus enim ex his quae in Physica bene determinata sunt, quod materia virtutem activam nullam penitus habet ad formam : similiter autem neque turpe ad bonum : sed in materia est posse fieri, et in forma tota virtus efficiendi id quod fieri potest in materia : et hunc sequitur Averroes et Avicenna et omnes qui in naturis bene et subtiliter sunt perscrutati. Medici autem quidam ignari rationis et philosophiae, Galeni praeferunt sententiam, licet ad eos non pertineat de uno vel de alio proferre judicium.
Dicamus igitur cum Aristotele, quod nomen spermatis non univoce de duobus dicitur spermatibus maris et feminae, neque dicitur secundum prius et posterius, nec secundum rationem perfecti et imperfecti, si perfectum et imperfectum secundum eamdem virtutem accipiantur, activam, vel passivam. Sed dicitur nomen illud de duobus spermatibus secundum æquivocationem : quoniam licet in spermate fecminæ sit forma æuedam confusa incho-
<--- Page Split --->
atio, tamen haec non est in ipso nisi sicut confusa inchoatio formae est in materia, et ideo secundum passivam potentiam est in ipso, et non secundum activam.
Hoc vidit Pythagoras confuse, quando in alia s ysticia principiorum naturae posuit masculum, et in alia feminam. Haec etiam est causa, quod antiquissimi Aristotelis discipuli, sicut Theophrastus et Porphyrius, distinxerunt inter virtutem informativam et virtutem formativam, dicentes quod virtus informitava, sive quod melius dicitur, informabilis, est virtus in qua forma formatur, et est in materia. Forma autem secundum se habet virtutem formativam sive formatam : et formativam quidem dederunt spermati masculi, informativam autem dederunt spermati feminae : cum tamen utraque habeat formam, sed una determinativam agentem per speciem suam, alia autem nihil omnino dat materiae nisi hoc quod ex ipsa hoc quod formatur possit fieri potentia ordinata et inchoata. Et hujus exemplum optimum est in exemplis Pythagorae, qui cum masculo conjungit bonum et quadratum, cum femina autem malum et altera parte longius quadrangulum. Malum enim nec malum esset, nisi per aliquid boni quod est sparsum et confusum et omnino imperfectum in ipso, et praecipue secundum quod malum habet rationem turpis. Similiter autem et altera parte longius parallelogrammum non habet quadrilateralem figuram, nisi per aliquid quadrati quod est in ipsa confusum et imperfectum et distractum. Ratio tamen qua malum fit bonum, tota est in bono : et ratio qua altera parte longius reducitur ad quadratum, tota est in quadrato. Sic igitur dicimus æquivoce dici nomen spermatis de duobus spermatibus.
masculus multas implet fecminas, sicut formaé separataé eadem manentes multas implent materias, quod nihil omnino esset dictu, nisi crederet totam impletionem fecminaé esse active in masculo : et tamen postea hoc negans dixit collam qua gluten vocatur, esse sufficientem ad generationis materiam et operationem, intelligens collam esse materiam genituraé in qua fit virtus operationis.
Quod autem de stellis objicitur, non magni est momenti. Stellae enim habent virtutes communes, et virtutes excellentes : et excellentibus virtutibus aliquando impediuntur virtutes particulares inferiores, et operantur quaedam prodigia. Sed nos loquimur de virtute communi particulari non universali operativa : et ideo dicimus, quod mater nullo modo sit principium generationis. Est enim principium sicut materia in qua est forma per aptitudinem et inchoationem, sed non per efficiendi potestatem.
Sic igitur determinato de spermate, dicimus quod sperma maris est sicut operator et artifex, sperma autem fecminae sicut operatum et artificialum : et sicut artifex per se operans inducit formam similem arti quam habet in scipso, ita sperma maris semper intendit formam similem formaé maris quaé est in ipso : propter quod si forma fecminaé inducatur, erit hoc propter aliquod impedimentum materiaé, et non de intentione naturaé operantis : et ideo numquam fecmina inducitur per intentionem hujus naturaé, sed per occasionem materiaé : propter quod dicit Aristoteles, quod fecmina naturaliter est mas occasionatus, sicut diminutio quinti digiti in manu facta vel paralysis in membro est per occasionem alicujus principii deficientis.
Et est mirum de Platone : quia hoc aliquando confuse vidit, et postea sui dieti oblitus hoc iterum negavit. Dixit enim Plato formas separatas in sigillando materias diversas se habere, sicut masculus se habet ad fecminam. Unus enim
Errat autem Avicenna hic errore intolerabili : quoniam dicit, quod sicut sperma maris est operatorium maris, ita sperma fecminaé est operatorium fecminaé : et sic quamvis sit præter intentionem naturæ quoad sperma viri, non tamen fuit
<--- Page Split --->
prater intentionem illius naturae quae est in spernate mulieris. Et hoc omnino absurdum est, et est secundum Galeni intionem dictum. In spernate enim fecminae non est intentio proprie loquendo : quia intentio est ejus quod praestituit lium operi, et hoc est efficiens, et non materia : sed in spermate fecminae est appetitus, et non est appetitus nisi boni et perfecti, et ideo appetitus spermatis fecminae est ad formam masculi, et non ad formam fecminae. Et ideo dixit Plato in prima incorporatione formarum produci mares omnes, et in secunda fecminas, intelligens primam incorporationem esse eam quae finem intendit operantis naturae, et secundam illam intellexit esse, quae est per occasionem alicujus principii deficientis in materia. Sed cum natura particularium principiorum semper, ut dictum est, inducere intendat formam masculi, et aliquando sit defectus in aliquo principiorum materiae, ea natura quae causa est ordinis uniuscujusque ad melius quod ex ipso fieri possit, quae natura est universalis in stellis et orbibus et motoribus, sic elicit melius quod esse potest, et haec est forma fecminae, quae non datur ad generationem, sed in generationis adjutorium sicut materia : non enim propter formam secundum se, sed in adjutorium est naturalis formae quod habet in his quae sunt natura.
Hoc autem indicat etiam ipsa spermatum substantia : quoniam sperma maris universaliter est spissum calidum valde spumosum et glandulosum : sperma autem fecminae liquidum aqueum, minus spumosum, et magis fuscum, et propicitur quidem sperma maris per virgam, aut vias sive canales quosdam, et applicat se matrix in his quae generant sibi similia ad glutiendum ipsum, aut spargit ova ut in ipso exitu tangantur a spermate : et ideo confricant se et tangunt pisces et serpentes quando seminant. Mulier autem et fecmina generantis sibi simile, semen suum propicit in matricem
suam, ut in ipso operetur. sperma virile.
Hippocrates autem Cous sperma omne dixit descendere a capite per duas venas quas spermaticas vocavit : et sunt post aures continuata cum nucha in superiori parte conjunctionis capitis et colli, et deinde perveniunt ad renes, et ideo delectatio sentitur in renibus : et deinde perveniunt ad virga canalem : et hujus signum esse dixit, quia quibusdam vulneratis in bello usque ad abscissionem harum venarum, accidit sterilitas, et amplius non spermatizaverunt. Galenus autem dixit se nescire utrum hoc sit verum quod dicit Hippocrates : sed quod probabilius de hac sententia dicit, potest esse quod sperma, quod est superfluum quarta digestionis, exsudat ab omnibus membris, sed maxime a capite, et forte etiam in capite accipit decoctionem et fermentationem ad hoc quod compleatur citius, eo quod in capite sunt vires animae nobiliores. Per spongiositatem autem membrorum similium descenditur et attrahitur a testiculis, sicut a ventosa attrahitur sanguis, et in testiculo albatur et accipit digestionem eam virtute formandi qua est a corde, et tunc est completum ad generationem, sicut et in aliis diximus. Quod autem ab omnibus membris exsudet, signum est, quia potentiam habet totum corpus formandi : et in multis animalibus videmus deficere membrum in nato quod deficit in generante, et infirmum esse membrum in nato quod infirmatur in generantibus. Videtur tamen velle Aristoteles, quod fecminae non habeant sperma, et ego puto hoc verum esse. Sed de hoc in sequentibus inquiretur.
Complexiones autem diversae accidunt semini tam simplices, quam composita. Est enim sperma calidum, et sperma frigidum, et sperma humidum, et sperma siccum, secundum complexiones unius simplicis qualitatis. Et signa quidem spermatis calidi sunt apparitio magna venarum in virga et in pelle testiculo-
<--- Page Split --->
rum, et grossitudo et asperitas ipsius, et quod cito oriuntur pili super inguen, et si sunt asperi pili et multum crispi : in colore tamen melius cognoscitur si panno capiatur et videatur, si enim est aliquantulum croceum et odoriferum, est calidum. Contraria autem horum signorum sunt signa complexionis frigidae in spermatibus omnium animalium. Si autem debilis et mollis sit erectio virgae, et sit sperma subtile et multum, signum est hoc sperma esse complexionis humidae. Contraria autem horum, et quando egreditur sperma filosum, sunt signa complexionis sicce in spermate.
Complexiones composita ex duabus qualitatibus in spermate, sunt calida et sicca, calida et humida, frigida et humida, frigida et sicca. Signa vero calidi et sicci sunt, quando est sperma multum spissum in substantia, et quando desideratur coitus in qualibet feminae prasentia, et quod frequenter impregnat eas cum quibus coit, et quod plurimum generat filios : et quando desiderium est valde vehemens, et velox coitus, et virgae erectio fortis et rigoris magni, et quod aliquando sit impotens ad emittendum in coitu licet rigescat virga. Si autem superflua sit excedens caliditas et siccitas, in principio libidinis ad aspectum feminae emittit parum aquae quae non est sperma, et quod pili sunt super anchas et inguen spissi, quia licet sit siccitas cum caliditate, tamen calor semper propellit humidum ad loca membrorum dictorum. Signa autem complexionis calida et humida sunt, quod est pluris spermatis quam calida et sicca, sed paucorum pilorum, eo quod in humido non est calidum acutum faciens fumum : et hoc sperma non adeo frequenter impragnat, et diutius coit antequam emittat : sed plus habet virtutis ad frequenter coeundum quam calidus et siccus, licet non habeat tantam libidinem, nec adeo rigidam erectionem, et laeditur coitu superfluo, et laeditur etiam abstinentia multa coitus. Sed causa læsionis in multo coi-
tu est : quia semper emittit, quod non facit calidus et siccus : est enim hic talis frequentissimæ pollutionis et velocis ex levibus causis. Signa vero complexionis frigidi et humidi spermatis sunt lenitas inguinis, et pigrum desiderium coeundi, et tenuitas spermatis secundum substantiam, et paucitas impraegnationis, et tarditas ortus pilorum, et paucitas eorum, et alia hujusmodi. Frigida autem et sicce complexionis in spermate signa sunt crassitudo spermatis et paucitas ipsius : et ut breviter dicatur, omnia contraria signis calida et humida complexionis significant frigidam et siccam complexionem.
Hæc igitur de humore spermatis dicta hic sufficiant : quoniam adhuc sæpius oportet tractare de eodem in scientia naturalium animalium.
<--- Page Split --->
univocam emittit ipsum. Mamillas autem habet omne animal habens pilos, et similiter omnia animalia quadrupedia pilosa. Pilos autem habet homo, et equus, et hujusmodi, quæ vel in toto vel in parte pilosa sunt.
Adhuc autem et marina magna mamillas habent, sicut balena secundum genus suum, et delphinus, et id quod vocatur cochí, de quo in præhabitis plura dicta sunt. Ista enim omnia habent lac et mamillas. Animalia autem ovantia nec habent lac nec mamillas, ut pisces, aves, et vermes multi, et quædam quadrupedia non pilosa, sicut lacerta, et crocodilorum genera, et stellio secundum suum genus, et hujusmodi.
De natura et dispositione humiditatis lactea.
Post hoc dicendum est de generatione lactis : et in antehabitis quidem dictum est qualiter sanguis delegatus mamillis, dealbatur ad speciem lactis. Sed nunc addimus, quod lac est convenientius nutrimentum quod accipere potest recenter natum et tenellum animal, eo quod ipsum inter omnia similius est sanguini menstruo quo nutritus est natus in matrice, et similius est humori spermatis, ex quo partus est formatus. Habet etiam convenientiam cum partu singularem ipsa mamilla quæ lactis est uter, ita quod expertum est in partu hominis, quod immittere papulam mamillæ in os partus valet contra omnia nocumenta quæ accidere possunt partui, si sæpius hoc fiat : et mulgere lac in corpus et faciem ejus, valet ad rectam figuræ membrorum dispositionem. Totum autem lac quod natura parat in nutrimentum partus in animalibus, est in mamillis. Mamillæ autem, sicut in præhabitis diximus, sunt in animali quod interius in utero suo generat animal, et extra per generationem
Amplius autem in omni lacte animalis est aquositas tenuis, et pars alia grossa terrestris, quæ caseus vocatur : et aquositas quidem est in eo ut currere possit per membra quæ nutrit : grossities autem est propter substantiæ nutrimentum. Quanto autem lac fuerit spissius, tanto erit etiam caseatius.
Adhuc autem differentia lactis est secundum differentiam animalium lac habentium : quoniam lac animalis quod anterioribus dentibus caret in superiori mandibula, coagulatur calido et sicco, coagulatione qua separatur caseus a sero. Lac vero habentis dentes in utraque mandibula, non coagulatur tali coagulatione propter subtilitatem ipsius et tenuitatem, licet forte elixetur et inspissetur, sicut diximus in libro Meteororum, ubi distinximus inter coagulabilia et elixabilia : et sicut se habet lac in animalibus istis, ita etiam se habet pinguedo adipum ipsorum : quoniam habentium dentes in utraque mandibula pinguedo quidem constat frigido, sed non coagulatur : sed carentium dentibus in superiori mandibula pinguedo coagulatur frigido, et induratur forti induratione. Amplius autem eorum quæ dentes superius et inferius habent, est lac tenue et dulce et aptum ad potandum magis quam ad nutrimentum.
<--- Page Split --->
Inter omnia autem haec animalia, lac cameli est tenuissimum respectu lactis aliorum animalium, et in tenuitate proximum ipsi est lac equae, et post illud lac asinae, et ideo consumptis datur ut humectet eos: quia non est tanta caseatio ejus, quod nocere possit. Et quidam hominum barbarorum lac equae mulgent, et sub sole stare faciunt, donec residet spissum ipsius, et deinde ponunt in vase, quod ebulliat sicut sicera: et quod aliquatum est, bibunt, et est eis conveniens potus: sed dilatantur multum membra eorum ex potu illo, maxime illorum qui non sunt in continuo motu et exercitio: et tali potu utuntur communiter Tartari et Comani et Rutheni et alii finitimi eis Barbari. Lac vero vaccae est spissius inter lac animalium carentium dentibus superioribus, et maxime lac vaccae bubali: et caseus ejus est valde terrestris et durus.
Lac autem non est coagulabile per frigus propter terrestreitatem quae est in ipso : sed in frigore comprimitur ab eo, et residuum inspissatur et residet in fundo, et fit grossum : per ignem vero non ingrossatur, sed coagulatur, sicut omnia terrestria coagulantur calido et sicco ignito.
Amplius autem lac ut multum non est in aliquo animalium, nisi in impregnaetione : nec statim generatur in principio impregnationis, sed in fine cum completus est partus, et sanguis menstruus qui attrahebatur ad substantiam partus redundat ad mamillas. Cum autem incipit generari formato et perfecto partu lac primum quod est vicinum partui, nihil omnino valet, et est quasi saniosum ad nihil omnino aptum nisi ut effundatur : quoniam ipsum est purgamentum superfluitatum quae sunt in matrice et venis et mamillis, et ideo reputatur saniosum et imnundum, et maxime in his qui primum edunt fœtus, sicut puerpere. Similitor autem lac valde remotum a partu nimis est tenue : quia jam nobilius descendit in libidinem ad matricem quae de-
siderat conceptum, et sanguis menstruus redit ad vias consuetas. Medium autem lac inter haec duo tempora est convenientis et bonum in unoquoque animali secundum suum genus. Similiter autem etiam est in multum diu jejunis matribus lac tenue nimis, et in multum gulosis indigestum. Et lac quod in mane primo venit ad mamillas, est quasi purgamentum : propter quod periti in arte lactandi præcipiunt primo mane emulgere magnam partem lactis nutrices, et tunc de residuo lactare infantes : et dum lactant, præcipiunt moveri infantes cum cantu musico, sicut solent infantes in cunis moveri cum næniis cantibus mulierum : motus tamen cunarum debet esse lentus, et cantus suavis : quia musica facit cum gaudio et lenitate spiritus recipere nutrimentum, motus autem excitat calorem et virtutem digestivam, quæ in infantibus multo immersa est humido : et quia multum dat lac nutrimentum, sufficit in die bis vel ter lactare infantes propter debiles virtutes ipsorum : et si superflue pluribus vicibus lactantur, incurrunt tusses et repletiones.
Aliquoties autem fecminæ superfluæ humiditatis quæ non impregnantur, forte habebunt aliquid lactis in mamillis, et præcipue virgines, et quæ diu a coitu abstinuerunt : quoniam in illis subtile sanguinis redundat aliquando ad mamillas, quod utentibus multo coitu effluit per coitum : et ideo præcipitur a sapientibus medicorum, quod nutrices non coeant dum lactant infantes : quia si coeunt, subtilius substantiæ lactis separatur ad coitum, et nutrietur puer grosso alimento lactis et inconvenienti. Fecminæ etiam impregnatæ aliquando habent lac in mamillis ex herbis quas comedunt, et hoc raro accidit. Aliquando autem accidit, quod etiam fecminæ quæ processerunt in ætate et sunt vetulæ, aliquando lac in mamillis habent, et hoc contingit quando desinunt eis fieri menstrua ex redundantia sanguinis menstrui ad mamillas : unde aliquando inveniuntur ube-
<--- Page Split --->
ra earum plena sanguine, et aliquando putrescunt ex sanguine corrupto in uberibus earum,
Lac autem a mamillis matrum exire consuevit, quamdiu suguntur, ac si natura mensuraverit tempus lactationis usque ad aliquantam indurationem membromur infantis : et hoc triennium esse consuevit in infantibus hominum propter teneritudinem complexionis humanæ. In aliis tamen animalibus duriora corpora habentibus citius fit ablatatio. Et in triennio etiam in infantibus hominum formantur dentes ad solidiorem cibum dividendum.
Adhuc autem diversitas regionum in aere et pascuis, multum facit ad lactis diversitatem : quoniam in quibusdam regionibus non exspectatur caprarum impregnatio, sed confricantur mamillæ earum primo cum urtica, et postea exprimuntur ubera, et exit primo sanguis, et postea sanies, et tunc exprimitur lac bonum non pejus illo quod est in uberibus earum quæ impregnatæ fuerunt. Et ego vidi hoc facere multas mulieres in suis proprius uberibus : et erant quædam viduæ, et quædam virgines, et de omnibus uberibus exivit lac abundanter. Ut in pluribus autem nullum est lac in mamillis marium : quamvis forte in quorumdam humidorum virorum qui laxas habent carnes et utuntur cibis lactiferis, aliquando aliquid lactis inveniatur.
Accidit autem aliquando in regione Jammorum in civitate quam Thymari Avicenna vocat, quod caper fuit inventus, qui juxta virgam duo habuit additamenta mamillaria, ex quibus confricatis supra dicto modo extractum est lac tantum, quod factus est unus caseus : et hic caper cum capra coiens generavit filium hircum qui similia patri habuit mamillaria juxta virgam : et extractum est lac sicut ex patre, ex quo factus est etiam unus caseus. Et sicut etiam dicunt auruspices in sacrificiis et extis divinantes, hujusmodi sunt signa futurorum : non enim fierent nisi per magnarum stella-
rum super habitationem mutationem illam, quæ mutatio stellarum habitationis et habitantium significat transmutationem, sicut id quod narrat Josephus, quod in mutatione legis sacrificiorum in Jerosolimorum templo vitula inter manus offerentium enixa est agnum. In mamillis etiam marium mamillas habentium aliquando invenitur aliquid lactis : sed valde paucum potest exprimi a mamillis eorum, sicut superius diximus. Sed plus attrahitur quo plus et plus fuerit expressum. Paucis tamen hoc accidit, et raro accidit.
Amplius autem in omni lacte præter substantiam casei et aquosam est unctuosa substantia, sicut oleum, quod vocatur butyrum : et hoc eminet et supernatat in lactis coagulatione. Nec est causa coagulationis lactis multum inesse lacti caseum, sed inesse quidem multum et siccum : si enim siccus non sit, impediet viscositas butyrosa coagulationem, eo quod partes conjacentes sibi ad modum ansarum et catenarum separari non possunt.
Amplius autem quædam animalia multum habent lac, ita quod abundantius quam indigeant ad fœtum nutriendum : et est conveniens ut sit materia casei, et præcipue sic lacte abundat ovis, capra, et vacca. Lac autem equæ et asinæ et camelí et mulicris non conveniunt ad caseos faciendos, præcipue tamen lac animalis quod multas et distinctas habet mamillas secundum longitudinem ventris, inconveniens est ad materiam caseorum. Caseus autem qui fit ab æquali quantitate lactis vaccæ ad lac capræ sexquialiter esse dieitur, eo quod lac capræ siccius est quam lac vaccæ, et minorem facit caseum. Aliorum autem animalium lac non est conveniens ad caseum, et præcipue lac animalis habentis multas mamillas, sicut diximus.
Amplius autem multa sunt coagulorum genera, ex quibus lac coagulatur. Coagulatur enim ex eo quod vocatur coagulum, et ex lacte fìcuum : lac enim
<--- Page Split --->
ficuum in lana capitur et congregatur, et post ipsa lana cum lactis parte in lac totum abluitur, et sic lac coagulatur. Expertum est etiam a nobis, quod flos herbæ quæ acutos habet aculeos et magis crescit in altum, et habet florem rubeum qui cum maturatur in lanuginem convertitur volantem in acre, exsiccatus, et cum lacte distemperatus, et in lac infusus, lac optime coagulatur. Id autem quod vocatur coagulum, non invenitur nisi in uteribus sugentium recenter natorum : quoniam stomachus eorum quæ usa sunt alio cibo, jam alteratus est a natura lactis : et ideo lac quod post tales cibos recipit, non adeo fermentat sicut stomachus eorum quæ non sunt usa nisi lacte.
Adhuc autem in ventribus eorum quæ non ruminant, raro invenitur : quoniam ruminantia spissius habent lac, quod magis conservat fermentationem stomachi, quam non ruminantia. Inter animalia autem nota nobis quæ dentes habent in utraque mandibula, non est usquam hodie inventum coagulum nisi in lepore tantum. Coagulum autem quod fuerit vetustius, eo erit melius et efficacius ad coagulandum, dummodo non sit putridum : quia sua virtus efficitur acutior, quo ipsum fuerit siccius, dummodo in substantia sic conservatur. In medicinis autem valet circa fluxum qui est ex causa humida, et præcipue coagulum leporis et cervi.
Amplius autem multitudo lactis et abundantia ex tribus attenditur causis : quarum prima est lac animalis in specie sua, quoniam humida animalia abundantiora lactis sunt quam sicca : et in eadem specie animal magni corporis abundantius habet lac quam animal parvum et siccum, et hæc est causa secunda. Tertia autem est pascua lactifera : quoniam in Epheso sunt vaccæ parvæ, a quibus tamen multum lac extrahitur propter pastum lactiferum qui ibi abundat. In terra autem quæ vocatur Arabice Ambardor, sunt vaccæ magnæ quæ sunt valde ma-
gni corporis, a quibus multum valde de lacte extrahitur : et talis est dispositio vaccarum apud nos in Frisia, Hollandia, et Zelandia, propter humiditatem pasture in locis illis. Vaccæ enim illarum terrarum sunt maximorum corporum, et fere omnes variarum pellium et plurimi lactis. In his enim terris quælibet vacca tantum dat de lacte, quantum est mensura quæ frascia vocatur : et dicitur, quod illæ quæ sunt in Ambardor, sunt adeo magni corporis, quod oportet mulgentem stare pedibus erectum, ita quod non nisi caput regyrando declinat ad ubera vaccæ. Et dicit Avicenna, quod canes istius terræ sunt maximi et hirsuti : et similiter est apud nos in Zelandia, ubi sunt magnæ vaccæ : ibi enim etiam sunt maximi canes et hirsuti, et pulli sunt magni illarum terrarum, et omne animal præter asinos, quia illis humor et frigus sunt contraria propter abundantiam melancholiæ eorum. Dicitur autem terra illa ab antiquis Græcis Bardania a Bardanio quodam rege, qui primus usum lactis vaccarum in terra illa docuerat. Oves etiam terræ illius maximæ sunt propter salsuginem pasturæ temperantis humorem ipsarum.
Oportet autem scire, quod quædam pascua lac minuunt, et præcipue lac animalis ruminantis, sicut granum rubeum quod melega vocatur, quod quidam surigum vocant. Quædam autem lac multiplicant, sicut orobum vaccarum lac multiplicat, et herba quæ Græce cocturen vocatur, quam apud nos viciam vocamus : et similiter facit lens et semen banciæ, et ipsa herba banciæ, et multa alia. Sed hæc omnia minus valent quamdiu florent : quia flos multiplicat calorem in animalibus et exsiccat humorem lactis. Mulieribus autem dicitur valerc uber capræ et ovis et vaccæ in ipso lacte ejusdem uberis decoctum et præparatum. Quidam etiam expertos se esse dicunt optimum esse ad abundantiam lactis si vermes qui teredines dicuntur et ex carie lignorum generantur, aut etiam vermes
<--- Page Split --->
terra lumbrici vocati sumuntur ad quantitatem trium unciarum, et postquam exsiccati sunt, sumantur in aqua hordei, et hoc saepius fiat per multos dies : et hoc idem faciunt si capita salsorum piscium elixantur in aqua arietis, et alia multa hujusmodi sunt valde lactifera. Orobus vero non est conveniens ovibus, eo quod aggravat partum.
Adhuc autem quaedam inflativorum pascuorum lac multiplicant, ut fabe et lupini, quae conveniunt vaccae et caprae. Signum autem multitudinis lactis est declinatio uberis ad inferius ante partum. Amplius autem inter omnia quadrupedia, praecipue oves dant lac per magnum tempus respectu suae quantitatis, ita quod lac dant quando bone sunt per octo menses. In regione autem quae Corvo vocatur, vaccae dant lac per anni spatium usque ad sequentis anni impraegnationem et partum.
Amplius autem lac mulierum magnarum fuscarum melius est et pluris nutrimenti, quam mulierum albarum : sed unicuique infanti magis convenit lac mulieris quae similior invenitur matri suae : quia lac illius similius est sanguini menstruo quo nutritus est infans in vulva
matris dum sit bone aetatis et convenientis : et haec aetas est quod sit supra viginti annos, et infra triginta duos annos.
Amplius autem omne animal habens sanguinem, habet semen spermaticum : sed hoc praecipue est multi sanguinis.
Adhuc autem sperma cujusdam animalis quod est pilosum ubique, est viscosum et album, et ideo mentitur Orodotus poeta qui dixit sperma nigrorum Maurorum et Æthypum esse nigrum. Cum enim exit sperma de corpore, est spissum et album, et si aliquam moram fecerit extra corpus animalis, attenuatur et nigrescit, eo quod aer conclusus egreditur ex ipso, qui spumosam in eo fecit albedinem : in frigore tamen expositum non coagulatur, sed tenue fit valde et aquosum. Calor vero coagulat sperma et inspissat sicut et lac : et quando diu steterit in matrice non formatum in embryonem, exit aliquando spissum grossum et fortasse calore matricis exsiccatum. Signum autem spermatis competentis ad generandum est, quod positum in aqua petit fundum : et ideo mentitus est poeta Alchisor, qui omnia contraria horum quae dicta sunt, dixit de semine elephantis.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split --->