TRACTATUS I

De anatomia venarum et sanguinis, et de origine istorum duorum, et de origine nervorum.

CAPUT I.

Quæ sit intentio libri, et de opinionibus Antiquorum de origine venarum et sanguinis animalium.

Hæc quam diximus, est dispositio membrorum animalium quæ non sunt

sibi similia in specie una aut genere uno. Sicut enim diximus, est dispositio eorum tam in partibus eorum occultis, quam in partibus exterioribus manifestis. Membra vero similia quæ homogenia dicuntur, inveniuntur in partibus cujuslibet animalis : et universalior quidem pars inventa in omnibus aut pluribus, est sanguis, aut id quod est loco sanguinis. Et quia vena est via sanguinis, ideo post sanguinem utilior est pars, vena, et præcipue membrum in quo est vena sicut in sua origine : et post istas partes generalis pars et remotior a substantia, est sanguis subtilis aqueus, qui nondum adhuc sufficienter est coloratus et perfectus secundum complementum digestionis. Post illas autem partes est caro, vel id quod est loco carnis quæ generatur ex sanguine, aut ex eo quod est loco sanguinis, quod est consimile carni

<--- Page Split --->

et proportionatum ei in non habentibus sanguinem : et post illud est os, et sibi consimile in non habentibus os, sed aliquid ossi proportionatum, sicut est spina in piscibus et serpentibus, et cartilago in animalibus quibusdam neque os neque spinam habentibus, sicut est piscis huso vocatus qui nullum omnino habet os aut spinam, nisi in capite : et hic piscis abundat in Danubio, et est magnus, habens rostrum magnum sicut sturio. Et post hoc membrum in animalibus inveniuntur quasi generaliter membra similia, cutis, et tela. Cutis enim totum involvit corpus exterius. Tela autem sive panniculus, multa involvit membra interiora. Cum his autem similia membra sunt nervus, unguis, et pili, et similia his. Adhuc autem sepum et girbum et superfluitas stercoris : haec enim licet non sit pars, est tamen aliquid animalis. Cum his autem sunt humores qui sunt purgamentum sanguinis, sicut phlegma crudum secundum omnem sui varietatem : et utraque cholera, rubea videlicet, quae cholera absolute vocatur, et nigra cholera quae vocatur melancholia. Quia autem in hoc libro tertio disponimus loqui de originibus membrorum similium quae sunt in animali : et quia nos ponimus quod sanguis et vena sint principium creationis membrorum omnium quae creantur ex 'corde, ideo prius videtur esse loquendum de istorum duorum origine, sanguinis videlicet, et vena : tunc enim melius etiam sciemus ea quae originantur ex istis.

Hanc autem sollicitudinem indagationis oportet subire, ideo quia antiqui Naturales incomplete et insipienter, fallacia ferentes signa, tractaverunt de originibus istorum. Causa autem ignorantiae eorum fuit difficultas speculationis per sensum in anatomia membrorum. Natura enim et extensio magnarum venarum non satis clare manifestatur in corporibus mortuorum animalium, quae antiqui anatomatici dividebant, et ideo multo magis erraverunt in parvis. Contrahuntur enim

venæ in congelato mortuo corpore subito : et si occiduntur animalia, exit sanguis ab eis, et infrigidantur, et ideo contrahuntur et occultantur.

Adhuc autem in quibusdam membris corporis, aut non est sanguis, aut modicus est sanguis, et venæ quæ in illis sunt, non tument, sed latent, præcipue in mortuis corporibus, in quibus frigiditate mortis contrahuntur : post mortem enim modicus sanguis manet in membris, nisi fore in corde, et ibi manet modicus. In corporibus autem vivorum non possunt inspici satis diligenter origines venarum : quoniam major pars venarum est tecta interius, ad quas non pervenit visus.

Antiqui autem Philosophi studentes anatomie corporum animalium, non adspexerunt originem et principium primum magnarum venarum pulsatilium et quietarum in corporibus mortuorum : sed tantum dixerunt ramificationem venarum a duabus magnis venis, non curantes de origine earum. Alii autem quidam Antiquorum non distinxerunt, determinantes principia venarum, secundum hoc quod exterius poterant percipere in corporibus maceratis, in quibus venæ magis extenduntur : macros enim vivos distendebant,et sic adspexerunt extensionem venarum. Corpora autem mortuorum in aquam rapidam contra ictum fluminis extenderunt, ut quando impetu aquæ lota est caro mollis, et corpus sic maceratum, nuda pateret venarum et nervorum extensio : nec alia arte usi sunt in quaerenda origine venarum et nervorum : et hoc non sufficit, eo quod venæ intrant et exeunt plura membra : et potest credi, quod oriantur ex ipsis. Sed nos oportet conjungere rationem cum sensu, et solvere objecta : tunc enim vere sciemus omnium partium similium origines, quæ sunt in corporibus animalium.

Accipiamus quaecumque de hoc dicta sunt ab Antiquis, ut bene dicta discernamus a contrario modo se habentibus. Antiquissimus igitur Persarum Philoso-

<--- Page Split --->

plus, quem Arabes Siarmor Cabronenseu vocant, (Avicenna autem vocat eum Theseum Persam, quidam tamen Milesium hunc esse putant), narrat ortum creationis venarum secundum hunc modum, dicens : « Creatio venarum est secundum quod dico. Exeunt duae venae ab orbitis oculorum et superciliorum, et procedunt ad partes colli, et descendunt ad dorsum, et reflectuntur interius ad partem pulmonis : et reflexio earum a dorso est sub mamillis : et deinde secant se, eo quod una procedit a parte dextra in sinistram, et alia a sinistra in dextram : et transeunt per hepar, in hepate se secantes : et tunc pars una quae transit per hepar, procedit ad renem dextrum et testiculum dextrum : et ea pars quae venit a sinistro latere transiens per splenem, venit ad renem et testiculum sinistrum : et exinde dividuntur et sparguntur tam in partes coxarum et crurium, quam aliorum omnium membrorum. »

Sententia igitur hujus hominis est, venas habere ortum a cerebro anteriori, et exinde ramificari in totum corpus superius et inferius, a dextris et sinistris, et ante et retro, et exterius et interius : duo autem esse principia earum propter duas cameras cellulae anterioris partis cerebri, quas in primo hujus scientiae libro determinavimus. Et iste homo non distinxit inter venas, et arterias, et nervos, sed pro eodem habuit haec tria.

Diavor autem Bronensis, quem nos Diogenem vocamus, et Avicenna Dibaquilum vocari dicit, narrat origines venarum secundum hunc modum. Dicit enim, quod « venae magnae quae sunt in corpore hominis, extenduntur ex parte quae est venter, et procedunt in spinam spondilium dorsi : et a dorso quidem una earum procedit ad dextrum, et altera ad sinistrum : deinde reflectuntur superius ad partem corporis quae est caput, et perveniunt in via suae ascensionis ad duas concavitates furcularum quae sunt inter spatulam utramque, et ossa quibus colligatur pectus, et ibi dividuntur in

multas partes, et sparguntur per totum corpus : et ramus quidem qui ex eis est in dextro, procedit in sinistrum, et e converso ramus qui ex eis est in sinistro, procedit in dextrum.

« Adhuc autem ex ipsa ramificatione dictarum duarum venarum exeunt duae venae magnae a parte spondilium dorsi, et vadunt ad partem cordis. Aliae autem duae exeunt a dorso superiori loco quam dictae, et procedunt ad partes pectoris, et deinde per subascellaria ad partes manuum, donec pertingant ad palmas, quarum una dicitur splenis, et altera hepatis : et utraque quidem harum in duo dividitur, et una procedit ad pollicem, alia vero ad radicem palmae in rasceta, et ibi ambae duae istae sparguntur in multas partes : et sparsio ista fit per residuum manuum digitorum.

« Adhuc autem a primis venis, de quibus diximus, exeunt aliae duae venae subtilliores quam sint istae, de quibus diximus : quarum una a parte dextra egrediens, procedit ad hepar. Alia autem quae oritur a sinistra, procedit ad splenem, et ad renes ulterius descendit. Vena ergo extensae et procedentes ad coxas et crura, ramificantur a radicibus coxae sive a juncturis coxarum, quod idem est : et transeunt per totam coxam, et major ramus ex eis procedit ad posterius coxae, et ibi intumescens apparet grossa. Alia autem similiter procedit ad posterius coxae, quae est minor quam praedicta. Deinde ambae extenduntur et procedunt ad partes crurium et pedum ad similitudinem venarum quae procedunt ad manus et palmas et radices digitorum. »

Adhuc autem secundum hunc philosophum multae aliae venae exeunt ab venis magnis quas prius diximus, et procedunt ad regionem ventris et laterum, quae sunt valde subtiles quasi in gracilitate capillorum. Illae vero quae procedunt ab ipsis superius ad caput extensae ex parte domestica capitis, apparent in collo magnae : et illae sunt duae, quae in processu suo ad caput ramificantur in multas, quae spar-

<--- Page Split --->

guntur in capite : et quaedam earum procedunt a sinistro ad dextrum, et quaedam e converso : et proventus earum est prope aures.

Adhuc autem in collo est una vena quae dividitur in duos ramos, et procedit ejus utraque pars tantum ad propinquum venae magnae. Haec tamen est minor ea, et ad hanc plurimae perveniunt quae a capite descendunt, et revoluta procedunt ad domesticum colli, et ibi submerguntur profundatae interius, et postea emergentes retro procedunt ad membra quae vocantur gyrationes sputularum, hoc est, ubi adjutoria brachiorum recipiuntur in pyxides sputularum. Exinde procedunt per cubitum ad manus in inferiori parte focilium prope venam quae vocatur hepatica, sive vena hepatis, quae subtus jacent in assayd brachiorum, et procedunt etiam prope venam splenis quae splenetica vocatur : sed in quantitate vena haec est minor dictis duabus. Signum hujus dicit esse, quod cum homini contingit dolor in parte illa, intumescunt ibi venae, et elevatae ad superficiem aliquando ibi apostemantur. Venae autem quae sunt in circuitu stomachi sive ventris prope venam hepatis et splenis, extenduntur sursum, et procedunt per ascellas et brachia ad partes manus : et quaedam etiam earum non tantum ascendunt, sed extensae procedunt ad partes medulla quae est nucha spondilium, et per spondiles descendens pervenit ad partes renum, et deinde descendit in corporibus virorum ad testiculos : in corporibus autem mulierum ad matricem.

Adhuc autem dicit Diogenes, quod venae primae a quibus omnes istae ramificantur exeuntes a stomacho et ventre, in primis ortibus suis sunt amplae: deinde graciliantur per divisionem, donec mutentur per collectionem ramorum in unam ad quantitatem primam restaurate, et flectuntur a dextro in sinistrum, et e converso : et ille vocantur venae seminis apud eum, eo quod portant semen ad vasa seminaria. Sanguis autem spis-

sus et grossus a quo cliquatur subtilius in seminis substantiam, imbibitur a carne, et sugitur ab ea ab orificiis venarum in locis membrorum diversis. Ille vero qui remanet in venis in locis vasorum seminis narratis, est subtilis mixtus cum spuma gracili propter multum spiritum qui est in eo. Iste igitur est sermo Diogenis et discipuli ejus quem Fiacinor corrupte Arabes vocant, quem Gieriam vocant Graecorum antiqui. Sic enim tradiderunt de origine venarum : et est summa intentionis eorum, quod venae oriuntur ex stomacho ex duobus ramis venarum, quae ex utroque latere stomachi egrediuntur.

Alia autem adhuc est quaedam Antiquorum sententia de venarum origine, quam invenit quidam qui Blomor quidem ab Arabibus, ab Avicenna autem dicitur Omeliornus. Est autem ut quidam opinantur hic qui Mellissus vocari consuevit. Alii autem hunc quemdam medicum chirurgicum fuisse arbitrantur. Quicumque autem fuerit, non magna vis est: quia nobis de dicto potius, quam de dicente est quaestio. Dicit ergo iste, quod « omnes venae quae ramificantur in corpore per diversa membra, exeunt ex quatuor paribus venarum quae sunt venae magnae et primae. Par primum quidem exit a posteriori capitis procedens ad colli partem, et pertransit partem corporis in qua sunt spondiles usque ad os anche, et inde pervenit ad crura, et ad calcanei partem domesticam : et deinde reflectitur ad silvestre ejusdem calcanei, et intrat in plantam pedis, et ibi ramificatur: et de pari isto una quidem vena descendit in una parte, dextra videlicet, et altera in sinistra. »

Hujus autem signum esse dicit, quod medici contra dolorem dorsi praecipiunt fieri minutionem a posteriori parte genuum et in silvestri parte calcanei : quod non juvaret nisi vena per dieta loca descenderet. Par autem secundum exit etiam a latere capitis sub ossibus petrosis, et transit per auriculas, et deinde

<--- Page Split --->

procedens ad collum : et hujus signum est, quod hoc par venarum vocatur venae decollationis. Deinde veniens per spondilium et dorsum, pertingit ad testiculos, et exinde reflectens ad coxas transit per genu a et crura, et pertingit ad domesticum calcanei, et deinde ramificatur in prdum rasceta et digiti. Hujus autem iterum signum dicit esse, quod medici praecipiunt minui in hac vena contra dolorum dorsi et testiculorum. Par autem tertium, ut dicit iste, procedit a nucha quae est in spondilibus colli, et venit ad gyrationes spataluram, ubi adjutoria spatulis conjunguntur : et deinde reflectitur ad interius pectoris et venit ad pulmonem : et una vena illius quando ad interiora a gyratione spataluram procedit, protenditur a dextro ad sinistrum, et transiens sub mamillis pervenit ad slenem et ad renem sinistrum. Alia autem vena ejusdem paris quae pervenit a sinistro in dextrum, transiens per mamillas, etiam pervenit ad pulmonem, et vadit ad hepar : et tunc ramificantur ab ea duo ramuli, qui procedunt ad anum. Par vero quartum oritur quidem ab anteriori capitis per orbitas oculi perveniens ad inferius colli, et pertingit ad profunditates furcularum quae sunt inter duo spatularia et lignatia pectus. Deinde extensum per adjutoria et cubitos super focilia transit per brachia ad radices quae sunt rasceta palmarum : et deinde reflectitur per brachia ad subascellaria, et ad latera ex parte superiori laterum intrant interius, donec sinistra quidem vena illius paris pervenit ad splenem, dextra autem ad hepar, et ab inde ambe extensae supra ventrem a quo fit tractus alimenti, perveniunt ambe ad locum generationis, semen locis illis ministrantes.

Iste igitur est sermo Antiquorum in narratione ortus et divisionis venarum.

Fuerunt etiam quidam Naturales alii, qui de ortu et divisione venarum scripscrunt, sed non subtiliter, et cum ratione aut experimento : et ideo non sunt digna recitatione ea quae dixerunt. Fere autem

omnes isti opinantur, quod principium venarum sit ex parte capitis et cerebri ratione illa, quia putabant hoc esse principium venarum, in quo plures et nobiliores et cœelestibus magis simililes sunt animae virtutes: hoc autem est cerebrum, in quo sunt vires animales, et intellectuales, et imaginativae, et sensibiles, et recordativae, et motivae. Cum enim animae actio sit in cibum potior quam naturae in his quae vivunt vita manifesta, opinati sunt vasa cibi deferre virtutes animae, et eosdem suos effectus effluere cibo in venis, quae viae et vasa sunt nutrimenti. Hoc autem non est necessarium : quia non influit anima virtutem cibo quam operatur in cerebro, sed potius illam quae est cordis, sicut in sequentibus declarabimus.

Media autem trium inductarum opinionum, a stomacho dixit oriri venas, eo quod venter sive stomachus et intestina in quibus completur nutrimentum, sunt sicut fons primus nutrimentalis humidi, propter quod venas ab ipso ventre oriri dixerunt, quae sunt canales humidi nutrimentalis, sicut derivantur rivi a fonte

Hi ergo has et tales sua e opinionis induxerunt rationes. Non recte autem invenerunt isti venarum principia, eo quod venae non sunt viae nutrimenti nisi separati a faceb ajicienda. Propter quod fons nutrimentalis humidi depurati non est venter, sed cor, sicut inferius ostendemus, et hepar : et ideo ab illis derivantur venae et non a ventre. Causa autem erroris est difficultas considerationis creationis venarum secundum suas substantias, et difficultas considerandae ramificationis earum secundum suas divisiones, et dif-ficultas videndi processus earum secundum suas extensiones ad membra corporis : nec est possibile ista perfecte cognoscerein animali macerato, aut in corpore macerato mortuo, sicut in antehabitis diximus.

<--- Page Split --->

de major declinat ad dextrum, et minor ad sinistrum : et haec est vena quam quidam antiquorum Graecorum vocant orthi, eo quod inspexerunt partem nervosam quae est in tunica dura interiori ejus in anatomia corporum mortuorum. Harum autem duarum venarum pulsantium absque omni dubio secundum omnes Philosophos est cor principium : visus enim hoc testificatur, ita quod est inevitabile. Illae autem venae ramificatae et extensae procedunt. Cor autem est quasi quaedam pars partium harum venarum, sicut principium est pars ejus quod exit ab ipso continuatum cum eodem. Est autem pars et principium, non quidem per substantiam carneam quae est in ipso, sed potius per fila et telas quae sunt in basi ejus : hae enim sunt duree solidae.

In quo est explanatio opinionis Aristoteles, et de ortu venarum, etc.

Nos autem perfectam de his intendentes tradere doctrinam, primo ponemus de hoc sententiam Aristotelis cum explanatione manifesta, et secundo abjiciemus hoc quod contradicit Galenus, et tertio inducemus de his Avicennae solutionem. Quarto autem objiciemus omnia quae contra Avicennam objicit Averroes, et ponemus solutionem suam. Quinto autem et ultimo ex his omnibus eliciemus opinionem nostram, et probabimus eam ratione et experimento certo quod non fallit.

Dicit ergo Aristoteles qui Peripateticorum magister et princeps exstitit, quod qui voluerit scire ortum et divisionem et extensionem venarum, studebit in consideratione corporis animalium maceratorum secundum nostram considerationem. Sciemus enim, quod in pectore sunt duae venae pulsantes positae interius in pectore ex parte spondilium pectorum, quarum una est minor quam altera. Major autem harum procedit ad anterius corporis, minor autem ad inferius. Dein-

Signum autem, quod cor sit pars et principium earum est, quod major quidem vena in primo ortu suo est posita supra cordis substantiam inferiorem, minor autem posita est in ortu suo sub ipso in basi ejus, ita quod cor est quasi ministrans inter eas utrique et substantiam et virtutem, et aequaliter respiciens eas. Omne enim cor habet ventriculos, quamvis lateant in parvis cordibus parvorum animalium. Praecipue autem est in corde ventriculus major qui est dexter. In mediocribus vero corporibus manifestatur cum majori etiam medius et extremus parvus sinister. In magnis autem corporibus magnorum cordium evidenter apparent omnes tres ventriculi, et pars acuta cordis prominens a corde versus anterius corporis et pectoris, sicut diximus in antehabitis. Et ventriculus quidem major est superius, et dexter, et minor est inferior et sinister, et medius est inter duos : et medius et sinister minores sunt ventriculo majori. Isti item ventriculi perforantur versus pulmonem : sed viae foraminum saepius latent propter viarum parvitatem, praeterquam in viro. Vena autem major radicitus quidem procedit a majori a parte superiori cordis dextra, et transit per medium fun-

<--- Page Split --->

dum colli: et ille ventriculus est concavus quasi vena, eo quod idem ventriculus per modum quem diximus, est pars partium radicalium ejusdem vena majoris, et in ipso semper est sanguis. Orthi autem quae est vena minor, oritur a ventriculo medio, et non adeo participut ea quae sunt de substantia cordis, sicut vena de qua jam diximus: et ejus interioris concavum est multo strictius quam illius.

Et creatio quidem majoris ex duabus substantiis, quarum una exterior est teln, et vocavimus eam in primo libro tunirarn exteriorem: et alia est corium durum, quam vocavimus tunicam interiorrn. Alterius autem vena concavum est strictius, et creatur ex dura substantia, ac si sit nervus solidus valde, et cum extenditur et elongatur ad partem capitis et ad membra quae sunt angusta ramificatur.

Adhuc autem ex vena majori exit quaedam pars in primis versus pulmonem, et ibidem ramificata conjungitur cum quibusdam partibus minoris, quae orthi vocatur, quae reflexae ad pulmonem veniunt.

Adhuc autem ex eadem exeunt duo rami venarum alii, quarum una vadit in pulmonem, et alia ad spondilia, et venit sursum ad ultimam armillam sive spondilem de armillis quae sunt in collo.

Vena autem quam diximus a corde extendi ad pulmonem, priusquam ad pulmonem deveniat, dividitur in duo,eo quod etiam pulmo in duo divisus est: et deinde in substantia pulmonis utraque illarum partium dividitur in multa: et collecte partes illa simul pertingunt ad cannam quam tracheam vocavimus, quae duo versus cannam habet foramina, secundum duas sui partes. Et pars major vena ramificata venit ad cannam majorem, et aliqua pars minor venit ad minorem. Extrema vero divisionis earum non manifestantur propter parvitatem. Totus autem pulmo plenus apparet sanguine ministrato ab his venis.

Via autem vena majoris est supra viam minoris qua orthi vocatur in viis quae procedunt ex ambabus ad cannam vocalem pulmonis. Illa autem vena qua procedit ad spondilia et armillam colli, sicut diximus, extenditur per dorsum, et transit ad armillas spondilium undique per descensum: et hujus rememorationem fecit Homerus poeta in uno suorum versuum quando dixit, quod ille qui percussit socium in prælio Trojano, abscidit illam venam totam qua transit per dorsum et pervenit ad collum. Hic ergo Homeri sermo testificatur, quod talis est transitus istius vena. In descensu autem suo exeunt ex ipsa partes multa venarum, qua pertingunt ad quamlibet costarum et quodlibet spondilium: et cum pervenit ad ultimum spondile quod est supra os renum, ibi dividitur in duo. Haec est ergo divisio majoris vena secundum quod modo narravimus.

Vena autem quae est super hunc ramum vena majorem, quae similiter exit a corde, dividitur in multas partes, quarum quaedam procedunt ad concava furcularum humerorum ad duo latera, et protensa ex parte subascellari procedunt ad duo fœcilia brachiorum in corporibus hominum, et ibi pulsant ad tactum. In corporibus autem quadrupedum extenduntur ad inferius crurium anteriorum, et in corporibus avium ad alas, et in piscibus ad alas anteriorum pinnalarum. Antequam autem derivetur ad subacellaria, dividuntur ab ea vena ascendentes per collum, quae vocantur vena decollationis. Ea autem qua sparguntur a venis quae sunt rami vena majoris in parte colli extenduntur et protenduntur ad cannam pulmonis in collo. Et si quis istas manibus constrinxerit, accidit transgulatio, donec cadat quasi mortuus sine sensu et claudit oculos: et hoc est signum, quod extensio harum venarum sit sicut narravimus, et extenditur inter eas canna, donec ascendere incipiant perveniendo ad partem auricularum capitis ad collum, ubi conjungitur in tempore os mandibu-

<--- Page Split --->

de major declinat ad dextrum, et minor ad sinistrum : et haec est vena quam quidam antiquorum Graecorum vocant orthi, co quod inspexerunt partem nervosam quae est in tunica dura interiori ejus in anatomia corporum mortuorum. Harum autem duarum venarum pulsantium absque omni dubio secundum omnes Philosophos est cor principium : visus enim hoc testificatur, ita quod est inevitabile. Illae autem venae ramificatae et extensae procedunt. Cor autem est quasi quaedam pars partium harum venarum, sicut principium est pars ejus quod exit ab ipso continuatum cum eodem. Est autem pars et principium, non quidem per substantiam carneam quae est in ipso, sed potius per fila et telas quae sunt in basi ejus : hae enim sunt durae solidae.

In quo est explanatio opinionis Aristotelis, et de ortu venarum, etc.

Nos autem perfectam de his intendentes tradere doctrinam, primo ponemus de hoc sententiam Aristotelis cum explanatione manifesta, et secundo abjiciemus hoc quod contradicit Galenus, et tertio inducemus de his Avicenne solutionem. Quarto autem objiciemus omnia quae contra Avicennam objicit Averroes, et ponemus solutionem suam. Quinto autem et ultimo ex his omnibus eliciemus opinionem nostram, et probabimus eam ratione et experimento certo quod non fallit.

Dicit ergo Aristoteles qui Peripateticorum magister et princeps exstitit, quod qui voluerit scire ortum et divisionem et extensionem venarum, studebit in consideratione corporis animalium maceratorum secundum nostram considerationem. Sciemus enim, quod in pectore sunt duae venae pulsantes positae interius in pectore ex parte spondilium pectorum, quarum una est minor quam altera. Major autem harum procedit ad anterius corporis, minor autem ad inferius. Dein-

Signum autem, quod cor sit pars et principium earum est, quod major quidem vena in primo ortu suo est posita supra cordis substantiam inferiorem, minor autem posita est in ortu suo sub ipso in basi ejus, ita quod cor est quasi ministrans inter eas utrique et substantiam et virtutem, et aequaliter respiciens cas. Omne enim cor habet ventriculos, quamvis lateant in parvis cordibus parvorum animalium. Praecipue autem est in corde ventriculus major qui est dexter. In mediocribus vero corporibus manifestatur cum majori etiam medius et extremus parvus sinister. In magnis autem corporibus magnorum cordium evidenter apparent omnes tres ventriculi, et pars acuta cordis prominens a corde versus anterius corporis et pectoris, sicut diximus in antehabitis. Et ventriculus quidem major est superius, et dexter, et minor est inferior et sinister, et medius est inter duos : et medius et sinister minores sunt ventriculo majori. Isti item ventriculi perforantur versus pulmonem : sed viae foraminum saepius latent propter viarum parvitatem, praeterquam in viro. Vena autem major radicitus quidem procedit a majori a parte superiori cordis dextra, et transit per medium fun-

<--- Page Split --->

dum colli: et ille ventriculus est concavus quasi vena, eo quod idem ventriculus per modum quem diximus, est pars partium radicalium ejusdem venæ majoris, et in ipso semper est sanguis. Orthi autem quæ est vena minor, oritur a ventriculo medio, et non adeo participat ea quæ sunt de substantia cordis, sicut vena de qua jam diximus: et ejus interius concavum est multo strictius quam illius.

Et creatio quidem majoris ex duabus substantiis, quarum una exterior est tela, et vocavimus eam in primo libro tunicam exteriorem: et alia est corium durum, quam vocavimus tunicam interiorem. Alterius autem venæ concavum est strictius, et creatur ex dura substantia, ac si sit nervus solidus valde, et cum extenditur et elongatur ad partem capitis et ad membra quæ sunt angusta ramificatur.

Adhuc autem ex vena majori exit quædam pars in primis versus pulmonem, et ibidem ramificata conjungitur cum quibusdam partibus minoris, quæ orthi vocatur, quæ reflexæ ad pulmonem veniunt.

Adhuc autem ex eadem excunt duo rami venarum alii, quarum una vadit in pulmonem, et alia ad spondilia, et venit sursum ad ultimam armillam sive spondilem de armillis quæ sunt in collo.

Vena autem quam diximus a corde extendi ad pulmonem, priusquam ad pulmonem deveniat, dividitur in duo,eo quod etiam pulmo in duo divisus est: et deinde in substantia pulmonis utraque illarum partium dividitur in multa: et collectæ partes illæ simul pertingunt ad cannam quam tracheam vocavimus, quæ duo versus cannam habet foramina, secundum duas sui partes. Et pars major venæ ramificatæ venit ad cannam majorem, et aliqua pars minor venit ad minorem. Extrema vero divisionis earum non manifestantur propter parvitatem. Totus autem pulmo plenus apparet sanguine ministrato ab his venis.

Via autem venæ majoris est supra viam minoris quæ orthi vocatur in viis quæ procedunt ex ambabus ad cannam vocalem pulmonis. Illa autem vena quæ procedit ad spondilia et armillam colli, sicut diximus, extenditur per dorsum, et transit ad armillas spondilium undique per descensum : et hujus rememorationem fecit Homerus poeta in uno suorum versuum quando dixit, quod ille qui percussit socium in prælio Trojano, abscidit illam venam totam quæ transit per dorsum et pervenit ad collum. Hic ergo Homeri sermo testificatur, quod talis est transitus istius venæ. In descensu autem suo exeunt ex ipsa partes multæ venarum, quæ pertingunt ad quamlibet costarum et quodlibet spondilium : et cum pervenit ad ultimum spondile quod est supra os renum, ibi dividitur in duo. Hæc est ergo divisio majoris venæ secundum quod modo narravimus.

Vena autem quæ est super hunc ramum venæ majorem, quæ similiter exit a corde, dividitur in multas partes, quarum quædam procedunt ad concava furcularum humerorum ad duo latera, et protensa ex parte subascellari procedunt ad duo focilia brachiorum in corporibus hominum, et ibi pulsant ad tactum. In corporibus autem quadrupedum extenduntur ad inferius crurium anteriorum, et in corporibus avium ad alas, et in piscibus ad alas anteriorum pinnalarum. Antequam autem derivetur ad subacellaria, dividuntur ab ea venæ ascendentes per collum, quæ vocantur venæ decollationis. Ea autem quæ sparguntur a venis quæ sunt rami venæ majoris in parte colli extenduntur et protenduntur ad cannam pulmonis in collo. Et si quis istas manibus constrinxerit, accidit transgulatio, donec cadat quasi mortuus sine sensu et claudit oculos : et hoc est signum, quod extensio harum venarum sit sicut narravimus, et extenditur inter eas canna, donec ascendere incipiant perveniendo ad partem auricularum capitis ad collum, ubi conjungitur in tempore os mandibu-

<--- Page Split --->

la inferioris cum osse capitis. Ab illo enim loco ramificantur in quatuor partes, quarum una flectitur inferius ad partem colli et spatula, et conjungitur vena quae findebatur a vena majori in flexionem cubiti, qua est flexio focilium : et ad brachium una pars ipsius, et alia pars pervenit ad manus et digitos divisa, et ibi finitur.

Alia autem vena de dictis quatuor, qua extenditur a parte auricularum vadit ad cerebrum, et ibi in multas venas subtiles dividitur, qua sparguntur etiam in tela continente cerebrum. Cerebrum vero caret omnino sanguine secundum suam substantiam in omni animali : et ideo non est in substantia sua aliqua vena parva vel magna, sed nutrimentum sugit ab extremitatibus venarum tela qua circumdat ipsum et distinguit : et ex sua substantia facit illud album, sicut quodlibet membrum habet nutrimentum convertere in similem sibi colorem, sicut in antehabitis determinatum est. Alia vero vena qua ramificantur ab ista, in parte aurium, dividuntur in multas : et quadam earum continent caput contexta in telas ejus, et quaedam perveniunt ad organa sensuum et ad dentes per venas filares subtiles valde. Similiter autem ramificantur vena a vena majori qua orthi vocatur : et illa consequuntur partes vena majoris : sed via earum sunt striactiores viis venarum ramificatarum a vena majori.

Haec igitur est dispositio omnium venarum pulsatilium qua sunt in parte illa corporis qua est supra cor.

Pars autem vena majoris qua est sub corde transit per diaphragma, et elevatur etiam in aliquibus locis revolvens se supra ipsum. Revolvitur enim et continuatur in pluribus locis cum vena orthi descendendo : et ille ramus descendit ad ea qua inferiora sunt sub corde. A vena ergo illa qua est majoris pars, descendens pracedit a corde ramus unus ad hepar, qua est vena brevis lata et ampla non pulsans : et ab ipsa exeunt multa

vena subtiles spargentes se in substantiam hepatis, et procedens quidem ad hepar, in ipso gibbo hepatis dividitur in duo : quarum una procedit ad parietem, et versus partes quibus continuatur, nutriens eas, et ibidem finitur. Alia vero procedit ad subascellare et focile dextrum per adjutorium et cubitum, et continuatur cum vena qua est in gyratione humeri in extensione sua, et vocatur hepatica. Signum autem ejus quod diximus est, quod medici praecipiunt istas venas per minutionem incidi contra hepatis dolores quosdam qui sunt ex abundantia calidi sanguinis. Ex dextra vero parte ejusdem rami a gibbo hepatis exit ab ea vena parva subtilis, et ad sinistrum tendens pervenit ad plenem, et ibidem dividitur in multas valde subtiles capillares sparsas in splene ferentes nutrimentum sanguinis.

Adhuc autem ab ea vena magna et ampla in supremo hepatis exit vena qua spargitur in sinistro hepatis, et ascendit ad focile sinistrum per adjutorium et subascellare.

Amplius autem adhuc ab eadem magna vena in supremo hepatis ramificantur alia vena plures, quarum una procedit ad girbum quod est supra ventrem, et alia ad ventrem per ramos ferens nutimentum ad partes illas. Ab eadem autem sic in ventre existente ramificantur ulterius multa vena, qua extenduntur ad intestinum medium, quod vocatur jejunum, et tunc omnes intestinorum vena convenientes componuntur in unam venam magnam, qua per intestina transit et ventrem qui est stomachus, et reflexa ascendit donec perveniat ad portam superiorem stomachi, et deinde ramificatur iterum in multas qua ad diversa membra pertingunt.

Oportet autem scire, quod illud quod ex majori vena descendit, et id quod descendit ex parte orthi, ambo ista perveniunt ad partem in qua sunt renes sive separationem, et quando perveniunt ad partem spondilium renum qua sunt

<--- Page Split --->

in ossibus renum, utraque istarum venarum descendentium dividitur in duo, et faciunt figuram duorum laterum trianguli : quod nostri temporis Philosophi vocant figuram laude, et tunc illae partes quae sunt vene majoris procedunt ad partem dorsi magis quam partes venarum quae sunt partes orthi : quoniam illa quae venit a majori vena secundum suas divisiones est applicata ad spondilia pectoris quae sunt in oppositione cordis. Applicatio autem ejus est per venas parvas dure substantive existentes, quasi sint de substantia nervi.

Hæc autem vena quæ major vocatur, ampla est apud exitum ejus a corde : et cum elongatur ab ipso, fructificatur et efficitur in creatione suæ substantiæ quasi nervus : et ab ista quidem etiam aliæ vene procedunt præter dictas, et illæ perveniunt ad medium intestinum quod jejunum vocatur, sicut vene quæ inferius in gibbo hepatis exeunt ab eadem vena majori, et ad idem medium intestinum perveniunt : sed ipsæ sunt subtiliores illis quæ in superiori parte a vena majori exeunt : et creatio substantiæ istarum venarum ubi terminatur in finibus suis, similis est substantiæ nervi, et est terminatio ipsarum subtilis et vacua, hoc est, concava. Ad hepar autem et ad splennem non pervenit aliqua venarum quæ dividatur ab orthi. Vene autem plures quæ dividuntur a vena majori, perveniunt ad anchas, et tangunt ossa.

Adhuc autem a vena majori exeunt etiam quædam vene, et non ramificantur quidem in profundo foraminis renum, sed in substantia corporis ipsorum.

A vena autem orthi exeunt duæ viae fortes venarum, et procedunt ad vesicam : et alia ab istis via exit a profundo foramine renum utrimque, quæ etiam ad vesicam perveniunt. Sed nulla istarum viarum communicat in vena aliqua quæ a majori vena separetur.

Amplius autem a mediis renum ex venis illuc protensis exeunt etiam quædam

venæ vacuæ sive concavæ, quarum creatio est nervosa, et procedunt ad spondilia, et deinde ad anchas, et ibi submerguntur non apparentes, deinde manifestantur extensæ super anchas, et deinde procedunt ad vesicam et virgam in masculis, ad matrices autem in mulieribus.

Nulla autem omnino vena venit ad matricem ex vena majori : ab ea vero quæ est orthi, veniunt ad eam multæ sibi succedentes in situ et partibus matricis. A vena autem majori et ab orthi dividuntur aliae vene quæ veniunt ad partem testiculorum, et sunt vacuæ concavæ magnæ, et deinde perveniunt ad coxas et crura, et deinde ad pedes et ad digitos pedum. Aliae etiam ab eisdem separatæ transeunt per inguines, et procedunt e contra sibi ad partem coxarum : quoniam una procedit a sinistro ad dextrum, et altera e converso a dextro in sinistrum : et istæ applicantur descendentes cum aliis quas prædiximus ante genua.

Sic ergo in communi declaravimus dispositionem venarum quoad originem, et suas extensiones, et exitus et ramificationes in omnibus membris corporis.

Ex his igitur sciuntur radices sive principia venarum in omnibus animalibus, et de quibus nullam fecimus mentionem : quorum enim est una participatio et communis venarum et ad unum, oportet quod sit unum principium illius quod participatur, alioquin æquivoce participaretur ab eis, et non ad idem, sed ad diversa. Præcipue tamen diximus hic venas magnas, a quibus aliæ separantur. Aliae enim vene parvæ diversificantur secundum quod etiam membra diversicantur in figura, eo quod non omnia membra sunt similia in omnibus animalibus. Non autem satis manifestatur quod diximus, nisi in corporibus magnis multi sanguinis ex quibus vene intumescunt ut videri possint. In parvis vero et pauci sanguinis magis latent : aut propter creationem, quia parvæ sunt creatæ,

<--- Page Split --->

et calor non aperit concavitates earum : aut etiam latent propter pinguedinem vincentem, quae ex aquoso sanguine generatur, et obturat poros venarum, ita quod aetitudine latere incipiunt. Ex his enim duabus causis latent : et hujus simile est in canalibus : quoniam canales aliquando latent, quia licet sparsae sint viae subtiles canalium, tamen vincit super eas lutum et limus, et operit eos, ita quod latent, et sic latent viae venarum in pinguibus. Aliquando etiam latent ex sui gracilitate : quia canales sunt similes quasi lineis indivisibilibus, et ideo fugiunt visum : et sic viae latent venarum in parvis corporibus parvi sanguinis. Vena vero major apparet in omnibus corporibus animalium sive magnorum sive parvorum, dummodo cor eorum sit visibile.

Ista igitur est sententia Aristotelis de venis, quam nos fideliter quantum potuimus elucidavimus, ut melius videantur ea quae in contrarium a Galeno objiciuntur.

CAPUT III.

Et est digressio declarans ea quae objicit Galenus contra praedicta ab Aristotele.

Galeni quidem sententia in multis ad haec quae dicta sunt contrariatur : quorum quidem primum est, quod nullo modo venam dicit esse ejusdem substantiae cum arteriis, eo quod arteriae compositio est ex duriori substantia quam venae quietae, sicut patet ex his quae dicta sunt in primo libro.

Adhuc autem quoniam arteriae omnes praeter unam solam quae venalis arteria vocatur, et a medio foramine cordis ad pulmonem mittitur, componuntur ex duabus tunicis grossis : venae autem ex una.

Amplius autem nullam omnino venam dicit oriri pulsantem a dextro ventriculo cordis, sed a sinistro, unam quidem quam orthi vocant, cujus unum ramum in circuitu cordis reflexum dicit venire usque ad dextrum ventriculum et ibi ramificari, sed tamen ortam esse a sinistro : et hujus signum vult esse, quod pulsus magis viget in sinistra parte corporis quam in dextra. Aristoteles autem dicit majorem non vocari orthi, sed minorem : et majo-

<--- Page Split --->

rem quidem oriri a dextro, minorem autem quae est orthi, a medio, nec aliquam videtur dicere oriri a sinistro.

Adhuc autem Galenus adeo certus erat venas oriri ab hepate, venas, inquam, quietas non pulsatiles, quod etiam de hoc vadium posuit pontifici cuidam quem custodem altaris quidam vocant, quod occulta fide hoc demonstraret, et demonstravit per anatomiam. Aristoteles autem nullam omnino venam dicit ab hepate oriri, sed omnes a dextro ventriculo cordis.

Rationes etiam anatomie suae Galenus adhihuit, eo quod constat unum principalium membrorum esse hepar. Non autem haberet principalitatem, nisi esset alicujus rei universaliter ad corpus pertinentis operativum, sicut patet per ea quae in primo libro dicta sunt : et constat quod non est operativum nisi sanguinis. Cum igitur venae sint via sanguinis, oportet quod oriantur a sanguinis fonte qui est hepar.

Adhuc autem incrementum et extensio venarum in animalibus est ad similitudinem eorum quae succum deferunt in plantis : quia aliter non esset unus ordo naturae, ut dicit Galenus. Principia autem eorum quae succum portant in plantis, sunt ex parte illa in qua succus tractus primo invenitur, hoc est, in terra : et quia similiter est in venis, oportet, ut dicit Galenus, quod oriantur ex parte quae primo incipit esse succosa separato humido nutrimentali. Est autem hoc hepar, et non cor. Oriuntur igitur ab hepate.

Amplius autem stipes non est principium radicum, sed e converso multae radices collectae producunt stipitem, qui postea in ramos disparituri. Venae autem capillares radices habent per totum hepar, et non per totum cor : et in gibbositate hepatis illae colliguntur in unam venam quae ventrem habens vocatur, quae nec i pstota ad cor extenditur, sed una pars ejus. Cum igitur antequam ad cor veniat dividatur, oportet quod ramus

ejus sit in corde, et stipes super hepar, et radices in hepatis profundo : originem igitur ducit ab hepate, et non a corde in quo non radicatur, licet ramulos quosdam habeat in basi cordis in parte dextra, et radices haberet in hepate : tunc principium in planta, non esset principium in venis : et sic ortus venarum esset contrarius ortui plantarum : et esset animal in suis viis nutrimenti arbor inversa, ut dicit Galenus, quae succum a ramis duceret in stipitem, et a stipite in radices.

Adhuc autem superfluitates omnes quibus sanguis emundatur, sunt circa hepar, et non circa cor : ibi enim separatur aquosa superfluitas per emulgentes, ibi etiam spuma intensa separatur ad cistim fellis, ibi etiam grossa terrestreitas ad splenem derivatur : et nullum istorum receptaculorum est in circuitu cordis : igitur sanguis generatur in hepate, et non in corde. Cum autem venae non sint nisi via sanguinis, videtur ex hoc inevitabiliter concludi, quod venae oriuntur ex hepate, et non ex corde.

Cujus signum est, quod etiam sanguis colorem habet hepatis, et non cordis : non enim cor dat ruborem sanguini cum abundet spiritu qui ex majori parte aereus est, sed potius claritatem : propter quod etiam sanguis in arteria currens est clarissimus, sed potius cor rubet ex sanguine nutrimentali, et hepar potius dat sibi colorem rubeum : ergo videtur etiam principiare ipsum, et vias suas quae sunt venae.

Haec igitur et similia visu ostendit, et per rationem objicit Galenus.

<--- Page Split --->

nunc nobis non est sermo nisi de illa vena quae est in inter hepar et cordis dextrum ventriculum, quae ab Aristotele major vocatur, a medicis autem vocatur ventrem habens : quae quidem secundum medicos nascitur a supremo hepatis, et ramificantur : et ejus unus ramus pervenit ad dextrum ejus ventriculum, et ibi intrat cor velut quoddam extraneum a substantia cordis : cum tamen Aristoteles dicat hanc esse partem cordis. In hepate autem secundum medicos sunt radices istius venae ramificatae, quae de substantia hepatis esse videntur. Ramificatur autem in ipso hepate ut per ipsam trahatur sanguis. Dicunt etiam, quod nervi sunt grossiores et molliores apud cerebrum, et apud cor duriores et minores : et hoc signum est, quod a cerebro, et non a corde ramificantur.

Et est digressio declarans determinationem Avicennae super inducta contradictione.

Adhuc autem contradicit Avicenna in tertio libro suo de Animalibus, ubi hanc quam diximus sententiam Aristotelis pertractat, quod magister primus, sic enim vocari consuevit Aristoteles, opinatus est, quod principium venarum pulsatilium quidem est cor, sed principium venarum non pulsatilium est hepar. Medici autem in scientia talium tam adhibendo medicinas morbis membrorum, quod facere non possent nisi scient suas origines et naturas, quam etiam in anatomia sunt ex antiquo valde exercitati. Similiter autem contradictio est inter eos de origine nervorum : quoniam medicorum universitas dicit nervos oriri a cerebro, et Aristoteles dicit eos oriri a corde. Ratio autem primi magistri inducens eum ad hoc est, quod ipse ponit cor esse principium omnium virtutum vitalium, et animalium, et ideo etiam organa istarum virtutum a corde dixit principiari.

Nos autem etsi credamus cum Aristotetele omnes virtutes oriri a corde, tamen

Sed nobis videtur consentiendum esse primo magistro : quia non est inconveniens dicere quod cerebrum et hepar transmittant ad cor ea in quibus operantur, ita quod sint operationes eorum quasi servientium, et cordis operatio sit principalis. Neque est inconveniens dicere, quod venae oriuntur a corde et nervi similiter. Neque valet ratio, quod ideo oriuntur a cerebro, quia grossiores sunt versus cerebrum. Et instantia est rationis : quia nervi optici grossiores sunt apud oculum quam apud cerebrum : et tamen medici non dicunt eos oriri ab oculo, sed potius a cerebro. Hepar igitur hoc quod sugit per mesaraicas delixas in syina parte sui, transmittit ad cor, ut ibi compleatur sub medio thalamo, ut dicit Aristoteles in libro de Somno et Vigilia, et in libro de Nutrimento, et similiter facit cerebrum.

Neque aliquid concludit ratio de grossiori parte apud cerebrum, sicut diximus : quia sic est in virtute naturali, quod ipsa plus dat de nutrimento illi parti uniuscujusque membri, ubi intendit formare aliquam substantiam, et ita facit nervo optico apud oculum, quando intendit in ipso formare oculum. Et

<--- Page Split --->

similiter facit nervis et venis extensis ad matricem, quando intendit formare fctum : tunc enim ingrossatur in matrice : et ideo hoc signum quod medici afferunt, omnino est fallax et incertum. Similiter autem est in arbore, in qua ad oculum videmus, quod stipes et rami majores frequenter habent grossiorem substantiam quam habet radix.

Quod autem dicunt de nervorum mollitie apud cerebrum, et duritia apud cor, omnino nihil persuadet : quia nos possumus dicere quod virtus formativa non facit cerebrum et medullam cerebri, nisi ex mollitie nervorum, et non e converso nervum mollificat ex cerebri medulla. Cum enim virtus formativa intendit producere cerebri medullam, ex corde primo emittit nervos, et in suis extremitatibus eosdem molles facit, et producit ex humiditate eorum cerebrum. Rationis autem eorum instantia est : quoniam rami in arbore quanto plus elongantur a radice, sunt molliores et flexilibiores : et tunc nihil est omnino quod dicunt, quod cum aliquid oritur ex humido, eo fit siccius et durius, quo fuerit magis elongatum ab ipso a quo oritur. Videmus enim corallum nasci ab humido maris, et in ipso mari esse durissimum. Et ut in summo dicatur, nervum esse in aliqua parte siccum et durum, et in aliqua parte humidum et mollem, non probat eum oriri a sicco, neque etiam ab humido, nisi prius daretur quod principium formans ista non esset unum solum operans : sed non est ita, quinimo est anima quæ per virtutem formativam format omnia quæ sunt in corpore : et hæc non operatur unum, sed multa : neque operatur per unum, sed per multa : et ideo unum et idem opus suum indurat et mollificat in diversis partibus secundum exigentiam illorum quæ ab ipso opere producere intendit.

Si autem objiciant forte medici, nervos quidem omnes a cerebro descendere, et quosdam tantum ad cor venire : hoc

non est certum signum quod a cerebro oriantur, quoniam possumus dicere quod nervus qui est inter cor et cerebrum, est sicut stipes nervorum : et illi qui a cerebro veniunt, sunt rami reflexi versus suam originem. Et si dicant, quod hujus simile non est in aliis operibus naturae : quoniam in plantis rami porriguntur procedentes a radice, et non reflectuntur ad ipsam. Dicemus hoc generaliter non esse verum, quoniam saepe fit in plantis quod rami versus radicem reflectuntur : et ita dicimus nervos quidem oriri a corde et extendi ad cerebrum, et circa ipsum multiplicari, et tunc multiplicatos nervos versus cor reflecti. Omnia enim hæc sunt opera virtutis formativæ sapienter unumquodque secundum congruitatem virtutis aut naturalis, aut vitalis, aut animalis in eo operantis.

Similiter autem dicimus ad id quod dicunt de vena quæ est inter cor et hepar. Hæc enim mollior est ex parte hepatis, et durior ex parte cordis, propter quod dicunt eam oriri ab hepate, indurari autem ut in cor possit penetrare et ferre sibi nutrimentum. Et iste sermo ridendus est : quoniam secundum hoc oporteret, quod cor in prima creatione quidem primo esset perfectum in suo esse et forma ex aliqua substantia quæ non mittitur ab hepate, et postea missus fuisset ei ramus venæ quæ venit a gibbo hepatis, et penetraret violenter per substantiam ejus : et hoc posset facere, quia in illa extremitate est durus qua attingit ipsum : et hoc est valde ridiculosum apud hominem scientem naturalia.

Propter quod multo melius et rationabilius dicitur cum magistro primo, quod ista vena oritur a corde, et virtus formativa facit eam duram juxta cor, ut duritia foramen et ventriculum retineret apertum qui est versus hepar. In alia autem extremitate fecit eamdem mollem, ut magis ibi obediret divisioni et ramificationi. Propter quam etiam causam dici potest, quod nervus factus est durus ex parte cordis, et mollis ex parte cerebri.

<--- Page Split --->

Nec dicimus nervum nasci ex ipsa cordis substantia, sed potius ex quadam substantia dura quae adunata est in corde. Nec oportet quod omne quod nascitur ex aliquo, nascatur ex substantia ejus : quoniam verruca et glandula nascuntur a carne et in carne non ex substantia carnis, sed ex substantia collecta et adunata in ipsa. Vena autem nascitur etiam a materia adunata in corde et occulta : et utrumque, nervus videlicet, et vena, quo plus elongantur a corde, eo plus mollificantur : quia aliter applicari non bene possent ad membra mollia quae sunt cerebrum, ad quod applicatur nervus, et hepar ad quod applicatur vena.

Si autem res ita se habet, tunc non oportet verum dixisse Galenum, quando posuit pignus circa custodem altaris, quod daret ei multum aurum, si probaret quod nervi et venæ quietæ orientur a corde. Dicta autem magistri primi probabimus supponendo quidem, quod anima secundum se est una virtus, a qua fluunt omnes virtutes membrorum. Cum enim ipsa sit organica, oportebit unum esse membrum in quo sita omnes effluat a se virtutes : et sicut ipsa est principium virtutum, ita necessario erit illud membrum principium organorum. Convenit autem animam secundum actum vitæ et potestatem esse in corde. Oportet igitur cor esse principium omnium nervorum et venarum per quos anima in membris perficit suas operationes. Licet autem, sicut diximus, refellere possimus dicta medicorum, et probare dictum magistri primi : tamen etiam alius modus est quo potest stare dictum Aristotelis, quod videlicet dicamus, quod virtus formativa in generatione est in materia spermatis : et tunc sicut dicemus in sequentibus ex subtiliori et meliori facit cor, et ex residuo materiae simul quidem non successive facit alia membra nobilia, et ultimo facit cerebrum, et postea ex ipso producit nervos, sed simul ex corde derivat materiam cerebri et nervi, discernens inter unam et aliam, ut viscosiorem for-

met in nervum, et humidierem et mollierem in cerebrum, et sic formato cerebro mittit ad ipsum per nervum virtutem animalem in cerebro operantem : quæ quidem iterum postea non tempore, sed ordine naturae, derivat ex substantia quæ circa cerebrum est, organa nervorum sensibilium, et motivorum, quæ in cerebro accipiunt virtutes animaliter operantes.

Similiter autem dicemus corde formato ipsam producere et formare hepar per sanguinem qui est in arteria ab ipso exeunte, et simul cum ipso operari venam ex partibus materiae spermatis duorioribus : et cum formata sunt haec, influit eis virtus cordis virtutem naturalem cum partibus suis, quæ sunt digestiva et attractiva, et caeteræ quas alibi numeravimus : quibus virtutibus, quia indigent instrumentis organicis, datura corde virtus, quod producat ex se venas alias quæ subtus in syma, et superius a gibbo ab hepate ramificantur : et hoc modo dicendo semper primum principium virtutum et membrorum nervorum venarum et arteriarum est cor virtualiter et materialiter originans omnia : et tamen proxima ramificatio nervorum est a cerebro, et proxima ramificatio venarum est ab hepate : et tunc magis conveniens est quidem dictum magistri primi quam Galeni, licet utrumque aliqualiter possit sustineri distinguendo in principii ratione. Et dicemus Aristotelem loquide principio venarum et nervorum, Galenum autem de proximo primo utrorumque istorum.

Ecce ista est Avicennae sententia de dieta contradictione, quæ valde obscura et confusa est in libro suo : a nobis autem fideliter exposita et ordinata.

<--- Page Split --->

autem dicti est : quia non invenimus in animali ultra id in quo convenit cum planta, nisi sensum et motum, quae duo secundum Galenum a cerebro oriuntur, sicut et principium digestionis dicit esse ab hepate. Et si verum diceret Galenus, tunc videretur quod non esset membrum principale : cum nullius principalium virtutum et operationum universaliter ad corpus pertinentium esset cor principium. Si autem quis dicat, quod ipsum est spiritus principium et pulsus : tunc cum membrum principalius inter caetera habeat virtutem universalem et operationem ad totum corpus pertinentem, oportebit quod omnia membra communicent cum corde in spiritu : et hoc non est verum, non enim est aliquod principale membrum, nisi quod habet virtutem principalem universaliter toti corpori communicatam.

Et est digressio declarans determinationem et contradictionem Averrois de omnibus prædictis.

Hanc autem determinationem Averroes nequaquam in toto approbat in quodam libro suo quem de dispositionibus cordis composuit, et sua dicta sunt talia. Dicit enim, quod « in corde est virtutis cibalis sive nutritivæ spritus et venarum et nervorum origo, quatenus in uno et eodem esset calor agens, et sanguis patiens, et venæ illius actionis et passionis essent viæ et fundamentum, et cor omnium illarum esset origo operationum : » et hæc est sententia Aristotelis in multis locis librorum suorum.

Alii autem contradixerunt huic sententiae dicentes adhuc exigi duo membra. Et alii dixerunt, quod adhuc exigerentur plura quam duo. Aristoteles autem voluit principium nutrimenti esse a corde, et ab eodem esse principium crementi per totum corpus. Galenus autem dixit principium spiritus et arteriarum esse cor, hepar autem principium esse venarum et sanguinis. Aristoteles autem omnium horum principium dixit esse cor. Causa

Si autem dicat, quod cor habet virtutem aliquam aliam a dictis, quæ forte sit vitæ quam influit toti corpori : hoc nihil omnino est, quia vita est secundum aliquam operationem vitæ in animalibus et plantis, et illæ sunt nutrire, et augere, et movere, et sentire, et nulla istarum, ut dicit Galenus, principiatur a corde. Quod autem diceretur vita in se abstracta ab omnibus potestatibus vitæ, fluere a corde, vanissimum est : quia hoc universale est in anima, et non fluit ab aliquo membromum. Oportet igitur aliquam virtutem esse quæ fluit a corde determinatam, in qua animalia ei plantæ communicent : et quæratur quæ sit illa præter dictas quas Galenus ab aliis membris et non a corde dicit principiari.

Si quis dicat, quod in cordis substantia sunt triplicia fila loco triplicium filorum villorum : habet enim fila extensa in longum per quæ trahit, et habet fila extensa in latum per quæ expellit, et fila circa se gyrantia per quæ gyrationis perficit motum : et horum motuum est principium : hoc iterum stare non potest, quoniam stomachus et etiam hepar habent omnes hos motus per villos, aut per fila :

<--- Page Split --->

non ergo cor est universale principium horum motuum in toto corpore, et sic non erit membrum principale.

Oportet ergo ex his alterum duorum concedere, quod aut cor non est membrum principale, aut si est principale, erit principium nutrimenti et incrementi, et motus, et sensus, sicut patebit in sequentibus. Ex hoc enim contingit, quod alius est pulsus in dormiente qui conjunctus est cum colore digestivo cordis : et alius est in vigilante quando calor idem expanditur ad exterius : et alius est in movente, quando calor cordis multiplicatur : et alius in quiescente, quando calor residet in humido stante.

Aristoteles autem duabus rationibus ostendit omnium horum cor esse principium : quarum prima est, quoniam quod est caloris principium, est principium digestionis et nutrimenti quæ fiunt per calorem, et principium venarum quæ nutrimentum deferunt. Cor autem esse caloris totius principium nos probabimus in sequentibus istorum librorum, et in isto eodem libro. Alia autem ratio est : quoniam hoc est principium venarum, ad quod nulla vena aliunde directa vadit, et a quo omnes venæ protenduntur : nullum autem omnino membrum tale est in corpore animalis præter cor : oportet igitur ipsarum venarum esse principium. Galenus autem concessit, quod nulla vena venit ad cor, nisi illa quæ intermedia extenditur inter cor et hepar. In nervis autem non intellexit Galenus, qualiter aliquid est principium mediatum sicut cor nervorum licet mediante cerebro : hoc enim eum non intelligere ostendit causa dicti quam assignat, dicens cerebrum esse principium nervorum, ideo quod continuatur cum ipsis.

Adhuc autem Aristoteles dixit, quod omne quod nascitur essentialiter ab aliquo, debet habere similitudinem essentialem cum illo : et hoc concedit Galenus. Et infert Aristoteles, quod quia hepar est in toto carnosum, non potest esse principium venarum, quæ nullo modo sunt car-

nosæ. Avicenna autem dat instantiam utrique in hoc quod corallus, quæ est arbor durissima, in modum lapidis nascitur ex mari in terra molli. Ego autem dico, quod licet Avicenna contradicat in hoc tam Aristoteli quam Galeno, cogitur tamen concedere dicta illorum, in quantum illi concedunt : oportet enim, quod ramus crescens ex radice assimiletur in illa natura radici per quam crescit ex ipsa. Etsi enim ex radice generetur ramus, et forte ex virtute expulsiva in eadem radice generetur aliqua superfluitas similis verrucæ, aut etiam glandule, quæ sit superfluitas stiptica, quæ non apparet aliquid esse de arboris natura, et ideo neque esse de natura radicis : tamen pro certo in alia ratione dicitur ramus generari ex radice, et in alia dicitur ratione superfluitas illa generari ex radice et secundum materiam et secundum efficiens. Adhuc autem in alia ratione dicitur ramus generari ex radice, et in alia ratione dicitur arbor generari ex terra : et ideo etiam aliter generantur venæ ex radice venarum, et aliter corallus ex terra molli. Probavit autem Aristoteles in Metaphysica unumquodque generari ex convenienti. Major autem est assimilatio cordis substantiæ quæ filosa est, cum venarum substantia, quam hepatis quod est caro mollis. Et ideo dixit Aristoteles quod cor est principium venarum quietarum et pulsatilium. Et secundum hoc in dubium venit id de quo adeo certus erat Galenus, quod voluit ponere multum aurum : hoc autem est, quod per anatomiam voluit probare, quod illa vena et nervus quæ reperiuntur in latere cordis, non orientur a corde. Aristoteles autem sui dicti adhuc aliam assignat rationem, et hæc est, quod cor est in medio membrorum principalium sicut rex in regno. Id autem quod est principium, æqualiter habet distare a suis extremis.

Galenus tamen, quia videbat quod anatomatici inchoabant anatomiam venarum ab hepate, dixit venas non pulsantes oriri ab hepate, et firmavit illud per duas

<--- Page Split --->

rationes, quarum prima est hæc : quia vena quæ est inter cor et hepar, oculo videtur esse ramus venæ jam divisæ in glibbo hepatis : omnis autem ramus nascitur ab alio majori se et priori cujus est ramus. Majus autem illud est quod collectum est ex ramis dividentibus ipsum : et hoc est in hepate, et non in corde : igitur stipes illius rami est in hepate : sub stipite autem sunt radices : igitur radix venarum est in hepate : et sic per consequens venæ oriuntur ex hepate. Et si diceretur, quod orirentur a corde, oporteret animal et hominem esse in dispositione venarum arborem inversam, cujus stipes et radix ex ramo orirentur : et hoc est contrarium virtuti plantativæ in vegetahilibus, in qua animalia cum plantis communicant.

Ad hæc autem dico, quod quia anatomia sequitur divisionem, ideo incipit ab hepate, et ponit hepar principium esse divisionis venarum : sed tamen non est primum in ratione principii : nec similiter crescunt venæ in animalibus et rami in plantis. Venæ enim extenduntur recte et reflexe et gyrant in circuitu : et hoc non fit in ramis plantarum. Et adhuc si daretur, quod esset simile crementum venarum et plantarum, non valeret quod dicit : quia nos videmus in plantis quibusdam, quod inveniuntur ramuli valde tortuosi, sicut in cucumere et vite : et ramus aliquando invenitur grossior radice in quibusdam plantis, quando videlicet pars agri quæ tangit ramum, forte subtilius et facilius ministrat nutrimentum, et forte ramus rarioris substantiæ est quam radix, et tunc crescit ramus ultra quantitatem radicis. Hoc autem quod sensibiliter fert instantiam contra dictum Galeni est, quod videmus in grano hordei, quod cum jacitur in terram, emittit a se parvulum ramulum, a quo spargitur parva radix et crescit ex hoc canna calami magna et spica multo major quam radix. Non autem tantum in hoc quod venæ oriuntur a corde, contradicit Galenus Aristotelis, sed etiam

in hoc, quod oriantur a dextro cordis ventriculo. Nam quædam animalia, ut dicit, non habent distinctionem in corde. Sed hoc frivolum est : quia Aristoteles intendit quod a corde oriuntur, et a dextro oriuntur, quamvis distinctio aliquando non appareat. Est enim in rerum natura sæpius, quod propter parvitatem effugit sensum.

Redeamus autem ad probationem qua utitur Aristoteles, demonstrando quod sanguis generatur in corde : hæc enim est triplex. Una quidem est : quoniam ubi est virtus cibalis, ibi est generatio cibi universalis membrorum : in corde autem est virtus cibalis, ut dicit Aristoteles, et ex præcedentibus est probatum : igitur ibidem est generatio sanguinis qui est universalis cibus membrorum. Secunda autem est hæc : quoniam quod est principium venæ, est principium sanguinis : sed cor est principium venæ, ut constat ex præhabitis. Galenus concessit quidem primam propositionem primæ probationis, et similiter concedit majorem secundi syllogismi, et negat omnes alias. Sed ex tertia probatione convincitur, quætalis est : quoniam quod est principium venarum, non debet nutriri ex venis quæ sunt in ipso, sed potius sanguinem infra receptacula sua digestum venis deportandum ministrare. Cum ergo non sit tale hepar, sed cor, solum erit cor principium venarum et sanguinis.

Galenus autem e contra instat et signis probat, quod sanguis generetur in hepate : quoniam vasa deputata superfluitatibus sanguinis sunt in circuitu hepatis et non cordis, sicut diximus in capitulo nono de rationibus Galeni.

Adhuc autem dicit, quod nullum membrum invenitur nutriti ex sanguine delato a corde, nisi solus pulmo, sed omnia inveniuntur nutriti sanguine delato ab hepate : hoc autem est principium sanguinis, a quo sanguis universaliter derivatur ad nutrimentum membrorum. Hæc

<--- Page Split --->

igitur sunt quae inveniuntur in rationibus Aristotelis et Galeni.

Incipiamus autem nunc determinare hanc inductam contrarietatem, dicentes quod in veritate prima praeparatio digestionis ultimi cibi qui est sanguis, est in hepate, sicut et in stomacho prima incipit digestio nutrimenti: sed in corde est complementum digestionis sanguinis, ex qua digestione sanguis efficitur cibus membrorum. Quod ut melius videatur, oportet scire quod in venis pulsantibus est minus de sanguine, et plus de spiritu, et est sanguis calidus complete digestus, et in non pulsantibus est sanguis multus, et non spiritus, vel valde paucus, et est sanguis crudus et indigestus: et in extensione venarum pulsans equitat non pulsantem, ut ex virtute cordis quae est in pulsante, sanguis qui est in quieta recipiat complexionem digestionis: et hoc jam concessit Galenus: propter quod patet, quod principium digestionis in toto corpore est virtus cordis, et per consequens vena quae est inter cor et hepar, principiabitur a corde, et non ab hepate: quoniam quod est principium et perficiens sanguinem, erit principium vasis sanguinis deferentis. Et iste est intellectus Aristotelis. Secundum autem hunc intellectum hepar accipit a corde, et cor non accipit ab hepate.

Avicenna autem tam Aristoteli quam Galeno contradicit in hoc quod dicit, quod in principio generationis virtus formativa ex una parte materiae fecit cor, et ex alia hepar, et postea conjungit inter ea per venas quas fecit ex tertia parte: et haec opera facit simul, et non successive: sed est in eis ordo naturae et non temporis. Si enim sic divisa sunt membra secundum distinctionem partium materiae: tunc divisae erunt operationes membrorum, et unum membrorum non indiget alio, quod est contra Aristotelem et Galenum.

Adhuc autem non videmus naturam sic operari, quod simul faciat duas partes in plantis vel animalibus, et divisim fa-

ctas postea conjungat : quia nos sensu videmus in arboribus cor primo formari, et ex illo fieri membra : et ea quae divisa sunt, videmus non conjungi postea, nisi per accidens, sicut unitur ramus divisus cum planta per insertionem. Haec igitur sunt quae de contradictione ista dicere volebamus. Os autem quod invenitur in corde, secundum Aristotelem non est in ipso, nisi ut sit fundamentum motus cordis.

Aristoteles etiam dixit, quod quaedam animalia in corde habent tres ventriculos, et quaedam duos, et quaedam unum : et illa quidem quae habent tres, ideo habent ut proportionetur in eis digestio sanguinis grossi et subtilis et mediocris, sicut diximus in cordis anatomia. Quae autem habent duos, habent eos propter duas partes suorum corporum. Quae autem habent unum, sunt frigida et grossa nutriuntur. Galenus autem dixit, quod nullus habet tres ventriculos : tamen concessit in medio duorum esse foveam, et hoc ad idem redit. Galenus etiam dixit quod animal non habens pulmonem, non habet dextrum cordis ventriculum, eo quod non indiget sanguine subtili in nutrimentum pulmonis praeparati. Dixit etiam Galenus, quod omne animal habens cor magnum supra res sui generis, est timorosum. Viae autem illius cordis sunt amplae, et locus cordis magnus, et calor paucus, et non potest calefacere sanguinem, sicut accidit in animali quodam quod simile est catto, quod timidissimum est. Animal autem quod habet cor mediocre, est audax. Adhuc autem animal secundum suum genus habens cor magnum, et calorem multum, est animal non pingue, sed macrum : quoniam calor magnus per amplas vias cordis egrediens, consumit superfluum aquosum quod est in nutrimento ipsius : et ideo tollitur pinguedinis materia.

Haec igitur est sententia Averrois tam contra Avicennam quam contra Galenum pro Aristotele prolata.

<--- Page Split --->

et esse exivit ab ipso. Et hæ ·omnes jam probatæ sunt in antehabitis libris, quibus addimus unam, quam in sequentibus proprio loco probabimus, et est hæc, quod cor est principium generationis et esse omnium membrorum corporis.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans opinionem nostram de altercatione Aristotelis et Galeni.

Opinio autem nostra fundata est supra propositiones jam in antehabitis libris naturalibus prolatas, quarum una est, quod omne quod est cibus universalis membrorum, habet in se formam qua movetur ad membra quæ nutrit. Alia autem est, quod illa forma quæ est in ipso a generante est, eo quod motus ad locum sic est a generante, quod cum generans dat ei formam, dat ei ea quæ consequuntur formam illam, quæ sunt motus et locus aut quies in loco si jam est in ipso. Tertia autem est, quod antequam cibus sit assimilatus isti membro vel illi, habet in se cibus formam universalem, qua cibi habet rationem, et qua movetur ad corpus universaliter. Quarta autem est, quod illa forma est in cibo ab aliquo universali generante, quod habet rationem principii formativi ad totum corpus. Quinta autem est, quod id quod est principium generationis et esse, hoc est etiam principium conservationis et nutrimenti ejusdem, quod per generationem

His igitur sic suppositis, dicimus quod id quod dat cibo formam qua complete est cibus, est cor, et illa forma facit, quod naturaliter non tractus violenter tendit ad corporis nutrimentum supra et subtus, et a latere secundum exigentiam generantis. Tale enim est generans, sicut diximus, sequentes Aristotelem in libro de Nutrimento : et secundum Aristotelem hæc forma completæ digestionis procedit ex medio thalamo cordis : et hoc dicunt prima et secunda propositio.

Adhuc autem dicimus, quod cum cor sit principium facturæ totius corporis sicut dicit tertia et ultima propositio, oportet quod virtus qua efficitur cibus complete in ratione cibi, sit a corde, et non ab hepate : quoniam hepar in substantia sua incompletum est membrum valde, non habens sensum : nec potest in eo esse sedes animæ : propter quod peccavit Plato ponendo in eo animam concupiscibilem : et peccatum illud secutus est Galenus. Et quod cor est dans hujusmodi virtutem sanguini, ideo est principium sanguinis, non quidem secundum rationem caloris rubei, quia ille jam incipit in mesaracies, et intenditur in hepate, sed secundum completam cibi rationem. Et ideo cum tres sint digestiones : una quidem est in stomacho separans superfluitatem siccam a cibo : secunda autem est in hepate, per quam substantia cibi separatur ab aquoso humido superfluo : et istæ duæ sunt tantum depurantes massam cibi, quæ tamen est in orificio venæ quæ est inter cor et hepar : per calorem cordis accipit perfectionem digestionis tertiæ universalis, et in hac confert ei formam cibi qua efficitur cibus ultimus universalis, post quam nihil requiritur nisi ut assimiletur membris : et hæc assimilatio est

<--- Page Split --->

determinatio ex universali forma cibi ad appropriatum huic membro et illi : et hæc est causa, quod Aristoteles redarguit Platonem, quod appetitivam posuit in hepate, et animalem in cerebro, et vitalem in corde, quasi divideret animam : quia anima una existens virtute conjuncta operatur ex corde. Huic autem simile est in cœlestibus, quoniam in cœlo omne lumen et calor formans est in sole solo : propter quod etiam solis nomen accepit. Hic autem secundum quod stellis quasi quibusdam membris applicatur, diversas accipit appropriationes. De hoc autem satis in antehabitis libris determinatum est.

Ex hoc autem sequitur necessario, quod etiam venæ omnes oriuntur a corde : et vis digestiva quæ est in venis, nequaquam esset in eis, nisi a corde procederent. Sapientissime enim dixit Aristoteles, quod idem esset principium digestionis completæ, et sanguinis. Et deceptus est Galenus, quia credidit quod idem esset principium venæ secundum venæ speciem, et virtutem digerendi quæ est in ipsa, quod est principium ramositatis. Et hoc omnino est fælum : quia ramositatis tres sunt causæ, et una sola est causa substantiæ et virtutis venæ. Tres autem causæ ramositatis sunt istæ. Una quidem loci diversitas a quo attrahitur, et ad quem deducitur alimentum. Alia autem est separatio substantiarum ab invicem quæ sunt in cibo : et quia separatio fit in hepate, ideo sicut circumposita sunt stomacho intestina recipientia superfluitatem siccam, ita circumposita sunt vasa hepati quæ recipiunt humores aut aquosos, aut terrestres, aut intensos. Tertia autem causa est divisio massæ nondum depuratæ, ut facilius præparetur et coletur : et quia hujus divisio fit in hepate et præparatio et colatio, ideo minor est ramositas venarum in hepate quam in corde.

Dicentes igitur sic oriri ex corde venarum rationem et substantiam, dicimus cor non esse simplicis unius substantiæ,

sed multarum, eo quod ipsum oportuit esse principium totius. Est enim in ipso caro, et sunt fila triplicia, et sunt panniculi, et præcipue in basi cordis et foraminibus ejus : et per panniculos quidem est principium venarum quietarum et pulsatilium, quas virtus informativa sicut congruit indurat, et mollificat, et duplicat, et simplices relinquit : sicut etiam ad congruam formam vitæ alicui potentiæ format quodlibet membrum. Per substantiam autem suæ carnis est principium carnis, et præcipue carnositatis hepatis per sanguinem, quæ in generatione mittitur ad formationem ipsius, quæ procul dubio nullam omnino haberet virtutem alterandi et præparandi cibum, nisi processisset a corde : et ex hoc etiam membra quælibet determinata in corpore habent virtutes particulares cibum sibi assimilandi. Nos enim scimus ex his quæ Aristoteles in secundo libro primæ philosophiæ demonstravit, quod omne quod est in multis per unam rationem participatum ab illis, est in uno solo primo quod est causa omnium istorum in quantum illud commune participant. Et ideo oportet primum principium digestionis completæ esse unum solum : et quæcumque participant aliquid digestionis, non habere virtutem digerendi nisi in quantum creata sunt ab ipso. Jam igitur patet veritas ejus quod dicit Aristoteles, et causa deceptionis Galeni.

Nos autem in primo libro scientiæ istius anatomiam teximus, incipientes ab eo quod est principium ramositatis, et non ab eo quod est principium substantiæ et virtutis venarum. Vena enim quæ est inter cor et hepar, sicut diximus, non est ut cor nutriat, sed cor nutritur ex nutrimento completo in seipso, substantia ejus influente : sed est ut deferat in omne vas virtutem cordis quæ complet digestionem. Omni autem eodem modo dicimus de nervorum principio : quoniam absque omni ambiguitate convincitur per propositionem superius inductam, quod omne quod in uno et eodem

<--- Page Split --->

corpore operatur potentia vitæ, tantum habet unum et idem ad quod reducitur universitas hujusmodi potentiarum : et qualis est reductio potentiarum hujusmodi ad unum sicut ad causam, talis etiam est reductio organorum ad unum idem quod est principium omnium eorum, sicut nos ostensuri sumus in sequentibus istius scientiæ : propter quod nervus qui est inter cor et cerebrum, oritur procul dubio a corde a villis longitudinalibus qui sunt in ipso, quos virtus formativa indurat et mollit et dividit et unit secundum exigentiam motus et sensus, quos cor operatur in organis sensuum : fons enim primæ sensibilitatis et primi motus localis qui est in membris, non potest reduci nisi ad unum motorem primum compositum ex primo sentiente et primo movente immobili, et ex ea parte corporis, quæ primo participat motum et sensum, sicut optime sciri potest per ea quæ inevitabiliter demonstrata sunt in octavo libro nostrorum Physicorum. Sensus autem non est in cerebro, quia ipsum non sentit : nec primo est motus in ipso, cum ipsum non moveatur : sed utrumque istorum primo tempore et natura ostendemus in decimo sexto hujus scientiæ libro inesse cordi : propter quod aliud est principium sensus, et aliud sensus virtutem determinans et distinguens et approprians. Principium autem sensus et motus est cor : approprians autem et distinguens sensus determinans est organa determinatorum sensuum. Et quia principium utriusque istorum jam cor probatum est esse, ideo necessario concluditur cor etiam esse principium nervorum qui sunt instrumenta quibus sensus et motus per corpus distribuuntur : et dicemus tunc ut prius, quod aliud est principium esse et substantiæ nervi, prout sunt instrumenta sensus et motus secundum se : et aliud est principium ramositatis eorum. Divisio enim et determinatio sensuum est causa ramositatis, et principium quod dat nervo esse et rationem est cor : et

hoc Plato non vidit, et discipulus qui secutus est documenta ejus Galenus. Hic autem in tantum lapsus est, quod Aristotelem qui solus vidit veritatem et necessitatem istam, dicit errare et in errorem inducere medicum, cum ipse adeo errore imbutus sit, quod veritatem errorem appellavit.

Sunt autem multi modernorum qui consentiunt Galeno, eo quod signa quæ inducit et rationes sunt sensibiles et vulgares, quamvis sint falsa omnia quæ inducit, sicut etiam alii ante nos ostenderunt, Avicenna videlicet, et Averroes. Et scias, quod quicumque dicit plura membra æque principalia esse in animali, quorum unum non accipit ab alio, ille est de secta Platonis, et cogetur dicere plures animas esse in corpore uno, sicut docuit Plato. Sed non est inventus aliquis Peripateticorum qui hoc fuerit opinatus.

His autem sic habitis, facile est respondere objectis a Galeno : quia fere jam omnino soluta sunt. Dicemus enim, quod vena quam Aristoteles dicit oriri a dextro ventriculo, est quieta, non pulsans. A sinistro autem oritur vena pulsans, sicut dictum est : sed tantum est differentiæ, quod cor est principium arteriarum secundum esse et substantiam, et principium a quo ramificantur : sed in venis non pulsantibus non est principium ramificationis, sed substantiæ tantum. Et dicemus, quod certitudo anatomie non ostendit nisi ramificationem, quia illa est sensibilis : non autem ostendit principium esse et substantiæ, quia illa non nisi per rationem accipi potest. Dicimus insuper, quod non est in venis sicut in plantis : quia plantæ inferius habent radices ori similes, et os habet animal in supremo sui : et ideo nihil prohibet quin ramositas venarum sit extensa ad cibum et ad membra, ubi principium non est earum. Neque aliquid habet necessitatis quod dicit, neque similitudinis. Dicemus etiam vasa superfluitatum esse circa hepar, eo quod ipsum est præparativum et

<--- Page Split --->

collativum massæ chyli, et non completivum, sicut patet ex præhabitis. Concedimus autem non esse hepar, sicut neque alia membra esse æque principalia sicut est cor, sicut patet ex præinductis.

CAPUT VII.

De anatomia et dispositione nervorum in communi secundum quod redeunt ad cor tamquam ad principium.

His autem sic determinatis, tempus est ut ad propositum revertamur, dicentes quod secundum prædicta nervi natura et dispositio est secundum quod referemus. Radix enim nervi et principium esse et substantiæ ejus est a corde : quoniam in ventriculo majori ventriculorum cordis est nervus : et creatio quidem substantiæ venæ pulsantis sive orthi, quia orthi Antiqui pulsans esse dicebant, est similis creationi substantiæ nervi, eo quod utraque est dura et fortis, et in hoc quod extrema ejus in quibus filariter adhærent cordi, non sunt vacua sive concava, et sunt fortia extensa in corde sicut venæ quædam filares. Fortia etiam sunt in extremitatibus illis in quibus elongata a corde tanguntur ossa. Sed creatio nervi secundum suam ramositatem non

est ita conjuncta et continuata in unum membrum secundum diversas partes corporis, sicut est creatio conjunctionis et unionis venæ : quoniam omnes venæ sensibiliter apparent in corpore macro reduci ad unum unde ramificantur. Nervi autem sparguntur valde et maxime apud juncturas et flexiones ossium : et minor pars quæ convenit in unum, est in interiori genuum : et deinde sunt plures partes habentes nervos quæ conveniunt vigori corporis, et magis illæ quæ ex partibus procedunt ad partem dorsi et gyrationes spatalurum : ibi enim plures nervi conveniunt, et horum non ita apparet reductio ad principium. Consequenter principium ramositatis nervi longe distat a principio substantiæ ipsius : et non est sic in venis quietis et pulsantibus.

Nervus autem ille qui proprie ligamentum vocatur, non proprie numeratur inter nervos, propter causam quam in primo istius scientiæ libro diximus : quia licet oriatur ex panniculis involventibus ossa, tamen non sentit, et affigitur secundum suam radicem et extremitatem suam utrimque ossibus quæ ligat, ita quod videtur principiari ab ipsis et terminari ibidem, ac si unum ossium sit principium ejus et alterum sit ad quod terminatur. Sic enim ossa quæ conjunguntur ad invicem, sunt ligata cum nervo ligamentali : et in locis omnium ossium talis est multitudo nervorum talium.

Amplius autem nervus naturaliter finditur in longum, et non in latum : quod natura fecit, ne facile per extensionem frangatur : quia quæ in latum finduntur, facile franguntur, sicut ostendimus in IV nostrorum Meteororum : et ideo extendi potest multa extensione.

Adhuc autem in circuitu nervi humiditas est viscosa, ex qua generatur et secundum materiam et secundum naturam, et nutritur ex eadem.

Oportet autem scire, quod venæ quædam per abscissionem partis substantiæ earum iterum conjunguntur, sed non

<--- Page Split --->

nervi. Si enim venæ non recuperarent partes abscissas, non recresceret caro abscissa : quia illa sine venarum abscissione abscidi non potuit. Sed nervi non recrescunt si absciditur pars ex ipsis, et ideo remanet locus cum cicatrice. Si autem findatur nervus in longum, facile consolidatur : et si secetur in duo per latum, consolidatur quidem, sed difficulter, eo quod frequenter in se retrahuntur partes ejus extensæ, ita quod una alteram non attingit nisi fiat arte subtili et labore.

Amplius nullus nervus omnino est in capitis juncturis superioribus : quia ossa capitis superiora non conjunguntur nisi per suturas serrales, sicut in primo libro hujus scientiæ jam determinatum est. Major autem multitudo nervorum est apud manus et pedes et costas et gyrationes spatalurum et collum et spondilia.

Adhuc autem omne animal habens sanguinem, habet nervum. Animal autem non habens sanguinem, et non flectens membra per modum juncturarum, quoniam caret manibus et pedibus et aliis ossium flexuris, habet nervos valde

subtiles non manifestos : et ideo nervi non manifestantur in piscibus, præter illos qui sunt in flexuris alarum quæ pinnule vocantur. Nervorum autem subtilium filo assimilatorum natura est inter naturam nervi et venæ : et in aliquo nervo invenitur humiditas aquosa aliquando, quæ similis est aquositati sanguinis : et illi sunt contexti ex natura quæ est inter naturam aliorum nervorum et naturam venarum. Et similis huic modo invenitur modus in sanguine quorumdam animalium,et noncujuslibetanimalis : et cum aufertur a sanguine talis natura viscosa, non coagulatur : et si remanserit, in ipso coagulabitur. Hic autem modus filositatis aquosæ, non invenitur in sanguine cervi neque tauri : quapropter non coagulatur, sed induratur et exsiccatur amissa humiditate, sicut etiam aliud ex terra et aqua commixtum. Sanguis autem cervi parum coagulatur, sicut et leporis, sed non coagulatur coagulatione forti, sed levi, sicut est coagulatio lactis, in quod non ejicitur coagulum.

Ista igitur est natura venarum et nervorum omnium tam grossorum quam gracilium.

<--- Page Split --->