TRACTATUS II

De dispositione interiorum membrorum animalium secundum comparationem ad interiora membra hominis.

CAPUT 1.

De membris interioribus animalium sanguinem habentium in quocumque genere sint.

Modo autem incipiemus narrare membra interiora animalium, et penes ea su-

memus animalium convenientiam et differentiam.

Dicamus autem de membris habentium sanguinem primo. Magna enim in tota complexione animalium et compositione oritur inter animalia convenientia et differentia ex habere sanguinem, et non habere. Et perfectiora quidem sunt habentia sanguinem, ut homo, et quadrupes quod ex utero generat sibi simile, et quadrupes ovans, et volatile ovans, habent membra interiora diversa in figura et quantitate ad adspectum visus. Universaliter autem omne animal spirans sive anhelans, habet pulmonem et cannam qua est trachea, et stomachum. Et situs quidem cannae et oris stomachi est in uno loco ad radicem oris continuatus, sicut diximus in primo libro : quamvis tamen canna et meri non sint similes in complexione et creatione. Pulmo autem multum diversatur in situ et figura visibili animalibus habentibus ipsum.

Omne enim animal habens sanguinem, habet quidem diaphragma sive parietem, et habet cor superius supra parietem il-

<--- Page Split --->

lum, quamvis in parvis aliquando non sit manifestum propter parvitatem corporis eorum : sed non semper habent cum his pulmonem. Supra diaphragma autem membra alia principalia non sunt, nisi quia in corde vaccæ et equi et cervi et quorumdam aliorum. Aliquando quædam ossa inveniuntur, quæ corda non habent aliorum animalium. Quædam autem omnino pulmonem nullum habent, sicut modi piscium, et omnia non respirantia. Omne vero animal habens sanguinem, habet hepar, eo quod hepar est primum factivum sanguinis. Sed splen est in quibusdam, et in quibusdam non est, quorum melancholia aut tota, aut fere tota, transit in nutrimentum corporis : et ideo in speciali non indigent receptaculo melancholiae. Plura autem animalium ovantium habent splenem parvissimum latentem visum : et ideo aliquando creduntur splenem non habere : et hoc convenit etiam volatilibus quibusdam ut accipitri, et columbæ, et milvo, et buboni : hæc enim parvissimos habent splenes. Avis vero quæ Græce vocatur agaticalos, cujus caput assimilatur capiti capræ, et vocatur Latine apud vulgus caper hirundinis, non habet splenem omnino.

Amplius autem quædam animalia habent fel, quod est receptaculum choleræ, et ipsum habent in cisti, quæ est applicata hepati : et quædam non habent applicatam hepati suo, sed in aliis locis. Quædam enim de genere quadrupedum generantium sibi similia, sicut cervus, equus, mulus, et cochi, quod vocatur vitulus maris, et quoddam genus porcorum quod vocatur vitulus maris, videntur fella sua habere in intestinis, propter quod intestina eorum sunt amarissima. Species autem cervi quæ Græce hahane vocatur, quam quidam doreadem esse dicunt, habet fel in auricula secundum opinionem multorum hominum expertorum in talibus. In auriculis enim suis invenitur humidum simile felli in colore, licet non sit adeo

liquidum sicut humidum fellis, sed vicinatur in spissitudine humido splenis.

Adhuc in capitibus omnium animalium est nervus unus, aut forte nervorum par unum sub lingua, qui dat motum et sensum linguae, et profundatur in linguam. In eo autem quod vicinatur spondili descendit propter longitudinem corporis, et quod vicinatur capiti, sunt nervi aut nervorum paria viginti numero, exeuntes in totum corpus ad movendum ipsum et sensificandum.

Amplius autem intestina cervi sunt fetida valde ex amaritudine fellis in eis respersa, et ideo non comeduntur a canibus, nisi sint valde famelici. Delphinus autem habet fel sicut omnes modi volatilium et piscium, et omne quadrupes et omne ovans : omnia enim hæc fel participant secundum majus et minus, sicut ante diximus. Non est semper in hepate, sed fortasse est aliquando in viis venarum mesaraicarum subtilium extensarum ab hepate ad intestina, sicut in piscibus expresse invenitur, qui Græco nomine asceher vocantur : et tunc cognoscitur hoc, quoniam viae illæ erunt fetidae et amare.

Aliquando autem fel est in ipsa intestini interiori superficie dispersum, et in hoc etiam alia diversificantur : quoniam aliquando est in intestino superiori quod portanario stomachi continuatur, et aliquando forte in medio quod dicitur jejunum, et aliquando in inferiori quod proportionatur ei, quod colon in homine vocatur. Nos enim de omnibus his loquimur secundum hominis intestina : hæc enim diversitas situs fellis, præcipue in genere invenitur volatilium : quoniam quædam illorum habent fel in ventre, hoc est, in intestino primo ventris, et quædam in intestino sequente, ut columbæ, coturnices, et hirundines, et genus passeris quod grinos Græce vocatur, et est passer croceus. Quædam etiam fel habent in hepate, sicut falconum genera. Quædam habent ipsum respersum in omnibus his, hoc est, in hepate, ventre, et

<--- Page Split --->

intestino inferiori involuto : quaedam autem habent in hepate et intestino primo, ut accipiter, et milvus.

Anpliusautemomnequadrupesge - nerunssibisimileanimal , habetrenesetvesicam : sedquadrupesovansnequerunoshabet , nequevesicam . Similiterautemgeneravolatiliumetpisciumreni - buscarentetvesica . Animaliumveroquadrupedumquaedamhabentrenes , utvitulusmarisquicochivocaturGræce : etrenesejussuntsimilesrenibusvaccæinliguraetdurissimi . Renesautemvaccæsuntsicutsintcompositiexpluribuspar - visrenibus , etsimilitersuntrenescochi .

Adhuc autem totum interius vaccæ æ restis secundum omne genus suum assinulatur proportionaliter interioribus vaccæ domesticæ. Et similiter est in aliis domesticis animalibus ad silvestria sibi proportionala, sicut proportionatur canis lupo, et porcus apro, et sic de aliis. Et situs quidem omnium istorum membrorum in omnibus animalibus, ut in communi dici potest, est unus. Cor enim in omnibus animalibus est positum in medio pectoris, præterquam in homine : quoniam cor hominis parumper declinat ad sinistram, sicut prædiximus. Pars autem acuta cordis declinat ad anterius pectoris in omnibus animalibus præterquam in piscibus : quoniam in illis pars cordis acuta est pendens versus superius ad partem capitis, ubi est motus branchorum. In piscibus enim exeunt quaedam viæ et arteriales a corde ad branchos, ita quod extenduntur ad utrumque branchorum : et illæ viæ in maximis piscibus sunt manifestæ, et sunt magnæ, et albæ, extensæ inter branchos et cor, et sunt in usu arteriarum cannæ tracheæ : quia per eas fit refrigerium cordi, non quidem per aquam usque ad cor pertingentem, sed per alterationem a frigiditate aquæ faetam ad spiritum qui est in viis illis. Tale enim et tantillum refrigerium sufficit non spirantibus et frigidis animalibus.

Amplius autem genera piscium non habent os stomachi, quod æsophagus vo-

catur, præterquam illa quorum stomachus multum distat a radice oris, sicut ea quæ vocantur Græcæ enchelis et branchoror : et apud nos talis piscis est, cujus venter est magnus et stomachus villosus omni genere villorum, qui apud nos vælre vocatur. In aliis autem non est diversæ compositionis os stomachi ab ipso stomacho, neque diversæ quantitatis : sed principium stomachi statim in eis continuatur radici oris ipsorum. Pisces enim habent stomachos parvos ut frequenter : et genera quidem piscium sicut et alia animalia habent hepar in dextra parte, quod forte in aliquibus eorum erit fissum in duo, sicut videtur esse in gallina fissum ab uno extremo in alterum, et forte erit continuum aut rotundum et latum. In fissa autem hepata habentibus aspiciens aliquis putabit aliquando duo fore hepata, cum tamen sit falsum : deceptio enim est ex fissura, sicut etiam frequenter accidit ex pulmonis fissura avium, quod propter fissuram duo esse putantur.

Splenauteminomnibussplenemha - bentibus , estinsinistrasecundumnatu - ræordinemetutilitatem , quamjamsu - pradeterminavimus . Situsenimrenuminhisquæreneshabent , similisestinomnibus . Siautemaliquandoinvenitursplenindextro , etheparinsinistro , hoceritdenaturæpeccatisetmirabilibusmonstris . Cannasimiliterinomnibuscannamhabentibus , conjungiturramifl - catapulmoni , cujusinferiusdetermina - bimusmodumsecundumqueminaliisestanimalibusabhomine . Meriautemquodæsophagusetorificiumeststoma - c h i , inomnibusipsumparticipantibusproceditextensumadventremperdia - phragma : ethæcestdispositioorissto - machiinomnibusquæhabentsimulme - rietstomachum . Nosenimjamantedi - ximus , quodmultagenerapiscium ' nonhabentosstomachi : sedipsestomachuseorumcumcapitibuseoruminradicefauciumapplicatusest , itaquodnunccaputeorumetventremsivestomachum

<--- Page Split --->

non est aliud continuans membrum, propter quod accidit piscibus magnis, quod cum subito festinant ad apprehendendum praedam et glutiendum, quod per os ejiciunt stomachum aliquando. Post ventrem autem sive stomachum, est intestinum quod portanario continuatur, et duodeno in homine proportionatur: et hoc in piscibus pervenit ad exitum cibi. In his dico piscibus qui ovant: quoniam illi intestina non habent involuta multa involutione. In quibusdam tamen una sola et parva revolutio duplicationem faciens invenitur: in multis autem omnino nulla.

Sic autem non est in quadrupedibus generantibus sibi similia et cornutis. Nulla enim illorum habent dentes anteriores in superiori mandubila: et quodlibet ipsorum habet quatuor ventres, in quibus cibus aliquam alterationem accipit digestionis : hoc enim ventrem vocamus. Et omne quod sic quatuor ventres habet, ruminans vocatur. Ruminare enim nihil aliud est, quam resumere ex primo ventre cibum ad iterandam masticationem : eo quod prima masticatio incomplete fuit celebrata. In talibus enim animalibus est meri quod accipit a parte oris valde amplum inferius, sicut saceus : et curvatur quidem versus partem in qua est pulmo, Deinde regyrat ad stomachum qui vocatur venter major, et ibi constringitur ad quantitatem superioris partis stomachi, et cum eo continuatur : et meri quidem duplices habet villos longos quidem ad glutiendum, et latitudinales ad rejiciendum, et sunt illi in interiori tunica ipsius meri : propter quod sine difficultate reddunt cibum ori ad ruminandum : quoniam propter dentium defectum primo durus masticari sufficienter non poterat, nisi mollificaretur prius et alteraretur in sacco ipsius meri; in quo repositus fuit. Post meri autem in omnibus animalibus talibus est stomachus, qui venter major vocatur, et pellis etiam, quae quidem pellis pars est inter meri et stomachum : interior

dico pellis est aspera et villosa, ut dura tenere et tangere possit sine sui nocumento. Inferius autem ad portanarium ventris majoris est alius venter applicatus majori ventri ad radicem portanarii, ex quo sugunt multæ mesaraicarum : et quia est ad quantitatem portanarii, ad quem est transitus cibi mollis, minor quam venter major, et quam meri. Et post hunc iterum est alius qui quidem inferius iterum non quidem immediate, sed mediante prædicto est post ventrem majorem : et ille est in quantitate tertii, et aliquando est major in quibusdam animalibus propter intestinum quod participant quædam ipsorum, et quædam non. Et ille quartus est ultimus et longus et involutus, ut ex multis ejus revolutionibus sufficienter trahere possint mesaraicae. Villosus etiam est in principio sui, et mollis et lenis ex parte fìcteris. Et post illum non est nisi intestinum a quo non trahitur cibus, sed est via exitus superfluitatum, quod longaon in homine proportionatur.

Hæc igitur est dispositio interiorum membrorum animalium carentium anterioribus dentibus in superiori mandibula, et habentium cornua in capitibus suis.

Animal autem habens dentes superius et inferius, unum solum habet ventrem qui est stomachus, qui unus dicitur non quidem in creatione quæ dissimilis est, sicut patet ex his quæ in primo libro digesta sunt : sed quia digestio in eo est unius modi et æqualis tractus ad mesaraicas : et venter hic dicitur stomachus cum omnibus dependentibus ab eo, in quibus est alteratio et digestio cibi : et talia sunt homo, leo, canis, ursus, lupus, et similia. Et post hunc ventrem habent intestina, quæ solum ad hoc sunt quod sint via exitus siccæ superfluitatis. Omnia enim a quibus tractus est alimenti, videntur in figura villorum esse ejusdem speciei, sed quantitate sunt differentia, tam inter se quam etiam inter diversa animalia.: quoniam venter in aliquibus

<--- Page Split --->

est major, sicut in porco, et urso, et in aliis est minor. Diversantur etiam ventres in figura et spissitudine substantiae et subtilitate ejusdem, sicut et intestinorum quae sunt via exitus stercoris diversantur in quantitate et flexuositate et involutione. Generaliter autem intestinum omnium animalium habentium dentes in utraque mandibula, est minus intestino carentium dentibus in superiori.

Adhuc autem nullum animal valde modici corporis, habet cornua nisi sit multipes. Scarabeus enim silvanus habet duo cornua in superiori parte capitis sui, quae habent ramos sicut cornua cervi, et movet ea ad tenendum sicut movet cancer manum suam, quae forfex a vulgo vocatur. Nullum etiam habet hoc intestinum quod rectum vocatur per quod est exitus superfluitatis, nisi dentes habeat in utraque mandibula.

dam autem aliis animalibus ventres similes habent.

CAPUT II.

De dispositione membrorum interiorum serpentium et piscium et avium.

Elephas autem habet intestinum involutum valde et villosum : et ideo inexpertes putant eum quatuor ventres habere, quorum quilibet habeat vicem stomachi : sed in veracitate non habet alium stomachum : totum enim suum interius est simile interiori porci. Sed hepar ejus in quadruplo majus est ad hepar bovis comparatum : et similiter majora sunt alia interiora sua residua praeter splenem, qui modicus est respectu sui corporis, eo quod est ossosum animal : et melancholia sua fere transit tota in suarum partium ossium nutrimentum.

Hæc autem fere eadem est dispositio ventris et intestini animalium : quæ quidem sunt quadrupedia et ovantia, sicut est species crocodili quæ vocatur tenchea, et crocodili species quæ hardon vocatur. Crocodili enim quoddam genus Arabice vocatur therasach : et ea quæ dicta sunt, species sunt ipsius. Tale etiam est animal lacerta, et sibi similia quadrupedia : quodlibet enim istorum unius modi habet ventrem. Et quædam quidem ventrem habent similem ventri porci, quæ-

Interiora vero et intestina serpentium in multis quidem sunt similia interioribus quadrupedum ovantium, et præcipue in interioribus lacertae : sed tamen serpens non habet testiculos intra vel extra, sed habet canales sive vias quæ suut similes viis seminalibus piscium : et matrices serpentium longæ sunt, in duo divisæ, sicut fere omnis animalis matrix dividitur. Alia vero interiora ejus fere similia sunt in interioribus lacertae : sed sunt longiora et strictiora, propter corporis sui arcitudinem et longitudinem. Canna autem pulmonis serpentium longissima est, et similiter stomachi eorum sunt longi valde : et extremum cannae superius est post os in inferiori parte aperture oris : et linguæ serpentium subtiles sunt et longæ et nigræ et fissæ in duo, et sunt acuta in extremitate, et ideo nimis protenduntur ante os ejus. Et in hoc convenit lingua cochi sive vituli marini : quia illa similiter est fissa. Venter

<--- Page Split --->

autem sive stomachus serpentis, est strictus et longus, et similiter intestino amplo quod assimilatur intestino canis, per quod exit stercus. Habet autem post ventrem sive stomachum, intestinum subtile, quod in una extremitate continuatur portanario sui stomachi, et in alia extremitate pertingit ad anum, per quem exeunt superfluitates stercoris ejus. Habet autem cor prope collum suum : et hoc est parvum longum in adspectu figuræ exterioris simile reni : propter quod quidam putaverunt, quod acumen cordis ejus ponatur in directo medii pectoris ejus ad anterius. Post cor autem in serpentibus est pulmo : et in eo sunt partes duræ ac si sint nervosæ, subtiles, involute, longe pendentes a corde : quoniam illæ sunt viæ ramorum arteriæ quæ pervenit in ipsum. Post pulmonem autem in dextra quidem parte est hepar : et etiam ipsum est longum extensum super ventrem suum. Splen autem serpentium est valde parvus et rotundus, similis spleni lacerte : et serpens habet fel simile felli piscium, et est super hepar. Fel autem viperæ est acutissimum, et maximæ virtutis ad abstergendum oculum : et est mirabile, quod in oculo non comparatur nocumento veneni sed salutari ad oculum purgandum. Quod autem dixi fel esse super hepar, est quidem verum in serpentibus magnis, sed in parvis est super intestinum.

Dentes autem serpentium sunt acuti et diversi, quasi non in uno ordine et figura existentes, et conjunguntur sicut dentes serræ, de quibus diximus superius : et testa capitis serpentium est os unum continuum solidum valde formatum sicut pyramis aliquantulum abscissa, et ab una parte involvitur in se sicut domus testudinis : sed involutio non durat nisi parum, et statim continuatur. Acutum autem hujus pyramidalis ossis ad os convertitur : et in basi ejus cerebrum ipsius, et non sunt in osse isto foveæ oculorum : sed viæ oculorum sunt per nervos per involutionem ossis ad ce-

rcbrum ipsius pertingentes. Et hanc capitis serpentis anatomiam ego ipse expertus sum.

Ab hoc autem osse descendunt spondiles usque ad caudæ extremitatem, et quasi continue diminuantur, et sunt auriculæ spondilium ejus valde modicæ. In his autem per longitudinem corporis sunt costæ insertæ valde multæ pares numero : quia in uno latere sunt tot quot sunt in alio : et sunt secundum numerum dierum mensis, hoc est triginta, et laxa junctura sunt ligatæ cum spondilibus, et sunt musculi apud quamlibet, et nervi a nucha ejus exeuntes : propter quod mobiles sunt hujusmodi costæ omnes : et utitur eis serpens tam in spiritualium suorum et nutritivorum armatura, quam etiam in usu pedum : rapit enim totum corpus motu illarum costarum. Sunt etiam qui dicunt, quod serpentium oculis accidit hoc quod accidit oculis hirundinum, quod videlicet cæcati per perforationem parvam rævertatur visus in eis, quando sunt juvenes. Constat autem quod caudæ serpentium et lacertarum recrescunt frequenter post abscissionem, sed non perveniunt ad longitudinem quam primo habuerunt.

Creatio autem ventris, hoc est stomachi et intestini serpentium, est similis creationi ventris et intestini piscium, et est de substantia duriori quam est nervosa. Est enim fere sicut substantia interioris tunicae arteriae : et hoc est ideo quia cibus durus non mollificatus in meri, descendit in ventrem talium animalium, et saepe collideretur nisi esset durus et fortis.

Adhuc autem calorem non contineret, sed vinceretur frigiditate circumstantis elementi nisi esset durus venter eorum. Dico autem similem esse ventrem serpentium ventri piscium, non solum creatione, sed etiam quia est unicus extensus in longum sicut venter piscium. Non enim diversificantur ventres modorum piscium, nisi in figura, et non in numero, aut creatione, nisi in paucis valde. In figura au-

<--- Page Split --->

tum dico, quoniam forte ipse venter aliquorum similis est in intestino et in aliis, sicut piscis qui Graece vocatur chrarhoros, qui piscis est ruminans, et non est notus in maribus et fluminibus nostris: hunc enim piscem oportet habere superius aliter figuratum ventrem quam alios, eo quod non fit ruminatio nisi villis latitudinalibus cibus in os reprojiciatur, et oportet cibum ante os superius stomachi reservatum esse.

Gcnera autem piscium et multa avium, proprium membrum inveniuntur habere, et hoc est quod habent ramos exeuntes a suis intestinis, tamquam unum intestinum in multa dividatur, sicut manus dividitur : et hoc invenitur in intestino salmonis, et in intestino piscis, qui similis est anguille, sed non est anguilla, sed brevior ea, et magnum habet hepar rotundum, qui apud nos vocatur alcute : et quidam vocant eum alrupte : quidam autem simpliciter ruptam vocant. Sed aves quarum intestina praedicto modo dividuntur, non sunt notae apud nos : sed rami isti sunt in avibus in parte inferiori cordis, tamquam sint in loco venae per quam cibus currit inter cor et hepar. In piscibus autem sunt in parte superiori intestinorum, et forte erunt multi sicut in salmone, et forte pauci sunt in quibusdam aliis. Multi autem piscium carent ramis illis, sed habent intestina indivisa, sicut et alia animalia.

Amplius autem in speciebus majorum avium est magna diversitas suorum interiorum, major quam sit in aliis animalibus, quae sub uno communi genere alia genera subalternantis continentur, sicut genera piscium, et quadrupedum, et hujusmodi. Quaedam enim hujus generis animalium habent in anteriori suo sub collo interius papam, quae est a quibusdam dicta struma, et a quibusdam vocatur vesicula, eo quod creatio ejus est ex tela nervali sicut vesica, sicut gallus, et columba, et perdix, et sperverius, et aliae hujusmodi aves : et creatio hujus pape est ex corio sive tela magna pro-

funda extensibili secundum extensionem cibi tumescentis': et in ipso continetur cibus indigestus. Et causa hujus est, quia stomachus talium avium est parvus, et aliquando spisse carnis et dure et non extensibilis, in quo non potest reponi cibus nisi prius amittat tumorem inflationis, sicut in gallina, et anse re.

Est autem haec papa in quibusdam avium parva et quasi rotunda, sicut in sperverio, et columba : in quibusdam autem permaxima ascendens in collo usque ad linguae radicem, sicut in anse re. Et quaedam est avis alba major quam cygnus, cujus extensio alarum excedit quantitatem extensionis brachiorum hominis in utraque parte : et haec habet papam rubeam exterius prominentem permaximae quantitatis, sicut sit magnus saccus, et continuatur ad radices linguae ejus, et est avis aquatica valde longi rostri. Extremum autem superius hujus pape in omnibus papam habentibus, est magis angustum quam inferius, ubi ad os stomachi superius continuatur : et post extremum superius continue amplificatur, et extremum inferius ejusdem pape stricius est aliquantulum, quam superius os stomachi : quod fit ne cibus ad stomachum cito crudus et intumescens descendat. Venter autem avium quarumdam sive stomachus creatur ex carne durissima fere inter omnes carnes omnium animalium, et interius operitur tunica dura valde et forti, eo quod frequenter dura permixta lapidibus in ipsum trajiciuntur, et laederetur a talibus si esset immunitus. Haec autem tunica faciliter excoriatur a stomacho ipsarum. Quaedam autem majorum avium, non habent papam, sed loco ejus habent meri amplum valde prominens ante collum. Aliquando autem non habent amplitudinem nisi in inferiori parte, ubi vicinatur stomacho ut in corvo, et ave quae guidem vel gaudes vocatur, quae secundum quosdam est falconum genus. Coturnices etiam habent illud quod ex membro vicinatur stomacho, latum, et similiter bubo, et

<--- Page Split --->

anser agrestis secundum omne genus suum, et aquosus anser similiter.

Amplius autem quidam modi specierum avium inveniuntur, qui habent stomachos et ventres: quorum in quibusdam partibus creatio est ex simili substantia sicut substantia pape. Quædam autem avium neutrum istorum habent: os enim stomachi sive meri non habent latum, et tamen non habent papam, sicut pica, et graculus. Habent autem loco hujus ventrem et stomachum longum: et hoc est præcipue avium parvarum sicut hirundinis et passeris. Tamen paucæ aves carent papa et latitudine meri respectu earum quæ habent eam. Quædam tamen habent longitudinem meri valde, sicut illæ quæ habent longum collum, sicut grus et ardea: et stomachus harum avium est humidus, quia et tales aves aquatice sunt, et ordinavit eis natura longum collum, ut per aquas ad locum cibi possint penetrare. Coturnices vero hoc habent proprium, quod et papam habent, et os stomachi latum et amplum. Intestinum autem volatilis quod subtus stomacho continuatur, est subtile strictum: et ejus involutio non est superius ubi attingit stomachum, sed inferius in quibusdam piscibus. Non enim in omnium modis est involutio intestini, sed in pluribus: et similiter est in quibusdam avibus, ut in gallo, et modis specierum anserum: et forte erit in multis avibus parvi corporis, sed parva est involutio illa, sicut est in passere.

De membris genitalibus animalium omnium secundum comparationem ad genitalia hominis.

Determinatis autem sic membris interioribus animalium et numero eorum, oportet tangere etiam modum membrorum generationis in ordine et serie sermonis libri istius, in quo intendimus comparare membra animalium membris hominum. Hoc autem testiculi sunt et vasa seminaria, sicut in antehabitis praenissum est. Ista enim quae sunt membra generationis, non in omnibus apparent extra, et praecipue in feminis: in his enim magis occultantur quam in maribus. Masculi etiam in istis membris multa diversitate diversificantur.

Oportet ergo primum scire, quod quædam animalium habentium sanguinem carent omnino testiculis: quædam autem masculina eorum habent testiculos intra in locis diversis corporum suorum: quoniam in quibusdam applicantur super spondilia renum, in quibusdam autem applicantur spondilibus ventris: in quibusdam autem suspensi extra absoluti ab applicatione ad aliquod membrum,

<--- Page Split --->

sed sunt per se. Eodem autem modo et virga in quibusdam animalibus est ligata ad ventrem, et in quibusdam est absoluta dependens, sicut in antehabitis diximus.

Adhuc autem habent etiam diversitatem in colli vesicae dispositione, quoniam quaedam animalia mingunt anterius, et quaedam mingunt posterius. Qua omnia in antehabitis dicta sunt.

Oportet autem scire, quod nullus modus piscium habet testiculos, neque aliquid eorum quae habent branchos, per quos per modum inspirationis attrahit et ejicit aquam: neque omnino aliquod genus serpentium: neque aliquod animal carens pedibus, et cum hoc generans sibi simile in utero suo, praeter delphinum, et cete, et hujusmodi, de quibus in praehabitis fecimus mentionem.

Genera vero volatilium habent testiculos applicatos spondili illi, qui dicitur spondilis renum in animali quod habet renes: et eodem modo habent dispositos testiculos quadrupedia ovantia, ut lacerta, et hardon, et hiricius marinus. Animal autem habens testiculos interius ad ventrem, est sicut delphinus, et cete, et balene quae calone Graece vocatur, et hujusmodi animalia his similia carentia pedibus, et generantia sibi similia in utero. Animal autem quadrupes generans sibi simile, interius habens testiculos, est sicut elephas. Animalia vero quae superius dudum diximus, testiculos habent a fine ventris pendentes, extra apparentes, ut in homine pendent testiculi. In quibusdam continuantur ad ventrem vel coxam et non sunt pendentes, sicut in porco, et apro.

Serpentium autem genera non habent omnino testiculos, sed habent duas vias sicut canales descendentes a loco diaphragmatis usque ad partem spondilium ubi deficiunt costae, et ibi concurrunt in unum orificium, quod est quidam porus, qui est aliquantulum supra anum, per quem est exitus superfluitatum apud spinam dorsi: et istae duae viae in tempore

luxuriationis et libidinis, sunt plena semine albo : quod quidem ex hoc manifestum est, quoniam quando exprimuntur ligno vel manu, statim exiens ex ipso manat albus humor, qui est semen maris, sicut in piscibus. Diversitas autem canalium istorum sive viarum, non apparet sensui, nisi per valde subtilem incisionem et anatomiam. Inferius autem diecmus dispositionem utriusque earum.

Generaliter autem omne ovans, habens duos vel quatuor pedes, habet duos testiculos applicatos spondili ad quem ligatur diaphragmate eodem : et hi quidem in quibusdam sunt albi, et in quibusdam sicut citrini, et in quibusdam apparet color ejus per se, et in quibusdam sunt cooperti et involuti pannis contextis ex quibusdam venis subtilibus quasi capillaribus : et canales sive meatus horum testiculorum per quos effluit sperma, concurrunt ad unum porum qui est directe supra anum, per quem est exitus superfluitatis stercoris. Et secundum hoc etiam diversificantur animalia : quoniam in quibusdam parvis non apparent : in magnis autem, sicut in anse re, et gallo, apparent manifeste : et aliquando non apparent hi testiculi tempore castitatis, et tempore coitus, quando implentur semine, apparent tumescentes. Viae autem ista testiculorum descendunt per spondilia retro, et applicantur sub ventre, et intestino per quod exit superfluitas. Ibi enim est magna vena a qua exeunt duae vena, quae sunt viae procedentes ad utrumque testiculorum, et hae asportant sperma quod maturatur in testiculis. Ista enim viae ab hac via procedentes, sunt etiam in piscibus secundum eamdem quam diximus dispositionem, praeter hoc quod non sunt terminatae ad testiculos, sed potius terminantur ad substantiam lactis ipsorum, quae distillat per venas illas, et in piscibus tempore coitus sunt plena semine albo, sicut praediximus : et quia tunc tument, ideo apparent tunc. Alio autem tempore cum contrahuntur,

<--- Page Split --->

ex nativitate sua latent. Similiter autem ante tempus coitus testiculi avium sunt parvi latentes, in tempore autem coitus magnificantur. Hoc autem praecipue ajparet in turturibus, et perdicibus : et haec est causa, quod multi opinati sunt turtures et perdices et quasdam alias aves testiculos in hyeme non habere.

Amplius autem testiculi quorumdam animalium interius sunt applicati apud ventrem suum, sicut delphini. Quorumdam autem testiculi sunt extra in ultimo ventris sui, et in aliis sunt aliquo modo simili dictorum animalium compositi et situati : nec est inter eos diversitas, nisi quia testiculi quorumdam sunt prominentes per se quasi distincti, et quorumdam animalium testiculi sunt in corio cooperiente eos. Et secundum hunc modum est dispositio testiculorum in omnibus animalibus gressibilibus, sibi simile generantibus : et ab arteria quae vocatur orthi descendentes exeunt duae via duorum ramorum ejusdem arteriae, et perveniunt ad extremum utriusque testiculorum, portantes eis virtutum cordis, et spiritus, et vitam. A renibus autem exeunt duo aliquando rami cujusdam venae quae sunt via sanguinis, et sunt plena sanguine, et portant eis nutrimentum, et semen quod in ipsis albescit testiculis. Viae autem quae exeunt ex orthi descendente, carent sanguine sufficienti ad nutrimentum : parum enim habent subiliis sanguinis, et multum de spiritu qui pulsat in ipsis.

Illis autem viis sic derivatis in testiculos, exit etiam ab uno extremo utriusque testiculi via venæ quæ est magis spissa et tumens, propter semen in ea conceptum, quam sit via veniens ad testiculos : est sicut sit nervosa magis spissa, ut diximus : et post exitum ortus sui in uno capite globi testicularis fit tortuosa revolvens se circa testiculum, donec venit ad illud caput testiculi : et similiter fit in secundo testiculo : et tunc ambæ egredientes de testiculis concurrunt ambæ duæ in capite virgæ et emit-

tunt semen in canalem urinæ. In radicautem virgæ vicinantur quidem et intrant in substantiam virgæ, et inflatione virgæ comprimuntur ad expressionem spermatis quod conceptum est in ipsis. Illæ autem duæ via quæ sic protenduntur a testiculis in substantiam virgæ, cooperiuntur tela una panniculari et colligantur : et ideo aliquis aspiciens et non distinguens eas subtiliter, forte opinabitur eas unam et eamdem esse viam, nisi distinguat divisione subtili inter eas. In istis autem duabus viis quæ sic exeunt a testiculis, minor est humiditas quæ vocatur seminalis, quam sit humiditas sanguinis clari et subtilis, quæ exit ab orthi, quæ est humiditas nutrimentalis et continua : eo quod multo minus unum quodquæ hoc ponit in semine quam in nutrimento. In viis vero istis quæ sic procedunt ad virgam, invenitur humiditas alba seminalis. Una autem via etiam exit a vesica per collum ejus, quod in radice virgæ incorporatur, et procedit ad superiorem partem virgæ, et per illam effunditur urina. Nos enim in superioribus ostendimus tres vias esse.

Quando abscinduntur testiculi, tunc contrahuntur viae illae quae veniunt ex testiculis, per quas est exitus spermatis. Aut etiam si forte contundantur testiculi animalium quando parvi sunt in juventute, tunc etiam viae illae concluduntur. Aliquando autem contingit hoc per ementulationem. Jam autem contingit castrari taurum, et subito post quasi in eadem hora cum vacca coivit, et vacca ab eo concepit et peperit. Quidam autem sacerdos in partibus Brabantiae deprehensus est cum duabus vitatis uxoribus ementulatus: postea cum utraque concubuit et in utramque, sicut ipsæ mulieres dixerunt, semen coitus projecit. Hoc autem profecto evenit ex hoc tam in tauro quam in clerico, quod jam a globis testium maturatum semen infusum erat canalibus prædictis, qui sunt inter globos et virgæ caput: et hoc semen postea per coitum exivit, et facta est materia con-

<--- Page Split --->

crptus, eo quod ante testium evulsionem in ipsis testibus fuerat maturatum. Est tamen difficilis quaestio, utrum testiculi necessarii sint ad impraegnationem et coitum, vel sint ad bene esse tantum : et haec in sequentibus subtiliter sunt determinanda.

Haec est igitur dispositio testiculorum animalium, et creatio diversitatis et situs ipsorum.

CAPUT IV.

De diversitate matricum animalium generantium vel ovantium.

Matrices autem animalium diversantur valde, et non tantum in generantibus sibi simile, sed etiam in ovantibus : et jam quidem in anatomia matricis diximus, quod cornua quae sunt superiores matricum extremitates, in duo distinguuntur, ita quod si matrix excoriaretur ab exteriori tunica, viderentur esse duae matrices ad unum os vulvae applicatae. Una autem suarum distinctionum inferius tendit in dextrum, et altera in sinistrum versus utrumque illion : et capita istarum distinctionum inferius continuata sunt ad unum interius orificium, et similiter orificia earumdem distinctionum.

Orificium enim matricis est sicut canna vacua concava : et hoc est quod vocatur collum vulva : et creatio ejus est ex carne nervosa, propter quod est sensibilis delectationis valde : et hoc etiam in multis animalibus est fissum in duo in superiori suo. Non autem hoc dicimus, nisi quia quamvis in multis animalibus sit distinctum in duo orificium secunda cannae de quo diximus, cum haec fissura tendit tantum versus superius ad thalamos matricis, et inferius junctum est, sicut narrabimus inferius. Generaliter igitur omnes matrices animalium generantium sibi simile, habentium duos aut quatuor pedes,sunt sub pariete disposita versus ossa illorum, ut in mulieribus et feminis canum, et porcorum, equorum, et taurorum, et omnium cornua habentium. Omnia enim in hoc haec animalia conveniunt: et matrices eorum habent super sua extrema qua vocantur cornua matricis, involutiones et tortuositates rugosas.

Matrices autem eorum quae ovant, extra se emittentia ipsa ova, diversificantur valde : matrices enim cujuslibet volatilis disponuntur sub pariete diaphragmatis superius apud dorsum. Matrices autem piscium disponuntur in inferiori ventris sui. Et hujus signum est, quod locus qui vulgariter vocatur basis ovorum, est adhaerens dorso in gallinis. Piscium autem matrices plena ovis inveniuntur in inferiori totius longitudinis ventris sui protense, sicut etiam in inferiori ventris disponuntur matrices, duos aut quatuor pedes habentium generantium sibi simile animal : quia ibi tendunt ad os vulva. Matrices autem piscium sunt subtiles longae ex tela nervali : et quia partes matricum piscium sunt longae, sibi continue applicatae, putantur non habere distinctionem in duo, et ova putantur esse in vase uno. Non tamen est sicut dicit opinio accepta per sensum : sed sunt ova distincta in duabus partibus matricis dextra et sinistra : et ideo cum coquuntur, distinguuntur in duas acies per medium

<--- Page Split --->

divisa : distinguuntur etiam per multas partes propter divisas pellicularum matricis intersectiones. Matrices vero volatilium generantium, habent cannas inferius quae creantur ex carne durissima, ut sustinere possint testas ovorum : et alia pars ejusdem canna quae est versus parietem, est ex tela subtili valde ne parietem impingat et runpat : et illa quidem tela apparet esse secundum dispositionem dictam in magnis avibus : et si aliquis insufflaverit inferius collum matricis quod cannae assimilatur, et quod est collum vulvae, intumescit et inflatur tela matricis usque ad diaphragma. In parvis autem avibus non adeo apparet.

Hæc igitur est dispositio matricum in quadrupedibus ovantibus, ut sunt lacertæ, et ranae, et hujusmodi. Horum enim omnium inferiora colla matricum creantur ex carne nervosa, et ova quae sunt in eis, sunt in duo distincta protensa superius versus parietem : ita tamen, quod sunt sub ipso pariete.

Animalia vero bipedia, et interius quidem ovantia, et parientia extra animal cum testa emissum, habent etiam matrices distinctas in duo : et sunt amba distinctiones incipientes sub pariete, et ita continue descendentes, sicut in generibus ovantium quae sunt volatilium : et ova eorum in superiori parte sunt duarum distinctionum, similiter aliis versus parietem : sed ampliantur continuo matrices eorum descendentes, et ideo superius quidem in talibus conceptum formatur in omni, quod cum descendit, ad amplitudinem inferiorem erumpit, et fit animal factum cum calore uteri : et tunc enititur matrix simul testam ovi, et animal formatum : et hoc est manifestum in omnibus animalibus, quorum genus in Graeco halae vocatur, quod sonat apud nos viperus : et in generibus celeti qui sunt pisces serpentini, sicut in praehabitis diximus. Celeon enim quod est genus celeti, non vocamus nisi animal marinum, quod habet duos pedes et auriculas, et est longum sicut serpens,

et generat animal sibi simile ex utero, quod a principio in quo conceptum fuit formatur.

Hæc autem diversitas matricum animalium quam diximus, per subtilitatem apparet anatomiae.

In matricibus autem generum serpentium, est etiam diversitas tam ad matrices animalium aliorum, quam ad se invicem in genere suo. Omnia autem genera serpentium faciunt ova præter tyrum, ut dicit Aristoteles: et est corrupta sua littera, quia ille qui verus tyrus est, notus est apud nos, et fit ex ipso tyriaca, et facit ova. Sed serpens qui generat animal, est vipera, 'quæ etiam sæpe cum uterus ejus comprimitur, enititur animalia duo, vel unum, et aliquando plura : et hic serpens primo in superiori sua matricis con cipit ova : deinde calore uteri ex ovo efficitur animal, antequam ex utero egrediatur : et ideo suæ matricis creatio similis est creationi matricis animalis marini, quod prius celeti appellavimus, in longitudine et strictura superiori et amplitudine inferiori. Matrix autem serpentium est longa secundum dispositionem corporis serpentini : et matrix quidem serpentis incipit ex parte inferiori, et procedit superius in utraque parte spinae dorsi serpentis : et utraque partium matricis est similis cuidam viae sive canali, quæ procedit a parte diaphragmatis : et in ea sunt ova posila secundum acies in utraque parte : et cum serpens ovat, non ovat omnia simul continue. Matrix vero serpentium ovantium simul interius et exterius est supra ventrem, sicut matrix piscium : generantium autem animalia, est prope spondilia : ovantium autem intra et generantium animal extra, media est inter duas : pars enim matricis illius in qua est animal, est prope spondilia, et pars a qua primus est exitus ovi, quæ est locus ovorum, est supra intestinum.

In creatione autem matricum est etiam alia diversitas : quoniam animalia habentia cornua, et carentia dentibus su-

<--- Page Split --->

prioribus anterioribus, habent in matribibus venas multas apparentes et tumnescentes, quando fuerint impregnata : et similiter quaedam animalia habentia dentes in utraque mandibula, sicut mus, et vespertilio, et sibi similia : et habentia pedes, habent lenes matrices : et addilamenta quae sunt in eis, sunt depen-

dentia ab ipsa matrice sicut partes ejus, et non sunt partes fortioris venæ vel ra morum ejus quæ venit ad matricem, sicut diximus in anatomia matricis. Scias autem, quod omne animal pingue, minus habet seminis,quam aliud propter frigiditatem adipis sui. De his autem inferius exsequemur.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS