TRACTATUS I
De manifestis membris.
CAPUT I.
De convenientia quae est superioribus membris capitis, colli, et pectoris.
Nos ad hoc in libro praemisso diligenter posuimus modum compositionis membrorum omnium quae sunt in homine, et regimen vitae quod est in ipsis secundum naturam, ut ad ipsa referamus
membra omnium aliorum, et ex ipsis intelligamus regimen vitae eorum, et nutrimentum, et generationem. Tunc enim perfectam habebimus scientiam de animalibus.
Primo autem comparabimus membra manifesta, ostendentes quae habent membra proportionata membris manifestis hominum, et quae non habent.
Dicamus igitur, quod quaedam membra animalium exteriora sunt consimilia, et quaedam diversificantur valde. Consimilia autem dicimus quae multum conformem habent figuram, licet non omnino sint figurae ejusdem : et hoc modo consimilia sunt in membris quaecumque ad unum genus sunt, sicut equus, et asinus, et equicervus, et hujusmodi. Quae autem multum diversificantur secundum modum sui generis communis, et membra habent in figura mul-
<--- Page Split --->
tum diversa. Hæc enim diversitas est in diversitate convenientiae in figura membromum, nisi forte sit animal pluribus et distantibus generibus animalium communicans, sicut equicervus. Illud enim tunc in figura membrorum aliquorum convenientiam habet cum utroque genere. Sicut enim in sequentibus determinabitur, natura non facit distantia genera, nisi faciat aliquid medium inter ea : quia natura non transit de extremo in extremum nisi per medium.
Est autem quoddam genus in quo plurima communicant, et hoc est animal quadrupes generans animal sibi simile : et quæcumque in hoc genere conveniunt, ex membris quæ proportionantur membris animalium habent caput et collum. Sed membra capitis eorum in forma diversa sunt secundum unamquamque speciem conjunctam in genere isto. Leo enim est unum talium animalium, et os colli sui non componitur ex spondilibus flexibilibus annulosis sicut ossa aliorum animalium, quorum os colli componitur ex spondilibus colli : et cum in hoc differat ab aliis, tamen tota corporis ejus dispositio interior convenit cum corpore interioris canis. In his ergo membris quæ sunt in dicto genere, proportionem habent ad capitis membra quæ sunt in homine.
Amplius autem ejusdem generis existentia animalia, quæ sunt videlicet quadrupedia generantia sibi similia, loco manuum hominis habent pedes anterius : et quodcumque illorum fissi pedis est, anterius habet quamdam digitorum similitudinem, et in multis suis operibus utitur eis loco manuum hominis : et convenit etiam in hoc quod pes sinister in talibus animalibus non est absolutus, neque levis motus, sed ligatus et quasi tractus post alium, sicut neque manus sinistra absoluta est, et gravis motus est in homine.
Ab hac tamen generalitate excipitur elephas : quia ille non utitur pede anteriori pro manu, sed potius proboscide
sua : et hoc est ideo, quia non habet omnino fissum pedem anterius, nec omnino digitos pedis solutos. Pedes etiam anteriores elephantis multo sunt majores posterioribus, quia potius sunt ad sustinendam molem corporis quam ad operandum cum eis. Sustinere enim corporis anterius fuit magis necessarium in corpore elephantis : et ideo confortavit membra natura ad hoc, et fecit aliud membrum quod est proboscis, quod sit ibi loco manus : et quia fissum, loco digitorum, potius est ad figendum pedem aut ad subtiliter operandum, quam ad sustinendum, ideo conjuncti digitos in pede elephantis, quia ex pondere corporis satis infigitur, et non indiguit ad hoc fissura digitorum, sed confortavit sustentationem pedis ex conjunctione digitorum. Ex eadem causa est, quod duo parva cahab sive duos parvos calcaneos habet respectu magnitudinis pedis sui. Diximus enim in libro primo, quod calcaneus fit principaliter propter pedis fixionem : et hoc non multum natura indiguit in elephante, et ideo fecit parvos. Animalia enim quadrupedia generantia sibi similia, fissos pedes habentia, in quolibet anteriorum pedum habent duos calcaneos, non inferius in pede sitos, sed superius in parte cruris intrinseca, in loco in quo flectuntur digiti pedis : et sunt duæ parvæ ungulæ retrorsum porrectæ, quæ nimiam pedis acuti impediunt profundationem, quia illa impediret motum voluntarium animalis. Magnitudine igitur in elephante non indiguit, ex quo anterior pes magnus et latior aliis fuit, sicut jam diximus : sed potius impedimentum generasset ex gravitate, si fuisset magnus. Oportuit tamen esse aliquantulum, quia calcaneum talibus animalibus fecit propter duo opera, quorum unum est quod diximus. Aliud autem est, quia posuit in eis calcaneos ex opposito flexionis digitorum pedis, ne nimia fiat flexio et frangantur articuli ex pondere : sicut in homine posuit limen super genu, et ideo geminavit in tali-
<--- Page Split --->
bus calcaneum propter digitos plures, aut ad minus duos, quia ibi conveniunt, ut uterque habeat suum limen, et quoad hoc indiguit elephas calcaneo, sed parvo : quia parvus magis aptus est ad resistendum flexioni, ita tamen quod necrssariam flexionem non impediat. Cujus signum est, quia etiam in homine limen genu est valde parvum.
Amplius autem differentia est in cahab animalium fissum pedem habentium. Quoniam illa quae in plura pedem findunt, et ungulam sive sotalarem corneum non habent, sed ungues habent acutos, sicut leo, canis, lupus, et cattus, et hujusmodi, habent cahab sine ungue et ungula: et est quaedam additatio cartilaginis et duri corii posita ex opposito contra membrum in quo digiti ad arundinem cruris conjunguntur superiori conjunctione, quae respondent rascetae in hominibus, per quae postea pecten emissum dividitur in digitos. In his autem quae in duo findunt pedem, quae ungulam corneam habent, quae etiam proprie vocantur ungulam dividentia, sunt calcanei duo ungulati, quorum acumen posterius pedis tenet versus terram, sicut diximus. Equus autem et asinus nihil horum habet, eo quod latum suum non dividit, sed simplex habet cahab pilis aliquantulum longioribus protectum in loco ubi incipit pedis rascetae suae flexio.
Elephas autem qui pede pro manu uti non potuit, habet calceum longum ante nasum qui probosci vocatur : et utitur illa loco manus quae est in hominibus : hac enim accipit cibaria et ponit in os suum : et similiter quoniam est animal multum domesticabile, per eamdem proboscidem porrigit domino suo quod volucrit dominus suus qui eum instruxit. Est enim animal plusquam aliud disciplinae cujusdam perceptibile. Per hanc etiam eradicat arbores : et cum natat in aqua, inspirando haurit ipsum plenum aqua, et ejicit super venatorem vel super circumstantes, et generaliter pugnat in co et facit caetera manus opera cum eo-
dem membro. Proboscis autem illa est ex cartilagine ut sit media inter os et carnem, quo flecti possit, et tamen resistere duris apprehensis et nocumentis incurrentibus. In his ergo elephas differt ab aliis, quod non utitur pede anteriori loco manus, sed in hoc convenit cum aliis, quod habet ligatam partem sinistram et non expeditam sicut dextram.
Non enim est aliquod animal notum nobis, quod adeo expedite utatur sinistra sicut dextra, praeter solum hominem, in quo aliquando contingit quod efficitur ambidexter ex multo calore cordis in sinistro, et hepatis in dextro latere, et praecipue quando a superioribus splen multum descendit remotus. Aliquando autem contingit, quod aliquis homo sinistra utitur pro dextra, et dextra pro sinistra, quando videlicet tam cor quam hepar virtutes suas mittunt in sinistrum latus, et removentur a dextro : altera duarum causarum, quod videlicet aut ambo in latere sinistro sunt, aut hepar quidem in dextro existens latere propter cooperturam spissam girbi et aliorum panniculorum, non transmittit virtutem suam in dextrum latus : sed virtus sua sub operculis illis redundat in latus sinistrum. Contingit autem hoc aliquando per accidens praeter dictas causas quae sunt naturales : et hoc est quando aliquis a puero multa exercet motu sinistro. Ex hoc enim calefit pars illa, et attrahit nutrimentum et spiritum et calorem plusquam alia.
Haec igitur est convenientia dicti generis animalium in capite, et collo, et pedibus anterioribus cum homine. Generaliter omne animal secundum totam communitatem animalis habet aliquando membrum, quod aut est pectus sicut est pectus hominis, aut est loco illius et habet convenientiam cum ipso. Oportet enim necessario aliquam esse sedem cordis unde fluit vita et spiritus animalis : et quodcumque illud est, hoc in virtutibus talibus convenit cum pectore hominis.
<--- Page Split --->
Non enim semper hoc membrum pectori hominis assimilatur in figurarum lineationibus : quoniam homo est lati corporis, alia vero animalia sunt pectoris stricti. Nature enim opus, sicut saepius diximus, est opus intelligentiae sapientissimae, quae unumquodque facit modo convenientiori : et cum homo rectus incedat, dilatavus pectus hominis natura ad spiritualium ampliationem. Alia autem cum parva sint, acuunt in terram pectus, ne nimia sit distantia pedum anteriorum corpus portantium : ex hoc enim surgeret lassitudo et motus difficultas, eo quod tota corporis gravitas esset in medio, et non esset directe super suum fulcimentum.
Unum autem pectoris membrum manifestum est mamilla, quam solus homo habet ante pectus suum, et hominis quaedam similitudines, sicut est simia, et pygmeus, et alia quaedam animalia homini similia, de quibus inferius loquemur : haec enim fere omnia mammas habent anterius in pectore : sed cum elephas licet non conveniat cum homine in loco mamillarum, convenit tamen etiam numero, quia duas habet.
CAPUT II.
De membris manifestis exterioribus corporis pertinentibus ad motum, et de aliis quae comparantur ad membra hominis, praeter caput et collum et peclus, et praecipue de ungula et cornu et pilo.
Adhuc autem elephas duas habet mamillas sicut homo mas : sed nondum visum est apud nos quod aliquod animal habens indivisum pedem in corneo sotulari, sicut masculus habeat mamillam nisi in colore et quantitate valde similetur matri : quidam enim equi mares valde matribus similes inventi sunt mamillam habere, sed raro. De his autem infra tractabitur.
Membra quae consequuntur in manifesto corporis, sunt sicut pedes posteriores, de quibus loquendum est propter convenientiam quam habent ad pedes anteriores.
Dicamus igitur, quod in pluribus flexio pedum anteriorum et posteriorum animalium e converso flexioni manuum et pedum hominis. Licet enim in habendo quatuor istas extremitates cum homine communicent, differunt tamen in flectendo eas e converso quo flectit eas homo, praeter elephantem : et forte ista flexiones diversificantur in diversis animalibus in modo qui ut in multis non est notus, praecipue in parvis animalibus, de quibus hic non loquimur. Animalia enim quadrupedia sibi similia generantia, pedes anteriores in poplite et rasceta flexiones incurvant ad interius et pedem recurvant ad interius versus ventrem : flexio-
<--- Page Split --->
nwn autem poplitis posteriorum crurium convertunt ad dextram retrorsum, et pedem curvant ad interiora versus ventrem. Aliter enim quatuor pedibus moveri non possent : quia posteriores pedes longum pedis convertunt interius, qui facti sunt ad impingendum posterius : et ideo curvatura poplitis curvata est extra posterius. Anteriores autem ad vehendum anterius in motu, et ideo convertunt longum pedis anterius, et curvaturam poplitis similiter. Quia in illa est virtus processiva pedis : et hujus simile est in navi et remis et gubernaculo. Remi enim ulteriorant navem et transmovent eam anterius in navi : sed gubernaculum posterius propter usum gubernandi impingit posterius. Sic enim optime fit motus quadrupedis. Homo autem flectit cubitos ad posterius et exterius, et curvat brachium ad anterius et interius versus pectus : quia hoc competit operationi quæ tota est versus anterius hominis, et versus interius ejus ad os et pectus. Poplitem autem curvat ad anterius, et crus ad posterius : quia hoc convenit ambulationi, sicut patet ex his quæ in primo libro de utilitate et anatomia membrorum dicta sunt.
Elephas autem non habet aliquem istorum modorum : sedet enim et flectit pedes anteriores fere sicut animalia quadrupedia : sed pedes posterius fere flectit sicut homo : sed simul nequit flectere omnes extremitates propter pondus sui corporis, sed pro diversitate temporum fulcitur super latus dextrum et sinistrum, appodiatus parieti aut arbori forti, et sic quiescit et dormit stante corpore : nec offenduntur in hoc crura quæ fortissima facta sunt ad sustinendum, sicut diximus in antehabitis.
Alia autem quadrupedia non ex utero generantia sibi similia, sed ovantia, sicut lacerta, et genus crocodili quod Graece hardon vocatur, et habet in toto convenientiam cum figura lacertæ, nisi quod caudam non habet omnino rotundam, et habet pinnulas in cauda ad natandum, et
est multum magnæ quantitatis. Similiter autem animal quod dicitur haraba Arabice, habet omnes pedes anteriores breves, et cubitum quidem curvat ad interius posterius, sed pedes porrigit et flectit ad anterius extra : quia ista flexio competit natationi et apprehensioni, sicut et in homine est flexio brachiorum et manuum. Declinant autem omnia ista pedes suos modicum extra ad latus propter pondus pectoris et ventris, quod est in medio latum et ponderosum.
Hunc autem modum flexionis omne animal multipes imitatur, sicut apis, et musca, et inauris, et multa alia propter eamdem causam. Omnia enim talia malæ sunt ambulationis. Si qua autem talium sunt multum velocia, ut formica, et aranea pedes habens sub pectore conjunctos, quasi ad eamdem pyxidem : et ideo sunt velociora, sed cum hoc flexuras poplitum suorum ad silvestre lateris convertunt. Homo autem tam manus quam pedes a cubito et articulo rascetæ quidem in manibus, et a talo in pedibus, flectit ad anterius. In flexione autem manuum ad anterius, modicum declinat versus pectus, cujus causam et modum jam in primo libro assignavimus. Nullum autem omnino animal est, quod anteriores et posteriores extremitates flectat ad posterius, quia per istam flexionem proveniret casus animalis, et non motus. Flexio autem adjutorii dicitur quæ est in junctura cubiti et pedis : homo enim has duas juncturas flectit per contrarium modum flexioni aliorum membrorum. Flexio enim cubiti est ad posterius, et similiter flexio coxæ quæ est in osse femoris : sed poplitem flectit sicut adjutorium. Generaliter autem omne animal habens juncturas laxas adjutorii apud humeros, flectit adjutorium contrario modo aliis conjuncturis extremitatum suarum : et hoc secundum similitudinem est in omni volatili, quod flexuram poplitis pedis curvat ad posterius, et adjutorium alæ quæ est loco manuum, curvat ad anterius in ascella.
<--- Page Split --->
Animal autem marinum quod dicitur cochi, de quo diximus superius, est sicut quadrupes transversum naturaliter : quia pedes anteriores sunt conculcati super humeros suos, ita quod impediuntur a motu proprio, sed habent motum gyrationis humerorum suorum : et illius pedes assimilantur manibus, quia in figura sunt sicut manus bestiolarum quarumdam quæ conveniunt in genere muris, habent enim pedes ejus quinque digitos sicut pedes muris, et in quolibet digito sunt tres juncturæ flexibiles : et in extremitate cujuslibet digiti est ungula modica sicut in genere murium. Similiter autem pedes sui posteriores habent quinque digitos, et habet quilibet proprias juncturas et ungulas : et flexio digitorum anteriorum in figura pedum suorum in aliquo similis est caudæ piscium, quia per eos se gubernant in natando.
Secundum diversitatem autem membromur motivorum diversificatur etiam motus animalium. Quæcumque enim sunt perfectiora inter animalia, in ambulando præponunt pedem dextrum, nisi ex præmeditatione vel casu fiat contrarium, sicut homo, et leo, et elephas. Propter quod etiam dextra dicitur principium motus localis processivi. Quæcumque imperfectiora sunt, et cor eorum et hepar vel membra quæ sunt loco istorum declinant ad sinistram, hæc ambulando præponunt pedem sinistrum. Ex his autem quæ præponunt dextrum præcipue sunt leo et camelus, præcipue ille qui est Arabicus : hic enim imperfectior est aliis camelis.
Amplius autem a pluribus animalibus quadrupedibus habetur cauda : ea enim quæ non videntur habere caudam, pro certo habent caudam, sed parvam, et curtam, sicut cochi de quo diximus. Hic enim habet curtam caudam, quæ est cauda sicut cervi et capreoli et leporis. Carentium autem cauda quæ sunt in figura simiarum, quoad hoc inferius declarabimus dispositionem.
Adhuc autem omnia quadrupedia no-
bis nota sunt pilosa in tolo corpore, nec aliquod eorum est discoopertum in toto corpore et tardum sicut homo, excepto quod caput hominis est pilosum et habens multos et longos pilos. Sed in corpore alio nascitur aut nudatus a pilis, aut cum brevibus pilis et paucis. Ea tamen quæ repunt et sunt quadrupedia sicut lacerta et crocodilus, sunt habentia nuda corpora, sed habent corpora squamosa et duri corii et rugosi.
Amplius autem quorumlibet animalium pilosorum caput est anterius in facie pilosum multorum pilorum : quod tamen posterius est paucorum pilorum et breviorum, præter hominem, cujus caput e converso se habet in pilositate.
Adhuc autem in palpebris hominis sunt pili et sub ascellis et in pectine. Alia autem animalia non plus habent de pilositate in dictis locis quam in aliis, nisi in palpebris suis superioribus. In inferioribus enim non habent, licet quibusdam forte ex aliquo accidente oriantur aliqui pili in palpebra inferiori.
Adhuc autem quædam animalia quadrupedia pilosa sunt secundum universum corpus suum, ut porcus, ursus, et canis, lupus, vulpes, et hujusmodi. Quædam autem multum sunt pilosa longis pilis in partibus quæ vicinantur anteriori parti colli. In his enim habent longos et multos crines, sicut leo masculus. Quædam autem in partibus vicinis superiori parti colli sunt pilosa longis pilis, a superiori parte capitis usque ad spatularum extremitatem per totum collum, sicut habentia jubes, ut equus, et mulus, et quoddam genus bovis agrestris.
Amplius autem quædam agrestia animalia quadrupedia habent cornua tortuosa curva valde, et sunt longorum pilorum, sicut vaccæ agrestes montanæ. Sed apud nos hoc modo habent cornua sicut uncus capræ montanæ silvestres, quæ apud linguam nostram genezon vocantur, et animal quod dicitur equicervus, quod animal dicit Avicenna esse vaccam quæ nascitur in terra Parthorum. Et fe-
<--- Page Split --->
m in a quidem in hoc genere non habet corrua, et est quantitatis cervi, et habet duras crines fere sicut sus, ita quod setaero liunt de crinibus, sicut de setis porcorum de quibus pectitur linum, et quibus quidam pectunt capita sua. Pili enim longi sunt in extremitate spatularum ejus, et inveniuntur etiam ista vacae in tinca in provincia qua dicitur Phasidusi, et contra terram vocatam Arantas, quem est terra Parthorum. In silvestribus uniu illarum terrarum manent vacae agrestes multa et multorum. In terris autem nobis notis nota manent hujismodi vacae in Sclavia et Ungaria versus terras Comanorum et Sclavorum in silvis maximis. Scias autem, quod secundum veritatem equicervus est notus valde apud nos, et est in figura cervi, sed altior est et vocatur aprilent : et quidam domesticant eum apud nos, et equitant eum uno die tantum quantum equitari potest equus in tribus diebus.
Inter agrestia autem animalia et domestica in genere boum diversitas est talis, qualis est inter porcium agrestem et domesticum, quae ejusdem speciei et figure esse videntur. Fere enim omne animal domesticum invenitur etiam agreste. Inveniuntur enim in genere boum nigri magni, qui bubali a quibusdam vocantur, et apud nos vocantur voesent : et isti sunt fortes valde, ita quod ventilant cornibus hominem et equum simul, et fere adaequatur quantitati magni dextrarii : et facies illorum boum aliquantulum declinat inferius, ita quod eminentiam habent super mediam lineam descendentem inter oculos : et declinatio arcus illius est versus os, et versus frontem declinatio alia et elevatio in medio, et cornua habent maxima incurvata posterius, ut cum eis possint ventilare : et sunt multa genera in hoc genere. Quadam enim habent cornua alta longa et magna, et quaedam habent brevia spissa et fortissima. Et haec genera sunt nota apud Sclavos et Ungaros et in Alemania in ea parte ubi Sclaviam et Unga-
riam attingit. Cornua vero equicervi similia sunt cornibus hinnuli. Est enim solidum ramosum, sicut cornu cervi vel hinnuli. Sed stipes unde procedunt rami, differt a stipite cornu cervi. Quia stipes cornu cervi est rotundus. Stipes autem cornu equicervi, est latus et tenuis sicut asser, et in fine asseris multos simul ejicit ramos. Pili autem caude animalium de quibus diximus superius, diversi sunt in multitudine et paucitate et parvitate et longitudine sive magnitudine.
Cameli vero habent membrum proprium, quod non habent alia animalia : et haec est gibbositas dorsi sui : et quidam cameli habent gibbum unum, et quidam duos qui nascuntur in loco qui dicitur Bubaci. Et feminae cameloruti quatuor habent mamillas sicut vaccae, hoc est, quatuor conos sive papulas mamillarum : sed caude camelorum sunt sicut caude asinorum : et eorum virge conversae sunt posterius per conversum modum omnium animalium : et in qualibet crurium suorum est genu unum anterius, et in utroque pede est cahab sive calcaneus, et hoc est simile calcaneo vacce : et est calcaneus ejus parvus respectu totius corporis ejus : et ipse totus camelus est turpis aspectus. Adhuc autem pedes camelorum fissi sunt in duo, et carent dentibus in mandibula superiori. Posterius autem in suis pedibus est aliquanta fissura. Sed digitos fissos in illis pedibus conjungit corium, sicut quod est inter digitos anseris divisos. Sub pede autem suo est planta multae carnositatis sicut in planta ursi : propter quod cum vehere debent onera in remotas terras per asperas vias, parantur eis calcei de corio forti, ut auferatur a pedibus eorum dolor attritionis ex itinere.
Pedes enim omnium aliorum quadrupedum, creati sunt ex ossibus plurimis et nervis fortibus et pauca carne, et animalium bipedum similiter praeter solum hominem : et ideo non ita ex labore vie atteruntur pedes eorum sicut cameli et
<--- Page Split --->
hominis. Similiter autem se habent pedes volatilium. Sunt autem paucæ carnis et multorum ossium et nervorum : maxime autem si pes dicatur totum instrumentum motus processivi, tunc homo habet pedes multum carnosos in coxa et tibia. Solus autem homo habet inter animalia nota tibias carnosas.
Amplius autem quaedam animalia tam quadrupedia quam bipedia, habent fissuram pectinis manuum et pedum in multos digitos, sicut homo inter bipedia, et leo et leopardus qui Græce sehed vocatur, inter quadrupedia, et multa sunt his similia.
Quædam autem non dividunt pedes nisi in duo, quæ vocantur dividentia ungulam, et in utroque dividente habent corneam ungulam, quæ est sicut sotularis, ut capra, ovis, cervus, et equus aquaticus sive fluvialis.
Quædam autem quæ non sunt fissi pedis, habent in extremo pedis sui soleas carneas, sicut equus, et asinus, et his similia. In hoc autem modo pedis diversatur genus porcorum : quoniam porci qui sunt in regione quæ dicitur Lareacotina et in aliis quibusdam regionibus, non habent fissum pedem neque fissam ungulam, sed soleam unam habent in pede indivisam : et hi inveniuntur in Flandria juxta mare apud nos, et in aliis locis dividunt ungulam, et habent duos sotulares pro duabus ungulis. Et est generale, quod quodlibet animal fissi pedis anterius est fissi pedis posterius. Et si anterius est continui et indivisi pedis, est etiam posterius continui et indivisi pedis. Avicenna autem dicit, quod quidam cameli sunt fissi pedis, sicut supra dictum est : quidam autem continui, sicut equus habet continuum pedem.
ungulam continuam, sicut asinus Indicus, qui non habet nisi unicum cornu in fronte, qui a quibusdam vocatur rhinoceros, et est animal valde crudele. Alii autem dicunt, quod hoc non est rhinoceros sive unicornis, sed potius animal quod quidam Arabice vocant archa : et est rhinoceros, et habet unum cornu quasi in nare, et dividit ungulam sicut taurus, et habet duo cahab in pedibus sicut findentia ungulam. Porcus vero diversatur in fissura ungularum, sicut prædiximus.
Adhuc autem in pedibus plurium animalium fisse ungulae sunt duo cahab sive calcanei. Sed numquam invenitur animal fissi pedis in digitos multos, habens calcaneum corneum, aut etiam post pedem retro porrectum propter pedis fissionem, prater hominem solum. Animal enim quoddam quod honchia Græce vocatur, est in multa findens pedem, et habet cum hoc in inferiori pedis quoddam additamentum, quod est sicut medietas calcanei. Calcaneus autem in nullis animalibus habentibus calcaneum est, nisi ex parte posteriori pedis eorum : et calcaneus quidem animalium omnium notorum nobis, est rectus nusquam incurvatus : et ut melius eo pes figatur, et ventriculus ubi intumescit, parum declinat versus exterius pedis, et dorsum est declinatum ad interius animalis in anterioribus pedibus, sed ad exterius in posterioribus. Plurima autem animalia habentia duos calcaneos, habent eos declinantes contra se invicem : et latera calcaneorum in quibusdam declinant versus exterius pedis : et extrema ubi sunt principia calcaneorum, sunt in supremo rasceta pedis.
Amplius autem differunt animalia per habere cornua, et per non habere. Sed hoc est generale, quod habens cornua, habet fissam ungulam naturaliter, ut cervus, ovis, capra, et hujusmodi. Numquam enim est inventum animal habens duo cornua, non findens ungulam : sed animal habens unum cornu, habet unam
Istius ergo modi sunt calcanei et situs eorum in animalibus habentibus calcaneum.
<--- Page Split --->
lingua et nostra buffetus vocatur, et habet multas mirabiles proprietates. Est enim in corpore suo nigrum minimorum pilorum, ita quod etiam in cauda quasi nullos habet pilos : et caput suum est parvum respectu quantitatis sui corporis, et cornua sua parva fere sicut capre domesticæ cornua, et aliquando dependentia juxta collum versus domesticum pectoris, et aliquando erecta : et est forte trahens onus fere duorum equorum, et habet brevia crura valde spissa et fortia : et caseus lactis sui est valde solidus et terrestris. Vitulum alterius vaccæ quam suum non lactabit si offeratur, sed abjicit eum sentiens non esse suum per odoratum : si tamen liniatur vitulus stercore vaccæ, admittit eum tamquam suum, et lactat eum, curam gerens de ipso propter deceptionem odoris. In trahendis autem oneribus est animal valde forte : et cum impetu magno trahere conatur, inclinatur super genua : et postquam perfecit impetum, resurgit et trahit onus suum. Est autem iracundum valde : et cum irascitur, currit ad aquam et mergit se in aqua usque ad os propter calorem sanguinis concitati : omne enim genus bovis habet hoc, quod tompere æstus aquam desiderat in qua immergatur. Colores autem rubeum et varium frequenter abominatur, ita ut conculcet eum qui talibus induitur. Defensionem autem in pedibus habet, quos fortissime figit, et iterat impulsiones pedum super id quod in ira conculcaverit. Crocodilum habet inimcum : sed si invenerit eum extra aquam, conculcando prosternit eum. Avicenna autem dicit, quod genus est vaccæ in terra Parthorum quod differt a vacca domestica, sicut porcus agrestis differt a porco domestico, et est montanum dependentia habens cornua ad domesticum pectoris, sicut diximus : et dicit aliud esse plurimorum valde oculorum et acuti visus, et vocatur a quibusdam vacca montana.
Adhuc autem generaliter omne animal habens cornu, est quadrupes, si natura-
In differenta et convenientia animalium penes cornua et membra genitalia sumpta.
Jam diximus convenientias et differentias animalium secundum partes manifestas corporum suorum, quae sunt extru substantiam ipsorum, quae sunt quasi ad defensionem creata, sicut est ungula, et cornu, et pilus : et parum diximus de aliis partibus, et quod diximus, propter istas diximus. Restat igitur nunc ut convenientias etiam dicamus et differentias penes alias partes sumptas, quae sunt extrinsecæ et manifestæ in corporibus eorum, sicut est oculus, et dens, et hujusmodi partes. Oportet tamen cum his adhuc dicere de cornibus, ut melius sciatur animalium differentia.
Dicamus igitur, quod quaedam animalia sunt fissi pedis et habent crines et cornua incurvata ad domesticum, quasi sint inferius dependentia, ut vacca quaedam agrestis in terra Parthorum, et est sicut apud nos illud genus vaccæ sive bovis nigrum, et bubalus est, et domesticatur, et ponitur circulus in naribus suis, et per illum circumducitur, quod in Romana
<--- Page Split --->
liter habet cornua. Serpens enim est quidam in Ægypti partibus, qui alier dicitur, et sunt partes regionis versus Æthiopiam, quem nunc Cerasten vocamus, qui cornu habet, et non est quadrupes : quia secundum quandam mutationem sui habet illud, ut dicit Avicenna. Sicut enim videmus eruças mutari in volatiles vermes, quos veriviscellas vocant quidam : ita est istud genus serpentis primo alius serpens, qui cum computruerit in pelle sua, fit ille serpens cornutus, et dicitur in semitis et viis insidiari ungulis equorum, et veneno prosternere equos.
Amplius autem omnia cornua animalium vacua sunt juxta caput : et ibi intrat quaedam substantia dura quasi ossea porosa, praeter cornu cervi, et ea quae similitudine quadam cum ceruo conveniunt, sicut dama et capreolus et equicervus. Omnia enim haec visitata sunt animalia, quorum cornua visu integra esse probantur. Sed cornua cervi et damæ fere sunt ejusdem figurae, differentia in quantitate.
Cornu autem equicervi est latum valde sicut asser, ita quod scabella fiunt ex ipso : et habet ramos sicut cornu cervi, et juxta caput est rotundum forte ad longitudinem latitudinis trium vel quatuor digitorum hominis, et statim dilatatur multum, et est valde ponderosum. Est autem equicervus dictus, quia cornua habet ut cervus quoad ramos et soliditatem cornu et colorem, et habet jubes aliquando sicut equus, et dicit Avicenna hoc animal esse in terra Parthorum. Est autem apud nos non longe multitudo magna istius animalis in silvis Prussiae et Ungariae et Slavoniae. Et est animal in pilo sicut cervus, et est pilosius eo, et multo majoris quantitatis quam cervus, et non habet nisi caudam cervi, et est magna latitudinis in fronte ad quantitatem duorum palmorum, et vocatur in lingua nostra elent.
Alia vero aliorum animalium cornua sunt concava, et est dura substantia valde illa quae infigitur in concavum cornu, et est illud quod applicatur ad corium et
caput animalis cornuti. Videtur autem haec esse differentia cornu cervi et cervo convenientium ad cornu aliorum, quod substantia cornu cervi tota videtur esse sicut substantia quae infigitur in cornua aliorum animalium. Cujus signum est, quod cornu convenientium cum cervo est interius porosum valde, sicut et substantia quae infigitur in cornua aliorum : et cum aruerit, efficitur cornu cervi valde leve, praecipue quando jacet sub dio, ita quod aliquando humidum, et aliquando siccum : tunc enim in senectute efficitur adeo leve ac si sit vanum et vacuum : et hoc expertus sum ego in cornibus quae inveni in silvis quae per se ejiciunt cervi : et omnino talis etiam efficitur substantia quae infigitur in cornu aliorum animalium, quae a quibusdam radix cornu vocatur : et tunc erit haec differentia, quod cornua cervo convenientium animalium sunt terrestria, calore fortissimo assa, et ad naturam ossis accedentia. Cornua autem aliorum sunt humida et mollificabilia magis naturae cartilaginis vicina, et curvabilia sunt calido et mollificabilia : et ideo frigido aeris coagulantur, sicut scimus per ea quae tradita sunt in Meteoris.
Amplius autem nullum animal nobis notum mutat cornu praeter cervum et cervo convenientia animalia : haec enim mutant ea omni anno : et ejectio cornu est postquam fuerit biennis aetatis animal, et post mutationem alia statim oriuntur. Hujus autem causa est : quia cornua illa crescunt de superfluo nutrimenti terrestris, et ideo crescunt continue : et nisi mutarentur, capita animalium ultra modum gravarent. Et hujus signum est, quia processus aetatis addit in quantitate cornuum, ita quod aetas animalis cognoscitur in cornu : addit enim semper unum ramum quilibet annus : et ego vidi cornu cervi quod habebat viginti duos ramos in una parte cornu, et erat maximum. In aliis autem animalibus concava cornua habentibus etiam crescunt cornua, sicut ungues in hominibus : sed in longitudi-
<--- Page Split --->
num protenduntur et acuuntur, ita quod atlas eorum etiam in cornibus cognoscitur : et emissio quidem unius anni in principio sui habet ungulas quasdam, et post illas est cornu planum usque ad emissionem alterius anni, et iterum ibi rugatur, et hoc præcipue apparet in cornibus magnorum bubalorum silvestrium, quae visent apud nos vocantur, quorum sunt cornua magna et excelsa valde. Omnia enim talia animalia non ejiciunt cor- nua sua nisi per occasionem alicujus nocumenti, sicut est læsio violentia vel apostema. Et hujus causa est, quia incremento diminuuntur et acuuntur, et non ultra modum gravant pondere suo. Huic autem parti animalis nihil omnino respondet in corpore hominis : quia non sunt in eo tales superfluitates, neque indiget talibus armis, eo quod natura dedit ei defensionem manus, et intellectum pro omnibus talibus, sicut nos in sequentibus libris ostendemus.
Amplius autem mamillarum situs et numerus diversatur in aliis animalibus brutis, quando mulieribus comparantur, et similiter instrumentum sive organum coeundi in hominibus, ab organo quo fit saltus in aliis : fere enim omnia saltando super dorsum fecminarum suarum coeunt bruta animalia. Mamille enim quorumdam sunt in pectore aut prope pectus, et secundum numerum quidem non habent nisi duas mamillas sive duos conos, hoc est, papulas mamillarum, si forte habent ubera conjuncta et unita, sicut vacca, et ovis, et capra, et hujusmodi : hæc omnia enim habent unum uber ex quatuor uberibus, aut ex duobus unitum propter loci et situs arcitudinem. Mulier autem et elephas et simia et hujusmodi conveniunt in numero mamillarum, quod quodlibet istorum animalium non habet nisi duas mamillas, sicut dictum est : sed differunt aliquantulum in situ, quoniam elephas duas habet mamillas juxta sub ascellaria sua : et mamilla elephantis est valde parva respectu suæ quantitatis, eo quod
siccum sit animal et magnum et diu lacte sicut convenienti et sufficienti nutrimento nutriri non possit : et ideo non auxit natura mamillas nisi quantum sufficit recenter natis pro nutrimento. Mulier autem magnas valde habet mamillas respectu sui corporis propter causam oppositam : quia humidus et tener est infans, et quærit talem cibum, et diu vult sustentari per ipsum : et ideo natura auxit ubera et lac in ipsis, et disjunxit ea ut amplius caperent. Quia vero feemina elephantis parva habet ubera et sub ascellis, ideo frequenter non apparent in utroque laterum ipsius. Mares etiam elephantum duas habent mamillas propter causam quam diximus superius de viris.
Quædam autem feemine animalium habent quatuor, et quædam duas et duos conos tantum sive papulas mamillarum, sicut omnes pueri hominum. Quædam tamen habent quatuor conos papularum, ita quod in utraque mamillarum sunt duo coni papularum, sicut vaccæ quarum uber, ut diximus, est ex duabus mamillis et dextra et sinistra conjunctum et unitum. Quædam autem habent mamillas in ventre, et non sunt in pectore neque. sub ascellis, aut prope loca ista, neque prope coxas, ut canes, et porci : et hujusmodi animalia sunt plurium conorum et papularum : sed non omnes sunt æquales mamillæ eorum, et hoc est forte, quia non omnes implentur, aut fere omnes et aliquando omnes æquantur, quando æqualiter suguntur a natis suis. Oportuit enim ut animali plures facienti simul natos, plures aptarentur mamillæ, ut omnes simul lactari possent : eo quod natura facit optimum in unoquoque gênere. Talia autem animalia sunt multa valde : fere enim quæcumque animalia sunt quadrupedia fipendita pedes in multos digitos, et cum hoc habent dentes ferales, sunt multarum papularum et mamillarum. Sed in quibusdam instantia est : quia feemina leopardi quæ vehed Græce dicitur, habet quidem mamillas in ventre, sed non habet nisi quatuor ut in pluribus. Leæna autem
<--- Page Split --->
tantum duas habet in ventre, quae non proportionantur magnitudini corporis propter eamdem profecto causam quae dicta est de elephante. Leo enim calidum valde est et siccum animal, et diu alimonia lactis nutriri non potest. Camelus autem habet duas mamillas, et unitæ sunt quatuor conos habentes, sicut uber vaccæ. Mares vero animalium habentium soleas, non habent signum mamillarum, sive divisam habeant ungulam sicut bos, sive indivisam sicut equus, nisi simillima sint hujusmodi animalia matribus, sicut aliquando accidit in equo et hirco, sicut diximus superius.
Amplius autem penes organa coeundi multa invenitur in animalibus convenientia et differentia. Quoniam quorumdam masculorum virgæ sunt exterius prominentes et suspensæ, et hoc frequentius convenit ambulantibus terrestribus. Quorumdam autem virgæ sunt interius in ventre conclusæ, et egrediuntur per foramen tempore libidinis : et hæc frequentius sunt natalitia marina generantia sbi similia, sicut delphinus, et cæterorum genera, et hujusmodi. Cum enim instrumentum coitus oporteat esse aut denudatum in præputio, aut parvæ cooperturæ quod facile sit denudabile, et sit valde sensibile et nervosum, periret frigore aquæ nisi retraheretur in ventrem. Hujus autem signum est, quia et in hominibus qui frigore pereunt, primus sensus nocumenti frigoris mortificantis est in genitalibus. Et ideo fere omnes mortui frigore inveniuntur aut genitalia involvisse pannis, aut habentes ea in manibus ad calefaciendum.
Adhuc autem eorum quæ extra prominentes habent virgas et testículos, quædam habent ista absoluta a radicibus suis tantum suspensa, sicut homo et pauca alia quorum virgæ cum pelle quæ desuper est, intrant in vulvas suarum feeminarum. Quædam autem habent virgas per follem ad ventrem applicatas : quia aliter non contingeret eis saltus : hujus enim applicatio dat proportionem dire-
cte tangendi vulvam fe minæ in his quæ saltu coeunt. Tamen in hujusmodi virgarum absolutione et applicatione differunt animalia secundum plus et minus. Virga ergo canis anterius magis dependet proportione corporis sui quam virga equi vel tauri : quoniam vulva equæ et vaccæ est immediate juxta anum : sed vulva catulæ habet distantiam ab ano tantam, quantus est arcus gibbositatis musculorum coxarum retrorsum porrectarum : et ideo in saltu canis non contingeret si tantum ut equi vel tauri virga sua constringeretur ad ventrem.
Secundum hunc modum est differentia in testiculis : quoniam testiculi equi magis dependent quam testiculi porci agrestis aut domestici, et canis testiculi medio modo se habent. Quæcumque enim sunt calida valde, horum oportet magis dependentes esse testiculos, et præcipue si cum hoc sunt humida et sperma ascendens ex eis in hora communius in complexione et meatu temperetur. Quæcumque autem oppositæ sunt complexionis, opposito etiam modo suspensos habent testiculos. Hæc autem sciri et colligi de facili possunt ex his quæ in primo libro de hominis testiculo determinata sunt a nobis.
Situs autem virgæ elephantis similis est situi virgæ equi, sed parva est non proportionata suo corpori propter animalis siccitatem : et ejus testiculi non sunt apparentes suspensi extra, sed potius sunt intra prope renes : oportuit enim propter siccitatem quæ in eis est, sperma descendere ex vasis ad coitum et non ascendere : et quia sunt intra testiculi, est velocis et brevis coitus, sicut omne animal aliud quod intra se habet testiculos, sicut apparet in avibus : ponderositas enim masculi non longum patitur esse coitum. Hic igitur est situs virgarum animalium et diversitas quæ est in modo ipsius.
Amplius autem quia minetura ejicitur per membra generationis, consideranda est in hoc usu convenientia animalium et
<--- Page Split --->
differentia. Quædam autem animalia licet sint masculina, tamen mingunt ad posterius, sicut leo, et camelus, et cattus, et hujusmodi. Sed generaliter omnis femina animalium quadrupedum mingit ad posterius, nisi forte erecta incedat aliqua feminarum super duos pedes, sicut dicit Avicenna de quodam genere simiarum quæ sunt de genere quadrupedum : quia potiorem notum suum et velociorem habent super quatuor pedes : feminæ enim illarum simiarum si eriguntur aut sedent erectæ mingen tes, pro certo mingunt anterius, sicut feminae hominis.
Est autem consideratione dignum, quod masculi quidam retrorsum mingunt qui tamen anterius versi coeunt, sicut leo, et cattus. Oportet enim procul dubio, quod in virgis talium animalium sint duo meatus in una parte virgæ conjuneti, scilicet meatus spermatis qui disponitur ex vasis spermatis ad ante, et meatus qui disponitur ad posterius, eo quod collum vesicæ eorum non tangit nisi radicem virgæ in eis posterius. Et ego vidi hominem qui per duos divisos meatus virgæ suæ emisit urinam et sperma. Sed ambo meatus protendebantur ad anterius virgæ.
Amplius autem in creatione virgarum animalium est magna diversitas. Quorumdam enim animalium virga ex carne componitur et substantia cartilaginosa et nervis et venis, sicut virga hominis. Quorumdam autem tumescunt ex nervo cartilaginoso et non ex carne de qua sit curandum, sicut virga tauri. Quorumdam autem sicut cameli et cervi sunt nervosæ valde. Quorumdam autem virgæ ex ossea substantia, sicut lupi, vulpis, et hujusmodi. Nemo autem arbitretur, quod quando dicimus osseam aut cartilaginosam esse virgam, intelligamus veram cartilaginis essentiam, sed potius substantiam in duritie cartilagini et ossi secundum aliquid proportionatam : et quæcumque est substantia virgæ, oportet quod habeat medium in tactu propter
delectationis convenientiam, sicut jam diximus in primo libro.
CAPUT IV.
De convenientia et differentia animalium penes partes superiores, penes modus dentium sumpta, et penes os et linguam.
Partes autem penes quas sumitur animalium convenientia et differentia, sunt superiores et inferiores. Et quantum ad istam attinet considerationem partes vocamus superiores, quæ sunt a capite usque ad anum, ubi ejiciuntur superfluitates. Inferiores autem voco quæ a coxa sunt usque ad pedum extremitates. Hoc igitur sic supposito, dico quod quamdiu homo completur et augetur quantitas ejus in longum, superiores partes ipsius majores sunt proportionaliter inferioribus : et hoc dico secundum geometricæ medietatis proportionem : puerorum enim in hac proportione partes superiores majores sunt inferioribus. Cum autem steterit augmentum, et decrepitus esse incipit, fit e converso. Quoniam calor augens subtiliter digestum nutrimentum, primo elevat, quod frigus calorem obtinens in frigido phlegmatico nutri-
<--- Page Split --->
mento facere non potest : et hoc sui pondere ad inferiora descendit membra.
Hæc igitur est causa diversitatis motus processivi : quoniam infans hominis propter pondus superiorum membrorum ex teneritudine inferiorum, primo ambulare incipit super pedes et manus sicut quadrupes : deinde erigit corpus suum paulatim quousque juventutem compleat et vigorem status virilis : et cum in ætate processerit usque ad senium et senectutem incurvabitur superius ex siccitate membrorum superiorum carentium nutrimentali humido subtiliter digesto, et non incurvatur inferius, quinimo in illis grossatur et præcipue mulieres : et sic quidem est in homine.
Sed in quibusdam aliis animalibus e converso contingit : quorumdam enim illorum pars superior prius est minor quamdiu vicina sunt spermati, et inferior est major : et cum creverint, erit e converso, sicut omne animal habens caudam pilosam : horum enim omnium proportionaliter loquendo inferius propius est majus, et superius minus : et cum pervenerit ultra statum complementi substantiae et virtutis, erit superius majus et inferius minus. Talia enim animalia sunt humida : et superiora sunt eorum circa locum digestionis vicina : propter quod calor juventutis dispergit humidum nutrimentale subtile in membra longius distantia. Cum autem ad declinationem venerint, tunc debilis calor et grossus et viscosum humidum in membris vicinis remanent, et hæc ingrossantur. Hæc igitur proportio est membrorum superiorum cum inferioribus in animalibus.
Amplius autem de superioribus in quo magna diversitas invenitur in animalibus, est dentes : quoniam in oculis et auribus parum differunt animalia : omne enim animal quadrupes generans sibi simile, dentes habet anteriores, qui incisores vocantur : et illi sunt qui dicuntur dupli et quadrupli, aut duales et quaterni, sicut diximus in libro primo. Quædam autem eorum habent dentes in mandibula
superiori et inferiori, sicut equus, et porcus : et quædam habent dentes in mandibula superiori : dentes autem superiores et anteriores, sicut hubalus, et taurus. Et quia aliquis posset dicere, quod materia dentis superioris mandibulæ transiret in cornua, videmus hoc non generaliter esse verum : quoniam quædam non hahentia cornua, carent dentibus anterioribus in mandibula superiori, sicut camelus. Quædam autem inter dentes habent culmos duos longos et prominentes videlicet dentes, sicut aper, et porcus masculus. Quædam autem carent his, sicut multa alia animalia.
Adhuc autem quædam sunt acutorum dentium et diversi situs, ita quod unus ordo venit in alium, sicut duæ serræ conjunctæ, ut leo, leopardus, et canis, et cattus : quædam anten non, sed linealter ordinatos habent dentes, ita quod unus ordo venit super alium in masticando æqualiter, sicut equus, et taurus : tamen secundum ordinem naturæ in homine mandibula inferior cum suis anterioribus dentibus stat infra superiorem cum suis dentibus : sed molares stant super se invicem : in quibusdam tamen qui habent mentum longum, ordo inferioris mandibulæ ambit ordinem dentium mandibulæ superioris.
Generale autem est, quod numquam culmi simul et cornu inveniuntur in uno animali : nec etiam umquam dentes acuti inveniuntur cum cornu in uno et eodem animali specie : quia materia cornu transit in culmos et in acutos longos dentes. Sed animal participabit alterum istorum tantum, propter arma magis quam propter cibi masticationem. In camelis autem videtur dentium et cornuum materia transire in gibbum.
Adhuc autem multorum animalium dentes quidem anteriores in utraque mandibula sunt acuti, et interiores qui molares dicuntur, sunt lati : quia anteriores sunt ad dividendum sive incidendum, interiores autem ad molendum cibum, ut undique sugi possit a visceribus
<--- Page Split --->
ad mosaraiças. Sed instantia a generalitate praedicta non est nisi in animali mariuo, quod vocatur cochì : hoc enim habot dentes acutos ante, et tamen unum ponit directe super alium, ut citius dividat, ne aqua intret os ejus quando masticat. In hoc enim suum genus diversatur a generibus piscium acutos dentes habotlium. Dico autem acutos qui cannis sunt similes, et sunt acutissimi in puncto terminato acuti anguli. Non est autem aliquod animal notum nobis, quod in una et eadem mandibula duas habeat dentium acies vel plures.
Sunt tamen quidam de monstris mundi scribentes Philosophi, quorum præcipuus quidam Perses Astyages fuit, quem Avicenna corrupte Antistum dicit : cujus si debemus credere sermonibus, tunc æcimus ab ipso in terra Indiæ esse quoddum animal in multis simile urso, quod tamen ipse Astyages genus lupi esse dicit, quod a Græco nomine vocat maricon morion, quod sonat vir insanus apud nos : et dicit, quod hoc animal in utraque mandibula habet tres ordines dentium, et tres in superioribus commandentes et collacerantes, et in tres divisiones statim dividentes quidquid rapiunt. Et hujus quidem animalis magnitudo est sicut quantitas leonis, et est pilosum sicut ipse leo : et pedes ejus sunt similes pedibus leonis, quia sunt rotundi, et in multos digitos fissi cum ungubus acutis. Facies vero et aures sunt et oculi, sicut sint hominis, et est fuscorum oculorum. Color autem ejus est rubicundus, sicut sit perfusum minio, et cauda ejus est in figura caudæ magni scorpionis agrestis, et est rubea, retro habens aculeum, sicut dicit Avicenna : et hoc animal ejicit pilos, et mutat eos pro tempore, et loquitur, tamen imperfecte, et habet vocem sonoram tubalem, et currit ad velocitatem cervi, et est agreste vix domabile comedens homines. Hæc autem monstra et alia multa esse de quibus insequentibus istius scientiæ libris loquemur, facit mihi credibile quod
in silvis Saxoniæ versus Daciam in deserto murice cujusdam capta sunt parum ante hæc tempora duo monstra pilosa fere in omnibus habentia figuram hominis : et femina quidem mortua fuit morsibus canum et vulneribus venatorum. Masculus autem captus factus est domesticus, et didicit ire supra pedes erectus, et didicit loqui imperfecte valde, et non multa verba, et habuit vocem exiłem sicut capreolus, et rationem nullam habuit, et ideo de secessu et egestione et aliis talibus non verecundabatur : multum autem appetiit coire cum mulieribus, et has publice qualescumque essent tempore libidinis tentavit.
His autem dimissis, paulisper revertamur ad propositum de differentia dentium sermonem, dicentes quod homo quidem ejicit dentes in ætate vicina spermati, et hoc etiam faciunt animalia alia, sicut equus, et mulus, et asinus. Sed homo non ejicit nisi anteriores, et non molares. Capreoli autem qui sunt similes cervis in cornibus, sicut diximus superius, non mutant dentes, et quando ingrossantur dentes eorum, significant diuturnitatem vitæ eorum : et tales capreoli sunt pulchrorum oculorum et acuti visus valde, et abundantes in Africa ultra mare Carthaginis, ut dicit Avicenna : in Germania autem est ejus maxima abundantia. Sed et porcus nullum omnino ejicit dentem. De canibus autem est dubium. Quidem enim opinati sunt canem nullum ejicere dentem. Quidam autem opinantur eos ejicere duos longos dentes suos, qui sunt in eis pro culmis : et hoc plures experti circa canes testificantur. Quæ autem ejiciunt dentes, non ejiciunt dentes anteriores, sicut homo. Sed hoc latet multos, eo quod industria ad hoc non ponitur experiendi. Id enim quod ejicit dentes, nullum ejicit nisi prius sub eo in eodem loco alter oriatur. Hoc enim accidens omnibus agrestibus convenit quod dentes ejiciunt. Culmos vero eorum plura ejiciunt. Culmus enim est sicut cornu, ut diximus : et hoc est signum
<--- Page Split --->
quod in porcis culmus inferius est concavus, sicut cornu : et ingreditur in eum ex mandibula inferiori pars ossea tenens cum mandibula : et similiter est in culmis elephantis, et in culmis cctorum.
Amplius autem canes juvenes cognoscuntur in dentibus : quoniam dentes juvenum sunt albi acuti, et dentes scnum sunt fusci vel crocei et hebetes : et idem omnino est in dentibus hominum : propter longe enim distare a suae generationis principio quod est sanguis in quo est virtus spermatis, destituuntur nutrimento proprio et nigrescunt in seipsis. Ex putredine autem corrupti phlegmatis cum parvo cholerico in eo resperso efficiuntur crocei. In equis autem proprium accidens dentium accidit : omnis enim animalis provectae aetatis existentis nigrescunt dentes, propter eam quam iuduximus causam : in equis autem fit per conversum modum. Et causa hujus est, quoniam equus abundat humore aqueo qui decoquitur calore juventutis, et convertitur in croceitatem, aut forte terrestreitatem cineream : in provecta autem aetate cum refrigeratur calor, remanet aqueus : et ille cum in terminatum corpus convertitur, efficitur albissimus. Distinctio autem quae est inter dentes acutos et latos, non est in materia creationis eorum, sed potius in figura : quoniam acuti inferius sunt lati vel rotundi superius, acuti autem superius et inferius sunt lati. Sed nos subtiliorem distinctionem in primo libro hujus scientiae supra posuimus.
Adhuc autem ut in pluribus masculina animalium sunt plurium dentium quam feminina, ut frequenter patet in hominibus, capris, et porcis. In aliis vero non est ita manifestum. Et causa hujus manifesta est, virtus videlicet calidioris sanguinis magis virtutem spermatis consecuti.
Oportet autem scire, quod in quolibet genere uno et eodem animalium individua quae sunt plurium dentium, secundum naturam sunt longioris vitæ propter majorem virtutem principii generantis in eis quod est sperma formativum corporis.
Illa vero quæ sunt paucorum dentium separatorum et distantium ab invicem, propter causam oppositam sunt brevioris vitæ secundum naturam, nisi per accidens hoc patiantur : quoniam in his quæ dura masticant frequenter in infantia et pueritia, evaporat materia dentium propter conflictionem.
Dentes autem adulterini qui intra gingivam oriuntur extra ordinem dentium naturalem, ut frequenter non oriuntur nisi post vigesimum annum. Ego tamen vidi puellam cui ortus est dens talis circa duodecimum annum suæ aetatis, et ortus est in exteriori mandibulæ superioris. Hi autem dentes oriuntur in quibusdam mulieribus post octoginta annos. Et ego vidi virum octogenarium, cui tales dentes plures orti sunt, et materia eorum est sperma descendens a capite in loco mandibulæ : propter quod etiam frequentius in mandibula superiori oriuntur: et est origo dentium cum dolore et calore febrii, et præcipue quando non oriuntur in tempore suo naturali in juventute.
Cervus autem quatuor habet dentes in una parte oris in dextra, et totidem in alia parte sinistra : eo quod major pars materiae cedit in cornua. Per istos autem molit cibum. Insuper habet duos dentes alios magnos : et hi sunt in cervo masculo majores et in cervo femina minores, et declinant ad inferius dentes cervi sicut sunt repandi.
Adhuc autem cum generatur elephas, apparent subito in eo dentes cum eo generati propter siccitatem complexionis suæ, et longam impraegnationem matris ejus : et est in hoc utilitas, quia parva ubera matris non diu possunt nutrire eum : et ideo prævenit natura et format instrumenta solidum cibum dividentia. Dentes sui magni qui culmi sui sunt, non apparent in eo quousque adolescent.
Adhuc autem diversitas est in linguis animalium generantium sibi simile : quoniam lingua elephantis est valde parva et curva retracta ad interius gutturis sui : et ideo difficulter videtur ab inspicienti-
<--- Page Split --->
bus et considerantibus eam. Aliorum autem linguæ quorumdam sunt valde longæ, ita quod etiam ante ora ipsorum extenduntur, sicut lingua canis, et hominis: et aliorum sunt proportionatæ, sicut lingua tauri, et porci, et hujusmodi aliorum animalium.
Adhuc autem quaedam animalia sunt magis oris et hiatus, et quaedam parvi. Magnum enim os et fissum labium inferius habent animalia habentia dentes serrales, sicut leo, canis, et feher quem nos dicimus leopardum. Fere autem talia ora omnia habent animalia serratilium. Hæc autem acutorum dentium, quorum unus ponitur in clausura mandibularum in alium, sicut canis et cattus. Inferiores enim longi concluduntur intra superiores longos, sicut si dentes duarum serrarum ad invicem sint conversi. Quædam autem animalia e converso istorum sunt parvi oris, sicut homo, et simia: et quædam sunt mediocris, sicut porcus secundum omne genus suum.
Quidam est equus fluminis Nili, qui ab Antiquis pegasus non volans vocatur : moratur quidem superius in terra. Est enim hoc animal habens quidem pilos sicut pili equi, sed dividit ungulam in duo : et sunt sotulares ejus sicut sotulares vaccæ : et attollit in sublime faciem suam, et in pedibus suis habet cáhab, hoc est, calcaneum tale sicut vacca cum duabus parvis ungulis, quod non habet equus : et cauda ejus similis est cauda porci : sed quando vocat, hinnit sicut equus. Sed magnitudo ejus est sicut magnitudo asini, habens corium spissum grossum, ex cujus spissione fiant soleæ calceorum, et ex tenuiore fiunt corrigiæ cingulorum. Interiora autem ventris ejus sunt sicut ea quæ sunt in ventre equi aut asini. Et hoc genus animalis est fissi labii inferius.
Amplius autem quaedam sunt animalia communicantia in naturali figura corporis pluribus speciebus aut generibus animalium, sicut medium communicat suis extremis, sicut similarum genus homini
et quadrupedi communicare videtur, et maxime simia Graeco nomine chibor vocata, et etiam illa quæ caput caninum videtur habere : quæ etiam canina simia vocatur. Chibor autem voco simiæ quoddam genus, quod habet caudam. Simia autem habens caput canis, vultus quidem similis est cani, sed totum residuum corpus est majus et fortius quam canis : et hæc sunt quæ in Mappa mundi canini homines vocantur. Facies enim illarum simiarum similes sunt faciebus canum : sed mores eorum sunt valde graves et duri, eo quod feroces sunt et mordaces. Et dentes earum sunt similes dentibus canum, sed fortiores sunt et longiores. Habet autem fere omne genus similarum quod aliquando elevatur, et vadit super duos pedes, sed non diu.
In hoc autem quod similarum genus pilosum est anterius et posterius, et quod pili earum sunt duri et grossi, communicat cum quadrupedibus. In multis autem membris faciei similis videtur esse homini, scilicet in naso, et auribus, et dentibus : quoniam tam anteriores dentes qui incisores dicuntur, quam posteriores qui sunt molares, habet sicut homo, præter solam simiam quæ vocatur canina. Assimilatur item homini simia in palpebris, in quarum utraque, scilicet superiori et inferiori, habet pilos, sicut homo. Alia autem quadrupedia non habent pilos, nisi in palpebra superiori. Supercilia etiam videtur habere sicut homo : sed sunt curta et subtilia, et ideo a quibusdam non considerantur : et in ejus pectore pendent duæ mamillæ cum duobus conis papularibus, sicut et in pectore mulieris et viri : et duo brachia ejus sunt duo brachia hominis, sed sunt pilosa, et flectunt manus et pedes sicut homo, et habent manus quas superius vocavimus minores, hoc est quod continuantur ad arundines brachiorum, et digitos in illis, et ungues in digitis sicut homo. Pedes etiam ejus sunt in figura fere suarum manum, et digiti pedum et ungues sicut in digitis manuum : medius enim digitus est longus
<--- Page Split --->
in pede sicut in manu ejus : et utitur manibus ad usum manuum, et ad usum pedum : sed non habet umbilicum prominentem sicut homo : sed locus ille in eo est durus : et id quod est supra umbilicum superius, est majus eo quod est sub umbilico inferius, et in hoc communicat cum quadrupedibus. In omnibus enim quadrupedibus pars quae est super umbilicum ad eam quae est sub umbilico, proportionem talem habet, quam habent quinque ad tria. Haec autem proportio in arithmeticis vocatur superbipartiens, eo quod continet major numerus minorem, et duas ejus tertias : haec enim proportio est de genere partientium proportionalem quae a divisione duarum incipiunt tertiarum. Pedes autem simiarum, sicut jam diximus, sunt similes manibus earum, et compositae quasi ex manu et pede. Ex pedibus enim videtur habere calceaneum, ex manibus autem digitos et alias partes. Ambulant autem simiae super quatuor pedes, nisi forte erigantur super duos pedes parvo tempore, sicut diximus : non enim habent anchas ita ligatas sicut bipedia, neque habent caudam sicut quadrupes, praeter hoc quod chibor vocatur. Alia enim genera simiarum non habent quidem caudam, sed signum quoddam loco caudae : et vulva feminae simiarum est similis vulva mulieris, sicut tet virga masculi est similis virgae viri. Illa vero quae dicitur chibor, habet caudam, sicut diximus : sed anterius ejus est sicut anterius hominis omnino.
Ista igitur sunt membra exteriora animalium generantium sibi similia, et situs et figura eorum : et in his conveniunt et differunt per modum quem diximus. Ex dictis enim alia facile possunt cognosci.
CAPUT V
De manifestissimis membris animalium habentium sanguinem quadrupedum, ovantium et non generantium ex utero sibi simile.
In alio autem genere animalium a praedictis sunt quadrupedia habentia sanguinem, sed non generantia ex utero sibi simile, sed ovantia : et de istorum membris manifestis oportet scire convenientiam et differentiam, et similiter de his quae carent pedibus, sed habent tamen membra manifesta quae sunt caput, et collum, et dorsum, et ante, et retro.
Dicamus ergo, quod quodcumque animalium habentium sanguinem et ovantium est quadrupes, habet quidem duos pedes cum cruribus et coxis, quos pedes majores supra nominavimus : hos enim duos pedes pro certo posterius habet, et utitur anterioribus loco manuum, licet etiam utatur eis in usu pedum : et insuper habet membrum generationis in quo formatur ovum in femina, aut testiculos in quibus maturatur semen in masculo : et haec membra habet quoad eamdem similitudinem et usum secundum quem sunt in generantibus sibi simile : habet
<--- Page Split --->
etiam insuper caudam. In his membris conveniunt omnia quae sunt hujusmodi generis animalia.
Adhuc omnia talia animalia habent in multos digitos fissum pedem, et participunt organa sensuum et linguam, praeter solum crocodilum : non quidem omnem crocodilum, sed illam crocodili speciem quae est in Ægypto, quae lingua Ægyptiaea tenchea vocatur : hic enim in veritate linguam non habet, sed hoc quod loco linguæ habet, est simile linguæ piscium. Pisces enim non habent linguam, sed membrum simile spinae sive ossi piscium breve ligatum, in nulla parte sui absolutum ad motum aliquem vocis aut revolutionis cibi ad molas dentium. Ad haec enim duo movetur lingua, sicut diximus superius in anatomia linguæ. Tenchea enim et pisces eo quod sunt aquatica, non diu tenent cibum in ore propter ingressum aquæ in ora eorum, et ideo non revolvunt ipsum inter dentes : nec etiam vocare possunt, eo quod aerem non attingunt, et ideo in solo usu gustus habent linguam : et ad hoc sufficit lingua curta et immobilis : et in quibusdam non apparet piscibus aliquid simile linguæ omnino : sed locus in eis invenitur lenis continuus, eo quod gustus animalium non est in lingua, sed in tota oris interioris superficie : et talis piscis est apud nos lucius, qui fauces superiores habet plenas dentibus : et de hoc dicetur inferius.
Revertamur autem nunc ad quadrupedia ovantia, dicentes quod animal de quo diximus quod tenchea vocatur, non habet aures, sed in capite foramina tantum quae sunt via auditus sicut aves, et sicut mus quidam cujus color fere est sicut cuniculi, et cujus quantitas est sicut mustelæ, et habitat in terra in Austria, et in Ungaria, et vocatur apud nos zisel : hoc etiam non habet aures, sed tantum foramina quae sunt via auditus, sed generat sibi simile. Tenchea autem etiam non habet mamillas, neque testiculos apparentes, neque virgam manifestam : haec enim habet intra, sicut et caetera
ovantia : neque habet pilos, sed totum corpus suum squamosum, et est acutorum valde et fortium dentium : et sunt rari in ore suo. Oculi autem ejus sunt similes oculis porcorum, et magnorum est dentium, inter quos sunt dentes qui cultmi vocantur, de quibus superius diximus : et unques manuum ejus et pedum sunt fortes ad lacerandum apti, et corium ejus est durum et forte propter spissam squamositatem suam, ita quod vix est vulnerabile. In aqua autem propter aquæ spissitudinem videt debiliter, et extra aquam habet visum clarum et acutum valde : et major mora ejus in die est super terram, eo quod sol in die aerem calefacit : et in nocte moratur in aqua, propter spissitudinem calorem solis quem in die fecit, in nocte conservat : et ideo aqua calidior est in nocte quam aer.
Est autem quoddam animal hujus generis, quod videlicet aliquid habet sanguinis, et ovat, quod Græce hamaleon vocatur : et Avicenna vocat ipsum meleon : et hoc est quod nos stellionem vocamus majorem : hoc enim est simile in corporis sui figura lacertulo magno, cujus etiam similis est ille crocodilus, qui hardon Græce vocatur, Latine autem hamaleon. Latera autem hamaleon sunt valde continua costatione distendentia usque ad infimam partem ventris, sicut videmus descendere latera piscis. Pisces enim costati sunt usque post ventrem ad locum, ubi incipit piscis non esse concavus. Habet autem in dorso in spondilibus ossa prominentia erecta, sicut a spondilibus piscium versus dorsi medium prominent spinae. Facies autem ejus est sicut sit composita ex membris faciei porci, et ex membris faciei simiæ : et habet caudam valde longam, cujus extremum est valde gracile et involutum et nodatum, sicut involvuntur extrema corrigiæ longæ et flexibilis. Hæc autem species animalis multum revolvit se in seipsam per modum sphærarum et convolvit totum corpus suum et maxime caudam : et
<--- Page Split --->
licet habeat figuram lacerte, tamen latera ejus plus elevantur a terra quam lacerte. Et hujus causa est, quod magis dirigit crura, et figitur super ea : et crura ejus etiam sunt longiora quam lacerte aut crocodili : tamen flexio et curvatura pedum ejus est sicut lacerte et crocodili : et quilibet pedum suorum in duo dividitur : et una quidem pars ejus est sicut pollex hominis, qui flectitur ad anterius domestici manus, et alia pars est sicut residuum manus hominis in comparatione ad pollicem in hoc quod flectitur ad interius plante manus sub pollice, ita quod prima pars comprimit et claudit sequentem, sicut pollex claudit et comprimit alios digitos. Ulterius autem utraque duarum partium in duos digitos dividitur, in quorum extremitate habet ungulas, quae sunt sicut ungues avium uncosi et acuti existentes : et totum corpus ejus asperum est sicut corpus hardon, quod est, sicut diximus, quaedam species crocodili squamosi corii et corrugati. Oculi autem ejus multum profundantur in caput suum, et sunt magis rotundi : et lacrymalia continentia oculos ejus, sunt corium simile corio totius sui corporis, quod est asperum et rugosum : sed corium hoc non cooperit oculos suos, sed est involutum rugis quibusdam circa eos. Habet autem oculos suos mobiles circumquaque per gyrum, et saepe gyrat eos circulariter.
Color autem ejus naturalis est fuscus, declinans ad nigredinem, sicut etiam color hardon sive crocodili. Nec alteratur ab hoc colore, nisi tempore timoris quando est in horripilatione, sicut dicit Avicenna, quando fumo nigro et frigido videtur inflari et corrugari corium ipsius: tunc enim nigrius quam prius efficitur, et videtur tunc fieri sicut color lacer-tuli valde terrestris et fusci, ita quod efficitur tunc cinereum habens colorem : et fiunt in eo maculae nigrae, sicut sunt maculae leopardi : et haec variatio efficitur in toto corpore ejus, ita quod etiam oculos ejus inficit varietas ista, et caudam
similiter, sicut et residuas inficit partes corporis sui. Est enim frigidum animal valde, et ideo facile timet et horret : et tunc prædicto modo color ejus efficitur varius. Et hujus signum est, quod est gravis et pigri motus, et in morte deturpatur et inficitur colore palce destitutæ et putrescentis.
Anatomia autem hujus est : quia quod vicinatur stomacho ejus quod meri vocatur, et similiter quod vicinatur cannae pulmonis ejus, est fere sicut canna et meri lacerte aut crocodili : et quia frigidum est animal, non est caro in corpore suo, nisi valde pauca in capitis sui parte, et in mandibula sua, et in radice caudæ, ubi cauda cum corpore suo continuatur. Et similiter sanguinem habet in radice caudæ, et in partibus quæ sunt cordi vicinæ, et in arteriis venalibus superioribus quæ exeunt a corde ipsius. Habet etiam sanguinem in eo quod est in circuitu oculorum, quamvis sit valde parum : et sicut dixit Avicenna, non habet splenem, et ideo melancholia spargitur per totum corpus ejus, et inficit ipsum maculis de quibus diximus.
Adhuc autem quasi nullum habet occiput : sed sINCIPIT ejus prominet super oculos ipsius : propter quod etiam oculis ejus nimis profundatis, cerebrum ejus latet quasi inter oculos ipsius : et cum excoriatur, corium quod est inter oculos et circa eos, apparet quasi sit color æris luteus aut armillaæ quæ fit ex ære : et hic color est sicut si album clarum super se natans habeat rubeum subtile, et undique videatur per ipsum. Per totum autem corpus ejus extensum est membrum unum fortissimum, et hoc est dorsum ipsius, et os dorsi compositum ex spondilibus ejus : et quando per partes finditur corpus ejus, remanet per tempus aliquod in qualibet parte in operationibus suis per spiritum sensibilem et motivum, qui manet in qualibet parte ipsius. Sed motus ejus est modicus, et præcipue apparet in partibus quæ sunt vicinæ cordi : et habet motum dilatationis et contra-
<--- Page Split --->
etionis, quando scinditur in suis costis : illas enim aperit et claudit, constringendo et dilatando. Mansio autem ejus est in cavernis et fissuris petrarum et montium sicut lacerte. Hoc autem animal pro certo est de genere stellionis, et hoc est quod vulgus vocat dracones, et in vulgari nostro vocatur lintvrom quod sonat vermis tilie, aut vermis silve. Raro autem videtur animal istud : quia est valde pigri motus et multi somnii, propter multos et grossos humores quos habet, et spissitudinem suae pellis. Ubi autem carnem et sanguinem non habet in corpore, ibi habet aliud membrum et alium humorem loco carnis et sanguinis.
CAPUT VI.
membris dictorum animalium et hominis. Quædam enim ipsorum caput habent et collum et dorsum : et in corporibus eorum est anterius et posterius, et superius et inferius, et dextrum et sinistrum : et habent membrum conveniens pectori in quo spiritualia sua, quæ sunt cor et pulmo, continentur. Omne autem volatile plumosum habet convenientiam cum homine in numero pedum : sed flexura poplitis ejus est sicut quadrupedum : hæc enim curvatur posterius. Nullum autem omnino volatile plumosum et pennatum nobis notum, habet pedes anteriores ut manus : sed loco illorum membrorum habet alas, eo quod membrum est appropriatum volatili pennato, et ab hoc volatile vocatur. Ancha autem volatilis, hoc est, os ad quod ligatur crus ejus, est longa similis coxæ quadrupedis animalium, et adhæret corpori ejus quasi a latere medii ventris : et hoc habet proprium per quod a gressibili distinguitur : et ideo putatur esse coxa quando scinditur a volatili. Coxa vero volatilis, sicut diximus, est os illud quod cum carne sibi adhærente, continue jacet inter crus et membrum anche, quia adhæret dorso volatilis.
De membris manifestis animalium non quadrupedum habentium sanguinem, et ovantium, quæ sunt aves pennatæ.
Similiter autem dicemus diversitatem et convenientiam membrorum manifestorum in non generantibus ex utero sibi simile, sed non quadrupedibus, habentibus tamen sanguinem, sicut sunt aves in genere suo.
Dicamus igitur, quod multa volatilia habent etiam membra proportionata
Adhuc autem in membris istis diversificantur volatilia : quoniam omne volatile rapax curvorum unguium proportione corporis sui est magnarum coxarum et pectoris fortioris quam aliud volatile. Modi autem specierum volatilium nominantur valde multi, de quibus non est Philosophi facere mentionem, sed convenientias et differentias communes in eis considerare : ex his autem sufficienter scitur natura eorum. Conveniunt autem omnes modi specierum volatilium pennatorum in hoc, quod omnes habent pedem sine pectine quasi a quodam centro divisum in digitos multos, qui tamen fere in omnibus quatuor inveniuntur : et partes quidem fissuræ multorum sunt distinctorum a se invicem digitorum, sicut aves non natalites habent digitos : sed aquaticarum avium et natantium sic-
<--- Page Split --->
ut est cygnus, et anser, et anas, et hujusmodi, habent corium inter digitum continuans, ut melius capiant aquam in natando quasi remo quodam : et quædam in uno pede habent digitos distinctos, et in alio conjunctos per membranam, sicut aquila parva quæ vocatur aquila piscium, eo quod capit pisces : uno enim pede rapit, et alio natat in aqua.
Omnes autem modi volatilium qui in aere elevantur, quatuor quidem digitos habent in utroque pede : quorum ut in pluribus tres porriguntur anterius, et quartus brevior et fortiorem habens unguem posterius, quo utitur loco calcanei in stando, et loco pollicis in apprehendendo, præter struthionem qui non habet nisi tres digitos in pede, duos anterius, et unum posterius : et sunt valde breves respectu sui corporis. Pauca autem genera sunt avium, quæ tantum duos digitos habent anterius in pede, et duos posterius : et ex avibus apud nos notis, non sunt nisi bubo, et genera pici. Bubo enim unum digitum gyrat posterius, et duos habet post, et duos ante, et tunc quiescit residuum corporis, ejus, sicut quiescit serpens comprimendo se super ventrem et pectus suum : habet ungues magnos similes unguibus aquilæ, et corium ejus et pennae sunt variæ, sicut accipitrum, aut quarumdam aquilarum : et vociferat forti voce : et ab imitatione vocis ejus est impositum sibi nomen. Pici autem omnia genera quæ multa sunt apud nos, sive sit genus parvulum varium, sive sit picus niger, qui magnitudinem fere habet cornicis, et infigendo rostrum intra cortices siccarum et putrescentium arborum, sonum facit terribilem, ac si sit sonus tubæ : habent semper duos digitos pedis porrectos anterius, et duos posterius : eo quod hæc dispositio digitorum apta est scansioni arborum : et habent digitos valde conjunctos, ut fortius se teneant ad lignum quod scandunt.
Omnia autem genera avium pennata-
rum communicant in carentia labiorum et dentium. Sed loco horum habent rostrum durum, et figuram quidem nasi et aurium exterius non habent. Sed alia membra sensuum habent, sicut oculos, et linguam. Via autem nasi quæ est via odoratus, est in rostro per duo foramina quæ sunt in ipso. Similiter autem viæ auditus sunt duo foramina rotunda aperta in capitis lateribus. Omnes autem aves habent oculos et claudunt eos quodam panno egrediente de inferiori palpebra absque motu palpebrarum, quando volunt : insuper et reducunt quando volunt super oculos superiorem palpebram, sicut quadrupedia. Volatile autem ponderosum et magnum pannum claudentem oculos habet egredientem de inferiori palpebra, et aliquando de angulo oculi, qui est apud conum nasi. Habent etiam eumdem modum claudendi oculos quædam genera animalium squamosi corii, sicut lacerte, et quidam serpentes, et crocodili quædam species : hæc enim claudunt oculos palpebra inferiori : sed clausio ipsa non adeo bona est sicut in avibus, eo quod non tantum indigent, quia duriores sunt oculi talium animalium, quam avium.
Adhuc anten nullum omnino volatile bipes de quo hic loquimur, habet squamas vel pilos, sed omnia habent plumas et pennas, licet magna diversitas sit in eis sicut in sequentibus patebit. In hoc tamen omnes pennae conveniunt, quod radicem quam pelli avis infigunt, habent concavam, sicut canna quædam sit, et habent omnes caudas, nisi per occasionem amiserint, sicut galli et gallinae domesticæ sine caudis aliquando nascuntur per occasionem, et naturae defectum.
Adhuc autem quædam extendunt versus caudam pedes in volatu, sicut illæ quæ longa valde habent crura, et præcipue aves aquaticæ etiam quæ breves habent pedes, sicut anser, et anas. Quædam autem restringunt ad ventrem et pectus, sicut illæ quæ brevia habent cru-
<--- Page Split --->
ru, aut digitos habent divisos et aduncos unques.
Amplius autem habent omnes modi specierum volatilium linguas valde divinas in quantitate, et figura, et compositione. Quædam enim habent valde longus, sicut avis quæ sueppe vocatur apud nos, Latine autem viscedula : hæ enim sunt aves quæ se ponunt in pulvere, et longe extendunt linguam, et attrahunt vermes, et quædam habent valde latas comparatione corporis sui, sicut sturnus, et psittacus, et pica : et quædam habent compositam linguam retro ex carne, et ante ex cornu acutissimo, sicut picus niger, qui infigit lingam in lignum, et pungendo attrahit vermes sive teredines ligni ad cibum. Quædam etiam in usu linguæ differunt ab aliis : quoniam illæ quæ sunt rememorationis, et lata lingua, formant vocem in loquelam hominis, sicut psittacus, et sturnus, et multa alia genera avium. Nullum autem omnino genus avium habet epiglottidem prominentem, ita quod faciat nodum in gutture, sicut est nodus in gutture hominis. Sed tamen epiglottide constringit et aperit viam cannae cum aliquid cibi intra se recipit, sicut diximus de hominis gutture.
habent in capitibus suis coronalia, quasi sint galeata : et hoc aliquando est ex pluma, sicut in pavone et uppua. Aliquando autem est ex dura substantia, qua» media est inter carnem et cartilaginem, sicut in capite galli et gallinae, et in capite ejus quod vocatur pullus aqua : et est nigrum habens galeam albam jacentem supra verticem capitis sui non erectam.
Hæc igitur et his similia sunt membra manifesta avium.
CAPUT VII.
De manifestis piscium membris secundum communicantiam et differentiam consideratis.
Amplius autem quædam genera avium quæ non habent magnos ungues, habent in crure suo quoddam prominens, sicut sit digitus quidam carneus, sicut gallus, et gallina habet etiam signum istius : sed non est perfectum, eo quod fere in omnibus deficit sexus fæmininus, quæ perfecta sunt in masculo. Nullum enim volatile magnorum et curvorum unguium communicat cum additamento : quia in illis avibus materia istius additamenti transit in ungues. Volatile autem curvi unguis, boni est volatus : et volatile quod prædictum habet addimentum, gravis est volatus, sicut fasianus, et perdix, et gallus, et omnia talia, quæ aut habent dictum additamentum, aut signum ipsius.
Adhuc autem quædam genera avium
De piscium autem membris exsequemur eodem modo. Genus ergo piscium habet species valde diversas, et diversarum valde figurarum. Sed omnes modi specierum piscium conveniunt in habendo caput et membra anteriora et posteriora, et in habendo caudam qua pinnae non sunt separatae, sed cohaerentes tela quadam : sed cauda eorum sunt diversa forma e t figurae.
Adhuc autem in carentia quorumdam communicant membrorum. Nullus enim
<--- Page Split --->
omnino modus piscium habet collum, vel virgam, vel vulvam manifestam, aut omnino testiculos interiores vel exteriores, aut etiam mamillas, praeter delphinum et ceterum genera, quae generant ex utero sibi similia : et ideo habent mamillas, sed non habent eas in superiori parte corporis sui, sed inferius prope juncturam : et sua mamilla assimilatur juncturac quae est sine ligamento, ac si sit addita corpori, et terminatur in conum papularem. Sed sunt in eis duae viae in interius mamillae profundate, quae canalibus assimilantur : et ex illis exit lac quo lactatur natus ejus : et tempore juventutis filii sequuntur matrem : et similiter faciunt ceterum fœtus. Et hoc quidem jam saepius visum est a piscatoribus maris, praecipue in mari Germanico et Anglico, et mari Flandriae et Sclavia, et maribus aliis adjacentibus. Aliquando autem modi piscium ovantium non habent mamillas, sicut prediximus, neque vias coitus manifestas, quae sunt vulva et matrix et virga et testiculi, et habent inter animalia membrum proprium sibi appropriatum in capite, auriculas videlicet quae brancheae dicuntur, per quas attraclam per os aquam ejiciunt. Et hoc membrum fere in omnibus piscibus notis invenitur.
Amplius autem pisces diversificantur in aliis quae dicuntur pinnulae : quoniam sunt quidam pisces longi et lati, qui quaturo habent alas a se divisas, duas superius propre branchos, et duas inferius in fine ventris, sicut piscis qui Graece vocatur enchelis, quod est anguilla. Sunt autem apud nos plures tales. Aliquando autem breviores et strictiores non habent nisi duas pinnulas sive alas apud branchos.
Adhuc autem et ipsi branchi piscium diversificantur : quoniam quidam pisces habent ossequm cooperitorium super branchos suos, sicut lucius, barbellus, et salmo : et quidam non habent ossequm coopertorium, sed ipsa acies branchorum per pellem videtur, sicut piscis serpenti-
nus habens latam caudam et latas pinnas, qui vocatur celen, de quo diximus in libro primo. Omne autem genus piscium habens coopertos branchos, habet branchos sub capite versus ventrem porrectos. Celen autem est lati capitis et corporis, sicut in antehabitis dictum est : et habet omnes branchos ad partem dorsi. Longi vero pisces et non lati, habent eos declinantes ad partem inferiorem versus ventrem. Rana vero marina habet quidem branchos declinantes ad unam partem lateris sui sub capite suo, et habet cooperitorium : sed quaedam pellis similis corio cooperit branchos ejus, cum aliorum operimenta sint ossa quaedam lata.
Adhuc autem species piscium et in creatione diversificantur : quidam enim sunt extensorum et inflexibilium branchorum, quasi sint de corio vel osse, sicut cete : et quidam pisces sunt branchorum flexibilium.
Adhuc etiam quidam branchi sunt applicati corpori piscis, sicut anguillae et murenae : quidam autem sunt divaricati et extensi a corpore piscis, sicut lucii aquatici, et salmonis.
Adhuc autem quidam piscium habent branchos paucos, quidam autem multos : sed semper sunt aequales et pares in utraque parte. Quidam etiam nullos omnino videntur habere. Multos enim habet lucius : paucos autem habet murena : sed nullos omnino habet quidam pisciculus longus tenuis, qui est in colore sicut piscis qui vocatur fundula, sed non est rotundus, sed quasi sit columnalis compressus, et vocatur mordens lapidem, et habet spinam acutam juxta os suum, cum qua recurvato capite secat manum se tangentis. Pauciores autem branchos quasi piscis habens branchos habere invenitur, sicut quod in utraque parte habet unum : quidam autem habent duos in utraque parte, unum extensum, et alterum flexum : quidam autem quatuor extensos in utralibet parte. Piscis autem qui Graece vocatur avulte-
<--- Page Split --->
rum, habet in utralibet parte septem flexos.
quidem pedes quatuor, et natat : et tamen non generat animal, sed ovat.
Amplius autem in genere piscium et aliorum animalium, est differentia : pisces enim non habent pilos sicut animalia generantia sibi similia : neque habent squamas omnino similes squamis quadrupedum ovantium, quae sunt quasi rugae quaedam spissae pellis : neque habent plumas sive pennas sicut volatilia. Sed multa genera piscium sunt corticalia, hoc est, squamas separabiles ab ipso pisce habentia : quidam autem non, sed sunt asperi corii, ita quod etiam lignum raditur cum corio eorum quando exsiccatur, sicut piscis qui dicitur apud mare Flandriae serohe, quod est canicula marina. Aliquid etiam tale habet muruca et sturio, et ea quae in rostro sunt similia sturioni, et haec multa piscium genera.
Adhuc autem multa sunt piscium genera, quae in omnibus modis suis habent dentes acutos diversarum acierum, sicut lucius. Et quidam piscium habent dentes supra linguam : et lingua eorum est dura et aspera, similis ossi sive spinae piscis, et est curta et ori applicata in tantum quod lingua esse non putatur. Et sunt quaedam animalia marina magni oris et multum fissi ad modum quorumdam animalium quadrupedum, quae generant sibi similia, quae tamen marina non habent aliquod organum sensus manifestum praeter oculos, quoniam carent auribus et naribus, sed habent vias auditus et odoratus tantum, sicut est apud nos piscis qui vocatur lucius. Et nullus modus piscium est habens palpebras pilosas : quia qui habent palpebras, habent eas duri. corii : multi autem modi nullas habent omnino.
Adhuc autem omnes modi piscium habent aliquid licet parum ad minus circa cor sanguinis : et quidam eorum ovant, quidam autem generant similia, sicut diximus de delphino. Omnes autem pisces corticales squamosi ovant : sed aliorum quidam generant animalia. Celen autem etiam generat animal. Sed rana habet
CAPUT VIII.
De membris serpentium exterioribus et manifestis.
Membra autem serpentium manifesta post haec ponemus. Genus autem serpentium medium esse videtur inter sanguinem habentia agrestia, et aquosa : et ideo post utraque illa oportet loqui de modis membrorum ejus. Multa enim genera serpentium manent super terram : pauca autem genera manent in aqua et in mari. Aquei autem et marini serpentes sunt similes serpentibus terrestribus praeter quam in capite : quoniam caput marinorum est durissimum et asperum, et minus quam caput terrestrium proportione corporis sui. In mari autem sunt multa genera valde serpentium, et non manent in locis profundis, sed in propinquo riparum : et tamen in mari Oceani in parte qua Germaniam attingit, invenitur piscis serpentinus quantitatis fere cruris hominis, habens aculeum retro in cauda corneum, qui amputatur a piscatoribus, et postea totum residuum corporis comeditur : et ille habi-
<--- Page Split --->
omnino modus piscium habet collum, vel virgam, vel vulvam manifestam, aut omnino testiculos interiores vel exteriores, aut etiam mamillas, præter delphinum et cætorum genera, quæ generant ex utero sibi similia : et ideo habent mamillas, sed non habent eas in superiori parte corporis sui, sed inferius prope juncturam : et sua mamilla assimilatur juncturam quæ est sine ligamento, ac si sit addita corpori, et terminatur in conum papularem. Sed sunt in cis duæ viae in interius mamilla profundatæ, quæ canalibus assimilantur : et ex illis exit lac quo lactatur natus ejus : et tempore juventutis filii sequuntur matrem : et similiter faciunt cætorum fœtus. Et hoc quidem jam sæpius visum est a piscatoribus maris, præcipue in mari Germanico et Anglico, et mari Flandriæ et Sclavia, et maribus aliis adjacentibus. Aliquando autem modi piscium ovantium non habent mamillas, sicut prædiximus, neque vias coitus manifestas, quæ sunt vulva et matrix et virga et testiculi, et habent inter animalia membrum proprium sibi appropriatum in capite, auriculas videlicet quæ brancheæ dicuntur, per quas attractam per os aquam ejiciunt. Et hoc membrum fere in omnibus piscibus notis invenitur.
Amplius autem pisces diversificantur in aliis quæ dicuntur pinnulae : quoniam sunt quidam pisces longi et lati, qui quatuor habent alas a se divisas, duas superius propre branchos, et duas inferius in fine ventris, sicut piscis qui Græce vocatur enchelis, quod est anguilla. Sunt autem apud nos plures tales. Aliquando autem breviores et strictiores non habent nisi duas pinnulas sive alas apud branchos.
Adhuc autem et ipsi branchi piscium diversificantur : quoniam quidam pisces habent osseum cooperitorium super branchos suos, sicut lucius, barbellus, et salmo : et quidam non habent osseum coopertorium, sed ipsa acies branchorum per pellem videtur, sicut piscis serpenti-
nus habens latam caudam et latas pinnas, qui vocatur celen, de quo diximus in libro primo. Omne autem genus piscium habens coopertos branchos, habet branchos sub capite versus ventrem porrectos. Celen autem est lati capitis et corporis, sicut in antehabitis dictum est : et habet omnes branchos ad partem dorsi. Longi vero pisces et non lati, habent eos declinantes ad partem inferiorem versus ventrem. Rana vero marina habet quidem branchos declinantes ad unam partem lateris sui sub capite suo, et habet cooperitorium : sed quaedam pellis similis corio cooperit branchos ejus, cum aliorum operimenta sint ossa quaedam lata.
Adhuc autem species piscium et in creatione diversificantur : quidam enim sunt extensorum et inflexibilium branchorum, quasi sint de corio vel osse, sicut cete : et quidam pisces sunt branchorum flexibilium.
Adhuc etiam quidam branchi sunt applicati corpori piscis, sicut anguillæ et murenæ : quidam autem sunt divaricati et extensi a corpore piscis, sicut lucii aquatici, et salmonis.
Adhuc autem quidam piscium habent branchos paucos, quidam autem multos : sed semper sunt æquales et pares in utraque parte. Quidam etiam nullos omnino videntur habere. Multos enim habet lucius : paucos autem habet murena : sed nullos omnino habet quidam pisciculus longus tenuis, qui est in colore sicut piscis qui vocatur fundula, sed non est rotundus, sed quasi sit columnalis compressus, et vocatur mordens lapidem, et habet spinam acutam juxta os suum, cum qua recurvato capite secat manum se tangentis. Pauciores autem branchos quasi piscis habens branchos habere invenitur, sicut quod in utraque parte habet unum : quidam autem habent duos in utraque parte, unum extensum, et alterum flexum : quidam autem quatuor extensos in utralibet parte. Piscis autem qui Græce vocatur avulte-
<--- Page Split --->
rum, habet in utralibet parte septem flexos.
quidem pedes quatuor, et natat : et tamen non generat animal, sed ovat.
Amplius autem in genere piscium et aliorum animalium, est differentia : pisscos enim non habent pilos sicut animalia generantia sibi similia : neque habent quam as omnino similes squamis quadrupedum ovantium, quae sunt quasi ruxae quaedam spissae pellis : neque habent plumas sive pennas sicut volatilia. Sed multa genera piscium sunt corticalia, hoc est, squamas separabiles ab ipso pisce habentia : quidam autem non, sed sunt asperi corii, ita quod etiam lignum raditur cum corio eorum quando exsiccatur, sicut piscis qui dicitur apud mare Flandriae serohe, quod est canicula marina. Aliquid etiam tale habet muruca et sturio, et ea quae in rostro sunt similia sturioni, et haec multa piscium genera.
CAPUT VIII.
De membris serpentium exterioribus et manifestis.
Adhuc autem multa sunt piscium genera, quae in omnibus modis suis habent dentes acutos diversarum acierum, sicut lucius. Et quidam piscium habent dentes supra linguam : et lingua eorum est dura et aspera, similis ossi sive spinae piscis, et est curta et ori applicata in tantum quod lingua esse non putatur. Et sunt quaedam animalia marina magni oris et multum fissi ad modum quorumdam animalium quadrupedum, quae generant sibi similia, quae tamen marina non habent aliquod organum sensus manifestum praeter oculos, quoniam carent auribus et naribus, sed habent vias auditus et odoratus tantum, sicut est apud nos piscis qui vocatur lucius. Et nullus modus piscium est habens palpebras pilosas : quia qui habent palpebras, habent eas duri. corii : multi autem modi nullas habent omnino.
Adhuc autem omnes modi piscium habent aliquid licet parum ad minus circa cor sanguinis : et quidam eorum ovant, quidam autem generant similia, sicut diximus de delphino. Omnes autem pisces corticales squamosi ovant : sed aliorum quidam generant animalia. Celen autem etiam generat animal. Sed rana habet
Membra autem serpentium manifesta post haec ponemus. Genus autem serpentium medium esse videtur inter sanguinem habentia agrestia, et aquosa : et ideo post utraque illa oportet loqui de modis membrorum ejus. Multa enim genera serpentium manent super terram : pauca autem genera manent in aqua et in mari. Aquei autem et marini serpentes sunt similes serpentibus terrestribus praeter quam in capite : quoniam caput marinorum est durissimum et asperum, et minus quam caput terrestrium proportione corporis sui. In mari autem sunt multa genera valde serpentium, et non manent in locis profundis, sed in propinquo riparum : et tamen in mari Oceani in parte qua Germaniam attingit, invenitur piscis serpentinus quantitatis fere cruris hominis, habens aculeum retro in cauda corneum, qui amputatur a piscatoribus, et postea totum residuum corporis comeditur : et ille habi-
<--- Page Split --->
tat in profundo maris, sed non vere est serpens, quamvis sit piscis serpentinus.
Amplius autem nullum omnino genus serpentium habet pedes, et in hoc convenit cum pluribus generibus piscium : quia illi qui vere pisces sunt, pedes non habent. In mari tamen est animal quod quadraginta vocatur, propterea quod tot pedes habere videtur : et simile huic animali est aliud quod moratur in terra, et eodem nomine vocatur. Sed quod est in mari, est minus quam agreste, et moratur in locis petrosis, et est rubicundi coloris, et gracilium pedum.
Amplius autem in mari est piscis parvus, qui vocatur detinens navim, eo quod virtute suae speciei habet detinere naves et impedire transeuntes : et hunc piscem quaerunt homines magici, et utuntur ipso
aliquando ad convertendum corda hominum ad odium, et aliquando ad converdum corda eorum in amorem : et hoc genus piscis non est comestibile, et de hoc dixerunt quidam quod habet pedes : sed falsum est, et causa deceptionis est, quia alae pinnularum ejus secundum aliquid pedibus assimilantur. Quæcumque ergo talia pedes habent, non vere pisces sunt, licet cum piscibus in multis communicent.
Jam igitur divisim diximus de membris extrinsecis manifestis animalium, et declaravimus quot sunt numero, et quae sunt. Diximus enim de membris generum animalium dictorum, sive generent sibi similia ex utero, sive sint ovantia terrestria et aquea.
<--- Page Split --->