TRACTATUS III

De membris interioribus.

sunt exterioribus, sicut est matrix, et vessica, et omnes pelliculae ventris. Nunc autem de interioribus in hoc tractatu loquendum est, sive sint instrumenta virtutum spiritualium, sicut cor, et pulmo : sive etiam sint instrumenta virtutum naturalium, sicut hepar, stomachus, splen, intestina, et renes.

CAPUT I.

De convenientia animalium in membris, et de anatomia cerebri et natura ipsius.

In his quae jam praemisimus, locuti sumus de membris exterioribus, et non de interioribus, nisi de illis quae conjuncta

Dicamus igitur, quod membra interiora sunt ita cognita multis sicut exteriora quae subjacent sensui. Nos igitur oportet hic rememorare de ipsis, ut saltem sermone nostro fiant cognita, et ut comparemus ea membris aliorum animalium, quorum natura quoad membra interiora est propinqua membris hominum : quia animalia multo sunt similiora homini in membris interioribus quam in exterioribus. Et cum hoc fecerimus, tunc erit completus et perfectus liber iste qui de scientia animalium est : quia omnia membra animalium perfecte cognoscemus.

Causa autem quare in interioribus magis sunt similia animalia sibi invicem et homini, quam in exterioribus, est quia interiora sunt elementalia facientia materiam exteriorum : et sicut est similitudo

<--- Page Split --->

mineralium iq materialibus, et sicut univocam habent materiam plantae : ita etiam in interioribus conveniunt animalia quasi materialibus. Exteriora autem exercent opera, et illa formalia et dissimilia, nisi sint similium passiones, sicut sunt organa visus, qui valde abstractus est. Et ideo oculi animalium similiores sunt omnibus aliis membris exterioribus. Non enim profundatur multum in animalium natura, sicut tactus et gustus. Post haec autem similior est auditus, et sic est de olfactu post auditum. Gustus autem et tactus valde sunt dissimiles. Et generaliter instrumenta passivarum virtutum, eo quod inferuntur eis passiones ab extrinseco quae sunt eadem ad omnia animalia, sunt multo similiora instrumentis activis perficientibus motum, quae sunt virtutum quae ex ipsa procedunt animalium natura : et ideo secundum diversitatem naturae animalium, diversificantur et illa. Quaecumque tamen ipsorum conveniunt magis in natura, magis etiam simulantur in organis illis, sicut equus et asinus in pedibus, et bos et cervus, et sic de aliis. Sed in interioribus magnam fere omnia animalia habent similitudinem : quia hepata eorum et cerebella et pulmones multum conveniunt, et similiter stomachi et intestina : haec enim sunt vasa materiae nutrimenti, quae in genere eadem et pluribus animalibus, et formales differentias accipit a digestione ultima quae completur in membris organicis formaliter differentibus. Haec eadem etiam causa est, quod conveniunt animalia plus in similibus membris quam in dissimilibus. Similia enim magis referuntur ad materiam, et dissimilia magis referuntur ad formam.

Inter omnia autem interiora et similia, major videtur esse convenientia animalium in cerebri substantia. Illa enim in omnibus cerebrum habentibus, est mollis, alba, humida, et quasi in duo divisa, ante, et post. Illa quae anterior est, est mollior, et posterior est aliquantulum durior et siccior : et ideo si cognoscatur

cerebrum hominis, facile cognoscetur substantia cerebri aliorum animalium per relationem ad ipsum.

Dicamus igitur, quod substantia cerebri quam nos cognoscere quacrimus, dividitur in tres partes, quarum una est substantia velata. Secunda, substantia medullarum. Tertia autem est ventres qui sunt in ipso, qui sunt spiritu animali pleni. Nervi autem sunt sicut virgulta quaedam ex ipso prodeuntia, non tamen sunt aliquid substantiae ipsius. Totum autem cerebrum per longitudinem lineae dividitur in duo, quae protrahitur per medium medullae ipsius, et per medium pellicularum suarum, et per medium ventriculorum suorum : et hoc est ideo ut sciatur esse duplex auxilium, eo quod refertur ad utrumque organum sensuum et motivarum virtutum ipsius ex utroque latere. Quae omnia duplicia facta sunt propter causam quam supra diximus, quod videlicet si nocumentum accidit uni, salvetur pars altera.

Est autem ipsa cerebri substantia frigida et humida secundum qualitates naturales complexionantes ipsum. Frigidum autem est propter tres causas praecipue, quarum una est : quia dum fiat continue motus in ipso ex motibus nervorum motivarum virtutum posterius, et passiones continuae fiant in ipso ex motibus sensibilium anterius, si non esset frigidissimum, inflammaretur ex calore qui excitatur ex motibus illis multis et continuis. Secunda autem est : quia cum spiritus calidus valde mittatur ei a corde per duas arterias quae diriguntur a corde ad cerebrum, de quibus supra in anatomia arteriarum diximus, si cum hoc substantia cerebri esset calida, aut temperata, efficerentur omnes operationes animales commixte et confuse, eo quod superfluum calidum commisceret operationes, sicut in aliis ostendimus. Nunc autem per cerebri frigiditatem fit temperamentum. Tertia causa est multitudo spirituum lucidorum qui sunt in ipso, qui in ipso discursu et lumine suo in

<--- Page Split --->

cellas animalium virtutum excitarent inflamnationem dissolventem animal, nisi esset frigiditas cerebri temperans. His igitur de causis frigida est cerebri substantia. Humidum autem est secundum naturam, ut motus de quo dictum est, non exsiccet ipsum, et ut bene sit impressibile omnibus formis virtutum animalium, et ut etiam ad bonam figuram per seipsum possit redigi anterius et posterius.

In ipsa autem sui humiditate factum est molle et pingue. Pingue quidem ut viscosum ad tenendas formas quæ veniunt ad ipsum, et ut id quod oritur ex ipso, nervi videlicet motivi et sensitivi, sit viscosum et extensibile per diversas corporis flexuras : et etiam ut nutrimentum quod ex ipso datur nervis et nuchæ sit bonum : quia ambo illa pinguia et viscosa sunt, et nutriuntur ex cerebro : ex quo enim nervi debent esse flexuosi et duri aliquantulum, et durities evenit eis per distantiam a sua origine, oportuit necessario ut principium ipsorum esset pingue : quia aliter inflexibiliter indurarentur. Adhuc autem quia spiritus qui discurrere in ipso debuit, non esset levis et rarus, nisi esset humido pingui sustentatus. Si enim esset durus et siccus, læderentur ex eo membra, et impedirentur operationes.

Substatia tamen cerebri non æqualiter est levis et mollis : quoniam anterior pars illius est mollior et levior, et posterior durior et siccior : et est velamen dividens inter duas partes ipsius, de quo inferius faciemus mentionem. Anterius quippe mollities et levitas sunt necessaria : quia cum sensus sit speculator, congruus locus est, ut anterius locentur organa sua quæ juvantur mollitie et levitate ad bene recipiendum formas sensibilium. Plurimi autem nervorum motivorum cum nucha oriuntur posterius : quæ, inquam, nucha est nuntius et vicarius ejus per spondiles dorsi per longitudinem corporis directa, a qua oportet oriri nervos fortes et duros. Et ideo con-

veniens fuit ipsum posterius esse siccius et durius.

Velamen autem, quod est in ipso, gradatim positum est propter duas causas, quarum una est, quod mollis pars ejus separetur a contactu partis duræ. Secunda vero est : quia nervi descendentes ab ipso secundum suas origines, dividuntur et separantur ab invicem. Oportuit ergo ut esset ibi firmum aliquid quod contineret eos : et ideo fit descensus per ipsum pellis firma, cui innitantur et per quam retineantur, ne decidant a principio suæ generationis et nutrimenti.

Post reflexionem autem velaminis istius posterius post cerebrum est locus vacuus, qui vocatur torcular sive lacuna, habens latitudinem aliquam, et ad illam venæ venientes ab hepate effundunt sanguinem quem asportant, et ibi dirigitur, aut forte a caliditate superflua temperatur et substantia cerebri : quem locum exsiccant venæ nutrientes cerebrum sugentes eum per sua orificia super torcular directa : et cum suxerunt eum, deportant eum ad duas venas, de quibus omnibus diximus in anatomia venarum : nec hic oportet repetere. Lacunæ autem illius sive vacuitates auxilium est : quia nervi et nucha læderentur, si contingerent crancum : et ideo oportuit ut fierent origines eorum, esse distantiam quamdam a craneo.

Ex interiori autem parte cerebri oriuntur ab eo duo additamenta mamillaria, per quæ fit odoratus, et hoc parum quidem differt a cerebri mollitie, sed in extremitatibus eorum consequitur ea aliquid de duritie nervorum.

Amplius autem sunt duo panniculi cerebrum cooperientes, quorum superior qui ad craneum elevatur, est spissior et durior, ut resistat duritiei ossis, et prohibeat nocumenta quæ ab osse veniunt ad cerebrum pervenire, et propter duritiam suam et maternam custodiam quam impendit cerebro, excipiendo nocumenta ossis, dura mater vocatur. Secundus autem panniculus est subtilis mollis adhæ-

<--- Page Split --->

rens cerebro, et molliter excipiens ipsum, et custodiens ne ad duriorem elevatum duriter impingat : quandoque enim dilatatur, et quandoque constringitur, et aliquando elevatur, præcipue in clamore et cantu magnarum vocum, et tunc mollities ejus in durum et spissum impacta lædi posset, nisi medium plus molle quam durum ipsum custodiret, et ob hanc piæ matris custodiam pia mater hæc pellicula nuncupatur. Propter nimiam autem cerebri mollitiem, et nimiam cranei duritiam, oportebat ut duplici involveretur medio : uno quidem tegetne et tangente, et altero impediente impactionem ad os, non autem cerebrum tangente. Specialem tamen præstat utilitatem pia mater, quia videlicet est ligamentum venarum tam pulsantium quam quierarum ad cerebrum venientium, quæ absque dubio continere non possent propter mollitiem cerebri, nisi panniculo dicto quasi secundina quadam continerentur in suis propriis sitibus et locis : et hac de causa etiam in diversis locis divisionum cerebri hæc pellicula ingreditur in substantiam cerebri, et tendit ad ventriculos ipsius, et protenditur usque juxta postremum ventriculum, et ibi non involvit cerebrum, eo quod ibi non indi get eo propter duritiam propriam quam ibi habet. Panniculus autem spissus numquam tangit subtilem, sed ubique elevatur ab eo, et non est aliquid continuans inter eos nisi venæ pulsantes et quietæ ex spisso venientes, et usque ad subtilem pervenientes sive penetrantes : alligatur enim quibusdam ligamentibus pannicularibus quæ ex ipso spisso panno oriuntur et veniunt ad cranei divisiones, de quibus in anatomia capitis diximus, et illa ligamenta pannicularia etiam per os in suturis et aliis conjunctionibus per tingunt ad exteriora cranei, et ibi textur ab eis panniculus involvens craneum exterius, super quem panniculum diffunditur caro quæ est circa craneum, cui postea superducitur cutis ex qua capilli oriuntur, ita quod primum opertorium

est capilli, secundum cutis, et tertium caro, et quartum pellis contexta, quintum os cranei, et sextum dura mater, et septimum pia mater : et hæc omnia diximus in superiori capitis parte.

Adhuc autem cerebrum secundum suam longitudinem tres habet ventres, quorum quilibet per latitudinem suam duas habet partes, dextram videlicet et sinistram per lineam quæ per longum dividitur. Anterior autem quæ magna est, sensibiliter dividitur in duas partes, dextram videlicet et sinistram : quæ pars juvat odoratum, sicut diximus : juvat etiam ad expulsionem superfluitatum per os nasi, quod colatorium vocatur, quod totum secundum longitudinem nasi, cui tamquam basis subjacet, est foraminosum in æqualibus foraminibus, sicut jam in antehabitis determinatum est. Per vias autem quæ sunt a cono nasi ad mamillaria procedentes, ingreditur spiritus qui ad diversas juvat operationes. Postremus autem ventriculus licet minor sit anteriore, tamen est etiam magnus secundum se, eo quod ipse supplet ibi magni membri, quod est occiput, vacuitatem : et præcipue, quia ipse est principium magnæ rei quæ est nucha, quia ex ipso dividitur per nervos spiritus motivus et per nucham, et eo quod in postremo sunt spiritus servativæ operationis, quæ est rememorari et reminisci, et alia multa hujusmodi quæ suas custodiunt per spiritum qui ibi est operationes. Non solum autem hic ventriculus minor est anteriori, sed etiam minor est quam uterque particularium anteriorum ventriculorum. Stringitur autem hic ventriculus paulatim versus nucham quam a se emittit, et dilatatur versus medium, a quo incipit sua duritia. Medius autem ventriculus non tam ventriculus est, quam transitus quidam ex anteriori in postremum, et ideo etiam magnificatur et elargatur, eo quod abundanter reddit de magno anteriori ad magnum postremum, quidquid est de spiritu et formis. Principium autem hujus

<--- Page Split --->

ventriculi ita cooperitur, quod videtur illud quod intrinsecus est in ipso, esse sicut spiritus, qui etiam motu suo facit elevationem transitus. Elongatur autem rotunditate et dimensionibus suis. Iste autem ventriculus vocatur a quibusdam conjunctio duorum ventriculorum, eo quod defert spiritus recipientes formas a priore in posteriorem, in quo sunt virtutis servantes, sicut diximus : et ideo iste ventriculus optime attribuitur cogitative et imaginativae : quia ille fuit in transitu et motu spirituum, sicut scitur ex his quae de differentia spiritus et animae diximus. Quod autem in istis ventriculis prædictarum virtutum sint operationes, significatur ex nocumentis quæ accidunt eis : quoniam quando accidit nocumentum alicui horum ventriculorum, aut læditur, aut omnino destruitur operatio virtutis illius quam diximus sitam esse in ipso. Panniculus autem subtilis qui pia mater dicitur, cooperit et distinguens ingreditur ventriculos cerebri usque ad occiput : ibi enim tali non eget operculo, sicut jam in antehabitis diximus.

Distinctiones autem et commissurae cerebri, necessariae sunt, ut in eis contineatur spiritus animalis, ad quem hauriendum non continue aperitur cerebrum : paucus enim est spiritus animalis, et ideo oportet ut diligenter conservetur. Alia etiam causa earumdem est commissurarum, ut in eis animalis spiritus digeratur, qui quidem quando a corde mittitur, non sufficienter est assimilatus complexioni cerebri, et ideo stat in anteriori parte, et digeri incipit : plus autem assimilatur in media et perficitur ejus digestio in postrema : non enim umquam aliquid digestione completur naturali, nisi sit divisum per partes digrentis. Commissura autem anterioris ventriculi, plura habet distinguentia singularia quam commissura posterioris ventriculi : proportio enim ventriculi ad ventriculam fore est sicut proportio membri ad membrum. Causa autem quia

minor est posterior quam anterior, accipitur ex ipsa distinctione.

Et inter hunc ventrem, anteriorem videlicet et posteriorem, est locus in quo partiuntur duæ venæ magnæ, quæ ad cerebrum ascendunt, et ex quibus texitur secundina, hoc est, rete illud quod sub cerebro jacet, sicut in venarum diximus anatomia. Rami autem illi venarum innituntur cuidam corpori, quod habet glandis figuram et implet locum qui est inter venas et ventres dictos, et sustinet eos ne confluant : sicut enim divisio ramorum venarum dictarum a stricto incipit et terminatur in amplum, ita facit caro dicta, et sic facit dilatationem. Caput enim hujus glandulæ, figuræ est pinealis, et illud vertitur ad superius, ubi fit partitio prima camerarum et venarum, et protenditur versus fundum, ubi completur suspensio marorum dictarum venarum : et ibi ex eis contextur rete sive secundina quæ sub cerebro requiescit.

Pars autem quædam vermicularis sive formæ, quæ est pars cerebri in aliquo assimilata carni, pertingit super ventriculum medium, et super partes ipsius ante et post secundum longitudinem extensa super ventriculum, ligata ad ipsum ante et post, ut possit extendi et contrahi sicut nervus quo colligantur membra : et hoc corpus in summa parte ejus, est cooper tum panniculo subtili, qui cerebrum cooperit usque ad postremam partem, ubi cooperculo non indiget. Conjungitur autem vermiculare illud cum duobus cerebri rotundis additamentis, quæ sunt in longitudine cerebri anterius et posterius, ita quod duo istorum additamentorum sunt anterius et duo posterius, lateraliter se respicientia : et illud vermiculare est inter ea sicut nervus colligans ea, et non permittens ea ab invicem recedere : et cum constringitur vermiculare, trahit duo lateralia additamenta et conjungit ea, et tunc clauditur ventriculus et oppilatur : et cum extenditur ad exprimendum, additamenta sepa-

<--- Page Split --->

rantur ab invicem, et aperitur ventriculus. Quod autem de eo extenditur posterius, minus est eo quod venit anterius, et pervenit ad vacuitatem, et sistit ibi in posterioribus cerebri, sicut infigatur in viam introitus ejus : anterior enim pars latior est posteriori secundum figuram cerebri, quam potest tolerare quantitas. Duo vero prædieta additamenta walaia vocantur propter similitudinem ad uvam quam habent. In istis additamentis uvalibus numquam fit commissura aliqua, sed sunt plana et levia ut aptius stringant et cooperiant, et magis obediant motui quando movet substantia vermicularis.

Sub cerebro autem et panniculo ejus super basim cerebri quae est os quod paxillare vocari diximus, jacet rete quod contextum est ex venis ad caput ascendentibus, de quibus in anotomia venarum diximus.

Amplius expulsio superfluitatum cerebri duos habet meatus ex interioribus sui, quorum unus est in ventriculo anteriori in termino ubi se contingunt ventriculus anterior et ventriculus medius. Alter autem est in ventriculo medio. Postremus autem non habet meatum, eo quod ad ipsum nihil venit nisi quod est depuratum, et quia comparatione anterioris est strictus et non potest sustinere perforationem. Medii autem ventriculi meatus est in termino communi ubi se contingunt communiter medius et postremus. Nucha etiam habet duos exitus per quos ejus superfluitates expelluntur. Supradicti autem duo meatus cerebri incipiunt quidem ex duobus ventribus, ut dictum est : et cum penetrant in ipsum cerebrum quod purgatur per eos, transversantur et obviant sibi in profundo : et illius quidem transversionis et meatus principium est in velamine subtili, et ejus postremum inferius est in velamine duro, et ibi strictum est formatum sicut caput rosæ quod incipit ab amplo, et deficit in strictum, propter quod caput rosæ vocatur : a quibusdam etiam nomi-

natur infusorium. Cum autem penetravit in panniculum durum, obviat illic meatui alii in glandula de qua supra diximus, et fit sicut sit sphæra compressa a duobus polis superius et inferius, et penetrat inter panniculum qui est durus, et meatum palati, et ibi cadit in meatum qui est in concavitalibus colatorii versus supremum palati. Hæc igitur de anatomia cerebri.

Ex his igitur patet, quod cerebrum est positum intra caput hominis, et eodem modo est positum etiam intra caput aliorum animalium. Omnia enim animalia habentia sanguinem, habent cerebrum. Animal enim marinum de quo minus videtur, quod malachie vocatur, et pedes habet, et pinnas, habet cerebrum : et multa etiam sanguinem non habentia, habent cerebrum : et etiam imperfecta habent aliquid loco cerebri, sed cerebrum secundum perfectam cerebri rationem non habent.

Homo vero propter multas et perfectas suas virtutes animales, habet magnum cerebrum proportione quantitatis capitis sui, et habet ipsum humidum et molle valde : et circumdant ipsum cerebrum duæ telæ circumquaque, scilicet pia mater, et dura mater. Duarum autem telarum illa quæ est juxta os cranei, est fortior et durior.

Est autem cerebrum divisum per longitudinem in duos modos, dextrum videlicet, et sinistrum. Et in posteriori parte capitis est cerebrum aliud secundum complexionem in ventriculis posterioribus, dextro et sinistro, diversum ab eo quod est anterius, et visu et tactu : quia posterius est siccum et durum, et anterius est humidum et molle. In ultima autem parte post partem postremam cerebri, est vacuum illud quod torcular vocatur, vel lacunam vocamus : et hoc quidem vacuum magnum est secundum capitis quantitatem.

Adhuc autem capita quorumdam animalium sunt magna, et facies eorum in qua est situs nasus, et oculi, et os est

<--- Page Split --->

simul, et proportionata capitibus eorum : et hoc est in quibusdam quae rotunda sunt in facie, sicut homo et simia. Quaedam autem proportione sua quantitatis habent caput parvum et mandibulas magnas, sicut omne animal habens caudam pilosam, sicut equus, mulus, et asinus. Cauda autem pilosa vocatur quae in toto pilis longis et multis est repleta.

Amplius autem nullus omnino sanguis est in cerebri ipsa substantia, neque vena quae unita sit ei, sicut uniuntur aliis partibus corporis : et ideo etiam cerebrum frigidum est in tactu : quod non esset, si sanguis et venae commiscerentur substantiae ejus, quia sanguis et venae sunt calida.

Adhuc autem in medio cerebri est locus profundus et longus qui est ventriculus medius ipsius. Et secundum dictas dispositiones cerebrum est in omni animali quod habet cerebrum. Tela autem quae est pia mater, quae sequitur involvens ipsum, participat venas et continet eas ne dislocentur : quae tela est similis corio sive pelli subtili continenti cerebrum. In posteriori autem parte ubi deficit pia mater, ibi est super ipsum et super duram matrem os subtile debile, quod os lauda vocatur, ad suram postremam continuatum, et hoc est in occipite. Super utramque autem pellem et super cerebri substantiam, est etiam os subtile et debile in sincipite, quod vocatur os prora capitis, et a quibusdam os coronales.

Inter utrumque etiam oculorum sunt tres viae a cerebro, et ad cerebrum : sed dua illarum procedunt ad occiput, et una quidem illarum est quae est via spirituum per cellulas : et secunda quae magna est, est via carnis vermicularis : hae enim amba ad occiput vadunt. Parva autem quaedam venit ad sinciput ab anteriori cerebri, et per illam fit odoratus : via enim minor venit pertingens prope conum nasi. Dua autem via majores concurrunt ad se invicem in media cella an-

tequam perveniant ad locum suum, in quo est terminus spiritus decurrentis. Hoc autem in piscibus magis patet : quando enim cerebrum piscis decoctum est et contractum, inveniuntur dua viae : una ab anteriori intrans, et una a posteriori etiam intrans in cerebrum : et manifestatur tertia via exiens a cerebro prope nasum terminata : et ibi sunt via parva plures qua nullo modo ad cerebrum concurrunt.

CAPUT II.

De esophagao et canna, et anatomia pulmonis.

Intra collum autem post os et linguam est cesophagus, augustus quidem superius, et longus inferius, ad stomachum per diaphragma protensus : et trachea arteria est anterius in collo, et cesophagus in parte posteriori in supremo colli sive gutturis. Trachea autem arteria non est nisi in habentibus pulmonem, et trachea creatio est ex annulis cartilaginosis, et est pauci sanguinis, eo quod arteriarum est habere parum de subtili sanguine, et multum de spiritu : venarum autem e converso. Et hanc tracheam continent vena subtiles panniculares connectentes

<--- Page Split --->

annulos ejus : et situs quidem arteriae in supremo est post os interius in gutture in oppositione directa contra foramen palati quod venit de naso, et per quod mucilago descendit in concavum oris ex naso : et ideo forte contingit quod homo humida lubrica per os in attractu spiritus vel in risu attrahit in nasum propter apertionem illius foraminis quod est inter os et nasum.

Inter duo autem foramina cannae et cesophagi est membrum quod est interius in radicis linguae superiori situ directe, et est simile cooperitorio : et hoc est quod supra vocavimus epiglottidem : quod membrum cooperit cannam pulmonis ne cadat in eam quidquam de cibo propter causam quam supra diximus.

Inferior autem pars cannae quaè ad pulmonem pertingit, in duos dividitur ramos, qui rami duobus canalibus assimilantur : et hi duo canales perveniunt ad duas alas pulmonis. Quoniam, sicut diximus superius, pulmo dividitur in duo : et talis divisio est in omni habenti pulmonem : sed haec divisio non est multum manifesta in animalibus generantibus sibi similia, et principaliter in hominibus. Sed in hominibus pellis dividens pectus, et veniens super pulmonis medium, manifeste probat ejus divisionem. Sed in seipso pulmò hominis non est multæ divisionis, sicut sunt pulmones aliorum animalium quæ sibi similia generant. In ovantibus autem bipedibus et quadrupedibus, sicut est lacerta quadrupes ovans, et multa alia, invenitur pulmo multæ ramificationis valde : propter quod vulgus videns divisiones ejus in gallinis et aliis avibus, opinatur duos esse in talibus animalibus pulmones. Partes cannae quæ canna vocatur pulmonis, quæ etiam dicitur trachea arteria, pertingunt ad duas partes pulmonis : ita quod utraque partium pulmonis participat unum ramum cannae : et cum sunt in partibus pulmonis dictæ partes cannae dividuntur in ea in multas divisiones, de quibus omnibus in præhabitis plenam et sufficien-

tem reddidimus rationem : et ista cannae sic per divisionem in substantia pulmonis factam perveniunt in multa ramificata, ad diversas partes pulmonis, quas ingrediuntur portantes aerem : ita tamen, quod utraque partium pulmonis major, unum ramum majorem participat cannae, et ille ulterius in multos dividitur ramos. Canna autem sic dividitur, et per arteriam quæ a corde ad pulmonem dirigitur, applicatur mediante corde venæ pulsanti magna : et similiter applicantur alia partes alterius partis cannae ejusdem majori arteriae sive venæ pulsanti, quam orthi supra nominavimus. Hujus autem signum est, quod quando aliquis inflat cannam mortui animalis quæ adhuc adhaeret pulmoni, inspiratus spiritus intrat loca profundissima pulmonis, et intumescunt, ita quod videtur inflatus pulmo, eo quod in ipso est raritas magna, et substantia ejus tota est porosa : et ultima extremitates quidem illorum foraminum quæ sunt ramorum cannae, in profundo pulmonis sunt stricta et acuta. Radices autem sive principia eorum ex parte cannae in superiori pulmonis sunt ampliora. Haec autem canna mediante arteria quæ venit in pulmonem, est applicata cordi sicut ventilabrum ei quod ventilatur per ipsum : et ipsum per quod fit applicatio, est ligamentum quod creatum est ex cartilagine et nervo capillari. Arteria enim interius est dura valde et naturae cartilaginis vicina. Nervis autem etiam commixtis confirmatur hoc totum : et superius, ubi fit applicatio, est pinguedo quædam operiens et leniens duritiem sua unctuositate. Haec autem ut melius intelligantur, oportet nos ponere pulmonis anatomiam.

Dicamus ergo, quod pulmonis creatio procul dubio est ex substantiis quatuor, quarum una est canna quæ est trachea arteria quæ in ipsam mittit duos ramos magnos, quorum uterque dividitur in plurimos ramos. Secunda autem est arteria venata, quæ in ipsum a corde dirigitur, et in multa dividitur, sicut diximus

<--- Page Split --->

in matomia arteriarum. Tertia autem sunt rami venarum et nervorum ad ipsum directorum. Et haec tria conjungit caro quaedam mollis et porosa creata ex tenuiori sanguine et subtiliori, qui est nutrimentum ejus : et ideo est plurimorum meatuum sive pororum, mollis, et rurus, ad albedinem declinans : et hoc quidem verum est in omnibus pulmonibus animalium perfectorum quae integre secundum naturae vigorem sunt facta, cratlas est autem rarus, ut in ipso capiatur et dividatur aer, et dirigatur ad cordis congruentiam, et ut expellatur superfluitas et fumositas et grossities ab ipso. Sicut enim in praecedentibus diximus, numquam aliquid congrue et secundum naturam dirigitur, nisi quod distributum est in partes dirigentis. Illam enim habet comparationem pulmo ad aerem cor eventament, quam habet hepar ad cibum toti corpori congruentem.

Est autem habens duas divisiones sive alas, ut quidam vocant, quarum una tendit ad dextram, et altera tendit ad sinistram. Divisio autem sinistra habet duos ramos, dextra autem habet tres. Utilitas enim pulmonis universaliter nulla est nisi attractio aeris. Auxilium autem attractionis aeris est, ut praeparetur aer cordi plus quidem quam indiget in pulsu uno. Hoc autem ideo fit ut removeatur ex aliqua causa impedimentum attractionis, aut ex subversione aut tensione vocis longae : aut etiam quia horret aerem qui forte fœtet ut corruptus est, quod habeatur aliquid aeris in pulmone unde cor eventetur. Aer enim ille a pulmone directus cordi est, ut eventet calorem cordis, et ut nutriat et restauret spiritum vitalem in corde ex substantia aerea digesta : quia talis substantia vincens est in substantia spiritus vitalis, licet sit mixtus est plurium elementorum substantiis : spiritus enim non est corpus simplex : non enim solus aer conversus fit spiritus, neque solus nutrit ipsum, sicut nec aliqua aqua nutrit membrum : sed aerea est major pars substantiae ipsius : sed utrumque

ipsorum, aqua scilicet et aer, aut est pars nutrimenti, aut suo fluxu et subtilitate facit penetrare nutrimentum intra substantiam ejus quod nutritur. Principalis tamen utilitas attractionis aeris est ut recens aer frigidus habeatur intus et expellatur inde, qui jam intensus et fumosus factus est, qui ad caloris non valet temperamentum. Raritas autem substantiae pulmonis ad hoc facit, quoniam aer non solum penetrat in arteriis ipsius, sed etiam penetrat in substantiam carnis ejus. Hanc igitur attractionem aeris duobus perficit motibus, et duabus quietibus, sicut jam in his quae de inspiratione et respiratione disputavimus, determinatum est.

Una enim quies aeris attracti est in pulmone, incidens inter inspiratum et exspirati aeris motum : et altera ejusdem est extra inter exspiratum et rursum attractum. Similiter inter systolem pulmonis et diastolen necesse est intercidere duas quietes. Systole enim facta ante diastolen, est quies una : et diastole facta ante systolen iterata, est quies altera : et sic cum respiratio perficiatur motu aeris et pulmonis, erunt in perfectione ejus quatuor motus, et quatuor quietes necessario, eo quod motus semper terminatur ad quietem, quando est motus ejusedem generis, et non in diverso genere, sicut ostensum est in praehabitis. Utilitas autem carnis pulmonis jam dicta est, ut videlicet replendo conjungat ramos arteriales et venales.

Ramificatio autem utrarumque venarum, tracheae videlicet et arteriae, venalis est, ut aer in eis divisus dirigatur, et ut etiam pulmo subtili sanguine qui in eis decurrit, nutriatur. Albedo autem ejus causatur ex victoria aereitatis in substantia ejus. Albedo enim ejus creatur ex multitudine diaphani terminati conclusi in substantia caloris ejus. Divisio autem pulmonis in duo ideo est, quod si fiat nocumentum uni, altera praestet auxilium respirationis : et ideo sinistra in duo dividitur, et similiter dextra. Tertia enim ala quae invenitur frequenter in dex-

<--- Page Split --->

tra parte, potius causatur ut sit substrata venæ concavæ quæ dicitur ventrem habens : et ideo illa non fert magnum auxilium in anhelitu. Locus autem pulmonis est magis ad sinistram : quia cum sit ventilabrum cordis, et cor declinet parumper ad sinistram, oportuit etiam quod pulmo ad eamdem partem declinaret. Panniculus autem nervosus cooperuit pulmonem, ut sensum habeat aliquem per illum, et percipiantur nocumenta ejus, sicut jam in prehabitis determinatum est. Ipse autem pulmo substratus est cordi leniens ipsum, et ejus tutamen existens.

De divisione autem pectoris per longitudinem jam ante determinatum est. Similiter autem et determinatio ejus super diaphragma. Dilatato autem pectore per lacertos et musculos pectoris capitur aer, et eodem constricto expellitur, sicut in folle fit, qui cum bene dilatatur, capit aerem : et quando constringitur, expellit eumdem : et fit anhelitus. Hæc igitur de pulmonis anatomia dicta sunt.

ordinatus est, et tandem cum angustia prodit æstum et gemitum, cogitatione et molestia detentum denuntiat, et in pænitentia alicujus mali positum, præcipue si caput cum hoc quatiatur, circumvolvatur vel conquassetur. Si autem oculos intorquet cum genitu, per hoc se aliquid mali jam ordinare in animo, quod cogitat qualiter opere compleat. Spiritus autem cum rugitu quodam et cum narium dilatatione emissus, feritatem et magnam iracundiam irrationabilem et impetuosam fertur demonstrare : propter quod etiam in proverbio vulgi dicitur de talibus, quod « spiritum habent in naribus. » Quorum autem anhelitus est perturbatus et spissus, ac si cursu vel angustia laboraverint, impetuosi et iracundi sunt. Cum autem brevis et spissus est anhelitus, et quasi interceptus et decidens, timidus est et imbecillis. Qui enim cum gemitu et vultus pietate quadam et clementia destituitur, amore herois significatur esse detentus.

Hæc igitur est dispositio cannæ et pulmonis : et canna quidem est via anhelitus : non enim potest esse via cibi : quia in ipsam non intrat aliquid de cibo, et quando intrat, aut ejicitur per tussim, aut manens inducit mortem, aut ægritudinem magnam et longam quæ vocatur chronica, in qua putrescit pulmo, sicut est asma, et phtisis, et hujusmodi. Cum igitur non sit via cibi, oportet quod sit via anhelitus.

Ex omnibus autem ex hoc capitulo inductis non pertingit ad exteriora nisi anhelitus, et ab ipso ordinata est physiognomia a physicis, Loxo, et Palemone, qui longe præcesserant ante nos. Dicunt autem, quod spiritus quietus et ordinatus et mediocris inter magnum et parvum, quietem cordis et pacatum hominem significat. Sine causa autem suspirare et gemere profunde, melancholia detentum et futurum maniacum demonstrat. Cum autem quiescit per tempus longum et

<--- Page Split --->

ris descendit, et per diaphragma vadit ad stomachum cui continuatur. Et ideo dicit Aristoteles, quod vadit ad ventrem : stomachus enim ad quem vadit, est pars ventris.

Creatura autem cesophagi est ex carne hoc est, duabus tunicis quae possunt extendi et dilatari, et contrahi villis qui sunt in eis longitudinalibus et transversalibus, ut perficiatur glutitio et vomitus, quando est necesse, sicut bene in ante habitis determinatum est. Compositio autem stomachi et continuatio ejus cum meri et cum inferioribus intestinis non potest bene intelligi, nisi nos hic determinemus anatomiam stomachi et omnium intestinorum ventris. Et nos quidem jam determinavimus anatomiam meri et descensum et incurvationes ejus usque ad stomachum, et utilitates ejus in praecedentibus, ubi etiam diximus locum diaphragmatis, licet non adhuc dixerimus modum substantiae ipsius et utilitatem.

Esophagus qui, ut supra diximus, est os stomachi compositus post cannam in posteriori gulae, et applicatur cum ea in loco praecessionis circulorum cannae : cujus quidem figura est sicut si canna in una parte secetur contra diametrum, et quod abscissum est, pergameno secundum planam concludatur superficiem, et postea huic altera canna applicetur integra : sic enim sibi applicantur meri et trachea : et de his satis in praecedentibus diximus.

Initium autem meri sive cesophagi ex parte oris est sub radice linguae, ita quod pellis interior palati producitur ex interiori pelle cesophagi : et inter cannam quidem et meri est pellicula subtilis, non quidem ambiens ea, sed conjungens et colligans ea, ne ab invicem recedant : et isti sunt panniculi qui ex meri procedunt ad epiglottidem quam claudunt et aperiunt, sicut praehabitum est. Esophagus autem vadit ad diaphragma quod paries vocatur, eo quod sicut paries partem nutritivam dividit a spiritualibus. Vocatur etiam paries id quod dividit pectus per longitudinem, et ad utraque istorum vadit meri, sed juxta parietem pecto-

Dicamus igitur, quod substantia stomachi est similis substantiae nervorum, et ideo dilatari et extendi et constringi potest et arctari. Rotundae autem est figure superius, ubi meri sive cesophagus cum ea continuatur : et ille idem locus est ubi velamen quod est diaphragma, superius attingit : inferius autem ampliatur, eo quod cibus residet inferius, et ille vult habere locum amplum, et ibi etiam est carnosus ut carnositate sua aliquod auxilium praestet calori digestivo. Rotunditas figurae jam ex praemissis scitur magis esse idonea ad minus læsionis sustinendum ab his quae extrinsecus et intrinsecus incurrunt in eum : et est ideo quia haec figura capacior est : et quod evacuandum est ab eo, non invenit angulum in quo constringatur. Versus autem dorsum dilatatur, ut melius dorso et commodius aptetur et insideat.

Est autem ex duabus tunicis, quarum interior longitudinales habet villos ad motum attractionis pertinentes. Exterior autem habet villos latitudinales congruos impressioni et expulsioni. Longitudinali-

<--- Page Split --->

bus autem villis in tunica intrinseca permiscentur villi transversales sive transversaliter descendentes, qui adjuvant ad retentionem attractorum per hoc quod sunt obices reditus cibi, et extenduntur cum longitudinalibus. Modus autem motus et operationis horum villorum superius est expositus. Hunc autem tertium modum villorum non habet meri, eo quod non est ad retinendum quod est in ipso. Villi autem transversaliter descendentes, non sunt in exteriori tunica stomachi, eo quod illa est principaliter ad expellendum nocivum, et non ad retinendum. Tunica etiam exterior plus habet similitudinem cum nervosa substantia, quam intrinseca : et interior est carnosior quam extrinseca, quia exterior obviat membris duris exterius incidentibus in ipsum, et interior suscipit mollia quacaliditate habet digerere.

Amplius autem os ejus superius plus est nervosum aliis partibus, et advenit ei ex cerebro nervus qui dat ei sensum, ut sentiat suam inanitionem tempore famis, et excitet desiderium cibi. Calor enim pungit ipsum quando est inane : et hoc non competeret aliis partibus ipsius, quia si essent praeter sensum, non desiderarent cibum antequam nihil esset in stomacho, et tunc nimia esset evacuatio, et corpus aresceret. Iste ergo nervus sensibilis descendit ab alto de fonte sensibilitatis propter causam dictam, et una involutione revolvitur super meri in propinquitate omnis stomachi : deinde continuatur etiam cum stomacho superius in loco rotunditatis superioris stomachi : superponitur enim una vena magna procedens in longitudinem ipsius et emittens in ipsum ramos plurimos, qui ligantur cum ipso, et dividuntur in ramos subtiles constitutos in ordine uno : et similiter adhaeret ei arteria, de qua superius diximus : et procedunt ex arteria rami sicut ex vena : et immittitur utraque vena et arteria super reflexione syphac, et contexitur girbum ex summo eorum, de quo superius diximus.

Amplius autem stomachus digerit tam caliditate sibi innata, quam etiam caliditatibus acquisitis a corporibus quae ei vicinantur. Hepar enim supponitur dextrae parti illius desuper, illic enim rotundatur : et ideo apte supponitur ei syma hepatis, et comprehendit eum additamentis suis sicut digitis quibusdam. Splen autem supponitur eidem versus sinistram elongatus aliquantulum a diaphragmate. Si enim ambo tam splen quam hepar supponerentur ei, nimis gravaretur. Cum autem hepar sit magnum valde, oportuit ut caput stomachi declinaret aliquantulum ad sinistram, dando locum ampliorem hepati : et ex hoc sequitur, quod coangustet et impleat sinistram partem superius. Cum autem hepatis magnitudo non impleat inferius ventris, sed superius, consequens est ut fundus stomachi recurvetur iterum ad dextram implendo spatium ad quod non descendit hepar : et ex hoc dilatatur locus spleni a sinistra parte sub stomacho. Additum autem est in eo ab anteriori et super omnia intestina et girbum et mirach et syphac propter causam quam supra determinavimus, ubi diximus de substantia et utilitate et modo velaminum praedictorum : haec enim omnia juvant ad calefaciendum stomachum, et retinendum calorem in ipso.

Adhuc autem in inferiori parte stomachi est foramen cui continuum est intestinum, quod ideo vocatur duodenum, quia duodecim digitorum latitudinem habet sua longitudo, latitudine in digitis ipsius accepta cujus est intestinum. Foramen autem illud stomachi vocatur portanarius propter similitudinem portanarii quae invenitur in ipso : est enim strictius quam superius foramen, quod vocatur os stomachi, et est transitus ejus quod digestum est et corruptum, et iterum ejus quod contrarium est per ipsum. Iste enim meatus clauditur fortiter usquequo completur digestio, aut usquequo corruptus sit cibus per aliquam causam indigestionis :

<--- Page Split --->

dindie aperitur usquequo compleatur expulsiio.

Anupliusautemstomachustalimodoexistens , utdictumest , nutrituradcon - servationemsuæsubstantiæindividuætribusmodis : quorumprimusest , quodfoveturetvegetatursubtilioriciboadhucineoexistente . Secundusautemestpersunguinemquiadipsumvenitpervenasquædirigunturadipsumabhepate , sicutdictumestinanatomiavenarum . Tertiusautemestperidquodadipsumredun - dateffusumexhepatetemporevehemen - tisfamis : hicenimestsanguisrubeuspurusquituncnutritipsum . Hæcigiturdestomachodictasuntanobis .

Sub stomacho autem ordinata sunt sex intestina, quorum plura sunt valde longa et multis revolutionibus involuta. Hujus autem causa est, quod cibus quidem transiens per stomachum et intestina, attrahitur ab orificiis venarum a syma concava hepatis ad stomachum et intestina directarum, quae mesaraicae venae vocantur : et non attrahunt orificia earum nisi quod tangunt : et quod latet de puro cibi in profundo intestini, et non tangitur ab orificio venae, aut impossibile est attrahit totum : et ideo sagax ordinator naturae ordinavit multa, quatenus quod in primo orificio venarum non tangit, tangat in alio : ordinavit longa, ut quod in una parte non attrahitur, in altera trahatur : ordinavit etiam involuta, ut quod in una parte de cibo est in profundo circa centrum intestini, in altera involutione per angulum ad quem impingit, convertatur ad ipsius peripheriam, et sugatur a mesarnica. Ex his autem sequitur, quod cibus manet diu in transitibus istis : et ex hoc duo consequitur homo : unum quidem quod non semper est sollicitus pro cibo, sicut animalia quae curta et recta habent intestina, a quibus cito separatur cibus etiam indigestus. Alterum autem est quod non continue et fede ejicit stercus per partes, sicut alia quaedam animalia : sed stat et congregatur in inferioribus in-

testinis usquequo hora competenti et loco congruo simul ejiciatur.

Sex autem intestina sunt ista. Primum eorum vocatur duodenum. Secundum autem jejunum : et tertium longum quod vocatur subtile et involutum. Quartum autem est id quod vocatur orbum, et alio nomine monoculum. Quintum autem est quod vocatur xàlov Græco nomine. Sextum autem est quod vocatur rectum, et hoc est ex tali quod est et ani sive fficteris intestinum, quod quidam longaon vocant. Omnia autem hæc intestina unumquodque in situ suo ligata sunt cum dorso cum ligamentis et velaminibus eorum stringentibus ea, quod non moveantur a sitibus suis, sicut superius diximus de tribus velaminibus eorum. Et superiora omnium eorum sunt subtilis substantiæ, ut possit ad ea penetrare calor et virtus hepatis conferentis eis virtutem digestivam : hoc tamen plus est in superioribus quam in inferioribus.

Adhuc autem non sic est de substantiis eorum sicut de substantia meri et stomachi : quoniam omne quod transit per intestina, subtilitatum est et mollificatum : et non timent, quod pungantur duritie alicujus transeuntis per ea, et ideo convenientius fuit quod essent de substantia subtili et tenui : et hoc iterum tenet in eis quæ sunt superiora. Inferiora enim incipientia a monoculo, sunt grossa spissa pinguia intrinsecus, ut possint resistere fæci quæ in illis est acuta et frequenter indurata et squibalica : non enim induratur in eis nisi propter multitudinem exsuctionis et consumptionis humiditatis in longo transitu : et corrumpitur in eis, eo quod in eis separata a puro aut in toto aut pro maxima parte, et non remansit nisi impurum corruptum. In superficie autem superiorum non est pinguedo cum non sunt sine glutinoso et viscoso humore intrinsecus : et hoc sufficit eis loco pinguedinis.

Primum autem intestinum quod inferius continuatur ad portanarium stomachi, est duodenum : et hoc quasi in om-

<--- Page Split --->

nibus opponitur meri : nam sicut meri non est nisi ad attrahendum ad stomachum superius, ita istud e contra non est nisi ad expellendum a stomacho inferius : est autem strictius quam meri. Duae enim sunt causae quare conveniens fuit ut meri dilataretur : quarum una est, quia res duræ et grossæ penetrant per ipsum, quibus læderetur si non esset dilatatum. E contra autem quod penetrat per duodenum, est leve molle mollificatum digestione stomachi et permixtione humiditatis quæ infusa est in stomacho. Alia autem causa est, quia transeuntia per meri, patiuntur ab una tantum virtute naturali : et hæc est attractiva, quamvis hæc adjuvetur actibus voluntatis quæ aperiunt viam et masticant cibum et dilatant viam per hiatum. E contra autem id quod penetrat in duodeno, patitur in duabus virtutibus naturalibus, quarum una est expulsiva quæ est in portanario et villis stomachi, et altera est attractiva quæ est in primo duodeno : et duabus istis virtutibus magis cogitur ire per strictum, quam id quod vadit per meri : hanc enim transitionem etiam adjuvat fæx sua lubricitate, propter quam facilis fit transitus ipsius per meatum temperatæ amplitudinis. Adhuc autem meri est sicut pars quædam stomachi æqualis ei in compositione ex duabus tunicis. Istud autem est sicut tres aliena adhærens stomacho per diversitatem tunicarum ex quibus componitur : et hoc est ideo quia indiget attractione forti et fortiori quam aliquod aliud intestinum, quia meri fortissime attrahit : et ideo etiam latitudinalis villus unitur in ipso.

Sed in isto intestino quod est rectum, multum apparent villi longi, eo quod indiget istud intestinum maxima attractione a stomacho ut exprimatur et expellatur de stomacho quod est in ipso digestum : paucos enim villos latitudinales habens, inobediens est attractioni : et ideo etiam fuit amplum factum magnæ concavitatis respectu suæ substantiæ. Creatæ sunt autem in hoc intestino tunicæ duæ,

ut non cito imbibatur corrumpentibus : ad corruptionem enim est præparatum velociter ex his quæ egrediuntur per ipsum. Rectum autem ideo est, ut cito descendat ab ipso id quod est in ipso, ne obturetur portanarius stomachi. Adhuc autem rectitudo sua dimittit spatium a dextra et a sinistra corporibus quæ sita sunt sub stomacho, sicut quædam portio hepatis locatur ab ejus dextro, et splen locatur ab ejus sinistro : et reliqua etiam intestina per revolutiones suas declinant ad spatium illud.

Superius autem diximus, quare vocatur duodenum. Amplitudo autem ejus tanta est quanta est amplitudo portanarii. Pars autem intestini sterilis quod sequitur duodenum, vocatur jejunum : et in hoc intestino incipit involutio. Primo autem vocatur jejunum, quoniam ut in pluribus semper invenitur vacuum in omni animali mortuo vel interfecto. Hujus autem duplex est causa. Una quidem, quoniam in nullo tantum est de mesaraicarum venarum orificiis sicut in ipso, et post ipsum in duodeno : et ideo non attrahitur totum quod de chylo cibali est in ipso ad hepar propter propinquitatem quam ad hepar habet : et hoc est intestinum quod propter exsiccationem mesaraicarum constringitur valde et diminuitur in ægritudine. Alia autem causa est, quia porus quidam fellis derivatur ad hoc intestinum : et ideo impurum quod remanet post exsucitionem mesaracarum, acuitur ad expulsionem et expellitur cito ad inferius intestinum : et sic propter duas evacuationes, puri quidem ad hepar per mesaraiças, impuri autem ad inferius per porum fellis, ut in pluribus remanet intestinum vacuum. Purum enim fel non mixtum tota amaritudine sua conversum ad ipsum, pungit ad expellendum : et ideo dicitur jejunum.

Post jejunum autem intestinum continuatur intestinum longum involutum, habens unam révolutionem post aliam : cujus causam superius assignavimus : et hoc postremum intestinorum superiorum

<--- Page Split --->

quw gracilia sive subtilia vocantur, in quibus completur digestio plusquam in interioribus quae grossa vocantur. Principulis enim operatio intestinorum inferiorum est stercoris præparatio ad exeundum, et secundaria est ad digerendum : et ideo quædam mesaraice diriguntur ad quædam eorum, licet non tot sint ad superiora, eo quod principalis operatio superiorum est digestio, et secundaria est expulsio.

Quod autem involuto ab interiori continuatur, vocatur monoculum : et causa nominis est, quia non habet nisi unum orificium, et ideo est sicut cistis quædam in qua cum quis voluerit, accipit quod reposuit. Quoniam per idem foramen intrat in ipsum cibus una hora, et exit in alia.

Utilitas autem hujus intestini est maxime ad duo, quorum unum est principale et naturale, et alterum est secundarium et ad bene esse hominis ordinatum. Principale quidem est, quoniam cibus est duplex in stomacho, et unus quidem cito obedit digestioni, et ille statim digeritur, et subjungit alium qui quidem digestibilis est, sed impeditur alio citius digestibili, et forte aliqua stomachi humiditate superflua. Cum ergo primo digesto expulsio fit a stomacho, expellitur et unum et aliud : et illud quidem quod indigestum remansit, non accipit moram in qua stet in aliquo trium intestinorum dictorum, ut compleatur in ipso digestio : et ideo factum est monoculum quod habet comparationem ad inferiora duo intestina eandem quam habet stomachus ad tria praedicta quae sunt duodenum, jajunum, et involutum : propter quod licet nulla mesaraicarum protendatur ad ipsum, tamen ad colon perveniunt et sugunt id quod jam in monoculo digestum est : et ideo etiam situm est versus dorsum declinans ad dextram ad hepatis vicinitatem, ut ab ipso virtutem digestionis accipiat. Secunda causa non principalis est, ut congregetur in eo stercus ad simul dimittendum, sicut jam ante diximus. Quidam tamen errantes dixerunt,

quod utilitas hujus intestini est, quod mundificat hepar. Et ideo dicunt venas non esse protensas ab hepate nisi ad ipsum. Sed hoc falsum esse probatur per experimentum. Utilitas autem ejus est congregatio stercoris : quia si totum simul veniret ad sequens intestinum, timor esset quod colicam induceret passionem. Oportet autem scire, quod hoc est intestinum quod frequentius descendit in ruptura, tum propter pondus facis, tum propter hoc quod non est ligatio ad superiora membra per mesaraicas venas, et ideo pondere facis gravatum frequentius descendit.

Cum monoculo autem inferius continuatur et intestinum quod vocatur xàlxov Graece a colica passione quae accidit in ipso. Est autem istud intestinum grossum spissum, et cum elongatur a monoculo, declinat ad partem dextram convenienti declinatione, ut sit propinquus hepati, eo quod fit ab ipso aliqua succio nutrimenti per mesaraicas quae veniunt ad ipsum. Deinde declinat ad partem sinistram, et descendit : et cum opponitur lateri, iterum regyrat ad partem dextram : et ad posteriora descendens continuatur cum intestino recto, et cum pertransit splenem, coarctatur et stringitur : et hac de causa prohibetur expulsio ventositatis in eo qui habet apostemata splenis, eo quod splen tunc non comprimitur super ipsum adjuvans ad expellendum. Utilitas autem hujus intestini est aggregatio et gradata ordinatio ad expellendum, postquam subtilliter perscrutatae fuerint mesaraicae si sit in eo aliquid de cibo.

Intestinum autem ultimum quod rectum sive longaon sive podex vocatur, continuatur cum colon inferius : et hoc quidem ideo rectum vocatur, quia recte descendit ad fiterim sive ad anum, et continuatur cum ipso. Innititur autem descendens super dorsum, et ampliatur in aliquibus ad similitudinem stomachi, et praecipue in inferiori parte. Utilitas autem ejus est expulsio facis extra corpus : et paravit ei natura quatuor musculos et

<--- Page Split --->

quatuor lacertos, quibus constringitur et aperitur pro voluntatis arbitrio, sicut diximus in musculorum anatomia. Rectitudinis autem ejus causa est, ut fex ab eo facilius expellatur. Adjuvant autem ipsum ad expulsionem etiam lacerti qui sunt super velamen : et est myrach cui sunt octo lacerti.

Horum autem intestinorum omnium nullum movetur omnino nisi duo, scilicet primum quod est meri, quod est quasi os et guttur aliorum : et ultimum quod est rectum, quod est aliorum secessus. Omnibus autem istis intestinis adveniunt vene ab hepate nutrientes ea praeter mesariacas quae exsugunt ex eis, quae tamen mesaraicae non veniunt ad ultimum, sicut nec veniunt ad meri. Adveniunt etiam nervi a cerebro plures quidant eis sensum.

Hæc igitur a nobis dicta sunt de viscerum anatomia et utilitatibus eorum.

In his autem intestinis et dispositionibus eorum quae conjuncta sunt eis, venter hominis ventri canis in multis assimilatur, quamvis sit lati or, eo quod homo est lati corporis secundum naturam. E ventre autem, sicut diximus, in parte prima quae est stomachus, exit intestinum rectum quod parum est tortuosum : et hoc quod vocamus duodenum quod portanario stomachi continuatur : et illud est latum ampliatum ad quantitatem portanarii : et in hoc assimilatur illa pars hominis in ventre, et ventri porci : latus enim est in illa parte sicut in ventre porci : et pars ultima ventris quae est longaon procedens ad exitum ani, est brevis respectu aliorum intestinorum, et est spissa et recta et ampla, sicut diximus.

Sepum vero quod girbum vocatur, applicatur medio ventris, cooperiens et constringens viscera, et replens vacuitates quae sunt inter revolutiones eorum : et creatio illius est extensa super quam est sepum sive adeps sive pinguedo, sicut et in aliis est animalibus quae non habent nisi unum ventrem, hoc est, nisi unum intestinum rectum vel involutum, sicut

sunt ea quae sunt aquatica, et pisces multi. Hæc enim magis indigent pinguedine tali, ut contineatur in eis calor cito digerens, eo quod parum moratur cibus in eis : et ideo illa respectu suorum corporum magnam habent pinguedinem in intestino illo, sicut lucius, et perca, et salmo, et præcipue sturio, et multi alii pisces. Hoc autem convenit animalibus quae habent dentes in utraque mandibula.

Animalia tamen dupliciter unum ventrem dicuntur habere. Uno quidem modo prædicto. Alio quidem modo quae non habent monoculum intestinum, in quo est secunda digestio cibi, unum solum ventrem habere dicuntur : quia cum geminatur officium ventris, dicitur geminari et venter : et cum unicum est ventris officium, unicus est et venter.

Supra autem hoc intestinum est intestinum colon dictum, quod est mediocre, eo quod stringitur circa finem ejus, ut fæx detineatur quousque exsugatur quod in ipso est de nutrimento : et hoc est simile telæ propter carentiam villorum, et est latum sive amplum in parte prima ubi continuatur cum monoculo, et est spissum, et præcipue ubi applicatur per mesaraicas cum vena magna quæ ramificatur ex syma hepatis : et in illa parte veniunt ad ipsum quidam rami arteriæ quam orthi superius nominavimus. Et sunt in ventre etiam et in intestinis ejus venæ multæ spissæ, et nervi qui veniunt ab hepate et cerebro, et descendunt deorsum ad intestina propter utilitates quas determinavimus.

Hæc igitur quam diximus est dispositio æsophagi, et cannæ pulmonis, et ventris, et intestinorum quæ continentur in ipso.

<--- Page Split --->

tur superflua quantitate propter continuas ejus diastoles et systoles. Tertium autem est quod proportionatur pectori et pulmoni, ut sit tanta ejus mensura quae et in pectore sine ossium læsione possit locari, et a pulmone sufficienter eventari. Ex his tribus consequitur, quod non sit magna quantitatis et superflua. Locatur autem in loco ipsius alte ab ossibus, ne tactu duro in percussionibus suis lædatur. Alia autem pars protenditur versus ossa, quia ibi non nisi in puncto lædi poterat: et ejusdem læsionis non est causa, eo quod motus ejus proprius non est in parte illa : tamen in illa parte est durius, ut ipsa duritie sua resistat nocumentis.

Adhuc autem figura cordis est pinealis, ut motus ejus, qui est in ventribus basis ejus, apte procedat ab uno indiviso, et feratur ad idem.

Dr dispositionibus cordis et modis ejus et anatomia : in quo etiam de pulmone et diaphragmate et panniculo cordis.

Consequenter autem de corde nobis videtur esse dicendum.

Dici mus igitur, quod cor quidem creatum est ex carne dura et forti, ut per hoc magis resistat alterantibus et nocumentis, eo quod in ipso est principium vitae. Sunt autem in ipso omnes villorum diversitates contextae. Longitudinalos quidem attractivi, et latitudinales expulsivi, et transversales retentivi : ut per eas omnis participetur species motuum vitae.

Amplius autem cordis quidem quantitus proportionata in tribus corpori animalis videlicet, et secundum illam comparationem et parvum, sicut omne principium universale quod ad omnia alia habet influentiam suae virtutis, est parvum quantitate et magnum virtute. Secundum autem est quod proportionatur arteriis quae oriuntur ex ipso, et panniculis qui suspenduntur ex ipso : et propter illud est dilatatum in basi, ut haec sufficienter oriri possint ex eo, ut non grave-

Amplius ordinavit natura panniculum circa ipsum, qui licet sit de natura panniculorum, tamen est fortior et durior omni alio panniculo corporis, ut ipse sit ei tutamen et clypeus circa incurrentia quælibet ; et hic quidem panniculus nusquam tangit eum, nisi in loco ubi oritur ex ipso, et hic est unde oriuntur arteriæ, ex quarum etiam tunicis videtur esse contextus. In alio autem loco non tangit, sed congruo spatio separatur ab eo, ut in ipso dilatari valeat et constringi. Locus autem basis ejus est quasi sit ex cartilagine dura, ita quod quandoque induratur ad ossis naturam, et præcipue in quibusdam aliis animalibus ab homine : et hoc fit ut fortius locetur in ipso, et cartilago mediet inter ipsum et ossa pectoris, ne lædatur.

Adhuc autem cordi in lato sive amplo ipsius facti sunt tres ventriculi : et medium illorum Aristoteles quidem vocat medium thalamum, in quo, sicut dicit, completur nutrimentum. Galenus autem dicit hunc medium foveam non ventriculum. Et sunt meatus plures et viae inter ambos ventriculos, qui subtus in basi dilatantur in cordis ampliatione, et con-

<--- Page Split --->

stringuntur paulatim secundum cordis altitudinem ascendendo intrinsecus tam ipsi quam etiam ipsi ventriculi cordis.

Adhuc autem basis ventriculi sinistri altior est quam basis dextri : et hoc ideo est, quia dexter ventriculus respicit hepar unde mittitur ei sanguis grossus et gravis, ex quo arteriae et spiritus nutriti non possunt : et ideo oportet, quod per medium ascendendo subtilietur et spiritualior fiat ad nutrimentum spiritus et arteriarum : propter quod etiam a sinistro cordis ventriculo arteriae oriuntur. Non enim potest esse, quod sanguis subtilior et spiritualior ex quo generator spiritus, altiorem locum non requirat. Ex dictis autem consequens est, quod sanguis qui est in medio thalami, sit medius inter subtilem et grossum. Talis igitur proportio est ad invicem cordis ventriculorum : et hoc etiam est, quod os subtilioris sanguinis est strictius, et os grossi est amplius.

Adhuc autem duo additamenta sicut duae aures apparent in corde : unum quidem in sinistro, et alterum in dextro ventriculo, quae sunt tenuia et rugosa cum constringitur, et tensa quando dilatatur, et sunt dura : haec enim sunt duae arce quae recipiunt. In uno quidem recipitur sanguis qui trahitur ab hepate, et in altero recipitur spiritus qui trahitur a pulmone, ut mesaraicae ulterius ministrent cordi, ut non gravetur ex nimietate, aut etiam deficiat ex imminutione : et dure sunt, ut non facile recipiant nocumenta, tenues ut bene obediant motibus constrictionis et dilatationis.

Amplius autem situs cordis est in medio, eo quod locus ille est temperatior et a nocumentis tutior : sed declinat parumper ad sinistram, ut det locum hepati quod est in dextra : licet enim splen sit in sinistra, tamen splen non est adeo nobile membrum nec tanta quantitatis sicut hepar : et ideo potius cedendum erat hepati. Hujus autem et alia causa est naturalior, ut scilicet frigiditas sinistri laeris quae est ex splene, temperetur. Ad-

huc autem ideo declinat ad sinistram parumper, ne comprimat venam concavam quae inter ipsum et hepatis gibbum protenditur.

Omnis autem calor principalior et virtus est ex corde, et in dilatatione sua nutritur cum omnibus virtutibus suis naturalibus : et ideo si qua animalia magni cordis sunt et cum hoc timida, provenit ex frigiditate quae sanguinem ad cor recurrentem calefacere non poterit, et talis est lepus. Si qua autem parvorum cordium sunt audacia, pro certo sunt calida vehementer : et sanguis qui ad cor venit, citius incalescit, et cum spiritu excutitur ad membra, et calefacto corpore provocat audaciam, et tale animal est quod habitat in segetibus fulvum et varium in facie nigris masculis, quod apud nostram linguam hamester vocatur, et est majus ratto, et minus catto, brevia habens crura, et est audax et mordax valde : tamen in pluribus illa sunt audacia quae sunt magni cordis, dummodo proportionatus sit calor cordis quantitati sanguinis.

Amplius autem cor non tolerat nocumentum aliquod, ut apostema, aut vulnus : et hujus signum est, quod in nullo animalium imfterctorum cor laesum invenitur, sicut inveniuntur laesa alia membra : antequam enim veniat nocumentum ad cordis substantiam, moritur animal. Aliquando enim invenitur in cordibus magnorum animalium os magnum, et forte invenitur in quibusdam hominibus, et hoc os est declinans ad naturam cartilaginis, et induratur, sicut supra diximus, et durius quod invenitur, est in corde elephantis, et eorum quae apud nos inveniuntur, durius est in corde cervi et bubalorum generibus. Jam autem visum est cor simii masculini habens duo capita sive acumina : et hoc fuit unum de naturae mirabilibus : quoniam cum cor sit principium formationis totius corporis, a principio quidem debuerunt esse duo simii : sed tamen natura defecit in omnibus quae principiari debebant, et ideo non suffecit nisi ad unum : et ideo statim

<--- Page Split --->

conclusa sunt in unam basim cordis, et cartera omnia ut ad unum redacta sunt ad basim illam.

Anplius autem de proprietate cordis est, quod per tempus adhuc pulsat cum aufertur ex animali interfecto : et animal cujus cor diutius pulsat extractum ex his quae sunt apud nos, est salmo piscis : quia sub uno corde pulsante vendunt piscatores plures salmones per partes incisos, decipientes quasi recentes demonstrent ex hoc pulsante corde.

Erraverunt autem dicentes cor esse de natura lacerti : quamvis enim sit similius inter membra lacerto et musculo, tamen nec lacertus est nec musculus. Hujus autem signum est, quia motus ejus non est voluntarius, sed vitalis qui rotirus Graece vocatur, et subjacet necessitati. Musculi autem et lacerti instrumenta sunt voluntarii motus.

Haec ergo a nobis de anatomia cordis dicta sunt.

In omnibus autem animalibus octo sunt quae cordis significant dispositiones naturales et accidentales : et haec sunt pulsus, anhelitus, foramina pectoris ea quae nascuntur supra pectus, tactus corporis, et accidentia ejus, mores, virtus corporis, et debilitas ejusdem, et imaginationes sive meditationes.

Pulsus quidem, quoniam velox magnus et frequens pulsus cordis significat caliditatem, et horum contraria cordis declarant frigiditatem. Levitas igitur pulsus cordis significat humiditatem. Duriities autem ejusdem dicit siccitatem.

Anhelitus autem magnus quidem frequens velox et calidus, cordis calorem, et contrarius ejusdem dicit frigiditatem.

Pectus vero magnum et latum et amplum si non sit cum magnitudine cerebri quae facit magnitudinem capitis, et nuchae, et spondilium, et costarum, sed cum parvo et mediocri capite, et forti pulsu, significat cordis caliditatem, et contrarium hujus significat frigiditatem ipsius si non sit parvitas capitis impe-

diens. Pili etiam praecipue qui sunt plurimi et crispi, cordis significant caliditatem aut humiditatem. Nuditas autem pectoris et paucitas pilorum, dicunt cordis frigiditatem aut siccitatem. Frigiditatem quidem ex privatione caliditatis facientis fumum ex quo generantur pili : siccitatem autem propter defectum materiae fumantis.

Tactus autem corporis, quoniam calor totius corporis in tactu significat cordis calorem, nisi resistant splen et hepar frigida facta sua frigiditate. Corporis autem frigiditas contrarium significabit. Duriities autem corporis, cordis siccitatem.

Moles quidem, quoniam ira naturalis et ira praemeditata et furiositas cordis significant caliditatem : et similiter corporis mobilitas quae non permittit hominem diu consistere in loco uno stando vel sedendo. Et contraria his motibus significant frigiditatem, nisi sint acquisita ex studio aut consuetudine.

Corporis quidem virtus et significat cordis vigorem, et debilitas cordis debilitatem, nisi sit ex laesione cerebri, aut nervorum : aut etiam fortitudo corporis significat aequalitatem complexionis, et debilitas significat malitiam complexionis ejusdem : et hujus causa est, quia substantia caloris naturalis et spiritus et sanguinis plurima est in corde, ut inflammata, nec fumosa, sed potius splendida et pura : sed accidentalem calorem in ipso significat vehementia inflammationis in ira et rixa animae, ita quod quandoque perducit usque ad nocumentum aliquod anhelitus.

Meditationes vero, quoniam quae declinant ad gaudium, sicut fiducia et bona spes, significant cordis fortitudinem et aequalitatem complexionis. Meditationes autem quae declinant ad sollicitudinem et sejunctiones ab aliis, significant excessum in calore. Quae autem declinant ad timorem et tristitiam, significant excessum in frigiditate ipsius.

Tremor autem cordis non est certum signum naturae ipsius, eo quod accidit ex

<--- Page Split --->

multis causis quæ sunt multitudo sensibilitatis, ejus meditatio, vapor aliquis, timor, et multa alia. Oportet autem scire, quoniam diminutio humiditatis naturalis quæ accidit in corpore, primum nocumentum relinquit in corde : et tunc alteratur natura et complexio cordis.

De proprietate autem cordis est, quod quando venit ad ipsum calor purus aut frigus purum, statim post modicum moritur : talia enim non vult recipere nisi digesta in pulmone. Ex his igitur cognosci potest natura cordis.

Ex omnibus autem inductis ut summatim perstringamus dicta de corde, patet quod cor habet tres ventriculos, et est positum superius altius pulmone, ut canna deferens aereum spiritum, competenter ramificetur in duo, et ulterius in divisiones pulmonis secundum quod congruit digestioni spiritus.

Adhuc autem in corde exterius in circuitu est tela, sive panniculus, grossa et spissa et dura, quæ oritur a cordis loco, ubi amplificatur ad basim ipsius et ampliatur cum radice magnæ venæ concavæ quæ inter hepar est et cor, et cum arteria quam orthi diximus vocari, quæ est a sinistro cordis ventriculo : et hæc pars cordis non est angustior et acutior inter ventriculos ejus : quoniam nimis latus et amplus deputatus est ad recipiendum sanguinem ab hepate : sed non est in parte angusta, quæ est punctum pyramidis ejus. Pars autem acuta quæ est punctum pyramidis ejus, est posita super anterius pectoris, sicut diximus superius, eo quod illa durior est et resistens nocumentis ossium, et non dilatatur, et constringitur : et hoc convenit omnibus animalibus sive habeant pulmonem, sive careant, eo quod scilicet pars ejus acuta est posita versus anterius pectoris. Latet autem hoc in anatomia multoties, eo quod casus mortis declinant ipsum et transponunt inferius. Pars autem connexa inferior in basi ipsius, altior est aliquantulum in situ ipsius quam acumen ipsius.

Substantia autem cordis creata est ex carne spissa et dura propter causas quas diximus : et in duobus ventriculis ejus sunt duæ venæ, concava quidem et quieta in dextro ferens sanguinem, orthi autem et arteria venalis in sinistro deferens spiritum. Et situs ejus est in medio pectoris : sed in homine modicum declinat ad sinistram ; recedit enim modicum a pellicula distinguente inter mamillas aliquantulum, de qua diximus, quod venit a furca colli, dividens pectus per longum usque super medium pulmonis. Est autem in parte pectoris superioris, quia ibi nimis coangustatur, cum pulmo sit in inferiori ejus parte : et non est magnum, nec longæ figuræ, ne gravetur superflua quantitate, sed declinat modicum ad rotunditatem pyramidis : et sua extremitas anterior est stricta et acuta.

Adhuc autem ventriculus sinister est magnus, eo quod spiritus multus qui est in ipso, quærit amplum locum. Medius autem est mediocris, et dexter parvus, quoniam grossus sanguis vult strictum locum, sicut omnia spissa et grossa corpora alia parvum locum occupant secundum naturam. Medius autem ventriculus et ille qui parvus est in dextro cordis, sunt perforati, et habent in se vias quas superius diximus : et aperturæ majores in diastole cordis sunt versus pulmonem : et hoc magis manifestatur inferiori, quod est sicut ventriculus qui est dexter.

Adhuc autem ventriculus major qui est sinister, applicatus majori qui est arteria venalis descendens in pulmonem et orthi, de quibus superius diximus : et hæc vena per partem orthi descendens, applicatur intestino quod mediocre vocat Aristoteles, et hoc est quod jejunum vocatur : et hoc diximus in anatomia arteriarum. Vocatur autem hoc mediocre inter grossa interiora et grossa inferiora : anteriora quidem stomachus et æsophagus : posteriora autem monoculum et colon et longaon : et hæc omnia patent ex his quæ dicta sunt de dispositione ven-

<--- Page Split --->

tris. Propter triplicem enim compositionem intestinorum dicit Aristoteles triplicrem esse modum intestini, et tria intestina, et tres aliquando vocat ista ventres : et ideo duodenum et jejunum non distinguuntur ab ipso, sicut neque monoculum et colon et longaon distinguit ab invicem, sed reputat eadem propter similitudinem compositionis.

Ventriculus autem medius in ea parte qua tangit sinistram, applicatur ad arteriam quae vocatur orthi, et arteriae venosae, eo quod a corde procedunt via ramorum istarum venarum ad pulmonem, quae ramificate sunt secundum ramificationem canalium pulmonis per totam substantiam ipsius. Ramificatio autem canne quae trachea vocatur, est super ramiflcationem earumdem venarum pulsantium, ut aer asportatus per ramos cannae digestus redeat ad ramos inferioris venae, et aptus reddatur cordi. Una enim via vena concavae procedit ad profundum via sive ventriculi dextri portans sanguinem, et alia via portans spiritum, procedit per arteriam venalem ad profundum via ventriculi sinistri.

De vena autem venali quæ major vocatur, et de vena quæ orthi vocatur et a corde ramificatur, adhuc faciemus in sequentibus libris sæpius rememorationem.

Amplius autem in pulmone propter raritatem est multum sanguinis, et plus quam in aliis membris animalium quæ pulmonem habent. Cujus signum est, quia est rubeus, cum tamen per naturam propriam sit albus, sicut supra etiam diximus. Pulmo etiam est mollis carnis et inflatus spiritu qui est in ipso, et habet vacuitates pororum parvorum et magnorum plurimas, et in qualibet ala pulmonis sunt via quae proveniunt a vena majori quæ venalis arteria vocatur. Fuerunt autem quidam opinantes, quod in pulmone non est aliquid sanguinis, eo quod videbant in pulmonibus animalium mortuorum quæ scindebant, non esse sanguinem : et illi quidem non sciunt neque

advertunt, quod a mortuorum pulmonibus sanguis exit subito, eo quod non tenetur a substantia pulmonis, quæ rara est, sicut retinetur a substantia aliorum membrorum solidæ carnis existentium : non enim est membrum aliquod in corpore in quo sit tantus sanguis sicut in pulmone proportione quantitatis suæ, præter cor solum. Sed sanguis qui naturaliter quidem est in pulmone, non est fixus et retentus in eo propter causam quam diximus. Et ille quidem sanguis qui est ventriculi medii, est subtilis et tenuis et clarus respectu ejus qui est in ventriculo dextro.

Sub pulmone autem est paries pectoris, qui paries quidem ab epiglottali incipit, et per latera secans corpus in duo continuatur duodecimæ spondili, et substantia ejus est de natura panniculorum, quæ est substantia nervosa. Et utilitas ejus est defendere spiritualia, ne lædantur fumo grosso nutritivorum membrorum, et adjuvare etiam ad expressionem stomachi quem tangit superius. Hic autem paries qui diaphragma Græco nomine vocatur, est applicatus lateribus et costis ex utraque parte, et ossi quod vocatur supremum colli, et hoc est illud medium os pectoris, quod directe sub gutture descendit usque ad epiglottale, quod est finis pectoris super ventris mediam lineam : et in medio istius diaphragmatis sunt partes subtiles ex quibus contexitur, et sunt partes nervorum et venarum, ita quod textura pervenit ad modum creationis telæ. In eodem etiam sunt venæ quietæ et pulsantes extensæ diversæ, sicut diximus in anatomia venarum. Paries autem sive panniculus in quo involvitur cor de quo superius fecimus mentionem, est spissus et durus secundum operationem ad diaphragma, et secundum comparationem ad telas totius corporis.

<--- Page Split --->

supra sunt villi quidam, sicut diximus in anatomia venarum quietarum : et quae a syma quidem procedunt, dividuntur a vena quae porta nominatur : et sunt mesaraicae sugentes a stomacho et intestinis : et cum succositas ab illis tracta est ad hepar, tunc hepar decoquit eam in sanguinem, et per venam concavam quae oritur supra gibbum ejus, emittit eam in totum corpus ad nutriendum ipsum, et ab ipso gibbo mittit aquositatem ejus per duas emulgentes venas ad renes : et haec omnia jam in prehabitis determinavimus. Symam autem hepatis voco concavum ejus, ubi insidet rotunditati stomachi. Gibbum autem ejus voco convexam ejus rotunditatem, quae est superius in exteriori ejus superficie. Spumam autem succositatis attractae quam digerit, quae ebullit ut levis et extensa, ex ipsa syma ejus mittit ad fel et ad cistim fellis. Rotundum autem suum convertit hepar ad diaphragma, ut non tangat ipsum nisi in puncto, ut non coarctetur diaphragma ex hepate in suo motu qui est aliquando valde laboriosus. Est etiam exterius rotundum, ut bene et apte costa curventur super ipsum.

Hepar autem tegit panniculus nervosus generatus ex nervo parvo qui venit ad ipsum, ut faciat ipsum acquirere sensum aliquem, quemadmodum diximus in antehabitis, et ut liget ipsum cum aliis visceribus. Venit etiam ad ipsum vena pulsatilis, et affert ei spiritum, et servat ei caliditatem innatam, et tenperat ipsum cum pulsu. Haec autem vena penetrat ad hepatis concavitatem, ut eventet illam, quoniam gibbositas ejus superior eventatur satis motu diaphragmatis. Chylus etiam qui attrahitur ex stomacho et intestinis, non attrahitur totus in unum spatium concavum hepatis et vacuum, sed potius dispartitur in venis omnibus, quae sunt in hepate et ramis earum, ut tota virtus hepatis magis possit super ipsum divisum quam indivisum, et magis compleatur digestio, et ut velocius perficiatur. Et ideo partes venarum quae

CAPUT V.

De dispositione et anatomia hepatis et splenis et fellis.

Postquam de cordis dispositione locuti sumus, oportet nos loqui de natura hepatis, quoniam in multis communicant cor et hepar.

Dicamus igitur, quod in omnibus animalibus habentibus hepar, hepar est membrum [generans sanguinem. Utrum autem faciat hoc per virtutem propriam, aut per virtutem cordis, in sequentibus libris istius scientiae, scilicet in tertio libro inquiremus. Mesaraicae tamen per virtutem hepatis aliqualiter chylum convertunt ad calorem sanguis, antequam ad symam hepatis perveniat. Cum enim quodlibet membrum humorem cibalem in se tractum, ad suam convertat similitudinem in calore, sicut diximus in prehabitis : hepar autem sit rubea caro, ac si sit sanguis coagulatus : chylum a stomacho attractum in ruborem sibi similem convertit per digestionem.

Est autem hepar omnino vacuum a villis nervorum : sed procedunt in ipso venae quae sunt principia earum quae ramificantur ex ipso dispartitae subtus : et

<--- Page Split --->

sunt in hepate, subtiliores habent tuniras quam illae quae sunt extra ipsum, ut ritius calor digestivus penetret chylum et digerat ipsum. Panniculus autem qui comprehendit hepar, ligat ipsum cum panniculis qui comprehenduntur ad stonuchum et intestina, ligamento fortissimo, et ligat ipsum cum dorsi costis: et quadam etiam subtilia parva ligant ipsum ad diversa.

Continuat autem inter hepar et cor vena de qua diximus in anatomia venarum quietarum, quae utrum descendat a corde in hepar, aut e converso descendat ab hepate ad cor, vel forte in aliquo sit, secundum intentionem in sequentibus subtiliter investigabimus. Quolibet enim horum trium est opinatum a diversis. Haec autem vena etiam ingeniose ligata est cum hepate cum panniculo duro spisso : penetrat enim haec vena super ipsum, et subtilius quidem latus ejus quod est a parte intrinseca, eo quod ibi tangit membra subtilia.

Amplius autem hepar hominis majus est proportione corporis hominis quam hepar alicujus aliorum animalium, quod aliquo modo accedit ad similem cum homine quantitatem : et omne animal plus comedens et debilius habens cor quam homo, habet majus hepar quam homo.

Continuat inter stomachum et hepar nervus parvus, et communicantia eorum est propter apostemata quae contingunt in eis, ut sentiatur nocumentum, sicut prius diximus.

Adhuc autem primum quod oritur ex hepate sunt duae venae quietae, quarum una oritur in syma : et hujus utilitas fere tota est in attractione chyli ex stomacho et intestinis ad hepar, et haec est quae vocatur a nobis porta in anatomia venarum. Altera autem oritur a gibbo ipsius, cujus utilitas est deferre nutrimentum ad membra : et haec concava vocatur.

Amplius autem hepar habet additamenta quae sunt aures aut alae hepatis, quibus apprehendit rotunditatem sto-

machi sicut quibusdam digitis : et majus inter haec additamenta est illud quod commune nomen additamenti facit sibi proprium. Haec autem additamenta non sunt communiter nisi quatuor, aut quinque.

Non lateat autem nos, quod non in omnibus hominibus fortiter comprimit costas dorsi, quamvis comprimat eas in quibusdam hominibus : et hoc modo quo colligatur diversi membris, eo modo etiam communicat eis, costis videlicet et diaphragmati.

Adhuc autem caro quidem hepatis nullum sensum habet : sed illae partes quae de eo tangunt panniculum, sentiunt propter hoc quod immiscetur eis aliquid de panniculo nervoso : et ideo diversificatur haec communicatio et judicium de hepate in hominibus.

Adhuc autem jam diximus in praemissis, quod generatio sanguinis est in hepate : et in ipso fit separatio cholerae et melancholiæ et aquositatis. Quandoque autem destruitur operatio hepatis in generatione sanguinis : et aliquando destruitur, non quidem in generando sanguinem, sed in separando eum a dictis humoribus : et aliquando destruitur operatio ejus non in generatione sanguinis, sed in generatione sanguinis boni. Aliquando autem generatur impedimentum alicujus harum operationum non ex hepate, sed ex membris quæ attrahunt ex ipso.

Amplius autem in hepate sunt omnes quatuor virtutes naturales : sed plurimum digestiæ virtutis est in carne ejus, et plurimum aliarum trium virtutum est in villis ejus. Dico autem villos hoc modo quo determinavimus de eis in principio istius capituli.

Et probabile est, quod aliquid cujuslibet virtutis naturalis sit etiam in mesaraicis : licet in hoc quidam quasi nostri temporis Philosophi sequentes Galenum, contradixerint Antiquis, et dixerint eos errasse, quod dederunt virtutem attractivam et retentivam mesaraicis, dicen-

<--- Page Split --->

tes quod non sint nisi via per quas fit attractio alterius, hoc est, hepatis virtute. Inducunt autem rationes dictis suis dicentes, quod si haberent mesaraice virtutem attractivam, haberent etiam digestivam : hanc autem non habent, cum cibus non moretur in ipsis quousque alterationem et completionem patiatur.

Adhuc autem si haberent mesaraice has virtutes, et quorum est convenientia in virtute, eorum etiam convenientia est in substantia, ut dicunt. Haec autem sophistica et debilia sunt : quoniam pro certo in meatibus multis est attractiva ut adjuvans, cum tamen sit in hepate sicut operationem complens. Est enim in meri attractiva, cum tamen sit meatus, et non est in eo digestiva, nisi forte parvae virtutis, de qua non est curandum, quia non est in eis vera digestio : sed est in eis vera attractio, et expulsio aliquando. Hi enim non recte consideraverunt ea quae videntur, quod videlicet chylus sensibiliter convertitur in mesaraicis aliqua conversione alterationis digestiva. Non enim negandum est, quin in illo in quo est penetratio, sit aliqua digestio. Nam scimus experimento in ore ipso esse aliquam digestionem.

Adhuc autem in orbo est aliqua digestio et attractio et expulsio : cum tamen sit membrum quod velociter evacuatur.

Adhuc autem non est consequens, quod ejusdem substantiae sint quae sunt ejusdem operationis, nisi sit substantialis operatio eorum. Quod si etiam concedatur, tunc pro certo villi quibus hepar attrahit, sunt de substantia mesaraicarum : et tunc mesaraicae ejusdem sunt operationis cum hepate.

Haec igitur de hepatis natura dicta sint a nobis.

et choleram citrinam. Continuatur autem meatus iste cum hepate et venis in quibus generatur sanguis, et habet ibi fel plurimos ramos nervosos, quamvis ipse introitus, qui est ex syma hepatis ad cistim fellis, sit perpendicularis. Habet etiam poros apertos ad stomachum et intestina, ad qua mandat cholerae superfluitatem, ut mordicando ea excitet ad expulsionem et appetitum attractionis. Hujus autem meatus ramus unus continuatur cum duodeno, et quandoque aliud parvum de eodem meatu continuatur cum fundo stomachi. Aliquando autem e contra magnus pervenit ad fundum stomachi, et parvus ad duodenum. Ut in pluribus autem est meatus unicus cum. duodeno conjunctus.

Adhuc autem introitus cannae sugentis choleram, proximus est introitui sive meatui vesicae in vesica. Antiqui autem fel cistim minorem vocaverunt, et vesicam cistim majorem. Causa autem quare cholerae cistis est in hepate, est ut mundetur hepar a superfluitate cholerica, et ut calefaciat sicut vas per submersionem ignis, et subtiliatio sanguinis a superfluitate spumosa, et etiam ut facilius resolvantur faces quando mixtione fellis commovent mordicando intestina, et etiam ut mollificentur lacerti eorum ex siccitate cholerae retenti ab humore superfluo. Quod autem in pluribus non est via felli ad stomachum sicut ad alia intestina, ut laventur ex stomacho superfluitates ejus, sicut lavantur ex aliis intestinis, ideo est, quia humor fellis laedit stomachum, et ex ipso patitur nauseam, et corrumpitur in ipso cibus et digestio per id quod misectur ei de humore fellis. Adveniunt autem felli ex vena pulsatili et ex nervo qui continuatur cum hepate, duo rami valde parvi.

Fel autem est cistis pendens ex syma hepatis ad partem stomachi, et habet unicam tunicam nervosam, et habet orificium ad hepar, eo quod in ipsa cisti ejus est meatus sive porus atrahens humorem subtilem incensum qui congruit ei,

Fel etiam sicut vesica unam habet tunicam compositam ex tribus speciebus villorum. Quando autem non attrahit fel choleram, aut siquidem attrahit, sed non complete, eveniunt nocumenta. Quando enim cholera retinetur super fel,

<--- Page Split --->

inlucit apostemata hepatis et icteritiam : ot quandoque putrescit, et tunc inducit fubres malas. Quando autem superflue fluit ad membra urinae, vulnerat ea : et si ad alia membra undans derivatur, inducit herisipilam et formicam et hujusmodi : et quando spargitur in toto corpore quieta, accidit icteritia : et quando fluit ad intestina, inducit solutionem ventris cum intestinorum rasura.

Splen autem omnino evacuatorium sanguinis et adustionis ejus cinereae, quae est melancholia naturalis, et melancholia accidentalis, et habet quamdam virtutem resistendi cordi ex latere uno, et felli et hepati ex latere alio. Trahit autem turbiditatem sanguinis, et digerit eam : et quando ascescit, aut ponticat, mandat eam ad os stomachi, ut excitet appetitum in eo, et temperet caliditatem ipsius. Via autem per quam mandat, est vena magna. Quando autem debilitatur splen in trahendo melancholiam ex hepate, accidunt in corpore aegritudine melancholicae, sicut morpheae nigrae, et cancri, et varices, et elephantiae, et lepra, et hujusmodi. Si autem bene quidem attrahit, sed non potest a se expellere superfluum, oppilatur, et fit magnus, et intumescit, et forte apostematur. Si autem expellit eam superflue, et ea ponticat, facit esuriem nimiam et appetitum cibi immoderatum. Si autem est acetosa, facit nauseam et vomitum, et intestinis aliquando facit accidere excoriationem mortiferam, et alia hujusmodi multa facit quae medicorum est considerare.

Adhuc autem splen est membrum longum ad modum linguae conjunctum cum stomacho ex parte sinistra, protensum usque retro, ubi est dorsum attrahens melancholiam cum collo continuato sive meatu continuo cum concavitate hepatis : sicut etiam ad ipsum pervenit meatus fellis, et expellit ipsam cum meatu qui oritur ex interiori parte ejus : et splenis quidem concavitas, sequitur stomachum, et ejus convexitas convertitur

ad costas : et suspensio quidem cum costis non est cum ligamentis pluribus et fortibus, imo cum paucis villosis quae vigorantur cum panniculis costarum : et in eodem latere continuatur cum venis quietis et pulsantibus.

Adhuc autem latus ejus concavum superficialiter venit supra stomachum, quamvis sit aeque distans in inferiori hepatis, cadens apud stomachi inferius. Continuat autem inter ipsum et stomachum vena incarnata etiam utrumque ipsorum, per quam est quaedam suspensio : et eadem sustentat ipsum a sypbac, quae constat ex duabus tunicis cum ramis qui ex ipsa separantur in splene, qui multi sunt numero, sed parvi, et intrant ipsum et girbum.

In splene etiam sunt plurinae venae pulsatiles et quietae, in quibus sanguis dirigitur et assimilatur substantiae ejus, et deinde expellitur superfluitas ejus. Corpus autem splenis est rarum, ut facile recipiat superfluitates melancholia quae ipsum ingrediuntur. Tegit etiam ipsum panniculus ortus ex sypbac, et communicat per illam diaphragmati. Panniculus enim diaphragmatis est etiam ex sypbac. Sic igitur patet, quod sub pariete illo de quo dictum est, ex latere dextro est hepar, et ex sinistro est splen : et situs horum membrorum in omnibus animalibus habentibus haec duo membra, est unus et idem qui dictus est : et si mutatur per accidens in aliquo animalium, hoc est unum de mirabilibus naturae, de quibus locuti sumus in secundo Physicorum. Splen autem hominis est strictus et longus et similis in exterioribus spleni porci. Hepar autem est rotundum simile in figura hepati tauri, licet non sit tantum in quantitate : et in eo sicut in vase non est cholera rubea, sed habet potius propriam cistim, in qua continetur.

Adhuc autem in quibusdam regionibus non invenitur cistis sive vas cholerae, quod est fel, in ovibus suffocatis. Hoc autem oportet esse, quod illae regiones

<--- Page Split --->

sunt frigidae et humidae valde : et ideo in ebullitione chyli in hepate parum est quod ebullit, et non habet cistis virtutem in attrahendo : sed diffunditur in hepate et intestinis et corrumpit ea : et ideo suffocantur oves. Hepar autem applicatur venae majori quae est interior et hepatis gibbum non habet colligantiam cum partibus orthi ascendentibus ex ipso. Vena autem alia major ex qua ramificantur mesaraicae, est etiam applicata symae hepatis in porta per quam est ingressus et attractus chyli ex stomacho et intestinis. Splen autem est applicatus venae majori quae venit ex gibbo hepatis. Quidam enim ramus illius extenditur usque ad splenem, et per illam trahit choleram nigram, quae est melancholia.

CAPUT VI.

pate completa est digestio, tunc non est necessaria, quia tunc sanguis aptatus est qui vadit ad membra : et ideo creati sunt renes attrahentes eam per foramen quod est in medio eorum : et illi quidem sunt duo, quoniam si esset unus magnus, coarctaretur locus, et non traheretur sufficienter aquositas ad descensum sufficientem. Duo etiam ideo sunt, ut si accidat nocumentum uni, alter faciat operationem. Dexter autem ren, altior est quam sinister, ut ex propinquo positus hepati fortius trahat : quoniam nulla virtus trahit, nisi ad distantiam determinatam. Sinister autem ponitur sub dextro, ut det locum spleni descendenti, aut ut ulterius in descensum versus vesicam trahat aquositatem. Duri autem facti sunt, ut sit in eis virtus eo adunata, et ut melius resistat nocumentis acutorum humorum qui descendunt ad ipsos cum urina. Concavi etiam sunt, ut ad illam concavitatem urina trahatur. Habent etiam additamenta, ut confirmatior sit in eis virtus et operatio. Aquositatem autem quae pervenit ad renes, purificant renes et transmittunt eam ad vesicam. Aquositas enim quae ad renes pervenit, est adhuc permixta alicui parti sanguinis, et est sicut lotura carnis quando fortiter est lota, et hunc sanguinem ab ipsa separant renes ad nutrimentum suum et aliarum partium quae sunt eis vicinae : propter quod contingit, quod cum renes debiles sunt in separando, fit urina sicut lotura carnis. Eodem autem modo est de hepate, quando hepar ex debilitate sua non satis separat sanguinem, sed cum nimio sanguine mittit eam ad renes cum urina, similiter fit sicut lotura carnis.

Renes autem sunt membrum attrahens superfluam aquositatem sanguinis a gibbo hepatis per duas emulgentes completa digestione in hepate. Necessaria enim est multa et superflua aquositas cibo : quia aliter non flueret ex intestinis per mesaraicas ad hepar. Cum autem in he-

Renibus autem advenit nervus parvus, ex quo creantur panniculi quibus involvuntur. Vena autem ex latere hepatis quae dividitur in emulgentes, advenit eisdem. Adhuc autem advenit eis arteria sensibilem habens quantitatem ex arteria quae derivatur ad hepar. Post membra igitur quae dicta sunt, hepar videlicet et splenen, sunt renes et suppositi sunt

<--- Page Split --->

spondilibus illis tribus quae sunt in osse rerum.

C reatio autem renum est sicut creatio renum vaccæ, qui videlicet sunt duri ohlongi intus concavi aliquantulum et extr ius rotundi : sed in quantitate non sunt tanti, quanti sunt renes vaccæ : et d exter renum est altior in situ, sicut ad rnsum manifestatur in anatomia habentium renes : et pinguedo quæ adhæret rni dextro, minor est quam pinguedo ministri. Causa autem hujus est, quia est calidior et hepati vicinior, et ideo consumitur magis humidum quod est in ipso quam in sinistro. Pinguedo enim provenit ex aquoso sanguine converso et non consumpto.

Adhuc autem a vena majori quæ stat super gibbùm hepatis, et ab orthi descendente, exeunt duæ venæ. Una quidem quieta quæ venit a vena majori quæ dividitur in duas emulgentes. Altera est pulsans quæ venit ab orthi. Et hæ veniunt ad renes, et non intrant in profundum ipsorum : quoniam in medio utriusque renis est profundum quoddam simile ventriculo : et ad illud trahitur aquositas, et purificatur in ipso : et illud foramen aliquando est majus, et aliquando minus. Et ista factura renum invenitur in animalibus etiam imperfectis. Invenitur enim in animali quod dicitur keki, et hoc est animal marinum quod vitulus marinus dicitur : et renes ejus similes sunt in figura renibus vaccæ, licet in quantitate multo sint minores : et sunt duriores omnibus aliis animalium propter terrestreitatem corporis ejus : et ossa ejus omnia sunt cartilaginosa, et ideo difficulter incedit, licet faciat fœtus in terra, et non de facili moritur nisi in tempore percussum, et habet vocem vaccæ. Sed non est piscis ille cornutus qui bos in mari vocatur.

Duæ autem venæ quæ ad renes procedunt quæ emulgentes vocantur, ramificant in ipsis renibus, sed non proveniunt usque ad ventriculos renum. Signum autem hujus est, quod nullus omnino san-

guis invenitur in ventriculis renum. Et si forte aliquis diceret, quod exiret sanguis cum moritur animal, sicut facit de pulmone, hoc non potest esse verum : quia cum renes duri sunt, fortissime continent quod est in eis : et tunc intra ipsos sanguis congelaretur in morte. Sed a profundo ex loco fovearum exeunt duæ viae fortes et duræ, per quas colatur urina a modico sanguinis qui fuit in ea.

Adhuc autem ab arteria orthi exeunt duæ viae, quæ sunt duo rami arteriæ, et perveniunt ad renes ut dent eis calorem per spiritum et motum, et ut dent eis vitam. Similiter autem a medio utriusque renum exit vena quasi sit de substantia nervi creata : et in veritate est nervus quidam ex quo contexitur panniculus renum, et pervenit ad spondilia quæ sun pars ossis anchæ sive renum : et sunt in directo spondilium dorsi, ut per illos ligentur renes et suspendantur ad spondilia illa : et deinde eædem venæ collectæ in strictum, procedunt ad ossa ancharum, et ramificantur in eis primo : deinde iterum congregatæ in unum, efficiuntur manifestæ visui, et extenduntur super utramque ancham. Viaæ autem sive meatus exeuntes a venis emulgentibus, per renes pertingunt et perveniunt usque ad vesicam.

Vesica autem ultimum est membrorum inferiorum, et pendet a viis procedentibus a renibus per quas affluit urina in vesicam per modum quem in anatomia vesicae diximus. Hæ enim viae inter duas tunicas vesicae procedunt ad principium illius partis virgæ, quæ est collum vesicae tam in viris quam in mulieribus, et ibi cadunt in concavum vesicae. Circumquaque enim circa vesicam sunt partes quædam tunicæ exterioris vesicae, quæ sunt de substantia simili substantiæ telæ sive panniculi capillaris : quia etiam de nervis capillaribus contexitur, et quantum ad aspectum videtur esse ejus substantiæ, cujus est paries pectoris qui diaphragma vocatur, quem diximus esse

<--- Page Split --->

de substantia syphac. Vesica autem hominis magna est respectu sui corporis, et substantia virgae est applicata collo vesicae omnibus animalibus nobis notis.

Amplius autem viae sive porosi meatus exeuntes a venis de quibus saepius diximus, perveniunt ad vesicam, et post vesicam ad testiculos. Et nos quidem licet superius diximus anatomiam testiculorum et matricis, tamen adhuc multa restant inferius dicenda de istis membris, secundum quod in diversis generibus animalium inveniuntur. Oportet autem scire, quod omnia membra interiora quasunt in maribus, sunt etiam in fecminis, et e converso praeter matricem : et figura illius quae videri potest, cognoscitur per scientiam divisionis membrorum, quae anatomia Graeco nomine vocatur.

Situs ergo matricis est super intestinum inferius : protenditur enim quasi ab umbilico usque ad os vulva : et ideo dicit Hippocrates, quod mulier quae concepit, patitur torsiones si bibat mellicratum : quia opprimitur a matrice intestinum per quod deberet exire ventositas. De hoc autem diximus superius in anatomia matricis. Post matricem autem inferius est vesica. Non autem omnium animalium matrices habent similem situm : quia aliter sita est in his qua habent longa et stricta corpora, et aliter in ovantibus, et aliter in generantibus sibi simile, et in his plurimam habet dissimilitudinem situs matricum eorum.

Ista igitur est creatio membrorum hominis interiorum et exteriorum, et superiorum et inferiorum : et situs eorum est secundum quod narravimus in praebabitis.

Et est digressio declarans dispositonem cutis et physionomiam ejusdem.

Omnia autem haec membra ambit cutis, quae est quasi sit contextio nervorum et venarum filariter reflexarum ad invicem, ut involvantur ea membra interiora : et ideo est albae substantiae, composita quasi ex duabus pelliculis, quarum una vocatur cutis interior, et est subtilior quam exterior. Et utilitas pellis est continere et resistere nocumentis quae sunt ab excellentia sensibilium : et ideo facta est spissa : et hujus signum est, quod homo in loco remotioris cutis cum ardore sentit aquam calidam, quam temperatam sentit in loco integrae pellis : et quia est albae substantiae nervosae, et ideo extenditur in pinguedine, et contrahitur in macerie. Et est alba quasi perspicua, propter quod color sanguinis apparet per ipsam, et resultat unus color, qui est rubei immutantis per album desuper extensum : et hic vocatur color naturalis et pulcher : et quando corrugatur pellis frigore aetatis, denigrantur et pallescunt homines, eo quod rubor sanguinis tunc per ipsam non apparet, et aliqui sunt

<--- Page Split --->

spissæ pellis, et ab illis non ita resolvuntur superfluitates sicut ab illis qui habent pellem tenuem : quia frigus inspissavit pellem, et hoc multiplicat superfluitates, et pellis spissa continet eas, ita quod nihil resolvitur de eis per ipsam. Pellis autem hominis ubique ejusdem coloris esse videtur, nisi in ano propter adustionem quæ est illic. Similiter autem in omni loco in quo membrum confricatur ad membrum aliud tempore æstus, diu aduritur pellis et convertitur ad ruborem, et in locis duris induratur pellis et inspissatur, sicut in planta pedis, et vola manus, et super craneum capitis.

Physiognomia autem hujus non assignatur nisi a Philemone sapiente, qui dicit, quod color niger lenis versutum indicat et imbecillem, et refertur ad habitatores qui habitant quatuor prima climata. Color autem albus rubeus, fortes et animosos ostendit : et hic est habitantium in Germania præcipue, et habitatorum sexti et septimi climatum. Color autem vehementer albus et cum pallore, defectum significat virtutis ex nimia victoria phlegmatis. Color autem rubicundus non clare rubedinis sed spisse, omni tempore dolis studentem hominem declarat. Color autem pallore deformatus, effeminatum amore feminarum et imbecillem et timidum, si non ab ægritudine sit causa coloris, sed a natura. Si autem fuscus color et cinereus pallorem occupat, loquacem significat et intemperatum et iracundum. Color autem ignitus lucentibus oculis circumductis, ad insaniam vergit. Color autem medius inter album et nigrum qui declinat in brunum, si est clarus, boni ingenii et bonorum morum virum ostendit.

Amplius autem cum pectus solum ruhore est obductum, iracundia inflammatum animum ostendit. Si autem venæ

temporum et cervicis rubec sunt, et oculi sanguinei, ostendunt adeo iratum ac si sit insanus. Cum autem vultus rubet, si major rubedo est in fronte cum oculorum demissione, significabit verecundiam. Si autem est cum tremore labiorum et ampliatione narium, significat totum animum ira maxima inflammatum. Si autem soli oculi rubent cum humore, significabunt ebrietatem madentem. Si autem cum rubore sicci sunt, significant ira detentem animum.

Hæc igitur sunt signa physiognomiae quæ regimen physicum vitæ hominum non quidem semper ex necessitate, sed frequenter et probabiliter ostendunt. Hæc autem signa in hominibus et animalibus non referuntur nisi ad eas passiones quæ naturaliter insunt, quæ incipiunt et perveniunt ad animam, et non ad illas quæ sunt animæ solius, sicut est musica, et geometria, sed potius sicut est ira, et concupiscentia, et hujusmodi. Et hoc est quod dicit Aristoteles in fine secundi priorum Analyticorum, quod « naturas cognoscere possibile est, si quis concedat transmutari simul corpus et animam secundum ea quæcumque sunt naturales passiones. » Discens enim aliquis fortasse musicam, transmutatus est in animæ passiones : et hoc in dispositione corporis non potest agnosci : hæc enim passio non est aliqua earum quæ secundum naturam corporis nobis insunt, sed potius tales iræ et concupiscentiæ.

Sic ergo elementa et principia ex quibus in hac scientia procedere habemus ad cognoscendum substantiam animalium et opera eorum et nutrimentum et generationem, jam quantum sufficit præmismus. Membra enim omnia investigavimus in comparatione ad membra hominis, similiter et opera, et virtutes eorum.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS