TRACTATUS II

De dispositione membrorum hominis in universali.

figuram, quam aliquod aliorum. Ex perfectis enim bene cognitis melius poterunt et imperfectiora cognosci : notiora enim sunt nobis humana quam aliena.

Adhuc autem homo magis est compositus ex diversis quam aliquod aliorum animalium : non enim figitur et componitur esse suum, nisi ex diversitate magna organorum : et sua complexio magis recedit ab excellentia contrariorum, quam complexio alicujus alterius animalis. Sicut enim optime declaratur aurum et argentum, quando omnia frusta auri comparantur ad obryzum sive mundissimum aurum, quod optime est monetatum et figuratum, ita scientur omnes complexiones animalium et compositiones, quando fuerint comparatae ad optimam complexionem hominis. Partes enim auri et argenti fectulenti, aut sicci, aut nimis humidi, tenuissime malleari aut etiam monetari non possunt : propter quod etiam aurifices extenuantes aurum et argentum, in peleas membranales primo depurant, decoquendo cum sale et fuligine et aliis quibusdam : et tunc patitur extenuationem. Sic et etiam est de complexione membrorum hominis : quoniam nisi op-

CAPUT I.

De partibus hominis manifestis et similibus, et qua sunt causa earum ?

Consequenter autem in universali narranda sunt membra hominis, eo quod dignissimum est animalium, et perfectiora habet membra secundum numerum et

<--- Page Split --->

time contemperata et depurata in ipsa elementa et remota longe a fæce contraricitatis, non susciperent tam nobilium organorum figurationem et compositionem : omnis enim diversitas quæ est in corpore et organis, causatur a diversitate quæ est in viribus animæ, sicut ostendimus in secundo libro de Anima.

Oportet igitur nos principaliter dicere membra hominis et partes, ut et aliorum perfectiones et imperfectiones sciamus, cum ad membra hominis fuerint compararata, comparatione accepta secundum complementum hominis, et perfectionem creaturae sive formationis, et bonitatem operationum ejus, ad quas dantur partes quae vocantur organicae. Membra autem hominis quae manifesta sunt in exteriori parte ejus, manifesta sunt sensu cujuslihet hominis qui utitur sensu cum ratione. Tamen voluimus rememorationem facere et distinguere ea, ut causas assignemus de eis quae nota sunt sic secundum sensum. Hoc enim convenientius et rectius est in natura particulari, de qua nunc loquimur.

Prius ergo rememoremus membra instrumentalia sive organica, et deinde rememoremus similia. Quae igitur majora sunt de numero membrorum corporis, sunt caput, collum, clibanus, et duo brachia, et duo pedes cum cruribus in quibus sunt, haec enim dicuntur pedes majores. Totum autem quod est inter collum et finem ventris in inguine, dicitur clibanus.

Sciendum autem est, quod pars superior capitis quæ vocatur coronale capitis, in qua est origo capillorum, vocata est ab Antiquis quibusdam olla capitis, eo quod in ipsa continetur cerebrum et defenditur : propter quod etiam a nonnullis clypeus vel potius scutum cerebri vocatur : quia scutum est rotundæ formæ propriæ. Pars autem ejus quæ est in anteriori parte post suturam primam, et supra frontem, Arabice dicitur nathan, et iste locus in infantibus non statim induratur, et hoc a nobis vocatur sinciput

capitis sive prora capitis, et induratur, potsquam fuerint indurata et firmata omnia ossa corporis : et hoc contingit ideo, quia multum est medullosa cella illa quæ sub eo est : talis enim mollities exigitur ad optimam receptibilitatem formarum sensibilium, quæ ad locum illum referuntur. Posterior autem pars capitis quæ est post suturam ultimam, et supra collum, in qua infigitur et subjungitur ultimum colli spondile, vocata est pyxis ab Antiquis, et a nobis vocatur occiput, sive puppis capitis. Caput enim quod naturale habet figuram, est sicut sphæra compressa, aliquantulum oblonga, quæ est sicut navis : et tunc medium dicetur carina, et anterius prora, et posterius puppis. Intra sinciput ergo et occiput est medium capitis, quod vulgariter summitas capitis appellatur. Cerebrum autem retrahitur sub occipite magis, ut ibi sit principium motus et membrorum motivorum. Anterius autem quod est sub sincipite, magis est vacuum, ut capiat spiritus et formas sensibilium in suis medullis. Testa autem capitis creata est ex osse duro rotundo, quod continet corium superius, et aliqua caro sub ipsa : et in eo est sutura naturalis, quæ facit ossis diversitatem : et illa sutura in capitibus mulierum, est frequenter una circumdans gibbum, sive superiorem semicirculum capitis. Capita autem virorum, ut in pluribus, continent multas suturas, quarum quædam ducuntur continue ad alias, sicut inferius ostendemus.

Causa autem quare est ex osse duro, ideo est ut sit clypeus cerebri contra ictus et impulsiones incidentes a caumate et frigore.

Rotunditatis autem duæ sunt causæ, quarum una est, quia illa figura est capacior quam aliae. Secunda autem causa est : quia illa figura in puncto tangitur, tam a plano quam a rotundo, et minus læditur ab impulsu talium extrinsecus irruentium in ipsam. Est autem hæc rotunditas aliquantulum oblonga, sicut diximus, ut distinguantur sub ipsa cellulæ for-

<--- Page Split --->

marum animalium et etiam ideo ut removeantur ab invicem origines nervorum sensibilium quae sunt ante, et nervorum motivorum quae sunt retro: sensibiles enim volunt habere principium humidum et molle propter receptibilitatem formarum, et motivi volunt habere principium siccum ne relaxentur in motu quem dant membris: et si esset figura omnino rotunda, confunderentur ista principia : propter quod figura omnino rotunda capitis non est naturalis.

Diversitas autem ossium est, tum propter os, tum propter ipso osse contentum. Propter ipsum enim os est diversitas propter duas causas : quarum una est, quod si contingat uni læsio, alterum salvetur et protegat cerebrum. Secunda autem est : quia convenienter fieri non poterat, quod in uno et eodem osse esset diversitas raritatis et spissitudinis, subtilitatis et grossitiei, mollitiei et duritiei.

Ex parte autem contenti fuit hoc propter quatuor causas : quarum una est ex parte cerebri, ut fumositas ipsius egrediendi locum habeat : cujus signum est, quod capita femurinarum magis sunt dolentia propter majorem quam in viro suturarum clausionem : propter quod etiam testa quorumdam maniacorum perforata reddit sanitatem. Secunda causa est ex parte ejus, quod de villis nervorum a cerebro egreditur in exteriora et superiora membra capitis : hoc enim viam non haberet, si os omnino clausum esset. Tertia autem causa est, ut viam habeant venæ et arteriæ, quæ per caput per ipsam suturam in diversis partibus egredi habent, ut portent exterioribus vitam et nutrimentum. Quarta vero causa est : quia intra testam duæ pelliculæ continentur, quæ cerebrum involvunt, quarum superior juxta os capitis propter suam duritiem dura mater vocatur, posita in exteriori ut magis defendat. Interior autem involvens cerebrum, pia mater vocatur, propter quod leviter suscipit cerebri teneritudinem. Si ergo non esset aliquid in quo dura mater suspensa teneretur, ipsa

decideret, et duritia sua læderet cerebrum. Non autem potest alligari suspensa in solido plano. Sed circa dentes suturarum undique est colligatio et suspensio ejus utilior. Hæc ergo sunt causæ suturarum capitis.

Duas etiam habet eminentias caput : unam quidem ante suturam anteriorem in sincipite, et alteram post suturam posteriorem in occipite. Et hæ factæ sunt, ut nervi sensibiles descendentes sub prima, et nervi motivi descendentes sub ultima defendantur, et largas habeant vias. Quod autem caput mulierum dicitur habere suturam unam, non ideo est, quod superius ejus non componatur ex quatuor ossibus, sicut et caput virorum : sed ideo quia ex humidiori et frigidiori constantia ossa feminarum magis confluunt et coagulantur : et ideo frequenter obducitur in eis aliqua suturarum, anterior videlicet, aut posterior, vel forte ambæ : media autem non ita de facili obducitur, quia ossa quæ sibi a lateribus capitis venientia obviant in ea, duriora sunt et sicciora quam vel puppis occipitis, aut etiam prora sincipitis : aliquando autem et ipsa obducta videtur. Propter hujus autem contrarium capita virorum multas continent suturas : ita quod ego vidi caput viri, quod nullum habuit vulnus, et tamen habuit septem suturas manifestas. Aristoteles autem dicit inventum esse caput in tempore antiquo in quo nulla fuit sutura omnino. Hoc autem, ut jam diximus, sæpe accidit capitibus mulierum.

Medium autem capitis, quod vocatur olla capitis, vel craneus, a quibusdam vocatur capitis involutio, eo quod caetera in sua involvit concavitate. Hæc autem pars aliquando videtur duplicari, quasi duas eminentias et involutiones habeat : sed hoc raro contingit, et causa ejus non est naturalis. Illud vero quod est anterius sub fronte capitis, in quo sunt plura organa sensus, dicitur facies : sed nomen faciei secundum rectam rationem non convenit nisi homini, et non aliis animalibus. Pars autem superior istius

<--- Page Split --->

quæ interjacet sincipiti et oculis, frons vocatur. Et hæc sunt exteriora membra cupitis.

Non autem prætereundum est, quia nos in præcedentibus fecimus mentionem omnium membrorum similium, inter quæ quidem os factum est propter tres causas principaliter: quarum una est ut sit corporis fundamentum in quo tota consistat machina corporis, sicut patet in spondilibus, in quibus totum corpus consistit fundatum. Altera quidem est, ut os sit arma corporis, sicut diximus de craneo capitis. Tertia est, ut sit corporis sustentatio, sicut per columnas, sicut patet in ossibus crurium et brachiorum. Tres autem aliae causæ sunt quorumdam ossium: quorum quædam creantur, ut repleant vacuitatem aliquorum membrorum, sicut quædam parva ossa replent vacuitates quæ sunt inter articulos digitorum pedis et manus, quæ sunt fere in figura lentis, et ad quibusdam vocantur ossa sisamina. Sisamen autem est quoddam semen parvum, cui similem habent figuram. Secunda autem est, quia quædam creantur ad hoc ut suspensoria, ut in ipsa suspendantur quædam membra, quæ indigent suspensione, sicut os epiglottale in gutture, quod est simile lambda (λ) litteræ Græcæ, in quo suspenduntur musculi gutturis, et linguæ. Tertia autem est, quia aliqua creantur ut sint loco basis alicujus membri nobilis in homine, vel in alio animali, sicut os cordis in homine, et aliis animalibus ossa cordium habentibus.

Os autem creatum est vacuum continuæ et unicae vacuitatis, et porosum, et durum : propter quod Empedocles dicit majorem partem ossis Vulcano attribui : quia ignis indurat, et foramina pororum extra, et intus vacuitatem sive concavitatem aperit : et concavitas quidem est, ut retineat medullam abundanter ad nutrimentum et irrigationem ipsius : nisi enim irrigaretur medullis, nimis exsiccaretur et frangeretur. Pori autem et foramina quæ extra apparent in eo, sunt prop-

ter duas causa : majora enim sunt, ut in ipsis ligamenta infigantur, ut fortiter ossa simul colligentur : minora autem sunt, ut nutrimentum per ipsa ingrediatur in medullas eorum.

Est autem os intus scabrosum, et extra planum, et forte extra est circumpositum additamentis quibusdam, sicut spondiles dorsi : et planities quidem exterior est ne lædat carnem et nervos sua asperitate : scabrositas autem interior est, ut undique recipiat irrigationem medullæ. Appositio autem additamentorum in quibusdam est, ut sint armata, ne graves ictus immediate ad ossa pertingant, præcipue in spondilibus super quæ consistit fabrica corporis. Unica autem est in uno osse concavitas : quia si plures essent, citius frangeretur. Hæc igitur est natura ossis. Colligatur autem os cum osse, ita quod inter medium semper intercidit cartilago : quod ideo fit ne durum cum duro conjunctum, collidatur et corrumpatur : et hæc est utilitas cartilaginis fere in toto corpore.

Conjunctio autem ossis cum osse in corpore hominis et animalium est tribus modis. Est enim laxa, et stricta, et media inter laxam et strictam. Laxa autem fit ideo, ut uno osse moto alterum non moveatur : sicut est conjunctio ossium racetæ manus cum arundinibus brachii, et sicut conjunguntur ossa digitorum cum pectine manus, et sicut unum os digiti conjungitur cum alio osse ejusdem digiti, et in illa junc tura interc idunt ossa sisamina de quibus diximus, ne articulo incurvato concavitas vacua appareat, et debilitet nervi extensionem et ligamenti. Stricta autem est, quando nullo modo unum movetur sine altero, nec aliquid intercidit inter os et os, quod suppleat vacuitates : sicut juncta sunt ossa thoracis in pectore, et ossa mandibularum inferiorum et dentes in mandibula. Media autem est quando unum difficulter quidem movetur sine alio, tamen aliquando contingit unum sine alio moveri, sicut junguntur ossa durissima quæ sunt in race-

<--- Page Split --->

ta sibi invicem, et sicut juguntur ossa pedis ad quae digiti pedis continuantur.

Adhuc autem tres sunt modi ligationis fixæ ossis cum osse in corporibus animalium : quædam enim ligantur, ita quod utrumque, ubi conveniunt, habet dentes qui se invicem recipiunt, et sic se tenentia ligantur, sicut ossa cranei in suturis, de quibus supra diximus. Secundus autem modus est quasi per incastrationem unius cum alio, ita quod unum dat locum per foramen quod est in ipso, et alterum infigitur illi, sicut dentes figuntur in utraque mandibula. Tertius modus est per contiguationem et colligationem ligamentorum fortissimam, quando unum directe bene ligatur super planum alterius, sicut colligantur et figurtur etiam mobiliter spondiles in dorso. Et hoc modo adhuc dupliciter colligantur ossa : quoniam quædam colligantur secundum longitudinem suam, sicut arundines brachii : et quædam colligantur, ita quod unum est super alterum secundum latum ipsius, sicut spondiles in dorso.

Cartilago autem est secundum membra similia : et dictum quidem est, quod ipsa est, ut os non collidatur cum osse, ubi ipsa est inter ossa : ubi autem est in alio loco, ideo facta est, quod sit fundamentum quorumdam musculorum, ubi non competit positio ossis, sicut in cartilagine epiglottali sunt positi lacerti epiglottis, et gutturis linguæ. Aliquando autem est in aliquo membro, cui nec competit duritia ossis, nec mollities carnis, sicut est cartilago auris, quæ si esset ex osse, nimis repercuteret sonos : et si esset ex carne, nimis molliter recepti in ea perirent soni : et ideo ingeniata est natura, et fecit eas ex cartilagine : et ad similes usus est in aliis in quibus est cartilago.

ipsum esse flexibilem, ut facilius incurvetur et extendatur.

Ligamentum autem ossium est, per quod colligantur ossa laxe vel fixe colligata : et est durius quam nervus : et tamen est de substantia nervorum : sed est sine sensu, quoniam si sensum haberet, motu continuo ossium continue doleret, et faceret dorolosum et indelectabilem motum animalium.

Telæ autem, quæ alio nomine membranæ dicuntur, sunt etiam ex substantia parvorum nervorum, et sunt ut sua involutione conservent membra, quæ involvunt in sua figura, et ut dent aliquem sensum illis membris quæ regunt, et insensibilia sunt, sicut hepar, et cerebrum : nisienim aliquis sensus esset in membrana ipsorum, non perciperent nocumentum, quod accidit eis aliquando ex apostemate, et aliquando ex ventositate, et aliquando ex aliis causis. Sed tunc extensione vel pulsatione vel alteratione membranæ sentitur nocumentum. Membranæ autem omnes quæ involuunt omnia interiora pectoris, nascuntur a membranis laterum : omnes autem quæ involvunt membra nutritiva, nascuntur a membrana quæ supponitur musculis ventris. Aliquando autem duæ tantum involvunt aliquod membrum, quod indiget majori custodia.

Hæc igitur de membris hic dicta sunt in communi : quoniam in sequentibus considerabimus sigillatim de omnibus eis iterum consideratione exquisita.

Nervus autem est per quem diffunditur et exercetur sensus et motus, quem necesse est esse viscosum, aliquantulum durum, propter extensionem qua oportet ipsum extendi per corpus, quod undique indiget sensu et motu : et oportet

<--- Page Split --->

bus docetur in Ethicis : propter quod etiam virtutis opus in expugnatione consistit concupiscentiarum. Quam vere autem sint inclinationes sic prognosticatae, ostendit Aristoteles, qui narrat quod a discipulis Hippocratis figura Hippocratis picta et optime expressa, portata fuit Philemoni excellenti physiognomo, quam cum inspexisset et comparasset membrum membro, et vim signorum advertisset, pronuntiavit de ipso, quod esset vir luxuriosus et deceptor, amans coitum. Illis autem indignantibus et culpantibus Philemonem, quod de optimo viro talia pronuntiasset, pertulerunt tandem judicium ad ipsum Hippocratem, et confessus est Philemonem verum judicasse : sed amore philosophiae et honestatis dixit se concupiscentias cordis sui vicisse, et accepisse per studium quod negatum fuerat naturae.

De scientia physiognomiae per habitudines membrorum hominis considerata in capitis partibus usque ad oculos.

Sed quia in praecedentibus de moribus animalium et regimine vitae fecimus mentionem, qui tamen omnes ex instinctu naturae causantur : oportet etiam de moribus hominum facere mentionem, secundum quod a naturalium membrorum signis declarari possunt naturales hominum inclinationes affectuum. Et regimina vitae secundum quod principiantur a voluntate, considerabimus de ipsis in Moralibus : non enim his quaerimus, nisi physica, et ea quae a physicis membrorum dispositionibus causantur : propter quod etiam scientia capituli istius physiognomia dicitur, quia divinare docet de affectibus hominum per physicas formas membrorum.

Est autem haec scientia necessitatem non imponens moribus hominum, sed inclinationes ex sanguine et spiritibus physicis ostendens, quae retineri possunt fraeno rationis : sicut et Aristoteles dicit philosophiam nihil aliud esse, nisi victoriam et abstinentiam concupiscibilium, de qui-

Ut autem melius sciantur ea quae dicenda sunt, ponemus singulorum membromur per se significationes, sequentes Auctores magnos hujusmodi artis, Aristotelem videlicet, et Avicennam, Constantinum, et ipsum quem commendat Aristoteles Philonemen, Loxum quoque, et Palemonem declamatorem, qui de physigonomia perfectius caeteris tradiderunt.

Loxus autem non incongrue dixit sedem esse animae in sanguine, non secundum essentiam quidem, sed secundum inclinationem affectuum ejus : spiritus enim qui vehicula sunt virtutum ejus, ex sanguinis generantur humore : nec potest esse quod vectus non in multis sequatur motus sui vectoris. Melancholicos enim tristes et graves dicimus, et terribiles imagines patientes, et detineri in his propter sanguinis melancholici gravitatem et frigiditatem et horrorem : quia imagines receptae in horrido, efficiuntur horribiles. Sanguineum autem propter sanguinis subtilitatem et claritatemet temperatam caliditatem, opposita horum videmus sentire. Cholericum autem facile mobilem in iras, et fervorem in his et igneas formas videre, propter sanguinis sui fervorem et levi-

<--- Page Split --->

tatem. Propter quod et ipsas passiones diffinimus ex sanguine, dicentes quod ira est accensio sanguinis contra cor, et catera hujusmodi quæ diximus in scientia de Motibus animalium, et in scientia de Anima.

Cum igitur membrorum figura et habitudo generentur et nutriantur ex sanguine, conveniens est quod ex ipsa habitudine membrorum aliqualiter cognoscantur inclinationes passionum. Propter quod sapiens Ptolemaeus et Philomensis dixerunt, quod divinans melius et verius pronuntiat, accipiens judicium a stellis secundis : secundas vocans stellas figuras et accidentia inventa in rebus physicis, quae a stellis superioribus impressa sunt : haec enim jam impressa scimus materiae, et ideo pro certo pronuntiamus totum subjectum ad accidentia illa esse inclinatum. Figurae autem stellarum coelestium et accidentia aliquando materiae de qua judicamus, impressa sunt : aliquando autem nihil imprimunt omnino, impedita per contrarias dispositiones quae in materia subjecta inveniuntur.

His autem praemisiss, ex quibus scitur causa probabilitatis hujusmodi judicii membrorum exteriorum, omnes ponamus physiognomias quae primo occurrunt super discretione sexus masculini et feeminini. Videmus igitur masculinum animum ut in pluribus vehementem esse ad impetus facilis odii, liberalem, aptum, qui non facile hebetatur aut circumvenitur re aliqua, vel ingenio, vincentem per virtutem, studiosum, magnanimum, strenuum, et caetera hujusmodi videmus convenire viris : feminas e contra misericordes, invidas, facile cedentes passionibus, laboris impatientes, amaras, subdolas, et timidas.

Dextra post hoc et sinistra attendenda. In femina enim dextra minor, et major est pars sinistra tam in manibus quam in pedibus : in mare autem econtra minora sinistra, et majora sunt dextra. Si quis igitur mas proprietatem in hoc feminae accipiat aut femina proprietatem maris,

pro certo signum est quod jactator est et mendax : sicut et ipse partes mendosum sexum sibi assumpserunt.

Deinde incipiamus a summo, quod est capillatura, dicentes quod capilli stabiles vel nigri vel aquatici coloris sordidi et crassi, animum indicant violentum : et sunt similes tales apro vel sui quae talem habet capillaturam, et violentus est aper et ursus. Capilli autem molles et rari et ultra modum tenues rubei, penuriam indicant sanguinis, et hebes ingenium et pigrum præloquuntur. Si autem sint capilli nimium crispi, pronuntiant subdolum, asperum, timidum, et lucri cupidum. Capilli vero depressi nimium, et fronti imminentes, ferum declarant animum : et his concordat capitis ursini capillatura : propter quod et tales ursinos homines Plato pronuntiavit. Si autem sint supinati supra mediam frontem ad cerebrum respicientes, callidum quidem in nequitiis, sed nimis sapientem pronuntiant. Capilli autem rigidi et rari timidum et frigidum esse pronuntiant. Capilli autem flavi et crassi albidi, indociles dicunt esse et feros, sicut est capillatura eorum qui multum sunt ad Aquilonem. Si autem sint depressi capilli et vasti circa tempora et circa aures, callidum et libidinosum dicunt hominem esse. Si vero sint tenues et rari juxta tempora, frigidum ac sine viribus hominem ostendunt. Capilli vero subnigri si sint moderate tenues, ut dicit Palemon, bonos indicant mores, et bonam hominio compositionem. Hoc idem ostendunt subflavi moderate tenues. Avicenna autem dicit, quod multa ultra modum capillorum densitas et grossities in juventute, maniam in processu temporis futuram præloquitur.

Si autem linea ad quam capillorum terminatur generatio, descendit et imminet fronti, prætendit hominem animosum et misericordem : si autem e contra exaltatur a fronte, significat callidum et decalvabilem et parvi intellectus hominem. Si autem ultima linea post occiput ad quam desinit capillorum generatio,

<--- Page Split --->

descendit versus cervicem, indicat callidum in nequitis, et insipientem in bonis, et libidinosum. Si autem eadem linea multum exaltatur a cervice, significabit femineum, timidum, tardum, et iracundum.

Cutisetiamcapitisrugosa , velultraquamdebetlaxa , indicabitanimumre - solutumetmollem . Siautemsitduraetdensaetconstricta , laudisamatorem , etpropestolidumhominempræloquitur . Sedoptimumestincutecapitistempera - mentumquoneclaxanimis , necultramodumsitstricta .

Caputautemcumaliquandomajusestquamcongruit , sensusaugmentumetvirtutemetmagnificentiamindicat , s i c - utdixitLoxus . Sitamenenormesitca - p u t , exventositateimpeditsensumetvirtutem , etponderesuoinclinabituradhumeros . Caputautemglobosumbreve , sinesensuetsapientiaetmemoriaest , etimpudentiæestsignum : etsisithumilesuperiusetquasiplanum , insolentiæetdissolutionisdatindicia . Siautemsitmoderatum , bonumindicatingeniumetmagnumsensum : aliquandotamenin - veniturtimidumetliberale . Immensumautemeststultum , stolidum , etvehe - menterindocile . Caputautemobliquæmensurationis , designatimpudentiam : etsiemineatinprimaparte , insolentiamdicit . Caputautemquodinposterioriparteestvallicosum , quasisitconcavum , dolisetiracundiæestdeditum . Caputautemmagnumcumlatafronteetvul - tuositatemagna , tardum , pigrum , etaliquandodemonstratindocilem . Caputautemoblongumaliquantulumetmalleosimile , providumhominemcircumspe - ctumanteetretroindicat . Caputetiamrectumquodinmedioestplanum , e t m e - diæmagnitudinis , sensibusvigetetma - gnanimitatemdeclarat .

Fronsangustanimium , indocilem , i n - quinatum , voracemsignificat . Fronsau - temmagnavalde , utdicitAristoteles , significatponderosum , declinantemadsultitiam : parvaautemmediocriter ,

significatbonitatemmotus : lataveroparvitatemsignificatdiscretionis : rotun - daveroiracundiamdesignat : oblongaverovigoremprætenditsensuum : etsuntdociles , tamenvehementesaliquan - tulum . Haberetamenhumilemetdemis - samfrontem , significatverecundumetturpianonadmittentem . Quæcurvaestetaltaestadrotunditatemtendens , stoli - ditatisestindicium . Fronsautemqua - dratamoderatæmagnitudinis , congruenscapitietvultui , magnævirtutisetsapien - tiæetmagnanimitatisestindicium . Quiautemfrontemplanamhabentatquecontinuam , vindicantsibihonoresultrameritum . Quibusautemcaputimminetsuperfrontem , tamquamfronsobductasit , eoinsolentesetdissolutisunt . Q u i - busautemcontrahiturinmedio , t a m - quamsitobstricta , suntiracundi . Quiau - temrugasfrontissuperiushabentretra - c t a s , magnacogitareconsueverunt , etsuntmelancholici . Quiautemlaxamettamquamarridentemhabentfrontiscu - t e m , blandiquidem , nontamensuntin - noxii : suntenimblanditorespalam , etinoccultodetractores . Quibusautemfronsapseræcutisestsicutcollis , etcon - cavasicutsitdefossa , versutietasperisunt , etfortealiquandofiuntinsanietstulti . Quiverofrontemtenuemhabentinpelle , securisunt .

Superciliaautemquæsuntsubfronte , quandofuerintrectaquasilincæetlongæ , significaturineismollitiesetfæmineitasetflexibilitas : etquandofuerintarcua - liausquequoconjunganturadcoitumnasi , significantlevemetsubtilemetstudiosuminomnibusoperibussuis . Siautemibidemcoeunt , tristemhominemetparumsapientemdemonstrant . Siautemarcuositasdeclinatadtempora , etgibbositatesgenarum , significaturne - gligensetmaledisponensregnumvitæ . Piliautemsuperciliorumsisintrefractiversusfrontem , dicuntanimosum , s t u l - t u m , etiracundum : siautemsintlongo - rumetmultorumpilorum , significantmeditantemmagnaetferum : quodsi

<--- Page Split --->

tenues vel nullum habeant pilum, significant destitutionem interiorum.

Sub supercilio est id quod vocatur cilium, quod est lacrymale oculorum, et sunt duo in utroque oculo, unum quod eminet, et alterum quod subjacet. Quod vero est intra oculum, est humiditas sive humiditates, quæ sunt in oculo, per quas est visus : et foramen per quod videtur, est pupilla : et quod sequitur pupillam, circumfusum eidem, dicitur nigredo oculi : et quod est extra illam, albugo oculi vocatur : et de numero partium oculi sunt anguli ciliorum, quorum unus est apud conum nasi, et alter apud gibbum genæ. Cum ergo lacrymale sive cilium, et hoc quod sequitur angulum oculi, fuerit valde parvum subtile, significatur malitia dispositionis et malitia consuetudinis et figura. Et quando idem locus fuerit multæ carnis, sicut accidit oculis milvi, significatur astutia et calliditas mala. Quando autem superius cilium fuerit quasi inflatum, aliquantulum pendens super oculum, significat somnolentum et quasi ligatos visus habentem. Si autem inferius fuerit grossum spissum, significat vinolentum. Si autem sit tenue inferius et retractum, ita quod non cooperiat oculum, destituta interiora designat ex siccitate. Et si est infirmus aliquis, tale cilium ex infirmitate accipiens, imminere significat mortem.

CAPUT III.

De physiognomia accepta in dispositione oculorum.

Scias autem, quod omnia genera animalium habent oculos, quia aliter ducem viae non haberent. Dico autem genera animalium perfecta. Imperfecta enim maxime carent sensu visus et oculis. Habent autem animalia aliquando oculos incompletos. Ab hac generalitate excipiuntur quaedam marinorum, quae habent corium durum, teste simile : et sunt plura genera ostreorum : quia in illis non inveniuntur oculi, sed dura pellis est super loca oculorum suorum. Omnia vero animalia quae sibi similia generant, oculos habent praeter talpam, quae Graece vocatur colti : haec enim est privata oculis, ut videtur : nihil enim omnino videt, et errat incedens quando de terra egreditur. Sed hoc experimento probavi, quod pellis sui capitis in loco oculorum plana est, et tenuis alba sine pilis, et clausa tota, ita quod nec signum habet divisionis : et quando subtiliter incidi eam, nihil omnino inveni nigredinis nec materiae oculorum, sed carnem inveni ibi humidam magis quam alibi : et tamen recenter

<--- Page Split --->

erat capta talpa, ita quod adhuc palpitabat. Dicit autem Aristoteles, quod cum inciditur pellis in loco oculorum, invenitur humor niger et non oculus, tamquam acciderit oculo ejus occisio aliqua per quam destructus sit in principio partus sui, quando defixa fuit pellis super oculos, ex cujus defixione destructi sunt oculi ejus. Hoc autem mirum est : quoniam occisio non fit in tota una specie, quia aliter natura semper peccaret : et ideo videtur dicendum esse, quod non accidit ei occisio secundum veram et perfectam rationem occisionis, sed potius aliquid simile occisioni : et cum sit animal quod non habet extra terram habitationem et victum, sed venatur in terra lumbricos et vermes, non erant ei necessarii oculi, sed essent ei superflui si haberet eos : quia cum plerumque est in superficie terræ ubi cibus ejus abundat, ideo natura dedit ei in loco oculorum pellem tenuem, planam, depilatam, ad quam facta tenui luminis reflexione, sensum accipiat, quando est sub terra, et quando non est sub ipsa : quoniam vita ejus non durat super terram, nisi forte spatio unius horæ, vel ad plus horarum duarum.

In oculis autem principaliter consistit omnis perfectio physioqnomie. Dixit enim Palemon oculos esse tamquam flores animæ, et animam emicare per oculos, et solam oculorum dispositionem esse aditum per quem animus introspici possit, et oculorum indicia esse principia quæ omnium aliorum membrorum indicia subsequuntur, quæ in vultu constituta sunt : et si oculorum indicia confirmant indicia cæterorum membrorum, tunc rata esse dixit Loxus : si autem contrariantur eis, tunc infirmant ea, et ipsa oculorum indicia prævalent. Propter quod etiam oculum verum cordis esse nuntium affirmaverunt omnes simul physiognomi.

Oculi autem indicium est valde multiplex ex substantia et coloribus et figura et positione et motu visus sumptum. Oculi igitur qui tamquam guttulæ nitoris

nitidi relucent, mores positos et gratos indicant. Pupillæ aut jacentes porrectæ ante oculum aliquantulum, vanitatem : breves autem quasi retractæ, malignitatem cordis detegunt. Adhuc autem sicubi moderati sunt orbes pupillarum, fortia designant esse animalia quorum sunt. Serpentes et hyenæ et simiæ, uniones sive testudines quæ margaritas habent, et vulpes, pupillas habent parvas : et talis animus bestiarum signatur in homine, cujus sunt parvæ. Cum altera pupilla major sit altera, minor iniquitatem significat. Quorum autem pupillæ in gyro aguntur, tamquam rota sic suspensa, observandum est utrum ambæ uniformiter circumferantur an varie : si enim uniformiter aguntur, sceleribus et facinoribus detinetur, cujus oculi sic moventur, ut homicidiis domesticis, aut infandis cibis et conviviis est pullutus, quales dicuntur esse Thyestii, Ethei, et Medæ, et eorum qui hominum viscerà et natorum devoraverunt : et qualia sunt eclipia connubia, qui cum matribus et filiabus turpia commercia habuerunt. Cum autem varie moventur oculi, ut modo involvantur, et modo currant, et modo interquiescant, significant talia jam in animo revolvisse et nondum esse perpetrata. Si autem cum tali motu pupillarum etiam obscuritas quædam adsit ciliis et supercilii s, et immineat oculis ut nubes quædam, hi gravia scelera versant, ut est præsagium quod in rebus domesticis iram divinam cito debeant incurrere. Defixio autem pupillarum ingratitudinem hominis demonstrat. Oculi autem qui cum humore aliquo stant, timiditatis : qui autem cum nimia siccitate, insaniæ sunt indicia. Si autem sicci sunt et pallent, mentem attonitam ex insania designant. Qui autem cum stabilitate et pallore oculorum supercilia erigunt et spiritum violenter contrahunt et concipiunt, inconsulti, immites, maledici sunt et iracundi. Stantes autem diu et subrubentes libidinosum significant et voracem. Stantes autem et breves valde, significant

<--- Page Split --->

multum avarum lucrorum. Oculi autem glauci, splendore tamen micantes, dolosum et audacem designant et pervigilem ad malitiam. Oculi autem stantes parvi cum fronte relaxata et palpebris mollibus indicant docilem cogitatorem mathematicorum, et de natura inquisitorem : et haec sola species stabilium oculorum approbatur. Raptim autem moti oculi perturbatum et suspicionum designant, sed tamen in agendis tardiorem. Quibus autem palpebrae tam velociter quam oculi moventur, audaces sunt in periculis et securi. Qui autem tardos habent motus oculorum, pigros et tepentes dicuntur habere sensus, difficile incipientes, et difficile desinentes. Propter quod constat mobilitatis oculorum temperamentum mores optimos indicare.

Oculi autem vagi et circumerrantes, si cum hoc obscuri sint, intemperantiam prætendunt libidinis. Oculi autem magni et trementes cum pererrant et obscuri sunt, voracitatem et vini intemperantiam causam suæ obscuritatis et tremoris indicant, et cum hoc intemperantiam veneris et apoplexiam prænuntiant. Oculi vero parvi valde glauci sine pudore sunt, et sine fide, et sine justitia. Trementes vero parvi cum omnino glauci sunt, ad insaniam vergunt. Si autem nigri sunt, cum hoc magis sunt iracundi, quam insaniam dicant. Fluctuantes autem, et tamquam mæstu mobiles, proni quidem sunt in venerem et voluptatem, non tamen gaudent injustitiis, nec pascuntur malis alienis, nec maligni sunt neque indociles. Glauci autem oculi plures habent species : alii enim sunt varii, alii grisei, et sunt sicci et humidi et albi. Sicci quidem glauci feros, humidi autem glauci meliores sunt siccis : glauci autem et albidi timidum designant. Optima autem species glaucorum oculorum est, quando sunt glauci humidi, magni, et quieti, et perlucidi. In hac enim specie oculorum animosus designatur et ingeniosus. Aliquando autem in glaucis oculis gultæ quædam rubææ, aut coloris

kianei, hoc est, corrupti sanguinis fætulenti ad milii magnitudinem circa pupillam ordinatæ videntur : et hæ turbidum animum et invidum, sed ingenium bonum et acutum et audacem ostendunt. Pupillæ autem quæ glaucæ et variæ fuerint, dementiam futuram indicant.

Oportet autem scire, quod oculi qui pure nigri sunt, imbecillem et sine virtute indicant animum et lucri avidum : varietatem autem in se habentes, ita quod ipsa varietas discreta est, et quando guttulæ rubentes sunt aliquantulum, et tamen nigræ apparent, eo quod ad nigredinem declinant, significant animum generosum, justum, probum, et ingeniosum. Ubi autem guttulæ vehementer rubent, et non omnino rotundæ, sed aliqua earum tendit ad quadraturam, et quædam sunt etiam pallidæ, et quædam glaucæ, et circuli qui forinsecus ambiunt pupillas, sint sanguinolenti, et sint magni oculi, et nitor pupillæ moveatur ut moventur palpebræ, significabunt hujusmodi oculi animum qui omnem excedit morem ferarum : quidquid enim infandorum cogitari potest, hujusmodi oculis perpetrabile : nec a domestico sanguine nec ab aliqua cessabunt impietate. Unde Palemon talem sui temporis hominem vocavit, quem sceleratissimum esse dixit. In hujusmodi igitur oculis guttulæ quæ magis fuerint rubicundæ et minutæ, eo magis significant iracundiam, et injuriosum et adulterum. Majores autem et obscuriores guttulæ leniunt quidem hæc vitia, sed non tollunt ea omnino. Et guttulæ aut sanguinolentæ vel pallidæ in nigris pupillis, aut etiam utræque permixtæ, malefactores et venenarios indicant, sed pallidæ magis studentem dolis, sanguineæ audaces indicant.

Regula autem est de omnibus hujusmodi guttulis, quod quanto vehementius clari sunt colores guttularum, tanto vehementiora designant vitia : et per obscuritatem suorum oculorum temperantur et vitia. Sinister oculus si fuerit rubeus et humidus, cui nulla alia diversitas

<--- Page Split --->

superveniat, hominem declarat esse justum, ingeniosum, sapientem, et magnanimum. Si autem sequitur circulum nigrum, qui est post se, dicit fallacem, furem, pecuniae deditum, iujustum, turpiter cum mulieribus coeuntem. Sed interdum sunt circuli tam varii sicut est arcus in nube, et si haec varietas fuerit in siccis oculis, insaniam profitetur. Si autem in humidis fuerit, non tamen longe ab insania constituit. Verum aliquando magnificentiam et sapientiam veritatis ostendit : iracundiores tamen et juxta venerem proniores sunt. Cum autem sine parvitate et varietate sunt oculi, et statum obtinent moderatum et certum, optimum mentis statum ostendunt.

Oculi autem ad superiorem partem conversi, insaniam mentis declarant, et hominem illum esse voracem, et vino et veneri deditum. Si autem cum hoc tremuli sunt, vitia quae dicta sunt, augentur. Si autem cum his quae dicta sunt, etiam pallidi sunt, horribiles indicant homicidas et sanguinarios. Si autem ad superiora conversi oculi subrubeant, et magni sunt, vinolentos, aleae deditos, furiosos, et mulieribus intemperatos, contentiosos, et clamorosos ostendunt. Summa tamen omnium vitiorum in hujusmodi oculis ad superiora conversis, est insania. Oculi autem deorsum versi, tamquam occidant, immites et implacabiles praeloquuntur.

Oculi autem parvi, si ad dextram se conferant, stultitiae : si autem ad sinistram, libidini deditum esse pronuntiant. Cum autem parvi sunt oculi, et inter se communicant juxta nasum sibi occurrentes, veneris est signum, praecipue si humidi fuerint : et si plerique palpebras jungunt, veneri obnoxios et amori profitentur. Si autem sicciores et patuli fuerint, impudentiae et iniquitatis sunt signum. Si autem trementes fuerint, nihil non audebunt quod iniquum sit et improbum. Si autem aliquando multa mala signa sint in oculis, si aqua concepta in oculo semipleno moveantur, et magni

sint oculi, non omnino sunt recusandi : quia temperantur a malitia.

Cui autem cavi sunt oculi, mali notam habent : et quo majores sunt et humidiores, eo plus signant invidiam. Sicciores autem iidem oculi, infideles, proditores, et sacrilegos præloquuntur : et cum hoc si iidem glauci frigidi sunt, insaniam arguunt. Cavi etiam defluentes, dolositatis et malignitatis sunt signa : et si cavi in obscuritate deficiunt, sunt stulti. Adhuc autem oculi cavi nimium mediae magnitudinis existentes, sicci rigidi, si insuper habeant supercilia lata tamquam genis imminentia, et circa oculos sit pallor atque livor, impudentem significant et malignum : et si patentibus jungatur, continuatorem negotiorum atque causarum, et numquam quiescet, sed semper aliquid mali cogitabit.

Alti autem atque elati oculi, in deterioribus signis computantur. Sed ubi tumor circa oculos est altos, insania futura significatur. Ubi autem ambitus concavus est, tamquam fossa, subdolam mentem et insidiosam declarat. Prominentes autem et sanguilonenti oculi tremulentum ostendunt. Prominentes autem glauci injustum et stolidum et plusquam stolidum si superioribus ciliis honorentur. Si autem promineant et sicci sint, haec unica species bona est prominentium oculorum. Si autem magni sint nitentes perludici, justum docilem providentem aut monitorem indicant : et tales referuntur ab Apuleio fuisse oculi Socratis, quem Apollo prudentissimum pronuntiavit. Oculi autem nimium prominentes, rubicundi, parvi, incompotem mentis hominem, et linguæ effrenatæ, et corpore instabilem esse declarant. Si autem sint prominentes et trementes et micantes et salientes, dolos et versutias ostendunt. Si autem cum hoc sunt magni, stultitia detinentur et furia. Si autem sint moderatæ magnitudinis et humidi atque perlucidi, magnificum hominem magnarum rerum cogitatorem et perfectorem declarant. Aliquando etiam

<--- Page Split --->

indicant iracundum, et vino deditum, et jactantem sui, et cupidum gloriæ ultra conditionem humanam : et talium oculorum putatur Alexander magnus fuisse Circumtrementes autem et prominentes oculi, immites et sine pietate ventri et veneri studentes, et aliis voluptatibus deditos esse ostendunt.

Sunt etiam quidam oculi livore circumdati, qui si interiora signa nulla meliora habuerint, in mala indicia computantur : audaces enim et infideles et injusti sunt. Oculi autem lividi, qui tamquam tenebrosi sunt, nocentes sunt, et præcipue si fuerint sicci : nec multum interest an parvi aut magni sint, nisi quod majorem nequitiam parvi profitentur. Supredicta tamen species oculi tenebrosi, si temperatæ magnitudinis et quietis fuerit oculus, significabit sollicitum, docilem, discendi cupidum, maturum, et parcum, et minus continentem. Oculi autem caligine obsiti, malis artibus imbuti sunt, et infideles, et intemperantes : et ideo optimi sunt contrarii istorum, hoc est perludici, si nullum malum impugnans eos signum : et tales dicuntur fuisse oculi Adriani Imperatoris, humidì videlicet, acres, et luminis pleni, et corusci.

Oculi autem corusci si glauci sint et sanguinolenti, tenuitatem sensus indicant et insaniam. Curvi autem suspiciosum in omnibus rebus hominem declarant. Nigri autem corusci, teterrimi oculi, timidum ac subdolum designant. Cum autem risui permixti sunt, summam notam impudentie ac malitie preferunt.

Oculi autem acriter intuentes et vivaciter, molesti sunt : sed qui tales humidi sunt, bellatorem indicant, veridicum, velocem, in agendis rebus providum, et innoxium. Qui autem intendunt acriter, et sunt parvi sicci, sævos, invidos, et in occulto nocentes, omnia audentes, et omnia perpetrantes indicant, et eo magis quo superficiem oculi habuerint leviorem. Si enim hujusmodi oculos ob-

ducat frons et tegant palpebræ, et exasperent supercilia : erunt hæc signa fortitudinis, audacìæ, et animositatis : tamen hujusmodi erunt inconsulti et minus nocentes. Si autem frons, supercilia, et palpebræ, tranquilla et levia fuerint talium oculorum, acies autem intrinsecus trux et amara et aspera : iidem oculi præsignabunt crudelitatem, et immanitatem, atque sævitiam. Insuper dolos omnes his oculis adscribemus.

Sunt autem oculi nulli risui et voluptati permixti, et hi non omnes laudabiles. Nam qui sicci sunt et subiliter intendunt, malitia sunt indices. Sed etiam oculi qui arrident, tamquam in insidiis constituti habendi sunt, præcipue tamen si commoveant genas, et supercilia, et labia. Tales autem risus aut cogitationes nefandas, aut conceptos indicant dolos : maxime tamen si cum his signis et palpebræ interdum cocunt, et interdum separantur. Hoc enim pro certo dicunt in corde esse cogitationem iniquam. Si vero propateant oculi cum risu, et errent, perpetratam jam esse iniquitatem declarant. Si autem arrideant, et sunt timidi, innocentem quidem animum, sed stolidum sine affectu et sine prudentia esse describunt. Cum autem subrident oculi molliter, et timidi sunt, et totus vultus apertus et solutus ad laetitiam, et remissaaliquantulum sunt palpebræ, et mollis frons, et cilia laxa aliquantulum in hoc statu : talis oculorum dispositio ingenium bonum, magnificum, justum mansuetum, religiosum, hospitalem, gratum, prudentem, docilem et amatorium significat.

Tristes autem oculi non omnes sunt timidi : nam qui talium oculorum humidi sunt, in cogitatione sunt constituti, et studia optimarum artium inesse designant. Et si tatibus oculis existentibus, supercilia sint laxiora, et frons laxior, et cum tranquillitate conveniant, et palpebræ sint laudabiles, designant ingenium bonum et fidum, benignum, prudentem cum gravitate. Si autem tristes oculi et

<--- Page Split --->

sicci sunt, et accedat ad hoc frontis asperitas, et aciei intentio, et palpebrae sunt subjectae, designant nocentem, ferum, et nihil inausum relinquentem.

Oculi autem obclausi cum sint vigentes palpebrae, siquidem frequenter concluduntur et referantur, malignos mores, et insidiantes, et nocentes praesignant. Si autem sint humidí obclausi oculi, bona artis studiis indicant hominem occupatum. Sed cum humidí non sunt, sed tremore et pallore permixti, insaniam præloquuntur. Quibus autem obclausis oculis status suus permanet, ipsi autem cum palpebras claudunt, superius extolluntur, insaniam etiam prædicunt. Hi tamen potius feminae quam viri sunt : et celare vitium nescunt.

Cum autem oculi frequenter latescunt et consistunt in se, cogitationem indicant inesse. Utrum autem haec ipsa cogitatio bona vel mala sit, ex supradictis signis erit verum. Si enim humidí luci di, si majores, et profundí, et si molles sunt, meliores cogitationes significabunt. Si vero sicci et obscuri, si parvi, si cavi duri aut directi fuerint, peiores prætendunt cogitationes. Oculi autem late patentes, micantes, leviter intendentes, tamquam sint continuati, ad suavitatem et gratiam tendunt.

Palemon autem quemdam talium oculorum multum noxium descripsit: sed ejus nomen non posuit, sed multa corporis sui indicia adjunxit, ita quod de quodam favorino intelligatur dixisse. Dixit enim hunc habuisse tenjam frontem, genas molles, os laxum, cervicem tenuem, crassa crura, pedes planos tamquam congestis pulpis, vocem femineam, verba muliebria, membra et omnes artus sine vigore, luxuriosum et dissolutum, impatientem libidinum, turpia fecisse omnia, et passum esse ab aliis, etiam contra naturam. Præterea dicit eum fuisse maledicum, temerarium, et maleficiis studentem. Dicebatur enim venenum letiferum clanculo vendere.

Oculi autem qui frequenter clauduntur

atque reserantur, timidum atque imbecillem declarant. Si autem cum hoc sicci sunt, dolos versare atque insidias tendere denuntiant. Si autem tales oculi perversi sunt vel pallidi, stultitiam indicare noscuntur. Sunt autem qui aciem oculorum terribiliter intendunt, et ipsi iniquis cogitationibus attenuantur. Si autem status oculorum sit mansuetus et habeat aliquid humoris, significat cogitatorem studiosum, mansuetum, amatorem. Si autem immobiles sunt oculi, et cum hoc pallidi vel rubicundi sint cum siccitate: certum est his iras et insidias imminere diuturnas. Si autem cum supra dictis signis per tempus aliquod se in gyrum torqueant vehementissime, produnt insaniam. Oculi autem cæci perturbati rapacem indicant.

Qui autem incerte palbebras promovent, vel contingunt cum cæcitate et calignie oculorum sub diversis motibus oculorum, et superius cilium molliter subducunt, timidi esse monstrantur. Qui autem alteram ex superioribus palpebris paulatim deprimunt et molliter revocant et aciem dirigunt, affectatores sunt pulchritudinis et mæchos adulteros se esse profitentur : interdum etiam palpebra superior ad medium ita deducitur, ut hinc atque illinc reflexis et retractis angulis subluceat oculus, et cum hoc incerte movetur palpebra : et hæc signa adulteris et fornicatoribus attributa sunt. Palpebræ autem nigræ et solidae et rigida, bona sunt signa : raræ autem et tenues et rubicunda, frigiditatem animæ declarant et destitutionem.

De his tamen non nisi universaliter tangit Aristoteles in libro de Animalibus, dicens quod albedo oculi fere consimilis est in omnibus hominibus : in quibusdam tamen est major, et in quibusdam minor, et in quibusdam tota alba, et in quibusdam sunt rubeæ venæ immixtæ, et quibusdam prominens, et quibusdam suppressa, et quibusdam in situ æquali secundum naturam, sed figura est inæqualis.

<--- Page Split --->

Nigredo vero oculi plurimum variatur in hominibus. Erit enim aliquando magna valde, et forte erit glauci coloris : et hoc secundum magis et minus : forte enim erit magnæ glaucitatis, et forte erit fusca, et aliquando declinabit ad rubedinem non veram, sed ad colorem qui vocatur kyanon, qui est inter rufum et inclytum, sicut sit colamentum coagulati sanguinis : et cum fuerit talis dispositio aciei, caeteris signis non repugnantibus, significatur bona consuetudo et acumen discretionis. In nullo autem animali variantur oculi quantum ad nigrum quod est in oculo, nisi in homine solo : in aliis enim animalibus non diversificatur. Ab hac autem generalitate excipitur equus : quoniam in equis inveniuntur diversificati colores nigri in oculo. Aliqui enim equorum nigrum oculi habent fuscum, et aliqui glaucum, et aliqui nigrum.

Adhuc autem forte erit oculus magnus, et forte parvus, et forte mediocris. Mediocris autem caeteris signis attestantibus, bonitatem discretionis significat, intellectum, et bonam doctrinam. Et forte erunt oculi prominentes, et forte erunt profundi, et forte mediocres. Siquidem erunt profundi, significatur in omnibus animalibus visus acuitas : quoniam profundatio ex umbra foveæ contra oculum existentis, adunat et confortat visum, et non permittit ipsum spargi. Hæc enim est causa, quare in homine elevata sunt supercilia in parte una, et nasus in secunda, et in tertia genæ super oculum, et similiter lacrymalia concludentia, ut omnia hæc adunent radium visivum, et spargi eum non permittant. Si autem fuerint prominentes oculi, significatur perturbatio discretionis, et malitia dispositionis. Quod contingit propter causam prominentia quæ est ventositas conclusa in anteriori capitis, ubi est spiritus visivus : hoc enim dispergit exsufflando formas, et spiritus animales : ita quod ratio non bene convertitur super eas, et ideo efficitur indiscreta. Et quando fuerint mediocres, caeteris attestantibus signis, tunc

sunt laudabiles. In hoc enim signatur bonitas spiritus animalis, in quantum bona forma animales repræsentantur.

Et forte erunt oculi multæ clausuræ, et forte erunt multæ apertionis et pauci motus, et forte erunt mediocres inter hos. Si ergo fuerint multæ apertionis et paucæ clausuræ, significatur stultitia et inverecundia, propter causam nimia apertionis quæ est siccitas cum tenui ventositate et calore : hæc enim faciunt deficere spiritum animalem ex siccitate, et discontinuant cum exsufflatione ventositatis, et perturbant operationes ejus ex calore, et ideo si talibus oculis rubor additur, tunc confortatur signum eorum : et si apponitur eis humor, mitigatur malitia. Stulti sunt tales ex defectu animalium : inverecundi ex hoc quod semper extra se et numquam intra se moventur. Cum autem fuerint multæ clausuræ, quod tales oculos habens multum sit mobilis et levis discretionis, et non fixus, sed inconstans sit in omnibus operibus suis : et hoc contingit propter clausuræ causam, quæ est pondus humoris complentis oculum, et in quo etiam divaricatur lumen et forma sensibilis et animalis, sicut in aqua : et ideo defluit, et inconstans efficitur talis homo, nisi caetera signa bona digniora quam istud impediant. Quando autem mediocriter se habent inter hæc duo, significatur per hoc bonitas discretionis et dispositionis in omni opere.

Ex omnibus his dictis satis patet de causis omnium quæ dicta sunt de physiognomia oculorum : tales enim causas etiam caetera habent. Philemon autem antiquissimus physiognomus qui contemporaneus fuit Hippocratis Choi quem et postea secutus est Palemon et postea Loxus, tria attendenda esse dixit in signis hujusmodi, quorum primum est memoria significationis signorum : et hoc dicit esse elementum per quod procedit et dirigitur judicium physiognomi. Secundum autem est comparatio signorum, secundum dignitates eorum, quæ scitur ex duobus, ex causa videlicet signorum, et ex

<--- Page Split --->

relatione ad alia signa : sed tamen frequenter prævalent signa oculorum, eo quod magis repræsentant formas et spiritus animales, ad quas movetur homo in operationibus, quam aliqua signa alia : licet enim forte retrahatur a ratione, tamen forte imaginabiles ut in pluribus vincunt, sicut probavimus in scientia de Anima. Tertium autem est applicatio signorum ad formam vitæ hominis : et caveat quod non statim proferat judicium, quoniam forte signum est per accidens infirmitatis, et non per naturam : et forte pervictum est contraria consuetudine : et ideo non det judicium nisi determinet et dicat, quod hoc est verum quantum est de signo et non simpliciter.

vocatur pars seposa, eo quod cholera per simile sepi adhæret ei, quando purgatur per ipsam. Pars autem exterior auris, quæ rotunditatem habet semicircularem, vocatur concha auris : quia in ipsa colligitur sonus veniens ad aurem. Compositio autem auris est ex cartilagine, sicut diximus superius, et carne modica, quæ est super cartilaginem in vacuitatibus panniculorum auris : et super illam est cutis. Et ut breviter dicatur, auris est membrum creatum auditui, et factum est ei foramen anfractuosum, ut sentiat omnes voces in eo, et faciat tinnitum earum convenientem per repercusiones congruas.

Ab interiori autem incipit hoc foramen in osse capitis, quod vocatur petrosum, de quo nos inferius faciemus mentionem : et involvitur exeundo ad concham auris via fractuosa, ut ipsa anfractuositas sit elongans spatium via ad interiora ab exterioribus. Quoniam si factum esset foramen penetrans directe, esset spatium breve ad intus : et hoc faceret tria nocamenta in aure, quorum unum esset contrarium cerebro, et duo essent contraria auditui. Contrarium autem cerebro est : quia tunc calor abundans, et frigus excellens venirent per ipsum ad cerebrum, et laederetur ex his substantia ejus. Unum autem contrarium auditui esset, quod soni qui cum metu excellenti aeris veniunt, subito pertingerent ad nervum auditivum et corrumperent ipsum : nunc autem proportionantur per anfractuositatem : sensus enim omnis harmonia est, sicut in libro de Anima tertio est ostensum. Secundum autem nocumentum auditus esset, quod non quiesceret aliquis aer : quia in directa via unus impelleret alium, et in tali commotione soni continue confunderentur, et non possint directe percipi. Foramen enim auris pervenit ad concavitatem anteriorem per gradus anfractuosos, in qua est stans et immotus et quietus aer.

CAPUT IV.

De compositione auris et physiognomia ejus.

Ex numero autem partium capitis est auris, et hoc est instrumentum auditus omnino impertinens ad anhelitum : propler quod Alchamian poeta arguitur mendacii, fingens poetice quod caprae anhelant per aures.

Interior autem pars auris in foramine

Superficies autem interior auris, est tota strata et operta villis nervi auditivi,

<--- Page Split --->

qui venit ab anteriori parte cerebri, et est quintum par nervorum septem parium, qui ibidem oriuntur, sicut nos in sequentibus in anatomia nervorum docebimus. Hic autem nervus valde factus est durus, ut non de facili leadatur a percussione aeris, sed potius repercutiens convenienter recipiat sonum. Cum autem undans aer vocalis vel sonativus pervenit ad nervum illum, tunc recipit auditus vocem vel sonum : et ideo vocatur tympanum auris : hic enim nervus se habet ad auditum, sicut se habet humor glacialis ad visum. Et reliqua membra auris, sunt sicut alia quae circumdant glacialem ex tunicarum et humorum numero, quae sunt in oculo, de quibus in sequentibus nos ponemus anatomiam. Haec enim omnia creata sunt propter glacialem, ut serviant ei et custodiant ipsam a nocumentis : et via quidem tortuosa est sicut foramen uvee in oculo.

C reataautemestauriscartilaginosa : quoniamsiessetcarneaautpannicularis , permollitiemnonservaretfiguramsemi - circulietanfractuositatisquæestinea . Siautemessetosseacreata , lædereturinomnicasu , etnimisdurereciperetso - nosetinfringereteos . Creataestigiturcartilaginosa , habenscumfiguræcon - servationelevitatemetreflexiones .

In lateribus autem capitis ideo posita sunt vel supra capita quorumdam animalium, quia auditui est convenientius et visui, propter hoc quod visus sit per rectas lineas et secundum processum lucis, sicut in antehabitis libris probatum est: et non poterant organa quatuor duorum sensuum accipientium per medium fieri in una parte capitis, quia complexio unius confunderetur cum complexione alterius, et figura unius comprimeret figuram alterius, aut oporteret quod caput et facies enormia fierent. Sed lateralis positio non repugnat auditui, eo quod ipse non est per lineas rectas. Positus est autem sub radicibus capillorum, et non in radicibus ipsis, ne si pili orirentur, in ipso impediretur perceptio sono-

rum. Inferius autem etiam dicemus oculi compositionem et complexionem in loco ubi specialem de membris faciemus mentionem.

Scimus autem ex his quæ diximus, quod in anteriori auris est foramen tortuosum sicut armilla æris, habens foramen spirale. Figura autem spiralis vocatur quæ gyrat, et gyri ejus procedunt non revertentes ad idem punctum, et finis ejus est in osse petroso, quod est simile in forma et creatione armillæ auri concavæ. Dico autem auri, eo quod aurum dulciorem habens sonum, magis exprimit naturam auris et usum, quam aliquod aliud metallum. Et ad hoc foramen propter nervum auditivum creatum in ipso, pervenit omnis tinnitus qui est refl exus et repercussus sonus, qui vocatur echo, et omnis sonus simplex, et ab ipso redditur ad cerebrum ad virtutem auditivam per nervum qui est tympanum auris.

Non est autem aperta via et continua exituræ a cerebro ad aurem, ne frigus ingrediatur : sed potius pannus est ante stricturam foraminis, et etiam ipsum foramen clauditur in strictura in puncto ossis petrosi : quoniam foramen non est factum, quod per ipsum sonus veniat ad cerebrum, quia tunc commoveretur a sonis : sed est factum, ut in ipso stet aer qui recipit sonum et reddit eum nervo auditivo, et nervus reddit eum cerebro. Sed est via continua aperti foraminis a cerebro ad palatum, propter fumositates quæ per ipsum ascendunt, et propter purgamenta cerebri quæ per ipsam descendunt. In hoc enim non est nocumentum, eo quod illud foramen circumstantibus membris apertem est, quod frigus et alia nocumenta non possunt per ipsum ad cerebrum attingere. Foramen etiam auris venit versus palatum : et ideo acuti et stridentes compressionum soni in dentibus sentiuntur, et, sicut diximus, ab anteriori parte cerebri exit unum par venarum, hoc est, nervorum, quia nervi ab Antiquis venæ dicebantur : et illius paris

<--- Page Split --->

unus nervus pervenit ad autem dextram, et diffunditur in ea : et alter pervenit ad aurem sinistram, et in ea similiter diffunditur.

Et sunt duæ aures tantum in animali habenti aures, quia illæ sufficiunt ad auditum : et si uni accidit nocumentum, altera accipit sonum. Nervi etiam motivi ex posteriori parte cerebri veniunt ad aures quorumdam animalium, et super illos moventur aures. Et omne animal habens aures, habet eas mobiles præter hominem, et similitudinem hominis quæ est simia et pygmeus. Et quod quidam homines movent aures, non fit motu proprio aurium, sed per extrusionem musculi qui est circa mandibulam : tunc enim ex continuatione cum illo a quibusdam qui ad hoc a puero studuerunt, movetur auris.

Adhuc autem quædam animalia, sunt, quæ quidem auditum habent, et tamen aures non habent : sed foramen habent de quo diximus, et per illud audiunt, sicut volatilia omnia quæ nota sunt nobis, et omnes pisces squamosi. Quædam autem hauriunt voces et sonos per poros suorum annulorum, sicut annulosa, et apis genera, et muscæ. Omnia vero animalia nota nobis, quæ sibi similia generant animalia, primo partu, ex utero habent aures præter delphinum, et balenam, et quoddam genus muris quod Græce vocatur koki, et est talpa vocatum apud nos. Quod autem supra diximus volatilia nota nobis non habere aures, intelligi habet de volatili plumoso et bipedi. Vespertilio enim habet aures, sed est pilosa : et licet non habeat nisi duos pedes in membrana suæ caudæ, tamen habet duos digitos pedis in cubitis alarum suarum, quibus utitur loco duorum pedum ; et ideo cum cadit, excipit se alis : et quia accedit ad naturam quadrupedis, ideo habet aures sicut quadrupedes in superiori parte lateris capitis sui. Homines et cætera bipedia, habent aures, vel foramina quæ sunt loco aurium in inferiori parte lateris capitum

suorum retro juncturam mandibulæ. Animalia autem marina quæ sunt magni corporis, et præcipue quæ pedes habent, aures habent manifestas, et sunt boni auditus : quia nisi essent boni auditus, non venirent ad eas soni per aquam.

Quorumdam autem hominum et præcipue virorum sunt pilosæ in aliqua parte, inferiori videlicet et interiori conchæ auris : et quorumdam in nulla parte sunt pilosæ, et quædam valde modicos et paucos habent pilos : et hoc significat bonum auditum, eo quod est signum spiritus et caloris in illo loco.

Forte autem erunt aures alicujus homonis magnæ enormes, et forte parvæ, et forte mediocres, et forte erunt prominentes valde a capite, et forte e contra minus compressæ super caput, et forte sunt positionis mediocris inter hæc duo. Mediocres autem omnium specierum quas diximus significant bonitatem. Cum autem fuerint auriculæ prominentes et magnæ valde, significatur stoliditas, et garrulitas, et imprudentia, ut dicit Loxus. Parvæ autem valde, malignitatis sunt indicia, sicut testatur Palemon. Aures autem quæ quasi præcisæ sunt et valde breves, ad stultitiam dixit Loxus referri. Dicit enim debere esse aures formatas semicirculariter connexo lineo in medio aliquantulum converso versus centrum, et mediæ magnitudinis, quæ decenter capiti adhæreant. Aures enim nimium rotundæ indociles significant. Aures autem oblongas et angustas invidiæ dicunt esse signa. Jacentes autem supra caput applicatas dicit significare hebetudinem et pigritiam.

Causa autem significationum est, quod virtus formativa quando directe format organa, aut deficit instrumento caloris et spiritus, et malitia materiae defluentis inundat enormiter, aut siccitate et parcitate ejusdem a debita retrahitur quantitate : et secundum hoc non possunt principiari opera animæ, nisi aut secundum luxum aut penuriam procedant, in-

<--- Page Split --->

quantum proveniunt ab inclinationibus naturae.

CAPUT V.

Et est digressio declarans figuras et divisiones ossium capitis.

Nos congrue non possumus loqui de compositione aliorum membrorum capitis et physiognomia, nisi faciamus hic digressionem, et ostendamus figuras et compositiones totius capitis, et anatomiam ossium quae sunt in ipso. Tunc enim et praecedentia sciuntur esse vera, et consequentia planius intelligenda erunt certiora. Congrue autem capitis ossa et compositionem investigare non possumus, nisi prius figuras ejus et divisiones ostendamus.

Acceptum est autem ab antiquissimis, Hippocrate videlicet, et Apolline, quatuor esse figuras capitis humani quae salvantur in vita : infinitas autem esse monstrorum quae salvari non possunt. Ex quatuor autem quae salvantur, una sola est naturalis : et haec est quae est sicut sphæra compressa, ita quod caput cranei aliquantulum est oblongum : quia tunc in eo est elevatio sincipitis propter salutem sensuum, et aliqua elevatio oc-

cipitis propter salutem virtutum motivarum. Tres autem aliae sunt innaturales : et prima quidem est quae diminuitur ex parte sincipitis, ita quod sinciput nimis ad craneum versus suturam primam capitis comprimitur. Secunda est quae diminuitur versus occiput, ita quod nimis comprimitur occiput versus suturam ultimam capitis, et ibi decurtatur. Tertia autem est, quae diminuitur in utroque istorum, ita quod caput rotundatur sicut globus vel sphæra.

Et ubicumque caput diminuitur vel decurtatur, ibi aut signat debilitatem virtutis, aut defectum materiae : et erit quoad hoc principium perversarum operationum. Per contrarium autem quandocumque accedit ad formam naturalem, quoad hoc est principium rectarum operationum. Si enim diminutio est ante, significabit defectum in sensu et imaginatione : et si retro, significabit defectum in motivis et recordativis. Si autem in medio recedit a forma, significabit defectum in ratione et cogitatione. Et si in omnibus diminuitur, significat defectum in omnibus. Sunt autem in capite divisiones, ubi os osse conjungitur. Sed divisiones in osse recenti non sunt manifestae, nisi ubi est conjunctio suturae. Ubi autem conjunguntur per fortissimam inflexionem unius in aliud et colligationem, ibi divisio non apparet, nisi in ossibus quae diutissime arefacta sunt.

Sunt enim in toto capite divisiones decem et octo : quarum prima est sutura quae est post os quod vocatur sinciput sive prora capitis, et est forma ejus sicut semicirculus, et est quae non clauditur statim post nativitatem.

Secunda est quae vadit per longitudidinem capitis sub vertice capitis.

Tertia est autem, quae est sutura posterior quae est ante occiput, et habet figuram trianguli, ita quod inter suturam posteriorem et figuram suturae anterioris, quae est portio circuli, sutura vadens per longitudinem capitis interjacet, sic-

<--- Page Split --->

ut linea perpendiculariter cadens super summitatem utriusque : et hujus est haec figura.

Os autem quod est sincipitis propter figuram triangularem quam habet, vocaverunt simile lambda (λ) litteræ græcæ, quæ ejusdem est figuræ.

Substantia autem capitis superior a radice aurium supra habet extrinsecus duas divisiones invisibiles, et a quibusdam dicuntur mendosæ, quarum una est in latere dextro capitis a tempore usque ad os laudæ posterius.

Alia est divisio indivisibilis quæ dividit fauces in duas per rimam quamdam invisibilem, quæ est in medio, quæ est sexta divisio in ossibus capitis inventa, et transit in os quod vocatur basis capitis.

Septima autem divisio est linearis, quæ ducitur a tempore per supercilium dextrum in latere dextro.

Et octava respondens illi quæ est a tempore per supercilium oppositum in latere sinistro.

Nona vero etiam linearis est, quæ venit ab aure per genam dextram.

Et decima respondens illi, quæ ab aure per genam venit in latere sinistro.

Undecima est divisio frontis ex transverso per gibbum superciliorum.

Duodecima est quæ est sub osse laudæ et basi capitis, ubi illa duo ossa conjunguntur.

Decima tertia est, quæ est sub osse quod paxillare vocatur et sincipite, ubi illa duo conjunguntur.

Decima quarta est, quæ est linea quædam descendens ab intermedio superciliorum sub naso ad medium conjunctionis duorum anteriorum dentium superiorum, qui duales dicuntur.

Decima quinta est linea quædam descendens ab eodem intermedio superciliorum ad unum dentium caninum in parte dextra.

Decima sexta autem est respondens illi in parte sinistra.

Decima septima est immediate sub na-

so a dextro in sinistrum secundum nasi latitudinem.

Decima octava est in medio longitudinis in nasi ossibus triangularibus.

Istarum tamen divisionum quædam sunt manifestæ, quædam occultæ, et ideo vocantur mendosæ. Manifestæ quidem sunt suturæ tres, quæ sunt fere in omni capite hominis. Alia enim capita animalium suturas non habent. Occultæ autem sunt ad modum linearum in compositione diversorum ossium, quæ tres habent diversitates : ex duritia quidem majori et minori, sicut ossa laterum capitis dividuntur ab ossibus cranei, et ossa petrosa aurium dividuntur ab ossibus aliis : et spissitudine et tenuitate, sicut dividitur os quod est fundamentum capitis, ab ossibus super ædificatis : et situ, sicut dividuntur ossa in angulo convenientia ab invicem, sicut dividitur os frontis ab osse superciliorum.

Omnes autem divisiones istæ manifestantur in ossibus capitis si primo fortiter coquatur, et postea per aliquot annos in terra maceratum fuerit. Quamdiu autem aliquid humoris est in eo, multæ eorum occultæ sunt : quia in ipsa generatione quando fiunt ossa, tunc humida est materia eorum, et unum fluit in aliud et conglutinantur fortissima conglutinatione.

<--- Page Split --->

cætera osssa : eo quod multorum incursus ictuum et casuum incidit in ea : et ideo natura ingeniatà est duritiem eorum.

Os autem quod secat caput ad modum superficiei planæ, vocatur a quibusdam fundamentum capitis, et a quibusdam vocatur paxillare, eo quod super ipsum sicut super paxillum suspenditur cerebrum, et tota superior machina capitis. Super quatuor autem ossa de quibus diximus, eriguntur alia quatuor, in quibus concluditur testudo sphæræ capitis. Et primum quidem illorum quod incipit super frontem et porrigitur usque ad primam suturam capitis, vocatur a quibusdam os coronale, a Constantino vero vocatur prora capitis, et ab Aristotele vocatur pyxis. Posterius vero respondens illi, in quo incipit testudinari caput, est os laudæ quod venit ab occipitis osse inferiori usque ad suturam capitis posteriorem. Tertium autem est os cranei in dextra parte stans super os petrosum, et pertingens usque ad futuram quæ vadit per capitis longitudinem. In sinistra autem parte est quartum os, per omnia respondens illi. Et hæc quatuor ossa molliora et rariora sunt ossibus super quæ stant, et mollities quidem eorum est, ut levius recipiant cerebrum : raritas autem, ut per ipsum evaporent superfluæ cerebri fumositates.

Sunt autem duo ossa operientia ossa petrosa in loco temporum, quæ deserviunt cooperturæ nervorum, qui descendunt in locis illis, et cooperturæ venarum quarundam : et unum eorum vocatur poris dextrum, et alterum vocatur poris sinistrum : ambo autem simul vocantur ossa poris, et sunt tenuia et dura valde : et ista sunt ossa superioris partis capitis.

His autem ossibus quædam adjungutur : unum in capite, quod dicunt esse continuans os paxillare cum capitis ossibus exterioribus, quæ in circuitu exiguntur super ipsum, ut sic sint duodecim ossa semisphærii capitis. Alia autem ossa

CAPUT VI.

Et est digressio declarans numerum et figuram ossium capitis, et qualiter caput componitur ex ipsis ?

Compositio autem capitis et numerus ossium ejus est hic. Caput enim usque ad divisionem quartam et quintam quæ sunt in lateribus ejus, est sicut hemisphærium quod secat superficies plana ; et hæc superficies est os latum, quod capitis basis aut fundamentum vocatur : et super illud eriguntur immediate quatuor ossa, quorum primum est ex parte ante in facie frontis os, et venit a superciliis usque ad curationem capitis primam, ubi incipit ortus capillorum. Secundum autem est respondens illi posterius in capite, quod est sub occipite, et est parvæ latitudinis, quod stat super basim usque ad capitis arcuationem posteriorem sub illo osse quod simile lambda (λ) esse diximus. Tertium autem est paries dextri capitis sub craneo. Quartum est paries sinistri capitis sub craneo sinistro. Et hæc duo vocantur ossa petrosa propter sui duritiem. Sunt enim magis dura, sicut et frons, et os quod est sub lauda, quam

<--- Page Split --->

sunt, quæ sunt superioris mandibulæ, in qua dentes superiores infiguntur.

Et primum quidem illorum est os quod vocatur os genæ dextræ, quod venit ab aure dextra sub orbita oculi dextri, et descendens usque ad divisionem quæ transit per medium palatum, sive per medias fauces, et terminatur in facie, in divisione quæ per intermedium superciiorum descendit, et ad dentes caninos in parte dextra terminatur.

Secundum est os genæ sinistræ per omnia illi simile, et ad similes lineas terminatum.

Tertium autem est, quod super illud jacet in superiori parte orbitæ oculi usque ad medium orbitæ, et incipit a divisione superciliorum quæ venit ab aure.

Linea enim dividens venit per mediam partem orbitæ oculi in concavo ipsius versus nasum, et terminatur in linea descendente a fronte quæ terminatur ad caninos, de qua ante fecimus mentionem : et os istud vocatur superius os orbitæ oculi dextrum, et est simile illi omnino in parte sinistra, et hoc est quartum.

Quintum autem vocatur os inferius orbitæ oculi dextri, et incipit a divisione quæ est in orbita oculi, et extenditur usque ad os genæ dextræ.

Et sextum est per omnia simile illi in oculo sinistro.

Et ista sex sunt genarum ossa, et orbitarum oculorum dextri quæ adhærent mandibulæ. Ossa autem hæc quæ dicta sunt, consequenter omnia posita sunt in facie in naso.

Oportet autem scire, quod substantia nasi est stans super duos triangulos planos, super quos erigitur : quorum uterque est os triangulare, super quod erigitur una narium, et positi sunt isti trianguli inter duas divisiones, quarum una venit a medio frontis et ex medio superciliorum, et terminatur ad caninum dextrum. Secunda autem incipit ab eodem puncto, et terminatur ad caninum sinistrum, et subtus terminatur ad lineam, quæ dividit a dextro in sinistrum protra-

cta sub naso secundum nasi longitudinem. In hoc autem primo ambo jacent isti trianguli. Unus autem triangulorum est divisus ab alio per lineam descendentem quæ a medio frontis intiavit, quod est inter supercilia, et terminatur inter duos primos dentes, qui incisores vel duales dicuntur. Primum ergo os nasi est triangulus in nasi basi dextra, et secundum est triangulus in basi nasi sinistra. Tertium autem est os quod est in elevatione nasi a linea basis dextræ operiens narem mediam usque ad medium, quod est inter nares, et est etiam illud triangulare os. Quartum autem est simile illi in sinistro. Et quintum est, quod est in medio distinguens nares, quod etiam est triangulus, et est commune utrique nari. Et hæc quinque nasum componunt cum cartilagine quæ est in anteriori nasi parte. Oportuit enim nasum esse apertum, ut per aperturam descenderet id quod purgatur ex phlegmate generato in cerebro. Si autem in toto esset compositio ejus ex osse, tunc non possent dilatari et contrahi nares in sternutatione et attractione aeris ad odoratum,et in anhelitum. Sed de his dicemus in sequentibus, ubi nasi compositionem plenius prosequemur.

Sub naso autem relicta sunt duo ossa quæ latent, in quatuor dividentes lineas, quarum una sicut diximus, dividit secundum latitudinem nasi terminata ad lineam quæ de medio superciliorum venit ad caninum, et ex altera parte terminatur ad similem illi lineam in sinistra ; et in medio distinguuntur per lineam perpendiculariter descendentem de puncto medio superciliorum, et inter duos dentes intercisores terminatur : et distinguuntur hæc ossa inferius ad origines dentium, et sunt ossa quadrangula omnibus lineis inæqualibus. Longior enim est linea originis dentium quam opposita illi sub naribus, et longior est linea oblique descendens ad caninos, quam perpendiculariter descendens ad incisorum medium. Et hæc est figura.

Hæc enim sunt ossa superioris mandi-

<--- Page Split --->

bulae qua in universo tredecim esse computantur. Inferior autem mandibula est os quod ad caput pertinet, et componitur ex duobus ossibus in medio fortissime sibi conjunctis, et unum quod est dextra veniens a tempore dextro, et curvatur, ut in eo nascantur dentes inferiores, et superius in tempore habet nodum qui vocatur additamentum, per quod ligatur ad os petrosum dextrum; et alterum per omnia est simile illi in sinistra parte. Et sic in universo ossa capitis sunt septem et viginti, praeter dentes de quibus adhuc non fecimus mentionem.

Numerus autem dentium naturalissimus est in quolibet homine : naturalis autem numerus tringinta duo, sed deficiens est viginti octo. Alterum enim istorum numerorum habet naturaliter quilibet homo. Ex quibus quatuor sunt duales vel incisores vocati, duo superius et duo inferius. Quatuor autem consequentes illos, vocantur canini, eo quod sunt acuti ad lacerandum. Post hoc sunt octo nolares superius, et totidem inferius, quatuor videlicet in qualibet parte utriusque mandibulae, qui sunt viginti octo, et illi sunt ad conterendum cibum. Deinde sequuntur quatuor in fine omnium, qui vocantur dentes statium sensuum, eo quod nascuntur quasi in medio aetatis qua juventus vocatur, quando sanguis non est in ultimo virtutis spermaticae : et ideo non in omnibus sunt isti quatuor qui post omnes alios nascuntur : unus in dextro superius,et alter in dextro inferius, et duo in sinistris mandibulis respondentes eis. Quilibet enim dentium praeter molares, habet unum solum inferius additamentum per quod infigitur mandibule. Molarium autem superiorum quilibet ad minus habet duo, et aliquando habet plura: et hoc quia illi suspensi sunt et indigent ut fortius ligentur,quam inferiores qui stant per seipsos. Alii autem praeter molares, non indiquerunt nisi uno additamentosine radice, quoniam non molunt, sed dividunt tantum cibos, et ideo acuti facti sunt, molares autem lati. Nullum

autem ossium, ut dicunt Galenus et Avicenna, praeter dentes habet sensum. De dentibus enim dicunt,quod experimentum demonstrat,dentes habere sensum: et hoc sagacitate naturae factum est: fecit enim eis sensum cum virtute sensus quae a cerebro descendit, ut ipsi etiam inter calidum et frigidum discernant. Sic ergo omnia ossa capitis simul computata sunt quinquaginta novem, si dentes sunt tringinta duo: si autem sunt viginti et octo, tunc sunt quinquaginta quinque: et componitur ex eis caput secundum modum quem diximus.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans oculorum compositionem et figuram.

In ossibus autem orbitarum oculi concavarum est compositio oculi, ad quos procedit ab anteriori parte capitis virtus visiva inter duos nervos concavos,de quibus nos dicemus in anatomia nervorum. Cum autem virtus nervorum et panniculi cerebri qui sociantur eis descendunt ad orbitam, dilatatur extremitas utriusque ipsorum et repletur et ampliatur, ita quod comprehendere potest humores qui sunt in pupilla ; quorum medius est humor

<--- Page Split --->

qui vocatur glacialis. Dicitur autem gla- rialis, eo quod est clarus sicut grando : et est figurae rotundae, nisi quod com- pressus est ab anteriori parte, ut sit ibi planae aliquantulum superficiei, ut con- venientius recipiat formas visivas : quo- niam sicut in Perspectivis probabitur, planum speculum recipit formas in pro- priis quantitatibus, et rotundum recipit in minori quantitate formas quam sunt. Hoc etiam ideo fit, quod res parvae quae videntur, habeant superficiem latam in qua formentur, quia aliter effugerent vi- sum. Postremum autem ejus parumper constructim est, ut melius possit coope- riri corporibus quae ipsum recipiunt : et haec sunt profunda et dilatata a constri- cto, ut melius cooperiant eum. Positus est autem hic humor in medio : quia propter custodiam indiget loco medio, ut custodia undique sit circa eum.

Sed post ipsum positus est humor alius adveniens ei a cerebro, ut nutriat ipsum. Opportuit enim, quod inter ipsum et sanguinem purum essent gradus, per quos mutatur sanguis ad simile humoris : et hic humor similis est vitro liquefacto. Color enim vitri liquefacti est quidem clarus, sed declinat ad parvulam rubedinem : et est quidem clarus, quia est nutrimentum clari : parvae autem rubedinis est, eo quod est ex substantia sanguinis eliquatus, et aliquid retinet coloris ejus, eo quod non integre convertitur ad similitudinem glacialis, nisi postquam incorporatur ei : et hic humor provenit ab eo quod mittit sanguinem a cerebro mediante reti nervorum : et ideo oportet ut in colore aliquo modo sequatur naturam ejus, et hic humor cum ad oculum devenerit, elevatur ad medietatem posterioris partis glacialis usque ad majorem circulum qui est in sphæra ejus, qui in duo æqua secat glacialem, et dicitur cingulum ejus, et tunc nutrit eum.

In anteriori autem parte glacialis alius est humor similis albugini ovi, et nominatur albugineus, et est sicut superfluitas a substantia glacialis proveniens.

Sed quia superfluitas clari clara est, ideo et hic humor clarus est. Ponitur autem anterius in oculo ante glacialem, quia hic-congruit : cum enim nutrimentum sit posterius versus frontem sensus et nutrimenti, oportuit superfluitatem ejusdem posterius non esse, ne nutrimentum impediret. Alia autem causa, quia hoc pertinet ad complementum visus : lumen enim dilatatur in humido claro, et ponitur ideo ante ut lumen dilatetur in ipso, et bene referat formas visus, et insuper sit ei sicut clypeus ex parte anteriori oculi, in qua plura incidunt nocumenta.

Amplius extremitas nervi qui vocatur opticus sive visivus, comprehendit et claudit vitreum posterius et glacialem anterius usque ad terminum qui est inter glacialem et albugineum : et terminus ad quem pervenit vitreus humor, est apud telam quae dicitur aranea sive rete, quae comprehendit eum sicut rete aranea comprehendit venationem, et ideo vocatur aranea tunica, et alio nomine dicitur retina.

Ex istius autem ejusdem extremitate nascitur tela quaedam alia quae distinguit inter secundinam quamdam glacialis et humorem albugineum, ut inter subtile et spissum sit aliquid separans, ne subtile leadatur a spisso, et ne adveniat ei nocumentum de facili ab anteriori parte ipsius penetrans ad ipsum a retina et secundina : et hoc vocatur a quibusdam sectio tunicae glacialis. Et haec tela fuit subtilis : quoniam si esset spissa, stans ante glacialem impediret lumen adveniens ad ipsum. Extremitas autem ejusdem panniculi subtilis impletur et textur ex venis sicut secundina posterius : quoniam ipsa facit penetrare nutrimentum. Non tamen omnes partes ejus sunt propter nutrimenti utilitatem, sed posterior tantum quae a quibusdam vocatur secundina. Illud autem quod de ipsa pertransit usque ad anteriora, inspissatur et ingrossatur, et habet colorem cœlestem inter albedinem et nigredinem medium, ut congre-

<--- Page Split --->

get visum, et non permittat ipsum spargi, quia sparsus visus est debilis, sicut omnis virtus quae in multa dividitur : et proportionet lucem et aequet, ne leadat visum. Hoc enim facit operatione coloris sui et operit ipsum tempore lassitudinis, quando visus indiget tenebris : et ut distinguat inter humores et corream quae est vehemens duritiei, et stet sicut mediatrix inter ea, et etiam ut nutriti corneam cum eo nutrimento quod advenit ei ex secundina retina, quae est posterius in oculo. Haec autem tela non concluditur in anteriori oculi versus foramen aciei, ne prohibeat visum et receptionem formarum : et ideo dimittit in anteriori parte ejus fenestram et foramen simile foramini uve, quando removetur ab ea coctilidon in quo suspendebatur ad racemum, quod vocatur porus uve : et in illo foramine incidunt advenientia visui ex formis visivis et lumine : et hoc vocatur tunica uvealis : et cum stringitur foramen quod est fenestra ejus, prohibet visum. In anteriori autem parte ejusdem tunicae uvealis est rugositas quaedam : quod ideo fecit natura, ut sit magis similis raro molli, et ut minoretur laesio tactus ejus. Durior autem pars ejusdem tunicae est in exteriori parte ejus, ubi obviat tunicae dure quae cornea propter duritiam et transparentiam suam vocatur et ibi finitur. Et hoc facit sapiens natura, ut extremitas ejus quae circumstat foramen, sit durior. Foramen autem uveae est plenum humiditate et spiritu : et hujusmodi signum est, quod extenuatur id quod est coram foramine in aegris quibus mors statim imminet. Secundus vero panniculus est stricte valde contextus, ut bene retineatur quod est in ipso, et pars posterior quae comprehendit totam pupillam, et ibi fit pervia ne prohibeat visum : et ideo habet colorem cornu subtiliati et lineati et bene rasi et praeparati ad pervietatem, et ideo vocatur cornea, sicut diximus. Clarior autem partium ejus est anterior, et est secundum veritatem composita ex tunicis quatuor subtilibus, quae

sunt sicut cortices sibi invicem superpositi, ita quod exorticari potest unus eorum, ita quod alii non infertur nocumentum : et pars ejus est una quae opponitur foramini uveae, et illa est durior et fortior eo quod locus ille magis indiget fortitudine et tutela. Tertia vero est comprehendens lacertum, per quem pupilla movetur : et haec est tota plena carne alba pingui, ut ex illa liniatur oculus et palpebra, et prohibeat ne exsiccentur : et et haec tota tunica vocatur conjunctiva : de hoc lacerto dicemus infra in anatomia nervorum et lacertorum.

Recapitulantes autem et summatim perstringentes quae dicta sunt, oculi sunt tunicae septem, et tres humores.

Tunicarum quidem prima dicitur retina, quae est in posteriori parte oculi, orta a nervo optico qui componitur ex nervis et arteriis.

Altera etiam ex parte posteriori, dicitur secundina, cujus ortus est a pia matre cerebri, quae est pannus involvens cerebrum.

Tertia autem posterius claudens humores oculi, dicitur scliros, quae oritur a dura matre cerebri : has enim duas pelles secum ad substantiam oculi trahit nervus opticus in operimentum sui.

Quarta autem vocatur a quibusdam aranea specialiter, et est ante in oculo, exorta a prima posteriori.

Quinta vero dicitur uvea, quae oritur a secundina posteriori.

Sexta est cornea, quae oritur a reliquiis tunicae posterioris.

Septima autem est conjunctiva, quae oritur a pelle subcutanea, ut dicunt, quae est in exteriori parte sedis oculi.

Primus autem humor est vitreus, secundus crystallimus sive glacialis qui insidet vitreo : tertius est albugineus qui est purgamentum glacialis.

Oculorum autem colores, ut frequenter tam in hominibus quam in aliis animalibus, et in pupilla oculi sunt quatuor. Aliquis enim est niger, aliquis subalbescens, aliquis autem varius, et aliquis

<--- Page Split --->

glaucus ad fuscitatem declinans et plumbuitatem quamdam.

Niger autem color fit aut ex aliqua septem causarum, aut ex pluribus earum simul. Quarum prima est defectus visivi spiritus : cum enim ille sit lucidus, defeclus ejus in oculo causat tenebras quae vergunt ad nigredinem. Secunda autem perturbatio spiritus ejusdem, quae propter eamdem causam defectus claritas spiritus, non permittit candescere crystallinum et radiare. Tertia autem causa est penuria crystallini humoris, quae cum delicit, non est ad satis clarum quod candescat sufficienter a spiritu luminoso. Quarta causa est distantia ejusdem humoris nimis in profundum oculi : tunc enim ipsa profunditas non sinit apparere claritatem ipsius. Quinta causa est, quia forte nimis abundat albugineus : tunc enim sub ipso positus crystallinus, claritate sua non penetrat, et fiunt tenebrae superius in fenestra visus, vergentes ad nigredinem. Sexta causa est, quia forte perturbatus est idem humor albugineus : et tunc iterum claritas crystallini non penetrans per ipsum, inducit nigredinem. Septima causa est, quia forte humor melancholicus est, qui nutrit uveam corneam : et tunc obscuratur ejus color, et impedit crystallinum candorem et illustrationem.

Color autem subalbus fit ex septem causis oppositis, ex abundantia spiritus videlicet visivi, vel claritate ipsius, aut ex abundantia crystallini humoris, aut quia exivit multum extra versus foramen uveae ipse humor crystallinus, aut quia diminuitur humor albugineus, ita quod de facili perluect crystallinus : aut quia valde clarus est albugineus, aut quia claro nutrimento impleta uvea parvitate sua demonstrat crystallini humoris candorem et claritatem.

Colores autem medii inter hos, videlicet varius, et glaucus, fiunt ex harum causarum permixtione. Varius autem significat spiritum visivum magis abundare et clarescere. Glaucus autem signi-

ficat spiritum visivum minus abundare et perturbari.

In omnibus autem his coloribus multi modi sunt, sicut diximus superius in physiognomia oculorum : et super harum causarum rationes tota fundatur physiognomia.

Est autem adhuc non praetereundum silentio, quoniam si visus videt parvum a longe et ex propinquo simul, et non laeditur ex visibilibus quae veniunt ad ipsum, tunc est fortis visus et aequalis complexionis. Si autem contrario modo se habet ad visibilia, tunc est corruptio in aliquo componentium vel complexionantium ipsum. Si enim potens est comprehendere propinquum visibile parvum, quod tamen non comprehendit quando elongatur ab ipso : tunc spiritus oculi est clarus et sanus, sed paucus valde, ita tamen quod salvetur distantia quae debetur visui, sicut diximus in libro de Sensu et sensato : illa enim nec longinquitas nec propinquitas visus vocatur. Sed quod est circa illam, vocatur propinquitas : et quod est ultra illam, vocatur longinquitas.

Platonici autem dixerunt hujusmodi causam esse, quoniam spiritus qui vehitur radio visivo, non potest dilatari : et ideo propinqua quidem comprehendit, in longinquo autem non dilatatur, aut nimis extenuatur : et ideo tunc efficitur impotens ad comprehendendum. Quando autem ex propinquo quidem non comprehendit, sed ex longinquo, ille visus patitur e converso spiritus abundantiam, sed perturbationem, et non est clarus neque subtilis, sed potius humidus, qui cum expanditur in radio, per extenuationem clarificatur, et potens efficitur ad videndum.

Nos autem jam in antehabitis scientiis librorum naturalium ostendimus hanc sententiam falsam esse. Ex propinquo enim non videre, sed ex longinquo, contingit propter spiritus humorem et obscuritatem, quae requirit distantis claritatis magnam illuminationem. Et ideo in ta-

<--- Page Split --->

libus oculis quando lumen multum conjungitur visibili, de propinquo optime vident : propter quod propinquitas non est causa per se male visionis, sed per accidens : quia videlicet propinquum cui lumen non est conjunctum, non est bene illuminatum, sed distans undique est illuminatum non impeditum ab oppositione videntis.

Visus autem oppositi qui comprehendit ex propinquo et non ex longinquo, causa est spiritus clarus et tenuis, qui divaricatur ex multo lumine remoti, et colligitur et adunatur ex aliqua obumbratione propingui : cujus signum est, quod tales bene nocte discernunt ad lumen lunae. Consideratur autem oculi naturalis dispositio ex tactu, quod sit temperati frigoris et caloris, et ex motu congruo temperato. Si enim nimis leviter moveatur, est nimis calidus, aut nimis siccus. Si autem graviter et tarde movetur, erit frigidus aut humidus.

Adhuc autem consideratur dispositio ejus ex venis ipsius, et figura, et calore, et quantitate, et ex operibus suis. Ex venis quidem, ut si sunt amplae et grossae, quia tunc abundant humore. Si autem sunt subtiles et strictae, significant siccitatem inesse oculo. Color autem sibi proportionalis de quo dictum est significabit bonitatem oculi. Alii autem colores significant malitiam. Similiter autem figura innaturalis, quando non est spharicus, sed ante compressus, significabit malitiam ipsius. Similiter autem est indicium de quantitate ipsius et de operationibus ejus. Et haec sunt fundamenta physiognomiae, quae in praecedenti prosecuti sumus. Sunt autem quidam, quorum visus evanescit in nocte, et confortatur in die, et dicuntur hi pati nictilopam. Quidam autem visum evanescentem habent in die, et vident confortato visu in nocte, et dicuntur habere oculos noctuae. Et causa quidem prima passionis visus est grossities humorum oculi, et humiditas spiritus ejus et grossities : et hoc plurimum accidit habentibus oculos

nigros, quia in talibus sunt tales spiritus et tales humores. Accidit etiam his qui multos habent colores in oculis, aut oculos habent virides : quia talis spiritus et talis humor condensatur frigore noctis, et densatur tenebris ejus : et ideo visus evanescit : in die autem dissolvitur et clarificatur lumine diei, et ideo tunc confortatur. Quorum autem visus e converso est, habent spiritum parvum, qui evanescit lumine solis dissolutus : nocte aut frigore et tenebris congregatur et adunatur et confortatur.

Pili vero palpebrarum creati sunt, ut per eos excludantur incidentia in oculum, et quod descendit ad oculum ex capite. Nigri autem facti sunt, ut coaequent et proportionatum faciant lumen sua nigredine. In ipsis autem est quoddam simile panniculo qui accedit secundum aliquid ad duritiam cartilaginis : et hoc ideo fit, ut firmius stent super oculum, et non cadant ab eo propter firmitatem istius panniculi cartilaginosi : et ideo ut lacertus aperiens oculum, habeat sustentaculum loco cujusdam ossis, et per hoc bona fiat motio qua movet oculum. Primum autem oculi cooperitorium sunt palpebrae, et deinde secundum coopertorium est tunica quae fit ex interiori pelle, sicut diximus, et postea adeps oculi, et postea id quod fit ex lacerto, et postea sunt aliae tunicae per ordinem. Inferior autem palpebra non habet lacertum moventem in homine et quadrupedibus generantibus sibi similia. Sed aves cooperiunt oculos quadam pellicula quae movetur ex inferiori palpebra.

<--- Page Split --->

quia odor est calidus et siccus, cerebrum autem frigidum et humidum, ideo non bene recipitur : et ut melius recipiatur, oportuit esse viam patulam usque ad instrumentum odoratus : et haec est una causa naris apertae. Secunda autem causa est : quia licet aer attractus per nares ex maxima parte veniat ad pulmonem, tamen magna ejus venit ad cerebrum, ut eventet ipsum et refrigeret ipsum a calore qui fit in eo ex fumis venientibus a loco digestionis, et ab eo calore qui generatur a motibus spirituum animalium qui continue moventur super ipsum, et propter hoc iterum oportuit apertas esse vias. Adhuc autem tertia est; ut superfluitas mucilaginis generata in cerebro, expellatur par vias illas, quae cum spissa sit et viscosa, non exiret nisi per viam amplam et apertam : propter quod strictas superius nares habentes et simas,obstructionem patientes narium ex phlegmate, non odorant et stertere dormientes incipiunt. Duas autem nares esse oportuit, ut obstructa una non periret odoratus per aliam : quia cum mucilago, ut diximus, grossa et spissa sit, saepe obstruit unam. Est autem apertura nasi et propter bene esse : sicut enim foramen est in fistula, ita sunt foramina in naso, in quibus spiritus tenetur et moderatur in loquela et cantu. Sed haec non est causa quare pertingunt usque ad cerebrum, sed potius quia recipiunt a canna pulmonis.

De ossibus autem nasi et cartilagine jam in praecedentibus est habitum. Sed tamen est sciendum, quod via est de ore in nasum per quam modulator vox, et descendit phlegma super linguam, et exspuitur, et a duabus extremitatibus ejusdem foraminis est vena quaedam pertingens ad lacrymalia utriusque oculi : et ideo amaritudo collyrii posita in oculo, sentitur aliquando in lingua. Sternutatio autem est motus proprius cerebri ad expellendum humorem aut materiam aliam cum adjutorio aeris qui attractus est per nares. Expellitur autem illico per viam

CAPUT VIII.

De compositione nasi et genarum, et physiognomia ipsorum.

Pars autem quae interjacet inter oculum et aurem, vocatur gibbosum sive connexitas genarum. Nasus vero qui interjacet inter oculos, et descendit ab ipsis, est instrumentum sensus odoratus : quod instrumentum sic est compositum : Extremitas quaedam cerebri versus os quod dicitur coronale vel puppis capitis descendit in duas papulas, quae sunt similes papulis mamillarum : et jacet una juxta alteram versus triangulos narium, et in omnibus odorantibus per inspirationem cooperiuntur velamine panniculari, ne laedantur obviante aere, calore, vel frigore. Et ideo talia animalia non odorant, nisi cum vento inspirationis exsufflatur velamen illud : eo quod virtus olfactiva est in illis papulis, sicut visus in oculo. In animalibus autem non inspirantibus sunt nudae papulae illae : quia illa habent cerebra sicciora, quae non ita facile laeduntur ab obviantibus. Haec igitur est causa inspirationis et non inspirandi.

Nasus autem est canalis odoratus : et

<--- Page Split --->

naris et oris. Accidit autem sternutatio cerebro sicut tussis pulmoni, et eis quae conjuncta sunt pulmoni.

Opinati autem sunt quidam cerebrum non sternutare, nisi quando convertitur humor nocivus qui est in cerebro, in vaporem et fumum aereum : et tunc extrahit eum et excutit cum aere naribus extracto. Hoc autem non semper est necessarium. Non enim in sternutando indiget aere, nisi ad hoc ut corpus a quo fit excussio, sit plenum aere, cujus continua attractio sit ad partem humoris excutiendi : et cum exprimitur totus ille aer motu lacertorum pectoris et velaminis laborioso, et expellitur ab anterioribus ad exteriora, cogit partes suas longiores ex pectore cum festinatione ad exitum, et est ad intra ad expulsionem et ad victoriam : quoniam ipsum comitatur commotio aeris qui sequitur eum, et adjuvat virtutem expulsivam ad incidendum materiam et expellendum eam. Et ideo quando fit appetitus sternutationis, statim sequitur sternutatio, quando vicissim comprimuntur cito et relaxantur nares digitis. Cum autem comprimitur fortiter angulus trianguli nasi superius inter supercilia, impeditur sternutatio : quia tunc vapor et materia expellenda redeunt ad interiora. Signum autem ejus, quod ex pectoris concussione juvetur sternutatio, est sternutatio ægrorum, capita quorum replentur malis materiis et humoribus. In aliis autem sternutatio est signum fortitudinis cerebri : propter quod qui cito morituri sunt, et virtus eorum deficit, sternutare nullo modo possunt. Si autem sternutationem provocantibus appositis alicui ægrorum, non fiat sternutatio, signum est quod numquam convalescent. Sternutatio enim fit, quando colligentes se lacerti pectoris et parietis et cerebri, adjutorio aeris attracti expellunt nocumenta per excussionem sui.

Sic ergo nasus est instrumentum per quod fit anhelitus et sternutatio, quando multiplicatur in cerebro ventus attracti

aeris, et exierit ex insperato. Fingunt autem augures, quod sternutatio sit signum duarum rerum : quarum una est, quod dicunt quod sit signum veritatis illius dicti cui intervenit sternutatio. Secundum autem est, quod sit signum evasionis periculi parati, quando aliquis sustinet insidias ab alio, et præcipue si bis sternutaverit. Hoc enim significat adundantiam virtutis quæ non esset, si homo ille cælestibus tunc non adjuvaretur : sicut etiam critica dies dicitur, quando natura a cælestibus adjuvatur. Et hac eadem de causa dicunt veritatis dicti esse signum : quoniam virtus cælestis potentior existens, explet dictum et adæquat ipsum rei.

Convenientior autem est anhelitus per nares : ad hoc enim creata est naris aperta. Anhelitus autem qui ore fit, propter necessitatem fit, quæ est obstructiona naris, et est fœdus propter directam viam oris ad stomachum, cujus evaporatio immiscetur spiramini, et corrumpit ipsum : et ideo est innaturalis. Via autem a naso est ad pulmonem et ad cerebrum, quæ sunt membra non emittentia tales vapores.

Amplius autem nasus est membrum subtilis tactus et boni motus : quoniam cito sentitur in eo frigus propter bonitatem sensus tactus in eo. Dilatatur autem et constringitur propter bonitatem motus quam habet ex nervis motivis venientibus ad ipsum : non enim est ut auris, quæ est immobilis in homine, et aliis quibusdam animalibus. Paries autem qui inferius post ossa narium est in medio narium, est creatus ex cartilagine, ut melius sustentet nasi anteriorem partem, quæ est grossior pars nasi, et etiam ut in ipso firmiter suspensa contineatur nasi pars anterior, quando movetur dilatando et constringendo. Via autem transitus mucilaginis et anhelitus, est vacua, sicut sæpius diximus. Nasus vero elephantis, qui proboscis vocatur, est fortis et longus, et plicatur et explicatur quasi calceus, et utitur ipso elephas loco manus :

<--- Page Split --->

per ipsum enim accipit cibum, et porrigit ori suo, et per ipsum haurit aquam, et reddit ori suo potum : et hoc habet proprimu, quia nullum aliud animal hoc facit nisi ipse.

Sicut autem diximus in praehabitis, naribus et oculis in homine gibbositates vicinantur genarum. Genas autem, ut Palemon dixit, qui grossiores habent, ignavi sunt et violenti. Qui autem nimium tenues, maligni sunt. Quorum autem gene male disposite sunt, tamquam sint abscisse ab oculis, plenitudine humoris et pondere suo praegravate sunt. Rotunde autem invidie arguuntur. Leves autem male et prolixe importunam significant loquacitatem.

Omnis autem vultus cum plenus est et crassus, ignavum et voluptatibus deditum significat. Deductus vero et dependens vultus cogitatorem subdolum et timidum indicat.

Nares vero cum in extremo acute sunt, facilem ad iracundiam hominem ostendunt. Crasse autem extra modum nares, immundum hominem dant intelligi. Cum ima narium solida sunt rotunda, tamquam sunt obtusa, fortem dicunt et magnanimum. Tales enim nares Plato censuit dari leoninis hominibus et caninis generosis, eo quod in leonibus et canibus tales nares videbat. Dicebat enim, quod quaecumque similitudo animalium aliquorum in hominibus est, quod et homines talium imitantur mores animalium : et quod nares longe et tenues avibus sunt propriae, et hujusmodi mores mobilitatis et levitatis dant hominibus qui tales nares habent. Narium autem pars quae juxta frontem est, si a fronte deposita sit honeste et sejuncte compositione bona nec alta nec humili, sed aquali linea descendat, virile signum est, et constantiam demonstrat et prudentiam notam tribuit. Si autem depositior sit et profundior narium pars superior, stultitiam indicat et animi imbecillitatem, signum enim est feminee levitatis. Si autem in altitudine frontis directe eleva-

tae continue procedant nares, produnt linguae nimiam loquacitatem : et hae sunt nares quae in extremitate inferiori in cartilagine nasi elevantur, et linea recta descendendo pertingunt ad nasi conum. Nares tamen majores esse generaliter melius signum est quam minores. Minores enim servilibus ingenii s et furibus et tergiversantibus assignantur. Aquilae enim nares magnanimis attribute sunt, ut dicunt Loxus et Philemon. Simiae autem, ut iidem testantur auctores, libidinosis conveniunt. Patulae autem nares alacritatis et fortitudinis dant indicium. Cum autem peranguste sunt et rotunde et conclusae, stultitiam profitentur. Et ut generaliter concludatur sermo, nares perversae figura, quantitate, situ, motu, qualitate, perversam indicant mentem. Quae autem in proportione sunt naturali, figura, colore, quantitate, situ, et motu, bonam mentis habitudinem naturalem : et idem indicium est de omnibus membris.

<--- Page Split --->

palato et dentibus plectro linguæ frangitur ad vocis figuram et sonum musicum. Est etiam ut conservet dentes a frigore et aliis nocumentis. Signum autem ejus quod diximus est, quoniam quibus maxilla rotundo foramine perforantur, ita quod postea claudi non potest, de caetero non possunt loqui ad intellectum.

De osse autem mandibula inferioris quod ascendit versus tempus ubi ligatur, jam in praehabitis diximus : et super illud oritur barba propter calorem et humorem qui reflectuntur ad ipsum ab anteriori parte capitis ex tractu testiculorum qui sperma maxime trahunt ab illis locis : cujus signum est quia vena spermaticae per illum locum descendunt. Faminae vero non habent testiculos nisi debiles valde, ideo non habent barbas. Quaautem ex eis calidiores habent testiculos, illa etiam habent aliquid caloris reflexi a loco unde potissimum sperma trahitur : et hic calor reflexus secum trahit humidum ex quo generantur in eis pili barba : sed est in eis barba rara et brevium pilorum. Ad mandibulam autem inferiorem plus trahitur humor, ex quo oritur barba, propter motum ipsius : et quia laxam habet valde juncturam qua potest recipere humidum. In homine enim movetur mandibula inferior, et similiter in omni animali praeter tencheam solam, qua est species quaedam crocodili, qua movet mandibulam superiorem : non tamen omnis species crocodili facit hoc : quia ego vidi duos crocodilos, qui mandibulam inferiorem moverunt.

Sunt tamen quidam pisces in fluviis Germaniae et Galliae, qui duas habent mandibulas mobiles in gutture suo : sed sunt in lateribus una a dextris et altera a sinistris, sub branchiis contra se invicem motae, et in ore nullum habent omnino dentem, sed in mandibulis illis, sicut barbellus, et piscis qui vocatur monachus, et carpo, et vindosa. Cancer etiam fluvialis, in praedictis terris habet duos dentes in ore suo, qui contra se invicem a lateribus moventur, sicut in praedictis pisci-

Membrorum autem quod est vicinius naribus, est gibbositas gene, et maxilla, et pars mandibulae super quam in viris est ortus barbae : et de genis quidem jam diximus quod sufficit secundum praesentem intentionem.

Maxilla autem componitur ex carne molli cum musculis latis et nervosis, ex quibus est motus ejus, et maxilla est ad utilitates multas : quarum una est necessitas : quoniam continet cibum qui conterendus est dentibus, sicut circulus qui fit circa molares in molendino, qui non permittit effundi avenam molendam, sed continet eam juxta molares. Lingua autem inter dentes est sicut manus molendinarii, quae ministrat et imponit granum inter molares, ut apte teratur. Sed nos de lingua inferius loquemur. Similiter autem et labia creata sunt de carne molli, et ad dentes anteriores se habent, sicut maxilla se habent ad illos qui dicuntur molares. Causa autem qua est secundum bene esse maxillarum et labiorum, est ut contineant aerem qui in

<--- Page Split --->

bus. Tenchea autem non tantum non movet mandibulam inferiorem, sed etiam non habet linguam, neque aliquod signum linguae : eo quod lingua est quae vertit cibum inter dentes mandibulae inferioris.

In extremitate autem maxillarum sunt labia, quae facta sunt ex carne molli, sicut diximus, boni motus : quoniam duplici motu moventur. Uno videlicet proprio superius et inferius, et altero maxillarum motu versus utrumque latus vicissim, sive versus utramque maxillam. Et haec est etiam causa, quare praecipue labia boni motus dicuntur. Utilitas autem est propter loquelam, et ut bene claudatur in ore quod reponitur in eo, et praecipue quod est liquidae substantiae.

Color autem labiorum versus aperturam oris, est rubeus propter multas venas sanguinis ad illum locum derivatas : et hujus signum est, quod saepe sanguinant, et de facili erumpunt et scinduntur. Causa etiam hujus conjunctio labii cum labio, et compressio, propter quam labium contrahit ruborem. Interius autem in ore est palatum totum rugosum, ut rugis suis detineat cibum, et aerem vocalem, et cooperitur pelle quae nascitur a meri, hoc est cesophago, et ascendit ab anteriori pelle stomachi, et ideo aliquid virtutis ejus habet in digerendo cibum. Cujus signum est, quod triticum masticatum, maturat apostemata, quod non facit non masticatum, sed aliter contritum. Stercus enim et alia quae digeruntur a stomacho, a virtute stomachi contrahunt virtutem maturativam apostematum.

Circa dentes autem utriusque mandibula sunt gingiva, quae creatae sunt ex carne dura et immobili, ut immobiles fortiter contineant dentes. Et haec est dispositio oris hominis, et eorum quae circa os et in ore continetur, praeter linguam de qua per se loquemur in sequentibus.

Physiognomia autem horum membro-

rum a Loxo philosopho et Philemone antiquissimo accipienda est. Dicit enim enim Loxus : « Si cui labia truces vultus exagitant, insaniam et stultitiam indicabunt. Si autem labia blanda parumper ridentia lætis vultibus contingunt, libidinosum ostendunt. Labia autem tenuia in ore majori si superius labium aliquantulum exuberet super inferius, tamquam sit superpositum ei, magnanimum indicant et fortem. Secundum enim Platonem hæc ad leonem referuntur. Parvi anten oris tenuia labia, imbecillem animum et versutum indicant. Optimus autem oris status est, quando non nimis humilis est. Nam humilitas labiorum et oris, timidi est, et malignitatis arguitur. Prominentia autem nimia stultitiam osendunt et loquacitatem et audaciam. »

Amplius os parvum muliebre dicit esse Philemon : convenit enim tam vultibus muliebribus quam animis effeminatis. Os autem quod majus est, et convenit viris, et vultibus virilibus est consonum. Cum autem ultra modum dilatatur, tamquam sit recisum et deductum, voracem indicat, et immitem, et impium, et bellicosum. Talis enim oris ritus a Platone marinis datur belluis et monstris. Quæ vero eminent labia super dentes aliquantulum dependentia : quod os caninum Plato vocat, maledicum, iracundum, clamosum, et ad inferendam injuriam promptum declarat. Quando autem os longe prominet, et est rotundum cum spissitudine labiorum, et aliquantulum retortum, ac si sit repansum in labii extremitate, immundum, stultum, voracem, et forte futurum epilepticum ostendit. Hæc enim porco Plato attribuit. Si autem labium inferius alterum labium forinsecus excedat, non significat hanc malitiam animi, sed tamen declarat imprudentem et simplicem. Loxus tamen dicit, quod tale labium in parvo ostendit ore studium laudis et honoris. Ejusdem rei est indicium cum oris situs in concavo tamquam in defosso est. Secundum Palemonem autem hæc species oris, mali-

<--- Page Split --->

gnitatis et invidit et intemperantit est signum. Aristoteles autem hunc modum oris quod concavum vocat, libidinosos praecipue dicit ostendere. Labia vero cum soluta ab ore aliquantulum dependent ex inordinato humore abundante, inertem demonstrant. In asinis enim et in equis antiquis hoc signum dicunt esse Platonici, qui omnia quat bestiarum sunt, per similitudinem quamdam hominibus attribuerunt.

CAPUT X.

De compositione linguae et partium sibi conjunctruam, et de voce, et physiognomia ejus.

Lingua autem est membrum quod creatum est ex carne alba dura bene mobili : et hoc ostendit color et opus ejus. Rubedo autem quat est ipsa, est ex venis multis quat veniunt ad eam, et ex arteriis, et maxime ad inferiorem partem ejus : propter quod etiam ipsa in inferiori parte magis rubet quam in superiori. Opus autem ejus est duplex. Unum quidem necessitatis est, quod est ad gustum. Alterum autem est ad bene esse : et hoc est ad interpretationem sermonis in ho-

mine, et vociferationis in aliis animalibus ab homine.

Et opus quidem gustus habet ex hoc quod est bene passibilis in anteriori extremitate sua, in qua est expansus nervus gustativus. Hoc enim magis convenit anterius quam posterius in radice ipsius : quoniam discretio quat est ante, potest utiliter aut rejicere aut transmittere cibum : sed posterior pars non adeo faciliter rejiceret nocivum : quia cum est in posteriori radice ejus, jam est in via glutationis : et si esset ibi discretio, inferret nocumentum antequam rejiceretur. Est igitur melius, ut expansus sit nervus gustativus in anteriori ejus : cum tamen sit ubique in lingua et in ore aliquis ramusculus nervi gustativi ad adjuvandum in discernendo sapores. Sed perfecte non est nisi in anteriori parte linguat. Cum autem gustus est quidam tactus, sicut ostensum est in his quat de anima sunt, erit lingua discretiva omnium eorum quat substantialiter nutriunt corpus, hoc est, calidi, et frigidi, humidi, et sicci. Hoc autem habet per hoc quod ipsa substantialiter tangit cibum, sicut dictum est alibi, et non oportet hic reiterare.

Figura autem linguat est, quod sit retro spissa et tendit ad tenuitatem : et ideo spissas ante linguas habentes, non bene formant sermones : et oportet quod sit bene soluta et extensibilis et plicabilis ad dentes et ad palatum, ad quorum tactus format elementa articulat at et litterat at vocis : propter quod anterius linguas ligatas habentes, non bene formant litteram S, et dicuntur blesi : et posterius ligatas habentes, non bene formant R, et dicuntur trahuli. Motus autem istos lingua habet ex nervis motivis qui expanduntur in ipsa, de quibus nos in sequentibus prosequemur. Inferius autem lingua videtur esse superficiei continu at non signat at nec divis at per lineam aliquam : et pellis illa inferior quat continet substantiam ejus, continue extenditur inferius, et continuatur ad id quod Arabi-

<--- Page Split --->

re vocatur meri, quod in Græco oi>o>q>i>o>, dicitur, quod et nos æsophagum dicimus, ita quod inferior pellis linguæ una est cum pelle interiori æsophagi, et cum interiori pelle stomachi. Superius autem habet commissuram nervalem, quasi sit distincta linea ducta per medium longitudinis ejus : ut dicit Joannes Damascenus, est quasi sit composita ex duabus linguis. Creator enim quemlibet sensum ad minus duplicavit, ut dicit : ut si unum organum periret, alterum salvaretur. Linguam autem ex duabus propter hoc composuit linguis. Et quia lingua est extensibilis extra os, et intra ipsum plicabilis, ideo parte ejus abscissa remanet adhuc loquela, nisi totum tenue ipsius abscindatur.

Est autem mediocriter mollis carnis lingua, ideo quod bene frangat voces et moduletur : hoc enim multum mollifieri non posset, sicut scitur de his quæ de sono et voce disputata sunt. Propter quod, sicut diximus, in gustus virtute lingua se habet sicut is qui sapores probat, et in molendo cibum se habet sicut manus molendinarii, et in interpretando sermonem se habet sicut digiti fístulatoris, qui huc illucque ante foramina fistulæ moti, frangendo voces faciunt modulatas.

Melior autem linguarum secundum potentiam loquendi, est lingua quæ bene commensurata est in longitudine et latitudine, et quæ est subtilis in anteriori extremitate. Quando autem magna est et lata valde aut curta, ac si spasmo contracta sit, non bene obedit interpretationi, sicut diximus. Et quia lingua in multos congruit usus, ideo plus habet in se de nervis motivis, et sensitivis, et de arteriis, et venis, quam aliquod membrum simile sibi in toto corpore.

Linguæ autem inferior pars habet additionem spissam ubi protenditur in gut-

tur et gulam, et sub illa parte sunt duo orificia, quæ ambo ingreditur stilus inforior linguæ : et hæc orificia vocantur duo fontes salivales, et ista protenduntur ad carnem glandulosam in gutture, quæ est in radice linguæ adhærens ei, quæ caro nominatur etiam generans salivam. Fontes autem prædicti etiam nominantur duo salivæ hauritoria, quæ conservant rorem salivalem in lingua. Sub lingua autem expanduntur duæ venæ magnæ virides, quæ vocantur a quibusdam raninæ venæ, et illæ dividuntur in multas venas.

Ut autem omnia ista notiora sint, adjungamus anatomiam epiglottidis, et partium sibi conjunctarum, quia illa omnia sunt justa radicem linguæ. Scias igitur, quod apertura oris in inferioris sui parte in duo dividitur foramina, quorum unum est in gutture ante, quod est foramen vocis. Alterum autem est posterius super colli spondiles, quod est foramen meri sive æsophagi, et hoc foramen secundum nomen suum est, per quod fit glutitio cibi et potus.

Oesophagus enim est os stomachi, continuatum ori et linguæ, et ideo componitur nomen ejus ab isi Græca propositione1, quod Latine sonat intus, et verbo Græco quod est φχγτὄν, quod sonat comecdere. Anterius ergo foramen est arteriæ cujusdam maximæ, quæ vocatur trachea, et vulgariter vocatur canna pulmonis, de qua infra loquemur: et hæc arteria si aliquid de cibo infra se reciperet, constringeret et scinderet pulmonem, et ideo quantumcumque parvum ingreditur de cibo in ipsam, vel de potu, statim accidit tussis vehemens, et pulmo nititur ejicere, et cum ejecerit, quiescit. Si autem non potest ejicere, accidit mors aliquando, aut ægritudo chronica ex pulmonis corruptione, propter quod natura super tracheam ordinavit membrum quoddam

<--- Page Split --->

apte compositum, quod vocatur epiglottis, et est contextum apparens in exteriori gutturis in nodo qui est in gutture, qui etiam moveri videtur in apertione et clausione ejus.

Componitur autem hoc membrum ex tribus cartilaginibus, quarum una est cartilago, quam visus sentit coram gula, ut diximus : et haec cartilago peltalis dicitur, eo quod foramen pelte habet, quia inferius est concavum, et superius convexum quoddam. Secunda autem est cartilago, quae est post illam posita versus collum interius aliquantulum, et est colligata cum peltali dicto : et haec quia videri non potest, vocatur innominata sive quae nomen non habet. Et tertia est super istas cartilagines duas posita, cooperiens eas, sed continuatur per alligationes innominatae, et obviat non continuata peltali. Jungitur autem innominatae in duobus locis decentissime. Superior enim habet duas vacuitates sive concavitates, et inferior habet duo additamenta ex se crescentia, quae in duas concavitates superioris ingrediuntur : et sic connectitur ei forti nexu duplici. Aliquando tamen elevatur ab ea, sicut inferius patebit ; et superior haec vocatur cooperatorialis pelta a quibusdam : ab aliis autem cymbalaris appellatur. Ex hoc autem quod quaedam cartilago peltalis aliquando conjungitur cymbalari, et aliquando sejungitur ab ea, cum non sit ei continua, fit quod epiglottis aliquando ampliatur, et aliquando coangustatur. Ex hoc autem quod cymbalaris non solum tangit aliquando, sed etiam cooperit peltalem, et ipsam tunc comitatur, et aliquando recedit de super ipsam, et separatur ab ea, ideo fit quod epiglottis aliquando aperitur cum recedit, et aliquando clauditur cum venit super ipsam, et comprimit eam : et haec quidem est substantia epiglottidis et compositio.

Ante faciem autem epiglottidis sic compositae est quoddam parvum os, quod vocatur os laude, eo quod est triangulatum sic lambda(λ) littera Graeca : et natura

posuit os illud, ut sit origo et principium ex quo vili musculorum epiglottidis oriuntur. Hi enim epiglottidi sunt ad hoc necessarii, quod peltalem cartilaginem moveant, ut applicet se innominatae, et ad hoc cymbalarem applicent apte duabus illis, secundum quod exigitur pro tempore, et quandoque etiam duas peltalem videlicet et innominatam aliquando cooperiant cum cymbalari, et quandoque cymbalarem elongent ab istis duabus quando epiglottis aperitur. Inferius autem cum de canna loquemur, ostendemus quod ista epiglottis cooperit cannam, et continuatur cum extremitate orificii ejus, sed alligatur cum cesophago: et ideo cum cesophagus glutit et extenditur versus stomachum, tunc contrahit epiglottidem, et tunc clauditur canna ne in eam aliquid incidat de cibo et de potu. Cum autem transivit cibus, tunc relaxatur cesophagus, et redit epiglottis elevata superius ad supremam partem interiorum faucium, cui est colligata per os laude de quo diximus.

His ita vocatis, adhuc sunt pertinentia ad linguam et ad guttur duo membra, quorum unum vocatur uva vel uvula. Secundum autem vocatur amigdalum. Hoc autem quod amigdalum vocatur, dividitur in duo per omnia similia. Sunt autem duae carnes natae in radice linguae tendentes ad superiora, quasi sint duae auriculae linguae, et sunt carnosae et nervosa habentes formam duarum amigdalarum vel duarum glandularum : et ideo etiam ex omnibus his nominibus appellantur a diversis : sunt enim ambo ex modo figurae sua sicut duae radices duarum auricularum, et sicut sint itineris quod. ad meri tendit praeparationi : habent autem hanc figuram et compositionem, ut sint fortiores. Utilitas autem ambarum est continere et coarctare aerem versus caput cannae ne expellatur penitus et simul, quando fit contractio cordis.

Una autem est substantia carnosa pendens super supremam partem epiglottidis per modum velaminis ipsius. Auxi-

<--- Page Split --->

liumautemejusquodpræstat , estquodgradatimveniataeradcannam , nefri - goresuonoceatpulmoni : etctiamse - cundarioutprohibeatpulveremetfu - m u m , quiinosveniunt , nepenetrentadinterioracannæ : ettertioetiam , utjuvetinfrangendoaereminvocisfor - matione : ipsaenimestsicutcustoscan - næsuperexitumvocissuaqualitateetquantitate : etideoejusincisioplurimumnocetvoci .

Ampliusadhucestquædamcaropan - niculosapendensapalatoetannexasibi , etpendetsubuva , quæetiamcooperitcaputcannæ , utmultipliceturcustodia . Etsuperillamcarnemestosparvumha - bensquatuorlatera : propterquodetiamquadrilaterumvocatur : etduolaterasu - periussunt , etduoinferius . Adilludenimalligaturcarodicta : quiaomnequodalligatur , adosligarioportetquodestligaturæfundamentum : quiaaliternonessetalligatiofirma .

Hishabitis , oportetscirequodverusformatorvocisestlacertusquimovetepiglottidemcummensuradebitaclau - sionisetapertionisetexpulsioneaeris . Instrumentumautemejuspropriumestmotusepiglottidis , etcujusdamquodestincanna , quodvocaturlinguafistulæ , dequoinferiusloquemur , cumdecamasermohabebitur . Omniaenimreliquasuntcoadjuvantiaadvocem , sednonsuntfacientiaeam : velamenenimquodvocaturdiaphragmacumlacertispecto - rismittitmateriamvocisquæestaer : illeenimmissusinundatepiglottidemincannam , ettuncformaturvox .

DeomnibusautemhisbrevissimeseexpeditAristotelesinprimosuolibrodeAnimalibus , dicensquodlinguaestin - strumentumsensusgustus : etillesensussecundumexcellentiamnonestnisiinextremitatesua . Illudautemquoddelinguaestamplum , estminorissensus : quiacumgustusestquidamtactus , ideolinguasentitomneilludquodestconve - nienstoticorporisensibili , calidumvi - delicetetfrigidum , durumstmolle , e t

hocfacitinomnibuspartibusstis , etcæteracaroanimalium .

Linguaetiaminsuaformationeforteeritlatanimis , etfortestrictanimis , etforteeritmediocris , ethæcestsolalau - dabilis : ipsaenimestconvenientioradbonitatemetproportionemmotus , quiarticulatametlitteratamredditvocem , etmeliusinterpretatur , etformatvocabularerum . Adhucautemforteeritlinguaabsoluta , etfortenodata , sicutacciditinblesis , etaliisoccasionatamlinguamha - bentibus . Occasionemautemdicodefe - c t u m , quipræterintentionemnaturæac - ciditinmembro . Hujusenimnonestcausa , sedoccasionaturaeamfacitme - liusquamfieripotest , exeoquodpecatinmateria , autinvirtutequalitatumejus . Creataestautemlinguaexcarnemolli .

Etdenumeropartiumorissibiconjunctarumestmembrum , quodestsupraradicemejus , dequodiximus . Etetiamdenumeropartiumorissuntgin - g i v æ , etsuntcreatæexcarnedura : etingingivissuntdentes . Etinpalatoestmembrumquoddiciturwula , etillaestpositasuperarteriamtracheamsivecan - n a m , quamAristotelesvenamproptersuiconcavitatemvocat , quæconveniensestadvocem . Quandoautemcrescitettumescituvulaexreumatedescendente ,tuncproptermagnitudinemsuivocaturva : aliquandoautemtantumcrescit ,quodstrangulathominem .

Ampliusautemsubradicelinguæinlateribusinteriorispartiscollisivegulæ ,quævocaturparsdomestica , eoquodversusinteriorahominissuntduæamig - d a l æ , quæsuntduæauriculælinguæ , s i c - utdiximus . Ethæcquidemestdispositioorisusqueadinterioraipsius , ubialiamembraincipiunt .

Mentumautemestmembrum , quodestsubore , ubiconcurruntduoossamandibulæinferioris , etsupereaestca - rocompositaexmusculismoventibuseam : etquiaconjungunturibiduoossa , ideosignumhabetdivisionisinmedio

<--- Page Split --->

sui : et hoc caret in quibusdam hominibus.

Physiognomia autem horum ex sententiis Palemonis potissimum est colligenda, et Avicennæ et Constantini philosophorum. Quædam sunt annectenda. Mentum enim cum prolixius fuerit, nimis iracundum et nimis perturbatum demonstrat animum. Aliquando etiam pietatem declarat. Nam qui parvum et breve mentum habent, vitandi sunt, eo quod præter cætera vitia inmites et invidi sunt. Hos enim Plato ad serpentes referebat. Si vero in rotundum desinat mentum, muliebres indicat mores et animum. Hujusmodi enim signum est femineum, ut dixit Pythagoras. Utilius autem mentum est commensuratum secundum aliquid ad quadraturam accedens. Si autem longe et in prolixum distendatur mentum, dolis assuetam mentem ostendit. Si antem in divisione media nimis in profundum depressum sit, signum est veneris et gratiarum apud homines. Quidem tamen dicunt et hos aliquando discordias facere.

Physiognomia autem vocis fere omnibus auctoribus concorditer attestantibus confirmatur. Dicunt enim, quod qui vocem quassatam et tamquam ex quassato vasculo promunt, stulti sunt et voraces per naturae inclinationem. Quorum autem sonus vocis indelectabilis est, sive stolidus, sive ovium aut caprarum voci similis existens, stultitiae habet indicium. Qui vero a gravi voce incipientes, in acutam desinunt, mollis sunt affectus et cito lugubris animi fiunt. Qui autem acutam vocem cum siccitate quadam proferunt, versipelles ac subdoli probantur. Siquidem acutam et mollem habent vocem, effeminati teste Platone probantur. Si autem tamquam ex concavo pectoris emittunt, gravem quidem, et inflexibilem, viriles in bellis sunt et magnanimi. Si vero aliqui tardum et gravem edunt vocis sonum, tranquilli esse signantur et jucundi et justorum operum. Qui autem in modum avium vocem in quemdam

cantum intendunt, proni sunt in venerem, et de facili fiunt leves et inanes. Inflata vero vox et tenuis et quasi lugubris, tristem indicat et asperum et suspiciosum. Quorum autem vox incurrit in nares, ita ut nares consonant, mendaces, malevoli, invidentes, et malis alienis sunt gaudentes. Adhuc autem vox vehemens, strepens tamquam permixtus sonus, violentum, injustum odium in corde gerentem indicabit. Tarda vero vox inertem praecipitem declarat, et impudentem.

Universaliter autem dixit Plato, quod attendendum est cui animali cujus hominis vox similis sit, et illius indicabit eum habere consuetudines. Et quod in omni physiognomia attendendum est maxime, quod omnis videlicet excellentia et defectus retorqueantur ad vitium, et medium ad virtutem.

<--- Page Split --->

ossium esse in collo : et quia collum oportuit esse flexibile in omni parte, ideo oportuit esse colligationem illam ex multis ossibus. Quia vero nihil distans longo a suo principio, perfectam sortitur illius principii virtutem, cerebrum autem dat virtutem sensus et motum toti corpori : ideo oportuit quod totum cerebrum et aliquid substantiae et aliquid similitudinis suae mitteret per totam corporis longitudinem : et hoc facit mittendo medullam albam, quae per colli et dorsi tendit longitudinem : quae nucha proprie vocatur, et est vicarius cerebri per nervos ortos ab ipsa, motum toti inferiori parti corporis administrans.

Est autem sciendum naturam in omnibus facere quod est melius et convenientius. Cum igitur melius sit minus secundum quantitatem et levius esse quod supereminet, et majus et grossius esse quod supponitur : oportet procul dubio quod minores sint spondiles colli quam dorsi, et ideo spondiles colli sunt strictarum basium respectu spondilium dorsi.

Nullo modo potest tradi doctrina membrorum corporis hominis secundum sententiam Aristotelis, nisi faciamus digressionem, et perfectam tradamus doctrinam anatomiae ossium et nervorum et musculorum et venarum et arteriarum : quia haec in omni inveniuntur compositione membrorum. Subjiciantur ergo nobis ea quae in praecedentibus bene de ossibus investigata sunt, quod videlicet ossa capitis sunt secundum veritatem quinquaginta novem, secundum aliquos quinquaginta quinque: et investigemus in capitulo isto et formam et numerum et utilitatem ossium, quae directe sunt in collo et in dorso usque ad terminum rectae lineae, quae a capite posterius trahitur per dorsum usque ad finem corporis hominis.

Dico ergo, quod collum creatum est principaliter propter tracheam arteriam : et quia collum non bene portaret caput, nisi esset ex ossibus directe sibi colligatis, ideo unam oportuit rectam colligationem

Septem autem sunt numero spondiles colli, quae quidem semper in isto inveninutur numero, nisi sit miraculum, quod alicui aliqua de eis addatur vel minuatur. Sunt autem omnes in dorso suo quod vertitur retrorsum, rotundae ad modum portionis, quae est major semicirculo, et habent ante illud additamenta per modum alarum, inter quas et rotundum suum est foramen satis magnae quantitatis, per quod transit nucha, quae est vicarius cerebri. Alae autem duae sunt in qualibet : una quidem a dextris, et altera a sinistris porrecta, quae alae sunt additamenta quaedam defendentia nervos qui egrediuntur ab ipsis de nucha. Inter alas autem os habent durum ante, per quod concluditur foramen per quod transit nucha : et illud in medio sui habet additamentum parvum contra foramen quod est defensionis causa factum, ne aliquid nocumentorum incurrat nucha. Retro se autem habet praedictam circuli portio-

<--- Page Split --->

nem, et habet hanc figuram quæ descripta est in margine : et hæc figura convenit omnibus spondilibus, nisi quod spondiles colli propter stricturam colli, minores sunt spondilibus dorsi : et etiam propter hoc quod non impediant cannam et cesophagum ad superiora tendentia cum membris sibi adjunctis.

Quia autem unumquodque juxta suum principium majus est quam in progressu et fine, ideo etiam nucha majoris est quantitatis in spondilibus colli, quam in spondilibus dorsi vel renum aut caudæ : et ideo foramen quod est ante portionem spondilis colli, majus oportuit esse quam foramen spondilium dorsi. Et quia majori existente foramine, necesse est debilitari ossis substantiam, ideo oportuit fieri recompensationem per ossis duritiam : et ideo factæ sunt duriores et majorum foraminum spondiles colli : molliores autem et minorum foraminum factæ sunt spondiles in dorso.

Quia autem in collo necesse est esse duas vias expeditas, scilicet vocis, et cibi, quas impedirent additamenta ossium spondilium, si directe ante se in profundum colli porrigerentur, ideo sua additamenta facta sunt ascendentia ante portiones circulorum ipsorum, ut expediatur via cannæ et via cesophagi. Est autem auxilium speciale in ascendendo : quia confortatur ad portandum caput ascensione sua. Spondiles autem dorsi non ita sursum sua porrigunt additamenta. Et quia multus motus necessarius est collo propter caput, oportuit esse laxam juncturam ossium colli. Sic ergo strictarum sunt basium propter colli stricturam, solidæ substantiæ propter foraminis amplitudinem, habentes alas propter nervorum egredientium defensionem, et habentes additamenta propter nuchæ defensionem : et ascendunt earum additamenta ne concavitates cannæ et meri impediant. Septem autem sunt in collo, ut diximus.

Est autem non prætermittendum, quod unaquæque spondilium tam colli quam

dorsi, in loco conjunctionis et basis in quo conjungitur proximæ sibi superiori et proximæ sibi inferiori, est dilatata, ut apte locetur : et cartilagine supposita, ne lædatur duritie alterius : et in loco conjunctionis ante portionem circuli est a latere foraminis per quod transit nucha, additamentum inferius duplex aspiciens sub alis suis, et duplex additamentum superius aspiciens super alas suas existens : et inter illa est foramen ex quo nervi motivi ad dextram et ad sinistram egrediuntur in corpus.

Et hæc est dispositio omnium spondilium composita ex novem ossibus, quorum unum est portio circuli cum duabus basibus suis. Secundum est os durius, quod est circa foramen anterius. Tertium est additamentum, quod est in medio illius quod foramen concludit. Quartum et quintum sunt duæ alæ : una hinc, et altera inde. Sextum est sub ala additamentum, aspiciens inferius in una parte. Et septimum est respiciens inferius respondens illi in altera parte. Et octavum est respiciens superius super alam in una parte. Et nonum est respiciens superius respondens illi in altera parte. Et omnium quidem est hæc dispositio præter primam colli spondilem et secundam, quarum forma aliter est.

Et adhuc sciendum, quod motus capitis a dextris et a sinistris, fundatur super juncturam spondilis primæ. Motus autem ejusdem ante et retro, fundatur super spondiles juncturad secundæ cum prima. Et de prima quidem sciendum est, quod in ea sunt duæ superius vacuitates, in quas apte ingrediuntur duo additamenta quæ sunt juxta foramen capitis, ita quod elevari et deprimi possunt in eis : et quando unum elevatur, alterum deprimitur,et sic moius est a dextris et a sinistris : et a parte quæ deprimitur, caput movetur : propter quod in eadem spondili cum sit stricta, sicut diximus, impossibile fuit licri juncturam aliam : et ideo secunda spondilis est stans per se habens additamentum medium valde longum et

<--- Page Split --->

quasi sursum directe respiciens : et infigitur in foramen primæ spondilis ante nucham, ita quod nucha et additamentum sunt in eodem foramine, nucha interius, et additamentum anterius, et illud foramen est in eis commune : et illud additamentum est valde durum : et hoc additamentum a quibusdam vocatur dens spondilis, et idem nomen habet in omnibus aliis spondilibus. Dens autem ille fortissimis ligamentis alligatur anteriori parti spondilis, ne forte solutus duritia sua lædat nucham, et ne percutiat ipsam motu suo.

Ex his autem quæ dicta sunt relinquitur, quod spondilis prima majoris sit dinucionis ab ante et posterius, hoc est, ab anteriori colli ad exterius, quam a superiori ad inferius : quoniam in prima dimensione proportionatur capacitati duorum in foramen suum ingredientium, quorum unum est nucha quæ est ingrediens majus : et alterum est dens inferioris spondilis, qui est ingrediens minus. In secunda autem mensura non proportionatur nisi uni ingredienti, quod est nucha. Dens autem prædictus per foramen primæ spondilis ascendit, et in vacuitatem quæ in capite est, ingreditur, ita quod ipsum concavitas quæ est in osse capitis, circumdat anterius et posterius, et colligatur ei fortissimis ligamentis : quod natura ideo fecit, ut sit latus spondilis primæ magis strictum propter strituram loci : si enim a prima spondili duos motus caput haberet, oporteret ipsum minus dilatari.

Est autem adhuc alia proprietas primu spondilis, scilicet quod non habet additamenta illa quæ diximus in aliis esse spondilibus : non enim indiget hujusmodi spinis custodientibus, eo quod submersa est spondilis prima in custodii secundæ spondilis : neque habet alas, eo quod multi nervi et musculi sunt circa ipsam propter principii nervorum vacuitutem quod est caput, et horum positione alæ impedirent.

Adhuc autem tertia proprietas hujus

spondilis est, quod nervi in ea non ingrediuntur a duobus lateribus ejus, sicut in aliis, sed per duo foramina, quæ in ea posterius versus exterius colli ad superiorem partem tendunt. Aliter enim vehemens impedimentum afferret capiti in suis motibus. Quia vero ipsa spondilis est parva, ideo foramina ex quibus veniunt nervi illi, sunt valde parva, et nervi parvi propter angustiam loci.

Secunda autem spondilis habet foramina ante in lateribus suis, a quibus nervi egrediuntur, et laxa junctura valde conjungitur cum prima, et cum capite : quæ junctura laxior est quam aliqua alia junctura spondilium, eo quod motus qui fiunt per eas, sunt valde necessarii : et cum caput movetur junctura unius spondilis, alia manet inseparabilis. Cum enim caput movetur ante et post, stat cum prima spondili, sicut essent caput et spondilis os unum. Cum autem ad duo latera movetur sine transversione contorquente ipsum in circulum, fit spondilis prima cum secunda sicut os unum. Alia autem quinque spondiles per bases sibi conjunguntur, et habent foramina quæ supra descripsimus,nisi quod dentem suum sursum erigunt.

Dorsum autem factum est in homine et aliis animalibus propter quatuor causas : quarum una est principalis, ut sit via nucha quæ vicarius est cerebri, in longitudinem corporis motu nervorum motivorum. Si enim illi omnes orirentur a capite, oporteret caput esse multo majoris quantitatis quam sit, et pondere suo gravaret totum corpus, et nervi ipsi nimia extensi longitudine, et distantes a principio generationis suæ, destituerentur a furtitudine propria : et hæc causa est quare dorsum est concavum, in qua concavitate est via nucha.

Secunda causa est, quod dorsum est longum et durum, ut sit defensio et clypeus omnium membrorum mollium et nobilium, quæ ante ipsum posita sunt per totam corporis longitudinem : et ideo

<--- Page Split --->

factæ sunt in eo spinæ et dentes et alæ.

Tertia causa est, ut sit fundamentum fabricæ totius corporis. Spina enim dorsi est sicut medium lignum longum in navi cui omnia alia ligna affiguntur : omnia enim ossa corporis aliquo modo mediate vel immediate spine dorsi affiguntur.

Quarta et ulti ma causa est, ut aliquando sint motus inclinationis et erectionis : propter quod etiam fieri non potuit ex ossibus longis et magnis, sed parvis et multis : nec potuit habere juncturas nasi laxas valde. Est igitur dorsum via principii nervorum motivorum, custodia nobilium, fundamentum mollium ossium,et inclinationis et erectionis et status adjutorium.

Spondilis autem in genere quidem est os ante cujus circuli portionem est foramen, per quod nucha transit. Sunt autem diversitates spondilium : aliqua enim habet quatuor additamenta tantum : a dextra unum, et a sinistra unum, et a duobus foraminis lateribus duo. Aliqua autem additamenta habet tantum sex : quatuor scilicet a parte una, et duo a parte altera. Aliqua autem habet octo, et insuper dentem. Omnia autem haec sunt ante in spondili : quia post existentia, dorsi impedirent curvitatem, et essent ibi nocumentis exposita. Anterius autem defendunt nervos sub ipsis egredientes. Quæcumque autem horum additamentorum respiciunt superius, in superiori parte spondilis posita dicuntur erecta, et alia dicuntur declinata in inferiori parte spondilis inferius respicientia.

Spondiles autem quæ descendunt per longitudinem pectoris, sunt illæ quibus junguntur costæ pectoris et membra quæ trahunt aerem, et sunt in universo duodecim, quarum undecim alas habent et additamenta, de quibus diximus. Una autem est, quæ non habet alas. Tamen alæ habentium alas non sunt æquales, nec etiam additamenta earum. Quæcumque enim sunt coram membris nobiliori-

bus, habent alas duriores et fortiores : et illis quibus junguntur septem costæ magnæ, additamenta sunt magna et alæ grossæ, ut fortissima sit ligatio earum cum costis, et bases earum latæ valde. Spondilium autem quæ sunt super decimam sursum, habent tendentia quædam additamenta : et in illis est vacuitas sive concavitas recipiens sicut buccellam quamdam ex superiori sibi colligata. Quæ autem inferius tendunt, habent gibbositatem quamdam, quæ ingrediuntur quædam concava illarum quarum additamenta inferius curvantur. Decimæ autem spondilis additamentum est rectum, et habet utriusque additamenta quæ conjunctioni sunt apta, et sunt cava recipientia alia in se, sicut buccellas. Earum autem quæ sub decima sunt buccellæ receptæ, sunt ad superiora porrectæ, et concavitates suæ alias recipientes diriguntur ad inferiora, et ipsarum additamenta ad superius incurvantur. Undecima autem spondilis alas non habet : quoniam illa est apud renes, quæ fert magnam partem corporis : et oportuit ut confortarctur : et ideo dilatata est, et additamenta duplata sunt ei : propter quod subtraxit in supplementum additamentorum, alarum generationem, cum non esset indigentia earum. Ipsa est etiam ad quam diaphragmatis conjungitur extremitas.

Inferiores vero spondiles quæ sunt conjunctæ renibus, sunt quinque numero, habentes additamenta et alas latas, et in conjunctione inferiori dilatantur valde.

Os autem renum quod est sub illis, est latum valde sicut basis totius dorsi superioris : et ab ipso egrediuntur nervi pedis. Os autem femoris similiter est perforatum: quod consistit ex tribus ossibus magis stricte conjunctis quam sit junctura spondilium : et alæ horum trium ossium sunt latæ, et foramina hinc inde egredientia, in quibus nervi oriuntur, et foramen in medio e directo foraminum spondilium, per quod descendit nucha.

<--- Page Split --->

Cauda vero quae ultima est in dorso, similiter ex tribus componitur ossibus cartilaginosis, et firmiter et stricte colligatis : et ultimum est acutum, in quo delicit foramen, per quod descendit nucha: et sunt foramina in utroque latere, ex quibus nervi a nucha oriuntur ad motum membrorum corporis pertinentes.

Sic ergo spondiles sunt in universo viginti quatuor : septem quidem colli, et duodecim dorsi usque ad locum extremitatis diaphragmatis, et inferioris usque ad os renum quinque, quae simul sunt viginti quatuor : et ossa renum tria, et ossa caudae tria similia spondilibus, quae simul sunt triginta : cum quibus si conjungantur duo ossa gutturis, de quibus superius diximus, os scilicet triangulum super epiglottidem existens, et os quadrangulum super uvulam pendens, erunt ossa tringinta duo : et hoc est secundum cursum naturalem et communem. Aliquando autem per miraculum sunt plura vel pauciora. Ego enim jam vidi duo ossa caudae duorum mortuorum, quorum unum ex quinque, et alterum ex quatuor compositum fuit ossibus, sed parva erant et brevia.

ligatio tam superiorum quam inferiorum ossium, et totius corporis quasi sunt suspensorium. Sufficient igitur haec de ossibus dicta.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans anatomiam ossium thoracis et brachiorum, et eis conjunctorum membrorum.

Admiranda autem est sapientia Conditoris, qui naturae opus fecit esse opus intelligentiae, et ideo dorsum ad rotunditatem formavit, eo quod haec figura minus suscipit nocumenta : et ideo additamenta omnium spondilium superiorum usque ad mediam sic ordinavit, quod capita additamentorum superioris spondilis curvavit ad inferiorem, in qua in concava illius recipiantur, et e converso capita additamentorum inferioris curvavit in concava superioris, et sic colligavit eas usque ad mediam autem spondilem inferius et superius. Media autem est decima, non quidem numero, sed dimensione longitudinis dorsi, et illi nulla dedit additamenta, sed concavam fecit superius ut reciperet inferiorem, et sic dorsum incurvationis et erectionis motum haberet in ipsa. Renum autem et caudae ossa curvari voluit, eo quod in ipsis sedes est et col-

Naturae opus est etiam intelligenti a opus unum quodque ordinantis sapientissime. Propter hoc pectus totum fecit osseum, ut esset tutamentum membrorum nobilium, scilicet cordis quod est in ipso, et partium aliorum membrorum, qua vedunt per ipsum sicut canna, et cesophagus, et pulmo etiam ab eo habet protectionem. Hac etiam de causa fecit pectus amplum et latum, ut sine compressione hujusmodi membra contineret. Ex multis autem fecit ossibus, ut cum laesio accidit uni, non inundet ex continuitate super totum, et ideo ut esset flexibilius ad dilatationem et constrictionem qua exiguntur in respirando et inspirando, et saturationem membrorum nutritivorum, et in amotionem eorumdem.

Constituit autem ipsum ex quadraginta duobus ossibus, quorum numerus et

<--- Page Split --->

figura et compositio sic invenitur. In dextra quidem parte sunt septem costae magnae arcuales, quae in extremitate quae versus dorsum est, sunt aliquantulum reflexae inferius et incurvatae, et habent ibi nodulum parvum qui intrat inter alas spondilium ibi existentium, et in curvitate de qua diximus, fortissime spondili per nervos colligatur. Et haec est causa, quod ibi deflexa curvatur, nec illa curvitas plus durat nisi quousque exeat de spondilis ligaturis, et tunc directo arcu in latere versus anterius porrigitur : et haec est figura et compositio omnium septem quae sunt in parte dextra, nisi quod media earum propter majorem corporis amplitudinem est major caeteris et longior. Per omnem autem modum similes istis et respicientes eas, disponuntur septem in latere sinistro. In medio autem pectoris a gutture descendit os unum latum, quod vocatur asser pectoris, et habet in dextra parte sui septem foramina, et totidem in sinistra. Ex septem autem foraminibus exeunt ossa quaedam septem rectora quam sint costae, quibus costae obviant, et sunt brevia et cartilaginosae. Propter quod etiam quidam dicunt eas partes esse costarum, cum tamen in veritate sint alterius substantiae quam costae, et per omnem eumdem modum exeunt septem in sinitro latere obviantia costis septem sinistri lateris. Sub istis autem costis longis a spondilibus inferioribus dextri lateris exeunt quinque costae, quae quia breviantur continue, ne tumorem ventris impediant, dicuntur costae falsae : et sic sunt etiam quinque in sinistro latere. Et natura ordinavit eas in tutamentum nutritivorum membrorum, quae sunt in ventre. In osse autem femoris deficit hujusmodi costatio, ut venter ante illud extendi et intumescere possit tam in captu cibi quam in conatu egerendi. Sunt ergo costae viginti quatuor, quarum duocecim in uno latere, et duodecim in alio latere, a spondilibus dorsi duodecim exeunt sub alis ipsarum spondilium : et sunt quatuordecim ossa, septem in una

parte thoracis, et septem in alia parte exeuntia et respicientia costas majores. Et est os medium quod vocatur asser pectoris sive thoracis: et sub illo in media linea ventris est os quod quidam vocant epiglottale, eo quod habent figuram epiglottidis, et valde cartilaginosum, jacens super os stomachi, et alligatum asseri in pectore. In summo autem pectoris jacet os humeri dextri, quod superius est rotudum, ut minus capiat de nocumentis occurrentibus, et inferius est latum aliquantulum concavum, ubi recipit supremum os thoracis : et hoc protenditur usque ad brachium, et habet ibi pyxidem magnam in qua vertitur vertebrum adjutorii brachii dextri: versus collum autem habet furcam per quam venae et nervi et arteriae colli et capitis extenduntur : et per omnia isti simile est os in humero sinistro : et sic in universo sunt quadraginta duo ossa quae sunt ossa pectoris et laterum et humorum. Haec autem duo ossa fortia facta sunt propter onera ut protegant alia.

Spatula autem est os per quod ligatur adjutorium brachii cum corpore : et hoc non poterat esse de thoracis ossibus, quia brachium est membrum 'multorum et magnorum et fortium motuum : et illi conturbassent cor et omnia nobilia membra, si alicui de ossibus pectoris adjutorium brachii colligaretur : propter quod sapiens natura spatulam formavit, et posuit eam in exterioribus dorsi, nec fundavit eam in spondilibus, quia propter causam quam diximus, conturbaretur nucha et alia membra interiora nobilia, quorum defensio est dorsi spina. Est autem a spatula os a lato tendens in strictum, sed in stricta parte rotundatur et ingrossatur, et ibi habet concavitatem cui alligatur adjutorium brachii firmiter, sicut et os humeri firmiter alligatur : indiget enim alligari duobus propter laboriosos motus quos habet. Habet autem duo additamenta : et unum quidem tendit sursum, et per illud alligatur ossi humeri, et illud prohibet ne adjutorium a suo loco ad superiora moveatur. Alterum autem

<--- Page Split --->

est interius in spatula et descendit et prohìbet adjutorii dislocationem : hoc enim indiget adjutorio, sicut diximus, propter fortes motus ejus et labores. Hæc autem spatula latum suum et tenue convertit versus spinam dorsi ad domesticum corporis, et ibi delìcit in catilaginem, ut levius conjungatur spina et non faciat confricationem. Strictum autem suum et grossum rotudatum convertit versus adjutorium ad silvestre corporis, et in lato suo erigitur sibi additamentum triangulare, ut per illud defendatur latitudo ejus a nocumentis incursantibus latitudini : et basis hujus convertitur ad silvestre versus adjutorium : et angulus ejus valde acutus, convertitur ad domesticum versus spinam : et hoc fit ne faciat tumorem in dorso, et ne faciat conficrationem in motu suo. Versus adjutorium autem sub nodis ossium eorum quaè ibi sunt, non videtur, neque conficrationem facit. Et talis omnino est dispositio spatula in parte sinitra.

His ita notatis, brachii et manus rimanda sunt ossa. Primum autem notandum est, quod brachium in quatuor dividitur membra, quorum fortius et superius in quo robur consistit, vocatur adjutorium, eo quod in virtute sua consistit totum adjutorium operationum et tensionum. Secundum autem quod est a cubito, vocatur brachium. Tertium autem quod est initium strictae manus, vocatur raceta. Et quartum vocatur manus cum partibus suis, quaè sunt pecten sive vola manus et digiti. Sed vola proprie vocatur extrinsecum quod obviando suscipit digitos, et dividitur in eos, sicut latitudo pectinis dividitur in dentes divisos pectinis ejusdem.

In adjutorio igitur incipientes, dicimus quod ipsius non est nisi os unum forte rotundum curvum aliquantulum, ita quod convexum ejus est ad silvestre, et concavum ejus est ad domesticum corporis. Unum autem est, ne virtus ejus divisa in plures nexus debilitetur : ipsum autem multa habet sibi immediate et mediate

alligata confortare et sustentare, et ideo est forte. Rotundum autem est ut a nocumentis sit tutius quam potest. Curvum autem est propter duas causas, quarum una est multitudo nervorum et magnitudo musculi sui, quaè melius in curvo quam in recto absconduntur et firmius locantur. Secunda autem est, quod per hanc figuram melius subducit se a nocumentis. Quod autem convexum est extra, et concavum intus sua curvaturae, ideo est ut versus corpus melius amplexetur et stringat quod est stringendum : et etiam ideo ut manus cum manu melius per suam curvitatem ante pectus applicetur. Os autem illud quod adjutorium vocatur, ex parte superiori habet modum bonae quantitatis, ac si sit tornatilis, quaè a quibusdam buccella vocatur : proprie autem vocatur vertebrum, eo quod in eo convertitur in nexu juncturae sua : et juxta nodum est aliquid curvitatis, quasi deviet ad unam partem aliquantulum, et a parte a qua deviat est additamentum aliquod : et nodus quidem intrat in pyxidem spatulae, et ei fortissime colligatur. Id autem a quo divertit, alligatur ossi humeri fortissimo ligamento. Ex parte autem illa qua tendit ad cubitum, est grossius in extremitate sicut malleolus, et habet ibi duas figuras : una quidem superius est plana, ac si sit per transversum abscissum et bene planatum. Inferius autem habet similem modum, nisi quod est in illo plana fovea parva et concava : et horum utilitatem jam inducemus.

Brachium autem ex duobus componitur ossibus sibi per longitudinem conjunctis : et haec ab Antiquis vocata sunt asseyd, a Latinis autem dicuntur arrudines sive focilia. Et illa quidem quaè est in superiori, est minor, eo quod nihil portat, et ideo fortitudine non indiget, et haec vocatur arundo sive focile superius. Alia autem arundo est inferior, et est via ejus focile brachii. Et sunt rotunda et aliquantulum curva sicut adjutorium, et propter easdem causas. Superior autem in extremitate qua conjungitur ad-

<--- Page Split --->

jutorio, ingrossatur et est plana connexa ei ligamentis fortibus laxis. Sed immergitur altera in alteram per vertebrum vel buccellam, eo quod mediante ipsa fit motus contorquens et resupinans brachium : quod fieri non posset, si altera in alteram inerraret, quod tunc per talem motum dislocaretur. Inferior autem in parte qua tangit brachii cubitum, habet nodulum per quem recipitur in fossa quæ est in inferiori parte adjutorii, et ei fortiter colligatur, eo quod per illam fit motus brachii ad domesticum quando amplexatur et stringit, et ad silvestre quando rejicit aliquid et repellit : et quia hi motus fortes sunt, indiget in eis forti ligatione : et haec fortiter ligata continet etiam superorem ne discedat ad ipsa. In medio autem longitudinis suæ recedunt aliquantulum ab invicem, ut locentur inter eas et circa eas nervi et musculi magni, quibus indiget ad multiplices motus suos. Ex parte autem illa qua diriguntur ad rascetam, sunt grossiores istae arundines parum, et quasi abscisse et planate, ut super eas valde laxa sed firma et forti ligatura ligament ossa rascetæ.

Haec igitur est dispositio brachii, et cubiti, et adjutorii.

Rasceta autem ex octo componitor ossibus durissimis et medulla carentibus. Dura enim esse oportuit, ut fortia sint ad tenendum, et ut non cito frangatur a multis impulsibus et læsionibus quæ accidunt in ea. Sunt autem octo ossa brevia, ex quibus tres tendunt versus ossa quæ dicuntur asseyd, et junguntur cum plan'tiebus eorum. Et quia ossa asseyd sunt duo tantum in latitudine brachii capita sua habentia, oportet ut tria ossa rascetæ istis connexa essent ad illam partem stricliora, ut tria duobus convenirent. Quartum autem est adjunctum tribus in inferiori parte non nisi in adjutorium, et stringitur valde versus asseyd, ita quod in duabus planitiebus unius asseyd alligantur duo, et similiter alia duo in duabus planitiebus alterius. Et est eorum nexus fortibus ligaturis factus: sed est

valde laxus, ut manus bene sit mobilis ad onnem partem. Hæc autem quatuor ossa dilatantur versus pecten manus, et ab invicem secundum longitudines suas conjuncta aliquantulum paulatim separantur propter manus capacitatem. Et in illa parte quatuor alia obviant eis, et alligantur eis ita stricto nexu, quod secundum sensum eadem cum eis videntur. Et hæc sunt etiam brevia et durissima et sine medulla propter easdem causas quas supra de aliis diximus.

Statim autem illis conjunguntur quatuor ossa quæ perficiunt pecten manus per longitudinem conjuncta, et habent etiam strictum nexum cum quatuor secundis, ossibus rascetæ, et dilatantur paulatim ab invicem ad receptionem ossium quæ sunt in digitis. Hæc autem conjunctio latitudinis manus fit propterea quod possit dilatare se, et contrahere, et concavare, et rectificare : hæc enim exiguntur ad opera diversa tenendi et røjiciendi manus et operandi, eo quod manus est organum sicut in sequentibus docebimus.

Digiti autem quatuor obviant prædictis quatuor ossibus : conjunguntur tamen eis laxo valde nexu, ut sint mobiles et flexibiles : et quilibet eorum constat ex tribus ossibus laxis articulis colligatis, ita quod os recipiens habet rotunditates circulares, in quibus volvitur os receptum apte. Et sunt ossa digitorum dura valde et grossiora semper versus pecten,et subtiliora versus extrema sua, ut digitus paulatim acuatur. Licet autem fortiores essent digiti, si ex uno continuo aut ex duobus formarentur ossibus, et manus similiter : non tamen essent ita plicabiles ad apte operandum et tenendum : et propter hoc a natura facta sunt ea quæ sunt in manu : et hoc quod infirmitatis affert multitudo ossium, restituit fortitudo ligamentorum. Quodlibet autem os cujuslibet digiti est aliquantulum curvum : et curvum suum quoad convexum habet sursum ad superficiem manus exteriorem, concavum autem versus interiorem, quia

<--- Page Split --->

hoc fortem et aptam perficit apprehensionem et tensionem. Pollicis autem tria ossa extra pecten ad illud os rasceta colligationem habent, quod quartum additamentum esse diximus. Hic autem digitus factus est, ut concludat pugnum manus, et ideo super alios digitos plicari debuit: quod non posset fieri, si in lateribus eorum cum pectine manus colligaretur.

Ungues autem sunt de substantia mollis ossis vel potius de natura cornu, quod medium est inter os et cartilaginem : et ideo mollificantur in calido sicco et calido humido, et sunt dati in arma et defensionem extremitatis digitorum : quia aliter in forti complexione digiti cederent et laederentur : et quia digitorum ossa concavum suum habent versus interius manus, ideo etiam in illo habent carnositatem et nervositatem suorum musculorum et non exterius ubi sunt convexi.

Si igitur omnia ossa dicta numeramus, sunt duo ossa scapularum cum tribus additamentis suis, quorum id quod versus adjutorium porrigitur, vocatur rostrum corvi, et non est os speciale separatum a spatula : et sunt duo adjutoria utriusque brachii, et quatuor arundines, et sedecim ossa rascetarum, et octo pectinum manuum duarum, et tringinta ossa decem digitorum, et decem ossa unguium mollia : quae omnia simul suut septuaginta duo ossa. In juncturis autem laxis sunt ossa sisamina, de quibus superius diximus, quae suplent vacuitates : et hoc non numeramus.

Hæc igitur quantum præsenti sufficit intentioni, sunt ossa brachiorum cum his quæ colligata sunt eis.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans modum et numerum ossium coxarum, et crurium et pedum compositionem.

Post hæc autem investiganda sunt ossa coxarum et pedum et eorum quæ eis alligantur.

Primum igitur est os femoris, quod exit a linea spondilium versus latus dextrum, et in extremo suo habet concavitatem rotundam magnam et fortem intus cartilaginosam. Concavum enim est, ut recipiat vertebrum coxæ : et rotundum, ut sit motui aptum et a nocumentis remotum : magnum autem, quia coxæ os oportuit esse magnum, ita quod portare posset pondus corporis. Forte autem est ideo, quia portat superiora omnia, et ad ipsum est colligatio omnium inferiorum. Simile autem omnino est in sinistro. Hoc autem os respectu quatuor situum, quatuor habet nomina : ad silvestre enim comparatum, vocatur os ilii : ad anterius autem comparatum, vocatur os femoris : ad posterius autem relatum, vocatur os anche. Si vero referatur ad superius quod tamen ad inferius respicit, vocatur scia sive pyxis coxæ, eo quod vertebrum

<--- Page Split --->

coxa vertitur in ipso. Super illud autem os in interiori corporis sunt posita membra nobilia : vesica videlicet, et matrix, et spermatis receptacula in viris : propter quod etiam virga viri posita est super nervum ossis hujus, sicut in sequentibus ostendemus. Ponitur etiam super ipsum fiteris, et intestinum rectum, et quaedam alia. Coxa autem non habet nisi unum os, quod protenditur a loco femoris usque ad genu : et hoc est os majus omnibus ossibus quae sunt in corpore hominis, et est curvum aliquantulum, sed in hac curvitate convexum convertit ad silvestre, et concavum ad domesticum : nisi enim ita converteretur, accideret claudicatio. Adhuc autem si directa linea descenderet per aeque distantiam, non bene conservaret et contineret musculos magnos et nervos, et contricarentur simul carnes coxarum propter spissitudinem musculorum. In superiori autem parte habet nodum tornatilem : et ille divertit a recto ad domesticum, ut pyxidi immittatur : et hunc nodum quidam dentem vocaverunt. Locus autem a quo divertit a dimensione ossis, est paratus ad ligamenta fortia suscipienda. Inferius autem ubi genu sive poplitem attingit, est grossa quasi malleus, ut ibi ossa cruris recipiat. Et scias quod sicut pes datur homini propter firmitatem fixionis, ita datur coxa propter motum progressionis : et ideo qui carent pede, procedunt et non impediuntur nisi in fixione progressionis suae.

Crus autem componitur ex duabus arundinibus sicut brachium : et exterior quidem est magna arundo vocata, et interior in crure vocatur arundo minor. Major autem non est adeo magna sicut coxa : quia coxa est ad portandum magis, quam ad motum : sed cruris arundo magis est ad motum quam ad portandum. Est autem haec arundo duas habens curvitates, quarum una medii ossis videlicet convexum habet ad silvestre, et concavum ad intus, propter causam quam diximus de coxa. Altera est inferius in crure : ibi enim incurvatur ad in-

terius habens convexum, et ad exterius habens curvum : sed curvata illa est valde modica, et est ideo facta, ut pedis fixio sit firmior : statim enim in illa curvatura ingrossatur os et dilatatur ad ossium pedis receptionem. Arundo autem ista superius conjungitur coxa e in receptaculo ejus in poplite. Arundo autem minor est brevior et minor quam ista, tamen attingit ad poplitem, et ad talum ex altera parte, et est recta et parva, creata ad hoc ut contineat nervos et musculum magnum qui sura vocatur, quae sunt inter eam et arundinem majorem. A genu autem extra ad ante est os rotundum, quod vocatur a quibusdam oculus poplitis, et est ad hoc ut firmet inflexionem poplitis, quae fit a dextra retrorsum, ne cruris locatio dislocetur : et ideo ante ponitur, quia ubicumque alibi poneretur, impediret debitam cruris inflexionem.

Haec igitur est dispositio cruris a femore usque ac talum.

Pedis autem creatio est ad fixionem gressus et status. Et ideo pes creatus est intus concavus, et extra tenuis et defixus, quia ad exterius respirare et reflecti posset, ad interius autem non propter cruris inflexionem. Factus autem est anterius longus ut fortiter teneat id cui infigitur : et ideo digiti ejus deorsum inflectuntur. Componitur autem ex pluribus ossibus, quorum primum est, quod talo supraponitur et vocatur Arabice chahab, et a quibusdam achib : a Latinis autem vocatur basis cruris, et est os quod superius habet planatas receptiones arundinum cruris duas, et est directe in medio pedis : licet quidam dicunt quod vergit ad domesticum pedis. Secundum autem est os quod vocatur calcaneum, et continuatur chahab, et est triangulare in pedis chahab, sed in fine in calcaneo est rotundum superius durum, ut fortiter figat pedem : in hoc enim est efficacius omnibus ossibus pedis : inferius autem est mollius, ut suavius calcet ea quae sunt sub ipso, et minus leadatur. Et ex parte ante ad domesticum pedis continuatur cum chahab

<--- Page Split --->

pedis os quod vocatur naviculare, quia est super concavum pedis, et est concavum et continuatur posterius cum calcanei osse : anterius autem continuatur cum tribus rascetae pedis ossibus. Ex parte autem silvestri pedis continuatur os quoddam quod vocatur grandinosum, et est exagonum in anteriori pedis, et habet angulos ad exterius, ut per ipsum pes bene figatur in exteriori parte. Cum naviculari autem in anteriori pedis continuantur ossa rascetae pedis, quae sunt tria curta et durissima in eminentia pedis posita : quae tamen quidam quatuor esse dicunt, quia ipsi os grandinosum tunc cum tribus dictis connumerant. Et his connumerantur quinque ossa pectinis pedis. Et his ulterius quinque digiti pedis, quorum quilibet habet tria ossa praeter majorem qui habet duo ossa.

Differentia autem est inter pedem et manum praecipue in duobus. Unum est, quod manus ex pluribus constat ossibus quam pes. Secundum autem est, quod in rasceta manus sunt duae acies ossium, et in rasceta pedis non est nisi una. Causa autem hujus est, quia cum manus sit organum organorum et ad subtilia opera, oportet eam habere plurimas juncturas. Pes autem non est creatus ad hoc, sed ut fixio ejus sit firma, et motus ejus certus non nutans : et licet ad hoc exigantur juncturae, tamen ad hoc magis valet paucitas ossium quam excessus numeri eorum. In digitis autem ungues qui sunt ossa mollia sicut et in digitis manuum.

Et sic omnia ossa rigil quod est instrumentum motus, sunt duae coxae, una dextra, et altera sinistra : femoris duo, dextrum, et sinistrum : crurium quatuor, duo dextra, et duo sinistra : oculus genu dexter et sinister : quae etiam duo et duo chahab sive achib, et duo calcanei, et duo navicularia, et duo grandinosa, et sex ossa duarum rascetarum, pectinum duarum decem, quinque unius, et quinque alterius, et viginti octo ossa digitorum pedum amborum, et viginti un-

gues : quae omnia simul faciunt septuaginta duo : non tamen computavimus ossa sisamina quae replent vacuitates laxarum juncturarum in digitis pedum et manuum. Similiter non computavimus os cordis et os hepatis, quod aliquando invenitur. Et sic secundum subtilissimam computationem sunt ossa in hominis corpore ducenta septuaginta et sex, praeter ea quae excepimus. Quidam autem non computant ungues viginti quos diximus : et non computant duo ossicula gutturis, dicunt enim cartilagines esse : et non computant ossa femoris quae nos tria inter spondiles diximus nisi pro uno, et os caudae pro uno : et dicunt quod etiam ossa ancharum eadem sunt in osse femoris : et illi, quia auferunt a praedicto numero ossium viginti octo, dicunt numerum ossium esse ita quod ossa ducenta sunt atque quater duodena.

<--- Page Split --->

conservetur. Cum igitur reticulatim dividatur nervus motivus, oportet vacua reticulationis impleri per carnem in qua nervus dispergitur : et ideo nervosa est et appellatur caro illa mucilosa : et ut conservetur, oportet ipsa fila nervi circumtexti sibi in panniculum qui concludit cam : et convolvit ut colligatur virtus ejus ne defluat in carnis mollitiem. Nullus autem corporeus motor regit in motu aliquid quod inordinatum habet motum per seipsum, nisi aliquo corporeo trahente et relaxante id quod regitur : sicut cor regit membra, et sic sessor equum, et idem est in omnibus aliis. Et ideo musculus movens, habet in medio suo nervum per se transeuntem, sicut axem, qui veniens per extremum suum ad membrum alligatur membro, et per illum trahendo et laxando movet membrum. In medio quidem sui habet, quia virtus omnis in medio confortatur : et ideo cum colligitur musculus, trahitur membrum versus musculum : et cum laxatur musculus, membrum redit et recedit a musculo. Contingit autem, quod aliquando est musculus et chorda parva et subtilis, ita quod vix videtur, aut etiam aufugit visum omnino : hoc enim quod sic transit per musculum, et membro quod movetur alligatur, vocatur chorda. Et ex his scitur, quod omnis chorda est nervus quidam, sed non omnis nervus est chorda. Propter quod quidam Arabes dixerunt, quod chorda est meguar musculi. Meguar autem idem est quod axis. Contingit autem aliquando, quod membrum habet plures musculos in oppositos situs moventes, sicut oculus : et tunc uno se colligente et ad se membrum trahente, alter extenditur, et ut laxet chordam suam ne motum impediat, se versus membrum extendit : et si ambo se contrahunt in oppositos situs trahentes, tunc membrum directe stans inter utrumque continetur. Jam igitur scimus quid sit musculus, et quid nervus motivus, et quid chorda. Nullum autem istorum caret sensu.

CAPUT XIV.

Et est digressio declarans de musculis in communi, et de musculis capitis et membrorum quae sunt in capite et collo et gutture.

Deinde de anatomia masculorum et nervorum et chordarum et ligamentorum est dicendum. Supponamus autem virtutem motivam a cerebro descendenten, sive habeat eam in relatione ad cor, sicut dixit Aristoteles : sive habeat eam per se, sicut dixit Galenus, et instrumentum virtutis motive in motu voluntario cujuscumque membri esse nervum. Dicamus ergo, quod musculus quo completur motus cujuscumque membri, secundum hoc erit membrum nervosum necessario. Cum autem ex libris praecedentibus naturalibus sciamus carnem mediare in tactu, et tactum esse diffusum per omnia membra motiva, eo quod motus non est sine sensu : oportet idem membrum etiam esse ex carne. Scimus autem carnem esse laxam et mollem per seipsam, membrum autem quod dat motum alii, debere esse conservatum : et ideo constat, quod oportet carnem illam esse involutam panniculo in quo

<--- Page Split --->

Ligamentum autem non est nervus, sed est multo durius nervo et terrestrius : et ideo sensum non habet, nec a cerebro descendit, sed in colligatione duorum ossium egreditur ex utroque in utrumque, et dilatat se super juncturam sicut involutus fumus. Sensu autem caret : quia si haberet sensum, continuum haberet dolorem ex motu et concussione ossium in junctura, sicut superius diximus.

His in communi habitis de nervis et chordis et ligamentis et musculis, inquiranus anatomiam musculorum corporis, incipientes a musculis faciei. Est autem numerus musculorum faciei secundum numerum motuum membrorum quae sunt in facie. Videmus autem moveri in facie septem membra universaliter ab omnibus, et a quibusdam octo, quae sunt frons, oculi, palpebrae superiores, et maxilla in communitate labiorum, et labia sine maxillis, et duae inferiores narium extremitates. Movetur autem et mandibula inferior forti motu. Frons quidem movetur a musculo adeo tenui, quod a cute non separatur : propter quod etiam chordam qua moveat, non videtur habere. Causa autem est, quia membrum quod movet musculus, tenue est et latum. Juvat autem motus frontis aliquando in claudendo oculum laxando sese et contrahendo. Oculi autem sex moventur musculis, quorum quatuor in quatuor sitibus positi, movent oculum ad suas partes sursum deorsum ad angulum nasi, et ad angulum extrinsecum. Duo autem gyrant oculum in circuitu. Nervus autem opticus qui est retro oculum, tenetur ab uno : et quando ille laxatur, egreditur et prominet oculus : et hujus quidem principium unicum est : et tamen sunt qui dicunt duos esse, et quidam dicunt tres esse. Palpebra autem secundum duos motus quos habet apertionis et clausionis oculi, duos habet musculos. Inferior quidem in angulo oculi cujus chordae in ipsam venientes deponunt eam. In ortu autem pilorum supercilii habet alium, qui constringendo

se aperit eam per chordas quas mittit in extremitates ejus. Inferior autem nullum : quia immobilis est, eo quod natura expedit se paucioribus quantum potest, et possibile fuit oculum aperiri et claudi per unam. Melius autem erat per superiorem hoc fieri, eo quod est propinquior principio nervorum. Sic ergo dua palpebrae quatuor habent musculos, et duo oculi habent duodecim, et duo nervi optici duos. Maxilla autem habet duos motus : unum inferius et superius, qui sequitur motum mandibula : et alium ante et retro cum labiis communem. Generaliter autem est verum, quod quemcumque motum habet membrum, qui est alterius proprius, habet eum a musculo qui est illius membri : et si habet motum communem cum alio membro, hoc erit per musculum communem utrique membro.

Motus igitur primus est a musculo qui est gena maxillae. Tamen unusquisque musculorum moventium maxillam, componitur ex quatuor : quoniam revera villi qui involvunt musculos motivos maxillae, ex quatuor locis sursum et deorsum diriguntur. Unus quidem est ortus a furcula, cujus villi ad extremum labii inferioris perveniunt, et trahunt ipsum inferius, cum aliquis inferior revolvit labium motu voluntario. Secundus autem oritur inter furculam et thoracem a duabus partibus dextra et sinistra. Sed villi transversi veniunt : ortus enim a dextro venit in sinistram partem labii in angulo oris, et ortus a sinistro venit in finem dextri labii : et contrahunt os ad partes suas, et cum colliguntur isti villi, augustant os, sicut contrahitur bursa per corrigiam. Tertius autem oritur ab osse spatulae quod vocatur rostrum corvi, et extendit se in musculo contino, et trahit labium .simili attractione in duas partes. Quartus autem ab auriculis spinae colli, et extenditur sub termino aurium, et continuatur cum fine maxillae, et movet eam, et motus ejus sequitur labium. In quibusdam autem iste musculus venit sub

<--- Page Split --->

aure, et illi movent aurem unam vel ambas.

Laborum autem motus proprius, quatuor perficitur musculis, quorum duo veniunt a genis, et duo ab inferiori. Sed ita omnes isti permiscentur substantiae labii, quod sensu ab istis non discernuntur. Sed cum aliquis movet membra sua voluntarie per sensum contractionis et dilatationis diversarum partium corporis sui, potest perpendere unde oritur villus retrahens et relaxans : quia usque ad ortum istum sentitur contractio et relaxio.

Cum lepore nasi duo parvi fortes continuantur musculi a parte gene venientes, et movent nasum in partes finium suorum. Parvi autem sunt ne aliis magis necessariis musculis maxille faciant impedimentum. Fortes autem, quia aliter parvitate praediti, debiles essent ad movendum. Mandibula autem secundum tres motus quos habet, musculos habet moventes. Et primus quidem motus qui est aperiendi est motus habens musculos inferius. Claudendi autem motus superius, habet superius musculos. Molendi autem cibum cum sit motus transverse movens mandibulam, habet musculos transversos. Motus quidem claudendi perficitur duobus musculis temporum : et quia cerebro vicini sunt, nec distinguuntur ab ipso nisi osse capitis, molles osse necesse est : et quia vicini sunt cerebro, læsi inducunt phrenesim et mortem. Et ideo natura sepelivit eos sub esse paris, et protenduntur in canali ossis descendendo donec durescant : et tunc ex se thordas emittunt ad extremitatem mandibulae, quibus eam claudunt. Quia autem mandibula in honestate parva est, et vacua in medio, et non est ad fortes morsus : ideo musculi parvi sunt. In aliis autem animalibus magnas mandibulas habentibus, et ad morsus duros ordinatas, sunt magni musculi isti. Quia tamen frequens est iste motus, indigiut adjutorio : propter quod natura duos alios fecit musculos interius descenden-

tes, quia ex medio sui chordas ut fortiores sint, emittunt, et ad fornices sive arcus mandibulae innectunt et coadjuvant ad claudendum : praecipue ideo quia motus claudendi est contra pondus naturae mandibulae : propter quod in mortuis descendit, et aperitur os : musculi autem aperientes mandibulam, veniunt ex quibusdam additamentis quae sunt post autem, qui descendentes colliguntur et fiunt unus musculus, et postea separantur, et faciunt chordam, et deinde iterum ramificati et divaricati, implentur carne, et fiunt musculus iterato, qui applicans fila sua mento aperit mandibulam. Quia autem proprius est motus ille mandibulae, non fuit indigentia ad motum illum alio musculo movere aliquo. Musculus autem qui est masticationis, duplex est. Est enim unus ab una parte, et alter ab altera, transverse mittentes villos : et sunt trianguli musculi, quorum uterque unum filum mittit ad mandibulam inferius, et alterum ad os partis superius : ita quod inter ista est basis erecta continua, et per illam movent transverse mandibulam.

Caput autem motus habet proprios quosdam, et quosdam communes cum quinque spondilibus colli inferioribus. Sed sive sit motus proprius, sive communis, non est nisi uno quatuor modorum, scilicet anterius, vel posterius, aut a dextris, aut a sinistris : aliquando autem circumgyrat, sed ille motus est compositus. Curvantes quidem caput ad inferius, sunt duo descendentes ex lateribus capitis retro, et villis suis permiscentur retro post aures superius, et miscentur descendentes donec eleventur ab osse thoracis. Inferius tamen quidam putant tres esse musculos dictos, quia duo extrema unius dividuntur in duo. Cum autem unus istorum musculorum movetur se colligendo, caput inclinatur inferius : et cum ambo colliguntur, caput cum inclinatione porrigitur anterius moderate. Musculi vero qui caput et collum anterius inclinant simul, sunt par unum

<--- Page Split --->

musculorum qui sub meri sive sub eesophago ponuntur, extendens se ad partem spondilis prime et secunde : hoc enim contrahendo se sub meri curvat caput solum. Si autem extensio ad spondiles dictas cooperatur, curvatur ad caput et collum anterius. Musculi autem qui solum caput curvant posterius, quatuor sunt paria musculorum, quae sub dicto pari ponuntur, tam in juncturis quam in aliis additamentis diversarum spondilium, de quibus non oportet aliud scire, nisi quod duo primi caput posterius erigunt, aut sine declinatione, aut cum declinatione parva. Tertium autem rectilicat torturas declinationis. Quartum autem curvat ad posteriora caput cum manifesta transversione. Adhuc autem cum tertii et quarti aliquis musculus declinaverit, declinabit eas ad partes ejusdem : et cum ambo simul retrahuntur, tertium scilicet et quartum, movebitur caput cum transversione ad posteriora absque declinatione. Tria autem paria sunt profunda, quae caput cum collo curvant : quorum unum triangulum est posterius cerebro, et alia descendunt in collo, et ad alas spondilium, et aliquod multum descendit inter alas spondilium. Musculi autem qui caput ad duo inclinant latera, sunt duo paria, caput cum spondili prima continuantia ante et retro, et a dextro et a sinistro spondilis. Quodcumque autem unum ex quatuor musculis movet, curvabit ad se caput cum transversione. Et quicumque duo ab una parte trahuntur, trahent ad se caput sine transversione : et si anteriores movent, juvabunt in declinando caput ad inferiora : et si posteriores movebuntur, removent caput posterius : et si omnes quatuor musculi duorum parium s imul colligendo se movebuntur, stabit caput erigetur.

Licet autem isti musculi aliis sint minores, tamen loci bonitate recuperant, quod quantitate diminutum est ab eis. Juncturae autem capitis cum spondili super quam nectitur, duo fuerunt necessa-

ria. Unum quorum est firmitas juncturae, ut difficulter possit moveri motibus violentis. Alterum est, quod sint circa eam multi nervi motivi, ex quibus causatur facultas movendi per voluntatem, et ut laxa sit junctura. Hoc enim non movet, quando ipsa junctura est in se firma : propter quod etiam multos natura isti juncturae circumposuit musculos, qui eam cingunt et circumdant. Hi ergo musculi capitis dictis modis moventnr.

Epiglottis autem quae membrum gutturis est, habet etiam musculos se moventes: quorum unum quidem par est, quod ab osse lauda nascitur, et vadit ad anteriora peltalis, et expanditur super ipsam, et contractione sua trahit cymbalarem ad interiora et anteriora gutturis : et tunc dilatatur epiglottis. Et secundum est par unum, quod tamen Galenus inter musculos gula numerat, et secundum veritatem est commune gula et epiglottidi, cujus origo est in thorace, et extenditur ad peltalem, et contractione sua aperit vel adjuvat incipiendo primum par de quo diximus. In multorum autem animalium epiglottide sunt plura paria : quod deprehenditur ex multis motibus gutturum eorum circa epiglottidem : quae paria perveniunt ad cymbalarem posterius, et contractione sua elevant eam et trahunt ad posteriora : et tunc separatur cymbalaris, ita quod non cooperit peltalem,et sic dilatatur epiglottis. Et quidam in latitudine extendunt cymbalarem et juvant ut epiglottis dilatetur : et hi quidem sunt qui epiglottidem aperiunt et dilatant.

Sex autem sunt musculi qui eam constringunt : ex quibus est unum par quod oritur ab osse lauda dicto, et extenditur ad peltalem, et recedens spargitur super innominatum, et continuatur isti : et cum contrahitur, claudit epiglottidem et coangustat. Alii autem quatuor musculi, qui cum a quibusdam tantum duo, sed dupli dicuntur, tangunt peltalem, et innominati extremitates : et illi contractione sua inferiora coangustant epiglottidis.

<--- Page Split --->

Unum autem par istorum est occultum, et alterum manifestum est. Utilius autem fuit, quod haec in interioribus nascerentur a radice peltalis, ut sic inferius trahentes melius confirment clausuram. Nascuntur autem a radice innominati et cymbalaris a dextris et a sinistris, et tali clausura claudunt epiglottidem, quod musculos pectoris et diphragmatis valeat refraenare, ne aerem attraherent illo tempore. Parvi autem valde creati fuerunt isti musculi, ne in interioribus epiglottidi facerent angustias. Fortes autem creati sunt, ut prohibere 'possent aeris attractionem, quam diximus fortiter comprimere epiglottidem. Sic enim defectus quantitatis virtutis magnitudine recompensant.

Guttur vero in summa duo habet musculorum paria, quae ipsum trahunt ad inferiora. Et de uno quidem jam diximus, quod est commune gutturi et epiglottidi. Alterum autem ex thorace veniens, extenditur ad os laude, et postea continuatur cum gulture trahendo ipsum ad inferiora. Duo autem sunt musculi qui gutturosi dicuntur, apud gulam positi, in transglutione adjuvantes.

Lauda per se sola tria paria habet musculorum : quorum unum venit a marginibus mandibulae inferioris ubi conjungitur mentum, et per rectam lineam continuatur cum osse : et ipsum est quod trahit os versus mandibulam. Aliud autem oritur sub mento, et de sub lingua veniens, venit ad hujus ossis extremitatem superiorem, et trahitur ad eamdem partem cum priori. Tertium autem oritur ex additamentis quae sunt apud aures, continuatur cum extremo lineae rectae quae est super os istud. Musculi autem communes istis ossi et aliis, in parte jam dicti sunt, et in parte adhuc dicentur.

Musculi vero linguam moventes, sunt novem : quorum duo sunt latitudinales, et a sagittis quae dicuntur aurium additamenta, venientes, et cum duobus linguae lateribus continuati. Duo autem longitudinales, qui a supremo ossis laude

nascentes, cum medio linguæ continuantur. Duo vero qui eam ex transverso movent nata ex duobus laude lateribus, et penetrant etiam linguam inter longitudinales et latitudinales musculos. Duo sunt iterum linguam resupinantes, qui oriuntur sub locis ultimis dictorum musculorum, et expanduntur villi eorum sub eis secundum latitudinem, et continuantur cum toto osse mandibulæ. His addunt quidam musculum solitarium, qui inter linguam et os laude continuat, et unum ad aliud trahit os, scilicet ad linguam, et e converso. Dici tamen satis probabiliter posset, quod musculus qui linguam ad exteriora movet secundum longitudinem, moveat eam versus os lauda : convenit enim illi ut in extensione in seipsam moveatur.

Musculi vero qui collum movent, sunt paria duo : unum a dextris, et alterum a sinistris. Et quicumque istorum solus contrahitur, transverse trahit ad se collum. Si autem duo simul ab una parte existentia contrahuntur, collum rectum ad illam partem inclinabitur : et cum omnia quatuor simul operantur, stabit collum in rectitudine erectum.

<--- Page Split --->

Musculorum autem pectus constringentium, sunt quatuor paria. Primum quidem quod in latitudine constringit, est diaphragma quiescens. Secundum autem est par, quod est sub radicibus costarum superiorum extensum, quod constringit pectus et aggravat. Et tertium est apud extremitates istius adhaerens thoraci inter furculam et os epiglottale, quod est sub pectore, et continuatur etiam cum musculis ventris, qui recti sunt. Et sunt alia duo paria quae istud operiunt.

Et est digressio declarans musculos residuos pectoris et brachiorum et conjunctorum eis membrorum.

Musculi autem pectus dilatantes sunt paria plura: quorum unum par est musculi diaphragmatis, quod distinguit inter spiritualia aerem trahentia et nutritiva membra. Secundum autem est par sub furcula positum, quod nascitur ex additamento spatulae, quod protenditur ad caput, et continuatur costae primae a dextra et sinistra, et cum ipso unitur. Tertium par quod dividitur in dupla, ita quod superior pars ejus collo continuatur et movet ipsum, et inferior movet pectus, et miscetur cum musculo quem diximus, et continuatur cum costa quinta et sexta. Et quartum est par, quod est infusum in loco spatulae concavo cum quo continuatur, et par quod descendit a spondilibus ad spatulam, et fiunt ibi sicut musculus unus, et cum costis continuatur posterioribus. Et quintum par, quod nascitur a sexta spondili colli, et a prima et a secunda spondili pectoris continuatur cum costis thoracis. Et isti sunt musculi pectus dilatantes.

Musculi vero qui simul constringunt et dilatant, sunt omnes qui sunt inter costas. Et si quis subtiliter consideret, videbit quod constringentes sunt alii a dilatantibus : inveniet enim, quod inter omnes duas costas sunt quatuor musculi, licet aliqui dicant tantum unum inter eas esse : hic enim quem esse dicunt unum, ex villis transversus est contextus, quorum sunt quidam interius operientes, quidam autem protensi ad partem cartilaginosam, quidam posterius ad durum costae sunt protensi. Scimus autem, quod interior ab exteriori cooperienti in situ est diversus. Similiter autem diversum est protensum ante ad cartilaginosum, et protensum post durum costae. Si ergo villi sic in quatuor partes dividuntur, oportet esse et musculos totidem. Omnium autem istorum musculorum quicumque superius sunt positi, sunt dilatantes. Quicumque autem inferius ponuntur, constringentes sunt.

Omnium autem musculorum pectoris numerus est octoginta et octo : hos tamen duo alii musculi juvant, qui a furcula ad spatulae caput venientes, ad primum ejus latus continuantur, et ipsum sursum levant et adjuvant in dilatando pectus.

Musculi autem deservientes adjutorio brachii, sunt multi in numero : et tres quidem eorum venientes a pectore, movent spatulae juncturam, et adjutorium inclinant ad interiora. Unus autem qui oritur a mamilla, et protenditur ad an-

<--- Page Split --->

tecedentem adjutorii partem, qui applicat ipsum adjutorium ad pectus, et hoc motu sequitur ipsum spatula. Unus enim qui a supremo thoracis nascitur, et cooperit domesticum capitis adjutorii, applicat ipsum ad pectus cum parva impulsione : et musculus duplus magnus a toto thorace exortus, et cum inferiori parte adjutorii affixus, operans cum villo qui est super adjutorium, applicat ad pectus cum elevatione, et cum alia parte inferioris villi facit ipsum ad inferiora descendere, et operando cum ambobus directe applicat ipsum pectori.

Adhuc autem alii duo qui nascuntur a parte illi sive femoris interius. Unus enim illorum magnus veniens a capite illi et a costis posterioribus, trahit adjutorium ad costas posteriores directe. Alter autem subtilis a cute illi potius quam ab osse exortus, declinans magis ad medium quam prædictus, continuatur cum chorda ejus quæ venit ad manillam, et adjuvat operationem priorum, et cum hoc declinat ad posteriora. Et quinque alii musculi qui nascuntur ab osse spatulæ, quorum unus quidem ortus ab osse spatulæ, implet villis illud quod est inter spatulam et costam superiorem, et pertingit ad superiorem partem capitis adjutorii silvestrem, gyrans parumper ad domesticum. Aliorum autem duorum origo est a latere superiori spatulæ: quorum unus est major alio et continuatur cum capite adjutorii ex parte silvestri. Alter autem est quasi pars ejus, et penetrat cum eo, et ejus perficit operationem, et continuitas ejus est transversum cum in manifesto adjutorii, et declinat ad silvestre. Quartus autem est musculus qui replet concavum spatulæ, cujus chorda venit ad inferiores partes lateris adjutorii, et ejus operatio est ut adjutorium posterius moveatur. Alius autem est qui venit ab inferiori latere spatulæ, cujus chorda continuatur cum chorda magni, quod ab ilio descendit, et trahit supremum capiti adjutorii ad posteriora. Alius autem est qui de sub fur-

cula venit, et a collo, et gluttit nodum adjutorii, et dicitur hic duo capita habere, et duas operationes perficere, et insuper operationem communem. Quidam autem omnibus his duos addunt musculos, scilicet parvum quemdam musculum, qui venit a mamilla, et alium qui in spatula: junctura est sepultus : et cum hoc dicitur musculus cubiti habere communitatem.

Similiter autem cubitus secundum omnes, suos habet musculos se moventes : quorum unus quidem est ortus ex his quæ antecedent adjutorium ab inferiori latere spatulæ et continuatur cum interiori parte cubiti. Alter autem ab adjutorii collo veniens cum extrinseco cubiti continuatur, et cum hi ambo operantur, secundum rectitudinem extendunt cubitum.

Constringentes vero musculi sunt per alium modum : unum enim par magis cubitum trahit ad interiora cum aliqua declinatione, eo quod ejus origo est a margine spatulæ cartilaginoso inferiori, et a rostro corvi, et extenditur chorda nervosa ipsius cum parte antecedente focilis superioris : et secundum par trahit cum declinatione ad exteriora, eo quod ejus ortus est a manifesto adjutorii posterius. Hic autem musculus duo carnosa habens capita, quorum unum est in posterioribus adjutorii, et alterum in anterioribus, et occultantur ambo quasi sint sepulti in suo incessu, donec pertingant ad interiora focilis, et perveniant ad inferiora. Cum eo autem continuatur, quod inclinat ad interiora inferius, et etiam continuatur cum eo quod inclinat trahens superius ad superiora ut sit tractio melior : et cum ambo simul operantur, tunc extenditur secundum rectitudinem.

Facientes autem jacere supinum brachium, sunt par unum musculorum, cujus unus est positus in exteriori focilium et obviat focili superiori, et alterum subtile et prolongatum nascitur a superiori adjutorii parte ab eo quod sequitur ejus manifestum, et major pars ejus vadit in

<--- Page Split --->

focilia et protenditur fere usque ad rasetaun, et venit ad partem occultam focilis superioris, et continuatur cum eo chorda pumicularis.

Gyrantes autem brachium sunt par unum positum exterius, cujus unus musculus incipit a supremo adjutorii domestica parte capitis adjutorii, et continuatur cum superiori focili sub junctura rasectae. Alter autem est magis curvus, et ejus villus ad latitudinem est declivis, et ejus extremitas est plus nervosa, et incipit ab ipsomet superiori focili, et vadit super extremitatem ejus superiorem usque ad rascetae juncturam.

Rasceta autem sicut alia membra, movetur extensione, et constrictione, et gyraudo se, et respinando, et hos motus faciunt musculi qui dati sunt ei. De numero autem dilatantium sive extendentium musculorum, unus est, qui tamen cum alio est continuus, sicut duo sint unus musculus, et iste oritur a medio focilis inferioris, cujus chorda cum pollice haeret, et per eam pollex elongatur a radice : et alterius origo est a focili superiori, cujus chorda haeret primo ossium rascetae, quod ponitur coram pollice : et cum isti duo simul moventur, dilatant rascetam cum parva gyratione : et cum secundus solus movetur, facit eam jacere resupinam : et cum primus solus movetur, fit prolongatio inter pollicem et indicem. Musculus etiam qui jacet super focile superius a parte silvestri, facit ad motum rascetae, cujus ortus est ab interiori parte capitis adjutorii : ab ipso enim procedit chorda habens duo capita, quorum unum haeret medio pectinis manus coram indice et digito medio. Alterius autem chorda est inferius super focile superius apud rascetam, et dilatat rascetam expandendo se cum gyratione.

Constringentes vero musculi sunt par unum, quod est super latus silvestre brachii : quorum inferior incipit ab interiori duorum capitum adjutorii juxta cubitum, et pertingit ad pectinem coram auricula-

ri : superior autem incipit altius quam ille, et pervenit ad eumdem locum. Est autem cum eis musculus qui incipit ab inferioribus adjutorii partibus, et mediat loca prædictorum, et habet duo extrema incidentia se per modum crucis, et postea hæret loco qui est inter pollicem et indicem et medium : et cum illi ambo moventur, constringunt.

Isti autem constringentes et primi qui sunt dilatantes, gyrationem faciunt et resupinationem, cum quicumque duo ex eis qui sunt oppositi in situ transversive, moventur. Sed et cum musculus qui hæret pectini coram auriculari, solus movetur, gyrat plantam. Cum autem musculus pollicis prædictus ipsum adjuvat plenarie, plantam supinam jacere facit. Cum autem ille qui hæret rascetæ cum pollice movetur solus, gyrat ipsum parumper : cum musculo autem auriculari hærenti efficit gyrationem perfectam.

Digitos autem moventium musculorum quidam sunt in vola manus, quidam in brachio. Si enim in vola omnes conjuncti fuissent, nimia fuisset carnositas ejus. Quidam autem ipsorum in rasceta : et illi quidem qui in rasceta, quia elongantur a digitis, chordas habent longas et minutas a panniculis qui eis ab omnibus partibus adveniunt : chordæ siquidem ipsorum rotundæ sunt et fortes, nullatenus dilatatæ nisi cum ad membrum perveniunt, in illo enim dilatantur, ut membrum circumdantes bene comprehendant. Generaliter autem omnes musculi qui digitos dilatant, super brachium sunt positi : qui autem ad inferiora digitos movent, positi sunt in digitis ipsis. De numero autem eorum qui digitos dilatant, est musculus qui est in membro medio manifesti ipsius brachii, et a parte suprema nascitur capitis adjutorii partis inferioris, et quatuor digitis chordas mittit. Ex eis vero qui eos ad inferiora inclinant, tres sunt continui ad invicem in parte illius ejusdem : quorum unus oritur a parte capitis adjutorii media in silvestri ipsius inter duo ipsius addita-

<--- Page Split --->

menta : et iste duas chordas annulari et anticulari transmittit. Unus autem ex eisdem musculis, oritur ex duobus additamentis adjutorii interius apud marginem focilis inferioris, et duas transmittit chordas medico et indici. Tertius autem qui remansit, oritur a supremo focili superiori, et chordam pollici mandat. Apud hanc juncturam est musculus qui est unus musculorum duorum inter musculos motus rascetae nominatorum, et oritur a loco medio focilis inferioris, cujus chorda pollicem ab indice prolongat.

Constringentium autem quidam sunt, qui consistunt super brachium : quidam autem super volam. Et illi quidem qui sunt super brachium, tres sunt musculi, quorum unus secundum ordinem in medio super alium est positus : ex quibus nobilior est qui inferius adhaerens ossi focilis inferioris : nobilior enim est ipsius operatio, et ideo oportuit ipsum esse magis custoditum. Est autem origo istius a medio capitis adjutorii ex parte silvestri, ad inferiora versus, deinde penetrando dilatatur chorda ejus, et dividitur in quinque chordas, quarum quaeque ad interiora digiti pervenit. Illa autem quae ad quatuor pervenit, quaelibet junctura digiti primam constringit et tertiam : primam quidem ideo, quia annectitur ei ligando quod est supra eam : tertiam autem ideo, quia caput ejus haeret ei. Quae autem ad pollicem vadit, constringit et secundam juncturam ipsius : cum eis enim ambabus continuatur. Et secundus qui est super hunc musculum, est minor isto, et incipit a capite adjutorii, et tangit focile inferius, et dividit terminum communem inter latus domesticum et silvestre, qui est superior superficies focilis superioris : et cum pervenerit ad pollicem, declinat parum interius, et juncturis mediis quatuor digitorum mittit chordas ut eas constringant. Ad pollicem vero non pervenit nisi ramus parvus, qui etiam non est ex chorda ejus, sed venit ab alio loco. Et primi quidem origo est post principium quod diximus, a capite

videlicet superioris focilis et inferioris. Secundi autem origo est a capite focilis inferioris. Sic autem fit ut pollex non habeat nisi unum musculum constringentem. Sed quatuor alii digiti duobus constringuntur : nobilior enim operatio quam habent quatuor digiti, est constringere. Pollicis autem operatio nobilior est ut dilatetur et elongetur ab indice. Tertius autem musculus non est ad constringendum : sed ejus chorda in volam interius penetrat et dilatatur super eam ad hoc ut sentiendi praestet auxilium, et pilorum in ea prohibeat generationem, et ad sustentandum illud quod est in plante manus interioribus, et ut fortis sit ad suas peragendum operationes. Hi ergo sunt qui super rascetam existunt.

Musculi autem qui sunt in vola quae est planta manus, sunt decem et octo quae in duabus aciebus ordinantur, sibi invicem suppositi. Una quidem acies est ad inferiora interius tendens, et altera supra cutem exteriorem. Septem vero sunt in acie inferiore, quorum quinque inclinant digitos ad superiora : et ille qui ex eis delegatus est pollici, oritur a principio ossis rascetae. Sextus autem est curtus et latus, nullum habens transversum : et caput ejus pendet ortum a pectine manus, et pertingit in rectitudinem medii digiti : et chorda ejus cum pollice haeret, et inclinat eum ad inferiora. Septimus autem est apud auricularem, incipiens ab osse pectinis quod est in directo ejus, et inclinat eumdem digitum ad inferiora. Nullus autem horum septem musculorum est ad constringendum : sed quinque sunt ad elevandum, et duo ad flectendum inferius. Illi vero cui sunt in acie superiori sub musculo qui expanditur super plantam manus, quem solum Galenus cognovit, musculi undecim sunt, ex quibus octo sunt, quorum duo cum prima junctura quatuor digitorum continuantur : unus scilicet super alium, ut constringant eam : sed semper inferior duorum constringit cum depressione et reflexione, superior enim

<--- Page Split --->

stringit aliquantulum elevando et ascendendo ad superiora parumper : cum autem conjuncti operantur, dirigunt. Tres autem pollici sunt proprii, quorum unus constringit primam juncturam, et duo secundam.

Dilatantes autem quinque digitos, sunt quinque, et de reflexionibus, exceptis pollice et auriculari, unicuique inest unus. Pollici autem et auriculari insunt duo pro utroque. De constringentibus autem unicuique digitorum insunt qualuor. De his vero qui ad superiora inclinant, unicuique digitorum adest unus.

CAPUT XVI.

Et est digressio declarans motum musculorum dorsi, ventris, testiculorum, vesice, et aliorum membrorum usque ad coxam.

Musculorum autem dorsi, alii sunt qui flectunt ipsum ad posteriora, et alii qui curvant ad anteriora. Ex duobus enim istis omnes alii motus dorsi oriuntur. Ad posteriora vero flexiones sunt, quae proprie dorsi musculi vocantur. Et sunt duo de quibus opinio est Antiquorum, quod uterque componatur ex viginti tribus, eo quod cuique eorum ab unaquaque spon-

dili musculus advenit. Ab unaquaque namque spondili advenit ei villus transversus, nisi a propria. Et illi quidem musculi, cum aequaliter tenduntur, stat dorsum : et cum superflue tenduntur, declinat ad posterius : et cum illi qui in uno existunt latere moventur, dorsum ad os inclinatur. Musculi vero curvantes, sunt par desuper positum : quia sunt ex eis qui caput et collum movent, qui a duobus meri veniunt lateribus, quorum inferiores extremitates cum quinque spondilibus pectoris superioribus continuantur in quibusdam hominibus. Sed in pluribus sunt quatuor. Et eorum superiores extremitates ad caput perveniunt et collum : et par quod sub ipso est positum, quod vocatur a quibusdam retiale. Et haec ambo a decima et undecima pectoris incipiunt, et ad inferiora descendunt, et plerumque curvant flectendo : et medio quidem horum musculorum in suis motibus sufficit in ventre, qui incurvatione et inclinatione duarum extremitatum sequitur motus a dextra et a sinistra.

Musculi vero ventris sunt octo, quorumomnium est communis utilitas : stercus videlicet et urinam exprimere, et ea quae in matricibus sunt conclusa : adhuc autem diaphragma sustinere, et interiora calefacere et operire : et plures aliae utilitates sunt musculorum ventris. Ex octo autem musculis, unum quidem par est directum cum directe descendit ab epiglottali cartilagine, cujus villus secundum longitudinem extenditur usque ad femur, et ejus extrema coram ipso expanduntur : et hujus paris substantia est carnosa tota a principio usque ad finem. Duo vero alii musculi sunt secantes istos in latitudine, quorum locus est sub pannicolu qui super totum extenditur ventrem, et sub duobus in longitudine protensis : et sectio quidem horum duorum parium quam faciunt villi eorum, est secundum angulos rectos. Duo item sunt paria quae vadunt per transversum, quorum uterque est a latere dextro, et a si-

<--- Page Split --->

nistro unus in uno, et alter in altero : et utrumque par eorum ex duobus musculis sese ad modum crucis ad rectos angulos secantibus a cartilaginibus costarum factarum quae dicuntur non complete ab extremitate usque ad femur, et ab hoc loco usque ad epiglottale pertingentia : et duorum quidem parium extremitates sibi a dextra et a sinistra obviant apud femur : et aliorum duorum extremitates apud epiglottale etiam obviant sibi : et extremitates ipsorum sunt positae super carnosas partes ab utraque parte musculorum latitudinalium : et haec quidem duo paria super carnosa incedunt, donec tangant rectos musculos cum chordis latitudinalibus quae simulantur panniculis.

Testiculi autem virorum musculos habent quatuor, ut testiculos custodiant et eos elevent ne laxentur. Quilibet enim testiculus par unum habet sibi proprium. Mulierum testiculis sufficit par unum, ita quod uterque unum habet musculum : earum enim testiculi non sunt suspensi, neque sunt in exterioribus sicut testiculi virorum.

Super os autem vesicae unus existit musculus, qui ipsam circumdat, cujus villus dilatatur super os ejus,et ipsius auxilium est urinam retinere : et cum voluntas est mingendi, tunc laxatur ejus constrictio, et tunc ventris musculi vesicam urgent, et expulsiva virtute urinam ejiciunt.

Musculorum autem virgae duo sunt paria : duo quidam unius paris in duobus virgae lateribus sunt extensi, qui cum tenduntur, foramen dilatant, et tunc sperma in ipsam faciliter currit. Aliud autem par a femoris osse oritur, et cum radice virgae per transversionem conjungitur : et cum rectificantur, tendunt, et tunc instrumentum secundum rectitudinem elevatur : et cum constringuntur, reducunt ipsum ad posteriora. Si autem sine alio tenditur, ad ipsius partem virga declinabit.

Ficteris autem musculi sunt quatuor.

Unus quidem ipsius os comitatur, et cum ejus carne vehementer miscetur, qua permixtioni labiorum ipsius musculi similis est valde : et iste est qui constringit et sua expressione excutit stercoris reliquias. Alius autem est qui magis inferius positus est, cujus statio est secundum comparationem capitis hominis, et putatur duo habere extrema, cujus extremum et cum radice virgae pro certo continuatur, et aliud per quod super hos omnes transversum existit, cujus auxilium et longationem sursum elevare : nec accidit longationis egressio nisi propter ipsius relaxationem, etc.

CAPUT XVII.

Et est digressio declarans anatomiam musculorum qui rigil vocantur sive instrumenta ambulandi.

Ex musculis autem coxa e major et nobilior est, qui eam extendit, deinde qui constringit. Isti enim duo motus nobiliores sunt in operationibus suis : 'extensio tamen nobilior constrictione : non enim statur nisi cum aliqua extensione. Tertio sunt qui elongant, et quarto qui appropinquare faciunt, et quinto et ultimo qui incurvant. Ex musculis autem ex-

<--- Page Split --->

tendentibus est unus, qui est major onnibus musculis corporis : et ille qui cooperit os femoris et ancham et super totam coxam volvitur ab interioribus et exterioribus usque ad poplitem, cujus villi diversa habent principia : et ideo suae operationes sunt diversarum specirum. Unus namque ex villis ejus ex inferiori parte ossis femoris nascitur, et declinando ad domesticum dilatatur. Alius autem oritur parum altius illo, et hic coxam ad superiora elevat. Tertius autem multo altius ab isto oritur : et hic coxam ad superiora cum declinatione ad domesticum elevat. Quartus autem est cujus origo est ab osse anche : qui dilatat coxam secundum rectitudinem. Ex istis musculis etiam est musculus, qui totam cooperit anche juncturam posterius, tria habens capita, et duo extrema : et capita quidem ab ilio et ancha et femore nascuntur ; quorum duo sunt carnosa, et unum est panniculare. Duo autem extrema continuantur cum posteriori parte capitis coxae : et cum unum trahit extremum, dilatatur coxa ad ipsum cum declinatione : si autem ambo trahunt, secundum rectitudinem dilatabitur coxa.

Adhuc autem sub musculis coxae est ille qui a tota ossis illi oritur superficie, et continuatur cum supremo majoris additamenti, et vocatur cartametra major, et par quod ad interiora extenditur, et cum declinatione ad domesticum dilatatur. Et est alius talis qualis est iste qui in primis cum infima parte additamenti minoris continuatur : deinde extenditur descendens, et operatur operatione prioris, nisi quod facit parvam dilatationem et multam declinationem. Origo autem ejus est ab infima parte ossis illi. Ex eisdem coxae musculis est quidam, qui ab infimo ossis anche oritur ad posteriora declinans et dilatans eam facit parumper ad posteriora declinare.

Ex eis vero musculis qui stringunt coxam sive juncturam coxae, est unus qui cum parva declinatione stringit ad domesticum : et hic est rectus musculus qui

a duabus descendit origiabius : quarum una est cum fine lumborum, et altera haeret ossi illi : et sunt illi qui continuantur cum minori additamento domestico. Ex his etiam est musculus qui ab osse femoris nascitur, et cum infimo additamento minori continuatur. Adhuc autem ex eisdem est musculus, qui ad duo latera coxae transverse extensus continuatur, qui est sicut pars majoris musculi. Quartus etiam ex his, qui oritur a re praeparata quae stat post os illi, qui etiam crus contrahit colligendo coxam.

Ex musculis autem qui ad interiora coxam declinare faciunt, jam quidam nominati sunt, ubi dilatationis et constrictionis musculi sunt recitati. Specialem autem hic movendi species habet musculum, qui nascitur ab osse femoris, et adeo fit lngus ut ad pollicem perveniat. Declinare autem ad exterius facientes, sunt duo musculi, quorum unus venit ab osse lato. Circuire autem facientes, sunt similiter duo, quorum unus a silvestri venit ossis femoris, et alter ab ipsius oritur domestico : et cum sibi obviant, transversantur, et fiunt carnosi in loco profundo circa posterius additamenti majoris : et quicumque solus trahit, torquet ad se coxam cum parva dilatatione.

Tres autem sunt musculi juncturam poplitis moventes, qui sunt in anterioribus coxae positi : et eorum operatio est dilatare. Et unus eorum est sicut sit duplus, duo habens capita, quorum unum ab additamento incipit majori, et alterum ab anteriori coxae, et duo habet extrema, quorum unum est carnosum continuatum cum osse patella anche antequam habeat chordam. Alterum autem est panniculare, continuatum cum domestico duarum extremitatum coxae. Aliorum vero duorum musculorum unus est ille quem inter coxam constringentes nominavimus, qui a separante quod est in osse illi nascitur. Alter autem ab additamento quod est in osse illi, exoritur. Et ambo ibi continuantur et uniuntur : et generatur ex eis chorda una quae di-

<--- Page Split --->

latatur et circumdat os scie, et ipsam cum alia qua sub ipso est, confirmat, deinde continuatur cum capite cruris, et dilatat poplitem, et extenditur crus. Dilatatio vero juncturae poplitis unum habet musculum, qui ab obviatione ossis femoris nascitur,et incedendo descendit in latus coxa domesticum secundum transversionem : deinde cum parte venosa supremae partis cruris continuatur, et crus declinans ad domesticum dilatat. Habet etiam, ut quidam dicunt, musculum alium isti oppositum in parte silvestri, qui incipit ab osse anche, et secundum transversionem tendit in latus silvestre ad locum venosum perveniens : et dicunt nullum esse musculum majoris transversionis, et cum declinatione ad silvestre dilatat : et cum ambo dilatant, erit dilatatio recta.

Musculi vero crus contrahentes, primo quidem initiantur ab uno qui est angustus et longus : et oritur ab osse ilii, et dilatatus ingreditur circa femur, et postea secundum transversionem penetrat ad interiora duarum extremitatum poplitis, et postea exterius egrediens vadit ad eminentiam venosam, qua est in loco poplitis, et illi unitur : et ipse est quo crus trahitur ad inferiora declinans cum pede ad partem inguinis. Et tres alii sunt musculi : domesticus videlicet, et silvestris, et medius : sed domesticus et medius trahunt cum declinatione ad silvestre, et silvestris trahit cum declinatione ad domesticum. Domesticus autem oritur a base ossis anche incedens transverse ad posteriora coxae, perveniens ad locum cruris venosum in parte domestica, et unitur cum quodam qui aliquid viridis videtur habere coloris. Aliorum autem duorum est origo a base ossis anche : sed declinant ad locum venosum, et continuantur cum illo in junctura. Praeterea poplitis est musculus sicut in flexuositate poplitis sepultus, qui eamdem habet operationem cum medio dictorum musculorum. Quidam autem dixerunt, quod pars eminens musculi dilatantis dupli, qua oritur a separate, est

qua poplitem accidentaliter constringit : et hoc fit quando anchea pyxidem tenere dicitur per chordam qua egreditur ex ipso : et cum ea id quod sequitur ipsam, continuatur.

Ex musculis autem pedis juncturam moventibus, quidam sunt elevantes, et quidam declinantes. Elevantium autem unus est magnus, qui ponitur in cannae domestico antecedente : et ille cum ad exteriora egreditur, supra crus inclinatur, et ad partem pollicis vadens continuatur cum eo quod radici pollicis est propinquum, et elevat pedem ad superiorem. Alter autem oritur a parte silvestris capitis, ex quo nascitur chorda qua cum eo quod est juxta radicem minimi digiti continuatur,et pedem levat ad superiora : et tunc maxime quando cum eo primus convenit musculus secundum aequalitatem et rectitudinem operans. Facientium autem descendere pedem est unum par cujus origo est a capite coxa, quod postea descendit et cruris ventrem carne replet : et ex eis chorda nascitur qua est de numero majorum chordarum : et ipsa est chorda nervi qui cum osse calcanei in posteriori pedis continuatur, et trahit pedem ad posteriora transverse, et est causa fortis fixionis pedis super terram. Hunc autem musculus quidam adjuvat, qui oritur a parte silvestri a talo, cujus color est melangineus, et descendit absque chorda caro manens, et continuatur cum calcaneo sub continuitate quam ante diximus. Et cum musculis his aut chordis ipsorum nocumentum accidit, pes claudicat.

Est autem et alius musculus ex quo dua nascuntur chordae, quarum una pedem stringit, et altera dilatat pollicem. Iste autem a capite cannae in parte domestica oritur, ubi pars illa obviat silvestri, et descendit inter eas, et in duas dividitur chordas : quarum una sub rasceta in anteriori parte pollicis continuatur, cum qua etiam chorda pedis tangit concavum : et altera est chorda qua ex parte illius generata musculi prima chor-

<--- Page Split --->

dæ pertransit originem, et postea mandat chordam ossi pollicis, et ipsum dilatat cum transversione ad domesticum.

Alius etiam a capite coxæ silvestri parte oritur et cum uno duorum musculus, musculorum ad poplitem pertinentium continuatur, et deinde ab eo separatur, cum vadit per ventrem cruris, et ex ipso oritur chorda quæ pervenit ad inferiora pedis, et sub eo toto dilatatur, sicut musculus qui super plantæ occultum dilatatur propter auxilium simile quale est auxilium musculi.

Ex musculis vero pedis digitos moventibus, constringentes quidem musculi sunt multi, ex quibus est unus qui oritur a capite cannae in parte silvestri, et extensus super ipsam descendit, et chordam ex se emittit, quæ in duas dividitur quæ constrip gunt et medium digitum et medicum. Alius autem isto minor, cujus ortus est a postremo cruris, cujus chorda etiam in duas dividitur chordas quæ constringunt indicem et minimumDividitur autem ab utraque istarum chordarum chorda quæ continuatur cum ea, quæ dividitur a reliqua : et fiunt chorda una perveniens ad pollicem et ipsum constringens. Tertia autem chorda quam ante nominavimus, quæ est in silvestri duarum extremitatum, quæ in cannae domestica parte existunt, et inter duas descendit cannas, etiam ex se partem transmittit ad pedem constringendum, et insuper etiam partem mittit ad primum os pollicis. Horum autem musculorum qui digitos movent, situs est supra crus posterius. Illi vero quorum situs est supra pedis plantam, decem sunt musculi : tamen in his decepti sunt quidam : et illi continuantur cum quinque digitis, ita quod cum unoquoque sunt duo lecerti, unus ad dextram, et alter ad sinistram, et movent ut constringant secundum rectitudinem quando simul movent, et ut declinent quando unus moverit.

digito est delegatus : et duo insuper qui proprii sunt ad constringendum pollicem et minimum. Hi autem musculi adeo sunt permixti, quod cum uni accidit nocumentum, evenit quod reliquorum operatio ex compassione debilitetur etiam in propriis operationibus eorum : gerunt enim vices illius aliquo modo, etiam in propria istius operatione : et hac de causa difficile est homini unum digitorum pedis sui constringere absque aliis.

Ex aliis autem musculis pedis, quinque sunt supra pedem positi, qui pedem ad silvestrem partem faciunt declinare : et quinque alii sub eis positi, quorum unusquisque trahit digitum ad id quod sequitur ipsum in parte pedis domestica, et elevat ipsum ad partem domesticam cum motu : et isti quinque sunt cum duobus qui pollici et minimo sunt proprii septem secundum similitudinem illorum septem qui sunt in planta pedis. Omnes igitur corporis musculi qui numerati sunt, si subtiliter computantur sunt quingenti viginti novem, quia unus quingentenus numeratur, et undetrecenus.

<--- Page Split --->

inflationibus eorum, et tunc non adhibito remedio periret animal. Nunc autem apostema laedit panniculum, et inflatio extendit eum : et per ipsum percipitur nocumentum.

Sciendum autem nervos absque dubio a cerebro dividi : omnes enim perveniunt secundum suas origines ad pellem quae cerebrum circumdat, et dividuntur in ipsam suis divisionibus : inferius tamen ostendemus, quod primus ortus omnium est a corde per substantiam nervosam, quae a corde venit ad cerebrum, ex qua panniculi cerebri generantur secundum Aristotelis traditionem. Sed tamen quod cerebrum est principium divisionis nervorum, duobus modis fit : quorumdam enim principium est ipsa substantia cerebri, et quorumdam est principium mediante nucha quae a capite per spondiles descendit, et est vicarius cerebri per totam corporis longitudinem : ab ipso enim cerebro non oriuntur nervi nisi qui in partes capitis et faciei descendunt, et in viscera illis sensum et motum tribuentia : omnes autem alii qui toti corpori alibi tribuunt sensum et motum, oriuntur a vicario cerebri, hoc est, a nucha. Sed quia nervi a cerebro descendentes in viscera, multum a sui elongantur principio, et est eorum utilitas servire potentiam in sensum et motum ministrando, per maxime sollicita est natura pro eis, et texti eos musculis duris et panniculis in diversis locis, praecipue tamen apud epiglottidem et costas in pectore.

Amplius autem nervi sensum ministrantes melius ministrando juvantur mollitie. Mollities autem melius conservatur, quando propinquior fuerit principio molli. Via autem recta brevior est omnibus aliis, ut dicit Plato lineam rectam diffinienis, quod ipsa brevissima est linearum inter duo puncta : ideo factum est, ut reetiori via descendant nervi sensitivi quam motivi. Ad motum enim juvat aliqua duritia quae confortatur in nervo per elongationem a principio molli : et ideo per curvaturas

Et estDIGRESSIOdeclaransnervorumuti - litatemincommuni , etanatomiamnervorumacerebrodescendentium .

Quia vero omnis musculi perfectio est ex nervis, oportet nos loqui de anatomia nervorum. Sed in communi oportet nos quaedam praemittere de ipsis.

Dicemus ergo, quod nervus est substantia viscosa a cerebro directa per corpus, ut per ipsum sensum et motum largiatur corpori. Prima enim utilitas nervi quae est substantialis ei, est ut in ipso mediante sicut organum mediat, totum corpus virtutem sentiendi et movendi accipiat. Per accidens autem est, ut diximus, ut caro corroboretur involuta in retiaculis et panniculis nervorum : aliter enim citius efflueret, et omnis virtus animae in ipsa nutaret, et propria destitueretur operatione. Specialiter autem hoc necessarium est quibusdam membris sensum non habentibus, sicut est hepar. Si enim ad illos nervi non descenderent, non haberent nervosos panniculos, quibus involverentur debiles eorum substantiae : et cum sint sine sensu, non sentirent nocumenta quae accidunt eis ex apostematibus et

<--- Page Split --->

majores et circuitus descendunt motivi quam sensitivi. Adjuvant autem ad hoc istae duae species nervorum a suis ortibus : quoniam sensitivi magis ab anteriori parte cerebri qua est humidior et mollior : motivi autem magis oriuntur a posteriori ejus parte qua est spissior et durior.

A cerebro quidem septem oriuntur paria nervorum, quorum omnium primum est, quod ab anteriori parte cerebri oritur in loco ubi extremitas cerebri tendit versus os nasi, quod propter multa foramina qua sunt versus conum nasi pertingentia, vocatur colatorium, et ibi extremum cerebri duabus papulis mamillarum est simile, in quibus est virtus odorativa. In fundo enim illius ventriculi duarum istarum papularum, oritur par prædictum. Statim autem post ortum suum ille nervus qui oritur a dextra parte, reflectitur versus sinistram : et contra ille qui oritur a sinistra, reflectitur ad dextram, donec in crucis modum sibi in medio obviant, et se ibi secant, ita quod anguli non sunt recti, sed potius triangulus, cujus basis est in fronte : in sectione habet angulum acutum, et illi oppositus est similiter acutus : et alia duo latera capitis respicientia sunt expansa. Sectio autem hæc sic perficitur, quod concava nervorum in puncto sectionis unum concavum efficiuntur : quia aliter non proveniret aliqua utilitas illius sectionis in homine. A puncto autem sectionis idem nervus qui oritur ex dextro ventriculo cerebri, redit versus dextrum : alius qui oritur ex sinistro, redit ad sinistrum : et extrema eorum per orbitas oculorum porrecta tantum ampliuntur, quod in se capiunt oculorum pupillas, sicut diximus in anthabitis. Et sunt isti nervi concavi propter hoc ut spiritus visivus et formæ visivæ decurrant in ipsis, et vocantur in Græco sermone nervi optici, quod Latine sonat, visivi. Sectionis autem quam faciunt triplex est utilitas : una quidem naturalis, ut spiritus utriusque unitus alteri juvet eum et inundet ad alterum : et ex

hoc contingit, quod uno oculo clauso per aliquam occasionem, alter oculus acquirit spiritus ipsius et confortatur in visu, et ampliatur foramen uveæ in ipso. Secunda autem utilitas est in directione visus : nisi enim ambo nervi formas acceptas ad unum referrent terminum visionis, accideret quod semper una res duæ viderentur, sicut quando aliquis exprimit oculum suum supponendo digitum, videtur unum duo,eo quod tunc circa communem nervorum sectionem forma in angulo stat nervi, quam fecit compressio. Tertia utilitas est, ut uterque portet et fulciat et confortet alterum, ut sint magis ex hoc confirmati, et istud quod primum par nervorum est et sensitivum.

Secundum vero par oritur parumper posterius isto a cerebri parte anteriori, sed statim ab ipso divertit ad silvestre capitis, et descendit per orbitam oculi, et diffunditur in musculis oculi. Est autem istud par valde grossum : et hoc ideo facit natura, quia adjutorium extra non habet, et principio est propinquum, et ideo molle, et ibi per quantitatem restauratio acciperet esset inutile : est enim hoc par de numero nervorum motivorum.

Tertium autem par oritur a termino communi primæ partis et posterioris partis cerebri, juxta basim sive fundum ejus, et in egressu suo cum quarto pari quod postea referemus, aliquantulum permiscetur, et postea separatur ab ipso, et in quatuor ramos dividitur : unus quorum ingreditur juxta ingressum venæ quæ vocatur subethic, de qua inferius tractabimus, et descendendo super cervicem vadit ad diaphragma, et pertransiens ipsum dividitur in visceribus quæ sunt sub diaphragmate. Secundus autem ramus egreditur per foramen temporis, et in illo egressu continuatur cum nervo quodam qui a quinto pari dividitur, de quo inferius narrabimus. Ramus autem tertius ascendit in foramen orbitæ, a quo secundum par egreditur, eo quod ipse dirigatur ad membra quæ in anterioribus

<--- Page Split --->

partibus faciei sunt posita : non enim fuit possibile, quod penetraret via primi paris, quia hoc est concavum et ventrem habens, et faceret ei coangustationem : et hoc esset damnosum, cum primum par nobilius sit isto. Hæc autem pars sive ramus in tres dividitur sectiones cum separatur ab orbita oculi : quarum una ad partem lacrymalis declinat, et vadit ad musculum temporum, et masticativum, et supercilii, et frontis, et palpebræ. Sectio autem secunda per foramen vadit quod factum est apud oculos, et ab inde ad nasi tendit interiorem superficiem, et spargitur in tunica quæ expansa est in interioribus nasi. Sectio autem tertia est pars non parva, et descendit in concavum barbati, quæ est in osse maxillæ facta, et ramificatur in duos ramos, quorum unus vadit ad interiora concavioris, et spargitur in dentibus. Sed illud quod inde dentibus pertinet, visui est manifestum. Quod vero ex eo aliis membris distribuitur, occultatur visui, et spargitur etiam in gingiva superiori. Alter autem ramus spargitur in eorum membrorum superficieibus, quæ sunt ibi sicut cutis maxillæ et extremitas nasi et labii superioris : et hæc sunt partes partis tertiæ divisionis supra dictæ. Quartus vero ramus tertiæ partis vadit penetrans a foramine suo quod est in mandibula superiori pertingens ad linguam, et in ejus manifesta dividitur tunica, et tribuit ei sensum gustus qui est linguæ proprius : et ille qui remanet in thecis dentium inferiorum, et in ipsorum gingivis dividitur, et in labio etiam inferiori. Sed pars quæ ad linguam pervenit, subtilior est quam nervus oculi, quoniam istius duritiem et illius mollitiem temperant grossities istius et subtilitas illius.

Quarti vero paris nervorum septem parium origo est statim post tertium, sed magis declinat ad basim cerebri et cum tertio, sicut supra diximus, miscetur, et deinde ab eo separatim vadit ad palatum, et dat ei sensum : et hoc quidem est parvum, tamen plus durum existens

quam tertium, et hoc non est quia palatum et palati panniculus durior lingua et lingua panniculo sit, sed utrumque paris quinti cum duobus nascitur mediis secundum formam dupli : propter quod multi dixerunt, quod utrumque est par unum, cujus quidem origo est a duobus cerebri lateribus : et pars quidem prima utriusque paris vadit ad panniculum qui dilatatus est in interioribus auditus, et in eo dividitur totus : et hujus quidem divisionis origo pro certo a cerebri posteriori parte, et per ipsam est audiendi sensus. Secunda autem divisio est major prima, et ipsa egreditur a foramine quo perforatum est petrosum : et ipse idem divisionis secundæ nervus est qui vocatur monochus et cæcus, eo quod multum torquetur, et ejus viae in multis incidunt obliquationibus : hoc enim conveniens fuit, ut tanto magis a principio elongaretur, ut longinquior esset a principio ante quam egrederetur. Cum autem egreditur, cum tertii paris nervis miscetur, quorum plurimi ad maxillam et ad latum vadunt musculum : et quod remanet, ad musculos protenditur temporum.

Gustus autem in quarto nervo fuit creatus, et auditus in quinto : quoniam instrumento auditus fuit necessarium ut esset discoopertum, ne clauderetur via aeris quæ pertingere debet ad ipsum. Organum gustus necessarium fuit ut esset protectum et clausuris cavernarum circumdatum propter fontem salivalem. Et ideo convenienter nervi auditus facti sunt duri : et ideo ortus eorum postremo cerebri fuit propinquior.

Adhuc autem musculis oculi non potuit unus sufficere nervus, et musculi temporum multiplicandi fuerunt, eo quod orbita oculi multa necessaria fuit amplitudo, eo quod nervus opticus visum afferens, multam debuit habere grossitudinem propter humores et tunicas et spiritus oculi : et ideo etiam factus ei venter concavus magni orificii : non enim potuit os orbita quod ad visus comprehensionem est perforatum, multa tolera-

<--- Page Split --->

re foramina. Temporum vero nervis multa fuit necessaria duritia, sed grossitie multa non indiquerunt, grossities enim faceret in eis motus difficultatem : et egressio quae est in osse petroso, multa potuit sustinere foramina.

Par autem sextum a postremo cerebri oritur cum quinto, et est cum eo panniculis et ligamentis ligatum, ac si esset nervus unus. Deinde separatur ab eo et egreditur per foramen suturae in postremo capitis quae lambda (λ)similatur, ut superius diximus. Ante egressum tamen ejus jam in tres dividitur partes, quae tamen omnes simul ab eodem egrediuntur foramines : et una quidem ad gula musculos suo protenditur itinere, et ad linguae radicem ad hoc ut par septimum in suo motu adjuvet : et pars secunda ad musculos descendit spatulae et partium quae sunt circa eam, et plurimum ipsius spargitur in musculo lato qui est super spatulam : et haec quidem pars est magna quantitatis et suspensa penetrat, donec perveniat ad id ad quod dirigitur. Pars vero tertia quae et major est inte tres partes, ad viscera descendit in ascensione venae suberia, et est illi annexa et cum ea ligata, et separatur ab ipsa quando venit ad rectitudinem epiglottidis : quorum capita sunt ad superiora quae epiglottidem et ipsius elevant cartilagines. Cum autem pertranseunt epiglottidem, ex eis ascendunt quidam rami qui ad musculos vadunt, capita habentes ad inferiora : et ipsi sunt qui ad cymbalarem aperiendam et claudendam sunt necessarii, cum ad inferiora trahere est necessarium : et ideo a quibusdam vocantur nervi retro redeuntes. Hic autem nervus retro rediens, ideo egreditur a cerebro et non a nucha, quia si a nucha ascenderent isti rami, ab ipsorum principio subirent transversi et non recti, et attracti o ad inferiora secundum decentem actionem cum nervis istis facta non proveniret. Creati autem sunt a sexto pari propter hoc quod illud quod exterius est molle aut molli vicinum, quod vide-

licet ex eis fuit antequam sextum divideretur in musculos facici et capitis et in ea quae sunt in eis partes ipsorum existentia : et septimum etiam non secundum rectitudinem descenderet quemadmodum sextum descendit, imo comitaretur eos transversitas.

Adhuc autem, propterea quod ascendit et redit quandoque, indiget re firma cui innitatur ad similitudinem gyri, ut super eam revolvatur ascendens et ex ea adjuvetur ubi est situs ipsius rectus et durus et fortis et planus et proprie positus : nec fuit ibi ad hoc aliquid ita idoneum sicut arteria major : et ideo quod ex istis ramis a sinistro descendit, hanc invenit arteriam : a dextro vero descendenti non vicinatur arteria sicut primo, sed vicinatur ei postquam parvum factum est propter ramorum divisionem qui egrediuntur ex ipso. Cui etiam jam defuit rectitudo, eo quod in situ transversatus fuit hic ramus ad ascellam declinando : igitur necessarium fuit ut aliqua re firmaretur, cui cum ligamentis mitteretur, quibus ligamentis etiam sui rami stringerentur, ut per ipsa corrigeretur illud quod deficit ex grossitie minuta et rectitudine situ privata. Et sapientia naturae in hoc est, quod redeuntes elongat ramos, ut suspensio proximi fiat ad similitudinem hujus, et habeat fortitudinem et duritiam propter elongationem a principio factam. Exterius autem redeuntibus fortior est ille, qui in duabus spargitur tunicis musculorum epiglottidis, cum aliis ramis nervorum auxilium ad hoc ferentium. Postea autem illud quod ex illo nervo remanet, descendit, a quo rami diversi separantur, qui sparguntur in panniculis diaphragmatis et pectoris et musculorum ejus, et in pulmone et in venis et arteriis quae ibi sunt. Illud vero quod remanet, penetrat in diaphragma, et associatur ei quod a parte tertia descendit, et in panniculis spargitur viscerum et pervenit ad os latum.

Septimi autem paris origo est a termino communi qui est inter cerebrum et

<--- Page Split --->

tunicam cujus plurimum se spargit in musculos communes inter peltalem et os lauda : et ipsius tamen residuum in aliis spargitur musculis, qui huic musculo sunt vicini, nec tamen sunt idem et propterea quod alii nervi ad alias fuerunt reducti necessitates : et quia non fuit bonum ut foramina multiplicarentur in anterioribus et inferioribus, fuit melius ut ad linguae motus iste nervus ab hoc loco veniret, quia linguae sensus jam ab alio loco advenerat.

mum secundum ramos suos fert sensum tangendi : transverse enim ascendit, et ad interiora reflectitur, et super tunicam aurium extrinsecam spargitur : et quod par primum minus facit propter sui parvitatem et brevitatem, propter quæ sufficienter expandi non potest et dilatari in locis quæ ipsum sequuntur, istud emendat. Quod autem remanet ex hoc pari nervorum quod ad caput non ascendit, vadit ad musculos qui sunt in posterioribus colli, et ad musculum latum, et eis largitur motum.

Paris autem tertii origo est a foraminibus quæ sunt inter secundam et tertiam : et uterque nervorum hujus paris, in duos dividitur ramos : et ab uno quidem ramo sparguntur rami, qui sunt in profundo musculorum, qui sunt ibi, et maxime eorum qui movent caput cum collo. Deinde ad spondilium spinas ascendunt, et cum ad eas veniunt, tenentur cum radicibus ipsarum, et postea elevantur ad capita earum, et miscentur cum ligamentis pannicularibus qui ab auriculis spondilium nascuntur, postea ad partes aurium reflectendo elevantur : et cum ad aures perveniunt, musculos ibi positos movent in bestiis. Ramus autem secundus ad interiora vadit, donec ad musculum latum pervenit : et cum hoc quidem conjunctus, miscetur venæ et musculis qui ipsum cooperiunt ut sit fortior : et est etiam quando cum musculis miscetur temporum aliqua pars ejus, et in quibusdam bestiis cum musculis aurium : plurimum tamen suæ sparsionis non est nisi in musculis maxillarum.

CAPUT XIX.

Et est digressio declarans anatomam nervorum a septem spondilibus colli egredientium et ab aliis spondilibus dorsi.

Nervi autem qui ex nucha oriuntur, qui per colli vadunt spondiles, octo sunt paria. Primi quidem paris egressio est a duobus foraminibus primæ spondilis : sed hoc non nisi in capitis musculis spargitur. Est autem hoc par valde minutum, eo quod et ille locus sit angustus, sicut in anatomia ossium est determinatum.

Secundi autem paris ortus est inter spondilem primam et secundam per foramina quæ sunt inter ea, et hoc pluri-

Quarti vero paris ortus est a foramine quod inter tertiam spondilem et quartam est, et dividitur divisione ejus qui ante ipsum est de quo diximus. Dividitur enim in partem antecedentem et in partem posterius sequentem. Sed pars antecedens est parva, et ideo cum quinto pari miscetur. Quidam tamen dixerunt ab eo ramos penetrare similes telis aranearum extensos super venam suberiam, donec

<--- Page Split --->

pervenit ad diaphragma, dividentes per duo latera diaphragmatis, ipsum pectus incidentes et dividentes in duo media petoris, sicut diximus. Sed quidquid de hoc sit, ejus major pars ad posteriora reflectitur, et in fundo musculorum profundatur, donec vadit ad auriculas spondilium, et mittit ramos musculis illis qui inter caput et collum sunt communes. Deinde ad interiora vadit reflectendo, et cum musculis maxillae et aurium continuatur. Dixerunt etiam quidam, quod ab eo ad dorsum descendit ramus quidam.

Quinti autem paris ortus est a foraminibus quæ sunt inter spondiles quartam et quintam, et dividitur in duos ramos : unum quidem qui antecedit qui minor est, et pervenit ad musculos maxillarum, et ad musculos qui caput curvant anterius, et ad alios musculos qui capiti et collo sunt communes. Ramus autem sccundus in duos dividitur ramos, quorum unus quidem inter primum et secundum est medius, et pertingit ad spatulæ supremum, et miscetur cum eo quoddam sexti et septimi parium, et simul ad medium penetrat diaphragmatis.

Pariaverosextumetseptimumetoc - tavumabaliissecundumordinemegre - diunturforaminibus . Sedoctaviortusestaforaminecommuniinfinespondi - liumcolli , etinterprimamspondilemdorsi . Eteorumramivehementercom - miscentur : sedplurimumsextiadspa - tulæpervenitsuperficiem : etparsejusmajorillæpartequæseparaturexquarto , etminorparteeaquæseparaturexquin - t o , pertingitaddiaphragma : etplu - rimumseptimipertingitadadjutorium , licetquidamramorumsuorumadmu - sculoscapitisetcollietdorsicumramisquintiassociatipertingant , etetiamaddiaphragmaperveniantaliquieorum . Sedramioctavipostmixtionemetsocieta - temomnesadbrachiumetasseydper - tingunt , etnulluseorumpervenitaddiaphragma . Sedtamenillequiexquin - toadpartemmanustendit , nontransit

spatulam : et ex septimo non transit ad adjutorium aliquis. Sed ille qui a spatula pervenit ad brachium, est ex octavo mixto cum primo ramo qui nascitur ex spondilibus et vadit ad dorsum. Nervi autem isti in diaphragmate densi non fuerunt nisi nervi nuchæ : et hoc ideo fuit, quod id quod ad ipsum venit, descenderet ab alto lato,ut eo melius in ipso divideretur : et maxime propter hoc fuit quod id quod primum dirigit eos, est panniculus pectus par medium dividens. Impossibile enim fuit, quod nervi directe ad ipsum a nucha venirent absque inclinatione angulari : et si omnes nervi qui ad diaphragma veniunt a cerebro, protenderentur ipsorum nimis prolongaretur incessus. Nec horum nervorum continuitas facta est cum medio diaphragmatis : non enim conveniens fuit ut spargerentur in diaphragmate secundum æqualitatem, si cum extremitate et non cum medio conjungerentur, aut si cum tota haberent circuitione : hoc enim esset contrarium viæ necessariæ. Musculi enim nihil movent nisi cum suis extremitatibus : et ideo illud quod ex diaphragmate movetur, est id quod est circuiens. Oportuit ergo ut in ipso firmarentur nervi, et non in ipso inciperent. Et quia oportuit eos venire ad medium, oportuit ut suspensi penderent. Oportuit igitur ut defenderentur, et panniculis propter munimentum tegerentur. Hac igitur de causa fuerunt tecti panniculis cum munitione defendente panniculi qui eis associatur : et est ille qui pectus per medium partitur, supra quod innixi perrexerunt. Et quia hujusmodi membri operatio nobilis fuit facta, fuerunt nervis ejus principia multa, ne ejus operatio per aliquod destitueretur nocumentum, quod principio nervi posset accidere. Ista sunt igitur paria nervorum quæ a colli spondilibus exoriuntur : et istæ sunt divisiones et sparsiones eorum, et causæ propter quas sic diriguntur.

A spondilibus autem pectoris nervi etiam oriuntur. Par enim unum oritur

<--- Page Split --->

inter primam et secundam spondiles pectoris, quod in duas dividitur partes. Quae autem major est harum partium, in omnibus musculis spargitur costarum, et in musculis dorsi, et quod remanet, super primas costas extensum procedit, et ab octavo nervorum colli obviat, et simul ad manus protenditur, donec ad adjutorium et spatulam perveniat. Par vero secundum a foramine progreditur, quod prædictum sequitur foramen, cujus pars adjutorii tendit superficiem, dans ei sensum : et ipsius residuum cum aliis paribus quæ remanserunt, aggregatur in spatula : qui ad musculos qui super eam sunt positi, descendunt ipsius moventes juncturam, et pertingunt ad musculos dorsi. Qui igitur ex istis nervis spondilium pectoris oriuntur, et ramis qui ad spatulam non protenduntur, ad musculos dorsi vadunt, et ad musculos qui sunt inter costas puras sive veras in posterioribus pectoris positas. Qui vero ex spondilibus falsarum nascuntur costarum, ad musculos veniunt qui sunt inter costas, et ad musculos ventris. Adhuc autem cum istorum nervorum ramis arteriæ et venæ quiete currunt et nucham ingrediuntur per loca unde ipsi egrediuntur.

Nervi autem renum in hoc communicant, quod pars eorum ad dorsi musculos pervenit, et pars ad musculos ventris, et ad musculos qui sunt in dorso expansi. Tria autem superiora paria cum nervis miscentur qui a cerebro descendunt, et nulla alia miscentur cum illis : et duo paria inferiora ad partes crurium multos transmittunt ramos, cum quibus rami tertii paris et rami nervorum primi paris renum miscentur. Sed illi duo rami non transeunt juncturam, sed in ipsius sparguntur musculis. Alii autem os perturbaneut incendentes ad crura.

Nervorum autem pedis et crurium forma a nervis manuum separatur in hoc, quod non omnes conjunguntur et declinant submersi tendendo ad occultum : non enim est forma continuitatis adjuto-

rii cum spatula sicut forma continuitatis coxæ cum ancha : neque est ejus continuitas cum origine suorum nervorum sicut continuitas istius cum suorum nervorum origine. Et illi quidem nervi ad partem cruris diversis procedunt itineribus : et quidam ex eis manifestantur, et quidam subjunguntur sub musculis cooperti. Et quia musculi qui a parte ossis femoris oriuntur, vias ad utrosque pedes non habuerunt a posterioribus corporis, nec ab occulto coxarum, eo quod sunt ibi musculi multi et ossa et venæ : factum fuit, ut pars nervorum qui sunt proprii musculorum qui sunt in pedibus, penetraret in viam quæ ad testiculos descendit, donec ad musculos pervenit femoris, et descendit ad musculos poplitis. Par autem primum quod oritur ex caudæ osse, misectur cum nervis renum, sicut diximus. Alia vero paria et impar quod ab extremo oritur, in musculis sparguntur ficteris et virgæ, et in musculo matricis et vesicæ et in panniculis ventris, et in partibus interioribus domestici ossis femoris, et in musculis qui nascuntur ab osse illi.

Generaliter enim sciendum est, quod triginta et unum paria nervorum a spondilibus oriuntur, et unus solus nervus, qui ab extremitate ossis caudæ oritur : quorum septem a colli spondilibus oriuntur, et unum a spondili prima dorsi et ultima colli, sicut diximus, quæ sunt octo. Novem vero alia oriuntur a spondilibus superiorum costarum pectoris, et quinque alia paria oriuntur a spondilibus inferiorum costarum. Tria vero paria nascuntur a tribus ossibus renum, et tria alia a tribus ossibus caudæ : quæ simul sunt triginta et unum paria. Ab extremo vero puncto foramine caudæ oritur unum, quod quia compar non habet, impar vocatur. Septem autem paria a cerebro oriuntur, quæ simul sunt triginta et octo paria nervorum, et unus nervus impar. Sunt igitur hominis nervi septem cum septuaginta. Utrum autem nervi isti sic exeant a cerebro, quod nihil in eis ope-

<--- Page Split --->

retur cor, aut exeant ab ipso per cordis operationem, in sequentibus nostrorum librorum de scientia animalium erit manifestum.

tionem et potentiam: quia in hoc salus consistit individui. Ideo etiam natura cooperuit has vias duplici tunica, ut firmior esset custodia.

Oriuntur autem pro certo omnes arteriæ a corde. Cum enim sint duo cordis ventriculi, dexter, et sinister: dexter est versus hepar conversus, et occupatur in attractu nutrimenti, et exercitio quod exigitur ad illud, præcipue secundum Aristotelem et omnes Peripateticos antiquos, qui dicunt quod ad illud nutrimentum elevatur, et ibi accipit vitæ formam et formam veram, qua sicut sit nutrimentum, movetur ad corporis membra, sicut ex universali generatore formæ nutrimenti membrorum. Ab hoc igitur ventre cordis arteriæ generari non poterant, sed a sinistro. A sinistro igitur ventriculo duæ oriuntur arteriæ, quarum una ad pulmonem vadit, et in ipso in multa dividitur, propterea ut aer per eam a pulmone ad cor attrahatur, et vice versa sanguis a corde veniens qui subtilis est et spiritu plenus, nutriat pulmonem. Decurrit enim sanguis aliquis in arteriis, sed plus spiritus est in eis quam sanguis : et sanguis qui decurrit in eis, est subtilis et tenuis : omnis enim nutrimenti pulmonis transitus primus est ad cor, et a corde vadit ad pulmonem.

Venae pulsatiles arteriae quasi arcae viae aeris vocantur : eo quod pulsat in eis spiritus aeris per cordis diastolen et sistolen percussus, aut ad eventationem cordis attractus, aut etiam tentus ad materiam vocis. Omnes autem istae praeter unam componuntur ex duabus tunicis, et in hoc differunt a venis quae sunt viae nutrimenti : et ex tunicis duabus durior conversa est ad interius, et mollior est extrinsecus. Hujus autem causa est : quia si mollis esset intrinsecus, non posset sustinere pulsationes spiritus, sed frangeretur, et tunc periret animal : propter quod non grossam fecit natura tunicam inforiorem : ita quod Pythagoras dixit « sexcuplam esse tunicam arteriae ad tunicam venae. » Quia autem arteriae sunt viae spiritus, et spiritus est vehiculum vitae et virtutis, ideo etiam arteriae viae sunt vitae et virtutum, quae vitae habent opera-

Venae autem hujus sive arteriae origo est a cordis parte subtiliori in loco in quo venae penetrant ad ipsum. Et haec in hoc ab omnibus aliis diversificatur, quia unam habet tunicam simplicem, et ideo ab Antiquis vocata est arteria venalis : quia sicut vena sanguinis unam solam habet funicam. Causa autem quare ex una sola facta est unica, est ut sit mollior et levior ad dilatationem et constrictionem magis obediens, et ut melius et facilius resudet ex ipsa quod ad pulmonem dirigitur ex sanguine subtili vaporoso, qui magis est conveniens substantiae pulmonis nutriendae : propter complementum enim digestionis quae facta est in corde in sanguine illo, propinquus et subtilis factus est substantiae pulmonis. Nec est ei necessaria

<--- Page Split --->

alia digestio magna, sicut alia digestione indiget sanguis qui decurrit in alia vena, quae vocatur vena ventrem habens, quam consequenter nominabimus : maxime autem propter hoc, quod pulmonis loeus est juxta cor, et vadit ad ipsum virtus cordis calida facile digerens.

Adhuc autem quia membrum in quo pulsat hæc arteria, est rarae substantiae, et non est timor quod durities arteriae noceat cum pulsat in raro : et ideo etiam non tanta grossities fuit necessaria in hac arteria, quanta aliae indiguerunt quae membris duris sunt vicinae. Vena autem arterialis licet pulmoni sit vicina, non tamen vicinatur ei nisi extremum ejus ex parte dorsi, et hæc arteria venalis in antecedente pulmonis spargitur, et in ipso submergitur in partes et ramos divisa. Si autem comparamus ea quae conveniunt huic arteriae, inveniemus quod levitas et tenuitas ei magis est necessaria, quam spissitudo et firmitas, propter dilatationem facilem et constrictionem et resudationem, sicut ante diximus.

Alia autem est quae est major, quam Aristoteles et multi alii vocant orthi, oritura spissiori cordis parte, et statim ut a corde oritur, duos ramos ex se emittit, ex quibus major in circuitu cordis revolvitur, et in suis convertitur partibus, et minor etiam ad situm cordis revolvitur dextrum, et spargitur in ventriculo dextro. Quod autem remanet post hos duos ramos, cum separatur, in duas dividitur partes, quarum una pars est apta ad ascendendum, altera autem minor apta ad descendendum. Illa autem quae descendit, facta est major in quantitate, ideo quod tendit ad membra quae numero sunt plura, et secundum quantitatem majora. Et hæc sunt illa membra quae sub corde sunt posita.

Sub hujusmodi autem orthi essentia tres duri consistunt panniculi, ab interioribus ad exteriora compositi. Si enim unus vel duo fuissent, non perficerent utilitatem quae intenditur in eis, neque perficerent magnificando debitam quanti-

tatem ipsius, et fierent propter ipsos motus difficiles. Si autem essent quatuor, tunc oporteret eos fieri nimis parvos, ita quod iterum non essent utiles. Adhuc autem si essent multum magnæ quantitatis, coangustarent viam et destrueretur arteriae utilitas.

Venalis autem arteria de qua prius diximus, duos habet panniculos respicientes ad interiora : duo enim illi sufficiunt, quia non habet necessitatem illa quam habet ista : sed ad subtiliandum habet necessitatem majorem quam habet ista. Aliter enim non posset expellere vaporem fumosum, nisi esset subtilis sicut in antehabitis est determinatum.

Orthi autem pars illa quae ascendit, in duas dividitur partes, quarum una major ad partem vadit sinistram ascella : deinde transversatur ad dextram, donec pervenit ad carnem laxam quae est in parte illa quae dicitur moro similis in praecordiis existens : et in tres dividitur partes, quarum duae sunt illae quae subethimae vocantur sive subethemi in collo a dextra, et a sinistra penetrant cum duabus partibus profundis venarum, et in divisione cum eis associantur, sicut patebit posterius. Pars autem tertia in thorace spargitur, et in costis primis, et in sex spondilibus colli, et in partibus furcula usque quo pervenit ad caput spatula : postea exinde venit in adjutorii musculos occultos, ut dicit Razi, et ad manifestos sociata cum vena ascella, ita quod spargitur in eis semper manens occulta, donec pervenit ad cubitum : in multis enim corporibus in cubito pulsans invenitur. In cubito autem dividitur in duos ramos, et postea spargit se in multa in musculis brachii : quae tamen omnia iterato colliguntur in duos ramos, quorum major vadit ad interiora brachii juxta arundinem superiorem brachii, et dirigitur ad rascetam et manum : et ista est quam medici tangunt. Minor autem vadit in ejusdem arundinis exteriori parte brachii ad rasceta exterius et manus : et ideo est, quod pulsus aliquando invenitur in inte-

<--- Page Split --->

rioribus brachii, aliquando autem in exterioribus. Pars autem minor ex partibus orthi ascendens etiam ad partem asseIIe vadit, et dividitur sicut divisa est pars tertia majoris partis.

Utraque autem duarum arteriarum quae ab Avicenna a radice subethemi vocantur, cum ad collum perveniunt, in duas partes dividuntur, partem videlicet anteriorem, et partem posteriorem. Ulterius autem pars anterior in duas dividitur partes, partem videlicet occultam, quae ad linguam tendit et ad musculos occultos mandibulae inferioris, et in partem dividitur manifestam, quae ascendit ad id quod est coram duabus auribus ad musculos temporum in quibus manifestus est pulsus, et pertransit eos, relinquens tamen in eis multos ramos, quorum unu smanifeste pulsat in naso juxta angulum oculi. Pertransiens autem tendit ad capitis cacumen, et ibi obviant sibi invicem dextrae suae extremitates sinistrae : et pars posterior illarum quae sic ascendunt, in duas partes dividitur, quarum minor quidem ad posteriora levatur et spargitur inmusculis qui capitis tenent juncturam : et ex illa etiam parte exit illud quod ad basim postremi cerebri tendit in foramen egrediens magnum, quod est in sutura, quae lambda (λ) est similis. Major autem pars superiora petentis subethemi in foramine petrosi ossis ad rete cerebri ingreditur, ita quod, ut dicit Razi, rete ex eo quod textur ex venis multis, et tunicis super tunicas per modum rugarum plicatis, nullo modo una sola ex eis apprehendi possit, nisi cum alia continua, sicut sit cum ea ligata, sicut rete : et spargitur ad anteriora et posteriora, et ad dextram et ad sinistram, et sic vadit complendo totum rete.

Tandem autem congregatur ex ea par unum duorum ramorum sicut ante fuit, et formatur ei panniculus, et intrat cerehrum, et spargitur in ipso in panniculo subtili : postea interius in cerebro in ventriculis suis et in pelle ventriculorum suorum et ramorum orificia sibi obviant

eorum videlicet quae ibi ascenderunt, sicut etiam ibidem sibi obviant orificia ramorum non pulsantium venarum quae illuc descenderunt. Causa autem quare non pulsantium orificia sunt descendentia, et orificia pulsantium sunt ascendentia, est quia non pulsantia sunt rigantia et fundentia sanguinem : et ideo utilius fuit ut capita essent inclinata deorsum. Alia autem quae sunt pulsantium orificia, dant spiritus quorum naturalis motus est ad superius : et ideo noceret si capita orificiorum essent deorsum conversa, quia tunc multum effunderetur qui subtilis est, et spiritui associatus: et spiritus in motu suo haberet difficultatem, eo quod ipse facilius movetur ad superius : et ideo quia facile ascendit, sufficit hoc quod per se de spiritu ad cerebrum vadit et calefacit ipsum. Sub cerebro autem non est expansum rete, nisi ut sanguis qui est materia, incedat per ipsum redeundo, et similiter spiritus qui cum sanguine est in ea, et sic complexioni cerebri per digestionem similis fiat,et tunc deinde secundum ordinem ad cerebrum vadat. Rete autem de quo diximus inter os et panniculum durum cerebri est positum.

Ea autem pars orthi quae est descendens, primum descendit secundum rectitudinem, donec veniat ad quintam spondilem : illi enim innititur, quia situs illius situi cordis est oppositus, et pulmo est ei sicut sustentamentum quoddam fulciens partem illam, ut faciat separationem inter ipsum pulmonem et ossa dorsi. Meri autem quando pervenit ad locum prædictum, declinat ab eo ad dextram, et non transit secundum rectitudinem : deinde incedit cum panniculis appensa pars illa cum ad diaphragma pervenit, ne faciat sibi coangustationem : hæc enim descendens arteria cum ad spondilem quintam pervenit, ad inferiora trahitur extendendo se supra dorsum, donec pervenit ad os ilii : et cum in pectoris est rectitudine, et transiens inde dimittit ibi ramum subtilem et parvum, et dispargitur in receptaculo pulmonis, quod est in pectore : et

<--- Page Split --->

perveniunt extrema ipsius ad cannam pulmonis, et non cessat a ramificatione, sed dimittit in omnibus spondilibus per quas vadit ramus qui inter costam et nucham incedit.

Cum autem pertransivit pectus, dividuntur ex ea duae arteriae quae ad diaphragma perveniunt, et in ipso sparguntur a dextris et a sinistris : et postea emittit a se arteriam cujus rami in stomacho et hepate et splene sparguntur, et ipsius rami ab hepate egrediuntur, et ad vesicam vadunt : et post hanc oritur ab eo arteria quae vadit ad canales quae sunt in circuitu colon, et intestinum orbum. Post hoc autem tres ab ea rami separantur, quorum minor in sinistro est proprius, et in ipsius spargitur fascibus, et in corporibus quae ipsum circumdant, et dat eis vitam. Alii autem duo ad duos vadunt renes, ita ut cum eis ren uterque trahere possit sanguinis aquositatem, eo quod renes multoties a stomacho et intestinis non trahunt purum sanguinem.

Post hoc autem ab eis duae separantur arteriae quae vadunt ad testiculos : sed illae quae vadunt ad testiculum sinistrum, semper associantur eisdem. Portio autem quae pervenit ad renem sinistrum, est illud quod tunc pervenit ad testiculum sinistrum : et non est quod perveniat ad ipsum nisi quod porrigitur ex rene sinistro. Origo autem ejus quae ad dextrum pervenit testiculum, semper ex majori est arteria : et raro contingit ut cum aliqua ejus portionis quae ad renem pervenit parte associetur. Postea ab hac majori arteria duae separantur arteriae quae sparguntur in viis illarum venarum quae sunt in circuitu intestini recti : et rami quidam qui in nucha sparguntur, etiam dividuntur ab eadem, et illi qui in foramina spondilium ingrediuntur, et illae quae ad duo vadunt ilia, et illae similiter quae ad testiculos vadunt, praeter superius inductas.

Ex istius autem summa collecta par parium egreditur, quod in mulieribus vadit ad vulvam, excepto illo quod infra

determinabimus : illud enim est in viris et mulieribus, et miscentur cum eis venae non pulsatiles. Postea autem haec major arteria cum ad finem pervenit spondilium dividitur cum vena non pulsatili quae sibi associatur, in duas partes secundum figuram lambda(litterae graeca hoc modo. Et una pars illarum dexteratur, et altera sinistratur, quarum utraque vehitur ab osse illi pertingens ad coxas : verumtamen antequam ad coxas perveniat, utraque earum ramum dimittit qui ad vesicam tendit, et ad suram, et sibi apud suram obviant in loco pectinis : et hoc manifeste apparet in nondum natis embryonibus, quando per abortum ejiciuntur : sed in completis eorum extrema jam exsiccata sunt et remanserunt radices earum, et ab ipsis quidam dividuntur rami qui in musculis sparguntur, qui sunt super os illi positi. Adhuc autem illud quod ex eis ad vesicam pervenit, dividitur in ea, et extrema illius pertingunt ad virgam, et residuum ipsius in mulieribus vadit ad vulvam, et est par parvullum.

Dua vero quae sunt ex costis ad pedes descendentes, in duos dividuntur ramos magnos, silvestrem scilicet, et domesticum : et silvestris etiam aequaliter declinat ad domesticum, et dimittit ramos in musculis qui ibi sunt positi : postea declinat et descendit ex eis ad interiora ramus magnus inter pollicem et indicem : et quod remanet, occultatur : et illae plurimis partibus pedis tensae sub ramis venarum non pulsantium, de quibus in sequentibus tractabimus. Quaedam tamen earum non associantur venis non pulsantibus, sicut duae quae ab hepate ad suram in corporibus non complete natorum videntur pertingere : et ramus pulsatilis ille qui non est pulsatili similis, et pulsatilis illa quae ad quintam pertingit spondilem, et ascendens ad furculam : et illa quae declinat ad ascellam, et duo subethemi quando sparguntur in rete et in secundina : et illa quae venit ad diaphragma, et similiter illa quae ad hepar cum

<--- Page Split --->

suis ramis penetrat, et illa quae ad stomachum et hepar et splenem et intestina pertingit, et illae quae ad mirach ventris descendunt, et illae quae solummodo manent in osse illi. Cum autem arteria veuae non pulsatili sociatur, equitat arteria supra dorsum venae non pulsatilis : congruit enim ut ignobilius deferat membrum nobilius. In membris autem manifestis arteria sub vena submergitur, ideo ut sit magis cooperta, et non pulsatilis sit clypeus pulsatili. Arteriae enim non associantur venis nisi propter duo. Una est ut venae ligament panniculis illis qui arterias cooperiunt, et quiescant vene in villis membrorum inter quae vadunt. Alia autem ut utraque alteram imbibat, et ferat ei auxilium de hoc quod potest.

Et est digressio declarans anatomiam venarum.

Haec igitur sunt quae de arteriis in communi et speciali dicere voluimus.

Dicamus igitur nunc anatomiam venarum non pulsantium, secundum quod ab hepate derivantur, non curantes utrum a corde sit primum principium earum, aut ab hepate. De hoc enim in posterioribus libris hujus scientiae disseremus. Venae enim sunt via sanguinis in omnibus sanguinem habentibus : et haec est utilitas venarum in omnibus his quae venas habent. Duae autem venae sunt quae in primis ab hepate egrediuntur. Una quidem oritur a parte concava hepatis, quae vocatur porta : et hujus utilitas est quod trahit nutrimentum in hepar. Secunda autem oritur superius in parte convexa quae parisma vocatur : et hujus utilitas est ab hepate in membra nutrimentum derivari : et hoc consuevit vocari ab Aucotribus vena ventrem habens.

Incipiamus igitur ab anatomia illius quae porta vocatur. Dico igitur, quod porte ille finis quae in hepate submergitur ventriculis, prima divisione in quinque dividitur partes, ex quibus una vena ad fel tendit. Isti autem rami sunt sicut ar-

<--- Page Split --->

boris radices, quæ vadunt ad fundum ex quo sugunt. Extremitas autem quæ concavum hepatis insequitur, statim cum ab hepate egreditur,in octo dividitur partes, quarum duæ sunt parvæ, sex sunt majores. Una vero ex duabus minoribus cum parte intestini continuatur quod duodenum vocatur, et nutrimentum trahit ab eo ad hepar. Alii tamen etiam rami dorsi prius sunt ab eadem vena in parte quadam sive corpore quod est tharas vocatum. Pars autem secunda dividit se ad inferiora stomachi apud portanarium quod inferius est os stomachi, ideo ut ab ipso loco nutrimentum trahat ad hepar.

Una autem de sex majoribus, tendit ad latam partem stomachi, et nutrit ipsius superficiem manifestam ex sanguine derivato ab hepate. Occultum autem stomachi tangit primum nutrimentum quod est in ipso, et ex eo per tactum nutritur sicut nutriuntur radices plantarum in terra.

Pars autem secunda pervenit ad partem splenis et nutrit splenem : a qua tamen antequam ad splenem nutriendum perveniat, separantur rami qui corpus quod encharas vocatur ex clariori ejus parte quae ad splenem pertingit, nutriunt, et deinde pervenit ad splenem, et ex ipsa divisus continuatur sibi ramus magnus, qui in latus exterius stomachi statim ad ipsum nutriendum dividitur. Cum autem quod ex ipsa penetrat, venit ad splenis medium, ascendit ex ea pars alia : et adhuc pars tertia quae egreditur. Ex illa autem parte quae ascendit, quidam ramus spargitur in medietatem stomachi superiorem ad nutriendum ipsam, et altera pars similiter in splenem ad ipsum nutriendum. Altera autem pars egreditur usque ad stomachi gibbositatem sive convexitatem, quae in duas dividitur partes, quarum una in manifesto sinistre partis stomachi spargitur. Altera autem ad os stomachi submergitur, ut propiciat ibi humorem ponticum et acetosum cholera nigrae, per quem stomachi excitatur

appetitus. Hic autem cum superfluitate stomachi egreditur : quia non ponitur ibi nisi ut os stomachi titillet titillatione desiderium famis excitante. Et haec est quam ante nominavimus. Pars autem quae descendit etiam in duas dividitur partes : et rami unius earum dividuntur in inferiori medietate splenis ad nutriendum ipsam. Altera autem ad reticulum hepatis vadit, et in ipso spargitur ad ipsum nutriendum.

Pars autem tertia ex sex primis, ad latus vadit sinitrum, et in omnibus canalibus venarum quae consistunt in circuitu recti intestini, spargitur ad sugendum illud quod ex reliquiis nutrimenti est in stercore.

Pars autem quarta ex sex primis, ad modum capillorum separatur, ex quarum numero sunt quae in manifesto sparguntur dextrae partis convexitatis stomachi, quae est opposita pars ei quae in sinistro ad eum a splene venit. Adhuc autem ex eisdem sunt illae venulae quae vadunt a dextra reticuli parte, et ibi sparguntur, quae est opposita parti quae ad ipsum ex parte sinistra venit ex ramis venae spleneticae.

Quinti autem rami ex sex partibus primis sparguntur in canalibus, qui sunt in circuitu intestini colon dicti, ut sumant ex eo nutrimentum.

Sexta autem vena est similis isti. Sed ipsius plurimum in circuitu spargitur : et quod remanet, spargitur in circuitu tunicarum minutarum, et cum monoculo continuatur et trahit ab eo nutrimentum. Omnes autem hae nutrimentum a stomacho et intestinis trahentes, vocantur venae mesaraicae.

Ea autem vena quae ventrem habens vocatur, primo quidem radicem habet in ipsa substantia hepatis, et in superficie ejus convexa spargitur in multas partes capillares, ut per eas trahat nocumentum ab ipsa quae porta vocatur. Partes enim ventrem habentes a gibbo hepatis ad ipsius ventrem concavum sunt venientes, et rami partim sunt venientes a concavi-

<--- Page Split --->

tate hepatis ad ejus venientes ventrem : et postea ejus stipes elevatur apud hepatis convexitatem, et in duas dividitur partes : unam videlicet ascendentem, alteram descendentem. Sed ascendens ex ea penetrat diaphragma, et duas in diaphragmate dimittit venas quae in ipso sparguntur, et dant ei nutrimentum. Deinde capisulae sive ventriculo cordis componitur, cui multos transmittit ramos, qui ad modum capillorum dividuntur et eam nutritur, et postea in duas dividitur partes, quarum una quae est magna, pervenit ad cor, et ipsum penetrat apud dextram ejus aurem : et haec quidem vena major est inter omnes venas cordis : et non est haec vena aliis venis cordis major, nisi propterea quod aliae venae sunt arteriae ad aerem attrahendum, et haec est ad nutrimentum : nutrimentum enim aere grossius est, et ideo oportuit ut via per quam penetrat, esset amplior : et vias in quo stat, esset majus. Et huic quidem cum cor ingreditur, tres creantur panniculi, quorum divisiones sunt ab exterioribus ad interiora, propterea ut cum contrahitur, trahat ab eis nutrimentum, et postea non revertatur cum dilatabitur. Et hi quidemi panniculi omnibus panniculis aliis sunt duriores.

Haec autem vena in opposito cordis existens apud suam extensionem, tres emittit venas, quarum una ab ea ad pulnuonem vadit apud arteriarum originem nascens, juxta sinistram, et in ventriculo dextro ad pulmonem reflectitur : et ipsa quidem jam creata fuit, duas sicut arteria habens tunicas : et ideo eam arterialem venam vocant Auctores. Hoc autem ideo est ne sit subtilior sanguis qui ab ea resudat sicut congruit pulmonis substantiae : quia parum est ex quo sanquis hic a corde exivit, et non existit in co talis digestio, qualis est digestio ejus qui ad arteriam effunditur venalem.

Adhuc autem ideo est hoc, ut in eo sanquis multum dirigatur. Secunda vero ex tribus partibus in circuitu cordis revolvitur, et postea in interioribus ipsius ingre-

ditur ad ipsum nutriendum : et hoc contingit cum fere jam venit submersa in aure dextra cordis ingrediens in ipsum. Pars autem tertia in hominibus ad partem declinat sinistram : deinde vadit ad quintam spondilium, et in ea fulcitur, et in octo costis inferioribus spargitur, et in his quae conjunguntur eis musculis, et aliis corporibus.

Ex ea vero quae ex ventrem habente post tres dictas penetrat partes, sparguntur partes capillares postquam pertransit partem cordis ascendendo in supremo panniculi pectus per medium dividentis, et in supremo capsulae et in carne laxa quae merum vocatur, et postea apud furculae propinquitatem duo ab ea separantur rami, qui ambo ad partem furculae incedunt transversi : et quo plus vadunt, eo plus ab invicem elongantur, et fit uterque istorum ramorum divisus in duos ramos in utroque latere descendentes super extremum thoracis a dextra et a sinistra, donec ad epiglottidem perveniunt, et in suis itineribus ramos dimittunt, qui in musculis sparguntur, qui sunt inter chordas, quorum orificia venarum obviant orificiis sparsarum venarum in eis : et quod ex eis colligitur, egreditur inde ad musculum pectoris extrinsecum, cum ad epiglottale os haec collectio pervenit, egreditur ex eis collectio exterius ad musculos circulatos spatulam moventes, et spargitur in eis. Alia autem collectio sub musculis rectis descendit, ex qua in eis sparguntur rami, quorum extremitates cum partibus ascendentibus continuantur venae, quae divisa eis in loco illo obviat, sicut colligi potest ex sequentibus.

Secundi autem uniuscujusque istorum, parvidelicet unum duorum imparium singularium, quinque dimittit ramos, quorum unus in pectore spargitur, et quatuor superiores nutrit costas, et alter ramus nutrit spatularum locum, et tertius ramus tendit ad musculos submersos in collo, et nutrit illos : et quartus ramus penetrat in foramina sex spondilium superiorum quae sunt in collo, et deinde transit

<--- Page Split --->

ad caput. Et quietus ramus qui omnibus praedictis major est, ad ascellam in ulroque latere tradit : et ille ulterius in quatuor dividitur ramos, quorum primus in musculis qui sunt super thoracem spargitur, qui sunt de numero eorum qui spatulae juncturam movent : et secundus spargitur in carne laxa, et in panniculis qui sunt in ascella : et tertius venit ad supremum pectoris interius ad mirach. Quartus autem omnibus aliis major est, et ulterius in tres dividitur partes : una quarum spargitur in musculo qui est in concavitate spatulae : et secunda pars in musculo magis qui est in ascella : et tertius est major ipsis omnibus, super adjutorium tendens ad manum per cubitum : et haec est qua vena ascellata vocatur.

Illud autem quod ex primis remanet ramis, quorum unum ex imparibus in multos fuerat ramos divisum, ad partem colli ascendit : et antequam multum ascendat, in duas dividitur partes. Una quidem est vena manifesta, et altera vena occulta. Vena autem manifesta illico cum a furcula ascendit, in duas dividitur partes, quarum una statim ut separatur, ad anteriora tendit, et ad latus : et altera vadit primo ad interiora et descendit ; et postea ascendit, et revolvitur supra furculam : deinde elevatur et facta manifesta ascendit super collum, donec ad primam partem pervenit, et miscetur cum ea, et fit ex eis vena manifesta qua est visa. Verumtamen antequam cum ea misceatur, separantur ab ipsa dua partes, quarum una tendit ad latitudinem, deinde ambae sibi obviant in loco ubi sibi obviant ambae furcula colli in loco profundo. Et secunda manifesta in collo transversatur : et duo ejus imparia postea sibi obviant. Ex istis autem duobus imparibus ramis separantur multi rami qui dicuntur araneales vena, eo quod sensui non subjacent.

Ex summa autem marorum istius secundi paris collectae tres vena jam separate furunt sensu perceptae, quantitatem notabilem habentes. Omnes enim aliae

non percipiuntur per sensum. Una quidem harum trium super spatulam extenditur, et vocatur spatularis, ex qua est illa qua e cephalica nominatur, et dua vadunt ad duo ipsius vena spatularis latera, ipsam usque ad caput spatula simul comitantes : quarum una ibidem torquetur ut serpens, et spargitur ibidem : sed secunda pertransit eam usque ad caput adjutorii, et ibidem spargitur. Spatularis vero ambas has pertransit usque ad ultimum quod est in manu. Una autem manifesta quam guidem dicit Avicenna, qua est postquam duo ejus imparia commiscentur, in duas dividitur partes, quarum una occultatur quam guidem occultam, dicunt,ex qua separantur rami parvi, qui in superiori mandibula sparguntur : et alii rami veniunt ex ea, qua sunt multo majores istis et sparguntur in mandibula inferiori. Partes autem duorum ramorum quatuor sparguntur in circuitu linguae, et in manifesto musculorum qui sunt ibi positi : et pars altera manifestatur, et in locis capitis et auris spargitur.

Vena autem submersa comitatur meri, et ascendit cum eo directe, et in suo itinere dimittit ramos qui cum ramis miscentur,qui a vena manifesta veniunt: et omnes illi in meri et in epiglottide et in partibus musculorum profundorum sparguntur, et penetrant ad extremum ejus usque ad finem lauda capitis, et exterius sparguntur illi rami qui sparguntur in membris qua sunt inter spondilem primam colli et secundam: et unde vadit vena capillaris ad juncturam qua est inter caput et collum, a qua separantur rami qui ad panniculum veniunt qui cooperit craneum, et veniunt ad locum in quo sibi obviant emigranea, et submerguntur ibidem in craneo.

Id autem quod post harum venarum submersionem remanet, ad cranei ventrem interius pertingit in fine suturae laudae, et ibi spargitur ramus in duobus cerebri panniculis, ad nutriendum eos, et ad ligandum panniculum durum cum eo quod circa ipsum est, et supra ipsum : et

<--- Page Split --->

postea egreditur ad exteriora, et nutrit panniculum qui cooperit craneum : deinde a panniculo subtili descendi ad cerebrum, et in ipso dispergitur sicut arteriæ disperguntur, quas omnes stringit panniculi grossi replicatio, et eas defert ad locum amplum qui platea vocatur, in quem sanguis diffunditur et congregatur : deinde separatur ab ea inter duas replications, et vocatur torcular. Istis enim ramis cum ventriculo medio propinqui fiunt, necessarium est ut ingrosssecant, et magnæ venæ fiant, et sugant ex torculari et ex suis viis quæ ab eo separantur. Deinde a ventriculo medio ad duos anteriores ventriculos tendunt, et obviant arteriis ad locum illum ascendentibus, et textitur ex eis panniculus qui vocatur secundinum.

Adhuc etiam modum dicamus de venis manuum. Primum autem quidem ex spatulari dividitur vena quæ cephalica vocatur, in rectitudinem adjutorii veniens in cute, et in manifestas musculorum partes spargitur, et postea juxta cubiti juncturam in tres dividitur partes, quarum una quæ vocatur funis brachii, supra manifestum superioris focilis extenditur : deinde ad silvestre inclinatur ad focilis inferioris curvitatem et convexam declinans, et spargitur in eo quod in inferioribus silvestribus est partibus rascetæ. Secunda autem ad cubiti flexum et in manifesto focilis ramo ascellaris venæ commiscetur : et fit ex eis vena nigra, quæ est matrix viva, quæ purpurata a Razi vocatur. Tertia autem submergitur, et in profundo etiam cum ramo ascellaris commmiscetur. Ex ascellari vero in primis cum ex ascellis oritur, procedunt rami qui in adjutorium submerguntur, et in musculis qui sunt ibi sparguntur, et ibi finiuntur, excepto uno solo ramo qui venit ad asseyd, et quando ascellaris ad cubiti pervenit flexum, in duas dividitur partes, quarum una submergitur, et ramo cephalicae continuatur illi cum quo parumper incedit : et separatur ab eo, et declinat una earum ad do-

mesticum, donec perveniat ad auricularem et annularem et medium digiti medii : et hæc salva cella a Razi vocatur : et altera pars elevatur et dividitur in partibus manus extrinsecis os tangentibus. Secunda autem pars ascellaris apud asseyd in quatuor dividitur ramos, quorum unus in inferioribus asseyd dividitur, et ad rascetam tendit. Et secundus dividitur super istius primi divisiones, et similiter illi. Tertius autem similiter dividitur in medio asseyd. Quartus vero est major eorum, et ipse est ille qui manifestatur et elevatur, a quo procedit ramus qui ad unum cephalicae procedit ramum : et fit ex eis vena magna, cujus residuum est quæ vocatur basi ica : quæ etiam occulttatur et submergitur secunda vice. Vena autem magna a domestico incipit, et elevatur supra superius focile : deinde ad silvestre pervenit, et in duas dividitur partes ad lambda (λ) Græcæ litteræ similitudinem, quarum superior ad extremum tendit focilis superioris, et veniens ad rascetam spargitur in dorso pollicis, et in partibus quæ sunt inter pollicem et indicem : et in indice pars ejus inferior vadit ad extremum focilis inferioris ibi : et in tres dividitur partes, quarum una ad locum tendit qui est inter medium et indicem, et continuatur ramo illi qui pervenit ad indicem a superiori : et fit ex eis vena una. Pars autem secunda quæ vocatur stilen a quibusdam, procedit et inter medium et annularem dividitur et prctenditur. Tertius autem ad annularem et minimum. Et isti postea junguntur et in digitis disperguntur.

His autem habitis de partibus venæ ventrem habentis ascendentibus,quæ omnes dividuntur a parte ejus minori, restat dicere de majori ejus parte descendente.

Primum igitur quod dividitur a parte descendente ipsius, statim cum ab hepate oritur, ante quam dorso appodietur, sunt venæ quædam capillares, quæ vadunt ad fascias dextri renis,et spargun-

<--- Page Split --->

tur in eis, et in eo quod est contra eos de corporibus interioribus ad nutriendum ea. Postea procedunt ab ea duæ magnæ venæ, quæ multentes vocantur, et ad renes vadunt ad sanguinis aquositatem colandam. Ren enim non trahit nisi suum nutrimentum quod est sanguinis aquositas. A sinistro autem emulgentium duæ procedunt venæ, quæ ad sinistros masculorum et femurinarm testiculos vadunt, secundum eumdem modum qui dictus est de arteriis : non enim aliter se habet quoad hoc in arteriis illis, et venis istis. Post hæc autem dividuntur duæ venæ quæ ad duos proleundunt testiculos : et illa quidem quæ ad sinistrum tendit, a sinistra harum duarum accipit ramum, et fortasse in aliquibus hominibus tota ejus origo erit ab ea. Illa vero quæ ad dextrum tendit, raro accipit aliquid a dextra emulgentium, quinimo non immiscetur ei, neque alteratur in aliquo a seipsa : sed a rene pervenit ad testiculum, et tendit in foramen in quo sperma dirigitur, et albificatur, cum prius esset rubeum propter multitudinem tortuositatum venarum suarum et revolutionum suarum, et quod ab eis etiam provenit a corde, et hujus quidem venæ plurimum in virga et collo matricis finitur, sicut et in capitulo de arteriis determinatum est.

Postquam vero duæ emulgentes et earum rami nascuntur, ventrem habens e vicino super dorsum appodietur, et incipit ascendere : a qua coram qualibet spondili separatur unus ramus, et in eas ingreditur, et spargitur in musculis qui coram eis positi sunt. Separantur etiam venæ quæ ad duo tendunt ilia, et vadunt ad musculos ventris, et postea venæ quæ per foramina spondilium ingrediuntur ad nucham : quæ vena cum ad extremum pervenit spondilium, in duas dividitur partes, quarum una ad dextram, et altera tendit ad sinistram : et altera vadit ad unam coxam, et reliqua ad aliam.

tunicae, quarum una ad duos tendit renes. Secunda vero tunicae partes subtiles sunt et capillares, et tendunt ad inferiores partes sypbac. Tertia autem spargitur in musculis qui sunt super os coxa. Quarta autem spargitur in musculis ani. Quinta vero vadit ad collum matricum mulierum, et in ipso spargitur et in eo quod continuatur. Eadem tendit etiam ad vesicam, sed cum illa qua e ad vesicam tendit, in duas dividitur partes, quarum una in vesica spargitur, et altera tendit ad collum ipsius : et hujus quidem pars in viris est valde magna propter virgam, sed in mulieribus est parva. Sexta vero ad musculos super os femoris positos vadit. Septima tendit ad musculos qui in rectitudine istorum sunt positi supra ventrem. Et hæ quidem venæ cum extremitatibus illarum venarum continuantur, quas per pectus diximus ad mirach ventris descendere. Et ex earum quidem partibus egrediuntur in mulieribus venæ quæ ad matricem tendunt, et duobus quidem lateribus venarum quæ ad matricem tendunt, dividuntur venæ quæ ad mamillas ascendunt, per quas mamillæ matrici associantur. Octava vero vadit ad oxeum testiculorum virorum, et ad matricem femurinarm, quæ sunt receptacula virorum et femurinarm vocata. Nona autem pervenit ad musculos partis quæ in coxa est occulta, et spargitur in eis. Decima vero a parte emulgentis manifestata ad duo tendit ilia, et continuatur cum extremitatibus venarum descendentium, et præcipue eis quæ a parte mamillarum descendunt : et fit ex eis pars magna quæ vadit ad narium musculos.

Quod autem ex istis remanet, ad coxam tendit, ad quem etiam locum perveniunt rami, quorum unus in musculis dividitur qui sunt super antecedentem coxa partem, et alius in musculis sunt qui in coxa inferius et in ipsius domestico in profundo : et alii etiam multi rami in coxa profundo sparguntur.

Ab utraque tamen ipsarum antequam ad coxam perveniant, decem separantur

Quod autem post hoc totum remanet, postquam juncturam poplitis parum co-

<--- Page Split --->

operit, in tres dividitur partes, quarum silvestris super cannam extenditur sive arundinem minorem usque ad calcanei juncturam, quae sciatica a Razi vocatur : et ipsarum media flexione poplitis extenditur descendens, et in lateribus occulti cruris facit descendere ramos, et in duas dividitur partes, quarum una occultatur in eo quod est in anteriori parte cruris. Altera autem vadit inter duas arundines extensa ad anteriora pedis, et commiscetur ramo silvestris quem prius nominavimus. Tertia vero quae est domestica, ad locum cruris venosum declinat, et extenditur ad calcaneum, et ad extremitatem convexam majoris arundinis, et descendit ad pedis domesticum, et in ipsa est quae sophena vocatur. Iste autem tres fiunt quatuor, quarum due silvestres ad pedem veniunt a parte arundinis minoris et duarum domesticarum : una supra pedem incedit et in supremo ejus ex parte minimi spargitur digiti. Secunda vero est illa quae domestico ramo silvestris vene miscetur, quam supra nominavimus : et sparguntur ambo rami isti in partibus inferioribus.

CAPUT XXII.

De compositione et physiognomia colli, et canna et meri.

Omnibus his quae dicta sunt expeditis, revertamur super singula membra hominis et animalium, sequentes opinionem Aristotelis qui princeps est Peripateticorum. Dicemus igitur, quod membrum quod interjacet inter faciem et clibanum pectoris, et quod sequitur linguam, est collum de cujus spondilibus et nervis et venis et arteriis jam dictum est. Sed quod restat dicendum, hoc est, quod in collo sunt duo canales, quorum unus est in anteriori collo, et ille vocatur canna vocis, et alius est posterius in collo versus spondiles dorsi, et ille vocatur Arabice meri, Graece autem oiogavoc, et Latine os stomachi. Creatus autem canalis qui est in anteriori parte colli et gutturis, est ex cartilaginibus circularibus, ita quod figura sua et compositio est, ac si circulus cartilaginis positus sit super circulum : et isti circuli inferius sunt rotundi, et superius versus meri sive cesophagum non sunt complete circulationis, sed sunt portiones majores semicirculares meri in arcitudinem gutturis, ne sua

<--- Page Split --->

duritia augustent cesophagum, et impediant transglutionem cibi sine quo non est salus animali alicui.

Ista autem canna vocis annulos suos conjunctos habet per panniculum durum interius ad siccitatem declinantem, ne impediatur aliqua ipsius contractio et extensio, quae exiguntur ad aeris attractionem et remissionem, et versus pulmonem recuperat sub gula rotunditatem circulorum : quia figura rotunda minus tangitur nocumentis. Ex cartilagine autem fit ne sit nimis acuta vox si ex osse esset : aut nimis hebes, si esset ex carne. Adhuc autem si esset ex carne, non bene teneret figuram aperturae qualis exigitur ad vocem.

In supremo autem sui est in ea corpus foramen arctans et amplians, quod vocatur lingua fistulae, quod in omnibus organis modulat vocem : et est in ea ex parte ante in quibusdam animalibus nodus concavus ad cannae foramen apertus, in quo tenetur aer multus ad spiritum diu tenendum : et hae sunt aves aquaticae, quae ingerendo caput sub aqua, diu tenent spiritum ad victum in aqua quaerendum, sicut anas et merculorum genera. Supra foramen autem est epiglottis composita ex tribus cartilaginibus, sicut in praehabitis diximus. Pendent etiam ibi uvula et os quadrangulum, de quibus exsecuti sumus. Inferius autem attingit pulmonem. Primo quidem dividitur in duos ramos : postea autem uterque ipsorum in multa distribuitur, de quibus in anatomia arteriarum expeditum est. Hae autem canna vocatur vulgariter propter cannae similitudinem. Alio autem nomine trachea arteria dicitur, et major est omni arteria quae est in corpore vivorum. Ut autem spiritus aeris melius teneatur ad vocis modulationem, habet trachea corpus quod lingua fistulae vocatur, dilatationem, et ubi est ipsa lingua fistulae, habet constrictionem : et habet os amplum versus cooper turam epiglottidis. Aliter enim lingua fistulae dilatatione et constrictione non posset suffi-

cienter arctare et constringere cannam ad vocis fracturam debitam. Propter quod etiam panniculus qui continuat circulos cartilaginosae suae substantiae durus existit. Hoc enim exigitur ad sonum percussi aeris, qui non sonat nisi verberetur a solido plano. Dura etiam existens,magis resistere valet sputis et catarrhis et malis fumis cordis in eam descendentibus.

Humet autem haec pellis aliquantulum, ut mollior et delectabilior sit sonus in ea : sicut etiam videmus eos qui sonant longas turbas quinque vel sex cubitorum habentes longitudinem, facere. Primo enim irrorant eas parumper interius, ut mollius sonent et delectabilius. Propter quod etiam in fistulis organorum magis quaeritur plumbum quam cuprum, ad temperandum sonum, ne nimis sit acutus : hac de causa, quod aliqui raucedinem ex siccitate patientes, primo cantare non possunt, et postea cum aliquamdiu cantaverint, emendatur vox eorum : quia ex conatu et provocatione et protensione spiritus, venit cum spiritu calor quidam trahens secum subtile humidum, quod interius cannam irrorat ad vocis lenificationem et emendationem.

In bucca autem exteriori ampla adharet ei epiglottis, suspensa ad os triangulum, sicut diximus in ante habitis : et est aperta, et in parte quae non tangit cannam, est alligata ad meri filaribus nervis, et cum buccella est in transglutione et trahitur inferius, per motum glutionis trahit epigottidem et claudit cannam : et sic fit, quod in glutiendo non intrat aliquid cibi et potus in cannam, nisi fiat talis praeoccupatio et festinatio, quod meri conturbatum glutiat, ita quod villis suis non extendatur ad inferius, sed sola dilatatione et ampliatione det viam buccella : tunc enim aliquid intrat in arteriam, et tunc accidit tussis fortis ad hoc ejiciendum : et si ejici non potest, accidit mors, aut aegritudo chronica, eo quod pulmo non est perforatus sicut stomachus, et intrans in ipsum,

<--- Page Split --->

oportet quod aut consumatur paulatim, quod tamen vix fieri potest, aut putrescit in eo.

Inferius autem, sicut diximus, dividitur trachea primo in duo, propter duas partes pulmonis ad quem respirando defert spiritum : postea autem dividitur per multa stricta, quorum stricturis aer attractus cordi proportionetur et dirigatur, ut fiat conveniens ad cor eventandum. Quælibet tamen via arteriae equitat venam quietam ut ex ipsa nutrimentum accipiat.

Hæc igitur tracheæ dispositio forte contingit etiam, quod omnes circuli arteriae rotundi sunt. Sed tunc oportet quod colla illorum animalium in quibus hoc contingit, sint valde ampla respectu suorum corporum, ita quod circuli æsophagi in eis non faciant constrictionem. Hæc igitur in summa dicta sunt de canna.

Alia autem via quæ meri vocatur sive æsophagus, est composita ex duabus substantiis, quarum quidem utraque est villosa, sed interior est habens villos habentes vias suas secundum longitudinem descendentem in ea. Exterior autem est magis carnosa, et ad sensum manifestatur carnositas ipsius : et hæc habet villos transversales secundum latitudinem dispositos. Hujus autem causa est, quia quilibet motus habet suum instrumentum movens. Glutitio autem est motus qui perficitur labore naturæ propter cibi duritiam et quantitatem : et ideo requirit duo instrumenta moventia et adjuvantia, quorum unum sit trahens, et alterum impingens et expellens. Attractio autem fit per villos longitudinales. Cum enim cibus est in meri, villi longitudinales super bucellam contrahuntur et premunt, et sub eo in eadem directa linea protensi dilatantur ad viam, et sic complent motum attractionis. Hoc enim est secundum pelliculæ congruentiam : quoniam pellis extensa in aliquo loco, contrahitur statim in loco qui supra illum est : et ideo cum cibus ingrediens dilatat inferius villos, constabunt super ipsum et etiam depellent eum, præcipue in meri ubi hunc

motum non tantum operatur pelliculæ dispositio, sed etiam virtus animæ moventis.

Alia autem pellis superior tunica meri existens, habet villos secundum latitudinem extensos : et illi faciunt ad cibi depressionem : quoniam in omni pelle sic est, quod cum inferior extra superficiem planam ad exterius extendatur superior pars, supra eamdem interius incurvatur, et ita fit in motu buccellæ : quoniam quando illa quantitas sua inferiorem partem exterioris tunicæ exprimit ad exterius, superior villus statim incurvatur super eam et deprimit eam, ut descendat : facit tamen hoc principaliter anima, eo quod meri est pellis animata. Sed cum naturæ sit opus convenientissimum, etiam oportet quod maxima quæ òsse potest, sit convenientia in instrumento. Si autem aliquando scinditur aut læditur pannus interior, erit ei dolorosa et laboriosa glutitio propter attractionem : et si scinditur superior vel læditur pannus, erit laboriosa propter depressionem cibi.

Cum autem glutitio fiat duobus moventibus, vomitus non fit nisi uno, hoc est, per villos latitudinales : et ideo difficilis est vomitus valde. Hoc autem ideo factum est, quia vomitus per se est contrarius naturæ, et non juvat nisi per accidens : et ideo natura non posuit facilitatem ad eum. Sed glutitio ita fit, quod salvat substantiam : et ideo cum trahitur cibus, tunc villi longitudinales inferius continue dilatari faciunt quod superior villus latitudinalis potest super inferiorem latitudinalem, et completur glutitio.

Locus autem meri est super spondiles retro in collo : et hoc fit propter custodiam ipsius majorem. Descendit autem per collum cum meri par nervorum a cerebro, sicut diximus in anatomia nervorum, et quando meri est in recto quartæ spondilis pectoris, pertransit quidem illam spondilem : et tunc parumper recedit divertens ad dextram : et hoc ideo facit ut suo recessu dilatet locum venæ

<--- Page Split --->

arterialis, quæ venit a corde, et deinde descendit meri cum pari nervorum, de quo diximus, super octo residuas spondiles, quæ sunt super quatuor dictis spondilibus : et quando pervenit usque ad diaphragma, ligatur cum eo ligamine per quod parumper sublevatur ut non comprimat suas partes quæ comitantur ipsum, in quibus est vena magna arterialis. Descensus autem iste nervorum dicti paris cum eo est, ideo ut per omnes gradus descensionis suæ securetur a nocumento quod ei posset occurrere in recta sua extensione per gravitates dictas quæ adveniunt stomacho. Cum autem meri pertransit diaphragma, declinat iterum ad sinistram, sicut prius super diaphragmma existens declinaverat ad dextram. Hæc autem declinatio est postquam pertransit spondilem decimam usque ad undeeimam, aut usque ad duodecimam : tunc enim penetravit per diaphragma, et tunc dilatatur et ampliatur ut commensuret se inferiori stomachi cui continuatur. Post meri autem statim est corpus stomachi.

Intrinseca autem meri pars est durior et amplior intrinseca parte intestini primi, quod stomacho inferius continuatur, et est magis spissa quam intrinseca pars illius : et hoc ideo fit, quia transitus est cibi duri et grossi. Illud autem intestinum est transitus cibi cocti et mollis. Inter utrumque tamen istorum media est intrinseca pars stomachi. Una autem est et eadem tunica interior stomachi et meri, quæ est interioris in faucibus coopertura : et hoc ideo fit ut abstractio cibi sit continua virtutis, et ut continuatio sit ad epiglottidem quæ pelle illa clauditur et aperitur, sicut diximus.

Sic igitur una est substantia meri stomachi fere, et una est utriusque tunica interior, quæ habet villos longitudinales, et utriusque tunica exterior eadem existens, habet villos latitudinales, et illa est plus carnosa : et adhuc hæc eadem est plus carnosa in stomacho quam sit in

meri, et præcipue in fundo stomachi, ubi est calor necessarius.

Primum autem intestinum sub stomacho existens non est pars stomachi, licet sit alligatum ei et continuatum : cujus signum est, quia non gradatim procedit ejus constrictio ab amplo in strictum secundum quod prolongatur a stomacho.

Adhuc autem, quia tunicæ ejus non sunt sicut tunicæ stomachi et meri. Substantia enim meri simiilor est lacerto, et substantia stomachi est simiilor nervis. Intestinum autem ventri assimilatur. In loco autem in quo continuatur meri ad stomachum rotundatur stomachus : ibi enim obviat diaphragmati, et rotunditas facit hoc ut in puncto vel quasi in puncto tangat et minus comprimat. Inferius autem ampliatur quoniam cibi quantitas residet inferius. Sic igitur patet, quod creatio meri secundum exteriorem tunicam meri, est ex carne, et qualiter est applicata cum spondilibus colli. Illud vero quod est spondilibus colli posterius, dicitur pars quæ interjacet inter medium spatularum.

Hæc igitur sunt membra hominis a capite usque ad clibanum.

Qui autem regimen vitæ ad membrorum referunt dispositionem, dicunt quod cervix longa et tenuis significat eum qui maligna meditatur. Vasta autem cum quadam prolixitate cervix, dicit animosum. Rotunda autem probat virtutem animi et corporis humilitatem. Cervix autem soluta quasi decidens et invalida, nocentes designat homines et insidiosos. Cervix autem quæ nervis patentibus componitur, ineptum demonstrat et indocilem : et si concurrant alia signa etiam insanum monstrabit nimia nervorum et venarum claritas. Venæ igitur clare enormes intextæ cervici, idem quod nervi indicant. Qui autem vastam nimium sive longam habent cervicem, iracundos et indociles dicit Plato : sues enim hujusmodi dixit esse. Brevis autem cervix, re

<--- Page Split --->

et exemplis plurimis docet, quod indicium sit ejus qui cum temeritate est audax. Cum autem inter conjunctionem spatularum et cervicis originem ventriculus quidam eminet, nec caetera leviter sibimet conveniunt, sed intervalla sunt ibi, ac si sit nodorum superficies aspera, tales superbi et insolentes esse solent. Dura autem cervix, ostendit indocilem. Inclinata autem cervix, dicit esse docilem : inclinium enim Philosophi Græci mollem quidem non omnino inflexibilem et evisceratum sive enumeratum esse dixerunt. Multum autem eliminada est hujus dispositio hominis ; est enim frequenter bona aspera cervix. Est autem cervix, quae nimis erecta non solum indocilem, sed etiam insolentem et contumacem dicit, qui monita non audiat. Rigida item et tamquam defixa cervix, etiam significat indoctum et insolentem. Hoe igitur signum stultis etiam aliquando convenit.

Si autem vis scire quod magis sit, adverte an mobilis, an defixa rigida cervix : et si est mobilis, significat stultitiam : si autem defixa, significat indocibilitatem et contumaciam. Videbis autem quosdam qui ex studio intendunt et roborant cervicem, et post modum per fluxum cervicis huc et illuc detegunt stultitiam, quæ fluxus cervicis est propria. Cum autem cervicis vides fluxum et labiorum quamdam contractionem risui cuidam appropinquantem, et inordinatam oculorum conversionem, et animalis inconstantiam in sedendo, et vocem audis tremulam, constanter pronuntia talem esse effeminatum. Quando autem stabilitas cervicis proportionata est, optimos mores ostendit.

Amplius autem cervix superius retorta, immitem et insolentem et inanem declarat hominem. Cum autem infixa est cervix ad pectoris partes, solet ostendere animum cogitationibus occupatum. Aliquando autem pertinet hoc signum ad parcimoniam : aliquando etiam attinet malignitati, secundum quod docent alia

concurrentia signa. Certum autem est, quod nihil continet simplex, et nihil securum, et nihil remissum. Cervix ad sinistrum declinata, stultum aliquatenus ac cinædum significat. Aristoteles etiam in physiognomia quam Alexandro scribit, dicit esse cinædum sive caninum, qui habet curvum collum ad dexteram. Et ibidem dicit, quod habens collum gracile et longum, est sonorus et stolidus. Qui autem habet collum breve valde, est callidus et defraudator, et astutus, et dolosus. Qui autem habet collum grossum, est stolidus et comestor magnus. Plato autem dicit, quod solida cervix simul et longa sive vasta, quæ difficile flectitur, rapaces ostendit : ad lupos enim, ut ait, refertur. Guttur autem gracile gibbosum longum futuram pthisim vel ethicum dicit pronuntiare Avicenna : asperum autem indicat animi levitatem et oris loquacitatem : avium enim est hoc, ut dicit Plato. Si autem nodus gutturis eminet, partim quidem levitatem Palemon indicare dicit : non tamen indicat audacem neque maleficum, sed tristem et tristificum in seipso declarat, et suspiciosum ad alios.

<--- Page Split --->

ad alteram : et in medio quidem duorum ramorum cannae distinguit pelliculam. Et hujus divisionis est major utilitas, sicut dicit Joannes Damascenus, quod si contingat nocumentum uni, altera sit salva : quia anhelitus trahitur per alteram partem. Et hinc est, quod vidimus quosdam in bello perfossos ab uno latere pectoris, qui evaserunt. Quando autem ex utraque parte perfoditur animal spirans, tunc non vivit diutius quam potest vivere animal suffocatum : hoc enim aliquamdiu vivit, sicut ostendemus inferius, quando de pulmone loquemur. Superius etiam diximus ossa et nervos et venas pulsatiles et quietas pectoris, Ex his igitur satis patet pectoris compositio et forma.

De compositione et physiognomia pectoris et mamillarum.

Clibanus autem in anteriori parte corporis existens, dividitur in duas partes, hoc est, in pectus et ventrem : et inter ea est separans pellicula quae diaphragma vocatur, de qua infra dicetur, quod per latitudinem et spissitudinem dividit corpus separans spiritualia, hoc est, pulmonem et cor, a membris quae sunt nutritiva, quae sunt hepar, stomachus, splen, et renes, et caetera hujusmodi. Initium vero pectoris est a duabus surculis, et finis ejus est super diaphragma quod haeret ossi epiglottali ex parte ante, et duodecimae spondili in posteriori parte dorsi, et hinc et inde vadit ad latera.

Pectus autem etiam in se divisum est in duo secundum longitudinem per pelliculam unam quaë sub surcula incipit, et venit super pulmonem : et pulmonis quidem una pars subjacet uni, et altera pars subjacet alteri. Diximus enim in praecedentibus, quod trachea postquam transivit guttur et venit ad surculam, dividitur in duos ramos, quorum unus pertingit ad unam partem pulmonis, et alter

Exterius autem in pectore sunt dua mamilla, quarum creatio ex nervis et venis et arteriis, inter quas continuat caro laxa glandulosa alba, quaë modicum habet sensum. Est autem mamilla instrumentum lactis ad nutrimentum nati, sicut sanguinis hepar est formativum ad nutrimentum interiorum. Quod autem lac est album et sanguis rubeus, faciunt ipsa membra generantia dictos liquores. Hepar enim quia est rubeum molle et quasi coagulatus sanguis, ideo chymum qui a stomacho educitur, et calore cordis et proprio convertit in colorem similem sibi, hoc est, in rubeum. Caro autem mamillarum quia est laxa et alba, sanguinem ad se directum convertit in sui similem colorem, hoc est, in album : sicut etiam alia membra faciunt id quod ad se de nutrimento dirigitur : et haec est causa ex parte organi operantis. Causa autem agens est calor perfecte decoquens : hic enim convertit in album, sicut patet in omnibus perfecte decoctis, spermate, sanie, et brodiis assatorum et elixatorum.

Communicant autem mamilla cum multis membris in venis et arteriis, sicut in praehabitis de anatomia venarum et arteriarum dictum est. Sed illa vena quaë communis est matrici et mamillaë, ab aliquibus rivertis vocatur : et cum mulier

<--- Page Split --->

lactat, si coit cum viro, nocet plurimum infanti : quia subtile nutrimenti quod ad mamillas per rivertim derivari deberet, ad os matricis quod est vulva derivatur.

Universali ter igitur loquendo, clibanus in anteriori ejus parte ,duas habet partes, scilicet partes pectoris,in quibus sunt mamille: et mamillae quidem,quæ sunt instrumentum lactis in feminis hominum et aliorum animalium : sed in homine sunt in pectore tantum, et in paucis aliis animalibus. Ex mamillis enim fit irrigatio lacationis natorum. Forte erit etiam in mamillis masculorum lac aliquando erumpens : sed spissitudo ejus non permittit ipsum egredi per poros mamillarum : et quod exprimitur, non est nisi substantia aquea et serum, et duæ aliæ substantiæ remanent intus propter spissitudinem. Sed est paucum in masculis, quod retentum consumitur a calore naturali : et ideo mamillæ virorum non sunt ad lactandum natos in aliquo animali nobis noto : sed sunt, ut dicit Damascenus, ad decorem. Aut melius forte dicitur, quod per ipsas purgatur aliqua superfluitas pectoris, quæ expellitur ad carnem laxam ipsarum, ut evaporet ex ea. In musculis est tamen differentia : quia humidi multum habent mamillas prominentes, ita quod poma mamillarum videntur formari in eis : in siccis autem non : et humidis quidem fit aliquando aliqua tenuissimi lactis expressio.

Est autem de proprietate mamillarum in feminis, quod mote suaviter ad papulas, excitant libidinem propter continuationem quam habent cum matrice, et cum concipiunt feminae, et retinetur sanguis menstruus, redundat ad mamillas, et tunc incipiunt impleri et subigi et dependere propter pondus. Virginibus autem tument quidem, sed non adeo sunt subactae, sicut in eis quae aliquando impregnatae sunt. Est enim, ut diximus, creatio mamillarum ex carne laxa vacua quidem a substantia spisse carnis implete, sed plena humore qui in lac convertitur.

Horum autem membrorum physiognomia a Loxo tradita est Philosopho, et ab Aristotele ad Alexandrum scribente. Si enim pectoris et juguli, hoc est, gulae inferiorem partem comparamus, dicit Loxus, quod quando juguli conclusi sunt et compressi ad humeros et ad pectus, tarditatem indicant sensuum et animi stoliditatem, et manus talis hominis, nec arti, vel operi alicui quod manibus cum studio fit, esse idoneas. Juguli autem qui longe ab humeris separati sunt, et largum ac latum sinum non faciunt, imbecillitatem animi declarant. Medietas autem inter haec erit optima tam ad virtutem quam ad prudentiam. Pectus autem latum et bene dispositum, cujus late sunt singulae partes, optimum est : quia hoc est naturale homini. Tenue autem pectus, et invalidum et imbecillem significat animum. Pectus autem quod multis carnibus congestum est, indociles indicat et ignaros.

Amplius autem quibus mamillae dependent, et molli carne circumdatae sunt, effeminati onem et vinolenti am et intemperanti am pati designantur.

<--- Page Split --->

His igitur de causis umbilicus radix ventris vocatur : nutrit enim omni tempore quo embryo modo plantarum nutritur. Cum autem per ipsum nutrimentum etiam capit extra se digestum, sed in seipso digerendum, tunc umbilicus cadit ab officio radicis, et tunc praeciditur et ligatur et nodatur in superficie ventris, ne per ipsum pinguedo quae est in ventre egrediatur.

Membrum autem quod ab umbilico ad utrumque latus distenditur, inguina vocantur secundum quod duo latera respiciunt : in se tamen consideratum est inguen unum. Inferius etiam in ventre, ubi fit divisio crurium, est pars quae pecten dicitur metaphorice : quoniam pars continua, ex qua plurimae aliae porriguntur, pecten vocatur, sicut pecten manus, et pecten pedis, et pecten inguinis, et duae ancha sunt posterius post inguina, sicut patet ubi locuti sumus de ossium anatomia. Illud autem quod e directo posterius est inter anchas, vocatur dorsum nutritum ad differentiam dorsi pectoris : ante ossa enim illa jacent membra nutritiva, stomachus videlicet, et intestina. Et illud dorsum est locus anguli. Diximus enim in ossium anatomia spondilem ibi esse quae sine auriculis in qua est curvatio dorsi, cum homo ad inferius curvatur : curvitatis enim illius angulus est in loco spondilis illius, et ipsa est in loco nutritivorum. Et sub osse anguli est os quod Arabice cahab vocatur, Latine autem dicitur os renum, et est compositum ex tribus ossibus, sicut in ante habitis determinatum est. A latere autem versus ilia est os quod est caput sive nodus ossis coxa, quod vertebra m coxa vocatur in osse ancha sibi respondente, quod vocatur scia sive pyxis. Quidam autem vocant vertebra m coxa pomum coxa, et quidem vocant ipsum Arabice harcasach, quod sonat vertebra m Latine : et hic est locus in quo movetur coxa in ambulando. Fcemina autem habent os proprium quod jacet super os femoris, quod vocatur matrix, in quo recipitur sperma, et

De anatomia exterioris figurae ventris et inguinum et membrorum genitalium, et figura eorum et matricis et vesicae.

Post clibanum in anteriori parte hominis est venter, qui etiam est pars clibani. Ventrem autem hic dicimus exteriorem pellem mollem, quae continet in se omnia membra nutritiva, de quibus nos loquemur posterius. In hoc autem ventre est umbilicus, qui radix dicitur, eo quod primum inter nutritiva distincte formatus invenitur, sicut radix primum est distinctum in planta formatum : et per ipsum trahit embryo nutrimentum extra se formatum et digestum : sicut etiam planta trahit per radicem. Et ideo sicut nihil abjicitur de nutrimento attracto per radicem, nisi superflua aquositas pauca quae exsudat in gummis plantarum : ita nihil ejicitur omnino de sanguine attracto per umbilicum, nisi pauca et modica aquositas, quae rejicitur non per vesicam embryonis, sed per sudorem et os umbilici, et recipitur in vase secundino, et ejicitur in die nativitatis infantis, sicut determinabitur in sequentibus istius scientiae, cum de generatione et impraegnatione animalium tractabitur.

<--- Page Split --->

formatur embryo. Sed quia nos de virga quae tam in viris quam in mulieribus formatur sub ventre, loqui apte non possunus, nisi quaedam interiorum membrorum tangamus : ideo videtur hic differendum de anatomia matricis et vesicae in feminis, et de anatomia testiculorum tam virorum quam mulierum.

Dicamus igitur, quod matrix in mullis est similis virgae virili, et vasa spermatis mulieris in multis conveniunt cum vasis spermatis virorum. Sed virga virilis est sicut quid completum et perfectum quod ad exteriora procedit : matrix autem cum his quae sibi adjunguntur, est sicut incompletum et imperfectum quod retinetur in interioribus. Adhuc autem matrix est instrumentum in figura existens, sicut sit conversum instrumentum virorum : collum enim matricis ad os vulva deveniens, est sicut virga virorum. Pellis autem ipsa quae matrix vocatur, est sicut oxeum virorum, quae est pellis testiculorum virorum, continens : qui oxeus ampliatur et contrahitur sicut matrix. Similiter autem duo globi qui testiculi vocantur, sunt in muliere sicut in viro. Sed in viris globi illi sunt magis apparentes exterius suspensi et longi ad rotunditatem tendentes. In mulieribus autem sunt parvi non omnino rotundi, sed sicut sphaera in utroque polo compressa, sicut croculi : et sunt intrinseci, non suspensi : sed a duobus lateribus interioris matricis positi in principio colli matricis intus quo ad os quod vulva vocatur, continuantur : et sunt distincti ab invicem, ita quod uterque singulariter panniculo uno retineatur, ita quod non ambo in cista una colliguntur sicut colliguntur virorum testes in oxeo utriusque : tamen panniculus est nervosus.

Sicut autem viri habent vasa sive canales spermatis, qui positi sunt inter globum et inter viam virga per quam sperma projicitur. Similiter etiam mulieres habent hujusmodi canales, qui vasa vocantur spermatis, inter utrumque testiculorum suorum, et inter viam qua est

in collo matricis, per quam sperma ingreditur in collum matricis ex testiculo, ut attrahatur a collo ad interius os matricis ad formandum conceptum cum permixtione spermatis virilis. Sed differentia est in hoc, quod vasa spermatis in viro incipiunt a globo, et elevantur ad superiora versus inferiorem partem virgae : hoc enim necesse est, eo quod globi dependent longe suspensi exterius extra corpus : et terminantur haec vasa superius ad foramina illa ex quibus descendit id in quo suspenditur globus, et ab illo loco procedunt descendendo aliquantulum oblique involuta, ut retineatur in eis sperma, donec dirigatur et completatur usque ad canalem virgae per quem expellitur : et sic fit ab utroque latere virgae a duobus canalibus duorum globorum. In mulieribus autem canales illi declinant a suis globulis versus duo ilia, et deinde derivantur ad duo emulgitoria, quae sunt via procedentes ad duo inguina, et ibi emittitur sperma ad collum vulva, ita quod ista via sic ductae exprimunt quasi duo cornua arcus recurvati ad ilia. Ista autem via sic ad inguina venientes et ad os vulva exterius, tenduntur tempore libidinis sicut chordae quaedam, et distrahunt et aperiunt vulvam, aptantes collum matricis ad recipiendum, ita quod trahunt ipsum ad duo latera, et sic dilatata vulva et aperitur et deglutit sperma : ambo tamen ista sunt breviora quam ea qua respondent eis et similiter extenduntur, et pertingunt virgam in viris, et in proximo istarum viarum duarum est via colli vesicae de qua inferius loquemur. In ista autem differentia patet, quod sperma viri ex suis testiculis ascendit, et sperma mulieris ex suis descendit testiculis.

Adhuc autem in hoc diversificantur, quod vasa ista in mulieribus continuantur cum duobus globis, et penetrant cum duobus additamentis quae sunt ut duo cornua, de quibus diximus : et est quoddam exortum ex globorum singulo, per

<--- Page Split --->

quod expellitur sperma ad illa cornua, et hoc vocatur expulsorium spermatis. Causa autem continuationis vasorum spermatis in mulieribus cum testiculis earum est, quia membra quae sunt vasa spermatis in mulieribus, sunt fere similia etiam mollitie et lenitate testibus earum : et non fuit necessarium plus indurare ea, et indurare panniculos globorum, eo quod sunt intrinsecus custodia in caveis suis, et ideo non indigent longinqua distensione. Et ideo fecit natura unum continuum ligamentum quod sperma portat in via sua, et quod est via per quam projicitur in collum matricis.

In viris autem non est sic. Quia canalis qui oritur ex teste viri non est unus et continuus cum eo per quem exit per virgam. Discontinuatio autem ista facta est, quia durities ejus quae in virga est, noceret multum illi quae est in teste, et impediret exitum spermatis. Et similiter mollities ejus quae est in testiculo, impediret coitum si continuaretur illi quae est in virga. Et ideo illa quae oritur ex teste virili, elevatur et refundit semen in eam quae est in virga, et remanet mollis sicut debet esse secundum naturam. Haec est causa quod positum est medium inter duo canalia quod vocatur expulsorium spermatis, quod sperma expellit a canali testiculorum elevatum, et impellit anterius in canalem virgae per quem egreditur. Intra matricem autem interius est interior extremitas sive superficies rotunda nervosa, et in illa sunt additamenta plurima incidentia super eam, ita quod quidam opinati sunt ipsa esse distinctiones camerarum in ea, quod tamen non est verum, sicut patebit in sequentibus : et in medio matricis quaedam planities est similis semitae.

Adhuc autem creata est sic interius, quod plurimas habet venas pulsantes et quietas ramificantes in intrinseco sui, ut super orificia illarum vegetetur embryo, et distillet per ea sanguis menstruus. Hæ enim omnes veniunt a diversis membris, atque derivantur a duabus venis, qua-

rum una est pulsans quæ orthi vocatur, et altera est quieta quæ vocatur ventrem habens. Ligatur enim matrix fortibus ligamentis cum dorso, et versus vesicam, et super os femoris. Sed omnia ligamenta ejus sunt laxa, et cum ligamentis illis continuantur quidam nervi, et quædam venæ, sicut determinatum est in anatomia nervorum et venarum superius posita. Facta autem est ex substantia nervosa, non quidem ex nervis protensis a cerebro : sed nervosa dicitur substantia ejus, eo quod est natura nervorum similis, quæ est substantia alba privata sanguine viscosa et extensibilis. Hoc autem ideo factum est, ut extendi possit in imprægnatione, et contrahi iterum in partu et post partum : numquam enim completur quantitas concavitatis ejus nisi in imprægnatione, sicut etiam quantitas mamillarum non perficitur nisi in imprægnatione per infusionem lactis.

Ante illud autem tempus est vacua, et non necessaria corpori : et ideo matrix puellarum virginum est minor, ut frequentius quam vesica , et in feminis hominum habet quidem concavitates duas quæ sunt quasi camere due ipsius. Sed in aliis animalibus frequenter invenitur tot habere divisiones, quod habent papulas in mamillis suis. Due autem camere in feminis hominum sunt sicut due matrices ad unum os a quo procedit collum ad vulvam conjuncte : et in illa conjunctione siti sunt testiculi feminarum. Locus autem matricis in muliere est post vesicam et extenditur ultra eam superius, sicut et vesica extenditur super eam inferius.

Anterius autem matricis sunt intestina, ut sit ei tam subtus quam supra stramentum molle et lene. Hæc tamen lenitas strati non principaliter fit propter matricem, sed potius propter embryonem qui in ea concipitur et formatur. Distenditur autem matrix secundum longitudinem a propinquo umbilici usque ad os vulvæ interius, et collum quod est ante os vulvæ interius, est etiam de substantia ip-

<--- Page Split --->

sius usque ad os vulvæ exterius. Longitulo autem hæc est supra sex digitos usque ad duodecim, et nervi qui sunt inter hos in diversis mulieribus inveniuntur. Consuevit tamen plus prolongari in multum coeuntibus, et magis contrahi per abstinentiam coeundi, in tantum quod aliquando commensurat se virgæ ejus qui consuevit coire cum muliere. Aliquando autem tangit intestina superiora.

Creata autem est matrix ex duabus tuniciis, quarum interior magis videtur esse nervosa, et similiter magis aspera quæ est in anteriori ipsius, et sunt in hujusmodi tunica plura, sicut diximus, orificia venarum quæ vocantur pori sive foranuina matricis, ad quos contiguantur panniculi in quibus formatur primum embryo : quia ex illis fluit sanguis menstruus ex quo nutritur embryo. Exterior autem duarum harum adhuc magis videtur nervosa esse utraque, cum constringitur et dilatatur ex natura suæ substantiae nervosæ : et tunica quidem extrinseca pure est unita et intrinseca, sicut divisa sit in duas tunicas quasi distinctas, ita quod si excoriaretur tunica exterior, excoriaretur quasi a duabus matricibus quibus esset collum unum. Et ideo divisio quam superius diximus esse in duas cameras, non est nisi in interiori tunica. Adhuc autem species villorum longitudinalium et latitudinalium inveniuntur omnes in tunica interiori.

Adhuc autem matrix aliquando ingrassatur et inspissatur quasi impinguata sit, et hoc fit in hora menstrui, et postea cum purgata est, extenuatur et exsiceatur, extenuatur et dilatatur per extensionem embryonis quando extenditur in ea : tunc enim tantum dilatatur, et prolongatur secundum quantitatem corporis embryonis. In coitu etiam exit matrix ad os vulvæ et appropinquat ei quasi desiderot attrahere sperma, et post redit post coitum. Et ideo dixit Pythagoras matricem esse animal distinctum per seipsum. Nervosa autem dicitur sicut diximus superius propter similitudinem substantiae

suæ cum nervorum substantia, quia ex cerebro non adveniunt ei nisi pauci qui dant ei sensum et motum.

Collum autem matricis est lacertosæ carnis, quasi sit contextum ex chordis musculorum, et durum quasi sit cartilaginosum, et rugosum est sicut ruga super rugam in eo : et hoc maxime fit quando pinguedo de qua diximus facit eam duriorem, et quamdam cum cartilagine similitudinem.

Amplius est in ea os intrinsecum in fine colli matricis quod est oppositum vulvæ quæ est os extrinsecum ipsius, et in illud deglutit sperma et evomit menstruum, et per illud emittit impetu fectum. Sed meatui urinæ in collo vulvæ est locus alius, sicut sit superior in ore vulvæ. Inveniuntur autem aliquæ mulieres quarum matricis collum recurvatur ad sinistrum, et aliquæ quarum collum recurvatur ad dextrum.

Adhuc autem ante corruptionem in collo et in ore matricis virginum sunt panniculi contexti ex venis et ligamentis subtilibus valde, quæ sunt signa virginitatis per aspectum probata, et hæc destruuntur per concubitum, aut etiam per immissionem digitorum, et parum sanguinis quod est in illis tunc effluit. Sunt quædam tamen quæ medicinis ad hoc competentibus rugosam post multum concubitum faciunt matricem in collo vulvæ, et ipsa rugositas effigiat panniculos, et virgines inexpertis apparebunt. Hæc igitur dicta sunt de matrice.

Virilia vero quæ sunt conversio matricis et colli ejus, sicut diximus, hoc modo componuntur. Duo enim testiculi, sicut in antecedentibus est declaratum, sunt unum de membris principalibus in quo sperma generatur ex humiditate nutrimentali quæ defertur ad eos in venis. Hæc enim humiditas est magis subtilis sanguis de toto corpore ad globos testium attracta. Hæc autem commovetur in eis per spiritum qui in eis est, et digeritur et completur. In meatibus enim testiculorum plurimæ sunt venarum pul-

<--- Page Split --->

santium et quietarum partes, quae omnes derivantur a duabus venis, orthi videlicet et ventrem habente. Tot enim de illis ad testiculos, et eorum interiora conveniunt, quod si unum suspensorium unius globi incidatur, apparebunt plurimarum venarum incisiones : quia ipsa suspensoria etiam ad tactum ostendunt se esse composita ex plurimis filis venarum.

Cum autem completum est sperma in globis, effunditur ex eis in vasa seminaria quae ducunt in canales virgae, sicut diximus superius, et in coitu projicitur in mulieris vulvam ut attrahatur a matrice, et obviat ei orificium interius matricis cum hiatu et forti attractione, dummodo ambo simul projiciantur sperma viri videlicet et mulieris.

Testiculi autem creati sunt ex carne alba glandulosa dura replente inter complexiones nervorum et venarum et arteriarum : et haec caro magis inter omnes similis est carni mamilla : et sicut de carne mamilla eximus, ita et ista assimilat sanguinem delatum ad se colori suo, et facit eum album. Adjuvant autem ad hunc colorem etiam aer et spiritus quae sunt in globo ex venis pulsantibus.

Amplius non oportet latere, quoniam suspensoria testiculorum quae sunt venae et arteriae et nervi globorum, oriuntur a foraminibus ossis femoris, et descendunt per pellem quae vocatur syphae, et ipsa pellis syphae ibidem extendit se extra suspensoria ipsa, tegens ea : et cum est extra corpus, iterum dilatatur et concludit in se globos, et fit intrinseca tunica oxei. Extrinseca autem tunica ejusdem bursae fit de cute exteriori hominis. Et ita patet, quod panniculi exteriores cooperientes venas et arterias et nervos suspensorios globorum, sunt de substantia syphac, et intrinseci panniculi eorumdem oriuntur de panniculis nuchae quae est in osse femoris, et meatus per quem penetrant, est per syphac non quidem perforatum : sed quod in illa parte cum eis ad exterius strictum porrigitur, et

tunc dilatatur ad interiorem tunicam oxei contexendam.

Jam etiam dictum est in anatomia venarum, quod ad globum sinistrum venit vena portans sanguinem in nutrimentum. Ad dextrum autem venit alia ab alia quae fundit in ipsum sanguinem magis digestum et magis ab aqusitate mundatum : neque est improbabile quin etiam per spongiositatem membrorum aliquid in testiculos descendat quod in sperma formatur. Et licet in utroque globo sperma formetur, tamen ut frequentius dexter ad hoc fortior est quam sinister, nisi sit destitutus ex aliquo accidente. Vasa autem spermatis sive canalia incipiunt per se singulariter ab utroque globo separatim, sicut etiam globi separati sunt ab invicem : licet unus ambos contineat oxeos : et non sunt duo propter hoc quod unus non possit complere sperma sine reliquo. Quia vidimus plures coeuntes et generantes per unum solum exciso reliquo. Sed sunt duo, quod si contingat uni nocumentum, quod per alterius operationem fiat naturae intentio. Istarum autem viarum spermatis utraque sensibiliter dilatatur prope globum, et postea incipit constringi, quamvis in mulieribus dividantur versus ilia, sicut diximus superius. Haec autem vasa in viris ascendunt in primis, et deinde declinant versus collum vesicae inferens sub meatu urinae.

Virga vero membrum est instrumentale ad coitum paratum ex membris qua singulariter sunt ligamentalia et nervosa et arteriata. Principium enim originis ejus est corpus in quod descendit caro medii pectinis, ligamentale et lacer tale sive chordale plurimae concavitatis, in qua sit ventus et via humiditatum diversarum qua ejiciuntur per ipsam, quamvis sit multis coopertum : et quando repletur ventositate grossa forti, erigitur et induratur.

Veniunt autem in ipsum plurimae arteriae dilatatae, et adveniunt ei nervi plures ex ossibus cauda et renum exeuntes :

<--- Page Split --->

et illi sunt distensi per substantiam ipsius. Tamen potius videtur componi ex ligamentis, quorum non est habere sensum, sicut diximus in anatomia nervorum. Galenus tamen dixit, quod nervi sive ligamenta extendentia alia sunt nervis sive ligamentis mollificantibus ipsum: sed hoc non est necessarium. Lacertos autem proprios cognoscimus ex musculis ejus, de quibus diximus in anatomia musculorum.

Amplius in virga tres meatus esse probantur: quorum unus est urinae per collum vesicae, quod est pars virgae. Et secundus est spermatis per expulsoria spermatis. Et tertius est meatus humoris qui medius est inter sperma et aquam sudoris, qui sentitur aliquando distillare ab aliquo ex tactu mulieris, aut a muliere ex contactu viri, et ille non facit pollutionem sicut nec urina, sed est quaedam inclinatio ad pollutionem, sicut tactus mulieris se habet ad coitum cum ipsa. Nec praetermittendum, quod virgae erectio et ventositas extendens eam, non advenit ei nisi ex cerebro et nucha : et sanguis subtilis et desiderium sive libido et concupiscentia non advenit ei, sicut dixit Plato, nisi ex hepate. Renes tamen aliquando creant ei naturale desiderium, ut dicit Plato : sed libidinem dicit creari ex hepate. Omnia autem haec nos in scientia de operibus communibus animae et corporis ostendimus provenire a corde, et de hoc loquemur in decimo septimo hujus scientiae libro. Haec igitur de virga dicta sufficiant.

Quia autem collum vesicae pars est virga tam in viro quam in muliere, ideo nos etiam oportet loqui de vesicae anatomia. Dicimus igitur in communi, quod vesica est receptaculum superfluitatis humida quae vocatur urina, ad hoc facta ne animal guttatim urinam cogatur emittere, sicut faciunt qui distillationem patiuntur urina. Urina enim colligitur in vesica ut simul emittatur, cum voluntas cmingendi affuerit. Creatur autem ex

substantia alba viscosa et sensibili, quae est sicut nervi substantia, et ideo nervosa vocatur : et ejus locus est sicut inter femur et anum, habens collum carnosum ad virgam viri et virgam mulieris, ita quod canalis urina est super canalem spermatis. Adhuc autem duas habet tunicas, quarum interior quasi dupla est ad exteriorem, ut melius obviet et resistat acuminì urinae. Cum autem dicimus quod est nervosa, intelligimus quod sit ad similitudinem ligamenti quod sensum non habet, sicut et matrix, et vasa spermatica. Diximus autem, quo dua venae a renibus veniunt ad vesicam, qua emulgentes vocantur. Ha autem pertingentes ad vesicam, primum perforant tunicam ejus superiorem, et tunc divertunt versus collum vesicae, et in collo ipso perforant interiorem, et effundunt urinam in concavitatem vesicae. Iste autem anfractus ideo fit, ut quando homo inclinatur, non effundatur urina neque arctet hominem. Sunt etiam musculi et chorda in vesica, quae constringunt eam usque ad voluntatem mingendi, sicut diximus in anatomia musculorum. Sic igitur urina in vesica virorum tres habet anfractus, quorum primus est venarum emulgentium per tunicam primam penetrantium. Secundus est diversio, quia divertunt inter tunicam et tunicam usque post penetrationem tunicae secunda. Et tertius est ad collum vesicae ex ipsa vesica. In mulieribus autem habet duos, quia tertius est in eis cum secundo propter virga earum brevitatem qua est eis collum vesica. Haec igitur dicta sunt de vesica.

Universaliter enim scimus subnexa esse ventri genitalia cum suis appendicii tam in viris quam in mulieribus. In termino enim pectinis est virga in viris, et os exterius vulva in feminis : et creatio quidem virga est ex carne replente inter contectionem ligamentorum et arteriarum et venarum, et ex cartilagine non quidem vera cartilagine, sed potius ex ligamentis qua ad duritiam vicinantur car-

<--- Page Split --->

tilaginis : et ideo extenditur et retrahitur. Illud autem quod tempore libidinis a ventositate grossa a corde directa intumescit, est cartilago dictum pro similitudine ligamenti sive lacerti ad cartilaginem. Extremitas illius quae est caro mollis valde sensibilis, vocatur præputium secundum veritatem. In usu tamen vulgi vocatur præputium extremitas pelliculae interioris operientis virgam. Corium autem extrinsecum cooperiens virgam, vocatur Latine culpha, et hoc est ex humiditate spermatica : et ideo cum fuerit præcisum aliquid de ipso, non adunatur per restaurationem, sicut nec illud pellis inferioris lacrymalis oculi, quod est in extremo superiori genarum. Hoc enim similiter et propter eamdem causam non recrescit abscissum. Et sub virga sunt testiculi : et creatio illorum non est sicut communis creatio carnis, sed sunt ex carne alba glandulosa, sicut diximus : neque omnino contraria et remota est creatio substantiae eorum a creatione substantiae carnis. Et in sequentibus ingeniabimus subtiliter rememorationem eorum secundum congruentiam diversorum animalium : et in virga est exitus et canalis superfluitatis humida et etiam spermatis per diversos canales qui uniuntur ad foramen præputii, sicut patet per antedicta.

totum multa carne solida vestitum sit, quae quidem nimia sit in comparatione quantitatis staturae, malevolum quidem significat, non autem voracem et luxuriosum. Ventrem autem molliorem atque impressionem virtutem animi et magnificentiam dixit Locus significare. Aristoteles autem dicit, quod qui magnum ventrem habet, est indiscretus, stolidus, et coitum amans. Mediocritas autem ventris cum competenti strictura pectoris, significat altitudinem intellectus et boni consilii.

CAPUT XXV.

De communicatione membrorum et de anatomia sypbac.

Physiognomia autem horum ab Aristotele ad Alexandrum, et Philemone philosopho sumenda est. Dicit enim Philemon metiendum esse spatium, quod est ab umbilico inferius usque ad immu pectinis, et spatium quod est ab umbilico usque ad colli initium in furculis : hoc enim in bene extenso homine secundum naturam aequale est : et siquidem aequale est, laudabilem significat et animi virtutem et dispositionem corporis. Si autem pecten longius sit, vincit animi virtus corporis habitudinem : et erit quidem prudens, sed non retractus a corporalibus illecebris. Si autem spatium ventris vincit spatium superius, erit fornicator et voluptuosus. Si autem illud spatium

In dispositis in anterioribus partibus locus apostematis quod dicitur squinantia, qui est in collo super mediam colli spondilem super latere epiglottidis,dicitur communicans sive medius inter pectus et supremam partem colli, ubi cum capite conjungitur in spondili prima. Sub ascella autem locus est, qui communicat inter pectus, et latus, et adjutorium : omnia enim haec tria æquali propinquitate respiciunt ascellam : pectus quidem ante, et latus sub eo, et adjutorium super

<--- Page Split --->

ipsum existens. Inguen autem per hunc modum est communicans coxa qua est a latere, et cahab, hoc est renibus posterius, et inferius habet locum qui mirach Arabice dicitur, qui vocatur Latine fícteris, cujus anatomiam post modicum ponemus. Intus autem infra ingenu et super mirach, est pellis retinens intestina, qua vocatur syphac a medicis. Hæc igitur membra qua diximus, sunt pectus, et ea qua sequuntur ipsum, et conjunguntur ei anterius in homine. Ad intellectum autem eorum qua nunc diximus, oportet nos determinare anatomiam subtilem syphac et fícteris, et eorum qua circumdant loca fícteris.

Dicamus igitur, quod post cutem exteriorem de qua nunc nihil diximus, ante intestina sunt ad minus tres aut duo panniculí, et id quod vocatur girbum intestinorum, et stomachi: et horum oportet nos scire substantiam, et originem, et utilitatem. Primus autem illorum panniculorum est ille qui est immediate post cutem exteriorem, et ideo etiam vocatur vulgariter cutis interior : a Physicis autem vocatur syphac : et ipse est qui comprehendit intestina omnia anterius, et cum hoc comprehendit lacertos ventris. Est autem spissus et nervosus iste panniculus, sed villos non habet neque tunicas, sed est simplex.

Secundus autem est interior illo, et vocatur iste Græce peritheron, hoc est, circum rotundus : quia theres vel theron est rotundum. Ratio autem nominis istius est : quia quando singularis est extractus ab aliis, est sicut sphæra supra quam sunt quaedam additamenta mollia, et foramina quaedam sunt in ipso, et hic extenditur superius ad diaphragma, ac si sit contextus ex funibus diaphragmatis reflexis et dependentibus inferius ex loco in quo continuatur cum epiglottali et dorso et lateribus in circuitu ex parte anteriori et laterali et posteriori ventris : et hic est subtilis extensus sub cute exteriori ventris, et suo panniculo, et adhærent ei duo ex lacertis ventris, dexter vi-

delicet et sinister, forti adhærentia valde : post quorum adhærentiam continuatur diaphragmati, sicut diximus, ascendendo, et partibus diaphragmatis carnosis, continuatione qua est unitio cum extremitatibus ejus, sicut sit productus ex ipso, sicut diximus : sed aliquando in via qua ascendit adhæret stomacho, et ibi magnam habet confortationem et soliditatem substantiæ suæ, et dilatatur ibi super stomachum valde : sed cum extenditur ultra hepar et adhæret ei, efficitur in loco directe super hepar existente subtilis valde. Sed cum elevatur ab inferiore ad stomachum, et in reflexione qua descendit a stomacho ad intestina, acquirit firmitatem magnam ex hoc, quod apponuntur ei ibi venæ et arteriæ magnæ suspensæ cum eo, et tunc descendit subtus intestina, et includit tertiam pellem qua vocatur girbum. Multum enim de subtilibus venis dilatatis et lacertis currit super unam tunicam istius panniculi qui peritheron vocatur, ita quod aliqui existimant, quod girbum sit pars ejus propter similitudinem et continuationem quam habet cum girbo. Similitudinem autem hanc et continuationem habet præcipue in nervositate. Cum autem peritheron singulariter consideratur separatus a girbo, est valde subtilis texturæ, et tunc vere est et vocatur peritheron, et subtilior pars ejus, et posterior est justa epiglottalem sub pectore, ubi continuatur cum diaphragmate, et in loco ubi oritur ex diaphragmate in intrinseco costarum. In dorso autem cum extremo diaphragmatis, est sicut una res continuata sibi. Lacerti autem omnes sunt posterius super carnem glandulosam, quæ est quasi sit eis substrata, et est substrata venis magnis quæ mesaraicae dicuntur, per quas ab intestinis succositas ad hepar vehitur, quæ continue ducuntur ab hepate ad stomachum et intestina. Sunt autem qui opinantur istos panniculos non habere villos trium virtutum attrahentium, qui sunt in intestinis et stomacho, sicut ostendemus posterius. Ista au-

<--- Page Split --->

tem duo velamina sunt duo tutamina viscerum in concavitate ventris inferius : et cum perveniunt ad pectinem, fiunt in eis duo foramina stricta per qua· transeunt duo suspensoria duorum testiculorum, dextrum et sinistrum, sicut diximus in anatomia testiculorum in praehabitis, ita quod sit ex eis ibi cistis duorum testiculorum, qua· vocatur ozeus.

Sub his duobus velaminibus, syphac videlicet et peritheron, est girbum sicut jam ante diximus. Girbum autem est compositum ex duobus panniculis, quorum unus cooperit alium, inter quos sunt arteriae plurimae et venae, sed venae sunt pauciores arteriis. Et figura istius girbi quidem est sicut sit cistis quaedam, et alligatur stomacho et mesaraicis circa colon. Sed ortus ejus est sicut procedat ex quadam superfluitate reflexa, et peritheron descendente apud stomachum, et duodenum, et ex inferiori parte est sicut sit superfluitas peritheron, qua· reflectitur de subtus ascendendo ex pectine. Primum ergo quod cooperit ventrem, est cutis : deinde sub ipsa est panniculus primus, qui est syphac : deinde sunt lacerti, et postea est peritheron, et infra illud girbum, et postea intestina.

Aliqui tamen sunt qui de his aliter determinant : quod tamen ad idem redit. Dicunt enim, quod ex finibus diaphragmatis oritur syphac, et ex syphac quidem cum duabus venis, pulsatili scilicet et non pulsatili, ex ramis earum extensis super stomachum textur substantia girbi, quae ex duabus aut pluribus tunicis contexta est, secundum loca diversa sibi invicem superpositis : et sunt pingues cooperientes stomachum et intestina et splenem et mesaraicas : et ha· tunicae sunt reflexae ad latus interius. Hoc autem girbum licet sit separatum substantialiter a stomacho et his quae cooperit, tamen est suspensum super ea Alligatio autem istius suspensionis praecipue sunt glandulae quaedam, quae sunt inter venas mesaraicas et intestinum quod vocatur duodenum : sed suspensoria sua

parva sunt et debilia. Aliquando etiam videtur continuari cum hepate et collo dorsi : sed continuatio etiam levis est et debilis. Suspensiones autem nihil aliud voco, nisi fixiones et adhaerentias girbi. Girbum autem istud est sicut saccus quidam, qui si esset separatus, et aliquid poneretur in ipso, retineret ipsum. Dicunt autem isti, quod in veritate myrach est panniculus qui est post cutem, et est carnosus, et hunc nos superius diximus esse syphac. Lacertus autem positus in suprema tunica ventris, est de substantia myrach. Tunica autem quae est infima tunicarum lacerti ventris cum panniculo subtili continente ventrem, secundum veritatem est syphac : et hunc superius nos diximus esse myrach vel peritheron. Girbus autem est sicut interior pannus syphac istius, et sicut exterior panniculus secundi. Et hoc concordat cum supra dictis.

Utilitates autem istorum corporum sunt in communi, ut calefaciant et contineant stomachum, et quod tutentur viscera. Girbum autem specialiter juvat ex sua pinguedine : quoniam ideo positum est super stomachum, et hepar, et super omnia intestina hominum, eo quod multo magis egent adjutorio digestionis quam viscera aliorum animalium, eo quod debiliores sunt virtutes digestive in homine quam in animalibus aliis : et ideo etiam fecit ipsum natura spissum, ut diu retineat calorem : fecit ipsum subtile, ut levior sit ejus adeps ad porandum : et fecit ex adipe pingui, ut facile apprehendat calorem et diu teneat eum : adeps enim bene recipit calorem, et diu tenet eum propter viscositatem : et hac eadem de causa a posterioribus dorsi extenditur super ipsum vena pulsatilis magna calida ut ferat et augeat calorem, cui etiam associatur alia quieta magna calida propter multitudinem sanguinis qui est in ea.

Summa igitur determinationis nostrae haec est, quod syphac est panniculus primus et spissus et nervosus, et compre-

<--- Page Split --->

hendit viscera nutritiva omnia, et tegit ea, et declinat ab eis ad interiora, et alligatur in dorso et in lateribus et ante in superioribus cum diaphragmate. Inferius autem adheret vesicae et duobus iliis, et ibi habet duo foramina, quae sunt duae viae per quas transeunt suspensoria testiculorum : et cum illa foramina dilatantur, descendunt per ea intestina in oxeum. Syphac enim ligat omnia viscera simul, et cum dorso, ita quod firmiter congregantur, et unitur syphac dorso et in circuitu diaphragmatis, sicut oriatur ex ipso et producatur ex finibus ejus superfluis dependentibus, et non habet villos sensibiles, sed est corpus simplex : et utilitas ejus est quae dicta est, et insuper quia juvat intestina ad expressionem facis et ventositatis, et juvat vesicam ad urinae expressionem : et ideo est spissum syphac et calefacit sua spissitudine intestina. Secundus autem est qui vocatur myrach aut peritheron : et utilitas illius est replere quod est inter lacertos ventris et intestina simul, ut nihil sit vacuum in quod cadant superfluitates, et comprimere interiora viscera evacuativa, ut repellant a se fortiter humores quibus crearetur hydropisis et alii morbi si remanerent in aliquo loco ventris. Tertium autem est girbum cujus utilitas jam dicta est.

Ex his igitur scitur substantia et locus et utilitas panniculorum ventris, qui in communi nomine ab Aristotele telae vocantur, ab aliis autem communiter vocantur syphac, et quidam vocant eos myrach, et non curamus de nomine quando res bene determinata tenetur.

De anatomia autem fìcteris hic non determinamus, nisi quod circumstat ipsum exterius. Fìcteris enim proprie interius est intestinum, ex quo motu musculorum et quatuor lacertorum, sicut in anatomia musculorum determinavimus, ejicitur stercus : et hoc aliis longaon vo-

catur. Sed quod circumstat ipsum extra, est anus qui est callis stercoris vehementis sensus positus in clibani parte infima. Callis autem est ideo ut educatur per ipsum superfluitas sicca putrida. Vehementis autem est sensus, ut sentiat quando claudi et quando aperiri debet. Et ideo quandocumque paralyticatur, emittit stercus ignorante homine, et hoc est fedcum. In inferiori autem parte est, ideo quia superioraa sunt nutritiva aut spiritualia, et illa corrumperentur per fcotorem sterco- ris si esset in eis. Oportuit igitur quod inferiora sibi deputarentur clibani. Quinque autem vena circumstant ipsum, quae omnes atμoòjòoèc ¹ Gracee vocantur, hoc est, fluentes sanguine, eo quod propter conatum aliquando aperiuntur, et sanguis effluit. Sunt etiam ibi multi nervi currentes ex osse cauda, ex quibus est subtilitas sensus, et ipsius in inferiori haec porta stercoris est posita, ut facilius ad ipsum descendat stercus, cujus proprius motus est descendere.

Hæc igitur de exteriori parte fìcteris hic paucis dicta sunt : quoniam in sequentibus dispositionem interiorum ipsius cum aliis interioribus visceribus determinabimus. Sed quia nos de locis superius quæ pluribus communicant, fecimus mentionem, sicut locus est squinantiæ, et ascella, et inguen : ideo sciendum quod locus communicans membris pluribus dicitur duobus modis. Unus quidem est ille quem diximus, quod plura membra referuntur ad ipsum. Alius autem est qui dicitur locus communicans pluribus, quando est quidem membrum per se, sed habet collimitationem cum alio per nervum ligantem, sicut dicitur labium inferius habere collimitationem cum stomacho : et ideo motus labii inferioris indicat futurum vomitum, eo quod

<--- Page Split --->

moventur latitudinales villi stomachi ad cibum ejiciendum.

Secundus modus est, quod dicitur membrum communicare cum alio, quando expellit ad ipsum superfluitates, eo quod dirigitur ad ipsum et continuatur, sicut dicuntur ascellae communicare cordi, et pars quae post aurem est, dicitur communiter cerebro.

Tertius modus, quando se invicem juvant et impediunt membra diversis operationibus suis, sicut dicitur frons communicare cum cerebro, quia bene operans, juvat ipsum, et in aliis stomachus destruit cerebrum : et ita est etiam e converso, quod cerebrum malum per fluxum rheumatis impedit et destruit stomachum.

CAPUT XXVI.

De anatomia posteriorum membrorum, et symmetria et physiognomia.

Nunc autem consequentia rationis exposcit, quod etiam posteriora membra exteriora et lateralia determinemus.

Dicamus igitur, quod totum illud quod est posterius, communi nomine dicitur dorsum, et secundum istam communitatem comprehendit spatulas et spondiles :

et horum quidem compositio scitur ex anatomia ossium et nervorum et musculorum et venarum quae sunt in ipsis. Latera autem sunt communia dorso et pectori : quoniam communicant inter dorsum et pectus, et sunt costae eorum, ut dicit Aristoteles, octo ex utroque latere, octo videlicet hinc, et octo inde : et veritas est, quod non sunt nisi septem, sicut nos superius diximus : sed Aristoteles connumerat costis ossa duarum furcularum, quae sunt super ea et non vocat costas, nisi costas veras : et in corpore hominis plusquam in alicujus alterius animalis corpore sunt distinctiones situum, ita quod in eo est pars simpliciter superior, et pars alia simpliciter inferior, et pars simpliciter dextra, et pars simpliciter sinistra, et pars quae simpliciter est ante, et pars quae similiter est posterior, sicut nos in libris de Cælo et Mundo determinavimus. Sed ea quae sunt dextra et sinistra, sunt similia in figura, licet dissimilia sint in virtute : et causa hujus est, quod haec omnia pertinent ad unum motum si sunt membra motiva, quia tunc dextra est unde est motus, et sinistra per quam fit regyratio vel retractio motus ejusdem. Si autem non sunt motiva membra, tunc pertinent ad eamdem operationem, sicut duo oculi, et duae aures, et duae manus, et sic est in aliis. Dextrum tamen et sinistrum simpliciter pertinent ad motum localem.

Membra autem posteriora quae sunt in dorso, neque in figura neque virtute similia sunt membris anterioribus, eo quod non pertinent ad eadem officia. Sed potius posteriora sunt quasi fundamenta sustentantia, et anteriora sunt principia alterationis sensibilis. Similiter autem nec superiora sunt similia inferioribus in figura aut virtute propter causam quam diximus, quia videlicet non formantur ad eadem officia et operationes, quia superiores sunt ad animae operationes quae dicuntur animales, inferiora autem clibani sunt quidem naturalium virtutum. Inferiora autem totius corporis sunt ad

<--- Page Split --->

m otum processivum formata organa, quamvis quaedam videantur habere proportionalitatem similitudinis ad invicem in bonitate quae est fortitudo carnis, sicut adjutorium proportionatur coxae in hoc quod utrumque componitur ex musculis et chordis magnis et ossibus fortibus ad motum extensionis et retractionis et circumdationis pertinentibus : et hoc modo videtur in similitudine compositionis et motus proportionari pes manui, sed pes digitos habet ad fortiter figendum, et manus habet digitos ad fortiter apprehendendum et tenendum : et haec similitudo proportionis facit, quod quidam a nativitate carentes manibus et brachii, opera manuum multa faciunt cum pedibus et cruribus, eo quod manus et brachia sicut crura et pedes laxarum sunt conjunctionum, et habentia musculos et nervos in tres motus, ejectionis videlicet et contractionis et circumdationis.

Sed non lateat nos, quod manus et pedes et coxae et brachia sunt pro certo membra dextri et sinistri, quae sunt principium latitudinis, et non nisi quoad respectum aliquem sunt inferius et superius, quae longitudinis sunt principia. Hujus autem signum est, quod virtutes dextri et sinistri quoad motum localem non experimur nisi in cruribus et pedibus et brachiis et manibus : et ideo etiam contingit, quod quando naturaliter adjutorium brachii diminuitur, sicut fit in sinistra parte, tunc etiam in eadem parte diminuitur etiam coxa, et eodem modo etiam pes diminuitur, et diminuitur manus : et causa quidem diminutionis est diminutio virtutis. Causa autem similitudinis figurae est conformitas officii et operationum.

Adhuc autem os quidem adjutorii est unum solum, quod a junctura humeri usque ad cubitum porrigitur. Ossa autem brachii inter cubitum et rascetam, sunt duo quae asseyd vel arundines superius vocari diximus. In eodem autem numero sunt os quidem coxae unum, cruris autem duo. Sed limen genu non habet aliquid re-

spondens in cubito, quia non fuit necessarium, quia os quod limen genu vocatur, ideo positum est super juncturam, ut si ruat ex gravitate corporis, quod sustentet in eam partem ad quam curvatur. Brachium autem non sustinet aliquid, sed operatur opera ad quae exigitur diligentia et studium : et haec melius fiunt soluta junctura, quam limitata et ligata. Post brachium autem est manus cum his quae appendent sibi, et est minor brachio quoad ossium quantitatem : et est in manus principio rasceta, et postea pecten manus qui dividitur in quinque digitos, quorum quilibet dividitur in eo quod a manu separatus est in tres articulos et tria ossa et conjuncturas quae sunt ossa sisamina juncturis propter repletionem interpositam, praeter pollicem qui in hoc separatus est a continuitate manus, non dividitur nisi in duos articulos, et duo ossa, et duas juncturas supplentes vacuitates laxe juncturae quae est in ipso.

In quinque autem digitis servatur symmetria mirabilis, quod in quolibet quatuor digitorum, primi duo articuli sive duo ossa quae sunt anterius in digito, aequalia sunt uni quod est posterius in eodem, in quo digitus conjungitur pectini manus : et omnia tria ossa quae sunt in digito, sive tres articuli ex quibus totus componatur digitus, aequalia sunt ossi respondenti sibi in pectine manus cum osse rascetae usque ad assayd cui colligatur : et tamen sigillatim considerata, primum est brevius secundo, et secundum tertio, et tertium quarto. In pollice autem duo quae faciunt pollicem, aequalia sunt tertio quod protenditur ad assayd. Sed unumquodque in seipso est aequale alteri.

Spatium autem longitudinis totius manus aequatur spatio quod est a cono nasi usque ad primam suturam per os frontis et per os sincipitis : et ex hoc relinquitur, quod digitus sit aequalis fronti et sincipiti. Ille, inquam, digitus qui longior et medius vocatur. Et etiam quod os

<--- Page Split --->

frontis et os sincipitis sint æqualia secundum naturam, licet hoc non videatur propter curvaturam ossis sincipitis majorem, quam sit in osse frontis : spatium enim quod est a cono nasi usque ad lineam quæ est sub naso in latum, est æquale fronti : et hoc item æquale est spatio quod est a linea quæ est sub naso usque ad finem menti.

Adhuc autem pede immobili circumposito in umbilico et circumducto ad spatium extensi brachii, et manus usque ad medii digiti longitudinem, tanget eadem peripheria extremitatem pollicum in pedibus, si recte corpus extendatur, et latitudo ab humero in humerum subtripla erit longitudine totius corporis a vertice summo capitis usque ad plantam pedis : et insuper habet palmum secundum quod palmus geometrice dicitur latitudo volæ sive pectinis manus : et si aliter est, error est et miraculum. Spatium autem a foramine colli usque ad umbilicum, æquatur spatio quod est ab umbilico usque ad finem fìcteris.

Amplius autem conjunctio quæ contractio et clausio digitorum vocatur, fit ad domesticum manus, et ad illam partem flectuntur digiti, ut fortiter apprehendant : et cum extenduntur et expanduntur, flectuntur ad silvestre : et ideo secundum naturam extensi digiti parvam arcuositatem debent habere ad silvestre : et si incurvantur digiti in tantum, quod in medio accipiunt curvitatem, hoc significat nervorum extensionem et mollitiem, propter quod in pueris et fæminis fieri aliquando videmus. Similiter autem per nervos et musculos contrahitur et extenditur locus, ubi est radix adjutorii in osse spatulæ et osse humeri. Et hæc omnia patent per ea quæ diximus in anatoma ossium et nervorum.

Pars autem interior manus propter plicaturas ossium rascetæ, et digitorum, et pectinis, participat quasdam lineationes manifestas propter quatuor modos juncturarum qui sunt in parte illa. Ibi enim est stricta et soluta : et ea quæ est

per longitudinem ossium, et ea quæ est per ossium extrema, sive secundum latitudinem ipsorum : et cum illæ duæ lineæ sint vel tres, totam palmam findentes, dicunt Physiognomi quod signatur vitæ longitudo. Et harum linearum una vadit per longitudinem volæ, et creatur a curvatura pollicis ad volæ interiora. Secunda autem vadit per latitudinem volæ creata a curvatura indicis ad domesticum manus. Tertia incipit ab inferiori ejusdem latitudinis, creata a curvatura auricularis versus manus domesticum. Cum enim ista symmetria e virute formativa optime perficiuntur in extremis longe a corde distantibus, signum est quod in propinquis existens potentia multum possit super corpus influendo vitam. Hæc autem naturalis potentia creat vitam et vitæ continuationem in tempus longum. Ubi autem fuerint duæ breves, significatur materia ex humore inordinato et interminato vincere supra virtutem formativam : et sic breviabit vitæ periodum : putrescit enim ante tempus interminatus humor, et breviabit vitam. Nos tamen inferius physiognomiam subtilem horum omnium iterabimus quæ descripsimus membrorum.

Amplius autem silvestre palmæ sicut et silvestre pedis est venosum valde et nervosum, et multa continens ossa plusquam aliqua pars corporis sibi æqualis, et est paucæ carnis, quia caro non potest sustinere opera multa et dura quæ fiunt membris illis, sed esset continuus dolor operantibus.

Inferius autem in latitudine sunt coxæ alligatæ anchis : et postea sunt genua super quæ est os quod Arabice vocatur addaicon, quod significat limen genu. Omnium utilitatem jam pluries diximus. Et post genua sunt crura. Anterius autem cruris ubi est tibia propter acumen et curvitatem quam habet, nasus cruris vocatur : et posterius ejus ubi in concavo ossium pendet sura, vocatur venter cruris propter similitudinem tumoris et mollitiei. Et illius quidem suræ

<--- Page Split --->

cum sit musculus magnus, creatio est ex carne replente et nervo et vena reticularis, sicut exigit magni musculi compositio : et membrum quod est inter inferius cruris et anterius ipsius a latere, est id quod Arabice vocatur cahab. Est inferius talo ubi ossi rascetæ pedis in quodum osse quod superius nominavimus os cruris infligitur. Posterius autem minoris partis pedis est quod vocatur Arabice achib, hoc est, os calcanei. Major enim pars pedis est anterior, et minor posterior. Hæc autem omnia manifesta sunt per ea quæ dicta sunt in anatomia membrorum similium, quæ sunt ossa, et nervi, et musculi, et venæ, et arteriæ quæ sunt venæ pulsantes.

Adhuc autem id quod est anterius in pede sub extremitate quæ respicit interius ad alium pedem, et est etiam in minori pede, hoc est, in minori parte quæ est pars, vocatur pectus pedis, propter similitudinem concavitatis : dicimus enim hunc minorem pedem. Totum membrum processivi motus, quod rigil Arabice vocatur, vocamus pedem : et hujus minor pars in tres partes ipsius quæ sunt coxa, crus, et pes, est membrum quod pes vocatur : et hujus ulterius minor pars est calcaneus. Et secundum hunc sensum etiam vocatur ab Aristoteles minor manus, eo quod minor est trium partium quæ sunt adjutorium, et brachium, et manus. Quod autem sequitur conjunctum superiori parti pedis, ex multis componitur ossibus et nervis et venis : et in extremitate propter munitionem digitorum, sunt ungues : et similiter sunt in digitis manuum quæ sunt ossa mollia, ut superius diximus. Omnes autem digiti tam pedis quam manus, contrahuntur et extrahuntur per modum quem superius determinavimus.

Adhuc autem si ad physiognomiam paululum respiciamus, dicemus quod cum inferius quod jam ante vocavimus pectus pedis, fuerit carnosum, et non concavum, ita quod ambulans super ipsum æqualì superficie ambulet super to-

tum pedem æqualiter, superficie plantæ in terra jacente, significatur astutia et malitia dispositionis. Hoc enim est signum frigidi phlegmatis abundantis supra formativam : et hoc quidem facile recipit formas, et de facili moveretur etiam a motore debili : et ex hoc causatur astutia fæminea in rebus parvis et inutilibus et nocivis, et significat malam secundum Pythagoram fæminarum dispositionem. Quando autem pectus pedis fuerit concavum, e converso significatur per contrarium hujus bonitas intellectus, et compositio bona morum, nisi fuerit nimia macie cavatus pes : hæc enim melancholicae esset consumptionis. Os autem quod Arabice, ut diximus, vocatur addaicon, quod est limen genu, est communis junctura inter coxam et crus, ubi inflexio fit, non quidem ad ambulandum, sed ad alios cruris motus, sicut superius diximus.

Sic igitur membra quæ nominavimus in exteriori corporis, communia sunt viris et fæminis, nec est situs in eis aliquis nisi quem diximus, scilicet secundum superius et inferius, et dextrum et sinistrum, et ante et retro. Non enim dubium est quando omnia membra quæ exterius sita sunt in corpore, sint cognita secundum sensum. Sensus autem ostendit dispositionem membrorum quam induximus. Quod autem hic talium facimus rememorationem, ideo fit, ut completus et perfectus sit noster sermo de scientia animalium. Nos enim intendimus comparare omnia membra aliorum animalium ad ista quæ diximus membra hominis : et ideo oportet quod nihil nos lateat de situ et figura quæ est in eis secundum naturam. Perfectum enim est principium cognoscendi imperfectum. Solus autem homo perfectissimus est animalium. Solius enim hominis membra secundum proportionem proportionantur perfectissimo, quod est mundus et cœlum et continentia mundi totius : et ideo etiam perfectissimum corpus hominis esse invenitur. Superiora enim re-

<--- Page Split --->

gentia et formalia in homine diriguntur secundum situm ad superius mundi, et intelligentia movet et regit in eis, sicut facit superiora mundi : et haec intelligentia non est alicujus corporis actus, sicut nec intelligentia quae movet et regit id quod est superius mundi, et hoc non est ita in aliis animalibus : quaedam enim eorum imperfecta sunt, nec omnia ista membra habent. Quaedam autem habent, sed non secundum situm mundi, sicut homo : hominis enim caput in quo sunt virtutes intellectuales et animales, positum est supra totum corpus regimine et situ secundum creationem et situm mundi totius, sicut supra diximus. Capita vero aliorum animalium supra corpus quidem sunt regimine, sed non situ : declinant enim anterius prona in terram, et non sunt erecta : sed in hoc conveniunt quod habent quemdam ordinem positionis membrorum cum homine in corporibus suis, sed non in situ mundi, quia in omnibus eis post caput est collum si habent collum, aut id quod est loco colli si collum non habent, et post collum est pectus et dorsum : pectus quidem anterius, dorsum autem posterius : et venter est post pectus, et postea sunt anche, et coxe, crura, et pedes, sicut diximus in antehabitis. Sed situs in aliis animalibus, differentiis situs mundi non respondent directe.

Sensus vero organa ex maxima parte in a nimalibus, sicut oculi, et nares, et lingua, sunt posita anterius in facie, praeter solum instrumentum auditus, quod compositum est in lateribus capitis : cujus causam jam superius assignavimus in anatomia aurium : sed directe respiciunt oculos secundum altitudinem. Oculi autem hominis magis vicinantur proportione quantitatis sui capitis, quam oculi aliorum animalium. Inter oculos namque aliorum est latitudo frontis ipsorum, sed non est inter oculos hominis nisi acumen nasi. Et sensus quidem tactus qui solus indicat complexionis bonitatem, est in homine subtilis valde, et

post ipsum gustus secundum quod est quidam tactus. Alii autem sensus qui complexionem non indicant, sunt in homine hebetiores caeteris multis animalibus.

Iste igitur est situs membrorum manifestus, qui situs est in eis secundum ordinem positionis naturalis : et haec membra sunt cognita secundum consuetudinem quam tenet natura in membrorum positione : et si aliter sit, contingit casu et per errorem. Horum autem membrorum physiognomia accipitur a Palemone et a Loxo Philosophis, qui subtilius quam alii sunt eam rimati.

Incipiamus igitur a superioribus, dicentes secundum Palemonem, quod quidem crassi sed solidi virtutem indicant, laxi autem infirmitatem animi et timiditatem ostendunt. Humeri autem tenues, et qui in acumine erecti sunt, insidiosum indicant hominem. Qui autem discretos habent articulos et nodos, ad stultitiam referuntur. Tota autem junctura adjutorii et brachii et manus, quando in tantum prolixitatis extenditur, ut erecto corpore extremitas medii digiti appropinquet ad genu, licet mensura quatuor deficiat digitorum, humiles ostendit homines et fortes. Cum autem prolixitas haec ad femur desinit vel parum ante, malevolos declarat homines malis alienis gaudentes, qui invidi vocantur. Quicumque autem cibum cum discretione sunt sumentes, prætendunt et extendunt os usque ut occurrat manui, brevia et decurvata habent manus et brachia, et sunt similiter malevoli et invidi gaudentes in malis alienis. Tenues autem cubiti, aut etiam pleni, sed imbecilles, significant eos qui sunt indociles et rudes. Amplius nimium breves et exigui, fortes demonstrant et bene sagaces. Crassæ autem manus si digitos breves ultra modum habeant, declarant tergiversorem et insidiosum et furem. Manus autem intortæ et tenues loquacem significant et voracem.

Digitos autem longos longitudinem

<--- Page Split --->

auricularum hepatis, Avicenna dicit significare : sicut et magnitudo eorumdem ejusdem hepatis declarat magnitudinem, et parvitas parvitatem. Ungues etiam albi plani molles et tenues et subrubentes et bene perlucidi, optimum in homine ingenium indicant. Et hoc est unum ex signis quod valde raro fallit, quia tales ungues ab optima procedunt complexione. Ungues autem inflexi et curvi, rapaces indicant et imprudentes : et si sunt cum macie digitorum, significant futuram ethicam vel pthisim, aut utrumque illorum. Qui autem impressi sunt in medio et nimium spissi, significant fedos homines et stolidos. Breves autem nimium ungues declarant malignum. Ejus dispositionis indices sunt compallidi ungues et nigri. Asperi autem et rotundi proni declinant in venerem. Quando autem sine manifesta causa ungues de facili cadunt, lepram significant futuram. Digiti etiam cohaerentes et conjuncti invidum ostendunt hominem : collecti autem et conglotbati, avarum dicunt et malignum : parvi vero et tenues stultum. E contra autem parvi et crassi, et invidum et audacem indicant et ferum. Qui autem nimis vicini sunt et tenues digiti, longe sunt a sapientia. Si autem moderato spatio in se distant, leves dicunt esse et loquaces. Qui vero temperatae sunt magnitudinis et honesta speciei, mores optimos indicant. Et haec omnia etiam in pedum digitis et unguibus quantum ad signa eorum quaediccta sunt, attenduntur.

Latera etiam tenuia et angusta et depressa, timiditatem indicant. Quae autem referta sunt carnibus et dura, indocilem hominem ostendunt: haec enim secundum Platonem ad ranas referuntur. Amplius autem dorsum et solidum, virile est. Si in contrarium sit, muliebri adscribitur generi. Quorum autem dorsum incurvum est, si in molli carne fuerunt, et si quae juxta illa sunt angustiora, tamquam sint succincti: hi in omni opere virtutis praecellent, et in venationum studio summi erunt. Adhuc spinae pars inferior, si

latis jaceat natibus, et molli carne circumdata, femininum est, et effeminatos ostendit. Si autem pars prolixa est et desinit in acutum, intemperantiam ostendit libidinum, et timiditatem. Virilis autem esse solet cui moderata et solida. Si ilia solida fuerint et dura et discreta fuerint ossibus, indicant ferum et bellatorem hominem : talia enim ilia ad leonem Plato dicit referri. Si autem sint molli carne completa, muliebre ingenium designabunt. Quae autem nimium exosa sunt et rugosa et tenui cute circumdata, sicut sunt ilia simiarum, malignitatem praetendunt. Earumdem autem rerum etiam femora sunt signa secundum Palemonem. Quia etiam femur et ilia subjecto non differunt, sed ratione, sicut patet ex anatomia fenorum.

Nunc autem signa sumamus ex curribus quaë sunt inter genu et pedem. Dicit enim Aristoteles, quod genua quaë inter se conversa sunt, quasi collidantur, ad femineam referuntur proprietatem. Quando etiam pars cruris quaë sub genu est et vocatur sura, est plena et quasi gravida, sordidum significat hominem et intemperatum et impudentem: serviles enim mores haec signa comprehendunt. Cum autem moderataë sunt magnitudinis et plenitudinis solidaë et discretaë ad invicem, optimum ingenium indicabunt. Molles autem suraë effeminatis assignantur, et sexui mulicbri. Inaë autem partes crurium sunt proximaë talis. Ima igitur pedum et calcanei cum longa sunt et referta carnibus, stultum indicabunt et insanum. Et refert hoc Palemon a se saëpius expertum: praecipue tamen erit efficacius signum, si contingat in eis humiles esse digitos et vastos. Quorum autem pedum est ambitus concavitatis solidus, hi certi et circumspecti et honesti consueverunt esse. Pedis enim ima quando discreta fuerint itinere et articulis, clarum generosum et virile ingenium indicabunt. Molles autem si sint ampla carne circumdati, molle indicabunt ingenium. Crassi autem et breves pedes valde indicant fir-

<--- Page Split --->

mum hominem : nimium autem prolixi ad hominem dolosum referuntur, et ad eum qui multam cogitat perniciem. Tenues autem et breves pedes produnt hominem malignum. Curvi pedes et qui plantam habent longe cavam et reductam, sunt improbandi. Qui autem non plani sunt in planta, versutam ostendunt et malignam mentem.

Amplius autem crura densis capillis obsita, secundum Loxum indocilem et ferum hominem indicabunt. Hæc etiam indicant inguina si nimis sunt capillosa. Venter similiter et pectus, si nimio pilo tecta fuerint, levem hominem et instabilem significant. Declarat etiam hoc animum qui sine religione est et sine pietate. Cum autem solum pectus capillos præfert, calidum et animosum designat. Cum autem commune corpus capillo tectum est, quadrupes animal potius quam hominem designat. Cervix autem quæ juxta caput est, cum fuerit capillosa, fortem et animosum indicabit. Cum vero ad mediam frontem capillus descendit et ex utraque parte repressus et reflexus est, ad equinam speciem habet similitudinem.

Incussus quoque hominis ex inclinatione naturae procedens, annuntiat de eo qualis sit animi, et qualium morum : qui enim cum longis passibus incedunt, magnanimi esse signantur et efficaces. Qui vero angustis passibus incedunt, ineflicaces sunt et parvæ mentis : et si sunt artifices, sunt obscurae mentis. Celeritas autem gressus cum erecto et claro corpore et honesta habitudine, calidum hominem esse indicat, qui res agendas magis quam perficiendas aggreditur. Si autem celeriter quidam movetur, si submittit oculos et se comprimit, et vultum deducit, atque totum complicat corpus, significat nimis

timidum, parcum, versutum, et nimis liberalem. Si autem cum celeritate motus accidit perturbatio oculorum, capitis inconstantia, et anhelitus spissus, hæc indicia produnt hominem magnarum cladium et immanem et audacem. Qui vero breves passus habet, eisdemque accelerat, malignus esse dicitur, plus tamen timidus et imbecillis habendus est. Tardus autem incessus si naturalis est, animum indicat pinguiorem, nisi alia signa potentiora dissentiant. Si autem procurata sit tarditas, et interdum resistat, et cervicem reflectat, et circumspiciat, superbiae hoc exstat signum. Erecte autem euntem et molliter spatulas gerentem et gradu composito, mæchum et incontinentem pronuntiabit. Cum autem pedum et manuum motus cum totius corporis motibus consentiunt, et cum bene et moderate ac tranquille inferuntur cum inclinatione aliqua capitis decentis et cervicis, hoc indicat hominem magnanimum et fortem ; talis enim est incessus leonis, ut dicit Plato. Qui humeros commovendo incedit erecto collo, superbus et insolens rectissime indicatur. Qui autem in omni tempore instabiliter permoventur, et declinant frequentius ad dextram partem quæ mollior est, stulti sunt judicandi. Acres autem probantur frequentius, quorum corpus declinat ad sinistram : quia retinent motus instabilitatis. Qui vero sese submittunt atque corpus in honesto infringunt, blandi sunt qui ad canes blandientes referuntur. Aristoteles autem ad Alexandrum dicit, quod « qui movetur frequenter et loquitur motu manuum, est immundus et eloquens et deceptor. Qui vero abstinens a motu manuum, hic est perfectus intellectu, bene dispositus, et sani consilii. »

<--- Page Split --->