TRACTATUS I
De Communi diversitate membris et in vita.
CAPUT I.
Et est digressio declarans modum et ordinem doctrinæ.
Scientiam de animalibus secundum eam quam in principio praemisimus di-
visionem, post scientiam de vegetabilibus in hujus nostrae naturalis philosophiae opere ponemus : eo quod corpora animarium de quibus loquimur, tam commixtione quam complexione quam etiam compositione constent. Commixtionem enim patiuntur elementorum in materia. Complexionem autem sustinent humorum, tam in generatione, quam etiam in nutrimento : et membrorum habent compositionem ad regimen sua vita pertinentem. Propter quod etiam ultimam partem naturarum de animalibus esse congruit, eo quod in omnibus compositiora considerantur post simplicia et minus composita : eo quod minus composita sunt resolvenda in magis composita
<--- Page Split --->
sicut saepe ostendimus. Est enim elementorum mixtio in complexione humorum, et humorum complexio in quolibet membrorum compositorum, quod ad officium et actum vitæ perfectum est.
Cum igitur de anima dicta jam sint multa secundum proprietatem istius philosophiæ sufficientia, et de parte qualibet animæ : sed et de generatione animæ et natura et actu ejus proprio et statu, et vita quæ competit alicui animæ secundum seipsam, secundum quod non est cum corpore considerata : et omnis formatio corporum animatorum sit ab anima : relinquitur hic dicendum esse tantum de corpore. Et cum corporis consideratio sit duplex : secundum totum videlicet, et secundum membra quæ totum compositum constituunt : et nos non cognoscamus totum nisi quando cognoscimus ex quibus et qualibus et quot est, sicut saepe diximus, oportet nos præmittere scientiam de partibus et membris animalium, scientiæ quæ est de toto simul animalis corpore.
Scientiam autem de membris animalium dividimus secundum duplicem considerationem ipsorum. Oportet enim in his considerare primo diversitates ipsorum in compositione et opere et generatione, et causas omnium postea reddere naturales et proprias. Tangemus igitur in primis libris membrorum animalium diversitates, et compositiones, et anatomias, et actus, et generationes : et postea in novem sequentibus, horum omnium dabimus veras et physicas causas.
Oportet autem primum maxime membra perfectissimi determinare animalis, quod homo est, secundum divisionem membrorum suorum, quæ anatomia a Græcis dicitur, et secundum significationes physiognomiæ, et secundum figuras suorum membrorum : et deinde considerare comparationes aliorum animalium ad membra hominis, secundum convenientiam et differentiam. Et quia omnia membra heterogenia a similibus habent ortum membris, oportet iterum
considerare ortum consequenter, et principium similium membrorum in sanguinem habentibus omnibus, quæ perfectiora sunt his quæ sanguinem non habent. Et tunc deinde comparare ad hoc secundum convenientiam et differentiam ea quæ sanguinem non habent. Et tunc convenienter erit tradita dispositio membrorum animalium secundum magis communia genera ipsorum : quæ est prima pars scientiæ de animalium membris, per quam sciuntur complexiones et compositiones et actus membrorum animalium absque consideratione causæ de aliquo ipsorum.
Hujus autem scientiæ secunda pars similiter etiam determinabitur : quia de generatione est animalium sex libros continens, in quibus determinatio est generationis animalium secundum sua communissima genera. Et quia omnis generatio ex coitu, in quo seminum est permixtio, procedit, et oportet in talibus fieri imprægnationes secundum tempora et cursus astrorum, ideo oportet post generationem in communi, de ovorum et coituum et imprægnationum diversitate facere sermonem. Actus autem generatorum secundum mansiones locorum et mutationes, et secundum diversitates ciborum et profectus, et infirmitates eorum in corporibus, quæ accidunt ex diversitate ciborum vel mansionum vel generationum omnium animalium, oportet inquirere post ante dicta. Et deinde oportet quærere diversitates animalium secundum pugnas, et amicitias et inimicitias naturales animalium ad invicem, et solertias, et stultitias sive stoliditates ipsorum : et tunc demum inquirere modum et principium generationis animalis perfectissimi quod est homo : et consequenter tangere impedimenta generationis ejus, ut ad comparationem ipsius omnium animalium generationes determinentur : et tunc tota est determinata diversitas animalium penes membra et generationes et actus animalium absque
<--- Page Split --->
causæ consideratione : quod fit in decem libris primis istius scientiæ.
Secundam autem partem scientiæ membrorum animalium complebimus in novem libris : ita quod praemittemus in universali quæ causæ et quomodo assignandæ sunt omnium diversitatum inductarum de membris animalium. Et deinde tangemus causam omnium membrorum consimilium et dissimilium et complexionis eorum. Et deinde tangemus causas physicas inferiorum membrorum et naturam uniuscujusque. Et consequenter his naturas et causas determinabimus exteriorum membrorum secundum diversitates communes ipsorum.
Et sic a membris transibimus ad assignandas causas generationum animalium et spermatum eorum in communi. Et huic connectemus inquisitionem de virtutibus facientibus et formantibus animal, tam secundum animam quam secundum corpora. Et quia ovantia generationem habent æquivocam, consequenter his tangemus causas ovantium et ovorum secundum omnes suas diversitates quas habent. Et tunc adjungemus causas generatorum, inquirentes primo causas generationis perfectorum animalium secundum diversitatem sexus et multitudinem et paucitatem filiorum. Et tandem causas accidentium generatorum assignabimus secundum diversitatem vocis, et colorum, et hujusmodi naturalium accidentium.
Consequenter autem his subinferemus inquisitionem de toto simul animalis corpore, tam secundum genus, quam secundum species animalium nobis notorum. Et secundum genus quidem causam assignabimus primo complexionantium et complexionis animalium : et de causa perfectionis et imperfectionis eorum, secundum opera animæ quæ secundum potentias vitæ possunt determinari. Secundum species autem quæremus de his quæ sunt gressibilia secundum species eorum : et de his quæ sunt volatilia secundum omnes volentium naturas et
species : et de natalitibus secundum suas proprietates : et de reptibilibus secundum suas naturas et mores eorum, quæ sunt de speciebus et modis serpentium : vel de his quæ conveniunt cum ipsis, sicut lacerte et crocodili, et dracones. Et in fine complebimus scientiam totam in considerationes vermium et annulosorum secundum omnes suas quæ nobis notæ sunt diversitates. Licet enim in his multa oporteat sæpe eadem dicere, tamen indicabimus utile esse legentibus de his cum studio intendere : ut et naturæ animalium melius sciantur, cum in speciali et per nomen cujuslibet animalis natura describitur : et ut ea quorum nomina, vel tacemus in communi de animalibus loquentes, vel forte secundum nomina Græca vel Arabica proferimus, vere sciantur, quando sub Latina nominatione eorumdem animalium describuntur proprietates.
Sic igitur in viginti sex libris quorum capitula per ordinem descripsimus, continentias, et ordinem, totam istius scientia seriem trademus, addentes his quæ ab Aristotele de hac scientia bene digesta sunt, libros septem.
<--- Page Split --->
corpus animalis, sed potius ab his et ex his quæ dicta sunt. Propter quod permixtio elementorum et complexio humorum potius sunt de generatione partium harum, quam de componentibus corpus animalis secundum quod animal est. Corpus enim animalis est quodcumque corpus organicum, et non quodcumque est mixtum aut complexionatum. Per hæc autem similia exercentur etiam quædam animæ operationes, sicut sensus et motus per nervum, et motus per chordam, et tactus per carnem, sicut per medium, et sustentatio corporis per os, et hujusmodi. Hoc est igitur primum membrum quod simile aut homogenium in Græco vocatur.
Membro autem simili opponitur dissimile, et homogenio opponitur heterogenium : et hoc est membrum secundum in ordine quod organicum vocatur, vel organum : quod componitur in forma membri ex pluribus similibus, sicut manus, et pes, caput, dorsum, pectus, et similia : horum enim quodlibet componitur ex carne et osse et venis et nervis et chordis et cæteris hujusmodi, per quæ exercentur multæ animales operationes.
Igitur quædam partes corporum animalium dicuntur non compositæ, et illæ sunt partes quæ dividuntur in partes similes in forma et nomine et ratione quasdam quibusdam : sicut partitur quis carnem vel frustrum carnis in multa frusta carnis et partes, quæ omnes in forma et nomine et ratione sunt similes quædam quibusdam. Et quædam partes vocantur compositæ, et sunt quæ partiuntur in partes dissimiles quasdam quibusdam : et dissimiles dico in forma et nomine et ratione, sicut manus quæ non dividitur in multas manus, et facies quæ non dividitur in multas facies.
Aliquando autem aliquid habens dispositionem partis compositæ, non habet tantum commune nomen partis compositæ, sed vocatur insuper membrum universale, et hoc est quod in se continet
CAPUT II.
De generibus partium quæ sunt in corporibus animalium, et qualiter comparantur ad invicem animalia secundum participationem partium illarum ?
Dicimus igitur incipientes, quod membrum est animalis in quod dividitur, et ex quo integratur et componitur corpus, et per quod exercentur operationes animalium secundum quod animalia sunt. Est igitur membrum quoddam animalis, in quod cum divisum sit corpus animalis non dividitur in formam membri aliam, et a quo incipit compositio corporis animalis : et hoc vocatur membrum simile, quod solum in animali membrum est primum : et hoc est quod dividitur divisione elementi, quæ est divisio continui, quando videlicet omnes partes dividentes habent nomen et rationem divisi, sicut verbi gratia, est membrum caro, os, medulla, nervus, vena, chorda, cartilago, et cætera hujusmodi, a quibus incipit compositio corporum animalium. Licet enim hæc membra præcedat quædam elementorum commixtio, et humorum complexio, tamen ab his non incipit componi
<--- Page Split --->
multitudinem et universitatem quamdam partium compositarum ad singulos actus communis alicujus partis animae, multas vitae potentias exercentis, pertinentes, sicut caput. Et haec membra de numero universalium dicuntur esse partium. Caput enim habet aurem ad auditum, oculos ad videndum, distinctiones cellarum capitis ad imaginandum, aestimandum, memorandum, linguam ad gustandum et vocandum, os ad cibum comedendum, dentes ad conterendum, et multas alias habet hujusmodi partes officiales : quae tamen omnes deserviunt sensibili animae per animalem spiritum in capite vitae potentias exercentes. Caput igitur et his similia non est tantum pars heterogenia corporis animalis, sed etiam membrum universale, universitatem quamdam continens in se partium compositarum, per quas anima capitis suas perficit vitae operationes.
Sed advertendum est, quod membrum dicitur dupliciter. Aliquando enim dicitur membrum a divisione quae stat in ipso : dicitur enim a Graeco nomine, quod est μέμερ, μέμερίς, quod Latine sonat divisionem. Aliquando autem accommodato usu dicitur membrum, in quod est prima divisio corporis animalis : et tunc dicitur membrum in quod primo corpus dividitur, et ipsum ulterius dividitur in multa similia et dissimilia : et sic universale membrum solum membrum proprio nomine vocatur : et hoc modo, sicut diximus, caput dicitur membrum universale et pes, et manus tam minor quæ est sola manus sine brachio, quam major quæ est manus cum brachio, et pectus. Omnia enim hæc dicuntur membra universalia, et habent in se partes alias dissimiles, sicut pes habet et calcaneum et digitos, et manus rascetam et digitos, et pectus plurimas habet partes dissimiles, et hujusmodi alia. Adhuc autem omnes partes dissimiles in suis partibus, sunt composita ex his quæ sunt similes in partibus, sicut manus quæ composita est ex carnibus et nervis et ossibus.
Secundum igitur hunc modum tria sunt genera partium in corporibus perfectorum animalium : et quando comparantur animalia ad invicem secundum similitudinem aut dissimilitudinem, attenditur modus comparationis aliquando in configuratione membrorum dissimilium : sicut verbi gratia, dicitur quod nares Sophronici similes sunt naribus Socratis : et sicut dicitur aliquando, quod oculi Æsculapii similes sunt oculis Apollinis.
Et universaliter loquendo, animalium comparatio ad invicem quæ fit secundum membra, aut est secundum participationem membrorum in substantia, aut per comparationem quæ est in aliqua membrorum habitudine. In substantia membrorum quædam participando communicant, et quædam participando discrepat ab invicem. Participando autem aliquando communicant in membro simili, et aliquando communicant in membro dissimili. Et similiter est de discrepantia participationis membrorum similium et dissimilium : sicut dicimus quod homo et equus communicant in membris similibus, quæ sunt caro, et nervus, in quibus homo et apis non communicant, sed discrepant : et de membris dissimilibus dicimus, quod homo et leo communicant in habendo oculos, et discrepant in habendo caudam, quoniam homo non habet caudam, leo autem habet caudam. Et hujusmodi comparationes sunt multimodæ : sicut dicimus hominem habere pel lem lenem, leonem hirsutam, et testitu dinem habere concham, et hericium spinas, et pisces squamas.
In habitudine autem membrorum est communicantia et discrepantia animalium multis modis, scilicet penes quantitatem et qualitatem aut situm membri, aut actionem, aut passionem, aut aliquid hujusmodi : et penes omnia hæc comparantur communicando et discrepando. Si enim membri quantitas attenditur, communicant bubo et lynx in magna amplitudine apertionis oculorum, et in eodem
<--- Page Split --->
discrepant ab aquila et mure et homine. Et hoc est secundum quantitatem continuam : secundum autem quantitatem discretam quae est numerus membrorum, communicant pennata multa cum homine in numero pedum, et differunt in eodem a generibus aranearum et vermium : quoniam quaedam illorum habent pedes octo, quaedam decem, et quaedam sex.
Secundum qualitatem autem conveniunt et differunt in colore, et caeteris qualitatibus quae sunt passiones aut passibiles qualitates, aut naturales potentiae vel impotentiae membrorum : sicut dicimus leonem esse calidae carnis, et pisces esse carnium frigidarum.
In situ etiam fit hujusmodi comparatio : sicut dicimus communicantias esse elephantis et simiae et hominis, in hoc quod mamillae eorum sunt in pectoribus ipsorum : et in eodem discrepant a vacca et capra et ove, quae habent eas sitas in posteriori parte ventris sub coxis : et utrumque horum differt a cane et lupo, qui per totam ventris longitudinem habent sitas mammas.
Comparatio etiam haec fit in membrorum actione : sicut discrepant elephas et equus in hoc quod elephas pugnat aure sua, et tenet quod accipit, nare, id est, naris proboscide : quod non facit equus aure et nare sua : et sicut vacca agrestis quae pugnat ano per emissionem stercoris, quod non facit asinus et leo.
In passione autem fit hujusmodi comparatio, sicut in oculis herodii et vespertilionis : qui discrepant in passione luminis solaris. Et penes dictos modos multiplex est comparatio in membris animalium. Sic enim dicimus, quod caro unius animalis assimilatur ossi alterius : et sicut est in partibus, ita est in toto : sicut dicimus, quod equus assimilatur equo. Et similiter unumquodque quod est de numero aliorum generum animalium convenientium in forma una et specie : et hoc est, sicut diximus, quod quae est convenientia in partibus omnibus et discrepantia, eadem est et in toto.
Et quaedam non sunt convenientia sibi secundum hanc dispositionem partium et totius, et tunc diversitas sive discrepantia partium est aliquando penes augmentum et diminutionem membrorum quae sumitur non quidem in una specie animalis, sed in uno genere communi. Genus autem dico, sicut avium genus, aut piscium : quoniam utrumque istorum continet multa in se genera subalterna et species. In avibus enim sunt multae species reducibiles in unum genus, quod avium subjicitur generi : et in piscibus similiter, sicut piscis squamosus, qui multas habet species, cum tamen sub genere piscium contineatur. Horum enim omnium generum tota multitudo membrorum diversificatur per convenientias et contrarietates proprietatum, quae sunt in eis, sicut diximus, sicut per calorem. aut figuram : haec enim conveniunt quibusdam secundum magis, et quibusdam secundum minus : diversificantur etiam in his in multitudine et paucitate et parvitate et magnitudine : et ut universaliter dicatur, in augmento et diminutione suae quantitatis continuae et discrete. Si enim qualitatem horum attendamus, quaedam sunt mollis carnis, et quaedam dure carnis : sicut et in ipsis membris quaedam sunt mollia, et quaedam dura, et quaedam humida, et quaedam sicca, et multae sunt aliae diversitates membrorum, quas in anatomia inferius exsequemur : sicut quod quaedam animalia habent picam, sive rostrum, et quaedam non. Quaedam autem habentium picam, habent eam longam sicut ciconia : et quaedam habent brevein valde, sicut psittacus. Et quaedam habent multas plumas, sicut falconum genera : et quaedam paucas, sicut struthio. Et universaliter quaedam habent alia et alia membra ab invicem : hoc enim manifestum est ad sensum, quod quaedam habent cristas galeas pro galeis in capitibus suis, sicut gallus et gallina : et quaedam non habent, sicut aquila, et multa alia genera avium. Et quaedam habent crines et sunt hirsuta, et quaedam non. Et quaedam ha-
<--- Page Split --->
bent setas sive jubas a collo dependentes sicut equus : et quædam non habent, sicut homo. Et ut universaliter dicatur, membra ex quibus componuntur membra corporum animalium : aut erunt sibi ipsis eadem in figura et forma in diversis animalibus : aut diversa secundum contrarietatem augmenti et diminutionis : nam magis et minus secundum augmentum et diminutionem differunt. Quædam enim animalia non habent ipsas partes quas diximus easdem cum aliis in forma et diminutione et augmento quantitatis, sed secundum convenientiam proportionis, in qua accedit unum ad aliud secundum similitudinem et dissimilitudinem : sicut proportionantur spina et os, et sicut proportionantur unguis et vingula, quæ vocatur sotular equi vel vaccæ. Et aliquando fit hæc convenientia ad actum et operationem, sicut proportionantur manus in homine ad quodcumque membrum in quo est juvamentum animalis : et per quod se juvat et defendit, sicut sunt cornua in quibusdam, et dentes in aliis, et in quibusdam pedes.
Aliquando autem attenditur hæc comparatio in cooperientibus a nocumento exteriori, sicut proportionantur pennae in avibus ad squamas in piscibus. Secundum hunc igitur modum dicitur quod diversificantur membra animalium.
Adhuc autem diversificantur secundum situm, ut diximus superius. Quædam enim animalium habent membra in seipsis quæ conveniunt in figura et actu, sed differunt secundum situm, sicut mamillæ quorumdam animalium sunt in pectore, et aliorum quorumdam animalium sunt in ventre sub coxis. Et inter membra, quæ, sicut dictum est, assimilantur sibi in diversis animalibus existentia, sunt quædam mollia humida, sicut sanguis, pinguedo, medulla, spermata, et humores, quæ sunt humida : et caro et cerebrum, quæ sunt mollia : et quædam sunt sicca dura, sicut ossa, ungues, et pili, quæ sunt sicca dura : et vena, et nervus, et cartilago, quæ sunt dura. Inter humi-
da autem quædam sunt humida secundum omnem dispositionem, sicut aquositas sanguinis : quædam autem sunt humida secundum dispositionem suam naturalem, et siccantur quando permutantur ab illa, sicut sanguis, phlegma, sepum, et pinguedo : alia quæ sagimen vocantur, medulla, sperma, cholera, et lac in omni animali quod participat lacte : et caro qua mollis est quamdiu est in virtute naturali : et alia quæ conveniunt membris nominatis, et similia sunt his illæ partium species quæ superfluitates vocantur, sicut phlegma purgatum per nares, et id quod aggregatur ex superfluitate nutrimenti in ventre urgens ad secessum, et in vesica quæ receptaculum est urinæ : hæc enim omnia mollia et humida sunt, quamdiu manent in dispositionibus naturalibus ipsorum. Sicca autem et dura sunt, sicut nervi, et cutis, et venæ, capilli, et ossa, cartilago, ungula, cornua, et omnia quæ in istis conveniunt non cedentia tactui.
<--- Page Split --->
sic nutriuntur, quod recipiunt aquam in interius corporum suorum ad refrigerium caloris, et evomunt eam, sicut animalia respirantia recipiunt aerem : aut non recipiunt aquam in interius corporum suorum ad refrigerium, sed per modum nutrimenti sui tantum, ut sit cibi vehiculum. Quædam enim sunt, quorum mansio et nutrimentum sunt in aqua, et recipiunt aquam in interius eorum, et evomunt eam : et quando carent ea, nequeunt vivere, sicut animalia respirantia non vivunt intercepto anhelitu : et hoc videmus in lucio, et sturione, et multis aliis piscibus, qui moriuntur intercepta ab eis aqua, eo quod non refrigeratur eorum calor. Quædam autem sunt quorum mansio quidem et nutrimentum est in aqua, sed non recipiunt eam in interius sui ad eventationem, sed ad mixtionem sibi tantum, sicut ostrea, et multa genera conchyliorum. Quædam autem præter hæc manent et nutriuntur in aqua, sed capiunt aerem in interius sui ad eventationem, et pariunt et generant extra aquam, sicut Græce vocatum andris et teuteath, et avis quam Græci vocant ancarsalicis, et illa quæ non habent pedes, sicut Græce nominata andros. Apud nos autem multa sunt talia, sicut merguli, et avis nigra quæ vocatur corvus aquaticus, et multa alia. Nam omnium horum nutrimentum est in aqua, et non possunt vivere extra eam, sed non recipiunt aquam interiora sua nisi per modum quem diximus.
Sunt autem adhuc præter hæc de genere eorum quæ sunt aquatica, quæ mansionem et nutrimentum habent in aqua, sed nec aquam nec aerem in interius sui recipiunt, nec extra aquam diu vivunt, sicut sunt quædam genera vermium, et multiplexum quæ de aquis cum retibus piscatorum frequenter extrahuntur, et quæ vocat Aristoteles amalachi et modos halizim : et sunt quædam genera concarum marinarum.
Amplius autem universale genus animalium aquaticorum dividitur : quoniam quædam animalia sunt marina, et quæ-
Modus etiam comparationis animalium secundum convenientiam et differentiam accipitur aliquando non in membris, sed in regimine vitæ suæ, in operationibus et nutrimento et habitatione et motu. In his enim consistit regimen vitæ animalium : partes enim regiminis sunt quas diximus hic in compendio, et partes corporum animalium sunt quas compendiose perstrinximus in præcedenti capitulo. Inferius autem omnia genera horum explicabimus, et quæcumque accidunt eis secundum modos diversitatis eorum et regimen suarum operationum, et secundum figuras eorum. Dicimus autem de his quæ differunt regimine vitæ, quod quædam sunt aquosa, quædam autem agrestia. Aquosa autem differunt duobus modis : aut enim differunt aquosa, quia mansio eorum simul et nutrimentum est in aqua : aut quia nutrimentum est in aqua, sed manent in terra.
Adhuc autem quorum mansio et nutrimentum sunt in aqua, differunt duobus modis : aut enim sic manent in aqua et
<--- Page Split --->
dam fluminea, et quædam stagnea, et quædam paludosa, sicut rana, et animal quod græco nomine carcoquios dicitur, et est quoddam genus ranunculi cenulentum in dorso, habens in ventre croceas maculas, et non clamat, nisi post quartam horam diei quando sol est fervidus.
Sicut enim diximus de animalibus aquaticis, quod differunt in recipiendo aquam in intrinsecus sui : sic etiam differunt animalia agrestia. Quoniam quædam recipiunt aerem in intrinsecus sui, sicut illa quæ vocantur anhelantia, sicut homo, et omnia agrestia pulmonem habentia, quia pulmo ad hoc creatus est ut sit ventilabrum cordis ad refrigerium pectoris et cordis. Et quoddam animal non recipit aerem per porum manifestum in intrinsecus sui, licet recipiat ipsum per poros occultos, cum tamen vita sua et nutrimentum sint super terram, sicut apes, et vespæ, et alia animalia rugosa volantia. Non autem vocatur rugosum, nisi quod habet rugas annulorum in corpore suo anterius vel posterius. Hæc enim nisi in poris rugarum suarum reciperent aerem, non sonarent volantia, et capta quando inter manus tenentur : et ista sunt ita agrestia, quod numquam possunt vivere aut nutriri in aqua. Ea quæ diximus superius quæ habent vitam, nutrimentum, et mansionem in aqua, ita sunt aquatica, quod recipiunt aquam maris in intrinsecus sui, et numquam fiunt agrestia.
Et sunt quædam quasi media inter hæc, quæ quidem primo vivunt in aqua et pereunt extra, et deinde mutantur in forma et figura, et tunc vivunt extra aquam in terra, sicut animal quod primo dum generatur in aqua Græce vocatur ambidern, cujus forma mutatur, et fit ex eo animal quod vocatur ascaros, et tunc egreditur de flumine et vivit in terra. Apud nos autem est animal quod in aquis primo generatur ex ovis ranarum magno capite et longa cauda, quod pennas habet, cujus cauda decidit, et generantur
ei quatuor pedes, et tunc egreditur, et fit rana agrestis, et antequam habeat pedes moritur, quando extrahitur de aqua.
Ex his autem altera animalium oritur differentia : quoniam quædam sunt fixa manentia in forma una et figura, sicut homo, et equus, et cætera animalia perfecta : quædam sunt mobilia a forma in formam, ut rana aquatica, de qua jam dictum est, et sicut eruca quæ primo est vermis multipes, et postea contrahit sese, et putrescit, et mutatur in volatilem vermem, habentem alas et pedes longos.
Adhuc autem aquaticorum fixorum in forma et figura, quædam quæ sunt manentia immobilia secundum locum, et illa necesse est esse in aqua, in qua mo tus aquæ asportando nutrimentum, supletanimalis immobilitatem : et ideo animalia agrestia non possunt esse immobilia secundum locum : quoniam in illo loco neque habent continentiae nutrimentum, neque aliunde nutrimentum movetur aut vere terur ad ipsa. Quædam autem animalia fixa secundum locum vivunt in aqua : petris enim applicata nutrimentum inundat super ea, sicut genera halizim Græce vocata, quæ sunt genera ostreorum et conchyliorum immobilium, et quoddam genus conchæ quod nascitur in interiori spongiæ marinæ, et non movetur nisi per accidens motu spongiæ, et aliquid hujusmodi generis videtur concha, quæ nubcans vocatur, cujus signum est, quod non descendit umquam a petra cui applicatur, nisi aliquid cogat ipsam violenter : tunc enim per contractionem et dilatationem, qui motus est omnis animalis, conatur redire ad lapidem : sicut exinsperato frangunt et separant eam a lapide experimentatores. Quædam autem animalia sunt applicata ad petram aliquando, sed separantur ab ipsa quando quærunt et venantur nutrimentum, sicut genus halizim, sive conchylium quod vocatur Græce alathurciæ, et sunt conchæ longæ apertione et contractione concharum se moventes, et post pastum ad petram revertentes, propter vitandum impetum fluctuum maris.
<--- Page Split --->
Adhuc autem mobilia animalia differunt per membra per quae nituntur ad motum : juoniam natalitium quaedam natant per motum capitis sui, sicut malachie genera, et eodem modo moventur genera Karabo, quod est locusta maris. Quaedam autem ambulant pedibus in fundo aquae, sicut genera cancrorum multipedum : licet enim secundum naturam fit aquosum animal, tamen ambulat. Est autem malachie omne interius durum et exterius molle, sepia, polypus, et calamare. Karabo vero est genus mollis testae, sicut locusta maris, et cancer : et de his inferius dicetur. Quoddam autem genus aquaticorum est continue vadens super pedes, sicut lupus marinus : et quoddam est repens, et aliquod animal est quod facit utrumque in aqua, quod scilicet est repens ambulans, et vadens ambulans. Ambulare autem hoc voco moveri, sicut videmus pisces multos rependo ambulare per aquam, et ranam pedibus ambulare, et impingere se per eam, sicut quando ambulat super terram : quoniam cum rana movetur in terra, utroque pede posteriori se impingit : et similiter facit quando natat in aquis. Quaedam autem repunt super ventrem, sicut est reptio vermium tam aquaticorum quam etiam terrestrium. Generaliter autem omne avium genus ambulat, sive habeat alas coriales, sive pennatas. Vespertilio etiam habet pedes et ambulat. Quaedam autem avium sunt valde debilium pedum, ita quod vulgariter dicuntur non habere pedes : eo quod habent malos pedes sicut hirundo, quae est avis bonae alae, et quaecumque aves assimilantur ei, quod videlicet sunt bonae alae. Sunt etiam ei similes in hoc quod sunt malorum pedum. Dicit tamen Avicenna, quod jam vidit avem minorem quam sit vespertilio : et erat de genere vespertilionis quae quando cecidit in terram, cecidit super alas : et haec Arabice vocatur abbasie, et vacillat in motu, ac si careat pedibus. Hoc autem genus vespertilionis abundat in terra nostra in climate septimo : omnes enim
vespertiliones terræ nostræ optime volant, et quando cadunt in terram, cadunt super alas expansas, et non habent pedes, sed in cauda habent quamdam figuram pedum sine cruribus, et in cubito alæ habent quamdam ungulam acutam, super quam cadunt, et per quam se tenent quando adhærent parietibus. Vespertiliones autem qui sunt in quarto climate, et terris quæ sunt minoris latitudinis, habent quidem pedes, sed malos et debiles ad ambulandum, sicut et hirundines. Eorum autem quæ sunt debilium pedum, quædam apparent per totum annum omni tempore, vel in majori parte anni : quædam vero non apparent nisi uno tempore anni post pluviam in fine æstatis in Augusto, cum sol est in Leone: et est quædam species hirundinis, quæ Græce vocatur, ut dicit Avicenna, abroycaym. Quidam autem vocant eam doryachim. Hoc enim genus hirundinis in eodem mense apparet et destruitur, et genus hujus est valde rarum : sic enim non apparet in tempore anni, nisi semel spatio unius mensis : et ideo non potest bene sciri generatio ipsius, sicut et piscis qui vocatur apud nos halsa, qui non apparet nisi in principio veris usque ad tonitrua, et tunc moritur.
Adhuc autem modi avium et aliorum animalium diversificantur aliter secundum operationes et regimen vitæ. Quoddam enim est genus quod est civile et gregale semper cum multis sociorum, sicut sturnus, et avis quæ gurat ab immutatione vocis dicitur. Quædam autem sunt quæ separantur ab aliis suæ speciei avibus, quæ sibi assimilantur in forma, et conferuntur ad adjutorium generationis, sicut aquilarum genera, et accipitrum : hæc enim solitantur per se. Et hoc non tantum accidit in avibus, sed et in animalibus ambulantibus et natantibus. Quædam autem sunt quasi media inter hæc : quoniam aliquando congregantur cum sibi similibus, et aliquando segregantur ab eis, sicut anseres grisei et albi et secundum omnia genera sua, et grues :
<--- Page Split --->
hæc enim animalia tempore pullorum separatim volant, et in hyeme aggregantur. De animalibus autem solitarie manentibus aliquod est civitatense, quod in civitatibus hominum manet : et quoddam manet in pago, hoc est, in deserto, vel in silvis, et fugit hominum habitationem, sicut struthio. Aves autem cum sociis manentes, non manent cum aliis, nisi quibus communicant in genere, sicut palumbi, et grues, et avis quæ Græci coki vocatur : est autem apud nos sturnus. Aves autem quæ habent aduncos et acutos ungues, non possunt cohabitare cum aliquibus sociorum suorum propter iram et ferocitatem suam. Hoc autem convenit multis generibus piscium : quia et illorum aliqui congregantur, et aliqui segregantur. Congregantur quidem sicut allec, et delphini, et quod dicitur Grece domoder, et colaubi, lamodech, et amya. Homo autem licet sit naturaliter animal gregale et civile, tamen exercet utramque operationem. Aliquando est solus propter felicitatem contemplationis : aliquando autem cum multis in civitate, sine quibus non acquiritur felicitas civilis. Solus quidem gaudet bono divino, in civitate autem bono humano lætatur. Civitatense autem animal vocatur, quod ad imitationem civitatum omnia opera sua refert ad unum, et agit unam actionem ad commune bonum pertinentem : nec tamen omne animal gregale cum sociis manens, talem facit operationem in unum collatam.
De his autem quæ in unum conferunt operationes, est homo, apis, et vespa, et formica, et grus. Sed in gruibus minus est manifestum quam in aliis : quia grues non conferunt in unum aliquam operationem, nisi curam vigiliæ et ordinem volatus : alia autem animalia inducta, conferunt multa in unum communitate negotiorum et ciborum, ex quibus communi consultur utilitati. Horum autem quæ sic communicant, quædam regit rex cui obediunt, sicut grues, et apes, et homines. Ista enim habent regem et princi-
pem sollicitum circa se et de utilitate communi. Quædam autem gregaliun non habent regem, sicut formicæ, et locustæ, quæ per turmas egrediuntur concorditer, sicut unicuique eorum per se commissa sit cura communis et urbanitas. Sic et inter homines est duplex urbanitas regni, videlicet quæ committitur uni gubernanda, et aristocratia et democratia, quæ sunt urbanitates commissæ pluribus, per quas gubernantur.
Adhuc autem differunt animalia in hoc quod quædam manentium cum sociis suis sibi in specie conformibus, manent in regionibus suis omni tempore secundum unum et eumdem modum, sicut leo, cervus, et passer, et aquila. Quædam autem abscondunt se per aliquod tempus anni, et post illud ad loca sua revertuntur, sicut hirundo, ursus, et ciconia, et glis.
Aves autem adhuc differunt in regimine sui cibi, sicut et alia animalia : quoniam quædam comedunt carnes, sicut aquila, et vultur : quædam autem comedunt grana, sicut columbarum genera, et equus, et asinus : quædam autem comedunt utrumque, sicut corvus, et cornix, et pica. Quædam autem animalium habent gustabile proprium, sicut apis quæ gustat mel et aliquid dulce simile melli, et aranea quæ gustat humorem muscarum et aliorum vermium. Et quædam vivunt de venatione parvissimorum piscium et sugunt illos. Quædam autem animalia secundum regimen suæ vitæ sunt venantia cibum per insidias aliorum animalium, aut per violentiam quam inferunt illis, sed non providentia sibi de eo quod capiunt in futurum. Quædam autem providentia quadam accumulant sibi cibum sufficienter in futurum, sicut formica, et mus montanus, cum alia e converso nihil provideant, sicut cicada, et passer.
Adhuc autem quædam habent habitacula, in quibus non solum pullificant, sed etiam continuum habent commodum vitæ post laborem venationis, sicut talpa
<--- Page Split --->
mus, et formica, et vulpes, et apis. Quædam autem nec de habitatione habent sollicitudinem, sicut musca, et multa de genere rugosorum animalium.
Adhuc autem perfectorum animalium quatuor pedes habentium, quaedam participant providentia domus, et quaerunt habitationes, non quidem quas faciant, sed a natura praeparatas ingrediuntur : habitant enim in rimis lapidum et parietum, et in cavernis, et in aliis locis angustis, sicut stellio, et lacertulus, et serpentium genera. Quaedam autem habitant super terram, nec de factis etiam sollicitantur habitationibus, sicut equus, cervus et canis, et similia istis. Quaedam autem magis prudentia faciunt sibi foveas, non tantum habitationi, sed et thesauris ciborum suorum convenientes, ad quas comportant praedas suas, sicut araneae multae, et apes quaedam magnae, et quaedam non curant de talibus.
Amplius autem quaedam ipsorum ad venationem moventur nocte : aut quia lumen solis non sustinent, ut vespertilio : aut quia timent incursus aliorum animalium : aut forte propter utrumque istorum et ideo acquirunt sibi victum de nocte, sicut bubo, et noctua, et nocticorax, et vespertilio. Quaedam autem ad opera moventur die, sicut homo. In locis autem habitatis agrestia fere omnia absconduntur propter timorem hominis.
Si autem ad mores hominum regimen vitae animalium extendatur : tunc quaedam sunt domestica omni tempore, sicut homines perfecte intellectum participantes : homo enim talis naturaliter et est conjugalis et civilis : nec vita sua salvari poterit, si non habeat fomenta domestica, et hominum qualemcumque societatem. Si qui autem homines sunt silvestres sicut pygmeus, non secundum unam et eamdem rationem nobiscum sunt dicti homines, sed habent aliquid hominis in quadam deliberatione et loquela. Quaedam autem sunt silvestria omni tempore, nec domesticantur ad plenum, sicut lupus, et turtur, quae Graece secundum ali-
quos fechid vocatur. Quamvis enim viderimus lupos captos, et turtures comdentes cum hominibus, tamen non omnia naturae suae opera referunt ad mansuetudinem et dominationem : et ideo numquam perfecte domesticantur. Aliquando tamen turtur magis domesticatur quam lupus. Quaedam autem agrestium citissime domesticantur, ut elephas, sicut in sequentibus libris patebit : obedit enim liberanti se a periculo homini, et est domesticus ad illum. Oportet autem scire, quod omnia genera animalium domesticorum inveniuntur etiam agrestia, sicut homo, equus, porcus, avis, caper, et canis.
Adhuc autem est differentia animalium ad societatem relata penes vocare et non vocare. Quoniam quaedam emittunt voces signantes aliquid concomitantibus sibi animalibus, et quaedam non vocant. Eorum autem quae non vocant, quaedam rugiunt non formata voce, sed una continua voce suos demonstrant affectus, sicut leo, equus, et bos. Quaedam autem non.
Adhuc autem formantium voces, quaedam formant ad diversos conceptus quos habent, sicut homo, et pygmeus, et quaedam non faciunt hoc : sicut multitudo fere tota aliorum animalium.
Adhuc autem eorum quae ex ratione cogitativa formant voces, quaedam sunt succumbentia, quaedam non succumbentia. Dico autem succumbentia, a conceptu animae cadentia, et mota ad naturae instinctum, sicut pygmeus, qui non sequitur rationem loquela, sed naturae instinctum. Homo autem non succumbit, sed sequitur rationem : et ideo diximus in scientia de Anima operationibus communibus, quod « caetera animalia praeter hominem magis sunt acta quam agentia libere. » Quaedam autem animalium omnino sunt taciturna et muta, sicut formica, et eruca, et alia parva animalia. Quaedam autem sunt e converso multae garrulitatis, sicut pica, et sturnus : et quaedam istorum sunt musica canentia
<--- Page Split --->
pulchro sono, sicut philomela, et alauda, et cygnus quando moritur : quaedam autem non canunt, sicut aquila. Dicit autem Aristoteles quod « omnibus vocantibus accidit communiter accidens praeter hominem solum, quod sunt multi strepitus et multæ garrulitatis tempore sui coitus. » Sed non verum est de tempore dum sunt in actu coeundi, sed de tempore desiderii coitus ante actum : et continuatur hoc desiderium in aliquibus usque ad deductionem pullorum sicut in philomela, quæ cantat quando incubat ovis suis. Et dixerunt aliqui Platonicorum, quod ova sua non vivificarentur nisi cantaret super ea : et hoc puto ego esse verum, quia spiritus leves et calor elevans sanguinem in talibus animalibus, facit in eis cantus jucunditatem et desiderium gaudii : et calor talis matris incubantis vel patris magis est vivificativus quam alius. Homo tamen licet taceat accedens ad cqitum, et in desiderio coitus propter verecundiam : tamen ante hoc lætatur, et canit, et ludi t, et signa ostendit incontinentiae.
Amplius autem regimen vitæ animalium differt etiam secundum comparationem ad loca quæ frequentius inhabitant. Quoniam avium non domesticarum quædam magis habitant agros planos et campos, sicut turtur : et quædam magis sunt montanæ, sicut uppua. Quædam etiam sunt multi coitus et assiduæ pullificationit, sicut perdices, et gallinæ, et columbæ. Quædam autem castæ sunt et mundæ, non coeuntes nisi semel in anno, sicut avis quæ Græce gracocedion dicitur, Latine autem corvus terrenus, et palumbus qui quasi parens lumbis sic vocatur : sicut e converso columbus, quasi colens lumbos appellatur.
Aquaticorum etiam animalium, de quibus superius fecimus mentionem, quædam sunt pelagalia, et quædam undalia in medio undarum natantia, et quædam sunt ripalia habitantia juxta ripas, et quædam sunt petrosa aut petris adhærentia, aut sub petris quiescentia. Et hæc
quidem sunt regimina animalium societatem non violantia.
Quædam autem sunt e contra societatem multum lædentia et corrumpentia. Quædam autem sunt multum impetuosa bellicosa, et quædam impetus suos multum refrenantia. Dico autem impetuosa bellicosa, quæ impetum faciunt, et invadunt omne animal transiens per ea, et defendunt se cum omni virtute sua ab omni animali quod infert eis nocumentum, sicut aper silvestris, et bos magnus silvestris, qui a quibusdam bubalus vocatur, licet non sit bubalus. Refrenantia autem sunt animalia, quæ contrarium hujus faciunt, nulla invadentia animalia, nec se defendentia ab invadentibus, sicut lepus, et cuniculus.
Animalia autem alia diversificantur per omnes inductos modos, et etiam per species multas modorum inductorum. Quædam enim sunt mansueta paucæ iræ, et cum non sunt multum insipientia, quin bene percipiant nocumentum, sicut vacca : sed taurus ferox est, et iracundus. Et quædam sunt iracunda et insipientia non recipientia doctrinam bonorum morum, sicut aper agrestis. Quædam autem patientia timida, sicut cervus. Et quædam carentia audacia, quasi semper perterrita, sicut lepus. Quædam autem astuta sunt, sicut serpens, qui plus lædit astutia quam audacia. Et quædam audacia, fortia, larga, nobilia, et magnanima, sicut leo. Et quædam audacia, fortia, silvestria, et astuta, sicut lupus, qui et astutia et fortitudine nocet. Quædam autem ingeniosa et tamen parvarum operationum, sicut vulpes quæ ad ad parva convertit ingenium. Quædam autem sunt iracunda ad quosdam, et quibusdam applaudentia, sicut canis : ex iracundia enim omnes invadit antequam discernat, et postea remittitur et applaudit dominis suis. Quædam autem sunt mansueta cito domesticabilia, sicut elephas. Et quædam verecunda et observantia se ab aliis, sicut anser et catus. Sed de turpi perpetrato nullum animal verecundatur, nisi homo.
<--- Page Split --->
Et quod de aliis dicitur, quod verecunda sint, est dictum ideo quod aliquid simile habent passioni quae est verecundia. Quædam autem sunt amantia pulchritudinem, sicut pavo : et ideo etiam incessu composito gradu incedit ne maculetur, et dum est pullus humefactus totus et pollutus aliquando moritur, quasi pollutionem sustinere non valens.
Inter omnia autem animalia districtivum intellectum habet solus homo.
Multa tamen animalia alia retinent memorias eorum quae vident, et addiscunt. Sed illa memoria quae est cum reminiscentia, non est nisi in solis hominibus, et est pars divina in eis, ut dicit Plato. Inferius autem narrabimus disquisite et sigillatim omnes mores animalium omnium, et modos regiminis vitæ suæ, et subtiliabimus considerationem esse eorum magis quam hoc fecerimus : quia hic non diximus, nisi universaliter de istis.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans secundum quid est regimen vitæ in animalibus.
Ad faciliorem autem intelligentiam horum quae de regimine vitæ animalium dicta sunt, oportet scire quod nullum animal omnino perfecte participat regimen vitæ, nisi solus homo. Perfectum enim regimen vitæ est secundum partes honesti, et ad finem felicitatis. Est autem regimen hoc, sicut in Ethicis habet declarari, in tribus in quibus quaeritur felicitas in domibus : unum secundum domus dispensationem privatam quae æconomica Grece vocatur : et in civitate secundum congruam officiorum, et civium distributionem : et hæc extenditur ad provincias et nationes secundum communicationem et distributionem : ita quod monarchia regni ex ipsa fiat. Aliquando autem habet senatum se gubernantem, aut etiam potiores in divitiis et potestate et dignitate : quæ tres urbanitates sunt multitudines continentes, dictæ a Græcis, monarchia prima, et aristocratia secunda, et democratia tertia. Fit autem hoc regimen legibus, et distributione officiorum pro idoneitate personarum, et com-
<--- Page Split --->
municatione meritorum et negotiationum. Tertia autem regiminis dispensatio vocatur Graece monastica, in qua homo solus vivit separatus ab aliis, ut majorem sapientiæ et contemplationi possit dare operam, admirabiles quærens et mirabilium causas, et ex hoc delectationes habens puras et firmas quibus nihil est contrarium : in his enim felicitas consistit contemplativa. Tribus autem his deservit ea quæ vocatur Ethica, subjiciens passiones virtuti morali, opera aut dirigens ad æquitatem juris sive naturalis sive positivi, et intellectum regens recta ratione, quæ medium est virtutis intellectualis.
Animalia igitur regimen vitæ participantia, non participant ipsum, nisi secundum imitationis modum : non enim principium suarum operationum habent virtutem, sed quamdam naturae inclinationem ad virtutis similitudinem. Sic turtur et palumbus imitantur castitatem, anser autem et catus verecundiam, leo liberalitatem et communieationem et fortitudinem. Similiter autem non faciunt ea quæ faciunt ad finem felicitatis domus, quæ est abundantia domus et familiæ : neque ad finem felicitatis civilis, quæ est gubernatio perfecta gentis secundum prudentiam facta : neque ad finem felicitatis monasticae, quæ est contemplatio veritatis firma cum pura et admirabili ejusdem delectatione. Sed quæ provident sibi domum, aliquando non provident abundantiam domus, sicut vulpes : sed partem habent curae economicae, quod videlicet defendantur a nocumentis extrinsecis : et partem non habent, intentionem videlicet sufficientiae ex divitiis in domo repositis. Aliquando autem imitantur in utroque istorum economicam, sed non in fine, sicut apis, et formica, quæ faciunt casas et replent eas thesauris suis, sed non referunt hos thesauros ut organice civilitati aliorum deserviant animalium, sive sint eadem specie cum ipsis sive in diversa sint specie ab ipsis. Unum enim examen apum
aut formicarum non deservit in aliquo alii, sicut abundantiae promptuariorum hominum sibi invicem deserviunt ad regendas civitates et gentes. Ea autem quæ civilitatem imitantur, congregantia totam gentem suæ speciei, non communicant ad invicem opera, neque distribuunt sibi invicem lucra, neque legibus editis reguntur et gubernantur, nec finem felicitatis attendunt : sed imitantur civilitatem in habitatione congregata et defensione communi, sicut grus, et anas, et sturnus, propter quod decipiuntur ab aucupibus talia animalia : positis enim quibusdam suæ speciei avibus vel imaginibus avium juxta retia, statim adveniunt ad cohabitándum illis, et in retibus concluduntur. Sed simul existentia, defendunt se ab accipitribus, et aquilis, a quibus solitaria existentia se delendere non possunt : sicut videmus anates, et aves aquaticas latos et membranales pedes habentes, visa aquila congregari simul in aqua : et cum ipse impetum facit ad rapiendum, demerso capite spargentes aquam in faciem aquilæ, prohibent accessum. Similiter autem sturni ad quemlibet impetum accipitris comprimuntur in aere, et vento alarum conjunctarum removent accipitrem, et sub ipsos descendens accipiter comprimitur stercoribus ipsorum, et illinitur, ita quod appropinquare non potest. Si autem regem habent, non nisi secundum aliquid regni imitantur gubernacula : etenim grus vigilem ponit propter communitatis custodiam. Apis autem egrediens de casa, strepit sicut cornu, alias convocans : et tunc rege levato omnes sequuntur, et quærunt novam habitationem, in qua casas construant, et thesauros mellis reponant: sed non communicant cum alio examine in aliqua communicatione operum, aut distributione damni aut lucri, nec in aliqua pietate se habent ad parentes a quibus exierunt.
Similiter autem animalia quæ virtutes imitantur, quæ sunt regiminis vitæ, elementa et principia non imitantur perfecte:
<--- Page Split --->
unam enim virtutem imitantia, negligunt aliam : et virtutem imitantia, nihilominus subjacent passioni quæ virtuti opponitur, sicut extremum oppōnitur medio. Verbi gratia, leo liberalitatem et magnanimitatem imitatur et fortitudinem : et cum liberalitatis sit de proprio et abundanti communicare, et in hoc gaudere, ipse communicat prædam : et ideo potius profusio tyranni erit liberalitas sua, quam communicatio virtutis. Adhuc autem magnanimus et fortis existens, subjacet iracundiae : fortis autem gratia, boni magna invadit et vincit : et sic facile est videre in omnibus aliis.
Quod autem maxime in his attenditur, est quod non agunt actus regiminis istius libere, sed vere impulsu, propter quod mente et ratione et memoria minus quam alia participantia, melius habent regimen vitæ, sicut apis quæ nihil mentis et parum mormoræ habet, et multo minus quam leo, vel corvus, et tamen multa regitur œconomica et monarchia et civilitate. Et quibuscumque quidem hoc a natura inditum est, et quasi nullius disciplinæ sunt susceptibilia, in communi operantur sine rege, sicut formicæ. Quæcumque autem sunt communis vitæ participantia, cum rege operantur, sicut apis. Reges autem habentia, aliquando habent regem a natura constitutum, sicut apis : ipsa enim quantitas corporis indicat perfectius esse in suo genere hoc animal : et ideo debere ordinare alia et imperare eis. Aliquando autem constituitur rex et destituitur, sicut in gruibus hæc æqualiter perfecte sunt in viribus animæ. Et ideo non est in eis necessitas regis, nisi pro tempore, quando necesse est aut dormire aut dirigi in volatu, propter quod noctibus custodem habent vigiliarum noctis, et in volatu ducem, propter cujus, directionem ordine litterato volare dicuntur.
Denembris animalium secundum officia eorum quod habent in corpore.
Redeuntes autem ad propositum, adhuc universaliter tangamus membra animalium, determinantes officia quibus se habent ad invicem.
Dicamus igitur, quod omnia animalia conveniunt in hoc quod habent duo membra per quæ salvatur substantia individualis ipsorum : quorum unum est membrum per quod recipiunt nutrimentum, et hoc est os, aut aliquid simile ori. Secundum autem est membrum in quo retinent nutrimentum, ut exsugant ex ipso manente in membro illo humidum nutrimentale corporum suorum : et hoc vocatur stomachus, aut aliquid loco et vice stomachi existens. Ista tamen duo membra habent convenientias et differentias in diversis animalibus secundum modos quos dicemus posterius, secundum aspectum videlicet figurae ipsorum, et augmentum et diminutiones, et convenientiam qualitatum, et secundum situm.
Communicant autem adhuc in membro tertio, quod est membrum ad quod vadit in secessum missum :
<--- Page Split --->
et hoc est venter, quia post ingressum cibi in os, mittitur in ventrem, et transit per ipsum.
Superfluitas autem quae separatur a cibo digesto in animalibus, est duplicis generis : et est generale, quod omnia animalia quae distinctum habent membrum recipiens et colligens et emittens superfluitatem suam humidam, habent etiam membrum recipiens et recolligens et emittens superfluitatem siccam, sed non convertitur. Nam animal habens vas recipiens superfluitatem siccam, non necessario habet vas recipiens superfluitatem humidam, eo quod superfluitas ejus humida immiscetur et immittitur cum superfluitate sicca : sicut aves quae non habent vesicam quae est receptaculum hunidae superfluitatis. Omne igitur animal habens vesicam, habet ventrem sive alvum inferiorem : et non omne habens ventrem, habet etiam vesicam.
Adhuc autem omne animal habens semen generationis generans ex se aliquid sibi in forma et specie simile animal, hahet membrum conveniens semini suo quod vocatur vas seminarium : sed hoc differt in mare et femina. Propter quod sciendum est, quod omne masculinum in genere animalium existens, generat ejiciendo suum semen in suam feminam. Fœmina autem non ejicit, sed immittit decisum a se semen in suam matricem. Invenitur tamen animal de quo adhuc non apparuit mas aut femina, et hoc est anguilla.
Adhuc autem omne animal habens semen et generans ex se filios, habet membra convenientia naturae suae ad conceptum et partum filiorum. Sed haec membra diversitatem habent in forma et quantitate et situ, sicut et alia in speciebus diversis animalium. Quædam enim fecminarum habent matricem secundum veram matricis rationem. Quædam autem habent membrum quod habet vicem matricis sed non veram rationem ipsius. Hæc igitur membra sunt, quæ vel omnibus animalibus conveniunt necessario,
aut pluribus eorum : eo quod hæc aut salvant esse individui, aut speciei : et sine eis perditur utrumque.
Quia autem omne animal est substantie humide, et est in eo calor dissolvens substantiam humidam ipsius, et calor aeris circumstantis, et calor qui generatur a motibus ejus coadjuvans ad dissolutionem : ideo non salvatur animal aliquod sine nutrimento. Scimus autem ex determinatis in libro de Nutrimento, quod non nutrit aliquid nisi in quo est aliquid siccum incorporabile, quod est potentia pars nutriti : aqua enim quae tantum est humida, non nutrit, sed vehit nutrimentum. Oportet ergo omne animal habere nutrimentum siccum, et receptaculum nutrimenti sicci : non autem oportet omne animal habere nutrimentum humidum aut receptaculum nutrimenti humidi. Quod autem non salvatur in suo esse individuo, oportet salvari per generationem, et non esset generatio nisi darentur membra generationi convenientia : et ideo oportet omnia animalia vasa habere seminaria et conceptus et partus quae diximus. Per hoc igitur patet probatio inductorum.
Amplius autem genus quod est subjectum primum quod subjicitur in omni animali, est sensus tactus, propter quem animal est animal : et oportet quod sit in eo aliquod membrum, in quo sicut in instrumento et sicut in medio sit tactus : et hoc quidem membrum non habet nomen commune, quod secundum unam rationem conveniat omnibus membris animalium in quibus est tactus : sed in multis convenit in uno nomine et ratione, sed in aliis est aliquid simile illi, quod non habet tamen nomen ejus, neque habet ipsius nominis plenam et univocam rationem.
Adhuc autem in omnibus animalibus est humiditas quae est subjectum vitæ, qua quando caruerit animal, aut quando exsiccari incipit, destruitur animal et senescit, tendens ad corruptionem, sicut in libris de Causa vitæ longioris probatum
<--- Page Split --->
est : et oportet quod in eis sit membrum in quo primo aggregatur illa humiditas, et decurrit per membra caetera. Hæc autem humiditas in multis animalibus perfectioribus est sanguis, et in aliis minus perfectis aut aquaticis est alia humiditas, quæ est loco sanguinis, sicut venenum est humiditas draconis, et rutelæ, et viperæ. Et est in aliis humiditas non completa pallida, quæ declinat ad aquositatem, sicut virus quod est in animalibus.
Resumentes igitur dicimus, quod communis sensus in quo communicant vel conveniunt omnia animalia, est tactus : et sicut in medio et instrumento est in aliquo membrorum similium : in carne enim vel in eo quod est simile carni, est sicut in medio : in nervo autem sensitivo est sicut in instrumento, aut in eo quod est simile nervo : in sanguineis enim in carne et nervo, in aliis autem sanguinem non habentibus, est in membris proportionatis carni et nervo et similibus eis proportione virtutis tactivæ quæ est in eis. Sed generaliter oportet quod sensus iste sit in membro simili non heterogenio : ista enim est virtus passiva : passivum autem et receptivum est in animalibus membrum simile : et dissimilia non patiuntur nisi per passiones similium. Virtutes autem operativæ quæ alio nomine motivæ dicuntur, cum sint magis activæ, sunt magis in formalibus membris, quæ sunt membra dissimilia, sicut incisio et incisi cibi masticatione sive mollitio : nam virtus movens ad hæc opera dentes incisores et molares, est in ore sicut in organo quo completur opus : et virtus movendi de loco ad locum est in pedibus : quia licet in nervis motivis sint hujusmodi virtutes, tamen non complentur opera eorum nisi per membra organica dissimilia. Est autem virtus hæc etiam in alis avium et in diversis aliis membris animalium processivum motum habentium.
Adhuc autem in quidusdam animalibus est sanguis, sicut in homine, et equo, et cæteris agrestibus perfectioribus. Omnia
enim agrestia aut carentia pedibus omnino, aut hahentia duos pedes, aut quatuor tantum, habent aliquid sanguinis plus vel minus, et præcipue circa corda ipsorum. In aliis autem non est sanguis, sicut in apibus et vespis, et marinis quibusdam sicut in sepia, et karabo, quæ est locusta maris vocata apud nos : et in omnibus multipedibus plures quam quatuor pedes habentibus. Oportet enim nos non latere, quod, sicut diximus, membra quædam sunt similia : et hæc sunt in animalibus perfectis sanguinem habentibus : sicut est os videlicet, cartilago, nervus, chorda, ligamentum, arteria, vena, panniculus quo membra involvuntur, et caro quæ supplet vacuitates.
Omne autem membrum cujuslibet animalis, habet virtutem naturalem per quam complet suum nutrimentum : et hæc virtus ad minus quatuor habet operationes, quæ sunt, nutrimentum conveniens attrahere, et attractum rectificare, et rectificatum sibi et membro in quo est unire, et id quod non est conveniens nec rectificari poterit, a se expellere. Membrorum autem divisio virtutes habentium est per quatuor differentias : quoniam aliquod est virtutem suscipiens et in alia refundens, sicut cerebrum, et hepar : cerebrum enim virtutem vitæ et caloris virtutem et spiritum suscipit a corde, et similiter hepar : et sunt transfundentia etiam virtutes suas in animalia : cerebrum quidem sensum et motum, sed non absolute, sed in relatione ad cor, sicut in frequentibus ostenditur : hepar autem transfundit nutrimenti virtutem, etiam non absolute, secundum Peripateticos, licet Galenus velit quod tam cerebrum quam hepar absolute in alia suas transfundat virtutes. Sed de hoc in sequentibus disseretur a nobis.
Suscipiens autem et non dans est secundus modus membrorum animalium : et tale membrum in omni animali sanguinem habenti, est caro : in his autem quæ sanguinem non habent, est id quod loco et vice carnis est. Habet autem eum-
<--- Page Split --->
dem modum caro in mollibus, quem os in duris membris. Hæc enim duo virtutes a corde et hepate in generationis principio sumunt per quas subsistunt, et illæ in eis quiete manent et non ministrantur ab eis alicui alii membro. Hoc tamen non nisi a corde fieri omnis confitetur secta I'eripateticorum : sed Galenus dixit hoc fieri etiam ab hepate, et nos ostendemus in sequentibus, quod fit primo a corde, secundo ab hepate.
Quidam autem antiquissimorum Physicorum qui Anaxagoram imitati sunt, dixerunt hæc membra virtutes suas habere a seipsis, et in ipsis quiescere easdem. Et ideo secundum istos membra hæc cadunt in alia parte divisionis quæ est tertia : quoniam secundum eos nec sunt suscipientia nec dantia virtutes aliquas. Sed tamen hoc membrum non convenit partibus animalium : quia in quolibet corpore animal sicut est unum corpus, ita necesse est unum esse aliquod membrum, a quo principientur alia secundum esse et virtutes. Et ideo non potest esse quod dixerunt, quod aliquid sit membrum nec suscipiens nec dans virtutem quam habet. Sicut enim est in ordine universi, quod omnia recipiunt a motore primo motum et esse : ita necesse est esse in universo membrorum cujuslibet animalis, quod omnia membra recipiunt calorem et vitam et virtutem ab eo qui est causa et motor primus in ordine universitatis membrorum.
Divisio ergo membrorum quæ quadrimembris fuit secundum Antiquos, trimenbris esse ostenditur : ut sit membrum et suscipiens et dans virtutes, et sit aliquod suscipiens et non dans, et sit aliquod non suscipiens ab aliquo quod sit intra corpus, sed dans omnibus : et hoc est cor : licet Galenus dicat, quod suscipiat ab hepate nutrimentum et virtutem nutritivam. Hoc autem omnino inconveniens est, ut in sequentibus erit manifestum. Nullum autem est nec dans nec suscipiens, sicut et in mundo non est aliquid quod nihil omnino a primo mo-
tore suscipiat. Has autem tres membrorum diversitates omni necesse est convenire animali per rationem quam induximus.
Amplius in omni animali magno et parvo cujuscumque sit generis, necesse est esse duas alias membrorum diversitates, scilicet quod quaedam membrorum suorum sint principalia, et quaedam secundaria principalibus membris deservientia. Et principalia quidem sunt quae operantur salutem individui singularis, aut salutem speciei. Ea autem quae operantur salutem individui, sunt tria. Cor quidem, a quo fluit virtus vitæ : et cerebrum, a quo fluit sensus et motus, sive virtus sentiendi et movendi in relatione ad cor : et hepar, a quo iterum per receptionem quam haurit a corde, fluit virtus nutriendi. Propter quod constat ista tria non æque principalia esse, sed cor esse primum principium aliorum : et ideo cor in his est sicut in sphæris cælestibus est primus motor motus : hic enim compositus est ex motore et mobili : et quicumque alii sunt motores moti, virtutes movendi accipiunt ab ipso primo composito motore moto : et virtus cordis est sicut virtus luminis solis, cui applicantur omnia alia, et accipiunt virtutem ab ipso, et tunc possunt peragere suas operationes : ipsum autem non accipit aliquid ab aliquo aliorum. Propter quod etiam a Pythagorcis sol cor cœli esse dicebatur, eo quod ipsi cœlum dicunt esse magnum animal. Hæc autem membra in specie et forma sunt in omnibus animalibus perfectis : in aliis autem sunt membra correspondentia his quæ supplent vices eorum.
Sed quia animal nequaquam salvatur in esse perpetuo nisi per generationem, ideo necesse est esse quartum principale, quod operatur salutem individui, spermatibus animalium secundum quosdam virtutem formantem imprimens : et hoc est quod vocatur testiculus, sive vasa seminaria. Sicut igitur cum tria sint constituentia animal in individuo, sub-
<--- Page Split --->
stantia materialis videlicet, et forma secundum genus quæ est vita, et forma differentiæ constituentis quæ est sensus : tria membra quæ operantur ista et deducunt in corpus animalis, vocantur principalia : hepar quidem substantiam materiæ, et cor formam vitæ quæ est genus animalis, et cerebrum formam sensus quæ est differentia constituentes animal. Species autem participat esse perpetuum per generationem unius ex alio : et hoc non potest esse, nisi virtus formans animal conferatur semini ex generante : et hanc operatur in relatione ad cor testiculus.
Alia autem sunt membra istis ministrantia sive desverientia : sed hæc non adeo ut prima participantur ab omnibus generaliter animalibus, sed tamen omnia necesse est habere aliquid eis simile. Ministrantia autem dividuntur in duo genera : quoniam quædam ministrant præparando id in quo membrum principale operatur : et quædam ministrant deferendo id in quo membrum principale operatum est suam operationem. Verbi gratia, dicimus quod cordis minister præparator, est pulmo, qui præparat ei speciem : et minister deferens id quod cor operatum est, est arteria quæ defert spiritum vitæ a corde in membra. Cerebri vero minister præparator, est quod præparat ei nutrimentum, sicut hepar et alia ministrantia ei nutrimentum : deferens autem id in quo operatum est cerebrum, est nervus deferens sensum et motum per totum corpus. Hepatis autem minister præparator, est stomachus et mesaraicæ : et minister deferens id quod hepar operatum est, est venæ. Testiculorum autem minister præparator, est vasa, per quæ ministratur sperma : sicut forte cerebrum, et aliquo modo totum corpus : minister autem deferens quod jam testiculus operatus est, est virga. Isti autem membrorum modi sunt in omnibus animalibus : eo quod cuilibet etiam per se patet, quod sine his non vivit aliquod animalium.
Amplius autem in omnibus animalibus tres adhuc invenimus membrorum differentias : quoniam in omnibus animalibus quædam sunt membra operantia esse animalis : et quædam sunt quæ non sunt in ipsis nisi propter auxilium istorum : et quædam sunt quæ utrumque istorum faciunt. Operans autem est quodlibet membrum principale, sicut diximus, quæ suas ad esse animalis complent et perficiunt operationes. Auxiliantia tantum sunt, quæ creata sunt in auxilium aliorum, sicut pulmo ad eventationem cordis in sanguinem habentibus, et lacrymabile ad salutem oculi. Utrumque autem istorum hepar habet, quod suum est unde nutritur, satis complet nutrimentum, sed auxilium parat tertiæ et quartæ digestionis, quarum neutram complet.
<--- Page Split --->
diximus, concipiunt ova et postea generant vermes, quia ova in ventribus eorum mutata sunt ad vermium figuram, sicut piscis marinus longus qui vocatur chalene, et vipera. Quæ autem concipiunt ova et pariunt animalia sibi similia cum testis egredientia de utero ipsorum, sunt vipere magnæ quædam longi corporis, quorum numerus magnus est juxta Oceanum aquilonarem in partibus Ostomiae et Osiliæ, ut dicitur. Sic autem generantium marinorum quædam carent figura aurium, licet audiant per quosdam canales, sicut delphinus, et piscis longus valde, qui chalene ab Aristotele vocatur. Sed differt in situ canale illud : quia in delphino est posterius in capite, et in chalene est in fronte. Quædam autem talium marinorum habent figuras aurium, et sunt discoopertæ extra in capitibus suis, sicut piscis qui dicitur kelon, et piscis qui baro, et ille qui halam vocatur. Cum autem dicimus animalia ovantia, non vocamus ovum, nisi illud quod generat pullum ex parte alba partium ejus : quædam enim est ovi materia radicalis pulli, et quod residuum est, est cibus pulli in ovo formati, quo cibatur quousque compleatur ad egrediendum de testa ovi. Vermem autem dico, quod ex toto quidem concepto formatur in totum, sed postea completur ad figuram processu temporis. Simile autem voco, quod ex toto concepto generatur in totum simile parenti in specie et figura complete statim ut generatum est.
Oportet autem scire, sicut diximus, esse animalia generantia sibi similia, quæ generatione concipiunt prius ova in sua matrice, et quando perficiuntur in utero imprægnationis suæ, fit ex eis simile vermi : et quando paritur vermis ille, aliquo tempore completur, et recipit figuram et formam perfectam, et fit ex eo animal completum, sicut animal marinum longum quod vocatur celeti. Quædam autem animalia parientia sibi similia sunt, quæ ex concepto semine formato et perfecto emittuntur, et produ-
CAPUT VI.
De modis generationis animalium in universali.
Universitas etiam animalium est penes modos generationis eorum : quoniam quædam eorum gignunt ova, et quædam generant vermes incompletos, sicut apes, et formicæ, et pediculi, qui generant lendes, et quædam generant animalia, et quædam concipiunt quædam ova, et postea pariunt animalia cum testis ovorum.
Illa vero quæ generant animalia, sunt sicut homo, et equus, et omne pilosum animal, sive sit marinum, sive agreste, sicut quæ sunt magnorum corporum de genere marinorum, ut delphinus, et cæterorum genera quæ a quibusdam balenæ vocantur : et in nostro mari quod est Oceanus tangens Angliam et Germaniam et Galliam, duorum generum invenitur, quorum unum habet os ad sugendum, sicut muræna, et hoc habet carnem meliorem : et alterum habet dentes magnos ad masticandum, et hoc habet carnem minus bonam.
Alia autem animalia ovantia et vermes facientia, nota sunt. Quædam etiam ut
<--- Page Split --->
eunt sibi similia in figura et forma, sicut homo, et equus, et idem est de omnibus sibi similia generantibus.
Ovantiumautemquædamovasuntdurætestæ , etcontinentinseduoshu - mores , albumvidelicet , etcitrinum , sicutomniaovaaviumapudnosnotarum . Egotamenjamvidiovumgallinæ , quodhabuitduastestas , unamintraaliam , etinmedioduarumtestarumhabuitalbuginem , etintrainterioremetiamnonfuitnisialbugo , etfuitovumpar - vumtotumrotundumadmodumsphæ - r æ . Sedhoceratunumdenaturæpecca - risetmonstris . Quædamautemovan - tiumovasuntmollistestæ , quæestsicutpellis , ethumorquiestineis , estuniusetejusdemcoloris . Ettaliasuntovapi - scisquemsupranominavimus , quicheletivelceletivocatur . Suntautemtaliaetiamranarumetpisciumetaranearumovaetvermiummultorum . Animaliumautemgenerantiumvermes , quidamver - mesmoventurineademhorasuænati - vitatis , etquidamnonfaciunthocnisipostaliquotdies , sicutvermesformica - rumetapum : etdehisomnibusdiver - sitatibusexequemurinferiuscumrationesubtilicausamassignantesomniumdi - ctorum .
Sed quod hic sciendum est, hoc est, quod omne quod generatur ex humido spermatico, habet suæ generationis substantiam et virtutem, sive illud humidum sit in utero, sive sit in ovo. Hoc autem humidum si habeat completam virtutem generationis, necesse est in se habere et proprietatem virtutis masculi et proprietatem virtutis feminae. Has enim virtutes intra se oportet ipsum continere, sicut diximus in libro de Vegelatilibus. Generans enim in eo active, est virtus masculi, et generans in ipso passive est virtus feminae. Et sicut de substantia casei sunt, coagulum videlicet quod facit, et lac ex quo fit caseus : ita duo spermata sunt de substantia concepti : sperma quidem viri faciens, et sperma femina suscipiens coagulationem et
figurationem et formam. Et hæc duo sunt prima principia generationis. Proppter quod humidum spermaticum sufficiens generationi omnium animalium necesse est constare ex his duobus. In quibusdam autem vel forte in omnibus necesse est adesse tertiam humiditatem præsentem in loco in quo prædieta duo spermata sunt permixta : et hoc est nutritiva concepti, ex qua non radicaliter, sed materialiter fiunt quædam partes ejus : et hoc in animalibus generantibus sibi similia est sanguis menstruus, vel alius humor qui est loco sanguinis menstrui : in ovantibus autem est humor citrinus qui vitellum vocatur : aut alius humor aquosus qui loco vitelli ad cibum concepti embryonis est præparatus : in eis autem quæ generant vermes, est sicut in aliis. Oportet enim necessario talem adesse humorem in loco operationis duorum spermatum : quia aliter deficeret conceptum, non habens nutrimentum.
Hisigiturtribushumiditatibussicinunumlocumredactis , exhumiditatibusduarum , quarumunaactive , alterapassi - vegenerat , formanturomniasimiliamembraprætercarnemetadipem : p r o - pterquodhumiditatespermaticadefi - ciente , inquaestvisformativaeorum , numquamrecrescunttruncata . Sanguisautemquiattrahiturinnutrimentumembryonis , estduplexinsubstantia , etduplexinvirtute . Aliquidenimsanguinissicuniturspermatibus , quodinduitvir - tutemaliquamspermatis , eoquodali - quidhumiditatisspermaticæmanetinipso : etexhocgeneranturdentes , p r o p - terquodinætatevicinaspermatirecre - scunttruncati , etinætateremotaasper - mateinquavirtusprimigenerantisasanguineevanuit , nonrecrescunt . Alteraautemparssanguinisduplicisveltripli - cisestsubstantiæ , etexspissoquidemipsiussanguinisgeneraturcaroquæsup - pletvacuamembrorumsimiliumetin - strumentalium , ethæcinfluit , eteffluit , etabrasarecrescit . Exaquosaautempartæ
<--- Page Split --->
ejusdem sanguinis vel humoris cibalis generantur adeps et pinguedo : et hoc facilius influit et effluit quam ipsa caro. Aliae autem partes sanguinis non sunt vere aliquid sanguinis aut humoris cibalis, sed fax et impuritas ejus, qua non attrahitur ad generationem alicujus partis animalis, sed collecta usque ad partum expellitur cum nato ex utero in secundinis, vel ex ovo in testis. Similis autem virtus est in hepatibus animalium et cordibus, qua membra postquam nata sunt animalia, ex cibo formant carnem et adipem secundum duplicem substantiam ipsius, et illis expellimus facem sicut diximus.
CAPUT VII.
rus, et his similia : quaedam autem plures quam quatuor habentia, multipleda, aut polipeda dicuntur, sicut vespa et apis. Et aliquod invenitur viginti pedum, sicut quaedam species vermium in aures intrantium. Duo enim genera sunt vermium illorum : et inter has summas quaedam habent sex pedes, et quaedam octo, ex quaedam decem, et sic usque ad viginti, et ultra illum numerum apud nos non est inventus numerus pedum in animalibus.
Sed hoc observat natura, quod in omni animali pedes pares constituit, unum contra unum in utroque latere, ut æqualiter portetur pondus corporis. Uno autem pede nullum animal continue moveri potest, quia non ambularet nisi levato et posito pede : et cum levaretur pes, nihil portaret corpus, et ideo tunc caderet : et ideo falsum esse convincitur quod dicitur de monopedibus : et quod dicunt, quod vadunt saltando, nihil est : quia talis motus non potest esse continuus propter suam inordinationem et difficultatem.
De differentia animalium sumpta penes membra processivi motus.
Est autem adhuc differentia animalium penes membra motiva sumpta, quia quaedam habent pedes, quaedam autem non. Pedes autem habentia diversificantur in habendo pedes. Quaedam enim düos pedes habentia, ut homo, et multa volatilia, bipeda vocantur : quadam autem quatuor pedes habentia vocantur quadrupeda, sicut equus, et tau-
Adhuc autem cum pes detur ad portandum corpus, oportet ut pes fortis sit et levis respectu corporis : quia si gravaretur duplici onere, proprio videlicet et corporis, non continue sustineret portationem. Et per hanc rationem patet, quod est absurda falsitas, quod 'dicitur de magnipedibus hominibus, quod pede se cooperiant ab imbribus et sole, sicut scribitur in Mappa mundi.
Pedes autem non habentia sunt multa natalitia, et haec diversificantur in instrumentis sui motus, quod vocatur ala communiter, et proprie vocatur pinna : et plura generum illorum sunt, qua e habent quatuor alas, hoc est, in quatuor locis alas : habent enim duas in facie, hoc est, in anteriori corporum suorum, quod est venter et pectus, unam quidem alam superius, et alteram inferius in ventre : et illa quidem qua est anterius, illa est dua ala simul stantes, quarum una reflectitur ad unum latus, et altera
<--- Page Split --->
reflectitur ad alterum : illa autem quæ est inferius in stricto piscis, non est nisi una : inferior autem habet similiter duas alas, unam ante quæ est simplex, et alteram post in stricto dorsi : et habet caudam pro gubernaculo. Illa autem quæ est anterius in facie pectoris ejus, bifurcatur propter hoc quia ibi piscis spissus est et non potest esse in media ala ne impediat vertebrum alæ capacitatem ventris : et cum sit in una parte flexa, oportuit quod in alteram partem similiter alia flecteretur : quia aliter cespitaret piscis natando, sicut navis quæ in una parte remigatur, et non in altera. Talis autem piscis est in mari Græcorum, qui vocatur arkealudo, et alius qui vocatur lacerat. Apud nos autem abundant tales : quoniam lepus maris talis est, et multi alii. Lucius autem habet quidem ordinem alarum quem diximus in ventre, sed non in dorso habet alam ante, sed posterius in stricto corporis ejus. Aliquando autem genus est, quod duas habet alas, sicut omnes pisces, longi et stricti et levis corporis, sicut henkeles, et hasmorinæ : et omnes qui vivunt ex aqua rapientes suum nutrimentum in undis, sicut serpens in terræ pulvere suum accipit nutrimentum, non habent pinnulas, sicut muræna.
Quidam autem pisces vocati celeti, de quibus diximus, non habent alas omnino, sicut et omnia genera piscium quæ sunt amplorum corporum et plurium caudarum : pisces enim qui apud nos rai vocatur, multas habet caudas, et est ampli corporis, et non habet distinctas, sicut alius piscis. Et hoc modo etiam pecten quod pleidis vocatur, et pecten quod vocatur butha, et pecten quod vocatur rumbus, pinnas non habent, quarum impulsu et attractione moveantur : sed in circuitu suo circumpositi sunt pinnuli : sed illis videntur ad gubernaculum uti : quia non volvunt eas posteriorando et anteriorando, sicut pisces movent pinnulas et animalia pedes. Vocatur autem istud genus Graece bascematis : iste enim
modus piscis secundum communitatem generis sui non natat, nisi per amplitudinem corporis sui incurvando se, et recurvando modo ad ventrem, et modo ad dorsum.
Quædam autem est rana magna marina, quæ habet alas et omnia, quæ quidem sunt ampla, sed finis amplitudinis eorum declinat ad strictum, sicut piscis qui apud nos midre vocatur. Omnia autem genera piscium, de quibus vera opinio est, quod pedes habent et alas, natant cum utrisque, sicut omnia genera malachie : et ideo ille velox est valde in natando, et vincit undas, ita quod sæpe procedit a littore in profundum pelagi. Sic autem præcipue pedibus et pinnis natat piscis vocatus archosis, et multa genera multipeda marinorum, quæ sic natant et moventur.
Illud autem quod duræ carnis est, et testeum ex genere piscium, sicut quod dicitur karabo sive locusta maris, et alia multa genera cancrorum parvorum, moventur cum sua cauda retrorsum velocissime extensione caudæ et retractione sive replicatione ipsius versus suum ventrem, sicut si esset motus alarum suarum. Tenchea autem, quæ est species quædam crocodili, movetur et natat pede suo et cauda sua : quia illa habet quasdam pinnulas. Et eumdem modum natandi cum cauda sua habet omne quod confert et contrahit caudam de minori ad majus : incurvando enim minus sive posterius caudæ versus majus, et postea extendendo, impingit aquam sicut remo et gubernaculo et natat, sed movendo eam parum versus latera, gubernaculi facit usum : incurvando autem versus dorsum vel ventrem et velociter extendendo, usum præbet remi navigantis : sicut et gubernatores posterius aquam gubernaculo retrorsum percutientes, magnum auxilium præstant remigantibus. Tenchea autem in cauda sua caudæ piscis assimilatur, qui a Græcis galabus dicitur : ille enim et ad remigandum et ad gubernandum utitur cauda sicut tenchea.
<--- Page Split --->
Inter volatilia autem quæ alis moventur de loco ad locum, quædam habent plumas, sicut aquila et accipiter : et quædam volatilia quæ sunt rugosi corporis, sicut apis, et sibi similia habent alas quæ videntur esse de substantia media inter naturam penne et membranæ : quoniam sunt duriores membranis, et sunt magis molles et magis tenues quam plumæ quæ adhærent stipitibus pennarum. Ex volatilibus etiam est quod volat, et habet alas membranales, sicut vespertilio secundum omne genus suum. Omne autem volatile cujus ala aut pennosa est aut corialis, habet sanguinem. Quæcumque autem volatilium sunt rugosi corporis, non habent sanguinem omnino.
Adhuc autem volatilium ala plumosa vel coriali, quadam habent duos pedes, et quædam non. Dicuntur enim quidam serpentes esse in Æthiopia, quos Solinus hybes vocat : et sunt alati pugnantes in aere cum ciconiis, et illi habent pedes. Omnia autem alas habentia attribuuntur generi volatilium. Alæ ergo volatilis cujusdam sanguinem non habentis, sunt membranales, sed non absolute membranæ, ut diximus : sed alæ ejus sunt sub coopertorio duro testeo, sicut est videre in scarabeo. Quædam autem cooperborium hoc non habent durum, sicut quoddam genus vespe. Horum autem rursus quædam habent duas alas tantum, sicut musca. Et aliud est genus quod habet quatuor, sicut apis magna varia quæ in alvearibus non habitat, sed nidum habet in terra vel in foraminibus parietum aut arborum. Quædam autem horum habent in alis quasi quædam cooperatoria dura ossea vel testea, sicut gurgulio, et scarabeus, et scarabones habent quatuor alas sub eis. Similiter autem et illa quæ in posteriori parte habent aculeum cum quo pungunt. Quæcumque autem carent osseo sive testeo cooperborio, et in posteriori suo carent aculeo, duas habent tantum alas, et habent culceum sive rostrum longum cum quo mella in inferioribus florum colligunt, aut cum quo pun-
gunt perforando pelles animalium ex quibus sugunt, sicut musciliones et cinifes, et cinomiarum genera. Nullum autem animalium duas habens alas simpliciter membranales, habet aculeum : et illa quæ habent duas tantum alas, pugnant calceo sive rostro, quod est in anteriori parte capitum suorum, sicut musce, et musciliones, et musce bestiarum, quæ dicuntur cinomie, sive musce canine.
Adhuc autem omnia animalia carentia sanguine, sunt minoris corporis quam ea quæ habent sanguinem, exceptis quibusdam marinis quæ vocantur malachie : hæc enim in calidis undis in meridionalibus maribus majora efficiuntur multis sanguinem habentibus animalibus. In aliis autem contingit hoc valde raro : et quando augmentatur malachie, magis habitat in pelago quam in littoribus ejus. Est autem frequenter in locis ubi multiplicantur aquæ insipidæ influentes in mare.
Omnia autem animalia processivum motum habentia, quatuor membris aut pluribus nituntur ad motum. Sanguinem quidem habentia, quatuor tantum moventur membris, sicut homo : nam tempore primo nititur ad motum pedibus et manibus. Illa vero quæ habent quatuor pedes, eisdem quatuor moventur, et pisecs sanguinem habentes moventur quatuor alis ad minus. Illa vero quæ non habent nisi alas, etiam quatuor moventur, eodem modo flectendo alas quo flectunt animalia pedes et crura cum ambulant : tunc enim sive vadendo sive ambulando levant unam partem a terra, et aliam ponunt partem in terra : sicut etiam facit serpens cum serpit, impingit enim se de latere in latus. Animalia vero non habentia sanguinem sive volatilia sive gressibilia existentia, multis moventur pedibus, sicut animal quod dies vocatur Latine, Græce autem gìrgis : illud enim utitur in motu suo duabus alis et quatuor pedibus : dies autem vocatur, eo quod eodem die moritur, quo
<--- Page Split --->
nascitur. Vocatur autem a quibusdam effimera 1 propter eamdem causam. Cancer vero et karabo et pedes octo habent, quibus æquali et ordinato moventur motu.
CAPUT VIII.
De diversitate animalium quæ sunt penes communia genera ipsorum.
Sunt autem genera communiora animalium, volatile, et natatile, gressibile, et reptibile. Ista sunt enim universalia genera quibus dividitur animal, et in quæ alia genera subalterna his distribuuntur. Unum enim genus animalis est volatile : et aliud est natatile, sicut est genus piscium : et aliud est quod natat et ambulat, sicut lupi marini magni corporis : tamen in nostris climatibus sunt minores quam lupi agrestes, et habent brevia crura. Hujus autem generis sunt canes marini, et ursi albi marini, quorum magnus est numerus in aquilonari Oceano. Omnia autem talia habent sanguinem.
Adhuc autem commune genus animalium quod multa sub se continet, est quod vocatur animal duræ testæ : quoddam enim horum est, sicut quod vocatur alkimi, quæ sunt quædam conchæ marinæ, et quædam horum sunt sicut karabo, et eodem modo communia genera quæ continent modos cancrorum, sicut id quod vocatur astatoor et apud nos vocatur capra, et est genus cancri parvum rotundum, quod ad latus incedit, et non retrorsum, nec anterius.
Adhuc autem sub isto genere continentur modi malachie : quia et illi quidam habent duram testam, sicut id quod vocatur tarcos, et id quod dicitur ciron.
Adhuc autem genus quod multa continet, est genus animalis rugosi corporis : nullum tamen animal contentum sub hoc genere habet sanguinem. Alia vero marina habentia pedes, multorum pedum sunt : et quædam non habent pedes.
Adhuc autem quædam rugosorum volant, quædam autem non. Hæc igitur sunt communiora animalium genera.
Alia autem genera eorum propter hoc non magna genera dicuntur, quia species multas non continent : sed quædam ex eis sunt simplicia, quæ formalem in se non recipiunt divisionem : et hæc sunt species ultimæ, sicut homo. Quædam autem habent per formales differentias diversos modos, sed non habent nomina propria specierum quæ nota sint nobis.
Sed in communi sciendum est, quod omnia animalia quæ sibi generant similia, exceptis valde paucis, habent pilos : delphinus enim sibi simile generat, et non habet pilos. Similiter autem et cæterorum quædam species. Sed de agrestibus est generale, quod omne sibi simile generans, pilos habet. Multa autem animalium ovantium aquaticorum squamationem quamdam habent in corpore.
<--- Page Split --->
Dico autem squamationem maculas rotundas, quae corticibus assimilantur quando auferuntur.
Adhuc autem genus serpentium est unum de generibus simplicibus animalium : non ideo quod non dividatur in species, sed quia nomina specierum subalternarum ei, non sunt nobis nota : tyrus tamen et vipera nota sunt nobis : et haec serpent et habent sanguidem naturaliter, licet non totus humor corporum eorum sit etiam sanguis : et ista sunt squamosi corporis, et haec si dicuntur ambulantia, abusive dicetur amlans id quod repit super ventrem. Sed quod omnibus convenit serpentibus est quod ovant. Tyrum autem quidam non vocant serpentem, eo quod anterius magnam partem erectam portat sui corporis. Et dicit Aristoteles, quod ipse generat animalia sibi similia. Sed hoc non est verum de serpente quem nos tyrum vocamus, et cujus carnem in tyriacæ confectione ponimus. Sed de vipera sicut ex praecedentibus est manifestum.
Omnia autem animalia pilos habentia, generant sibi similia : sed non convertitur, quia non omne animal generans sibi simile, habet pilos : nam quidam piscium generant sibi similia, ut diximus superius, qui pilos nos habent. Sed cum dicimus pilosum generare sibi simile, utimur communiter pilis, ita quod setæ et spinae pili dicantur. Spinas enim habet hericius uterque tam caninus quam porcinus, et similiter animal quod dicitur succa : quod etiam hos duos modos habet, quod quoddam ejus habet pedes porci, et quoddam ejus pedes canis. Dicitur etiam hic porcus spinosus, et utitur spinis loco pilorum, quia cooperiunt illum : et aliquando utitur eis loco armorum, quia excutiendo eas intorquet eas illi qui venatur ipsum ad capiendum. Sed nullo modo indiget eis in usu pedum sicut quidam dixerunt.
E converso autem tam in mari quam
in terra sunt modi qui non communicant sibi in uno genere proximo, sed unumquodque eorum habet formam sibi essentialem appropriatam, sicut homo, leo, cervus, et equus, et hujusmodi, quæ genere et natura formali proxima sunt differentia. Sed sunt quædam eorum plus accedentia ad unum genus, sicut animal cujus cauda in toto pilosa est longis pilis, vicinatur in natura una, sicut equus, mulus, et asinus, et burdo. Et similiter est in volatilibus : quia caudas plumosas habentes vicinantur, et ex se invicem concipiunt, et fovent ova sua in mutuo, sicut permiscentur animalia pilosas caudas habentia.
Omnes autem hos modos narravimus hic sermone communi, et convenientias et differentias modorum istorum. Posterius autem subtiliabimus considerationem in his, quando investigabimus et apprehendemus omnia haec in speciali : et qui voluerit tunc considerare totum hoc quod dicemus, sciet quod verus est sermo quem hic diximus in communitate animalium. Anticipavimus enim ea quæ diximus de convenientia communi et differentia animalium, ut manifestetur diversitas animalium cum omnibus accidentibus quæ accidunt eis. Posterius enim dicemus causam omnium istorum. Haec enim via naturalis est et recta ad scientiam acquirendam, et per illam erit certa manifestatio ejus, quod scire intendimus.
Dicemus igitur prius omnia membra, ex quibus componitur animal : quia omnis diversitassubstantialis animalium causatur ex illorum diversitate. Quædam enim habent omnia membra et quædam non : et ipsa membra etiam diversificantur in eis, quæ omnia aut quædam habent, secundum ordinem, et situm, et augmentum, et diminutionem, et formam quæ est figura, et convenientiam, et differentiam, et alias contrarietates accidentium, sicut diximus in divisionibus superius inductis.
<--- Page Split --->