LIBER XXV.
TRACTATUS UNICUS.
De Serpentium natura primo in communi, secundo in speciali.
In hoc libro vigesimo quinto Animalium de serpentium natura disserendum est, qui in multis in compositione corporis cum aquatilibus conveniunt. Ossa enim non habent sed spinas sicut pisces, et squamas in ventre habent serpentes, quibus loco unguium, et costis loco crurium in ambulando sive rependo utuntur. In coequo autem non habent testiculos, neque veretra, neque vulvas, sicut neque pisces, sed vias habent seminis et ovorum sicut pisces, licet modo piscium non commisceantur sexus : applicantur enim serpentes ad invicem conjungendo vias seminis et ovorum tamquam sint unum corpus et duo capita, et in hac applicatione femina emittit ova sibi per humorem viscosum adhaerentia invicem, et mas effundit se-
men super ea : et hoc convenit omni serpenti qui vere serpens est : sed non convenit ovantibus ova testata sicut lacerta facit : quia in talibus oportet quod semen projiciatur in matricem antequam ovum testam accipiat : quia in egressu semen cadens super ovum testatum, non proficit, eo quod non pertingit ad interiora. Sicut ergo piscis ita et serpens ovat ova incompleta, quae complentur tactu masculini seminis sicut et ova piscium : et ideo matrix serpentium longa est sicut matrix piscium, et ova continuo exitu in coitu emittit sicut et pisces.
Cor autem serpentium sub capite est statim sicut et in pisce, et non est pyramidale directe sicut nec in pisce, sed est simile reni. Linguam autem habet ser-
<--- Page Split --->
pens non ut piscis ligatam, sed longam valde et bifurcatum et nigram valde, et multum emittit eam ex ore suo. Et quidem magni et parvi serpentes habent hepata : sed magni fel habent super hepar, et parvi fella sua habent super intestina. Et causa hujus est, quia in piscibus et serpentibus parvis hepar non est continuum, sed divisum secundum divisionem intestini : et ideo etiam vas choleræ ubique adesse oportuit, ne cholera in ipsis generata complexionem destrueret. Oeuli autem serpentis a principio nativitatis sunt humiditatis incompleta, cujus major pars est in capite non adunata ad locum oculi : et illa quæ est in capite, est spiritus formativus et formativa virtus oculi: et ideo si puhgantur parvi et jam nati serpentis oculi, recrescunt propter eamdem causam. Cauda vero serpentis generatur maxime de humido cibali, sicut et cauda lacertae : et est corpus ejus simile ei quod non indiget diversitate spiritus formantis, et virtutum formantium varietate : sed formatur unum membrum ex alio sibi simili : et ideo cauda serpentis abscissa, iterum recrescit sicut et cauda lacertae : et in omnibus similium complexionum membris et animalibus istud invenitur, nisi membra principalia quæ figura et virtute differunt ab aliis, fuerint amputata, sicut est caput, cor, stomachus et hepar, et hujusmodi : et hæc quidem de compositione corporum serpentium universaliter hic, quamvis etiam in antehabitis libris ista sint ostensa.
Amplius autem serpens collum non habet sicut neque pisces : sed hoc habet proprium, quod caput convertit toto alio corpore immobili : et hoc oportuit ei dari, ut longum corpus ejus quod trahit, retro se possit adspicere : natura enim facit quod melius est in omnibus.
Comedit autem omnis serpens venenosas carnes et alias, et comedit herbas : sed eo venenosior est morsus ejus, quo venenosiora comedit. Vinum autem multum desiderat, et aliquando submergitur in ipso, ita quod vinum totum effi-
citur venenosum si serpens est venenosus : et licet bibat, non tamen habet vesicam : et ideo parum bibit, et paucas emittit superfluitates siccas, eo quod comedit parum de substantia, sed exsugit humidum quantum potest : et ideo splen serpentium est parvum, quia de terrestrí parum accipiunt : et humor naturalis est multus, eo quod multum sugunt de humido.
Serpentes multi non omnes hieme latent et dormiunt : quoniam falsum est quod dicitur omnis serpens esse frigidus per naturam suæ complexionis. Unde serpentes calidae complexionis non dormiunt : qui autem hieme dormiunt, macerantur, ita quod laxatur pellis eorum : et dum evigilant, illam exuunt, solventes eam primo in facie, et deinde per arcta cavernarum se impingentes exuunt eam a toto corpore suo : et sic redit ad serpentem quaedam juventus ejus sicut ad genera gammarorum et ad genera avium se mutantium.
Est autem non silentio prætereundum, quod in frigidis locis minus inveniuntur serpentes et alia venenata, quam in aliis locis. Unde in Hyberniarum quadam insula serpentes non vivunt. Hoc autem ideo est, quoniam talia aut pauci aut nullius sanguinis existunt, et in locis frigidis congelantur humiditates eorum et inspissantur, et ideo moriuntur : et non generantur ibi, quia locus contrarius est generationi eorum. In locis autem calidis spissus eorum humor subtiliatur et terminatur per digestionem ad vitæ spiritum : et ideo in illis proficiunt. Signum autem hujus est in Nubia et in India plurima talium esse animalium, et in maximas quantitates proficere, et venena eorum esse in talibus locis nociviora quam in locis frigidis, nec tamen omnia ideo frigida sunt, quia sanguine carent : citrina enim existentia magis calorem indicant quam rubea : et tales, hoc est, citrinae, sunt multorum venenosorum humiditates : serpens enim sicut a nomine ostendit, serpit costis, et juvatur squa-
<--- Page Split --->
mis loco unguium : et ideo* costas mobiles a natura sortitus est : et sunt in pluribus eorum numero triginta.
Aliqui autem serpentium erecti incedunt anterius forte ad altitudinem cubiti vel plus vel minus, secundum quod major vel minor est serpens : et hoc modo multos expertus sum incedere, et maxime tyros. Dicunt etiam quidam, quod phareas serpens erectus incedit virtute etiam costarum, licet de natura cartilaginis sint potius quam ossis. Saltus vidi eos dare maximos et longinquos : sed virtute squamarum scandunt in arbores altissimas : et licet omnes longi sint, tamen sunt longiores et breviores secundum genera propter duas causas, quarum una est naturalis habitudo quae in omni animali ex specie constituitur, eo quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et naturalis augmenti. Alia vero est cibus et locus calidus vel frigidus minus vel magis extendens humidum viscosum quod est materia generationis ipsorum.
Ex his igitur et similibus in communi determinatis cognosci potest serpentium natura cum his quae superius dicta sunt de eisdem.
De natura et diversitate veneni, et malitia ejus in serpentibus.
Licet jam dixerimus in communi de serpentium natura in genere, tamen quia ut in pluribus humor serpentis venenum est, oportet nos determinare de natura veneni : quia tunc in speciali melius sciemus naturam venenorum.
Dicimus igitur secundum experta traditionum philosophicarum species venenorum duas esse secundum duo principia operationis eorum. Una quidem species veneni principium suae operationis habet a qualitate activa vel passiva quae in ipso est. Alia autem habet prin-
cipium a forma substantiali et a tota substantia suae naturae et speciei.
Et prima quidem veneni species operatur quatuor modis. Aut enim corrodens putrefaciens ex acumine caloris in humido : quale venenum est lepus marinus. Aut inflammans calefaciens ex calore convertente ad se humidum subtile : quale venenum dicitur esse euforbium. Aut infrigidans stupefaciens ex frigiditate mortificante tollente sensum, sicut dicitur esse opium. Aut oppilans vias anhelitus in corpore ex grossitudine frigida substantia suae quae acumen accidentale habet : quale venenum dicitur esse plumbum adustum. Efficiens autem a tota substantia est sicut gummi napelli, et sicut fel leopardi : et haec sunt venena deteriora quam priora.
Amplius venenorum quaedam sunt super unum aliquod membrum operantia perniciem. Quaedam autem operantur super totum corpus. Aliquod enim destruit vesicam, et aliquod destruit pulmonem, et aliquod destruit totum corpus.
Ex his autem colligitur, quod non est necessarium quod venenum quod interficit cum permutatione complexionis aut cum putrefactione aut operando super unum aliquod membrum, quod interficiat statim : sed consequens est, quod quanto diutius est in corpore, tanto fit operatio ejus pejor, et salus difficilior. Salus autem et evasio a tali veneno non est nisi aut ex eo quod resolvit ipsum venenum aut per consumptionem, aut per sudorem, aut vomitum, aut per accidens contrarium ipsi veneno.
Est autem valde considerandum, quod venenum aliquando juvatur ad nocendum per complexionem calidam cordis, et aliquando impeditur : si enim sitvenenum frigidum et grossae substantiae et hebetis qualitatis, et sit cor calidum et viae amplae arteriarum, et tunc calor cordis subtiliat ipsum, et tunc citius trahunt ipsum arteriae calore et motu suo : et ideo citius alteratur, et digestum pervenit ad cor, et interficit. Si sit cor minus
<--- Page Split --->
calidum et arteriae et viae strictae, paulatim resolvitur venenum et alteratur per calorem digestivum, et non attrahunt ipsum viae nisi jam digestum : et tunc non interficit, eo quod alteratum sit prius antequam ad cor attingat. Similiter autem si calidum sit venenum, et cor calidum et viae amplae, citissime antequam alterari possit, attrahitur, et interficit. Si autem frigidum sit cor et viae strictae, aliquando alterat et liberat a morte animal : aut si tanta frigiditatis est, quod alterare non potest, jacet, et putrefacit substantiam. Hinc est quod Galenus dicit: napellum venenum esse hominis, et cibum turdi et passeris : quia turdus cor habet frigidum et vias arctas : et ideo alteratur in turdo venenum cibi alteratione et non in homine.
Et ideo est quod narrat Aristoteles puellam nutritam esse veneno. Primo enim accepit parum, et postea plus, donec consuevit venenum sicut alium cibum. Puella enim fuerat parum calidi cordis et strictarum viarum, in qua venenum resolutum alteratum est digestione cibi continue antequam posset ad cor attingere : et ideo sic per nutrimentum facta est venenosa, ita quod saliva et caeteri humores ejus omne interfecerunt appropinquans ei : et qui coierunt cum ea, mortui sunt. Et hoc etiam narrat medicus rursus, et non semel hoc factum, sed saepius.
Signa autem horum venenorum in his qui sumpserint ea, sunt ista. Si enim sentiatur inordinatio et corrosio puncturae et incisio, tunc scitur esse venenum calidum et acutum. Si autem accidat inflammatio vehemens, et exuberatio sudoris, et rubedo oculorum, et angustia, et sitis, significatur esse venenum calidum valde. Si autem accidit profunditas somni, et stupor, et frigus, significatur venenum esse frigidum. Si autem non apparuerit nisi casus virtutis, et sudor frigidus, et sincopis, significatur esse de venenis quae a tota substantia operantur : et haec sunt deteriora omnibus aliis, sicut
diximus nuper : et in omnibus his est nocumentum si diu manent : quod patet per studia medicorum qui faciunt vomere iterum atque iterum eum qui sumpsit venenum : et dant thyriacas et metridatum et alia hujusmodi, quae impediunt venenum ne ad cor deveniat. Omnes autem ista venenorum operationes et multo plures sunt in actionibus serpentium. Et ex his scitur natura veneni eorum.
Secundum inductas veneni operationes in tres ordines dividuntur serpentes ab antiquis Graecorum sapientibus. Dicunt enim quosdam esse acuitatis vehementissimae, quorum morsus curam non recipit, et infra tres horas interficit. Et quidam sunt acuitatts mediae : et quidam sunt, quorum morsus est infimus, eo quod non habent venenum de quo sit curandum, licet uleus faciant et inflationem suo morsu. Acuitatis autem mediae sunt quorum morsus interficit ab una usque ad septem horas.
In ordine autem primo est serpens vocatus regulus, qui Graece basiliscus, quod regulum sonat, vocatur : et serpens qui vocatur hirundo, eo quod color ejus est similis hirundini. Regulus autem visu et auditu sui sibili interficit. Hirundinis autem longitudo est quasi cubiti unius, et interficit ante duas horas. Et ejusdem ordinis est serpens dictus aspis sicca propter vehementiam siccitatis suae cutis, et est in quantitate longitudinis sua a tribus cubitis usque ad quinque : et color ejus est declinans ad cinereitatem, et oculi ejus lucent valde quasi carbones ignis, et interficit a duabus horis usque ad tres. De eodem autem ordine est serpens qui vocatur exspuens, eo quod interficit per sputum suum, quod constrictis dentibus exspuit super ea qua sibi appropinquant : et odor sputi ejus est interficiens : et hujus longitudo est usque ad duos cubitos, et color similiter est declinans ad cinereitatem, et interficit illum quem mordet, et in eum spuit antequam redeat serpens ad antrum. Horum enim morsus serpentium surdi sunt, et ideo
<--- Page Split --->
appellai sunt muti, quia non sentiuntur aut vix sentiuntur antequam interimant : neque valet multum curatio medicinae in talibus, nisi prius subito praedicatur membrum vulneratum, vel fiat combustio profundius penetrans quam venenum penetravit : et his factis postea studendum est vomitibus et evacuationibus et resolutionibus reliquiarum veneni.
Amplius autem serpentes surdi et arcuati sunt de hoc ordine primo. Dicuntur autem surdi et muti propter causam inductam. Arcuati autem vocantur, quia per modum arcus incurvantur, et sic tangentem desuper pungunt, et infra se pungere non possunt : et hi tales sunt multarum specierum, quae omnes multiplicantur in terris Ægypti. Horum autem quidam habent duo cornua, et color horum est diversus. Aliquis enim est albus, et aliquis subalbus, et quidam sicut mel inter rubeum et croceum, et quidam cineritius, et aliqui eorum sunt similes viperis, et quidam habent dentes curvos sicut sunt unci. Hujus enim generis sunt illi qui dicuntur dracones statim interficientes.
Secundus autem ordo serpentium est præcipue de genere viperarum, quarum etiam sunt species multæ et valde diversæ. De hoc enim ordine sunt viperæ, quæ Arabice alesylati dicuntur. Et de eodem ordine sunt viperæ quæritinæ vocatæ. Et de eodem adhuc ordine sunt sitire facientes eum quem momorderint, et multæ aliæ; de quibus inferius dicemus.
In tertio etiam ordine multa sunt genera serpentium quæ inferius exsequemur nominatim, quæ morsu suo ulcus faciunt et inflationem et putrefactionem, nisi occurratur per medicinam : sed non est venenum de quo sit curandum, licet ulceri diligens sit adhibenda curatio.
Adhuc autem serpentibus accidit magna diversitas in acuitate et hebetudine veneni secundum sexum masculinum et cemininum quamvis sint in specie una.
Masculi enim pauciores habent dentes, et plus veneni, et acutius venenum quam feminae. Et quod dicitur, quod feminae deteriores sunt maribus, intelligitur in morsu in quantum est plurium dentium morsus ejus.
Adhuc autem ex aetate diversificantur in specie una et eadem existentes : quia senes deteriores sunt junioribus propter magnitudinem : quia magni deteriores sunt parvis quando sunt in specie una.
Adhuc est eorum diversitas propter locum : quia habitantes loca inaquosa et montes, deteriores sunt eis qui habitant ripas et littora et loca plurium aquarum.
Iterum autem diversificantur ex repletione et longo jejunio : quoniam venenum repletorum minoris est nocumenti, quam sobriorum et jejunorum, maxime si diu abstinuerint et sunt famelici.
Amplius diversificantur propter passio nes animæ eorum. Irati enim et provocati et audaces, deteriores sunt aliter se habentibus in eadem specie.
Adhuc autem diversificantur secundum diversitatem qualitatis corporis : eorum enim quæ ejusdem sunt speciei, venenum est deterius in æstate quam in hieme, et in calido et sicco tempore quam in alio.
. Quod autem quidam Antiquorum æstimaverunt, quod venenum viperarum frigidum est, error est : et crediderunt hoc ex signo fallaci, quod videlicet ei qui venenatus est frigescunt extremitates : hoc enim non accidit propter frigiditatem veneni, sed ideo quia ex contrarietate quam habet venenum ad calorem naturalem mortificat ipsum, et illo mortificato frigescunt extrema, quamvis inflatione veneni cor inflammatum sit aliqua modica inflammatione. Sunt etiam qui dicunt serpentis qui dicitur alesylati specialiter venenum esse frigidum, dicentes quod venenum congregat sanguinem cordis et congelat ipsum, et ideo vehementer stupefacit : et dicunt etiam ipsum serpentem esse frigidissimum : et hujus signum dicunt esse, quia dormit
<--- Page Split --->
hiemesicutaliafrigidæcomplexionisanimalia ,eoquodanimalibuscalidæcomplexionishiemsaddatcalorem ,eoquodventreshiemecalidioressuntquaminæstate ,etideoanimaliacalidæcomplexionisinhiemevigilant .Etillietiaminsufficienticredideruntsigno :etideicrononestnecessariumquoddicunt :quodenimcongelatursanguisetstupescitsensusinmorsualesylati ,potestesseeoquod ,sicutdiximus ,calornaturalismortificatur :ettuncaloreinnaturalinonfitsensusetexpansioetsubtiliatiosanguinis .Similiterautemetiamquoddormitinhieme ,potestesepropterci - bumvelpellisvellocidispositionem ,etnonfriguscomplexionis :vespaenimci - trinaquævaldeestcalidæcomplexionis ,dormitinhiemenonpropterfrigussuæcomplexionis .
SecundumigiturordinemalphabetiLatininunedicemusplurimosinducentesserpentes , quiomnesintresinductasdi - versitatesreducuntur . Habentautemetaliosmodosdiversitatuminspeciebuspropriis : etistassubnominibuseorumdeterminabimus .
Isteautemserpensestvaldemalus : etcummordet , rumpunturomnesporima - nifestiquisuntincorporemorsi , e t o m - nesmeatuseorum , etomnesmanantsan - guinemsicutexulceribussanatisetite - ratoapertiscumdolorecontinuo , e t v o - mitusanguinis , etsputosanguinis : etaliquandoetiamdisrumpunturmeatusinferiores , etpartesnaturales , etfaciuntexeismanaresanguinem , etetiamexan - gulisoculorum , itaquodmorsusoppri - miturinsanguine , etsputosanguinis , etfluxusanguinisnarium , etdolorestoma - c h i : etlocusubimorsusest , apostema - t u r , etdenigratur , etfluitexeopaucushumoraquosus , etsolviturventer , etconstringituranhelitus , etdifficultasin - curritururinandi , etvoxintercipitur , etresolvunturmembra , etinciditinsuiob - livionemetspasmum , etcadunteidentesdeore , etintormentotalipatiensmori - t u r .
2. De Ahedisimone.
1. De Affordio.
Affordiusestserpensprimiordinis , etestsimilisaliiserpentiquivocatursabrin ,dequoinferiusdicemus . Estautemquan - titashujusserpentisabunousqueinduoscubitos : ethabetcorpusarenosumpun - ctatumtotumpunctisnigrisetalbis :etestserpensminorquamvipera , etcaputetcaudamhabetvaldeparvam , etutinpluribusarenosicoloris . Inveniunturta - mendehacspecienigrietrubeietalbi :ethicserpenssupercaputsuumhabetsquamasalbasquasiincisasetfissas :etcumincedit , facitstrepitumsicuteststre - pitusfoliorumsiccorumproptersicicia - temcorticisventrissui :etistiserpentessuntgravismotusetæqualiumdentium .
Ahedisimon est de genere draconum, et est tertii ordinis, et habet dentes vehementes : et ideo comminuit corium mordendo, et profunde infigendo dentes effodit illud : et ideo fit major tumor in vulnere, non tam ex caliditate veneni, quam ex magnitudine et profunditate vulneris. Efficitur igitur vulnus malum valde.
3. De Alhartraf.
Alhartrafethaudionsuntdegeneredra - conumetinordinetertio , etsuntmagniusqueadquinquecubitos : etexmorsueo - rumacciditdolorvehemens , etfrigiditasplurima , etperconsequensstupor , etmorsforteusqueadpluresdies : quiafrigiditasvenenitardiusoccidit . Aliquan -
<--- Page Split --->
do autem curantur morsus hujusmodi draconum. De aliis autem similibus veridicetur per naturas istorum et proprietates.
6. De Andrio.
4. De Altinanitis.
Altinaniti serpentes dicuntur sicut et casezati parvi breves et minuti, sed valde astuti, callidi et malitiosi : qui quandoque occultant se inter folia sub arboribus ut injiciant se transeuntibus sub arboribus, et interficiant eos, ut dicit Avicenna : et quando hoc ingenio frustrantur, procedunt ex antris, et insiliunt in transeuntes, et in colore sunt declinantes ad rubedinem. Ex morsu autem istorum accidit dolor vehemens, qui ex loco morsus serpit in totum corpus : et accidit mori eum quem momorderint : et ideo sunt ordinis primi.
Andrius est serpens ordinis primi, quem cum est in aqua, Græci vocant andris : et quando habitatio ejus est in campo vel silva, nominatur kedusurus. Est autem hic serpens minor quam sit aspis surda, et latioris capitis, et deterior et nocibilior. Incipit autem morsus ejus cum dolore vehementi, et inflatur locus valde : et deinde fit viridis, et corroditur locus : et ipse qui morsus est, patitur vertiginem, et vomitum choleræ fœtidæ, et motus inordinatos, et debilitatem virtutis, et moritur secundum plurimum in hora : et quando transit terram, hoc est, quando serpens est aquosus, aut quando complexio ejus qui morsus est valde est fortis : et si tunc evadit, comitabuntur eum ægritudines a quibus numquam liberabitur.
3. De Amphisilea.
7. De Aracle.
Amphisilea serpens est, quem Arabes et Avicenna auksimem vocant : et sicut in multis mentitur Solinus, ita et in hoc falsum dicit : et refert hunc serpentem duo habere capita. Nullum enim animal naturaliter duo habet capita : et deceptus est ideo, quia hic serpens ad duas salit partes, ante videlicet, et retro : et hoc contingit propter costarum suarum in utramque partem mobilitatem : et duæ extremitates ejus sunt in grossitudine æquales ei quod est in medio de corpore ipsius.
Araclis est serpens malignus ordinis secundi, interficiens die secundo cum corrosione hepatis et confractione intestinorum, et est in colore varius, non magnæ quantitatis.
8. De Armene.
Est autem serpens parvus quem Græci amphini propter extremitatum debilitatem vocant : et cum mordet, accidit dolor vehemens : et morsus ejus serpendo totum in parvo tempore occupat corpus : et iste etiam est ordinis primi sicut et præcedens,
Armene serpens est, quo nullus penitus serpens pejor est nisi regulus solus. Non enim differt a regulo in nocumento, quia visu interficit et auditu sibili sui sicut regulus : et quodcumque animal mordet, statim dissolvitur et moritur : et similiter moritur omne animal quod appro-
<--- Page Split --->
pinquat ei etiamsi ab eo non mordeatur : sed quantitate major est quam regulus : et est quantitas ejus ab uno cubito in cubitum et dimidium : et morsus ejus nullam penitus recipit curationem.
cus niger. Ei autem qui morsus est, accidit tenebrositas oculorum, et dolor in visceribus et in ore stomachi a principio morsus ; et deinde consequitur clausio oculorum, et profunditas somni : non vivit morsus ultra tertiam horam a morsu.
9. De Arunduco et Cauharo.
11. De Aspide.
Arunducus et cauharus sunt serpentes æquales in magnitudine et nocumento : sed de cauharo inferius dicetur. Est autem longitudo istorum usque ad cubitum, et color arundici est color honnæ : et super corpus ejus sunt vestigia linearum : et ei quem mordet, accidit dolor vehemens in loco morsus, et apostema maximum ex quo natat virus, et interficit aliquando in tertio die : et aliquando moritur post septimum : et ideo est de ordine secundo serpens iste.
10. De Asilo.
Asilus est serpens primi ordinis, et est ille de quo diximus, quod est expusens, et quod longitudo ejus est usque ad duos cubitos, et color ejus cinereus ad citrinitatem declinans : et interficit illum quem mordet antequam redire possit ad antrum : et ille quem mordet, remanet sine sensu quietus profunde dormiens, et patitur singultus continuos, et oculorum clausionem, et torsionem colli et spasmum, et pulsum inordinatum, et non sentit dolorem præterquam a principio morsus : tunc enim sentit dolorem intestinorum. Ab hoc serpente morsus continue necesse habet manum imponere gutturi ut eliciat vomitum.
Hic autem serpens elevat caput suum et exspuit venenum : et locus morsus ejus est parvus, ut punctum acus, et est absque apostemate, et currit ex eo sanguis pau-
Aspis serpens est dictus aspis, quod Graece sonat venenum, eo quod morsu venena diffundit. Dicitur autem sicca aspis propter cutis suæ scabrosam et duram siccitatem, cujus quantitas est inter tres cubitos usque ad quinque : est cinereus et aliquando cæruleus ad cinereitatem declinans, sicut paulo ante diximus : et oculi ejus scintillantes, et interficit a duabus horis usque ad tres. Non enim occidit ante finem duarum horarum, nisi venenum juvetur aliquo accidentali juvamine. Ei autem quem mordet, accidit alteratio coloris et stupefactio sensus, et multiplicatur in eo singultus, et infrigidantur membra ejus, et clauduntur palpebræ ipsius, et profunde dormit ; et hæc sunt certa et experta. Dicunt autem quidam, quod dentes aspidis extra os prolongantur sicut in apro.
Et Solinus narrat aspidem non nisi cum pari suo et conjuge vivere posse : propter quod et mortuo compare moritur et relicta aspis : et ideo occisorem comparis fortissime insequitur : nec quiescere etiam in populorum turbis patitur, et occidit si potest.
Dicunt quidam, quod in Ægypto aspis in domo cujusdam solitam capiebat annonam, et tandem duos enixa est pullos in domo sui benefactoris, quorum unus puerum occidit sui benefactoris et hospitis : et mater aspis sentiens hoc occidit juvenem aspidem puerum suum : nec ultra sub tecto illius aspis ausa fuit comparere.
Dicunt etiam aspidem aliquando in
<--- Page Split --->
fronte gestare lapidem pretiosum : et hunc mirabiliter ab incantatore custodire : incantari enim se sentiens unam aurem terrea allidit vel lapidi, et aliam extremitate caudae obturat ne carmen audiat incantantis.
12. De Aspide Cornuta.
Cornuta aspis, ut dicit Avicenna et Semerion, est serpens ordinis primi, cujus longitudo est ab uno usque ad duos cubitos : et sunt super caput ejus duae eminentiae sicut duo cornua, et color corporis ejus est color rubeus, et venter ejus est sicut squamae siccae dure, quae cum ambulat, strident super terram, et strepitum faciunt, et dentes ejus sunt aequales non recurvi : secundum plurimum habitat in locos arenosis.
Istius serpentis est, quod genus parvum est : et ideo parvum dicitur, quia cornua ejus suut parva et brevia : et hoc est ex duabus causis. Aliquando enim cornutae magnae cadunt cornua : et antequam recrescant, sunt brevia : et haec non vocatur parva. Sed est alia causa secundum naturam, quod semper parva sunt, et vocatur cornuta parva. In hoc enim genere serpentis sunt plures species.
Signa autem morsus ejus sunt, quia sentiuntur in loco morsus ejus quasi acus pungentes, aut clavi infixi : et contingit ei qui morsus est gravitas maxima in corpore : et inflantur labia ejus et patitur vertiginem et tenebrositatem occulorum et alienationem rationis. Solinus etiam dicit, quod cornibus impetunt homines : sed hoc non est probabile.
13. De Basilisco.
Basiliscus serpens est, qui ad interpretationem Latinam regulus vocatur, quod idem in Graeco sonat basiliscus.
Causa autem nominis duplex est. Una quidem, quia coronatum caput habere videtur : habet enim additamentum supra caput guttatum albo et hyacinthino colore velut quibusdam interlucentibus gemmis sit diademate regali coronatus.
Longitudo autem serpentis hujus est duorum palmorum, et caput ejus est acutum valde, et oculi ejus sunt rubei, et color ejus ex nigredine ad cinereitatem declinans, et flatus ejus adurit totum super quod incedit, ita quod in circuitu cavernæ ejus nihil oritur omnino : quia exsiccat arbores et herbas et fruteta, et scindit lapides, et inficit aerem, ita quod si quando avis volat de contra locum in quo manet, statim cadit mortua : et similiter aliae bestiae et alii serpentes præter solum armene qui multa affinitate conjungitur basilisco.
Basiliscus etiam sibilo suo interficit, dummodo exaltet eum, eo quod sibilus cum spiritu suo defertur : et ad minus ad tantum spatium sibilus interficit, ad quantum cum spiritu propagatur. In eo autem spatio in quo simplex qualitas soni sine spiritu extenditur, non puto quod interficiat basiliscus.
Adhuc autem interficit visu : moritur enim omne super quod cadit visus ejus. Quod autem dicit Plinius et alii quidam, basilicum non occidere hominem nisi prius viderit hominem, quam e converso videatur ab homine, et quod visus hominis si prius videat basilicum, interficiat basilicum, ego non puto esse verum : quia rationem non habet : nec Avicenna et Semerion Philosophi qui experta loquuntur, hoc narrant. Nec est causa, quod visu interficit, quam quidam dicunt,
<--- Page Split --->
quod videlicet radii egredientes ab oculis ejus corrumpant ea super quae cadunt : quia non est sententia naturalium quod radii ab oculis egrediantur : sed potius causa corruptionis est spiritus visivus, qui longe valde diffunditur propter substantiae subtilitatem, et hic corrumpit et necat omnia.
Hunc serpentem omnes alii timent serpentes et fugiunt, praeter eum quem nominavimus : et forte fugit etiam ille aliquando. Cujuscumque enim animalis corpus momorderit, corpusillud liquefitet inflatur, et currit virus, et statim moritur in momento: et si alius homo appropinquaverit illi mortuo, moritur etiam ille : et si tangatur lancea longa vel virga tangens illam virgam, moritur: ethoc jam accidit militi cuidam, qui tetigit eum lancea: et similiter ejus equus mortuus fuit quando cum eadem lancea casu tetigit labium equi sui.
Hic autem serpens multiplicatur in terra Achobor et in Nubia.
Dicitur autem, quod mustela interficit eum, et quod incolæ involventes se multis immittunt mustelas in antra eorum, et quod serpens fugit mustelam, et mustela interficit eum : et si hoc est verum, hoc videtur esse mirabile.
Et dicunt, quod ubi aspersus fuit cini ejus, ibi non nidificant aranee, nec apparent alia venenosa : et ideo antiquitus aspergebantur cineres ejus in templis.
Dicit etiam Hermes, quod argentum cinere ejus delinitum, accipit auri splendorem et pundus et soliditatem.
Dicunt etiam quidam, quod est quoddam basilisi genus quod volat : sed de hoc non legi ego in libris sapientium Philosophorum.
Dicunt etiam quidam, quod generantur de ovo galli : sed hoc verissime falsum est et impossibile : et quod Hermes docet basilicum generare in vitro, non intelligit ne vero basilisco, sed de quodam elixir alchimico quo metalla convertuntur.
14. De Bero.
Berus, ut dicunt, serpens est aquaticus astutus et nequam, et est ordinis primi, mortiferum habens venenum. Quod autem dicunt quidam hunc serpentem evocare murenam, et coire cum ea deposito veneno, fabula est, sicut in antehabitis diximus.
15. De Boa.
Boa de genere draconum est tertii ordinis. Hæc boa primum cum juvenis est, adhibet se armentis bubalorum vel vaccarum quæ multo lacte sunt irriguæ, et sugendo unam post aliam longo tempore, in immensam extenditur quantitatem, ita quod postremo regiones depopulatur. Aliquando in Africa, sicut Romana testatur historia, centum et viginti pedum longitudinis apparuit, quem Regulus Romanorum dux quidam tormentis balistarum et aliorum quæ ad expugnationem castrorum adhiberi solent, expugnavit, et interfecti pellem detractam et mandibulas Romam ad spectaculum attulit.
Morsus ejus est maximi vulneris venenati et malitiosi sicut et aliorum draconum.
16. De Cafezato.
Cafezatus, ut dicit Avicenna et Semerion, serpens est in multis similis alii cuidam qui altinanitus vocatur, de quo in præcedentibus dictum est. Sed hæc duo genera serpentium parva
<--- Page Split --->
et brevia sunt, in arboribus se occultantia ut injiciant se transeuntibus : et sunt calidi et nequam ad rubedinem declinantes : et morsus eorum a loco vulneris serpit per totum corpus, et occidunt : et isti sunt serpentes ordinis primi.
bulat : quia si se multum torserit dumt currit, crepat.
20. De Centro.
17. De Carven.
Centrus est serpens semper rectum iter serpens : unde Lucanus,
Et semper recto lapsurus limite centris.
Carven, ut dicit Semerion, est de genere draconum, et est serpens valde magnus : et morsus ejus est sicut morsus viperae.
21. De Centupeda.
Centupeda serpens est de genere draconum, multos valde habens pedes.
18. De Cauharo.
Cauharus, teste Avicenna, serpens est similis arundici. Est autem longitudo hujus cubitalis, et color arenarius : super dorsum habet linearum vestigia : et in vulnere morsus est inflatura permaxima, et dolor vehementissimus, et fluit inde virus : et interficit tertia die usque in septimum : et ideo est ordinis secundi.
19. De Celidro.
Celidrus est serpens quem dicunt esse tam aquaticum quam agrestem aequaliter, sicut et nomen Graeca compositionis ostendit : xetpov enim est, et 3&wq aqua. Est autem serpens, cujus dorsum fumans terram fumare facit ubi transit propter virtutem veneni. Unde Macer dicit, « Seu terga exspirant fumantia virus : seu terra fumat qua terra labitur anguis. » Hic serpens ante in magna quantitate erectus am-
22. De Ceraste.
Cerastes est serpens carens spinis in corpore, cartilagines habens pro spinis : et ideo corpus habens flexuosis aliis serpentibus. Habet autem octo cornua in capite flexuosa sicut cornua arietis : Et est serpens parvus coloris pulveris : unde etiam absconditur in pulvere : et passeres insidentes cornibus suis sicut festucis, veneni morsus ejus interficit, et similiter alia animalia calcantia in eum. Et est iste serpens de cornutis qui sunt nocumenti primi. Cornu cerastis sunt qui dicunt praesente veneno sudare, et ideo ferri ad mensas nobilium, et fieri inde manubria cultellorum, quae infixa mensis nobilium prodant praesens venenum : sed hoc non satis probatum est.
<--- Page Split --->
incipit curvatura ejus a collo grosso usque ad caudam subtilem continue diminui, et figura ejus est figura vipere, et color posteriorum ejus usque ad caudam vergit ad nigredinem : et dum incedit, quatit caudam et firmat : et est generatio ejus in terra Hascen et Lokyati. » Et quidam hujus generis serpentes habitant in littoribus maris.
Ei autem qui morsus ab eo, accidit ut aduratur venter ejus et inflammetur, ita quod ex aqua non satiatur, nec cessat bibere, cum tamen nihil resolvatur ab ipso per vrinam vel sudorem, ita quod inflatur venter ejus totus et currit aqua in venis ipsius.
24. De Cerula.
26. De Dracone.
Cerula, ut dicit Plinius, est serpens quantite admodum parvus, et dicitur esse caecus : sed virtus veneni ejus facit cum esse de ordine primo.
25. De Dipsade.
Draco, secundum Avicennam et Semerion, est in ordine tertio serpentium : et illius ordinis, sicut jam ante diximus, sunt serpentes qui nocent quando mordent per vulnus, non per venenum de quo curandum. Et secundum eosdem Philosophos draco est nomen generis, quod sub se continet multas species.
Dipsas serpens est, qui Latine situla interpretatur, eo quod situla indiget ille quem momorderit : quia tantum sitit, quod sitiendo et bibendo moritur : propter quod a Semerione philosopho et ab Avicenna serpens sitim faciens vocatur.
De hoc serpente dicit Solinus, quod adeo parvus est, quod quasi invisibiliter percutiens : et hoc ego non tam attribuo quantitati, quam ei quod latet in arena superficie vel gramine. Unde Avicenna et Semerion ita dicunt : « Serpentis facientis sitim longitudo est palmi unius, et super corpus ejus sunt vestigia nigra plurima, et caput ejus est parvum, et collum ejus est grossum, et
Dicunt igitur isti Philosophi, quod dracones omnes sunt corpore valde magni, ita quod minor illorum est quinque cubitorum, et major est triginte cubitorum et supra, praecipue in partibus Indiae. Dicunt etiam quod sunt draconi duo oculi magni : et sub labio in mandibula inferiori est eminentia sicut mentum : et sunt ei dentes plurimi. Et minores quidem multiplicantur in Nubia : sed majores sunt et multiplicantur in India. In Nubia enim et Asia quinque cubitorum et quatuor inveniuntur. Sed in India sunt maximi.
Facies autem habent citrinas et nigras, et habent ora vehementis amplitudinis, et supercilia cooperiunt oculos
<--- Page Split --->
eorum, et super collum eorum sunt squamae. Et visus est unus ab Avicenna, in cujus collo secundum latitudinem colli erant pili descendentes longi et grossi ad modum jubarum equi. Et habent tres dentes in mandibula superiori, et totidem in inferiori longos et prominentes. Et morsui eorum accidit dolor parvus a principio, et postea morsus inflammat. Et masculi eorum sunt deteriores feminis. Non solum autem in India sed etiam compertum est quod in regionibus aliis sunt dracones magni valde.
Hoc est verius quod de draconibus ab expertis Philosophorum invenitur. Si autem sequamur dicta eorum qui potius referunt audita vulgi quam physica dictorum suorum ostendant experta : tunc sequendo Plinium et Solinum et quosdam alios, dicemus draconem esse maximum inter omnia terre et maris animalia, nec habere venenum, et esse cristatum in capite, et os ejus esse parvum, et secundum magnitudinem corporis et capitis sui, qui strictis cannae et arteriarum fistulis linguam exerit, qui dum hiscit ore, sed dentibus non nocet : morsus tamen ejus est pessimus, quamvis parvus : et hujus causam dicunt esse, quia mortifera et venenosa comedit, et non ex seipso : et si quem cauda ligaverit, occidit : a cauda enim sua involutione nec elephas tutus est corporis sui magnitudine : et haec ego experta satis non reputo.
Dicit etiam Plinius, quod draro verno tempore nauseat, quod malum silvestris lactucae succo restringit. Mansio ejus, ut dicunt, magis est in speluncis lapideis : locum enim frigidum quaerit propter aestum corporis sui, quem patitur praecipue quando volaverit. Alas enim aliquod genus draconis dicunt habere : membranales autem has esse est probabile : nec illos esse maximos, sed de mediocribus : quia tam magna moles ut sunt maximi, alis in aere sus-
pendi et ferri non posset. Dicunt etiam isti in terris calidis invueniri dracones et praecipue in rimis turris Babel et in finitimis ejus. Voces etiam draconum dicunt terrere homines aliquando, ita quod moriuntur Visus eorum etiam est terribilis. Diu etiam dicunt eos vivere sine cibo : et cum comedit, non de facili satiatur.
De sub terra etiam dicunt dracones tempore tempestatem erumpere, et evolare in aerem late diffusis alis ejus pelliceis : et hoc magis esset credibile si corpus magnum haberet et breve : sed quando longum est, propter elongationem ab alis non videtur alis posse suspendi. Nec viri experti aliquid de hoc philosophice loquentes tradiderunt. Genus enim stellionis quod invenitur alatum, alas non habet ad volandum, sedpotius ut erigat anterius corporis sui, ut sic moveri possit, sicut in antehabitis hujus scientiae libris determinatum est. Dicunt etiam, quod ubicumque draco fuerit, aerem inficit. Dicunt etiam, quod ut in pluribus pedibus caret, sed pectore repit super terram : et hoc est verum. Addunt etiam, quod quoddam draconum genus pedes habet : et hoc est improbabile, quia tanta longitudini pauci pedes non proficerent. Dicunt etiam quidam, quod de cerebro ejus lapis quidam nobilis exciditur : sed virtutem non habet nisi viventi extrahatur. Dicunt etiam quidam carnes draconis esse esibilis Æthiopibus : eo quod infrigident eos. Dicunt etiam, quod quando draco æstuat a volatu, se infrigidat sanguine elephantis.
Dracones etiam dicunt timere tonitrua, et hoc animal saepius fulminari, sicut e contrario aquilam inter aves et laurum inter plantas dicunt non fulminari : et ideo cum ab incantatore carminibus incantatur, verberari dicunt utrem de corio et tympanum coram eo ut putans esse tonitrua contrahatur, et incantatori super se praebeat ascen-
<--- Page Split --->
sum. Dicunt etiam, quod ligatus super draconem incantator, multa terrarum spatia pervolat : aliquando tamen lassitudine victus in mare cadens submergitur et ipse et ascensor ipsius. Haec autem omnia magis ex rumore, quam per experta dicuntur.
Quod autem dicitur videri dracones volantes in aere qui exspirent ignem micantem, apud me impossibile est, nisi sicut de vaporibus quibusdam in libris Meteororum est determinatum, qui dracones vocantur : illos enim expertum est in aere incendi et moveri et fumare et aliquando conglobatos cadere in aquas, et stridere sicut candens ferrum, et aliquando iterum elevari ex aquis quando vapor ventosus est, et erumpere in aerem, et comburere plantas, et alia quae contingunt : et propter hujusmodi ascensum et descensum et fumum, qui ex utraque parte caliginosus diffunditur in modum alarum, credunt imperiti hoc esse animal volans et spirans ignem.
27. De Dracone marino.
Draco marinus, ut dicunt Semerion et Avicenna philosophi, est ad modum alterius draconis: sed morsus ejus est comminuens et effodiens carnes, et minus venenosus quam morsus aliorum, eo quod est aquaticus.
insula Germaniae, et diu monstratum nostris temporibus omnibus volentibus eum videre donec computruit : et morsus ejus est sicut aliorum draconum.
29. De Faliviso.
Falivius est serpens discolor ordinis secundi, et morsus ejus est similis morsui viperarum : et accidit morso ab eo corruptio et mollificatio sicut accidit habenti hydropisim, et profunditas somni, et oblivio, et aegritudines hepatis et colon et jejuni.
30. De Jaculo.
Jaculum dicunt Plinius et Jorach esse serpentem alatum a jaculando dictum : in arboribus enim latens inficit fructus arborum, et omne quod comederit ex eis, moritur : et quidquid obviat serpenti, interficit. Et dicit Jorach, quod hic serpens est duorum modorum : quidam enim morsum sine sensu doloris interficit : et alius est istius generis, qui quemcumque tetigerit, dolore diuturno fatigatur et moritur. Et isti ambo sunt ordinis primi.
31. De Hæmorrhoide.
28. De Dracopopode.
Dracopopodes dicunt Graeci serpentem de ordine tertio et genere draconum, quem dicunt vultum virgineum imberbis hominis habere : et talem serpentem a fide dignis audivi interfectum esse in
Hæmorrhois Graeco nomine serpens vocatur ab aμα quod est sanguis, et aω quod est aωo dictus : quia morsus ejus laxat omnium orificia venarum, et excutit quidquid sanguinis est in corpore morsi : et sic interficit, et est ordinis primi. Hunc dicunt esse cinereum, et majorem quam cubiti unius.
<--- Page Split --->
Hujus morsum descripit Semerion, dicens quod morsus ejus a loco vulnerisegreditur et dilatatur et offuscatur color ejus qui morsus est : et egreditur ex morsu ejus humiditas plurima nigra fœtida valde : et prolongatur curatio ejus et est difficilis. Dicit autem Plinius, quod Antiqui dolorem contingentem ex morsu ejus vocaverunt boum, eo quod fimus boum multum valet ad curam ipsius.
32. De Haren.
Haren Semerion philosophus dicit esse serpentem de genere draconum marinorum : et concordat cum eo Avicenna. Et est similis serpenti sive draconi qui dicitur carven, qui etiam de draconibus marinis est, et est magnus forte sex cubitorum vel amplius, et est niger aliquantulum pilosus juxta caput, et facit vulnus in morsu magnum et malum : et accidit ex morsu suo quod accidit ex morsu viperarum.
33. De Hirundine.
Hirundo, sicut dicit Semerion Graecus, est de surdis aspidibus, et est ordinis primi : et color ejus similis est colori hirundinis, et longitudo ipsius circiter cubitum unum : et interficit ante duas horas : et morso ab ipso accidunt singultus, et alteratio coloris, et stupor, et frigus membrorum, et profunditas somni, et clausio palpebrarum cum vehementia pulsus cordis, et magnitudo doloris.
33. De Illicino.
Ilicinus, ut dicit Semerion, est serpens qui habitat in ilicibus : et quem momorderit, accidit illi excoriatio cutis : et similiter excoriat et alium qui tangit morsum, et medetur ei : et habet odorem valde malignum mortificantem eum qui presens est mortuo. Accidunt etiam ex eo accidentia morsus viperarum. Est igitur et iste ordinis primi.
36. De Ipucipi.
Ipucipis est serpens generis aspidis et surdorum serpentium : et es serpens qui quemcumque mormoderit, somno moritur.
34. De Hydra
Hunc dicitur Cleopatra dextro suo alligasse, et cum suo Antonio sepulcrum intrasse, ut cum eo mortuo suaviter vitam finiret.
Hydra vel hydrus serpens est omnium serpentium pulcherrimus, et est de genere viperarum, et ordinis secundi. Apparet autem in Nilo flumine : et cum crocodilus dormit super ripam ore aperto, involvit se luto lubrico ut facilius illabatur in eum : et sic immergit se faucibus crocodili, quem evigilans crocodilus transglutit : et tunc viscera crocodili serpens lacerat, et exit.
37. De Lacerta.
Lacertam quidam serpentem dicunt propter similitudinem corporis ad serpentem, et propter similitudinem cauda : sed non potest reduci in aliquem
<--- Page Split --->
trium ordinum supradictorum : quia cum mordet lacerta et stellio, dentes parvos oris sui dimittunt in loco morsus sui infixos : et sunt parvi subtiles et nigri quasi pili nigri : et ideo non cessat locus prurire et dolere donec extrahantur cum serra vel cultello posito super eos et excidente eos : et tunc sedatur dolor sicut dicit Avicenna. Extrahunt etiam dentes ejus oleum et cinis superposita, si postea sugatur locus, et ponatur in aqua calida.
spissitudinem cruris hominis sub genu: et non erant multum longæ, et habitabant in cavernis terrarum, et insilierunt in homines, et animalia transeuntia, alte saltantes de terra : et aliquando incisu uno auferebant totam maxillam hominis.
38. De Maris serpente.
Licet igitur non sint ordinis serpentium, tamen propter conformitatem figuræ hic tanguntur naturae eorum.
Dicit autem Jorach in libro quem de animalibus quibusdam composuit, quod quando senuerit lacerta, et oculi ejus obseurantur, et incipit excæcari : tunc intendit contra solem ad radios ipsius, et oculos suos dirigit contra solem per foramen aliquod tempore matutino quousque redeat visus ejus, et perfecte videat sicut prius. Si autem verum dicit in hoc iste Philosophus, pro certo obtenebratio oculi est ex frigiditate constringente humidum oculi, quod calor luminis solis dissolvit et subtiliat, et sic visum restituit.
Maris serpens est multarum specierum, in hoc convenientes cum terrestribus, quod pedes non habent, sed modo anguillarum repunt in fundo, et natant quando necesse est, quia pinnas non habent. In omnibus autem similes sunt serpentibus præterquam in capite : quoniam caput eorum est durum et asperum : et sunt malitiosi : sed venenum in aqua minus nocet, quam si idem esset in terra. Hi autem in fundo maris non vadunt, sed juxta littus et circa scopulos.
39. De Miliare.
Dicit autem Plinius, quod lacerta compares vadunt, et capto uno alter efferatur in capientem.
De lacertarum etiam genere est alia quaedam bestiola parva similis in figura lacerta, sed caudam habet nigram, quae araneis silvestribus vescitur.
Ovat autem lacerta, sed non cubat. Et quod quidam dicunt, quod mater devorat partum præter unum magis inertem, qui tamen postea parentes devorat, omnino falsum est. Lacerta linguam dicitur habere pilosam, sed non habet : imo sunt dentes parvi ut pili : et est bifida sicut lingua serpentis. In India sunt lacertæ pedum viginti quatuor colore fulgenti.
Narravit mihi unus de sociis nostris fide dignus, quod vidit in Provincia et Hispania aliquando lacertas habentes
Miliares, ut dicit Semerion, est serpens qui propter suam citrinitatem est quasi coloris milii : et ideo etiam a milio nomen accepit : et ei quem mordet, accidunt accidentia malarum viperarum, de quibus nos inferius dicemus, quando loquemur de viperarum morsu. Est igitur iste serpens ordinis secundi.
40. De Nadero.
Naderum serpentem dicunt esse ordinis secundi, qui in Germania invenitur, et est duorum et amplius cubitorum longitudinis, et spissitudinis brachii hominis
<--- Page Split --->
sub cubito : et venter ejus declinat ad cinereitatem auream, et dorsum ejus viret aliquantulum, et venenum ejus serpit ex loco morsus in totum corpus nisi citius excidatur. Dicitur etiam inficere virgas et gladios si tangit lingua, ita quod immatat colorem tam lignei quam ferrei instrumenti.
41. De Natrice.
44. De Prestere.
Prester, ut dicit Jorach, serpens est de genere aspidum ordinis primi inter serpentes, qui semper vagatur ore aperto et fumante : et quaecumque percusserit, tanta corpulentia et tumore afficitur, sicut sit hydropicus, quam exuberans sequitur putredo, et sic moritur. Unde Lucanus,
Natrix est serpens aquaticus in fontibus veneno aquam inficiens. Unde Lucanus,
Oraque distendens avidus fumantia prester.
Et natrix violator aqua.
43. De Rimatrice.
42. De Obtrialio.
Rimatrix, ut dicit Jorach, serpens est ordinis primi, rimans aquas et cibos, et inficiens eos : et si quis ex infectis aliquid gustaverit, statim moritur.
Obtrialius de genere aspidis est, et est ordinis primi, sicut dicit Jorach : et si quod animal momorderit, somno gravatur et dormiens moritur.
46. De Sabrin.
43. De Pharea.
Phareas est serpens, qui quasi totus erectus graditur super caudam, et super partem corporis quae caudae conjungitur : et ideo per iter quod vadit, sulcum facere videtur. Unde Lucanus,
Quo contentus iter cauda sulcare phareas.
Sabrin, ut dicit Semerion sapiens, est serpens coloris arenosi, habens puncta nigra et alba : et longitudo ejus est longitudo serpentis cornuti : et fere in omnibus iste serpens est sicut ille qui dicitur affordius, de quo diximus superius. Caput autem hujus et cauda sunt parva.
Et inveniuntur in hoc genere serpentes quinque colorum. Sunt enim plerique arenosi. Sunt et varii guttati. Sunt et albi. Et sunt nigri et rubei : et omnes illi habent squamas albas quasi incisas in capite, et faciunt strepitum magnum propter siccitatem corticum ventrium suorum. Et omnes sunt gravis motus et aequalium dentium, et sunt ordinis primi : et omnium eorum morsus aperit omnes poros
<--- Page Split --->
naturales, sicut aures, oculos, nares, et etiam urinae et stercoris et os, et ex omnibus istis facit fluere sanguinem, et facidolores in stomacho. Et ex morsu ounnium istorum currit aquosa sanies pauca, et solvitur venter, et constringitur anhelitus, et incurritur difficultas mingendi, et acuitur vox, et mollificantur membra, et incutitur oblivio, et accidit spasmus, et cadunt dentes, et sic moritur patiens.
47. De Salamandra.
Salamandra est serpens, hoc est, aliquid serpenti simile habens : quod enim Graeci salamandram, nos stellationem dicimus.
Et de hoc variae valde sunt opiniones Antiquorum. Quidam enim salamandram dicunt esse idem quod cameleontem qui est leo terræ: et hi sunt Plinius et Solinus. Est autem quadrupes de figura lacertæ ovans, vel potius habens faciem compositam ex facie porci et simiæ. Et dicit Plinius, quod crura posteriora habet recta et longa ventri adhærentia, prolixam caudam et flexuosam tenuitate deficientem, ungues hamatos subtili aduncitate, corpus asperum, et cutem qualis est in crocodilis.
Dicunt quidam, quod habet quamdam lanam quae in igne non aduritur, eo quod in poros ejus ignis non habet ingressum: tamen ego expertus sum, quod illud quod ad nos defertur de hujusmodi lana, non est lana animalis: sed quidam dicunt quod sit lanugo cujusdam planetæ, quem etiam ego non sum expertus: expertus autem sum quod est lanugo ferri. Ubi enim magnæ massæ ferri confabricantur, aliquando scinditur ferrum et evolat vapor ignis: et cum ille capitur panno vel manu vel per se adhæret tecto fabricæ, est sicut lana fusca et aliquando alba: et ipsa lanugo non aduritur igne :
et hoc quidam dicunt esse lanam salamandræ.
Multi autem sequentes Jorach Philosophum, dicunt quod hoc animal vivit in igne : et hoc est falsum nisi pro tanto sicut dicit Galenus in libro Complexionum, quod videlicet salamandra si in igne parvo tempore moretur, ignis impressionem non efficit in ea : sed si diu moretur, adurit eam ignis. Et dicit Jorach quod si mediocris est ignis, exstinguit eum : hoc autem non est propter quod vita ejus sit in igne, sed quia frigidissimum est, ut dicit Aristoteles, et spississimæ pellis, ideo non potest ignis intrare poros ejus : sed si diu remanserit, paulatim aperit poros et exurit animal : tantæ enim est frigiditatis, quod ex contrarietate exstinguitur ignis, si parvus sit ignis non vincens supra qualitates ipsius. Ego autem hoc expertus sum in sui simili : quoniam araneam spissæ pellis et frigidi humoris posui in ferro candenti, et diu jacuit antequam palparet et sentiret calorem adustionis : et ad aliam magnam adhibui lumen parvum, et exstinxit ac si exsufflaretur.
Incensus autem hujus animalis est piger propter frigiditatem, et est quasi motus testudinis. Oculi ejus profundi sunt valde, et quasi concavo fovearum subductu introrsus, et numquam clauduntur : et dicit Plinius, quod toti oculi ejus circumrotantur. Maximum est animal cum est vacuum, laxæ pellis, et macilentum nimis propter frigiditatem et melancholiam. Jecur, ut dicunt, est in sinistra parte contra omnia alia animalia. Splenem habet nullum, quia melancholia tota derivatur in corpus. In extis etiam magnam habet ad animalia varietatem. Hiatus oris ejus numquam clauditur : nec tamen utitur eo in cibum vel potum, sed potius sugit eo aliquem humorem : et ideo nihil in extis ejus invenitur. Et quod dicitur de rore vel aere vivere, est falsum. Nec habet sanguinem nisi parum circa cor : et ideo est valde timida.
<--- Page Split --->
Dicunt etiam quidam, quod efficitur omnis coloris qui objicitur ei præter candidum et rubicundum, quod non puto esse verum. Est autem verum, quod est de animalibus latentibus hieme.
Dicunt etiam, quod hoc animal cum laborat infirmitate, per folia lauri recuperat sanitatem. Hoc animal scindit arbores, et omnes fructus inficit, ex quorum comestione plurimi moriuntur. Ova facit modo gallinarum et lacertarum. In Asia abundat hoc animalis genus.
48. De Salpiga.
Salpiga serpens esse dicitur, qui propter parvitatem non videtur, et tamen vim nocendi habet maximam.
49. De Scaura.
quod adeo expresse duo capita habere videtur.
Et hæc de hoc serpente dicit Avicenna.
51. De Selphir.
Selphir, ut dicit Avicenna, nominatur serpens quidam Ægypti et habet latum caput, et parvum collum, et curtam caudam, et ventrem rotundum, super cujus caput nec lineæ sunt nec squamæ : sed super suum corpus sunt lineæ diversi coloris: et quando incedunt, non incedunt secundum rectum, sed contrahuntur valde serpentes hujus speciei : et ex morsu horum accidit apostema dolorosum, et primo contritio totius corporis contriti, et casus capillorum. Est autem hic serpens ordinis secundi, et est de genere viperarum.
Scauram dicunt esse serpentem, qui dum cæcatur in senectute, ingreditur fissuram parietis, et dirigit aciem per foramen in rotam solis donec visum receperit, sicut supra diximus de lacerta : et eadem est in utrisque causa. Vel forte scaura est illud genus lacertæ quod hoc facit.
50. De Seiseculo.
Seiseculus est serpens fere sicut ille qui salit ad duas partes, quem Græci amphiselenes vocant, quasi duo capita habentem : licet hoc non sit verum, sicut superius ostendimus : ubi etiam diximus causas hujus erroris : et morsus etiam istius est sicut morsus illius : quia iste est quidam modus illius, licet in hoc differat
52. De Serpe.
Serps, ut dicit Jorach, serpens est parvus, quem si calcaverit homo, moritur antequam sentiat venenum ipsius. De hujus serpentis veneno dicunt, quod quando percutit hominem, carnem et ossa consumit, ac si flammae edacitate corripteretur.
Sunt præterea serpentes in India, ut dicunt, tam magni corpore, quod cervos devorant, et ipsum mare penetrant. Alii sunt, ut dicunt, ibidem qui album piper comedunt, et lapides pretiosos gestant in capite : et hi singulis annis inter se invicem præliantur, et ex maxima parte se invicem interimunt. Alios etiam in Oriente esse dicunt, qui velut cornua arietum habentes, homines perimunt cornibus ventilando.
<--- Page Split --->
pens est, et venenum ejus est mortiferum ; contra quod remedium sunt tritae carnes scorpionis. Dicit etiam, quod vinum in quo submersus et mortuus fuerit stellio, lentigines abducit in facie. Dicit etiam, quod fel stellionum in aqua tritum, mustelas occulto congregat instinctu. Idem dicit, quod stellio scorpionibus maxime contrariatur, et insequuntur se invicem odio naturali : sed quia stellio major est atque validior, adeo scorpio timet eum, ut viso eo frigido perfundatur sudore. Avicenna morsum stellionum in eodem genere nocumenti posuit cum morsu lacer tarum : quia stellio et lacerta similia fere sunt animalia quadrupedia, nisi quod stellio piger est, et dorso et cauda magis latus quam lacerta, et guttatus, cum lacerta sit unius coloris.
De Stupefaciente.
Stupefaciens aspis est, ut Jorach dicit, quem omne animal quod viderit ex stupore moritur : cum tamen hic serpens tardior omnibus serpentibus esse dicatur et calidior, eo quod in hiemis maximo frigore pellem dicitur mutare. Jorach tamen iste non multum bene probat quod dicit : quia stupefacere frigiditatis est effectus et similiter pigritiae. Quod autem in frigore hiemis pellem mutat, non puto esse ex caliditate, sed potius ideo quia tunc phlegmatis est generatio : et tunc lubricitate interiori phlegmatis dura exterior resolvitur pellis, sicut et in aliis serpentibus qui in hieme latent et dormiunt.
38. De Tiliaco.
Tiliacus vermis, ut dicunt, serpens est de genere draconis, qui tiliacus a tilia
33. De Sirenibus.
Sirenes dicunt esse serpentes monstruosos dulcis sibili, sicut etiam sunt sirenes maris : et hi sunt velocissimi : et aliqui eorum volant, et habent venenum adeo efficax, ut prius morsum mors quam dolor sequatur.
34. De Situla.
Situla serpens duas habet species. Unus est dipsas de quo jam ante diximus. Alius est ex varietate miro modo pulcher, ita quod admiratione detinet intuentes : sed est piger et parvus, et ita ignei veneni, quod ille quem percutit, totus exuritur. Hic serpens in hieme pellem deponit.
35. De Spectafico.
Spectaficus, ut Jorach dicit, serpens est qui si quem morsu lasit, liquefit ejus caro sicut oleum, et moritur.
36. De Stellione.
Stellio est salamandra. Est autem stellio animal quadrupes, qui ex suo colore sic vocatur : quia terga depicta interlucentibus oculis habet in modum stellarum. Hic scorpioni adeo est contrarius, quod visus a scorpione terrorem scorpio accipit atque torporem.
Dicit etiam Plinius, quod stellio ser-
<--- Page Split --->
vocatur : eo quod in medulla tiliae primo nasci dicitur, et medullam primitus et postea lignum usque ad casum arboris depascitur, et crescit in maxima quantitatis longitudinem et spissitudinem, et insidiatur bestiis et hominibus, et devorat eos, et habet morsum draconis : et cum capitur, oportet quod cum generibus tormentorum quibus in expugnatione castrorum usus est, capiatur.
39. De Tortuca.
Tortuca, serpens non est : sed hic a nobis ponitur, quia aliquid figurae serpentis participat, et quaedam gentes vocant eum serpentem scutatum.
Est igitur animal in dorso habens scutum et in ventre, quaecuta quator initiis conjunguntur : et inter illa exeunt quatuor pedes tortuca qui videntur pedes lacertarum cum quinque digitis et unguibus. Caput habet et collum serpentis : et si magna est, habet etiam scutum in capite. Est autem scabiosa pellis ut lacerta : et caudam de sub duobus scutis egredientem habet ut serpens, et sibilat altius quam serpens : et ovat ut ova gallinae, et haec fodiens reponit in terra donec ad calorem solis exit pullus.
Et est duplex praeter marinam. Est enim tortuca terreisiris, et aquatica : et terrestris magis est temperatae carnis : neutra tamen est venenosa : sed utraque multum impinguat comesta. Dicunt tamen quidam, quod si quis super renes mortuaetortuca calcaverit, veneno inficitur. Hoc animal inter caetera ovantia vesicam habet.
Haec igitur eum his qua in antehabitis dicta sunt de tortuca, sufficiant.
60. De Tyro.
Tyrum dicunt esse serpentem in partibus Mitherotinis circa Jordanis solitudinem. Est autem et in partibus Italiae in Appenninis montibus, de quo in suo libro de simplici medicina dicit Serapion, quod sana membra inficit et mortificat, infecta vero a veneno prohibet : et istae operationes per similitudinem sunt etiam ut idem Serapion dicit, in ceraste : cujus si lingua extracta a serpente teneatur, et approximetur veneno, expellit ipsum, ita quod lingua humectatur dum tenetur super venenum : et quando est in serpente, inficit veneno mortifero eum quem serpens percusserit.
Tyrus autem qui apud nos abundat, est serpens duorum aut trium cubitorum, niger, rubeas duas lineas habens a lateribus dorsi : erectus autem incedens pro tertia parte corporis sui, et est velocissimus, et saltans cum arctatur ad longitudinem decem pedum : et est serpens infestus avibus, ita quod ego expertus sum per visum, quod altam nucem ascendit, et pullos picae devorando corrosit, et cum picis antiquis pugnavit : et cum unam de antiquis per coxam teneret, incautus ab altera tot vulnera in capite recepit, quod de nuce et nido decidit. Comedit autem ova avium ubi invenerit. Dicitur etiam infestus esse animalibus aliis, sed hoc non ita sum expertus. Hic ergo serpens apud nos venenosum morsum non habet.
Est autem genus tyri venenosum, et est ordinis primi, quod licet carnibus suis infecta curet membra sicut lepram et venenata : propter quod tyriaca de carnibus ejus conficitur, et ita contra venenum operatur sicut et fel viperae in collyriis comparatione veneni non operatur, tamen morsu suo infundit venenum in
<--- Page Split --->
membra sana, quod ex loco morsus totum corpus inficit et perimit.
Hic serpensin Æthiopia sub Cancro more draconis se exspoliat primo inter oculos primo solvendo, ita quod quasi acus apparet : deinde sub capite et postea sub spatio unius noctis et diei de toto corpore per angusta transiens deponit : et sic redit ad juventutem.
Pejus tamen in hoc genere serpentis est quoddam genus parvum cubitale in longitudine, cujus pellis est hispida pilosa, et cujus morsus pejor est, et putrefaciens corpus ex loco vulneris in circuitu, et sic occidens.
Tyrus autem India qui minor est quam cubitus, perniciosus est super omnes alios tyros. Hic serpens est de genere vipera: quia primo intus ovat, et postea extra parit animal.
61. De Viperis.
Viperarum genera omnia sunt in secundo serpentium ordine. Est autem serpens vipera strictus in loco diaphragmatis, et amplior inferius, et habet caput acutum et dentatum os : sed masculus duos tantum habet dentes anterius in mandibulis, ita quod duales tantum habet, duos inferius, et duos superius respondentes illis habet. Femina autem habet plures : et in hoc cognoscitur morsus maris a morsu feminae, sicut dicit Avicenna.
Quod autem Jorach dicit de hoc serpente, quod femina insaniens libidine caput spuens maris, caput in os apprehendit et amputat, et ex sputo illo concipit partum, qui se de corpore matris emordet, et sic visceribus matris laceratis mater moritur in partu, et quod causam hujus assignat, quod exitus superfluitatis sit ut punctum acus, et ideo ut alia animalia nec, concipere nec parere possit, res est impossibilis secundum na-
turam et omnino absurda, et a nobis alibi improbata.
Adhuc autem quod dicit Plinius volens magis aptare mendacium, quod quidem, ut dictum est, concipiat decapitatione masculi : sed quia multos concipiat, et propter stricturam corporis non nisi unum post alium eniti possit, cum multi sint, amplius videlicet quam viginti, ultimos taedium invadit quod non prodeunt ad lucem, et illi viscera matris corrodunt, est similiter mendacium et impossibile. Natura enim numquam dedit actum, cujus non daret naturalem potentiam et facultatem : quia aliter deficeret in necessariis. Omnia ergo genera serpentium primo ova concipientium, et postea animal parientium, propter duas sui uteri dispositiones viperae dicuntur, quasi vi intrinseca parientes cum alia ovantia exterioribus adminiculis pariant. Haec apud Graecorum veteres vocantur viperae.
Accidentia autem hujus serpentis dicit esse Avicenna, quod ex loco morsus duorum aut plurium dentium egreditur a principio sanguis, deinde virus fervens, et aliquando est sanguis primum aquosus, deinde spumosus, et postea ut erugo erit, et tunc convertitur ad veneni substantiam et colorem, et dolet locus vehementer, et postea perambulat dolor ad membra continua, et postea apparet apostema calidum rubeum habens bochor et vesicas sicut fit ex ignis adustione, et dilatatur : et deinde fit viride apostema totum prope morsum et sub foramen : et accidit infirmo in visceribus inflammatio, et in corpore rubedo, et cum rubore deinde erumpit sudor frigidus, et corruptio coloris declinans ad viriditatem, et commotus capitis ad vertiginem, et frequentia anhelitus, et nausea, et singultus, et aliquando evomit humorem cholericum, et incidit difficultatem mingendi, et gravatur caput : et quandoque advenit ei fluxus sanguinis narium, et sentitur gravitas in dorso, et erumpit sudor frigidus, et tremor vehemens, et sincopis : et se
<--- Page Split --->
cundum plurimum moritur in tribus diebus, aliquando tamen manet usque ad septimum.
Quod ergo quidam dicunt viperam in priori parte corporis esse similem homini, et posteriorem deficere in serpentem, falsum est omnino nisi fabulose a poetis per figmenta metaphorarum intelligatur.
Quædam alia dicuntur de renibus viperæ, quod calcati inficiant sicut si inci-
sus sit calcans, et quod tunica ejus cum vino cocta medetur oculis, et quod adeps tollit oculorum caliginem : quæ non negantur. Fel etiam operatur contra oculi ungulam.
Quod autem quidam dicunt marem ob reverentiam feminae evomere venenum, et eam dulci sibilo vocare, quæ postea amputat caput ejus, res est absurda et falsa.
<--- Page Split --->