LIBER XXIV.

TRACTATUS UNICUS.

De natura natalilium primo in communi, et consequenter in speciali.

Jam in præcedenti libro locuti sumus de volatilibus quæ in genere animalium perfectiora videntur esse : in hoc libro consequens est de natalilibus pertransire, de quorum natura licet tam in communi quam in speciali multa dixerimus, tamen hic etiam quædam dicenda sunt prius in communi, et deinde in speciali. Quamvis enim, sicut in antehabitis diximus, hoc non sit philosophicum, eo quod in talibus sæpe repetitur idem, tamen rudes istud magis instruit : et cum nominibus propriis hic ponuntur aquatica intelliguntur interpretatione nominum in præcedentibus positorum, dum suis quæque proprietatibus animalia describuntur.

In communi igitur de aquaticis omni-

bus dicimus, quod humidae sunt naturae : quod et naturalis locus ostendit et esca : conservatur enim quodlibet in loco sibi connaturali, et nutritur ejusdem complexionis cibo cum principiis ex quibus per generationem constituitur. Frigida etiam talia esse convenit in pluribus : cujus signum est sanguine ea carere, aut pauci sanguinis esse. Pauca etiam horum collum habent, vel virgam, vel vulvam, vel mamillas : quæ enim eorum vel sibi similia ex utero generant, conos quidem habent mamillares juxta juncturas, et virgas habent et vulvas : sed hæc instrumenta extra non dependent : sed intus habent virgas, et emittunt eas tempore coitus, ut delphinus, et cetus. Et mamillæ sunt coni quidam, ad quos quædam

<--- Page Split --->

via lactea vicem matricis venae habentes, a corpore derivantur. Et nihil aquaticorum umquam innaturaliter visum est coire : et numquam movetur ad coitum cum alio, quam cum sui generis animali : et dum ovant, confricant se ventribus, aut femina praecedit spargens ova, et mas sequitur fundens lac super ea : propter quod et plurima pereunt, quae vel in contactu conflationis non exeunt, aut descendunt ita quod lac masculi non tangit ea : et haec est causa, quod non est piscium exuberans ultra omnem copiam multitudo : cum tamen ova piscium omnem videantur excedere multitudinem. Ovan tes autem ovant magni quidem in petris vel in limo : parvi autem in radicibus plantarum aquaticarum : omnes tamen marini hoc habent, quod in introitu aquarum dulcium libentius ovant propter pastum affluentem et aqua dulcedinem. Et multa etiam genera aquaticorum ova sua custodiunt, ne ab aliis devorentur : quia licet omnia aquatica comedant se invicem, et praecipue marina, praeter fastaleon quod ideo excipit Aristoteles, quia carnes non comedit : et piscatores mihi dixerunt, quod in fluminibus expertum est idem de barbello : tamen parcunt pullis omnia donec compleantur ex naturali amore permanentiae naturae in specie.

Amplius autem fere omnibus piscibus convenit modicum dormire apertis oculis, eo quod palpebras non habent, sed duros oculos, et in somno non nisi parumper caudam movere : et hoc contingit propter frigiditatem loci digestionis eorum qui parum vaporat ad caput.

Amplius cum in profundo et in ripis et in littoribus habitent, carnes eorum qui sunt circa littora, fortiores sunt et sicciores, et ideo saniores. In profundo autem habitantium carnes sunt magis humidae et molliores, nisi maximi sint, et terrestris naturae, sicut ea quae belluae marinae a nonnullis vocantur. Omnibus autem piscibus ante ovationem convenit vagari, et inquirere locum aptum ova-

tioni, et in tempore ovationis incedere binos propter ovorum ex masculo et femina completionem.

Lati etiam pisces, eo quod humidì sunt et phlegmatici, magis flante austro impinguantur : et longi magis impinguantur ad boreales flatus. Et hujus causa pro certo est, quia auster similitudinem complexionis auget latis humidum, et calore subtiliat, et ad membra reducit, et longos naturaliter calidos resolvit calido, quos Boreas restringit : et tunc vaporans humidum in ipsis circumfluens implet ipsos et impinguat. Hujusmodi autem humidum causa est, quod in multis eorum in feminae sunt majores maribus : et calor quibusdam, ut dicit Plinius, tanta levitatis causa est, quod non mergerentur sub aqua nisi essent pondera suorum enormium capitum.

Durities autem oculorum causa est eis male videndi : propter quod in coloribus non nisi extremos discernunt, et de mediis non nisi claros, et rubicundum flammeum, et croceum splendentem : et ideo peritiores piscatorum dum piscantur, collobiis horum colorum non induuntur. Melius etiam nocte et praecipue in aurora propter hoc idem capiuntur : quia tunc et minus vident, et moventur ad pastum. Hæc etiam causa est, quod in aqua turbida melius quam in clara capiuntur : quoniam retia minus vident. Cum tamen perfecta sint animalia, vetera gurgustia piscium odore infusa, et similiter retia vetera magis abhorrent et fugiunt quam nota. E contra autem si odore escae quam diligit, instrumentum sit infusum, magis illo quam alio capitur instrumento. Hæc etiam causa est, quod oleo et sulphure fere omnium piscium genera moriuntur : et est eis odor talis et sapor venenosus.

Amplius cum omnis complexio gaudeat suo simili, nisi distrasiam passa, sicut dicit Galenus, siccitate pisces laeduntur, et aves gaudent : et e contra pluviis proficiunt pisces, et aves tristantur : frigiditate autem aliquando excedente crasim generatur lapis in medullis

<--- Page Split --->

cerebellorum illorum, et illi frigiditate hiemis citius moriuntur.

Amplius piscium multiformis valde est generatio : quidam enim coitu generantur, et quidam per se, et quidam ex spuma : quidam ex limo putrescente, et quidam aliter et aliter, sicut patuit ex antehabitis libris nostris. Hinc est, quod multa piscium et ostreorum genera contingit esse in maris profundo nobis ignota.

Adhuc piscis habens corium vel squamas, duritie vel mollitie eorum cognoscitur ætas ejus : et omnes hujusmodi branchos habent quibus aquam receptam evomunt quam ad refrigerium recipiunt, sicut et spirantia recipiunt acrem : et est hoc mirabile, quod piscis marinus nutritur aqua dulci, quam sugit ex salsa : et si coquatur in salsa, non invenitur salsus, eo quod caro ejus nata est attrahere dulcem aquam. Piscis autem aquæ dulcis sugit aquam salsam, eo quod non potest facere distinctionem aquæ dulcis a salsa : et quando coquitur in aqua salsa, salsus invenitur. Hæc igitur etiam est causa, quod piscis aquæ salsæ sequitur aquam dulcem, et piscis aquæ dulcis sugit aquam salsam.

ut pisces desiderantes quietem sub illis capiantur.

Quod autem dicunt quidam, omnes pisces convenientes esse ad esum, falsum est, sicut patet in pisce stupefactore qui frigidi est veneni, ita quod statim aufert sensum et vitam si diutius tangatur.

Hæc igitur in communi de piscibus dicta sint a nobis : sed hoc in fine notandum est, quod nos hic marinorum genera non distinguimus a fluvialibus, nec etiam marina inter se : quia ad hoc sufficiunt ea quæ dicta sunt in præcedentibus libris : sed de omnibus aquaticis prosequemur secundum ordinem alphabeti, sicut fecimus in gressibilibus et volatilibus.

1. De Abarron.

Abarmon piscis est multis ovis focundus : sed non ejicit ova, nisi ventrem confricet ad arenam contactu asperam, et in illa pullos educat et complet.

Membra etiam interiora humorem generantia et recipientia sicut hepar in aliquibus eorum ita sunt pinguia propter dulcedinem quam trahunt, quod fomenta ignis efficiuntur : cujus signum est, quod si licinium vel lignum fricetur hepate piscis marini, ardet sicut sit licinium olei. Hac de causa ad superficiem veniunt tempore levis pluviae : eo quod dulcedinem quaerunt aquae pluviosae, et præcipue quando manna cadit cum rore et pluviis : quia ex illo multum impinguantur. Tempestates fugiunt propter jactationem violentam quam patiuntur, et quietem desiderant : cujus signum est, quod piscatores juxta littora et ripas foveas faciunt, in quibus aqua recepta quieta stat, et infigunt ligna in eas ut sit quietior, et aliquando infigunt ipsi aquae,

2. De Abide.

Abides est animal marinum, cujus conversatio primo est in aquis, et cibus : et mutatur figura ejus, et efficitur terrestre, et egreditur de aqua querens victum in terra : et tunc cum figura mutatur et nomen ejus, et vocatur astoim.

3. De Accipendro.

Accipender, ut dicit Plinius, piscis est qui solus inter omnes pisces squamas habet ad os anterius per totum corpus.

<--- Page Split --->

Est autem piscis dulcis et esui conveniens, et ab Antiquis valde desideratus fuit.

4. De Afforo.

Afforus piscis est, qui propter exigutatem hamo capi non potest.

5. De Albìrom.

Albìrom piscis est fortissimæ pellis, ita ut pellem illam milites sub galeis capitibus aptent ad ictus quoslibet gladiorum sine læsione excipiendos.

6. De Alfora.

Alforas piscis est, qui ex putredine luti generatur, et in luto sive aqua procreatur ad modum vermiculi, qui vermis aqua ascendente concrescit in piscem. De hoc nautæ dicunt, quoniam si consumatur putrefactus usque ad caput et oculos, adveniente aqua iterum renascitur, et tunc diu vivit, cum tamen ante hujusmodi secundam suam generationem parvæ vitæ sit.

7. De Allech.

per dorsum caudæ est pinna magna non ad natandum, sed ad digerendum : quia motus ejus per transversum est de latere ad latus : et pinnæ quæ sunt ad remigium natationis, moventur ab ante in retro impingendo piscem ad ante sicut est motus remorum in navi.

Hic piscis habet foramina branchi in utroque latere, et habet duplicia in duobus ordinibus, in uno latere habens bis tres branchos, unum supercilium ascendendo de ventre ad dorsum capitis : et in anteriori latitudinis corporis quasi in humeris habet duas maximas pinnas formatas articularibus conjunctionibus per omnia sicut ala avis : et una est in uno latere, et alia in alio, et altera a dorso ad ventrem sicut motus alarum avis : et omni eodem modo habet duas alas formatas in lateribus inferius, ubi incipit stringi corpus in radice caudæ, et eodem modo motus mobiles : et in ventre habet duos pedes cartilaginosos non habentes articulos, unum ad unum latus, et alterum ad aliud, et in planta sunt quædam divisiones confusæ digitorum.

Allech piscis est maximæ multitudinis in Oceano quod partes Galliæ et Angliæ et Teutoniæ et Daciæ attingit : et est piscis quasi palmæ unius,qui dum in grege toto natat, capi præ multitudine non potest. Dum autem post æquinoctium autumnale acies se dividunt, capitur : et aliquando tunc in magnis et multis sagenis colliguntur, quod funes retium incidi oportet : eo quod trahi retia non possunt.

Hic piscis squamosus et sapidus est, non habens intestinum nisi jejunum : et ideo in ventre nihil invenitur : propter quod etiam quidam falso dixerunt allech solo et simplici elemento vivere, quod nos in aliis locis falsum esse ostendimus.

Allech et piscis quem ego vidi, qui habet corpus et corium fere sicut piscis qui raie Gallice, Germanice rocho vocatur : sed corpus ejus acuitur in caudam unam longam, et in fine pinnulatam et bifurcatam sicut cauda aliorum piscium, et su-

<--- Page Split --->

8. De Amgero.

Amger, ut dicunt, piscis est qui armo prope modum similis est, et est longus et rotundus qui Germanice gervisch vocatur, et est albus bonarum carnium, brevior anguilla, rostrum avis habens pro ore subtile et longum et rubeum, et viridem interius habet spinam : et caro quae spinam tangit, est viridis.

vermes quidam esse dicuntur, qui bifurcata crura anterius habent sicut cancri qui longitudinem habent sex cubitorum, et corripiunt elephantes et mergunt eos. In hieme anguilla latet in limo. Diu etiam vivit extra aquam, et praecipue flante Borea. Nonnumquam etiam de aqua egrediuntur ad agrum, in quo pisa vel ciceres seminantur : sed per cineres vel sabulum siccum serpere non potest. Propter aequalitatem autem et similitudinem corporis facillimae est generationis : et divisa diu vivit : et hujus causam alibi assignavimus : et licet cæno generetur et gaudeat, tamen aquam turbidam horret, et delectatur in aqua clara.

9. De Anguilla.

10. De Aranea.

Anguilla piscis est ab angue dicta, eo quod anguis habet figuram. Est autem piscis longus, ita quod in Gange fluvio triginta pedum effici perhibeatur : et est non squamosus, sed viscosæ pellis et spissæ, qua excoriatus melior efficitur, præcipue quando assatur : quia tunc exsiccatur nimia humiditas ejus.

Aranea piscis est marinus, spicula habens in auribus branchorum, quibus approximantes percutit.

In isto pisce non dicitur esse mas et feemina, quamquam jam bis a fide dignis audierim quod due anguille capte sunt in Germanice partibus, quarum utraque multas habuit filares quantitates in utero, et matribus occisis ex ventribus earum multae egrediebantur.

In Danubio anguilla non est, neque in aquis in eam fluentibus : et dicitur quod imposite moriuntur. In omnibus autem aliis aquis Germanie anguille multe inveniuntur.

11. De Ariete marino.

Arietem marinum Plinius dicit esse piscem, qui post naves in sabulo stantes insidiatur, et aliquando caput emergens speculatur, ut eos qui natandi gratia in aquas intrant, submergat.

Anguilla timet in tonitru : et tunc de fundo natat ad aquæ supcrficiem : et ideo si rete tunc per stagna in quibus sunt anguille trahitur, fere omnes capiuntur, ita quod aqua evacuatur anguillis. Anguillam quidam de luto, quidam de lumbricis terræ, quidam de superfluitatibus piscium dicunt generari : unde et in Gange fluvio, in quo anguille magnæ sunt,

12. De Armo.

Armus piscis est, ut dicunt, saxatilis, qui lapidem gestat interius. Est autem valde speciosus, in lateribus virgulas habens puniceas. Toto autem corpore reliquo diversis et gratis coloribus est distinctus et depictus.

<--- Page Split --->

13. De Astarom.

16. De Babylonicis piscibus.

Astarom piscis est qui tempore veris et autumni in spuntibus pluvialibus generatur, et in eis ebullit sicut vermis ex stercoribus animalium. Dicitur etiam ex luto generari. Hic piscis impatiens claritatis solis fugit ad umbras arborum, quas in aquas projiciunt : calorem tamen diligunt, et hunc quaerentes a profundo ad ripam natant. Tempore siccitatis abundant, sed non quando multæ pluviæ et calidæ abundant.

Babylonici pisces sunt, ut dicit Theophrastus, circa Babyloniam existentes in locis ubi dulces aquæ in cavernosis locis maris recipiuntur ex fluviis incidentibus : inde enim pisces egrediuntur ad pastum capita ad modum ranarum marinarum, reliquas partes corporis ad modum tabiæ habentes, branchos similes piscibus aliis, pinnulis gradientes et crebro motu caudæ.

14. De Aureo vellere.

17. De Barchora.

Aureum vellus est animal marinum sicut spongia, et est de spongiarum genere, sed rarius est et mollis ad modum lanæ, et lanugo ejus in auri splendorem convertitur, et dilatatur, et prolongatur sicut vellus : et dum est in mari, movetur motu contractionis et dilatationis sicut spongia, et raro invenitur : tamen hoc inventum in Phygia causa exstitit Trojani belli inter Græcos et Phrygios, sicut dicit Dares Phygius in historia Trojana.

Barchora est genus animalis duræ testæ, sub quo tortuca maris cum aliis quibusdam speciæbus continetur, quæ tortuca adeo durum os habet, quod lapidem frangit : pisciculos parvos venatur, et his aliquando ligatis filo decepta capitur : aliquando egreditur et herbas depascit. Efficitur autem valde magna, adeo quod scutum ejus novem pedum invenitur : cornu habet in capite sicut tortuca agrestis, et hoc circumdat caput ad modum galeæ : si quandoque egreditur ad solem, scutum dorsi exsiccatur quod postea nisi diu mollificetur, ad nutum flectere non potest.

15. De Austrato.

Austratus piscis est, qui aquarum undam ore suscipit, et oritur quando Pleiades occidunt, eo quod tunc tempus est pluviarum.

Hoc animal piscatores Germaniæ et Flandriæ militem vocant, eo quod habet scutum et galeam. Est autem scutum ejus ac si de quinque asseribus sit compositum. Habet autem quatuor pedes multorum digitorum, et caudam ad modum serpentis.

<--- Page Split --->

18. De Belluis.

21. De Cæruleo.

Belluæ, ut dicit Plinius, in Orientali mari sunt quædam animalia marina adeo magna et importuna, quod procellas excitant de profundo, et pericula navibus inducant, ita quod naves Alexandri ad pericula deduxerunt.

Cæruleum cum nomine et re cærulei coloris animal est aquaticum, quod Ganges fluvius nutrit, et habet brachia duo longitudinem cubiti unius valde sæva, quibus ad portum fluminis magnas bestias rapit et trahit in profundum. In nostris autem aquis hoc animal non invenitur.

19. De Bochis.

22. De Cahab.

Bochæ pisces sunt de genere pectinum in una parte nigri rubeis masculis distincti, scilicet in dorso, in ventre autem albi per totum circuitum habent pinnulas, et flatibus asturinis impinguantur : cum piscatorem senserit, in fundum descendens terræ adhæret, et aquam turbat ne videatur.

20. De Borbochis.

Cahab animal est marinum, parvos habens pedes respectu corporis sui : unum tamen habet longum quo loco manus utitur, et per ipsum porrigit cibum ori suo, et eradicat herbas. Pedes autem ejus creati sunt de cartilagine, et formati ad modum pedis vituli. Hoc animal spirat, et cum spiritum emittit, redit ad aerem et ejicit aquam sicut delphinus et cetus.

Borbochæ dicuntur pisces fluviales, et lacunales, anguillis fere similes, sed breviores, et magnos ventres habentes, et profunda semper petunt, ita quod in lacu Germanico qui infundit Constantiam ad trecentos passus sub aqua hamis capiantur.

Hic piscis Germanice a quibusdam abnuicem vel alquappem vocatur : nonnulli etiam lumpem vocant. Carnem habet dulcem, pellem viscosam, non spissam, hepar magnum et rotundum et dulcissimum.

De hoc pisce dicitur, quod quando duodecimum excesserit annum, excedit seipsum in maximam quantitatem : et tunc solaus appellatur.

23. De Cancris.

Cancri aquatica sunt animalia, in genere mollis teste contenta, et licet philosophia solum cancros vocet magnos et rotundos qui sunt in mari : alios autem caudatos vocat gammaros, et magnos marinos vocat locustas : tamen hic vulgariter magis quam philosophice loquentes, dicimus cancros communi nomine quos vulgus generaliter cancros vocat, omnia videlicet mollis teste animalia, multos pedes habentia, et retrorsum natando incendentia, sed ambulando anterius nitentia.

<--- Page Split --->

Horum animalium humiditas crescit crescente luna, et licet fusca sint viva, tamen cocta rubicunda efficiuntur in plenilunio : crescunt enim duo semisphaeralia ad modum lapidum sub oculis interius, quae trita et in potu data cor confortare dicuntur.

Sunt autem multa genera cancrorum : unde quoddam est in India, quod miles propter velocitatem vocatur, et dicitur in se nullam habere superfluitatem, cujus non est causa quod non cibetur : quia hoc est impossibile : sed causa est, quia cibatur ad modum plantae sugendo humidum tantum. Dicit etiam Solinus in Occidentali mari cancros esse tam magnos, quod homines mergunt, et terga habent dura sicut crocodili.

Cancri latent hieme mensibus quinque. Veris autem tempore procedentes exuunt testas sicut anguis pellem. Dicunt tamen quidam, quod hieme apparent, et sectantur littora. Æstate autem recedunt gregatim ad aquas optatas. Hieme etiam læduntur frigore, autumno et vere pinguescunt et maxime in plenilunio.

Mares in ea parte qua corpus ad caudam continuatur subtus, quatuor longas habent virgulas prominentes, quibus feminæ carent. Cauda etiam maris rotundior est et planior et spissior : feminae autem est magis tenuis et vacua et lata quasi compressa. Ova feminae primo in corpore sunt valde compressa, et deinde per parum exeunt, et virgulis curtis quæ sub cauda sunt adhærent donec complentur, et medentur contra venenatos serpentium morsus. Cum mas et femina coire volunt, prius mas ascendit supra dorsum feminae, et tunc femina convertit se supina, et sic mas coit cum ea confricando se ad eam sine egressu ovorum.

edit conchilia : et ab alia parte timens concludi infra concham et conteri, intrare non audet : observat igitur donec ostreum ad radium solis delectatum aperit concham, et tunc lapidem anteriori manu quæ bifurcata est intra concham ponens, concludi concham non permittit : et tunc ostreum depascitur.

24. De Canibus marinis.

Canes marini sunt hirsuti sicut canes, lucentibus oculis, et pedibus brevibus anterius, sed retro pelle stricta et tenui magis ad gubernaculum caudæ formata, quam ad pedes, et est valde debilis incessus, et mordax valde, et insequitur pisces magnos eos mordens et occidens, et venatur gregatim cum multis de genere suo et multos in unum locum coagitat pisces.

25. De Capitato.

Capitatus piscis est notus valde multplicatus in fluviis Germanic et Gallic, caput habens fere ad magnitudinem reliqui totius corporis. Niger autem est, vel fuscus, sub lapidibus delitescens. Caro semipedalis quantitatis bonæ commixtionis et duræ carnis, figuram quasi clavis habens, et majoris quantitatis invenitur in Danubio et aquis Danubium influentibus, quam in aliis aquis.

Cancer lacte potatus sine aqua multis vivit diebus.

De anatomia autem cancri in præhabitis hujus scientiæ libris determinatum est.

Narrat Ambrosius, quod cancer libenter intrat conchilia ostreorum, et com-

26. De Carperen.

Carperen sunt pisces fluviales et lacunales noti pingues et dulces, sed non sani, et sunt mollis carnis, plus spissi

<--- Page Split --->

quam longi secundum proportionem, et sunt rufi, multum squamosi fortibus squamis, et est piscis cujus lingua est valde dulcis assa.

Hic piscis in evadendis retibus valde est astutus : aliquando enim transilit, aliquando suffodit in fundo, et aliquando hêrbam ore tenens retinet se ne trahatur a reti, aliquando de superficie veniens fortiter caput fundo infigit, ita quod rete non nisi cauda tangens illabitur.

Hic piscis in aliquibus aquis generat, et in aliquibus grassatur et crescit, sed optime valet in fundo argilloso tritico primo seminato, et postea argilla desuper sparsa, et postea aqua super effusa.

De hoc pisce dicitur, quod cum feemina ejus gravidam se sentit et tempus ovandi instare, motu oris masculum excitat ut lac spargat, et tunc fecmina ovat : et est lac valde spissum hujus piscis. Quod autem quidam dicunt fecminam lac ore suscipere, et ex hoc futura concipere ova, omnino est falsum, et alibi a nobis improbatum.

27. De Celeti.

Celeti, sicut in antehabitis diximus, genus est animalis multas sub se continens species. Est autem primo ovans, et postea pariens quod formatur in speciem parientis. Est autem animal propter pondus capitis graviter dormiens, ita ut manu capi possit dum dormit.

28. De Cetu.

ri videntur et capiuntur ibi duorum modorum. Quidam enim habet rictum oris dentatum valde magnis et longis dentibus, ita quod plerumque inveniuntur duorum cubitorum, aliquando trium et aliquando quatuor, sed plerumque inveninutur unius cubiti, et praecipue duo canini sunt longiores aliis, et sunt subtus sicut cornu ad modum dentium elephantis et ad modum dentium apri qui culmi vocantur : et hi videntur esse ad pugnandum : et hoc genus ceti habet os ad masticandum.

Est autem visum aliud genus cctorum temporibus nostris, quod habuit os ad sugendum absque dentibus sicut murena, et hoc fuit aliquantulum minus alio genere, et multo melioris carnis.

Neutrum autem habet branchos, eo quod quolibet istorum generum spirat sicut et delphinus. Spirat autem per cannam fistularem.

Utrumque autem duorum, quae pellis sunt planæ, spissum et nigrum habent corium super oculos suos qui sunt valde magni, ita quod quindecim homines large capit fovea unius oculi, et aliquando capit viginti : et sunt additamenta per modum ciliorum cornea, longitudinis octo pedum et minus, secundum quod piscis est major vel minor : et hæc additamenta cornea sunt in figura magnæ falcis cum qua secantur gramina, et sunt ducentæ quinquaginta super oculum unum, et totidem super alterum, et ex parte latiori radicantur in pelle, et ex parte strictiori separantur nec eriguntur ita quod rigescant porrecta de corpore, sed jacent diposita a radice oculi versus tempora piscis, ita quod apparent unum os latum sicut magnum vannum, et utitur eo piscis pro cooperatorio oculi sui tempore magnæ tempestatis.

Cetus est piscis major qui visus est, cujus femina balena vocatur.

Est autem hic piscis multorum generum. Quidam enim sunt hirsuti, et illi sunt maximi : et quidam sunt planæ pellis, et illi sunt minores, et in nostro ma-

Os autem habet amplum, et quando spirat, evomit ex ipso multam aquam quæ aliquando implet naviculas et submergit. Pinnas habet magnas, quæ sunt in figura delphini, et caudam habet bifurcatam, cujus latitudo est plusquam viginti quatuor pe-

<--- Page Split --->

dum, quando piscis ad debitum pervenit incrementum. Costas autem habet curvas et longas ad spissitudinem piscis, et sunt in quantitate tignorum in magnis domibus. Tigna autem voco, super quae conclavantur laquearia quibus tegulae domus affiguntur.

Hunc piscem scribunt Antiqui quatuor jugera terræ occupare ventris sui latitudine : et hoc nos numquam experiri potuimus ab aliquo piscatorum qui multoties et multos viderunt : sed hoc quod experti sumus, majus est quod est onus trecentorum curruum tam in carne quam in ossibus quando divisus est : et tam magni raro capiuntur, sed de ducentis et centum et quinquaginta et plus parum et minus sunt qui frequenter apud nos capiuntur.

Hic piscis virgam habet et testiculos intus in corpore sicut delphinus, et emittit eam tempore coitus : et femina habet vulvam fere dispositam sicut vulva mulieris. Quando vero coit, femina supponit se mari sicut mulier viro et delphina delphino : sed velocis est coitus sicut omnia animalia quae testiculos habent interius : et hoc quod resolvitur de spermare, eo quod valde multi est spermatis, et non totum concipitur intra vulvam balenae, quaeritur a medicis, et est quod ambra vocatur pretiosum valde contra guttas et paralysim. Testiculos autem intus habet et virgam, ne impediant in natando, et ne virtus eorum continue aquae frigiditate mortificetur. Quod autem quidam dicunt, quod post unum coitum cetus cum balena impotens ad coeundum de caetero efficiatur, et tunc profundum pelagi intret, et tantum crescat et impinguetur, quod insulis maris aequiparetur in quantitate, non puto esse verum : nec talia referunt experti : sed quando ceti pugnant pro balenis et pullis suis, victus fugit in pelagi profundum, et ibi stat aliquamdiu ex timore : et quia stat immobilis, impinguatur valde : et lardum habet hic piscis in dorso sicut porcus, et est multae pinguedinis, et ma-

xime in capite circa cerebri medullam.

Et tempore meo plures capti sunt : unus quidem in frisia circa locum qui Stauria vocatur, cujus cum caput per oculum cuspide punctum esset, undecim lagenas sagiminis emisit, quarum quælibet vix portabatur ab homine uno : et hoc sagimen et lagenas ego vidi : et est sagimen valde lucidum et purum postquam defæcatum est. Alter captus fuit ultra Trajectum versus Hollandiam, cujus caput quadraginta reddidit sagiminis lagenas. Hujus piscis lardum est quod grasposi vocatur.

Concipit autem balena filium unum, et nutrit eum, et diu sequitur matrem forte usque ad ætatem trium vel quatuor annorum.

Hic piscis quando in arcto aliquo profundo concluditur, et navibus circumdatur, submittit se in fundum, et subito emergit, et naves submergit. Frequentissime tamen capitur quando allech insequens ex aviditate nimis in littus se impingit, quod ad aquam redire non potest : et taliter parum ante hoc tempus unum impegit in littus Frisiæ : et cum incolæ hoc rescirent, timentes ne subito rediret maris exitus, et tunc amitterent piscem, ligaverunt eum omnibus quos in tota sua insula poterant habere funibus, palos profundo terræ infigentes, et ad lapides ligantes funium extremitates et ad domos vicinas et ad alia adjacentia. Mari autem redeunte, hic piscis adjutus aqua confregit omnia, et cum funibus recessit ad pelagus tristantibus incolis de funium amissione : sed cum pastus non esset, in die tertio aciem allecis iterum cum funibus insequendo jacuit in eodem loco quo prius : et tunc ab incolis funes sunt recuperati, et interfectus et divisus est piscis : et cum scinderetur cervix capitis ejus, ex pondere capitis fracta est, et fragor sonum dedit ac si domus fracta rueret.

Ab his autem piscatoribus qui in maribus nostris venantur eos, duobus modis capi consueverunt. Uno quidem modo,

<--- Page Split --->

quod piscatores multi conducuntur parvis naviculis, quibus tres homines vehuntur, ad locum ubi cetos esse præsumunt navigantes, et duo quidem navigant, et tertius in navi stat paratus ad percutiendum, et habet instrumentum cujus hastile est de ligno abiegnae ut levius sit, et in extremitate hastilis est foramen juxta manum percutientis, in quod immissa est chorda fortis et longissima quaecirculariter posita est in navi, ita quod sine errore expedite egrediens sequitur instrumentum cui infixa est extremitas ipsius. Cuspis autem intrumenti inferius habet triangulum sicut est sagitta, et ille habet punctum valde acutum et politum ut levins penetret, et dua lineae venientes ad punctum incidunt sicut novacula acutissima, et est superficies trianguli tenuis et optime polita, et in medio lateris quod opponitur angulo inferiori acuto, erigitur perpendiculariter ferrum illi lateri continuatum ad cubiti altitudinem vel parum amplius, et ibi habet foramen cui infixum est hastile de quo diximus. Hic igitur tertius in navi existens extentum tenet in manu : et cum cetus inventus est, advocant quotquot possunt socios taliter praeparatos : et cetum qui in superficie natat aquae ad quam pisces de profundo agitavit, percutiunt quanto valent profundius, et statim retrocedunt dimissis instrumentis infixis in vulnere : et si cetus statim ut ictus recipit, tendit ad pelagus, abscindunt chordas et amissas conqueruntur expensas et labores. Si autem descendit statim in fundum, tunc valde læsus est vulneribus, et confricans se fundo propter salsedinem in vulnera intrantem impungit cuspidem plus et plus in corpus, et sine mora laborem piscis ostendit sanguis de profundo ebulliens ad superficiem, qui exinde debilis effectus paulatim fundi solidum sequens appropinquat ad littus donec apparere incipiat, et tunc ab omni incolarum multitudine navium et spiculorum circumdatur et occiditur. Alius autem modus idem est cum isto, nisi quod spiculum non ver-

bere, sed ictu fortissimae balistae sibi infigitur, et est immissa etiam in hoc chorda, sicut diximus.

Hi autem qui hirsuti sunt ceti et alii longissimos habent culmos, et illis ad saxa in rupibus se suspendunt quando dormiunt, et tunc piscator appropinquans quantum potest de pelle ac lardo solvit juxta caudam : et in hoc quod solvit, funem fortem immittit : et funes ad circulos montium infixos vel fortissimos palos vel arbores ligat, et tunc lapidibus magnae fundae projiciens caput piscis excitat eum : et incitatus piscis volens recedere, pellem a cauda per dorsum et caput extrahit, et ibi dimittit illam, et non longe a loco illo postea debititatus capitur, aut natans in aqua exsanguis, aut semivivus jacens in littore.

Corrigiae autem corii ejus fortissimae sunt ad magna pondera sublevanda per trocleas, et in Colonia foro semper venales exhibentur.

Haec sunt quaedecororum natura nos expertisumus, et ea quaescribunt Antiqui praeterimus, quoniam non concordant cum expertis.

29. De Chilon.

Chilon animal dicunt marinum, quod non comedit, sed ad modum sugentis pascitur humiditate viscosa : et ideo nihil in ventre ejus invenitur.

30. De Claucio.

Claucius qui et glatus vocatur, piscis est astutus, qui non hamum gluttiens aversis morsibus despoliat eum.

<--- Page Split --->

tur concharum. In concham intrat animal exiguum quod nauplium vocatur, et est in figura sepia, sed valde parvulum, et non intrat nisi causa ludendi, et animal concham inhabitans conscium bona societatis, aperit ei concham, et in his conchis frequenter inveniuntur margarita in contactu concharum.

31. De Cochi.

Cochi est vitulus marinus, et de hoc jam superius diximus, quod vocatur Latine elcus, et de anatomia hujus animalis sufficit quod in libris praecedentibus dictum est, nec oportet hic repetere.

34. De Congruis.

32. De Cocleis.

Coclea tam aquatica quam etiam terrestres dicta limaces et testudines a gyratione testa quam inhabitant : et aquatica inveniuntur valde magna, et coclea earum circomponitur spinatis quibusdam testeis. Animalia sunt capitis figura carentia, et ideo dicuntur oculos non habere, habent tamen cornua quaedam mollia quibus, ut dicunt, praetentant viam qua pergere volunt, moventia se contractione et emissione corporis : et in cornibus illis sunt duo nigra puncta qua usum quemdam et actum perficiunt oculorum. Hae animalia aliquando relinquunt cocleas, et haec omnia alia genera testarum et cancrorum augentur crescente luna et diminuuntur ea decrescente, quia luna movet humidum.

Congrui pisces sunt noti, qui a quibusdam anguilla marina vocantur, et abundant in mari Normanniae. Longus piscis est valde et rotundus et albissimae carnis et dulcis, sed indigestibilis, et ideo dicitur lepram generare.

35. De Corvis maris.

Corvi maris pisces sunt sic vocati, eo quod branchis et pectore non voce sonant aliquando sicut corvi, et per hujusmodi sonos produntur, et hoc etiam modo sonant pisces quidam in Acheloo fluvio.

36. De Crico.

33. De Concha.

Concha a qua conchüia dicuntur, sunt dura testa habentia conchas ad modum navium formatas puppi retro rotunda et prora rostrata et carina in ventre et rate in lateribus distensis et ampliatis : et sunt dua se concludentes extra nigra vel fuscae, et intus habentes margarita splendorem, et piscis in contiguatione nasci-

Cricos animal esse dicunt, quod pedem sinistrum habet magnum et longum, dextrum autem habet valde parvum, corium testeum molle nigrum interpositis rubeis maculis : tempore sereni aeris absolutum ambulat, et tunc totum corpus ejus innititur pedi sinistro, et alium post se trahit. Cum autem nubilus aer est, immobile adhaeret lapidibus. Hoc etiam animal cuicumque etiam animali inhaeserit, vix avelli potest ab ipso.

<--- Page Split --->

quando evomere praedam recenter acceptam.

37. De Crocodilo.

Crocodilus est de aquaticis, et est in figura lacertæ per omnia, nisi quod caudam non habet adeo rotundam, et pinnas habet in cauda, et extenditur usque ad longitudinem viginti cubitorum quando perfectæ est quantitatis : sed ego duos vidi, de sexdecim cubitis unum, et alterum de decem et octo. Pellis ejus rugosa est, et adeo firma, quod ea quasi clypeo communitur : de nocte in aqua manet, de die propter pastum egreditur ad terram, et propter brevitatem pedum est pigrum. Rictus oris ejus est usque ad loca aurium si aures haberet, et dentes ejus fortissimi sunt, et lingua caret : et cum sint multa genera crocodilorum, omnia movent mandibulam inferiorem præter tencheam : et ideo hoc animal est fortissimi morsus. Adeo jacet immobile ad solem, quod videtur esse mortuum, et tunc magno hiatu os aperit, et aviculæ venientes purgant ei dentes, quas etiam os concludens degluttit : omnibus animalibus insidiatur, maxime tamen bubalis. Et e converso crocodilum bubalus conculcat in arena. Hominem etiam cum potest interficit : sed eumdem postea, ut dicunt quidam, deplangit.

De stercoribus ejus meretrices faciunt unguentum quo rugas faciei extendunt : sed lota facies deterius in pristinas convertitur rugas.

Hæ belluæ in Nilo flumine et aliis quibusdam fluminibus, et in Indiæ fluminibus habitant, et satiatæ piscibus quasi somnolenter caput ingerunt ripis. Avis autem quæ sibi dentes purgat, et quam aliquando gluttit, crochilos Græce, Latine regulus dicitur. Homines quidam, ut dicit Plinius, in insula Nili Ciuri vocati parvi corpore, artem noverunt qua innatantes super dorsum belluarum insiliunt, et eas lignis in os ligatis frænatas ducunt ad ripam captivas, et cogunt ali-

38. De Delphino.

Delphinorum in mari multa sunt genera. Hoc autem quod frequentius videtur in mari, animal est nigræ pellis, caput habens breve et dentes in ore continuos sicut sunt molares dentes porci, et diligit homines : diligit etiam id quod est suæ speciei, ita quod pullis ejus ambulantibus gregatim, duo custodes delphini magni ponuntur : et si quid de specie sua mortuum fuerit, alii custodiunt ipsum ne ab aliis piscibus devoretur, donec ipsum mare ejecerit.

In Mari Magno quod Italiam duobus tangit lateribus, piscatoribus ad piscandum ad mare euntibus, delphinorum grex congregatus vadit cum eis, et in mari per modum coronæ cingunt pisces, et coarctant ad retia propellendo : ab Italicis enim delphinus non comeditur, nec eum piscatores venantur, sed potius de captis piscibus delphinis dant aliquam portionem : et hos delphinos Italici tumberellos vocant, eo quod tumbantes ante naves aquam evomunt.

Hoc animal tempestatis tempore de fundo fugiens ad superficiem, futuram nuntiat tempestatem.

Est autem, ut dicunt, magnæ ætatis, ita quod compertum esse dicunt aliquod, cui amputata fuit cauda centum annis et amplius vixisse : sed post decem menses coit, et coitus ejus est velox, eo quod testiculos et veretrum habet interius, et femina resupunata sub mare per vulvam quæ est sicut vulva balenæ et mulieris accipit semen.

Hoc animal gaudet musicis, ita quod Arionem quemdam citharœdum, qui cithara cantaverat, in mare projectum excipientes delphini impulerunt et detulerunt ad littus. Alio etiam tempore cum

<--- Page Split --->

Cariæ rex delphinum quemdam magnnum cepisset, multitudo magna delphinorum captum ad littus prosecuta est delphinum ad modum plangentium se habentium: quod Cariæ rex videns, captum præcepit absolvi delphinum, quem cetus delphinorum quasi tripudio recipiens abduxit a littore. Dicunt etiam, quod homo cadens in mari si delphini comestas in se habuerit carnes, a delphinis devoratur si præsentes sint. Si autem non comederit carnes delphini, etiam mortuus et necatus a delphinis revehitur ad littus. Sub Augusto principe dicunt a puero cibatum esse delphinum, ita quod tandem de manus ejus cibum sumpsit, et tandem in dorso exceptum puerum per mare vexit quo voluit et revexit ad littus, et tandem cum mortuus puer in littore maris ut solebat non compareret, ex dolore ferunt et mortuum esse delphinum. Illi penitus simile fertur in mari civitatis Hipponensis in Africa accidisse, et juxta urbem non longe alium puerum Hananum nomine simile quid cum delphino perfecisse, sicut in Persarum scribitur historiis.

crista dorsi incidit, et crocodilum perimit.

39. De Dentrice.

Dentrix vel peagrus piscis est, qui ex re nomen habet. Multos enim dentes habet et magnos, quibus grassatur in ostrea. Hunc piscem moderni dentatum vocant, et habet dentes ante superius et inferius æquales fere ad modum dentium hominis qui incisores vocantur dispositos, sed inferiorem mandibulam habet ex duobus ossibus compositam sicut et homo: et est piscis squamosus non magnus plusquam palmi habens quantitatem, et est in figura piscis qui bonachus vocatur, nisi quod caput non habet adeo spissum, et est latioris corporis aliquantulum, et abundat in mari Apulico et Siciliæ et juxta Romam.

In nostro autem mari Germaniae adjacenti delphini capiuntur et comeduntur, et ideo fugiunt homines.

40. De Die.

Est autem aliud delphinorum genus, de quo narrant quod habet os in medio sui corporis, et tantæ est celeritatis, quod nihil ipsum marinorum evaderet, nisi quod capit prædam conversam, ita quod ab inferiori os supra convertit, et tunc pisces fugere possunt: et hoc genus odit pullos suos, ita quod masculus devoraret eos nisi femina eos occultaret: mater enim occultat pullos, et secum ducit ad completionem, et postquam completi sunt, ita odire eos incipit, quod sicut et mare devoraret eos si se propriis viribus non defenderent.

Aliud iterum delphinorum genus quidam dicunt esse in Nilo cristata ad modum serræ habens dorsa spinis accidentibus: et hoc genus crocodilis natantibus se supponit, et ventres eorum molles

Dies est piscis qui eodem die oritur et completur, et moritur, et habet duos pedes et duas alas pinnales: quidam tamen dicunt quod diutius vivit ab ortu, sed dicunt quod post complementum non vivit nisi die una.

41. De Dracone maris.

Draco maris, ut dicit Plinius, ingens est bestia ad modum serpentis formata, sed pinnas habet quibus utitur ad natandum, et impetu uno multa maris spatia pernatans magnitudine virium suarum. Est autem bestia venenosa: et quosque momorderit pisces vel alia animalia, mo-

<--- Page Split --->

riuntur : et cum aliquando per rete piscatorum ad littus trahitur, subito foveam facit in arenis ut abscondatur. Cinis autem ossium ejus sanat dentium dolores.

42. De Elco.

Eleusestvitulusmarinus , dequoinpræhabitislibrismultadiximus . Habetautempellempilosamalbisnigrisquemaculisdistinctam . Hocanimalparitinterraetlactandomammisnutritcatulos , necanteduodecimdiesduciteosadmare , etdifficulterinterficiturnisiictusinlocumcerebrivibretur : insomnoitaaltestertit , quodstertitiomugitusessevidetur . Gravissimoenimsomnointeromniadeprimituranimalia : undepinæejusdextræquibusadnatandumutitur , dicunturessesomniferæsitemporihomi - nissupponantur . Hujusanimalispiliincorioexcoriatoubicumquefuerintcom - positioneeterectioneindicantfluxumetrefluxummaris : ethocfaciuntcoriaetiamaliorummarinorumquæpilosasunt .

44. De Equo Nili.

EquusNilianimalaquaticumestdenaturaetgenerecrocodilorum : cruraenimetdenteshabetsicutcrocodilus , etsuntmultomajora . Estautemanimalcrudelissimumethominibusoccidendisetnavibussubvertendiscupidissimum . Unoenimpedeinterradefixoalterumimmittinavi , etinimpetuvelsubvertiteamvellacerat , neccapidefacilipotestnisicatenisreticulatis : etcumcapitur , nonnisimalleisferreisocciditur : cutemenimhabetspissamfereadcubitum , etestfortissima .

45. De Equo fluminis.

Equusfluminisdicituresseanimalaquaticuminpartibusnostris , interraetinaquavalens . Habetautemcrinesutequus , sedpedesfissoscumungulisutvacca , etestsublimisfaciei : caudamha - betutporcus , ethinnitutequus , etestvaldegrossicorii . Magnitudoautemejusestutasini .

43. De Equo marino.

Equusmarisestanimalmarinum , c u - jusanteriusestinformaequi , etposte - riusdesinitinpiscem , etestpugnaxani - malcontramultamarinorum : etcibusejusestpisces : sedhominemtimetmul - t u m , etextraaquamnihilpotest : s t a - timenimmoriturabaquaextractum .

46. De Eracloidibus.

Eracloides , utdicitTheophrastus , p i - scessuntinpontocircaEracliammoran - t e s . Hicpiscismultumsequituraquamdulcem , itaquodterramscindensdeaquatransitadaquam , etaliquandoincavernislatitatubiamnessubterracon - fluereinvenerit .

<--- Page Split --->

47. De Eschino.

49. De Exposita.

Eschinus de genere est canrorum semipedalis longitudinis. Circa coronam sunt candidi, aculeos quosdam pro pedibus habentes, et ora in medio corpore, et sunt colore quasi vitrei, et pene in scorpionis effigie: loco dentium in ore graves habentes aculeos, ova faciunt quinque numero, et sunt amarissima. Est autem venenosus, nec comedi potest nisi totum dissolvat comedentem.

Hic piscis prænuntiat tempestates : sentiens enim materiam ventorum elevari de fundo, rapit lapidem stabiliens se ad ipsum sicut ad anchoram: et cum hunc lapidem eschinum trahere vident nautæ, etiam ipsi anchoris figunt naves.

Hic piscis eschinus est de quo in præcedentibus diximus, quod detinet navim : subtus enim adhærens navi ducentorum vel amplius pedum cum omnibus armamentis suis detinet eschinus contra quemlibet ventorum impulsum, ita quod moveri nequit arte aliqua vel violentia.

Exposita, ut dicit Plinius, bestia est in maris illa parte quae in Judæa Joppea attingit aliquando inventa, quae multos et longissimos habet dentes, et pinguedinem quinque cubitorum, et est de genere cætorum.

50. De Ezoc.

Ezox piscis est quem quidam lahsen vocant. Quidam autem magnum piscem Danubii et quarumdam aquarum Danubium influentium, quem Ungari et Alamanni husonem vocant aut asocem. Ille igitur qui lahse vocatur figuram et colorem habet salmonis, nisi quod inferiorem mandibulam ad superius habet recurvam sicut rostrum aquilæ curvatur ad inferius, et tunc non est longior quam superior, sed superiore foramine ad hoc parato in se recipit inferiorem. Carnem autem habet non adeo rubeam neque ita delectabilem sicut salmo.

48. De Ezechimo.

31. De Fastaleone.

Exochimus piscis est in Arcadia, ut dicit Plinius, vel potius animal aquaticum, quod propter somnum de aqua exit ad siccum, nec vivere potest sine somno.

Fastaleon animal est marinum non impugnans aliquod animal, eo quod carnes non comedit, sed tantum herbis vescitur.

<--- Page Split --->

52. De Foca.

53. De Gladio.

Foca bos est marinus, et est fortissimum animal in genere suo oppugnans omnia suae speciei animalia, ita quod etiam feminam suam interficit, et alii se conjungens iterum illam interficit, et sie successive conjungitur multis donec moritur per se vel interficitur ab aliqua feminarum : filios etiam interficit nisi seipsos defendant. Vivit enim preda, et ideo oppugnat compredatores.

53. De Galalca.

Galalca animal est marinum, ut dicunt, quod extra morem omnium animalium sentiens in utero vivere fœtus, violenter extrahit eos : et si satis maturi sunt, lactat et nutrit : sin autem immaturi sunt, reponit in uterum, et fovet donec ad maturitatem formentur.

Gladius est piscis quem nostrates militem vocant. Est hic piscis pellem habens delphini et figuramsturionis, nisi quod pellis plana est non aspera : et ubi finitur ad caudam, paulatim terminatur in gracilitatem : sed statim quasi abscisso corpori infigitur cauda lata et bifurcata. Dicitur autem gladius, quia nasus ejus longus est plusquam ad longitudinem cubiti et dimidii, et directe habet acumen et figuram gladii, et est de substantia nigra qua durior est quam cornu, et mollior quam os. Sub naso autem non habet os ad sugendum ut sturio, sed ad comedendum ut salmo, et inferius mentum ejus est triangulum et dentatum. Cum gladio autem occidit pisces, et, ut dicunt, perforat naves. Hunc piscem vidi mortuum integrum et manibus contrectavi. Hic piscis valde est pinguis, adipem habens in dorso sicut porcus.

56. De Gobione.

54. De Garcanem.

Garcanem animal dicunt fluviale, cujus femina vagabunde discurrens nec sollicitatur, sed negligit partum. Mas autem stat circa eos quos femina neglexit, et aedificat etiam in gyro circa eos lignis, ne pateat inimicis piscibus accessus, et tunc aliquando extra aquam vociferat fortiter, ut adversantia terreantur sibi animalia : et sic in tali sollicitudine cadit in retia zelo defendendae prolis non tam fortitudine quam animositate.

Gobio parvus est pisciculus, forma fere rotunda, squamis albis interpositis maculis nigris depictus. Hic sanus est in fundo arenoso. In aestate quidam dicunt, quod vermiculis quos in ventre gestat, vitiatur.

57. De Gongro.

Gonger, ut dicit Plinius, est piscis magnus atque robustus, qui inimicitias habet et bella cum murena et poli-

<--- Page Split --->

po et aliis piscibus: et in tantum fortis est, quod polipum durum laceret dentibus suis.

38. De Gramone.

Gramon piscem quidam dicunt marinum, qui præter dispositionem piscium oculum unum habet in supremo capitis, quem semper habet apertum ut insidias præcaveat.

39. De Hahanc.

dorso vero et hinnitu est sicut equus. Noctibus depascit segetes, et ad ipsas pergit retrograde, ut vestigia occultet, ne sibi revertendi parentur insidiae venatorum.

Hæc bestia cum multo vadit grege et arundines recenter cæsas avidissime petit vel aculeos spinarum. In talibus enim ita diu volutatur, donec vulneretur in quadam sui pedis vena, cujus sanguinatione macerari appetit : libentius enim præ cæteris partibus in pede plagam recipit, et hanc receptam diligenter curat. Hæc bestia dorso est impenetrabilis, nisi forte cum aqua madet. Ex cute hujus bestiæ hastæ tornantur : quia valde spissa est, ut dicit Plinius.

Hahanc animal est marinum, omnibus marinis gulosius, quod stomachum distinctum dicitur non habere : prædam capit, et totus cibus ejus in pinguedinem convertitur : et ideo ultra modum ventre dilatatur. Hoc animal periculum timens, pinguedinem et pellem super caput suum reduplicat sicut hiricius caput abscondens : et si multo tempore causa timoris remaneat, parte carnium suarum comesta sustentatur donec periculum abscedat.

61. De Hiricio.

Hiricius est piscis maris habens caput et os inferius et exitum superfluitatum superius contra aliorum dispositionem animalium : suis spinis utitur pro pedibus, et cæteris piscibus est horrori : et, sicut dicit Plinius, carnes habet rubeas sicut minium.

62. De Hirundine maris.

60. De Hippodromo.

Hippodromus bellua est aquatica, ut dicit Plinius, quam cum quinque crocodilis Scaurus Romanis lusibus intulit. Hic in Nilo flumine versus æquinotcialem habitat, et in India præcipue invenitur. In terra autem nascitur, et in terra et in aqua æqualiter valet : est autem aliquando major elephante. Habet autem rostrum resupinatum, ungues bifidos ut bos, caudam tortuosam, dentes prurigineos aduncos aprorum dentibus similes,

Hirundo maris piscis est simillimus volucri hirundini Est autem piscis in aqua natans : et tamen alis aliquando elevatur ad aeris amcena, sed non diu volat, nisi recidat in aquam.

63. De Husone.

Huso est piscis non squamosus in figura sturionis, sed est pellis albæ et lenis

<--- Page Split --->

absque omni squama et spina, et invenitur in longitudine viginti quatuor pedum quando perfectus est, minor invenitur secundum quod aetate deficit: nullum os penitus habet nisi in capite loco spinae dorsi ubi cartilago est, quae habet foramen magnum vacuum sicut terebello sit perforatum a capite usque ad caudam, et non sunt spinae in corpore ejus aliquae, sed pennae ejus conjunguntur cartilagini. Caro ejus est in sapore carnis vituli in dorso, in ventre est in sapore carnis porcinae, et habet adipem immixtum pinguedini sicut porcus. Hunc piscem sturio confricando se ad eum agitat, ita quod saepe simul capiuntur: nec in aliis aquis invenitur nisi in his quae dictae sunt.

64. De Kalaom.

Kalaom piscis est maris, cui contra morem aliorum piscium qui omnes pluviis impinguantur, aqua pluviae est exitialis : multa enim pluvia descendente caecatur, et postea moritur, cibum non valens invenire.

65. De Karabo.

Karabo est idem quod locusta maris, figuram habens kareban fluvialis, sed quantitas ejus est magna valde. Hoc animal gregatim se congregans et acies ordinans pugnat cum aliis aciebus generis sui pro pascuis vel pullis vel feminis. Lutum autem et herbulas comedit, et ideo cum finditur, multum de luto invenitur in corpore suo.

66. De Kylion.

Kylion est animal cui contra omnem aliorum dispositionem animalium hepar est in sinistro, et splen in dextro positum.

67. De Kylom.

Kylom est de genere ostreorum, et applicatur lapidibus : testa ejus est ut testa vasis, sed est aspera multum. Creatio autem corporis ejus est sicut ex carne. Sentit autem omne quod appropinquat ei, et est solutus anterius, ubi habet duos pedes, quibus ut manibus apprehendit pisces super se transeuntes, quibus potest praevalere : et si transierit aliquis in quem non potest, timens statim se contrahit ad lapidem. Posterioribus autem pedibus lapidi adhaeret, et orificium ejus est in medio corporis ejus. Est autem hoc genus ostrei duorum modorum : unum quidem parvum, quod est salubre praecipue quando exsiccatur humiditas ejus : et ideo venantur ipsum homines in hieme, et sale infusum comedunt in astate contra calorem. Alterum autem est magnum et albedine distractum, et hoc est pestilens et dissolvit se comedentem.

68. De Lepore marino.

Lepus marinus est multiplex : quidam enim hirsutae pellis pilo duro est in mari Indico, ut dicit Plinius, adeo venenosus ut in solo attactu vomitum et dissolutionem stomachi inducat : in nostro etiam

<--- Page Split --->

mari est non ita venenosus. Huic pisci similibusque et aliis adversatur piscis venenosissimus qui pastinata vocatur : perforat enim hic piscis alios ut ferro malo veneni, et in tantum fugiunt eum pisces alii, quod a radicibus arborum infiguntur, eo quod non sit remedium scitum contra morsum ejus.

Est autem aliis lepus, qui capite lepori similis est, reliquo corpore piscis est, et ille bonus est, rubicundae pellis et durae et indigestibilis carnis, et dicitur quod lepram generat, et hunc gornellum consuevimus appellare. Et habet post caput quatuor pinnas : duas quarum motus est secundum longitudinem piscis, et illae sunt longae sicut aures leporis : et duas quarum motus est a dorso ad ventrem secundum profunditatem piscis, quibus se elevat ante propter pondus sui capitis respectu alterius partis corporis sui.

69. De Locusta maris.

Locusta maris est, quae Græce karabo vocatur, et, sicut alii gammari, latet mensibus quinque in hieme : et in vere et in autumno pinguescunt, cornibus pugnant, quae erecta præferunt secure : dum timent, inclinant ad latera : per acies congrediuntur, ut diximus : polipum tantum timent, quod juxta ipsum positi moriuntur.

70. De Lolligenibus.

Lolligenes pisces sunt, ut dicit Plinius, juxta Mauritaniam non longe a Lixo flumine in Oceano morantes. Hi sunt longitudinis quinque cubitorum, et natantes sæpe efferunt se extra aquam sicut sagittæ volantes, et aliquando in tanto numero, quod naves obviantes demer-

gunt. Hic piscis habet anterius duos pedes, quibus cibum ad os porrigit sicut locusta. Aliquod genus istius piscis est asperrimum et pugnax et aciebus congregatis congreditur sicut karabo, habens caput inter pedes et ventrem.

71. De Lucio.

Lucius piscis notus est dulcis aquæ, rostro longo et magni rictus, et fauces habens undique dentibus plenas. Hujus cibus sunt pisces, etiam illis qui sunt sui generis non parcens : stomachum habet ita gutturi continuatum, quod aliquando ejicit eum aviditate gluttiendi piscem. Quos autem ceperit pisces, capite interius verso digerit, et aliquando parum seipso breviorem gluttit piscem : et tunc capite interius verso et aliquanta parte extra os dependente, paulatim digerit et attrahit partes piscis secundum longitudininem donec totum digesserit.

Femina hujus piscis cum ova spargit, multum ad originem aquarum ascendit propter dulcedinem aquarum quæ convenit ovis imperfectis, quæ in aqua projecta incrementum debent accipere. Si tamen aliquando piscem asperæ squamæ inveniat et acutæ spinæ sicut est porca, hunc apprehenso capite devorat : sed si per caudam apprehenderit, glutire non potest, eo quod tunc et squama et spinæ in contrarium dispositæ impediant : ego tamen vidi et consideravi, quod cum piscem capit, primo in ore per transversum dentibus perforatum diu portat, et tunc mortuum gluttit.

72. De Ludolatra.

Ludolatra, ut dicunt, animal est marinum, quatuor habens alas, duas in fa-

<--- Page Split --->

cie, et duas in dorso, quibus magna velocitate fertur in omnem quem voluerit locum.

73. De Luligine.

quando enim in conjunctione concharum inveniuntur, aliquando in ipsis ostreis, aliquando inter lapides sub quibus ostrea delitescunt: quae ab Oriente veniunt sunt meliores.

Contrite margarite debilitati stomachi medentur, et caliditatem augent potate et comeste, et cor confortant.

Luligo animal est marinum, quod squamosum est, et profundum æquoris sectatur ut piscis, et cum squamis habet pennas, et per illas elevatur in aere ut avis: sed non diu volat, quia ventos non sustinens, recedit ad aquas quando ventum senserit.

75. De Megare.

Megaris est piscis maris, ubi capitur, non multum reputatus : cum tamen recens, melioris fit saporis, sed tamen salsus longius defertur, ubi propter raritatem magis desideratur.

74. De Margaritis.

Margarite sunt de genere ostrorum, et dure teste, et habitant in conchis quc colorem habent margarite. Hacc ostrea ad littus venientia, rorem cœeli accipiunt : et si ros matutinus lucidus sit, et corpus ostrei bene defecatum, vigorosam et electam ex hoc concipit margaritam et format bene rotundam, quc splendenti albedine perfusa est sicut clare lune color. Si autem ros sit vespertinus et tempus nubium, et corpus ostrei defectum et non purgatum, turbidam concipit et format margaritam : nec inventum est hactenus in pondere excessisse dimidiam unciam. Uniones ideo vocantur margarite, quia due simul inveniuntur ad plus : una tamen plerumque invenitur. Si ostreum dum conceptam tenet margaritam, in timore fuerit ex fulmine vel grandine vel alia de causa, margarita a rotunditate quasi deprimitur, et coloris sui speciem amittit : et primum mollis est in aqua et postea durescit in lapidem. Per turmas ostrea ad rorem hauriendum egrediuntur, Margarite in aceto posite resolvuntur et mollescunt.

Apud nos tripliciter inveniuntur : ali-

76. De Milagine.

Milago piscis est, qui in signum laetitie quoties cessat tempestas, evolat super undas maris.

77. De Monacho maris.

Monachum maris quidam dicunt piscern in mari Britannico aliquoties visum : est enim piscis in capitis craneo habens pellem albam, et circa eam est niger circulus sicut pili monachi recenter rasi : sed os et mandibulas habet sicut piscis. Hoc animal blanditur super mare euntibus, donec illiciat et in profundum demergat, et saturetur de carnibus eorum.

<--- Page Split --->

habet tibi as : et est sicut si octo serpentes ad unum sint caput colligati, et est de genere malachie, et de ipso in antecedentibus diximus, quod nidum construit de lignis, et in ipso spargit ova cohaerentia sibi ad quantitatem nucis, et postquam foverit ea, dividuntur et fiunt multi parvi polipi. Fcemina hujus piscis brevius habet caput quam masculus, et cum fovet, efficitur debilis, eo quod non cibatur. Hunc polipum timet karabo qui est locusta maris, eo quod vincit eum astutia et vigore.

78. De Monocerate.

Monoceros piscis est maris, cornu unum in fronte gestans, quo pisces et naves aliquas potest perforare : sed est animal pigrum, ita quod ea quae invadit, effugere possunt.

79. De Mugilo.

82. De Mulo.

Mugilus est piscis derisibilis, eo quod capite absconso totum corpus putat latere, in hoc convenientiam habens cum asino. Est autem piscis velox in fluminiibus aetate concors cum lucio propter cibi abundantiam : hieme vero propter ejusdem defectum pugnans cum eodem.

Mulus piscis est, quem non gignit nisi septentrionalis Oceanus in ea parte ubi vergit ad Occidentem, et est multorum modorum : quidam enim cibatur alga et ostreis et limo, et ille non est ita nobilis. Quidam autem cibatur his quae in sereno in littoribus nascuntur, et est varius, et ille valde delicatus est et nobilis.

80. De Mulo.

Mullus piscis est, quem Gallice mullectum, Germani vocant harderem : et est piscis lati capitis in craneo, et palmi et dimidii, et dulcissimae carnis : unde dicitur mullus quasi mollis, quia tener est et dulcis. Minuit autem cibatus libidinem, et hebetat oculos : et qui saepe comedit, eum piscem redolet : et si in vino hic piscis necetur, hoc vinum bibitum aufert vini desiderium : et hoc facit etiam anguilla in vino necata.

81. De Multipele.

Multipes piscis est, qui Graece polipes vocatur, eo quod multas, hoc est, octo

83. De Murenis.

Murenae sunt pisces noti, similes serpentibus in anteriori corporis, sed a medio corporis usque ad finem similes sunt anguillis, et ab illo loco usque in finem caudae totum corpus per latera circumpositum est pinnulis. Os autem habent ad sugendum humiditates, et non ad masticandum : et ideo falsum est quod dentes extra os habeant sicut karabo et gammarus. Falsum etiam est, quod non sit nisi murena femina, et quod a serpente concipiat, et quod serpens evocet eam de aquis sibilo, et tunc evomat venenum, et coeat cum eadem. Cum enim totus humor naturalis serpentis venenum sit, sicut non potest evomere naturalem sibi

<--- Page Split --->

humorem, ita non potest evomere venenum. Nec murena extra aquam vivere potest, sed serpens vivit in aqua : et ideo fabula est quod dicitur.

Hic piscis murena est in aquis Galliae et Germaniae. Sed in Germania Orientali inveniuntur tria genera murenarum. Unum quidem valde parvum in Danubio, quasi calami quantitatem et palmi longitudinem non excedens. Alierum autem majus illo invenitur in aquis septentrionalibus, quod est longitudinis pedis et dimidii ad plus, et habet novem guttas in corpore juxta caput ex utroque latere, et ideo ab incolis novem oculi vocatur. Tertium est magnum ad spissitudinem brachii hominis, et ad longitudinem cubiti vel amplius, et non habet oculos.

Hic piscis dulcis, non autem sanus est : et cum comeditur, calidis speciebus est condiendus et forti vino. Hic piscis spinas non habet, sed cartilaginem loco spinae dorsi. Est autem aequalis valde corporis, et ideo diu vivit in partes divisus.

83. De Mure marino.

Mus marinus exit de aqua, et faciens foveam ovat in terra, et operit ea, et post trigesimum cum exierit fœtus, revertens effodit partum, et secum ducit in aquam. Fœtus autem primo est cæcus, et post illuminatur.

86. De Naso.

Nasus piscis est in Danubio et aquis in Danubium fluentibus, et est sicut monachus, sed magis tenuis, et spissum habet valde nasum.

87. De Nauciio.

84. De Muricibus.

Murices sunt ostrea quaedam conchilia quae in ortu Canis latent, in aliis certis prodeunt temporibus. Haec ostrea in vena candida quam habent, humorem gestant pretiosum ad tincturam, quem cum mortuæ sunt non habent : quia, ut dicit Plinius, cum vita evomunt succum.

Musciamus Philosophus testatur, quod cum navis onusta pueris castrandis iret ad regem Periandrum, murices adhaerentes navi fixerunt eam, et stare fecerunt immobilem, sicut navem figere diximus eschinum.

Naucilius, ut dicit Plinius, bellua est marina, valde mirabilis : haec enim in superficiem æquoris pervenit, et ibi se exonerat emissa per fistulam omni aqua, ut facilius naviget, postea duo prima retorquet brachia, et interea extendit membranam nimiae tenuitatis : cæteris autem brachiis subremigat, et in medio se cauda gubernat, et sic ad auras liberas navigat.

88. De Nereidibus.

Nereides, ut dicit Plinius, sunt marina secundum aliquid formam humanam prætendentia : et cum mori oportet, plangunt et ejulant, jta quod ab incolis audiuntur.

<--- Page Split --->

89. De Orcha.

93. De Perna.

Orcha, ut dicit Plinius, animal est marimum ingens, nullius figuram nisi immensæ carnis repræsentans : et hoc animal pugnat cum balenis prægnantibus vel fotis vel etiam vitulis earum, acutissimus dentibus et morsibus lacerans eos. Illæ autem resistere non valentes ad pelagus confugiunt. Orchæ autem se opponunt et eas invadunt aut cogunt, ita quod illidunt se lapidibus, aut urgent se in vada arcta, in quibus infiguntur et moriuntur.

Perna animal est marinum de genere concharum, et est croceum valde magnæ quantitatis, et inter ipsas conchas existens vescitur vellere fulvo et rutilo valde pretioso, et fiunt inde ornamenta vestium et peplorum pretiosa.

94. De Pistre.

90. De Ostreis.

Pistris animal marinum est magnum valde, ut dicit Plinius, in Oceano Gallias attingente aliquando inventum. Hoc animal aliquando se effert supra mare in modum altissimæ columnæ, ultra vela navigantium apparens, et aquam ingentem spargit, ita quod in pavorem vertit navigantes.

Ostreæ, ut dicit Plinius, species sunt concharum, quibus cancri lapides injiciunt, et carnes eorum devorant, sicut superius diximus.

95. De Platanistis.

91. De Pavone maris.

Pavo maris est piscis collo et dorso optimis coloribus pictus sicut pavo.

92. De Pectine.

Platanistæ, ut dicit Plinius, belluæ sunt marinæ, quæ in Gange fluvio Indiæ nascuntur, et in mare veniunt, et rostrum habent delphini, et caudam habent sedecim cubitorum longitudinis. His sociæ sunt belluæ quas stacias vocant, brachia bina habentes, quibus tanta inest fortitudo, ut elephantes in aquam intrantes infestent, et eis proboscides abrumpant.

Pecten in mari est piscis rotundus. Hic piscis temperamentum diligit, et excellentes passiones in æstu vel frigore non sustinet : et, ut dicit Plinius, ungues ejus sicut ossa lucent de nocte : et hoc faciunt apud nos ossa piscis qui dicitur muroica.

96. De Polipo.

Polipus est animal marinum, quod Latine vocatur multipes, de quo plurima

<--- Page Split --->

dicta sunt : sed hic Plinius addit, quod tantarum virium aliquando efficitur, quod hominem rapit de navi : et dum fovet ova sua, quasi de seipso cameram facit : cum conchis pugnat, et ex lapide apprehenso umbram sibi faciens incautæ injicit conchæ, et sic conclusionem interdicti et devorat ostreum. Cum ipso, ut ab expertis audivi, pugnat dentrix sive dentatus : et dum extra foveam extrahere non valet, fluctuat dentatus ante os antri, ac si sit mortuus, quod incautus videns polipus, ad eum extendit unum brachiorum ut attractum devoret, quod brachium subito mordet dentatus. Polipus etiam quando est in angustiis, comedit brachia sua, et recrescunt ea. Polipus etiam sugit fœtida valde.

97. De Porco marino.

Porcus marinus est piscis esibilis, ut dicit Plinius, porco in magna parte similis. Capite enim similis est porco, linguam ut porcus solutam habet : membra etiam interiora corporis et costas dispositas habet ut porcus. Tota fere caro ejus transit in pinguedinem et crassitudinem : voce tamen differt a porco. In dorso ejus quaedam spinae sunt venenum efficacissimum habentes : sed fel eorum est remedium contra puncturam spinarum illarum. Hæc animalia labore magno victum conquirunt. In fundo enim maris fodiuterram sicut porci, et ideo illi non sunt quos nos porcos consuevimus appellare, de quibus superius.

98. De Pungitio.

Pungitius pisciculus est omnium piscium minimus, qui lanceolas habet duas, unam hinc, et aliam inde in radicibus

pinnarum ventris. Mas hujus piscis sub gutture rubeus est, fœmina caret rubedine, squamas non habet : de quo piscatores dicunt, quod per se generatur et generat omnes pisces alios, inducti per hoc experimentum, quod in lacunis novis statim primo anno inveniuntur, et post illos sequentibus annis omnium aliorum piscium varietas absque piscium impositione.

99. De Purpuris.

Purpuræ, ut dicit Plinius, conchæ sunt marinæ, plerumque septenis annis viventes, quæ latent in ortu Canis triginta diebus. Verno autem tempore et per rorem haustum liquorem pretiosum ore salivant quasi spumando. Hæ conchæ infra annum debitam complent quantitatem : et si ante annum ad debitum crescant, humor quem concipiunt, non valet : et ideo purpurarum leguli confringunt eis conchas, impediendo ne crescant subito. Liquor quem emittunt, est quo purpuræ regum tinguntur, et hic est ut rosa nigrescens. Purpura femiviva reddita mari, convalescit et vivit. Fœtidis autem odoribus delectatur et allicitur.

100. De Pyna.

Pyna similiter est concha : et dicit Plinius, quod hæ conchæ pares ambulant mas et fœmina : sed veritas se habet, quod in talibus non est mas et fœmina, neque etiam coeunt. Hæc concha se ad ligiam aperit, et incauti pisciculi intrantes in eam, pastus gratia concluduntur et consumuntur pastu pynæ.

<--- Page Split --->

scis delicatus est et teneræ et dulcissimæ carnis.

101. De Rana marina.

104. De Salmone.

Rana marina est de aquatilibus, habens cornua sub oculis et spinas in ciliis, et profundata in luto turbat ipsum, et pisces incautos cornibus dictis et spinis confodit et devorat.

102. De Raycheis.

Raychæ quæ raie Gallice dicuntur, pisces sunt de pectinum genere rotundi, ita quod cubitum vel duos cubitos aliquando habent in latitudine et tantumdem in longum : caudam habent longam, et in hac pinnulas acutas ad natandum : oculos horribiles, et os quasi in loco ventris turpissimum : carnes habent duras et indigestibiles : nec sunt appetiatæ in cibum, nisi in locis ubi ipse piscis rarius invenitur : ibi enim propter raritatem desideratur.

Salmo piscis est tam in mari quam in fluminibus inventus, sed in stagnis non invenitur. Optimum omnium piscium antiquitus dicit esse Plinius, et maxime in Aquitania. Nunc autem melior esse probatur in Rheno, et praecipue in Colonia efficitur cubiti et dimidii vel duorum cubitorum, et spissitudinem accipit palmi et amplius.

Piger piscis est, sed fortis : ubi obstaculum retis vel piscis invenit, caudam ad os applicans et se in circulum inflectens transilit : carnes habet rubeas pingues et dulces, sedm ultum satiantes et graves. Cor ejus de corpore extractum, diutissime omnium cordibus animalium movetur.

103. De Salpa.

Salpa piscis est marinus obscænus et vilis, ut dicit Plinius. Hic numquam decoqui potest, nisi prius fuste vel ferula sit fortissime contritus et verberatus.

103. De Rhombo.

106. De Scauro.

Rhombus est piscis in mari Italie et Gracie abundans, et est de genere pectinis totus rotundus quasi circulus pinnulis circumpositus : et in parte nigra pictus est rubeis ungulis et maculis, et illa superficies tota est plena spinis acutissimis, et recurvis aliquantulum anterius, et hic piscis piger est ad natandum propter sui corporis latitudinem. Demergitur autem in fundo et turbat aquam, et pisces qui accesserint, incautos confodit, ita quod etiam velocissimum piscem mugilum in ventre habere invenitur. Hic pi-

Scaurus piscis delectabilis est, qui solus ruminat inter pisces. Hunc piscem dicit quidam non multos et serratos dentes habere : et ideo ruminatione indigere, licet haec non sit causa ruminationis. Dicunt etiam hunc Romam de longinquis partibus allatum in Tiberi esse multiplicatum. Hic piscis fertur esse ingeniosus, ita quod gurgustiiis vel reti

<--- Page Split --->

captus cauda percutiendo vimina ampliat, et ut exeat retrograde nititur, cujus conatum ore caudam trahens dicitur juvare exterior scaurus si forte affuerit.

durus, utferro et ch alibe vix possit incidi.

110. De Scylla.

107. De Scolopendra.

Scolopendra piscis maris est similis terrestri animali, quod centuples vocatur. Hic hano devorata omnia quae, devoraverat evomit, et tunc hano sequestrato resorbet.

Scylla similiter poetae monstrum marinum esse perhibent, in mari quod Italiam tangit saepius apparens. Hoc idem virginis figuram saepius habere dicunt, sed rictum oris maximum, et dentes acutissimos : propter quod zxàlà, hoc est, caput canis appellatur. Uterum autem habet bestialem et caudam ut delphinus, et carnibus delectatur, et homini maxime dicitur esse inimicum.

108. De Scorpione.

111. De Sepia.

Scorpio maris est animal scorpioni simile : manum enim tollentis percutit : et dicunt quidam quod si decem cancri colligati in maris locum aliquem projecti fuerint, ad locum illum omnes scorpiones congregari : ovat autem in vere primo, et secundo iterum in autumno.

Sepia piscis est de genere malachie notus. Mas hujus piscis varius, et nigrior est, et constantioris carnis quam femina. Fcemina tridente percussa, mas auxiliatur ei : sed mare percusso, femina fugit. Cum in timore est piscis iste, humorem nigrum ex se effundens, aquam turbat. Et hic humor, ut dicunt, in lucerna positus, si lumen in ea accendatur, facit circumstantes videri Æthiopes.

109. De Scuatina.

Scuatina piscis marinus est, quem Germani catulam maris vocant. Hic quinque pedes habet in longum et caudam monopedalem. Hic piscis in limo absconditur, et improvisos interficit pisces. Cutem enim habet ita asperam, ut ea cum sicca fuerit ligna et ebora poliantur. Pilus vero ejus niger est et brevis similis aristis herbae fullonum, et adeo

Hi pisces bini natant mas et femina, et omni tempore ovant ; et femina ova fundente, mas lac desuper spargit. Ova ejus dura sunt et complentur noctibus quadraginta.

Cæterum multa in antehabitis de natura hujus piscis dicta sunt 1, et ideo hæc quæ dicta sunt, sufficiant.

<--- Page Split --->

112. De Serra.

115. De Solari.

Serra est marina bellua ingens corpore, pinnas habens latissimas et alas immanes. Hæc bellua cum viderit navem velificantem in pelago, elevatis aliis in contrarium velificare contendit, lassa deficit, et submissis aliis pondere proprio fertur in profundum ad locum ubi prius erat.

Solaris est piscis, qui in sole ripis fluminum se exponit libenter : caput habet magnum, orificium latum, cutem nigram et lubricam sicut est cutis anguillæ, hepar esibile et dulce : et crescit in longitudinem et vastitatem corporis cum diu vixerit, quia tardius quam cæteri pisces accipit incrementum.

113. De Setra.

116. De Sparo.

Setra minor bellua est marina, ut dicit Plinius, quae caput habet cristatum durum sicut serra dentatum, et subtus natans navibus secat easdem, ut intrante aqua mersis hominibus cadaveribus eorum satietur.

Sparus piscis est marinus a telo missibili rusticorum quod spargitur quando jacitur, sic dictus, eo quod habeat hujus instrumenti figuram.

117. De Spongia.

114. De Sirenibus.

Sirenes secundum fabulas Poetarum monstra sunt marina, superius figuram mulieris longis mammis et dependenti- tibus fœtum lactantis, facie horribili, crine longo et soluto : inferius vero aqui- linis pedibus, et superius alas habentia, et retro caudam squamosam, quae erigi- tur ad natandum : et apparentes fœtus exhibent, et sibilos quosdam dulces emittunt, quibus audientes soporant, et soporatos dilaniant : sed sapientes auri- bus obturatis transeunt lagenas vacuas quibus sirenes ludant donec navis per- transeat objicientes.

Spongia marinorum est, quae multorum est generum, sicut in antehabitis diximus : et conveniunt cum animalibus in motu contractionis et dilatationis, et quaedam eorum immobiles sunt a saxis : et si abrumpantur a radicibus, recrescunt. Quaedam autem sunt mobiles de loco ad locum. In aquis turbatis melius vivunt, et in puris putrescunt, et cibantur limo et piscibus et ostreis.

118. De Stella.

Stella piscis est in mari Occidentali in figura stellæ formatus, cujus caro interius est mollis, extra autem est dura. De

<--- Page Split --->

hoc dicitur, quod igneum in se calorem habet : quia quidquid devoraverit, mox in ventre ejus ita coctum invenitur sicut bis coctus pânis.

121. De Sturlto.

119. De Stinics.

Stinci animalia sunt aquatica, in Nilo natantia crocodilis similia : sed sunt multo minora et contractiora. Horum carnibus infecta pocula vim veneni exstinguunt. Praenuntiant etiam tempestates antra sua intrantia, et ostium ab'opposito venti illius qui flaturus est aperientia, et cauda villosa quam habent, foramen quod ad ventum respicit obturantia.

Sturitus animal est marinum, medium inter plantam et animal, quod est sicut stella pentagonum, rufi corii, et in medio habet rimas quibus trahit nutrimentum : et ita excitat libidinem, quod sanguinem ejicit per coitum, nec tamen concumbens adhuc coitu satiatur, nec medicinam habet libido nisi per succum laetucæ bibitum.

122. De Sumo.

120. De Sturione.

Sturio piscis notus est, quem Antiqui storam vocaverunt. Est autem piscis longi nasi et magnus ad longitudinem novem pedum quando completus est, et est rotundus in modum clavi, et tres habet denticulorum in pelle pungentium per corporis longitudinem : os habet ad sugendum potius quam ad manducandum : et ideo in ventre ejus nihil cibi invenitur grossi, sed humor viscosus quem sugendo accipit : carnes habet albas et dulces, et non habet ossa nisi in capite : pinguedinem habet croceam, et hepar habet : magnum et adeo dulce, quod nisi felle suo temperetur præ dulcedine generat abominati onem.

Sumus est piscis miro modo sollicitus circa sobolem : femina enim in triduo ovationem complente, mas ova quinquaginta custodit diebus : et omne animal quod appropinquaverit, quaerit superare.

123. De Testeo.

Testeum animal est marinum quod pellis duritie testeum appellatur. Hoc autem adeo spissam ex maris salsedine contrahit pellem et duram, quod calor naturalis interius per poros respiraculum habere non valens, causa est infirmitatis animalis istius : et tunc petit aquas dulces, in quibus subtiliata pelle pristinæ restituitur sanitati, qua potitum animal iterum redit ad aquas maris, in quibus pellis inspissatur : et sic sæpe commutat seipsam, tamen ex mari non potat nisi aquas dulces quæ influunt mare, sicut olim in hac scientia probavimus per vas testeum in aqua positum.

<--- Page Split --->

124. De Testudine.

123. De Torpédine.

Testudines habet Indicum mare, ita latas testas habentes, quod hominibus sufficiunt ad hospitia paucæ earum in tecto positæ. Aliquando etiam in testis illis navigatur inter insulas quasi in cymbis.

Hæ testudines sic capiuntur, ut dicit Plinius : in fervore enim solis gaudentes, toto dorso non tectæ natant in maris superficie donec ita exsiccantur, quod mergi non possunt, et tunc invitæ natant donec manibus accipiuntur videntium. Dicunt etiam aliqui, quod nocte ad pastum testudines illæ egrediuntur, et saturatæ obdormiunt in superficie aquæ natantes : et tunc plurimis ob capturam congregatis tres adnatant ad testudinem, quorum duo apprehensam convertunt concham, ita quod in tergo jacet ostreum : tertius autem laqueum injicit capiti vel membro quod est loco colli, et residui qui in littore stant, trahunt ipsum ad terram.

Testudo autem hæc magna sicut et parva dentes non habet, sed rostri margines habet acutas, ita quod superior mandibula ejus clauditur inferiori sicut pyxide : et dicitur tanta esse oris ejus duritia, ut etiam lapides comminuat.

Torpedo piscis est quem stupefactorem in praehabitis libris nominavimus. Hic in limo occultatus pisces accedentes corripit et devorat, et tangentem quantumcumque celeriter retrahit, stupefacit, ita quod unus de sociis nostris extremitate digiti tantum pungens, tetigit eum, et infra dimidium annum loturis calidis et unguentis vix a brachio sensum refecit. Dicunt etiam Plinius et Isidorus quod hasta tactus stupefacit manum, et aurea flantes ab eodem stupefaciunt adstantes : hepar tamen habet tenerrimum.

126. De Tortuca.

Tortuca maris est id quod vulgus militem vocat in Germania, et est disposita sicut tortuca terrestris, nisi quod valde magna efficitur : aliquando enim octo cubitorum invenitur, et scutum dorsi ejus quinque cubitorum, crura longa et digitos et ungues fortiores habet quam leo, tres homines invadere non formidat : sed si in dorsum ponatur, invalida efficitur, quia surgere non potest.

Dicit etiam Plinius, quod hæc animalia coeunt pecudum more, et quod feminæ non de facili coitum sustinent donec masculus adversæ feminæ festucas in ore posuerit. In terram egressa ovat ova ovis anseris similia, et facit centum vel amplius, et illa fodit in terram extra aquam, et aliquando pectore jacet nocibus super ea : et ideo quidam dicunt ea visu fovere, quod tamen est falsum. Fœtus autem anni spatio educunt et inducunt in aquam.

127. De Trebio.

Trebius est piscis niger æstate, candidus in hieme, ut dixit Plinius, sed in Oceano efficitur major : et cum pedalis est, pinguedinem habet quinque digitorum quæ sale condita aurum ex aquis quamvis in profundissimos puteos deciderit, extrahit, et de fundo facit fluctuare. Hic piscis ex alga nidum construit et in

<--- Page Split --->

nido ova parit : et cum magnus est in Oceano, acutissimo rostro naves perforat.

ctore dependentibus fœtus lactantes, ut dicit Solinus. Dicit etiam, quod tygrius quidem in Ponto nascitur, eo quod aquas cœteris maribus habet dulciores : et si flumina intrat, dextro latere intrando, sinistro exit.

128. De Truthis.

Truthæ sunt pisces fluviales in his torrentibus fluviis qui cum impetu ruunt de montibus, squamas et carnes rubeas habent in æstate ut salmo, in hieme sunt albescentes et minus sapide, maculas in dorso habent croceas et rufas et nigras.

129. De Tunallo.

Tunallus piscis est qui ex flore nomen habet : tunum enim flos vocatur. Est autem piscis marinus specie pulcher et sapidus, et sicut flos fragrat, et corpore odores bonos adspirat.

130. De Tygrio.

Tygrius animal est marinum. Hæc bestia caudam habet latitudinis cubitorum duorum : fœtum facit in mari, et numquam in terra : in terram tamen exit ad pastum : dextra ripam intrat, et exit ad sinistram : et hoc contingit, quia oculo dextro melius videt quam sinistro. Flante aquilone libentius exeunt quam alio tempore.

Plinius dicit, quod navem insequuntur curiositate videndi vela, et hoc stupore tantum detinentur, quod tridente in eos jacto vix fugiant. In hieme latent : ultra modum impinguantur, ita quod tertio anno vel quarto plerumque moriantur. In Æthiopia tygrii bestiæ sunt colore fusco, et duabus mammis a pe-

131. De Vacca marina.

Vacca animal est marinum validum et iracundum et injuriosum. Hoc animal non ovat, sed facit partum sibi similem : ad plus autem facit duo, sæpius tamen unum, quem secum ducit quocumque vadit, quia valde diligit eum. Mater autem decem mensibus impregnatur : et ipsum animal aliquando centum triginta annis probatum est vixisse per caudæ ipsius amputationem.

132. De Verich.

Verich piscis vulgariter vocatur, quod Latine aristosius dicitur propter innumeras aristas quas caro ejus in se habet. Est autem piscis in cibum parvus et vilis.

Hoc autem modo capitur : tendunt retia aut per longitudinem aut per transversum aquæ, et ante retia instrumentum quod est in figura arcus natans super aquas, et in superiori ejus cum vola pulsans, ad cujus tinnitum piscis gregatim convenit et incidit in rete.

Hic piscis in colore et figura est sicut halsa, præter hoc quod hamos aristales in carne spinales plurimos habet, ac si totus plenus sit spinis acualibus in carne.

<--- Page Split --->

133. De Vergiliadibus.

137. De Zityron.

Vergiliades, ut dicit Plinius, pisces sunt in duabus lacubus Italic, Lario videlicet et Urbaniano, in radicibus Alpium effusis : tantum vergiliadum stellarum ortu apparent, et omnibus aliis temporibus latent. Hi pisces pulchras habent squamas acutas ut elavi : in capite autem parvi, et postea in caligarum modum dilatantur.

134. De Viperis marinis.

Viperæ marinæ pisces parvi sunt longitudinis cubitalis, ,cornu parvulum gestantes in fronte, cujus percussio est mortifera : et ideo piscatores huic pisci dum capitur, caput amputant et suffodiant in arena, et aliud usibus hominum in cibum reservant.

Zityron animal maris esse dicunt, quod Antiqui militem vocayerunt, et magnum est ac fortissimum hoc animal : in anteriori parte quasi armati militis præfert figuram, Caput enim quasi casside galeatum est ex cute rugosa et dura : et a collo ejus quasi dependens est scutum longum, et durum, et firmum, valde cavum inferius. Venæ enim et nervi quasi de collo ejus et de spondilibus procedunt, quibus hoc scutum alligatur, et est scutum forma triangulum. Anteriora crura habet quasi hrachia longa et fortia valde et bifurcata : et his validissime pugnat : et cum capitur, vix nisi malleis occiditur. In mari Britannico hoc animal apparuit, et est de genere tortucarum.

138. De Zydeath.

135. De Vulpibus marinis.

Vulpes marinæ pisces sunt, ut dicit Plinius, qui hamum aliquando gluttiunt, sed attractum usque ad chordæ infirmiorra abscindunt, et ita non capiuntur.

Zydeath animal dicitur esse marinum, forma mirabile, sed innocuum. Caput enim habet ut equus, sed minus : corpus vero draconi habet in omni parte simile, caudam longam, sed proportione corporis sui gracilem : et est tortuosa cauda sicut serpentis. Totum corpus suum diversimode coloratum est. Loco alarum pinnas habet sicut piscis, et movetur de loco ad locum natando.

136. De Zedroso.

139. De Zysio.

Zedrosus bellua est maris de genere ceterum in mari Arabico, ex quorum ossibus fores in palatiis et tigna fiunt. Ossa enim ejus quadraginta cubitorum longitudinis inveniuntur.

Zysius est animal maris, nulli alii simile, maximum et ingens de genere cetorum :caput habet monstruosum, os pro-

<--- Page Split --->

fundum valde, oculos horribiles : in toto corpore nulli alii simile animali.

Hæc de aquatilibus dicta sint. Hæc enim cum his que jam in antehabitis diximus sufficere possunt ad naturas eorum cognoscendas : et præter cæteras utilitates quæ in inductis animalibus considerantur, nominum Arabicorum et Græcorum in præcedentibus positorum multa cognosci possunt : hæc enim Latine nominata

sunt, et hic inductæ proprietates eorum et naturae et mores sufficienter describunt, quibus animalibus superius Arabice vel Græce nominatis conveniat quæ hic posita est animalium descriptio : et tunc scitur cui convenit et nomen. Insuper et in hoc inveniuntur summatim cuilibet aptata quæ in præcedentibus sparsim et communiter animalibus determinata sunt inesse.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS