LIBER XXVI.

TRACTATUS UNICUS.

De parvis animalibus sanguinem non habentibus, et de duobus accidentibus quae sequuntur illa animalia.

In hoc ultimo de animalibus parvis ahaemis 1, hoc est, sanguinem non habentibus, agemus primo hic in communi, ex dudum dictis repetentes : quia sanguinem non habentia loco sanguinis alium habent humorem, qui est eis sanguinis loco.

Et quia talia frigida sunt ut in pluribus, ideo duo accidentia consequuntur illa animalia, quorum unum est corpora eorum ubique esse insecta, et quasi ex annulis generationem habentibus composita. Sanguinem enim habentia nutriuntur longis quibusdam carnibus per modum linearum in membris extensis.

Ea vero quae sanguinem non habent, ex centro corporis secundum totam longitudinem tracto humore ad superficiem quasi ex quibusdam circulis accipiunt sui corporis compositionem, ac si sint composita ex superficiebus circularibus duris : et hoc etiam habent convenientiae cum serpentium compositione.

Aliud autem est, quod spiritus resoluti ex hujusmodi temperato humido subtiles sunt et clari, calido multo non commiscente et turbante eos : propter quod etiam omnia talia subtilium sunt operationum, et ut frequenter sunt mansuete cohabitantia et civiliter : et haec acciden-

<--- Page Split --->

tia frequenter inveniuntur in eis. In exterioribus autem corporum suorum propter multum calorem circumstantis aeris et propter terrestre ad exterius expulsum, innascitur in illis duritia corticis in exterioribus annulis, ita quod aliquando pellem talia oportet mutare, sicut expresse apparet in multis eorum quorum deposita inveniuntur exuvia. Ex humoris autem intrincesi viscositate et. terrestreitate contingit, quod ista «animalia aut latent in hieme, ut apis, et vespa, aut moriuntur ad ovalem conversa materiam. Humidum enim ipsorum in hieme congelaretur, si accideret eis humor nutrimenti continuus propter caloris debilitatem : aut ita multiplicaretur tempore generationis phlegmatis, quod «sufficaretur calor naturalis : aut forte contingeret utrumque istorum : et ideo motus horum animalium in hieme non proficit.

Hæc etiam animalia cum subtilis sint humiditatis, grossi nutriti non possunt : propter quod exceptis valde paucis omnia sugunt, vel rores ut apes, vel humores animalium ut muscæ : pauca autem rodunt herbas dum recentes sunt, ut eruca et locusta : propter quod etiam paucissimæ sunt superfluitates egestæ ab eis : et quia humiditas hæc est viscosa et conjacens ad modum catenæ, ideo diu hæc vivunt sine cibo. Debilis enim calor eorum naturalis diu operans est, antequam humidum dissolvat et terminet : et ideo in tali humido est hujusmodi animalibus quasi vitæ thesaurus, ex quo multo tempore vitam sustentant : et quod ex hujusmodi humido ad substantiæ nutrimentum non congruit, quædam eorum convertunt ad usum cooperțorii domus : et quædam ex his faciunt instrumenta venandi, sicut bombices sericum faciunt quo se involvunt, et aranææ telas quibus venantur.

Amplius omnia fere hujusmodi animalia aut sine pedibus sunt, aut multos habent pedes, aut etiam alas cum pedibus, aut sine pedibus sunt quæcumque calore maxime deficiunt, qui remotus a princi-

pio caloris, nihil penitus operari potest : et illa componuntur ex annulis, quorum vis in centro suo calorem claudit moventem, qui per modum axis per omnes annulos dirigitur totius corporis hujus animalis, sicut et vis motus in toto axi est a polo in polum per centrum destinatus : et in hac linea axis decurrit virtus membri, quod est loco cordis cum spiritu et calore cordis : quoniam facilius duabus de causis decurrit per azem, quam per aliam partem. Harum autem causarum una est, quia est ex directo : quia ab angulo difficilior est motus spiritus et caloris. Alia autem est, quia undique circumposita est via illa custodientibus et nutrientibus eam membris articularibus, quæ sunt multæ sphæræ compressæ. Nutritur etiam spiritus ex humido, et custoditur ab annulis : quod non esset, si derivaretur ad membrum naturæ alicujus, et postea derivaretur in crura et lacertos et hujusmodi. Hæc ergo animalia de causa talem sui corporis habent dispositionem.

Quædam autem eorum multa habent crura ad pectus inferius radicata, eo quod latus calor non operatur per vicarium movement, sed per seipsum. Per vicarium autem dico operari, sicut cor per cerebrum, et cerebrum per nucham. In his ergo lento existente calore oportet instrumenta motus ad membrum quod loco cordis est ordinare. Hujus autem signum est, omnia hujusmodi animalia parvo timore frigescere et immobilia fieri propter sui cordis frigiditatem. Multitudo autem pedum causatur ex debilitate quæ est in quibuslibet duobus : quia etiam ipsi pedes propter sui subtilitatem et duritiam parvæ sunt virtutis. Quod autem alas habent et ad dorsum continuatas, ideo est, quia longe sparsus est eorum cibus : nec habent alas nisi membranales propter humidi viscositatem ex quo formantur. Hæc est etiam causa, quod plura etiam horum animalium plures habent generationes antequam perficiantur. Fiunt enim ex ovis vermes, et ex ver-

<--- Page Split --->

mibus perfecta animalia, ut in apibus. Quædam etiam ex vermibus adhuc iterato in materiam convertuntur ovalem, sicut in erucis fieri videmus, sicut nos in antecedentibus hujus scientiae libris diligenter per singula ostendimus 1.

1. De Adiàcta.

Adiàcta vermis est in figura locustarum, retro crura longa habens ad saltandum : tamen locusta non est. Ovat autem in autumno, ex quibus ovis procedunt fœtus in vere quando recentes et teneræ sunt herbæ.

2. De ape.

concava, sol quod subtitus est evaporare cogit: residuum autem in fundum floris distillans, descendit, et in acumine in immu congregatur : et ideo apes in fundum florum capita infigunt : terrestre autem quod remanet, tota humiditate exhalante, est cera : et hanc apis coxis illinit, et mel ore colligit, et portat ad examen. Nec est ratio quare cera naturalis locus conservativus est mellis, nisi quia in illis floribus et roribus cera est illud terrestre, cujus viscosa humiditas mel fuit antequam exhalaret ex ipso.

Scias autem apum mellificantium tria esse genera : quoddam enim est horridum quasi pilosum, et est malum et iracundum, et vocatur rusticum. Quoddam autem est subtile longum et nec illud est est optimum. Sed tertium est compactum bene rotundum columnae non longum, et illud est nobile, et multum mellificativum.

Apis est vermis notus, cujus generatio est ex ovis sive semine ovali in vermes, et ex vermibus in apes : et sicut in antehabitis determinatum est, opinio Aristotelis est, quod rex apum generaliter omnium apum sit pater : et pro argumento habet, quod non invenitur semen nisi in domo sua.

Apes autem quædam minores generatæ dicuntur masculinæ, et non habent aculeum sicut neque rex, ut dicunt : et has dicit Plinius esse deputatas in famulos, qui mella comportata foveant, et ex ceris favos exstruant : et ideo dicit, quod obsequio peracto aliquando, si defectus mellis est in examine, ab aliis expelluntur : et si egredi nolint, interficiuntur.

Tertiae apes parvae sunt, quae aculeum habent, et mella de roribus et ceras de floribus congregant. Rore enim cadente super flores sicut super vasa quaedam

Apes claro tempore evolant, et nubilo manent ad opera et alvearis purgationem. Omnes enim fœtulentias congregant in alveari, et tempore quo non disperguntur ad victum, expurgant. Apes excubias custodiunt tunc quando examen egrediuntur, et rex quasi cornu strependo evocat bis vel ter, et rege egresso adhuc strepit cornu, et tunc rege evolute omnes evolant, et ibi manent ubi rex manserit. Regem autem habent quem natura regem ostendit, corpore scilicet majorem, et qui capite albam habet guttam quasi coronam, Hic autem quia breves valde habet alas respectu sui corporis et non bene volat, portatur ab aliis : et quando casas construunt, regi fit casa prima.

Omnes autem faciunt domos exagonas et æquales, et primo domos habitationum, et deinde mellis apothecas. Domos autem plures faciunt quam sint apes, propter prolem futuram, de cujus habitatione provident antequam nascatur.

<--- Page Split --->

Aquam etiam aliquando portant ad humectandum mel et complanandum casas, et hanc portant humectatione alarum et ore : et est vigor eorum durans per septem annos : sed aliquando per plures usque ad decem. Araneæ autem quædam et mures nocent eis, ita quod deserunt alvearia. Aliquando etiam recedunt propter fætores vicinos.

Gustabile autem proprium eorum est mel : gustant tamen etiam aliquando alia dulcia liquida : oleo linitæ moriuntur, et omne pingue abominantur : quia ex illo resolvuntur alæ et annuli corporum suorum. Quando cubandum est, una strepit, et tunc diminuitur murmur eorum. Aliquando etiam una circuit, et post circuitum illum revertens strepit sicut buccina : et tunc communiter omnes conticescunt, Aculeo pungit apis : et, sicut dicit Avicenna, aculeum in vulnere dimittit : et est opinio quorumdam, quod ille aculeus semper profundatur donec extrahatur. Malitia autem puncturæ est eadem cum punctura vespæ : et de hac infra cum de vespa erit sermo, prosequemur. Apis autem quæ aculeum amittit, aliquando moritur, quando videlicet viscera in abscissione aculei vulnerantur vel amputantur. Quando autem aculeum tantum amittit, evadit. Quidam tamen dicunt, quod etiam tunc moritur. Hoc est igitur, quod cum his quæ in antehabitis dicta sunt 1, sufficere potest de apibus.

3. De Araneis.

Aranearum multa sunt genera : quia rutela species est araneæ, sicut nos in paragrapho 32 de rutela ostendemus. Sed

quod nunc considerare oportet, est quod aranearum apud nos diversitas est ex venatione, ex opere, ex quantitate, et ex colore.

Dicimus enim omnem vermem araneam, qui rotundus est longorum crurium, qui sunt numero octo, et qui deditus est animalium venationi. Diversitas autem quæ est ex venatione, est quod quædam venantur muscas : quædam reptilia, sicut parvulas lacertulas et erucas, et quædam venantur pisces, et quædam saltando venantur vermes.

Ex opere autem diversificantur : quoniam quædam aranea texti telam : quædam autem non texti. Et illa quidem quæ texti, quinque observat in texendo, materiam videlicet texturæ quæ est ex superfluitate humidì cibalis : et ideo tabescit quando se nimis evacuat. Secundo observat tempus : quia tota die ruptam telam retexit in mane et in aurora. Tertio observat situm telæ : quia quædam suspendit in aere, ubi est via animalium quæ venatur : et quædam suspendit inter duos parietes in loco anguli, ut utrimque animalia venientia incidant in telam retialem : eo quod animalia parva libenter sequuntur superficiem parietis usque ad angulum. Quarto observat telæ figuram : et hoc dupliciter, scilicet in figura totius telæ, et in productione linearum per fila inter quæ texti telam. Quædam enim facit telam totam rotundam, et suspendit seipsam in medio : et quædam facit eam triangulam, et hæc facit foramen telare in una parte telæ, et stat in illo insidians. Item quædam reticulatim longe extendit filum a filo, sicut fere omnes maximæ aranææ, quæ faciunt rotunda retia. Quædam autem ad modum subtilis panni textili opere contexti, sicut illæ quæ tendunt retia in angulis parietum. Quintum est

<--- Page Split --->

modus operationis: magno enim pede posteriori productum ex ano filum affigunt quaedam aranee: aliae autem ore evomunt filum, et anteriori pede intexunt, et ille faciunt telam spissam opere textili.

Ex quantitate autem et figura quantitatis diversificantur : quoniam licet omnes componantur ex tribus quantitatibus, capitis videlicet, et pectoris, et posteriorum, quae sunt majora post intersectionem sive succinctorium, tamen quaedam sunt valde magnae et quaesi rotundae, et quaedam oblongae sicut columna compressa, et quaedam sunt parvae subtiles.

Et in colore quidem variantur : quia quaedam sunt cinereae, et quaedam in toto virides, et quaedam sunt variae per totum corpus ex albo virulento et kayno virulento picturatae tam in cruribus quam in corpore, et ille habent lineas plures albissimas in dorso retro post succinctorium.

Illae autem quae non operantur, sunt trium modorum apud nos: quoniam quaedam sunt longorum pedum, et sunt rotundae, et discurrunt in gramine, et sugunt humiditates fructuum et animalium mortuorum si qua inveniunt: et quaedam sedent in foraminibus terrae, et insiliunt per salsum in parva animalia quae transeunt, et sugunt, et sunt nigrae: et quaedam currunt erectis cruribus super aquam et insidiantur cyniphibus et parvulis pisciculis, et captos exsugunt eos.

vit de vena tione. Fæmina autem in autumno ovat, et in principio veris exeunt araneæ parvæ, ita quod ab uno filo plurimæ dependent quando movetur nidus.

Hæc igitur cum his quæ in antehabitis dicta sunt de araneis, sufficiant.

4. De Blactis.

Blactæ vermes sunt a colore sic vocati, quia manum tangentis tingunt blactæ colore qui niger est. Hic vermis lucifuga est, quia non nisi de nocte ambulat per contrarium muscæ quæ lucipeta est, quia non volat nisi de die et quiescit in tenebris.

5. De Bombice.

Bombex vermis est, qui sericum texti, de quo multa in praehabitis libris diximus. Sunt tamen multa bombicum genera : quoddam enim dicit Plinius esse in Asia, quod de luto facit nidum adeo validum, quod telis perforari non potest, et in illo gerit ceras, et texti telam ad modum aranearum fila continens, quae valent ad ornamenta puellarum.

Omnis autem aranea est ovans, et ova sua involvit in tela, et aliquando in sacculis portat ea semper secum sicut illa quam diximus in formine terrae insidiari: et tunc quando portant ova, videntur esse sicut sint composita ex duobus globulis, albo et nigro: quia ova ejus sunt albissima. Aliae autem aranea aliquando habent ea in ore, et aliquando sub pectore, et aliquando separantur ab eis, et haec omnia sum expertus. Coit autem aranea in fine veris: et dum coire vult, filo attrahit marem, qui multo minor est quam fœmina et non facit telam, sed vi-

6. De Borace.

Borax species est bufonis, quod fusci coloris est, et est maximum, ita quod cubitalis efficitur quantitatis in terris calidis et consuevit aliquando partum suum super dorsum portare. Hoc genus bufonis lapidem in fronte consuevit portare, pro quo et occiditur. Ille lapis diversorum invenitur colorum: aliquando enim invenitur albus, et hic dicitur esse me-

<--- Page Split --->

lior : aliquando etiam invenitur fuscus subniger, et hic est bonus quando in medio habet guttam citrinam : et al iquando invenitur virulentus : et tempore meo inventus est totus viridis : et aliquando est bufonis figura impressus.

Borax pugnat cum aranea sicut et serpens, et aranea desuper veniens suspensa filo pungit cerebrum utriusque eorum : sed bufo irascens inflatur, et aliquando crepat de veneno aranee. Borax raro apparet de die, nisi in locis valde solitariis, et non egreditur de terra nisi tempore pluviae : sed de nocte aliquando egreditur, et tunc libenter vadit in viis tritis ab homine: vineae flores odit et rutam, et per illa fugatur sicut et alia venenosa.

Dicitur de bufone, quod de terrestri humido non comedit, nisi quantum manu semel capere poterit, timens quod ei tota terra non sufficiat : sed non est expertum, sed a vulgo acceptum. Bufo primo aqua perfusus, et postea salsatus crepat, et tandem consumitur usque ad ossa.

Est autem quoddam bufonum genus quod cornutum a sono vocis dicitur, quod est coloris cinerei fusci, et crocei in ventre, et sedet in paludibus putridis, et vocat unum contra aliud, de quo dicitur quod non vocat extra Galliam : et hoc falsum esse sum expertus, quia per totam Germaniam altissime vocat.

9. De Cantharidibus.

7. De Brucho.

Bruchus vermis est minor quam adlacta, et est niger. Est enim primus partus lacustae : et cum efficitur major, vocatur archalabus : et quando perficitur, est locusta dicta quali longa hasta : hastilia enim duo crura retro habet, quibus elevatur ad saltum et volatum. Bruchus autem quia adhuc immobilis est, totum depascitur usque ad radices, nihil viroris relinquens.

Cantharides vermes sunt virides, auri colore superfluentes, et nascuntur in summitate ramorum fraxini, et aliarum arborum, ex humore qui est in foliis, et convalescunt corrosione foliorum sicut erucae. Volant autem per diem : nocte vero in unum globum colliguntur, et in aceto merguntur, et servantur ad diversos usus medicinae : alligati enim faciunt pustulas, ex quibus fiunt cauteria utilia, eo quod multum trahunt.

10. De Cicada.

8. De Bufone.

Bufo vermis est quadrupes sicut rana in figura, sed cinerei est coloris et spississimae pellis, ita quod magnum spissitudine et viscositate pellis evadit ictum, et est morsus ejus venenosus sicut serpentis secundi ordinis, et habitatio ejus est sub terra, et humore terreno vivit, et herbas et lumbricos aliquando comedit, sed comeditur a talpa.

Cicada vermis est, quem nos grillium vocamus, ab imitatione vocis nomen aptantes. Est autem duorum modorum : unum quidem, quod in rimis parietum in locis calidis habitat, et vespere et nocte cantat. Aliud autem quod in herbis clamat et arboribus. Et utrumque est musicum, et capite amputato caput diu vivit et corpus : et quia spiritu clauso in pectore format cantilenam, ideo in meri-

<--- Page Split --->

die quando est aër serenior, clarius cantat. Experti sumus ego et socii mei, quod capite amputato diu cantat, in pectore sonans sicut fecit antea.

Quidam scarabonem illum qui cornua cervina gestat, et in silvis volat, etiam cicadam appellant: et hoc non bene, quia scarabeus est et non cicada.

11. De Cicendula.

Cicendula est vermis unus de noctilucis. Est autem extra duas alas duras habens ut scarabeus, sed est parvus ut musca : et quando volat, extensis alis magis lucet : similiter spiritu internoto lucidior efficitur, sicut scintilla vento sufflata. De die autem lucens, color exstinguitur, et efficitur alius. In Italia plusquam in aliis partibus invenitur.

14. De Crabonibus.

Crabones a Plinio vocantur vespe maxime citrine longae, aculeos saevissimos habentes, ita quod veneno pullos equi interficiunt vel pungunt. Hi crabones mella inutilia in cavis arborum et in terris faciunt, et ceras corticales et siccas ad nihil utiles, et dicunt pastores quod oculos habent post succinctorium : et expertus sum verum esse, sicut in antehabitis determinatum est : et ideo a quibusdam apis caeca vocatur.

15. De Culice.

12. De Cimice.

Cimex vermis est latus in parietum rimis juxta lectos hominum convalescens, et homines mordens, et vocatur cimex ab herba cimice, cujus habet fœtorem. A vulgo autem vocatur pediculus parietis.

Culex ab aculeo quem in ore habet acutissimum, nomen accepit. Hoc enim pellem animalium terebrat, et sanguinem excutit, et acida libentius sugit quam dulcia. Ita autem diligit solem, ut etiam in solis fervore se exurat, et tunc maxime pungit quando sol fervet in meridie.

16. De Cyniphe.

13. De Cinomia.

Cinomia Latine derivatur a Græco, quod est musca canina : quia xòwv, xwóç, Græce est canis. Hæc musca est cinerea, sub pilis canum et aliorum animalium pungens, et eliciens sanguinem, et præcipue auribus canum insidet et vulnerat eas.

Cyniphes sunt vermes volantes longis cruribus, parvulæ muscæ in capite habentes rostra, quibus perforant pelles hominum : maxime nascuntur ex humore, et juxta aquas abundant. Sequuntur autem spiritus humidos exhalantes ex animalibus, præcipue ex hominibus : et hæc est causa, quod in sero volant,. et directo volant in aere super capita sudantium. Adeo autem sunt importunæ præcipue in sero æstate in locis humidis, quod deli-

<--- Page Split --->

cati relia texunt circa lectos, quae canepea dicuntur.

quandoque incurvat, quandoque extendit, flores sugit.

19. De Formica.

17. De Erigula.

Erigula vermis est ex re nomen habens : quia totum caput et gulam sanguini quem sugit, immergit, et tantum trahit, quod crepat, et adhaeret labiis luporum et canum, et vocatur a quibusdam pediculus silvae, vulgariter autem theca vocatur.

18. De Eruca.

Eruca vermis est longus, colore varius, multis pedibus cruris distensus. Hic vermis primo bombicum more et aranearum telas in extremitate arborum involvendo fluit, et ibi ova plurima reponit, et ex ovis illis parvae erucae in principio veris proveniunt, quae in angusto tecta subintrant, et a parietibus intimis pendentes, duram circa se pellem contrahunt, pelle pilosa quam prius habuerunt exuta, et vivit vita quasi dormientis et sopiti animalis: et ex illa quasi ovali natura aliam formam volatilis accipiunt, et tunc in autumno volando coeunt, diutissime sibi invicem adhaerendo: et femina quidem bifurcata vulva in se recipit caudam maris, et tunc tot ova femina concipit ac si tota convertatur in ova: et ideo juxta ova mortua quasi pellis vacua invenitur. Ova autem facit arboribus adhaerens et plantis, quia illarum foliis pascitur: postea autem quando volat, longa promuscide quam

Formica vermis est parvus valde qui hoc habet proprium, quod in majori aetate crescit et virtute. Est autem providens, sibi escas quidem non faciens ut apis, sed congregans, et condens, grana sicca colligit et condit: et si majora sint quam vires suppetunt, scindit. Vias ordinate observant, ne exeuntes intrantes impediant obviando. Grana etiam humida siccant ne putrescant. Prognosticantur auras, quia ante tempus tempestatis ad casas se congregant. Mortuas dicuntur ferre ad sepulturam. Sulphur et origanum agreste ita abominantur, quod si haec duo pulverizata super domos earum spargantur, casas dimittunt. Morsu suo venenum spargunt qui pustulas excitat. In senectute etiam quaedam volare incipiunt. Formica etiam sugit fructus et animalium corpora quae invenit, et exinde capit nutrimentum. Generando primo ova facit quae in vermes albos panniculis involutos erumpunt, et ex his in superficie ad solem expositis formicae nascuntur. Hieme quiescit cibo quem cibi aestate providit sustentata 1.

20. De Formicaleone.

Formicaleon dicitur leo formicarum, quae alio nomine murmicaleon vocatur. Hoc autem animal non est primo formica, ut quidam dicunt. Expertus enim sum multoties et ostendi sociis hoc ani-

<--- Page Split --->

mal erigularum fere habere figuram, et absconditur in sabulo, semisphæram in sabulo fodiens, cujus polus est os formicaleonis : et dum formicæ causa lucri transeunt, ipsas capit et devorat. Hoc sæpius adspeximus. In hieme etiam dicitur cibos formicarum diripere, eo quod in æstate nihil congregat sibi. Philomelæ etiam avidissime legunt formicas et ova earum, et ex illis convalescunt infirmæ.

Si credendum est his quæ in epistola Alexandri scribuntur de mirabilibus Indiæ, tunc in India sunt formicæ magnæ sicut canes et vulpes quatuor crura habentes et ungues aduncos, et custodiunt montes aureos, et homines accedentes discerpunt : sed hoc non satis est probatum per experimentum.

tem extrahunt humorem ex quo faciunt sericum.

22. De Limace.

Limax vermis est tardus qui testudo vocatur, a limo in quo generatur et nutritur sic vocatus, hieme latet, vere prodit, quatuor habens cornua, duo brevia et duo longa, quæ extendit quando procedit : contrahit quando recolligitur in seipsum. Humor ejus qui loco sanguinis est, efficaciter impedit ortum capillorum.

23. De Locusta.

21. De Lanifico.

Lanificus vermis est, qui et bombex dicitur, qui et sericum facit. Hic erucæ habet generationem. Nam primo vermis est, et foliis mori cibatus sericum facit bonum. Cibum autem accipiens de foliis lactucæ non adeo bonum facit sericum. Hic vermis albus est, et magnus, multis sicut eruca pedibus distensus : in collo habet duo cornua mollia alba, et circa se facit sericum croceum vel album : omnes enim alii colores in serico fiunt per artem. Intus autem involutus in folliculo circa quod est sericum convertitur ad naturam ovalem, et erumpit in volatile alatum, et debile minus quam fuerat vermis : et post coitum trium dierum omnes moriuntur mares. Fæmina autem posita albo in panno ovat ova plurima : propter quod et ipsa moritur. Pannus autem in loco ubi frigus ova gelare non poterit tota hieme reservatur, et in vere sole claro et calido existente soli exponitur : et tunc ex ovis vermes nascuntur, qui iterum cibo foliorum mori sericum faciunt sicut parentes eorum. Ex ore au-

Locusta dicitur quasi longa hasta, non quasi loco stans, ut quidam dicunt : et est vermis gregatim egrediens, et transiens de terra in terram ad pabulum, ita quod etiam ad exteras ad modum nubis vento immisso venit regiones. Ovat autem autumno quæ verno tempore faciunt bruchum omnia devorantem : caput habet habens figuram capitis equi, et ante os duo additamenta dura, quæ simul vicem labiorum supplent et dentium. Dura est ante et dura post succinctorium, habens quasi cornua pbilana pro cauda : longa retro habet crura ad saltum, et quatuor alia in uno latere, et quatuor in alio ad gradiendum: alas etiam quatuor mobiles habet ad volatum membranales, et intestinum unum sorde plenum quæ est succus herbarum : et tot aliquando simul gradiuntur, quod omnes fructus terræ destruunt: et ideo pro lege habetur in terris multis certis temporibus exire in agrum, et locustas exstirpare. Mane frigore noctis stupefactæ resident immobiles. Orto autem sole alis laxatis omnes egrediuntur per turmas sine rege et sine lege civilita-

<--- Page Split --->

tem tyrannicam custodientes : una enim aliam dicitur aliquando devorare.

Hunc vermem dicunt Parthos accipere in cibum, et forte non est hujus generis locusta.

24. De Multipele.

Multiples est vermis, qui et centipes vocatur a quibusdam, non quod tot pedes habeat, sed per hyperbolem dictum est : quia revera non habet nisi quadraginta quatuor, in utroque latere viginti duos : et quando parvum est hoc animal, est de his quae ingrediuntur aurem : aliquando extenditur in longitudine palmi, praecipue in climatibus calidis. Ambulat autem ad interiora : quandoque tamen convertitur et in posteriora procedit. In morsu autem habet parvum venenum et parvum dolorem : sed quando mordet in labio, multum facit intumescere labium, et mordet hominem dormientem, et divisum in partes diu vivit.

bus. Utraque istarum pedibus posterioribus acuit alas, et anterioribus caput tergit et rostrum.

In colore etiam differunt magnæ musæ : quoniam quædam in toto sunt nigræ et valde sicci et scabrosi corporis, et illæ superfluitatem emittunt nigram, et illam ut frequentius projiciunt in albos pannos et albos parietes, quæ de facili non purgatur eodem anno quo facta est, sed in sequenti anno quando exsiccata est.

Alia etiam est magna, sed in posteriori parte habet guttulas albas, et hujus superfluitas est alba, et projicit eam in locum superficiei nigræ, ita quod aliquando vidi, quod longe advolavit ad pannum nigrum, et albam projecit superfluitatem, et subito revolavit unde venerat.

Musca gluttita integra non nocet, fracta inter dentes, et sic comesta, magnum excitat vomitum præcipue in pueris. Fracta et alligata super locum veneno infectum ad se trahit venenum.

Plinius etiam narrat de musca quæ pyrella vocatur et magna est, in Cypro abundans, quæ in fornacibus manet et in igne vivit : et dum a loco ignis avolaverit, subito moritur.

25. De Musca.

Musca vermis est notus duabus alis et octo pedibus, de putredine fini et de putredine animalium natus : et ideo in animalibus multiplicatur, humorem sugit, et est duorum generum. Quædam habet rostrum acutum quo perforat pellem hominis et elicit sanguinem, et hæc in campis juxta aquas et in silvis magis esse consuevit : et huic fere conformis est quæ in domibus est, nisi quod rostrum acutum non habet, et sugit humores inventos, sed pellem ad extrahendum humorem penetrare non potest, et hæc sugit fructus et cibos : et dicitur, quod carnem recentem sugenlo inficit, quod non multo post scatere incipit vermi-

26. De Opinaco.

Opinacum dicunt vermem venenosum cum serpente non viribus, sed audacia animi et ingenio præliantem et vincentem : et hoc fit adhærentia vermis immediate sub capite serpentis : exiguus enim est, et ibi avelli non potest, et sic perimit serpentem.

<--- Page Split --->

27. De Papilionibus

Papiliones sunt vermes volantes multorum colorum. Quidam enim sunt in alis sicut purpura, quidam albi, quidam hyacinthini : et quibusdam quaedam inest rubedo. Hi sunt qui in autemno coeunt, et post coitum masculus moritur. Ex his autem ovis post hiemem alii volantes producuntur, longas valde et in se reflexas habentes promuscides, qui rores sugunt de floribus, et his vivunt.

et per nares, et ex stomacho per vomitum, et ex pectore et pulmone et ex radicibus dentium, et aliquando ita magnificatur tumor, quod non recipit medicinam. Melius autem est ut lavetur morsus succo lactucæ. Saxifragia autem contrita et argentum vivum cum oleo vel butyro vel veteri auxungia zonæ superlinitum, et inter vestes portatum, occidit pediculos efficaciter, sicut multi sunt experti. Pulvis etiam argenti vivi immixtus pulveri plumbi si super carbones spargatur et vestes desuper teneantur, vel homo stans intra vestes fumum excipiat, pediculos occidit.

29. De Phalangii.

28. De Pediculo.

Pediculus est vermis de putredine, qui in extremitate pororum hominis est generatus, vel qui de ea aggregatur, et fovetur calore hominis vel animalis in plicis vestium : et similiter generantur in aliis animalibus, et præcipue in avibus rapacibus. Signum autem est pueros voraces multos habere pediculos, et ex cibo fructuum et præcipue fìcum propter grossitiem chymi plurimos generari pediculos.

Dicitur autem pediculus a pedibus quos multos habet, hoc est, sex. Colorantur autem secundum naturam humoris, ex cujus corruptione generantur: sed avium pediculi qui vulturum pediculi nominantur, longi sunt, graciles, multorum pedum, et fusci. Hominum autem et ovium sunt lati et magis spissi.

Phalangiae sunt de genere aranearum parvarum, habentes morsum venenosum, quae aliquando nares intrant hominum et pecudum. Cum autem nares cervi ingreditur, in periculo cervum dicit esse Plinius, nisi cito cancros habeat in cibum. Habitat autem in specubus, et ibi ovat : et dicit Semerion Philosophus, quod ex morsu earum et quarumdam aliarum accidit ventositas plurima in ventre cum horripilatione et frigore extremitatum, et erectione virgae, vel dilatatione labiorum vulvae si fæminam percusserit.

Quidam autem est pediculus quem Galenus pediculum vulturis vocat, qui Graece memluke dicitur, et in inguine hominis et in pilis nascitur, et sub ascellis, cujus morsus non videtur nisi quando multum creverit, et tunc morsus est venenosus : facit enim morsus ejus aliquando erumpere sanguinem per venam ani,

30. De Pulicibus.

Pulices nascuntur ex pulvere humefacto et calefacto, præcipue si admiscentur calor animalium et spiritus exhalantes ex animalium corporibus.

Est autem animal nigrum rotundum acutissimæ promuscidis qua terebrat pelles animalium, et elicit per porum sanguinem, et alium trahit ad superfi-

<--- Page Split --->

ciem, ita quod rubet locus ubi momorderit : hastas habet posterius ad saltandum, et pedes alios sex ad ambulandum, et est velocis incessus, secundum proportionem sui corporis acutum habet caput, et tantum trahit de sanguine, quod continue posterius emittit eum denigratum et arefactum. Ova ejus sicut pediculorum sunt lendes, et his interdum plenum invenitur : et cum congregantur, semper invenitur magnus cum parvo, et parvus est masculus et magnus est foemina.

Qui autem in principio veris in Martio vel Aprili nascuntur, deficiunt in Maio. Maius autem pulices non habet aut valde paucos. Qui autem post Maium oriuntur et continuantur usque ad hiemem, in Augusto magis infesti sunt.

Est autem quoddam pulicum genus, quod terrae pulex vocatur, et herbas depascitur quando primo de seminibus oriuntur.

Effugatio autem pulicum, ut dicit Avicenna, fit quando aspergitur domus cum infusione coloquintidae : tunc enim dissiliunt et fugiunt, et similiter de decoctione rubi. Dixerunt etiam quidam, quod quando sanguis hirci infunditur in fovea, in cauda congregantur illuc pulices et moriuntur, et similiter 4aggregantur super lignum limitum adipe hirciii. Fugiunt etiam odorem caulis et foliorum oleandri, et ideo vocatur herba pulicum.

31. De Rana.

Rana vermis est quadrupes in figura bufonis, sed non habet venenum, longa posterius, anterius brevia habet crura cum digitis longis, et membranam habet inter digitos ad natandum. Linguam habet palato adhaerentem, et ideo vox ejus est coax de gutture ad os sonans : et quia non in directum lingua impediente pro-

cedit spiritus vocalis, ideo vesicas duas inflatas facit a latere oris : et cum vocat, inferius labium in aquae tenet superlicie et superius extra aquam tenet, et non vocat nisi mas qui clamat fceminam. In Augusto autem dicitur adeo compressa habere labia, quod etiam instrumento aperiri non possunt extra aquam : cum leditur, exilem dat vocem sicut mus quando est in timore.

Coitauteminvereetovatmultaovainaquainalteriusannivereexcoituillo , etinmedioovorumillorumranalatetabscondita : etcumovaegrediuntur , suntmagnicapitisetventremhabentjuxtacaput , etposteriushabentcaudamcumpinnisadnatandum , etposteapostMaiumdeciditcauda , etformantureiquatuorpedes . Hiemelatetextraaquaminrimiscalidisetaliquandoinaquissubterra , quaehiemesuntcalidae . Invereproceditadaquas : aliquandoetiamquandoinautumnofrigorecorripiince - perit , intratindomumhominum , etali - quandorepitinsinumsuperinguenho - minisvelsuperventrem . Dicuntqui - d a m , quodsilinguaranaeaquaticaena - tantissuperponaturcapitidormientis , insomnoloquetur , etrevelabitsecre - t a .

Rana est quaedam quae rubeta vel rubeum vocatur, eo quod frequenter in rubeo sedet, et in arundineto. Hujus etiam tam in aqua quam in terra vita est aequaliter, de qua mira dicunt multi : habet enim haec venena, sed pauca. Hoc genus in hamum positum purpuras de mari ad se trahit et allicit. Ossiculus dextri lateris ejus vas aqua fervens defervere facit impositus, nec ultra aqua fervebit nisi extrahatur ossiculus. Cinis ejus sicut et cinis leporis marini medicamen est contra venenum ipsorum.

Est iterum rana parvula in arundineto vivens unica, quae si forte a bobus hauriatur, ventres eorum tanta distendit corpulentia, quod scindi videntur.

Item est rana viridis, quae arbores ascendit, et pluvias cantando prædicit, et

<--- Page Split --->

silet alio in tempore, quæ dicitur obmutescere facere canem si in os ejus projiciatur.

32. De Rutela.

Rutela, ut dicunt Galenus et Avicenna et Semerion, est animal simile aranee quae venatrix est muscarum, et ideo dicunt esse de genere aranearum, et non est serpens sicut quidam dicunt et male opinantur.

Est autem hoc animal in genere acceptum secundum Avicennam sex modorum. Primus autem est rotundæ figuræ et uvei coloris, hoc est, ad nigredinem declinantis, et vocatur abarbasion in Græco.

Secundus autem nominatur auros, et est aliquantulum latioris corporis, sed tamen rotundæ figuræ, et apparent circa collum ejus quædam squamæ, et super os ejus sunt tria prominentia et sunt rara levia.

Tertius modus murkion vocatur. Est autem in similitudine magnæ apis : et color ejus declinat ad cinereitatem, et corpus ejus tegitur parvis corporibus eminentibus rubeis, et præcipue in dorso.

Quartus modus dicitur sagundofoon, eo quod totum corpus ejus et caput est durum, est hoc habet alas sicut sunt alæ magnæ formicæ.

Quintus autem modus est dictus sudion : eo quod est longi corporis et subtilis, et super corpus ejus sunt puncta, et præcipue juxta caput et collum.

Sextus autem modus dicitur furbul : eo quod est longi corporis viridis coloris, et habet aculeum sub collo quasi.

Hi vero sex modi accipiuntur ab antiquissimis Græcorum sicut a Semerione et quibusdam aliis.

Galenus autem duodecim modos dicit

esse aranearum rutelarum, et deterior omnium illarum, ut dicit, est Ægyptiaca. Quædam autem est rubea quasi ipsa sit aranea rotunda. Quædam etiam est alba, habens rotundum ventrem et parvum os. Quædam etiam est stellata, quæ est acuti dorsi cum lineis lucidis. Quædam etiam est citrina pilosa. Quædam est uvea, cui hoc hoc nomen appropriatur propter talis coloris proprietatem. Quædam etiam est, cujus medium capitis et pedis sunt brevia, ad posteriora aliquantulum recurva : et cum vult pungere, projicit se prius super pedes suos : et cum vult sugere, primo evomit quamdam humiditatem paucam : et est aliquantulum subtilior quam uvea. Quædam etiam est dieta formalis formicæ similis, rubeum habens collum, et nigrum caput, album dorsum, picta diversis coloribus. Quædam etiam est vespalis rubea similis vespæ. Quædam etiam est herbalis rotunda parva parvum habens os, et subalbidum ventrem, et albos pedes multorum pilorum.

Ægyptiaca quæ prius est nominata, maligna est valde, habens ventrem et caput magnum, similis animali quod volat in circuitu candelæ : omnes enim isti modi rutelarum mordent, et sicut dicit Galenus, non accidit morsui rutelæ quod accidit morsui scorpionis, eo quod morsus modorum rutelæ non obviat venæ, nec facit difficultatem egestionis in pluribus.

Illi autem qui ponunt sex primos modos rutelarum, dicunt quod omnes illi sex modi conveniunt in hoc, quod apostematur locus morsus eorum, et quod locus primo est rubeus, et in pluribus eorum accidit coagulatio sanguinis viridis, in quo sentitur pruritus, et quod est ibi inflatio valde magna, et accidit inflammatio membrinervosis et ossibus frigiditas, sicut sunt genua et dorsum et spatulæ : et infrigidatur corpus et tremit, et sentitur horripilatio : et sentit morsus dolorem

<--- Page Split --->

vehementem, et est insomnis et vigil, et clamat, et color efficitur citrinus, et videtur quod sui oculi sunt humidiores quam erant, et distillant lacrymae guttis frequentibus, et sentitur in inferiori parte ventris et prope pectinem sicut evacuatio et inanitio, et incipit natura expellere materiam aquosam superius et inferius : et quandoque apparet in illa materia aliquid quod est sicut tela aranea, et accidit inguinibus et testiculis inflatio, et juncturis contractio sicut spasmus, et accidit, dolor oris stomachi et nausea, et emittit corpus sudorem frigidum, et fortasse dolet caput. Accidit etiam faciei citrinitas, et corpori gravitas, et urina motus aliquando cum punc tura, et quandoque egreditur aliquid cum ea quod videtur esse sicut aranea.

Galenus autem dicit, quod specialiter accidit ex morsu rutela rubea dolor parvus velocis sedationis: in nigra vero et varia morsu est dolor fortis cum horripilatione et frigore et tremore et gravitate coxarum, et pruritu et putrefactione et mollificatione ventris a fluxu ejus. In stellata vero morsu fit fortis dolor cum pruritu et horripilatione et stupore et gravitate capitis et mollificatione corporis. Ex uvea vero accidit dolor vehemens in loco percussionis, et frigus corporis totius et horripilatio et tremor et spasmus, et sudor currit frigidus, et abscissio vocis, et stupor in corpore toto, et apostema in ventre, et tensio in, virga et pectine, et vomitus etiam absque voluntate. Nigra autem fumosa est maligna, et accidunt ex morsu ejus dolor stomachi, et frequentia vomitus, et dolor capitis, et tussis, et difficultas velociter interficiens. Ex morsu autem citrinae pilosa fit dolor fortis valde, et accidit tremor frigidus cum inflatione ventris, et interficit multoties : quidam enim dicunt, quod morsui uvea accidit erectio virga et tensio cum exitu spermatis et spasmo, et abscissio vocis : sed hoc non est multum probatum. Formicalis autem morsus est vehemens, et

accidit ex eo haesitatio corporis, et gravitas linguae. Ex vespali vero accidit apostema in loco, et spasmus et profundus somnus dominans, et debilitas amhorum genuum. Illius autem quae parva est herbalis morsui accidit, quod accidit ex morsu uvea. Aegyptiaca vero est maligna, et facit accidere dolorem capitis vehementem et profunditatem somni.

33. De Sanguisuga.

Sanguisuga vermis palustris est notus, eo quod sanguinem animalium sugat, sic vocatus.

Hic vermis multorum modorum est : sed apud non sunt nigra in toto et planae, et sunt virgulas rubeas in dorso habentes, et aliquantulum rugatae, et hasunt meliores : pedes non habent, nec aliquod membrum, ut videtur : in toto enim similes sunt sicut columna.

Ha adhibentur corporibus, ut superfluum sanguinem exsugant. Sed quia etiam venenosa aliquando sugunt, et timendum est ne veneno infecta sint, prius in olla nova parvo sale aspersa sunt maturanda et venenum vomant, et postea calido sanguine agni parum cibanda, ita quod eo aspergantur, et post duas horas vel tres post hoc corpori apponenda.

Quaedam harum invisibiles sunt et filares et haustae in aqua adhaerent interius gutturibus hominum et animalium, et indesinenter faciunt fluere sanguinem. Si autem locus ubi adhaeret, sale infundatur, fortiter statim exit sanguisuga : et si locus quem momorderit, nimium sanguinem fuderit, sanguisuga comburatur in testa, et pulvis ejus desuper ponatur. Hic vermis vulnus facit triangulum : aviditate etiam sugendi dulcem sanguinem hominis succum emittit, et alium continue recentiorem sugit.

<--- Page Split --->

lor nocivus. Sunt etiam fumosi de quorum punctura accidit risus, et permixtio rationis.

34. De Scorpione.

Scorpio vermis est niger multorum pedum : habet ante loco manuum duo bifurcata magna, sicut cancer, et cornua gracilia habet sicut cancer. Inter omnia autem rugosa et intersecta solus habet caudam longam in fine, hoc est, in ultimo nodo caudae. Aliquis eorum habet aculeos duos, quibus arcuato ferit vulnere : quoniam non potest ferire, nisi ad dorsum in modum arcus caudam recurvet.

Scias autem, quod, ut dicit Avicenna, scorpio femina major est quam scorpio masculus : mas enim est extenuatus et minutus, et femina pinguis et magna : et aculeus feminae est subtilis. Aculeus autem maris est grossus. Et accidit quod quidam habent duos aculeos, ut diximus, qui duo foramina faciunt pungendo, et id quod punctum est, infrigidatur, et reliquum corpus calefit, et efficitur sudor frigidus.

Est autem quoddam genus scorpionum alatum, et istud est magnum, sed multoties volantem dejicit ventus : et sic aliquando scorpio ille alatus cum vento vadit de regione ad regionem, de vicinia ad viciniam subvectus vento. In spondilibus autem caudae scorpionum est diversificatio. Quidam enim sunt qui habent sex spondiles in cauda : et horum malitia est fortis in ortu stella quae dicitur Aquila, sive Vultur Latine, Ahara autem Arabice, quando haec stella oritur cum sole, tunc interficit punctura ejus. Quidam etiam scorpiones habent in cauda spondiles pauciores.

Tradunt autem Antiqui, quod scorpiones sunt novem colorum, albi videlicet, citrini, et rubei, cineritii, ferruginei, virides, aurei, nigras caudas habentes, et extremitates caudarum vinosi coloris. In percussione sentitur punctura acus et do-

Ex scorpionum autem punctura accidunt multa, quod videlicet locus apostematur statim apostemate duro et rubeo, et dolor protensus, et quandoque inflammatur, et quandoque infrigidatur, et imaginatur percussus se contundi pilis quibus sal contunditur, et accidunt dolores subito, et est punctura sicut punctura acus, et sequitur sudor, et tremor labii, et frigus, et vomitus viscosus qui congelatur statim, et horripilatio, et ruptura pilorum, et tremor, et frigus extremitatum, praecipue illarum quae sunt prope vulnus illud, et mollificatio totius corporis, et eminentia inguinum, et extensio virga, et accidit inflatio in ventre, et fortasse pedis fortiter, praecipue si in inferioribus sit punctura : et accidunt apostemata ascellarum, et eructatio plurima, et alteratur calor superior.

Si autem scorpio fuerit vehementis malitiae, erunt accidentia mala valde : tunc enim est punctura sicut cauterium adustum, et corpus totum rigorem patitur cum frigore, et fluit ad labia humidistas viscosa, quae inter ipsa labia congelatur, et currit ex oculis multa humiditas, quae lippiens in angulis coagulatur, et alteratur forma, et egreditur anus, et apostematur virga, et ingrossatur lingua, et strident dentes, et clauduntur compressi et non aperiuntur.

Dicit etiam Galenus, quod malum est valde, si punctura est super arteriam : tunc enim accidit spasmus : et si invenerit venas, accidit putrefactio.

Illi autem qui sunt in Italia, parvi sunt et non inferunt magnum malum, nisi in loco arteriarum vulnerent.

Hoc animal ovat et facit pullos : et dicunt quidam quod pater nititur devorare eos, sed immunes sunt qui se clunibus matris immittunt. Sed hoc est falsum, et hoc quod vidi de hoc animali est, quod cum mersissem in oleo oliva, uno et viginti diebus dixit in vitro ambulans in

<--- Page Split --->

fundo olei, et vigesimo secundo die mortuum fuit, et elevabantur ampullæ de juncturis annulorum ejus in omni parte in oleum : hoc enim oleum in quo putrefactus et mortuus est scorpio, dicitur esse remedium puncturæ ipsius.

35. De Seta.

Seta est vermis longus cubitalis adeo exilis, ut seta vel pilus dejuba vel cauda equi putetur : unde et nomen accepit. Hic in aquis stantibus non multum corruptis generari invenitur, et est adeo durus, quod conteri pede non potest : et si bulliatur, non emollescit. Haustus autem ab homine, cum cruciatu et languore vitam aufert. Aliter autem tactus non infert nocumentum. Hic vermis caput non habere videtur, et ad utramque partem natat. Forte autem hic de pilis nascitur equorum : quia pili equi in aqua stante positi vitam et spiritum accipiunt, et moventur sicut multoties experti sumus.

37. De Stellæ figura.

Stellæ figura vermis est, ut dicit Plinius, qui nocte ut stella lucet : sed numquam apparet nisi quando post magnas nubes prædicit serenitatem. Huic vermi tantum dicit rigidum frigus inesse, quod exstinguit ignem sicut glacies. Ejusdem etiam sanie si caro hominis contacta fuerit, toti defluunt capilli : et quod tactum fuerit, mutatur in virorem : et de his etiam dicit, quod nihil gignunt, nec est in eis mas vel femina. Ergo ex putredine generantur.

38. De Stupestre.

Stupestris vermis est-scarabeo similis, latens inter herbas, et haustus a bobus viscera bovis disruptit, dum fel comestus attigerit. Abundat autem in Italia.

36. De Spoliatore colubri.

39. De Tappula.

Spoliator colubri vermis est coloris aurei, viridi colore interlucente, qui currit in pulvere in viis campestribus, et devorat scarabeos, et sugit eos. Hunc spoliatorem colubri aiunt dici, quia per caudam corpus colubri ad solem jacentis ascendit, primo caput colubri confricando demulcet, et postea mordet, nec deserit fugientem colubrum donec cerebrum ejus penetret, et de carnibus mortui satietur.

Tappula vermis est, qui quaternis pedibus it super aquas, et est aranea aquatica. Currit autem etiam in terra, et depressus sub aqua non madidatur nec mergitur : sicco etiam vestigio videtur ambulare super aquas, et velociter valde transit aquarum spatia : aliquando tamen lassus subsistit et recipit vires.

40. De Tatino.

De hoc dicunt, quod primo natus a parentibus cibatur, et postea sine cibo diu jacet immobilis, tandem ad curam sui excitatur, et procurat seipsum.

Tatinus vermis est, qui in lardo porci nascitur quando putrescit, et est vermis hirsutus.

<--- Page Split --->

41. De Teredine.

44. De Tinea.

Teredo vermis est ligni, eo quod eundo edat in lignum. Hunc vernem quidam Latine trenutem dicunt vocari.

Nascitur autem de humore corrupto in ligno, et dum nascitur foraminatim exedit lignum, et per foramen exit. Hic humor est ex eo quod dum secatur lignum, conceptum in se humorem non habet maturum.

Tinea vermis est a tenendo dictus, quia de exaltatione corruptæ lanæ oritur, et ipsam corrodit lanam et pilos.

45. De Uria.

In Oriente autem dicitur, quod propter lignorum siccitatem teredines in lignis non nascuntur. In climatibus autem nostris quæ sunt a quinto usque ad septimum, inveniuntur teredines in omnibus lignis, rarius tamen inveniuntur in quercu, et tilia, quam in aliis.

Uria vermis est porci, ab urendo dictus, quia ubi mordet, vesicæ surgunt ac si locus ustus sit.

46. De Verme.

42. De Testudine.

Vermis quod omnibus nomen commune est, specialiter sibi lumbricos terræ vindicat : eo quod de sola terræ exaltatione nasci dicatur.

. Testudo vermis est de putredine herbarum et viscoso rore generatus : et invenitur alba rubea crocea et nigra, cujus viscositas terrestris in gyro durescit in testam in qua habitat. Dicitur, quod dum serpentis veneno aliquando infunditur, sibi per herbam notam medetur. Sale super eam projecto tota liquescit fere, et in aquam viscosam convertitur.

47. De Vermibus Celidonie.

Vermes Celidonie dicunt esse, qui in Celidonia regione in aquis ferventibus vivunt, et si transferantur ad aquas frigidas, statim moriuntur : sed hoc licet sit famosum, tamen a rumore vulgi potius acceptum est, quam certo experimento probatum sit.

43. DeThamure.

Thamur vel samir dicunt esse vermem quo vitra et lapides dividuntur, et quo struthiones pullos suos in vitris conclusos vitra dividentes extrahunt, et quo Salomon marmora ad libitum divisit : sed hoc est fabula, et puto esse de erroribus Judæorum.

48. De Vespis.

Vesparum genera multa sunt, sicut nos in antehabitis libris ostendendo distinximus 1 : sed omnia mella inutilia

<--- Page Split --->

colligunt, et plerumque in luteis parietibus et in terra nidificant. Quædam eorum jura piscium quærunt in cibum: quædam etiam carnes sugunt.

Punctura autem vespe et praecipue citrinae, est vehementioris calefactionis, quam punctura apis, et accidunt et ex punctura et morsu ejus dolor et rubedo et apostema.

Est autem quoddam genus magnæ vespæ, quod habet caput nigrum, et habet

aculeos plurimos, et est interficiens : et illæ sunt majoris perniciei, et aliquando punctura earum pœrducit ad spasmum et ad genuum debilitatem. Similiter etiam in parvarum morsu quandoque augetur tumor, quando faciunt elevari in loco puncturæ vesicam, et gravant linguam.

Hæc igitur de vermibus dicta sint a nobis.

Jam expletus est liber Animalium, et in ipso expletum est totum opus naturarum, in quo sic moderamen tenui, quod dicta Peripateticorum prout melius potui, exposui : nec aliquis in eo potest deprehendere quid ego ipse sentiam in philosophia naturali : sed quicumque dubitat, comparet hæc quæ in nostris libris dicta sunt, dictis Peripateticorum, et tunc reprehendat, vel consenti at, me dicens scientia ipsorum fuisse interpretem et expositorem : si autem non legens et comparans reprehenderit, tunc constat ex odio eum reprehendere, vel ex ignorantia : et ego talium hominum parum curo reprehensiones.

ERRATA.

In libro XXIII de AVIBUS, omissa est sub numero 54 bis descriptio cujusdam avis, cui nomen GUGULUS.

54 bis. De gugulo.

Gugulus, ut in antehabitis diximus, est composita, et est duplex. Quædam enim componitur ex columba et niso sive sperverio. Quædam autem hujus generis avis componitur ex columba et asture : rostrum enim et pedes conformes habet columbæ, colorem autem pennarum et alas habet cum niso vel asture, mores etiam ex utraque compositos : ex columba enim habet, quod non prædatur aves alias : ex niso autem et asture habet, quod insidiatur nidis avium aliarum debilium : et ideo aves pugnant cum gu-

gulis tempore ovationis. Avis autem in cujus nido imponitur ovum guguli, nutrit eum et in ejus pulchritudine delectatur, ita quod hunc cibando fame afficitur. Alii vero partus ejus aliquando damnantur, aliquando etiam gugulus se nutrientem interficit, ut Plinius asserit.

De hac ave certum est, quod hieme latet in concavis arborum et lapidum : sed quod sibi æstate congreget quo hieme nutritur, pro certo falsum est : sed hieme de plumatur, et mutatur pennis.

Dicunt autem, quod quando hæc avis ab aliquo primitus in vere auditur, si audiens terram directe toti plantæ dextri pedis superpositam effodiat, et eam in lectis et aliis locis spargat, terra hæc pulices perimit.