LIBER XXIII.
TRACTATUS UNICUS.
De Avibus : in quo primo generaliter, secundo specialiter tractatur de natura avium.
In hoc libro specialiter de natura avium agendum est, et quia omnis physica consideratio de communibus ad particularia descendit, ideo primo in communi de avium dicendum est natura, et postea secundum ordinem alphabeti Latini nominatim aves secundum suas species et modos exprimantur. Licet enim hic modus non omnino sit philosophicus, eo quod in ipso multoties idem repetitur, idcirco quod unum et idem multis convenit avibus, tamen ad facilitatem convenit doctrinae, et hunc modum multi tenuerunt Philosophorum.
Quia autem in praecedentibus de generatione et cibis et moribus et membris et ovis avium expedivimus in communi, ideo hic dicere non habemus nisi ea in quibus aves cum animalibus conveniunt, et in quibus ab eis differunt, et in qui-
bus conveniunt sibi invicem, et in quibus a se invicem differunt.
Dicimus igitur, quod aves cum omnibus conveniunt animalibus in anima sensibili, per quam animal, ut alibi diximus, constituitur : et quia perfecta est in eis omnibus anima sensibilis, per hoc quod non inest eis secundum partem, sed secundum totum potentiarum suarum, ideo ea duo quibus animatum ab animato Antiqui differre dicebant, generaliter insunt omnibus avibus : et haec sunt sensus et motus. Et quia quibuscumque insunt sensus qui sunt per medium extrinsecum, illis etiam insunt sensus qui sunt per medium intrinsecum, licet hoc non convertatur, ideo omnis avis habet omnes sensus : quoniam motum volatilis non haberet nisi ad distans, nec ad di-
<--- Page Split --->
stans moveretur, nisi distans per medium extrinsecum perciperet.
Cum igitur ex ista ratione aves secundum totum genus suum omnes sensus habeant et motum, patet per ea quae in libris de Anima et de Motibus animalium, et in libro de Principiis motuum animalium dicta sunt, aves animalia esse perfecta. Organa etiam harum animæ potentiarum habent in corpore, quoniam et caput per quod a corde fluit sensus, habent et motus : et cor ad quod sensus redit et motus, sicut ad principium sensus et motus, et spiritus qui vector est utriusque virtutis. Patet igitur aves perfectam animalis rationem attingere.
Hoc autem animal quod est avis, ab animali quidem in universali differt in hoc, quod animal secundum se constituitur ex sensus tactus participatione : avis autem secundum totum suæ communitatis ambitum participat omnes sensus et motum processivum, secundum quod jam ante probatum est : quia avis et volatile convertuntur, et volatile est habens motum aliquem volandi, cum ala motus hujusmodi sit in organum, et natura organum non det nisi et actum det, quia aliter abundaret superfluis : quod accidere non potest : animalia enim secundum locum immobilia processivi motus organa non habent : abundat igitur ab animali in communi participatione sensuum trium qui fiunt per medium extrinsecum, et participatione organorum motus processivi.
Convenit autem cum quadrupede gressibili in hoc, quod et quadrupes participat ea quæ sunt motus et sensus : sed differt in hoc, quod quidam quadrupes non omnem sensuum participat, sicut talpa non habet visum : omne autem volatile participat visum, et quemlibet alium sensum. Differt autem numéro motus et modi ab omni quadrupede : quia volatile participat in numero plures motus, volatum scilicet et gressum : quadrupes autem gressum tantum. In modo
autem motus qui est gressus differt : quia gressibus motum sive currat sive paulatim incedat, duobus nititur : volatile autem in gressu et cursu nititur uno sicut homo, et in solo saltu nititur duobus simul sicut et homo.
Generaliter autem omnis avis est alterius figurae ab omni alio genere animalis : quoniam avis secundum suam generalitatem rotundi est pectoris, et rotundi est capitis, et columna lis colli, et inferiora membra avis figurantur ex pectore quasi pyramidaliter : et cum in omni alio animali membra inferiora sive posteriora majora sint anterioribus, in ave secundum suum genus parvissima sunt membra posteriora quasi in punctum desinentia, et magna sunt anteriora : et hoc signum est levitatis carnium avis et spirituum earum.
Adhuc autem purgatissima est caro avium secundum suum genus : quia in aliis quidem purgatio est per pilos et a magno corpore, et haec modica purgatione, quæ fit per pennas plumarum. et grossiorum et volatilium a modico corpore avis facta : et ideo generaliter caro avis levior et digestibilior est carnibus aliorum animalium.
Aviumautemintersedifferentiæsuntmultæ : sedidquodgeneraliusdividitvolatileest , quodquædamavishabetalaspennatas , etquædamhabetalasmembranales . Etavishabensalaspen - natas , nonhabetnisiduasalas . Quæau - temhabetmembranales , aliquandoha - betquatuor . Etquæcumquehabetduasalas , moveturutensutraquealaquasire - m i s . Remusautemab ' altoinferiusmo - vetur , ettuncimpellitanterius : ettalisestmotusduarumalarumavis . Aliquan - doautemquædammagnæavespaulatimvolantes , nonvidenturabaltoinferiusalaspercutere : ettamenhocvisibiliterfaciunt , eoquodpaulatimvolant : sedcumcitovolant , tuncfrequenteriteranthujusmodimotum .
Aves etiam alias ab invicem habent differentias : quoniam omnes aves nares
<--- Page Split --->
habent in rostro juxta caput longe ab apertura rostri : sed animalia non volantia nares fere usque ad os continuant. Et cum in hoc conveniant aves, differunt in hoc, quod licet bibentes non immergant rostrum usque ad nares, tamen quædam bibunt tractu continuo : quædam autem paucum hauriunt et os elevant, et sic sæpius faciunt per vices, sicut genera gallinarum et avium aquatiearum.
Conveniunt autem in hoc, quod nulla avis mingit : cum tamen omnis avis potare videatur. Sed raro et parum potat avis carnem comedens, propter sui nutrimenti humiditatem : granum autem comedens avis plus potat propter sui siccitatem nutrimenti : nulla tamen plus potat quam sufficit ad nutrimenti commixtionem et fluxum : et ideo nulla mingit.
Omni etiam avi convenit ovare et nulli generare propter sui corporis stricturam, et præcipue in inferiori in qua strictior est quam partui sufficiat, sicut patet ex antedictis. Et ideo etiam nec supra nec inferius mamillas habere potuit : quia duplicem ejus motum impediret.
Avis autem dicitur quasi sive via : quia viam nullam custodit in volatu : et ideo augures considerant volatus ejus, eo quod non sunt ad unam partem sicut gressibilium.
Sunt aves generaliter magis vocantes aliis animalibus : et hoc contingit propter quod etiam minores avium magis vocant, ita quod multæ earum sunt musicæ propter spirituum suorum levitatem, qui de facili protenduntur in omne desiderium : et tunc vocant maxime quando coitum desiderant : et ideo etiam mares in eis plus vocant quam fecminæ, quia fecminæ sunt graviores et frigidiores maribus.
Differentiae autem sunt aliae avium : eo quod una est aquatica, alia non aquatica. Sed nulla sic est aquatica, quod continue maneat in aqua, vel quod in aqua generet. Sed aquatica dicitur, quia nutrimentum quaerit in aquis : cum enim sit levis avis,
sicut diximus, oportet ipsam esse spirantem propter calidum circa cor, sine quo non esset mobilis duobus motibus : quia scimus quod calor est causa motus, et frigiditas causa est immobilitatis : omnis igitur avis spirat, licet aliqua diutius teneat spiritum quam alia.
Sunt autem multæ valde avium differentiæ in omnibus enumeratis generibus : sed quia multa in præhabitis libris de his dicta sunt, jam ad specialem avium proprietatem dicendam convertamus sermonem.
1. De Accipitre.
Accipiter cum aquila fere ejusdem est consuetudinis et rapacitatis. Dicitur autem etiam accipiter astur ab actu naturali quem habet, quia semper fere latet et juxta terram volat contra morem falconum, et quando capit avem, quasi se convertens sursum accipit.
Et est accipiter totus varius, sed in primo anno fulvas et nigras habet maculas. Deinceps autem maculis albis et nigris variatur, et sunt illæ albiores et nigriores quo pluribus vicibus mutatus fuerit. Et sunt pedes crocei et ungues magni, sed non sicut aquilarum : et est caput ejus rotundius quam aquilæ, et rostrum ejus curvum et secundum suam analogiam brevius quam aquilæ et longius quam falconum : et in dorso quidem paucas habet maculas albas et plures nigras, et alas secundum suam proportionem habet acutiores quam aquilarum genera, et minus acutas quam genera falconum. Est autem avis iracunda, et ideo solitarie volans nisi tempore pullificationis. Ovat autem tria aut quatuor aut ut multum quinque ova, et est fere ejusdem figuræ cum niso qui sperverius vocatur, licet sit quantitatis majoris : est enim minor aquila truncali, sed major est quam aquila quæ pisces rapit.
<--- Page Split --->
Hujus autem avis quando silvestris est, præda frequenter est avis domestica, gal- lina videlicet, et anas, et has aves statim devorat. Capit etiam cornices, et hujus- modi, et aliquando lepores : et quando leporem capit, sinistrum pedem terrae in- figit, et dextro prædam tenet, et tunc quanto citius poterit, oculos leporis eruit, et sic interficit. Domesticus autem astur etiam magnas aves accipit, audaciam ac- cipiens ab adjutore homine et cane docto secum prædam tenere : tunc enim acci- pit gruem, et anserem, et ardeam, et alias hujusmodi aves : sed sine difficultate ac- cipit anatem majorem, et mergum, et fulicam, et illas aves capit in multitudine sine magno labore.
Hæc avis quando infirmatur, pennas et alas habet quasi horripilantes et alas dependentes, et vociferat multum propter sensum languoris : et signum suæ malæ dispositionis est si indigestam reprojiciat escam, et hoc sæpius faciat : tunc enim significatur quod defectum habet stomachus, et strumam patitur et etiam aliquando repletionem sicut et homo : et tunc hebetem habet visum, et gravem et pigrum volatum, et cibum non desiderat, et cupit dormire multum et quiescere et abjectam prædam abire permittit, et residet in terra, et cum esca ad manum domini sui non revertitur cito, sed vocatus non respicit vocantem. Patitur autem aliquando etiam maciem nimiam : et tunc humido naturali destitutus, pennae ejus contrahunt maculas quas famis signa appellant : et tunc etiam pennae franguntur de facili, et volatum continuare non potest, et amittit audaciam, et ideo non nisi parva insequitur, et vociferat multum, et semper ad dominum redire desiderat. Aliquando etiam patitur constipationem et oppilationem : et tunc gravis manet, nec cibum nec prædam desiderans. Et aliquando patitur pediculos propter humoris corruptiones. Et saliquando febres patitur : et hoc cognoscitur ex horripilatione et tristitia et tremore ipsius. Omnium autem harum et
aliarum infirmitatum assignabimus medicinam in capitulo de falconibus, in quo omnium rapacium avium medicinas simul ponemus.
Scias autem, quod hujus avis natura præcipue confortatur in Aquilonis partibus, et ibi hæ aves fortiores sunt et majores, et quando bene nobiles sunt, prædam non propter escam, sed ex gloria accipiunt, et in tyrannide delectantur, et si aliquid de præda concupiscunt, cor accipiunt : ideo avem quam capiunt ad latus perforant, et cor extractum devorant : aliquando autem etiam cerebrum concupiscunt, et de capite extractum devorant, et totum aliud rejiciunt. Nobiles autem aquilonares cancros libentissime comedunt, quos tamen non venantur : et ideo domesticati isti melius omnibus asturibus dominis suis aves magnas capiunt, et cancorrum cibum a domini accipiunt in remunerationem.
Hæc igitur de asturibus sive accipitribus dicta sunt. Has aves etiam accipenseres vocant. Plinius dicit, quod contra dolores membrorum omnium efficax medicina est accipiter in oleo decoctus : caro enim accipitris valde dulcis et levis est propter sui nutrimenti bonitatem.
2. De Achante.
Achanlis avis est parva ad instar passeris, herbas et herbarum semina depascens, et in spinis nidificans. Quæ cum videt herbas ab equis et asinis depasci, et spinas moveri in quibus nidificat, infesta efficitur equis et asinis, et dorso eorum insidens mordet quantum potest, et hinnitum equorum imitans deridet : est enim avis cum ira quadam derisiva.
<--- Page Split --->
3. De Aerisilon.
3. De Alauda.
Aerisilon avis est, ut dicunt, rapax, et inter rapaces nobilissima, et est de consuetudine falconum. Dicitur autem aerisilon, eo quod aerem et aeris alta petat in volatu et venatione : nubes enim dicitur transcendere, et aves obviantes interfectas dejicere, ita quod cum cadentes aves aliquando in terra inveniantur, nescitur unde ceciderint et unde sint inperfectae, eo quod aerisilon in tam alto volat quod videri non potest.
Hæc avis rufas habet pennas, caudam longam, ungues, et crura maxima, et est parum major quam aquila, et capit capreolos, in quos primum visum dirigit, et tunc insidet eis, et cerebrum capite perforato excutit, et sic interficit. Nidum in montibus altissimis construit, et ibi aliquando juvenis accipitur, et ita domesticatur, quod sine ligatura stat in porticibus et domibus. Hæc avis cum socia venatur sicut falco, et postquam domesticata est, a domino non recedit, sed omnem prædam capit, et domino reponit, et ideo nobilissima esse dicitur.
4. De Agothylem.
Alauda avis est a laude vocata, eo quod musica sereno et calido congaudet tempore.
Hæc duplex est, plano videlicet capite, vel cristato, et hæc galerica vocatur vel cristata. Est autem coloris cinerei, major parum passere, et in posteriori digito pedis ingentis longitudinis habens unguem, in agro habitans, non in silvis, granis et vermibus vescitur. Mas ejus musicus est valde et multæ modulationis, æstatem primo inter aves prænuntians, et diem in aurora promens laude cantus sui, pluvias et tempestates abhorret, accipitrem tantum timet, quod fugit in hominum sinus et manus vel in terra sedens permittit se capi : cantat ascendendo per circulum volans : et cum descendit, primo quidem paulatim descendit, et tandem alas ad se convertens in modum lapidis subito decidit, et in illo casu cantum dimittit.
Hæc quando domesticatur, in ergasculo cantat, alas commovens, et ad liberum aerem exire gestu quodam deposcens : sed si diu captiva tenetur, ut frequenter in altero exæcæatur oculo : et hoc sæpius sum expertus, quod in nono anno altero oculo cæcatur.
Hæc avis utilis est in medicinam.
Agothylem Græce, Latine caprimulgus vocatur, et est avis magna lato rostro, in Orientis partibus abundans, capras quærens lactis irriguas, quibus se supponit, et sugit lac earum, et consequitur succionem ejus exsiccatio lactis in uberibus, et hebetatio vel exsiccatio visus caprarum.
6. De Alcionibus.
Alciones sunt aves parvæ, parum passeris quantitatem excedentes, et sunt colore kaym purpureis pennis, tamen quasdam albas habentes intermixtas, collo longo, piscibus viventes, rarissime nisi circa solstitia in mari apparentes, brumali tempore pullificantes : et tunc ni-
<--- Page Split --->
dum in arenis maris construunt rotundum in modum pilæ adeo fortem, quod vix magnis ictibus frangi possit.
Dicunt autem quidam, quod mari tempestuoso ova sua objecta, statim tranquillitas inducitur. Et septem diebus ova fovere perhibent hanc avem, et septem pullos usque ad perfectum educare, et hanc gratiam hanc avem a Jove esse consecutam, ut in tempore sollicitudinis suæ etiam in hieme serenos quatuordecim hos dies accipiat, quos dies nautici alcionatas vocant.
non in figura, ut dictum est, sed in colore, et regimine vitæ : quia mergus sub aqua capit pisces, sed anas herbas et vermes in herbis latentes accipit in cibum, et pisciculos si quos in herbis deprehendit.
Anas autem domesticus et albus invenitur et cinereus et compositi coloris ex utrisque dictis. Est autem avis frigida et melancholica, minus dura quam caro anseris.
8. De Anserre.
7. De Anatre.
Anas avis nota est apud nos, lata in dorso, et minoris quam anser, et majoris quam pullus aquaticus quantitatis, et est apud nos silvestris et domesticus.
Sed silvestris apud nos multorum est valde modorum, sed omnes conveniunt in forma rostri et figura pedum. Rostrum autem est latum serratile, et non multum longum, et est valde apertum ad cribrandum lutum. Pedes autem rufi et membranales ad navigandum apti. Est autem silvestris apud nos duorum colorum. Unus quidem et verus in dorso et in ventre est griseus, et masculus in collo quasi pavonis radiantes habens pennas, ex viridi et azurio compositum habens colorem, torquem album circa collum praeferens etiam alis versus ventrem habens . maculam lucentis viriditatis : sed femina magis declinat ad nigram cinereitatem, et est vox feminae grossior, et vox maris acutior in omni anatum genere. Hoc igitur genus quod dicti est coloris duorum est generum, majus videlicet, et minus, et utrumque est notum apud nos. Tertium autem genus est varium ex albis maculis et dicto colore compositum, et est mergus quidam : et est etiam majus et minus in eadem figura corporis sicut anas, et differt hic mergus ab anate,
Anser vel auça avis est nota, et est avis aquatica sicut ostendunt pedes ejus membranales. Est avis hæc inter aquaticas aves major, præter eam quam volinare in antehabitis vocavimus, et præter cygnum.
Invenitur autem hæc avis apud nos silvestris et domestica.
Et silvestris quidem apud nos quinque specierum invenitur : est enim magnus anser, qui cinerci coloris est, et apud Germanos gragans vocatur. Et est alius minor illo ejusdem coloris et ejusdem figurae, sed altius et longius volans propter sui corporis levitatem. Et est tertius totus albus præter alarum extremas quatuor vel quinque pennas, quæ sunt nigerrima : et hoc genus est parvum late et alte et longe volans. Et est quartum genus illo minus habens rostrum anseris, sed colorem capitis pavonis, præter hoc quod cristam de pennis non habet, et in dorso quidem est cinereum declinans ad nigredinem, in struma autem nigrum, et in ventre cinereum, quod vulgus dicit nasci de arbore. Quintum autem genus anseris ponit Plinius, vocans ipsum comage, cujus adipem proficere dicit in adjutorium præclarissimi medicaminis, quod comage vocatur unguentum, et conficitur ex adipe hujus anseris cum cinnamomo confecto, et in vase æreo sub nive
<--- Page Split --->
recondito, donec frigore diu congelante maturetur et maceretur. Aliud autem genus addunt quidam, quod præter struthionem major est avis, ut dicunt, et hoc habitare in Alpibus perhibent, et in desertis Aquilonis, ubi rara est hominum habitatio, sed nos hoc numquam vidimus, nisi sit illud quod nos volinare vocamus : hoc enim majus est cygno.
Præter omnia hæc anserum genera cygnus est, qui multum habet hujus generis tam in figura rostri quam in modo pedum et regimine vitæ, sed quantitate differt, et tempore pugnæ sufflat sicut anser.
Est autem et anser domesticus qui fere cujuslibet coloris invenitur qui in anseresilvestri est. Invenitur enim albus, et cinereus, et ex his duobus maculosus, sed non niger, nec viridis, nec alterius quam dictum est coloris invenitur.
Omnis autem anser habet commune, quod rumorosus est, vix umquam tacens, et leviter audiens, et parum dormiens : propter quod etiam custodes Capitolii cum dormirent, et hostes Capitolium jam capturi essent, clamore excitavit anser. In cujus rei memoriam aureus anser a Romanis diu cultu divino veneratus est.
Silvestres autem anseres omnes gregatim volando ordinem servant litteratum sicut et grues : et cum volant, flatuì ventorum quo facilius volent, se committunt : et ideo multi prædicunt ventos et frigora et imbres ad volatum ipsorum. Alte autem volant cognoscentes superiorem ventum semper vincere super inferiorem, et vix umquam exspectant hominem, et mutant se de loco ad locum sicut grues, sed non latent : et cum lassati dolent ex volatu, vociferant volando, et volant extento collo omnes anseres, et in hoc differunt ab ardea quæ volat collo contracto.
Nutriuntur autem ad Aquilonem in paludibus omnes anseres dicti, et incipiunt coire post hiemale solstitium, et in principio veris ovare, et sunt ova ad plus
sedecim. Dicunt tamen quod si ova ante subtrahantur, ovabit anser usque ad defectum. Genera etiam inducta commiscentur sibi invicem : apud nos enim anser qui est sicut pavo, cum ansere domestico concubuit et pullificavit : sed omnes pulli patrem in colore secuti sunt, sed in quantitate erant majores.
Ætas autem anseris prolongatur valde : yidimus enim anserem nutritum domesticum, qui plus habuit quam sexaginta annos. Anser etiam silvestris captus fuit apud nos, qui per elixiationem trium dierum naturalium emolliri non potuit, et tam induratus fuit, ita quod cultello scindi non potuit, nec aliqua bestia de ipso voluit gustare. Est autem generaliter caro anseris frigida, et sicca, dura, et melancholica, et indigestibilis.
9. De Aquila.
Aquila ab acumine dicitur. Tres enim habet acuitates, visus videlicet, et iræ, et instrumentorum venandi quæ sunt ungues et rostrum. Omnis enim aquila viget acumine visus, maxime vero illa quæ nobilis aquila vocatur, et hæc herodius Latine, quasi heros avium vocatur.
Est autem aquila grandis valde, tota nigra, licet in senectute ad cinerietatem in dorso et super alas convertatur, et est pedum valde croceorum, et longorum, et fortium unguium, et est magni rostri cinerei ad nigredinem declinantis, magnarum et planarum alarum, rectæ pennæ, quæ in fine alæ aliquantulum divaricatæ et ad superius sunt recurvatæ, et est hæc alte volans, acutissimi visus, ita quod solem in rota possit adspicere : propter quod etiam dicitur pullos suspendere, et eos ejicere qui solem in rota nequeunt videre sine lacrymatione. Et hos abjectos dicunt aliam avem colligere, quam Græci fehit, Latini fulicam dicunt. Sed hoc falsum esse hoc ostenditur, quod avis
<--- Page Split --->
quæ fehit vocatur, columbæ species est, quæ aquilam non nutrit. Fulica autem species est aquatice avis quæ mergus vel niger anate minor vocatur, et hæc etiam aquilam nullo modo nutrit : cum neutra avium istarum cibum communem habeat cum aliquo genere aquilarum.
Causam autem ejectionis diversi diversam assignant : quidam enim dicunt, quod ideo abjicit, quia genus suum cognoscit ignobilitari, et hi concedunt aquilam feminam cum alio genere quam herodii masculo aliquando coire. Sed quia hoc nos improbabile judicamus, ideo dicunt alii alterius generis aquilam ova sua fractis herodii ovis supponere : et ideo alienum aliquando esse pullum aquilæ, et propter hoc probatione indigere. Sed quia herodius summæ ferocitatis est avis, cui etiam inesse dicitur præscientiæ quiddam quo sibi adversans etiam cum absens est nido appropinquare præsentit, videtur nullum genus avis tantæ audaciæ, quod. ad nidum audeat appropinquare, præcipue cum ponere ova in alio nido non sit nisi vilissimarum avium et ignobilium, quæ non sufficiunt ad suorum ovorum fotionem : et tales aves ad nidum herodii numquam appropinquant. Alii dicunt herodium ipsum sua ova alterius generis aquilæ supponere inter ova illius commixta cui ea supponit, et cum exierint, herodium pietate naturali redire : et tunc inter sua et aliena per inspectionem solis facere discretionem, et sua nutrire, et aliena abjicere, et illa colligi et nutriri ab illa aquila cui sua primitus herodius supponit. Et hoc ego probabilius judicarem si esset expertum : quia fovere ova occupatio est et maceratio per abstinentiam quam herodius de facili non sustinet propter mobilitatem et cibi abundantiam quam habere consuevit. Tamen posset dici, quod causa ejectionis non est adulterinus partus, vel etiam commixtio cum ovis alterius naturæ : sed sicut in aliis aliquando debilitatur naturæ potestas, ita fit in pullis herodii : et hoc etiam oculis herodius
præsentit, et pullum tamquam inutilem abjicit.
Dicunt etiam quidam Philosophorum, quod herodius duos aut tres pullos facit, et semper duo exeunt ex uno ovo, et ex altero exit pullus unus, eo quod non nisi duo ova dicunt ovare herodium : et hoc ego puto esse falsum : sed potius cum hæc aquila sit magna corpore, parum ponit in semine : et ideo non nisi unum vel duo facit ova et forte tria si sit juvenis, et ex quolibet ovo non procreatur nisi unicus pullus, nisi sit per errorem sicut in aliis avibus : sed quando plures duobus procreantur, ut frequenter abjicit propter nutriendi difficultatem : et hoc sæpius est expertum in multis avibus. Ego tamen, sicut in præhabitis me dixisse memini, per multos aucupes hujus rei experimentum quærens, non inveni umquam infra plures annos herodium plus uno habere pullo : eo quod multo indiget nutrimento, quod late ab antiquis herodiis oportet inquiri. Si autem aliquando duo inveniantur, hoc erit in aquilonaribus partibus juxta silvas et mare, ubi tam de mari quam de silvis præda piscium et avium et ferarum parvarum numerositas invenitur.
Hæc aquila oculos habet supra modum ardentes croceos, ita quod albugo oculi quasi similitudinem prætendit topazion, et pupilla in oculo quasi similitudinem saphyri nigri perlucidi concultatæ nigredinis : et loca ciliorum suorum sunt os eminens aliquantulum super oculos, ita quod membra sua visum adunare videntur : et ideo quando domesticatur, prædam videt leporum inter fruteta latentem, antequam considerari possit ab homine vel a canibus.
Quod autem dicit Jorach et Adelinus de hac aquila, non sum expertus. Dicunt enim hanc aquilam quando senescit tempore quo pulli jam grandes facti venari sciunt et possunt, considerare fontis limpidi et latæ scaturitionis ebullitionem, et super illam directe in altum extolli usque ad tertium aeris interstitium, quod
<--- Page Split --->
æstum vocavimus in libro Meteororum : et cum ibi incaluerit, quasi exuri videtur, subito demissis et retractis alis ruere in fontis frigiditatem, ut ex frigido exterius restringente calor intrinsecus in medullis multiplicetur : et tunc exsurgere de fonte, et ad nidum quem ibi vicinum habet, convolare, et inter alas pullorum tectam resolvi in sudorem, et sic exuere antiquitatis habitum depositis pennies veteribus, et rursus indui novis, et interim donec recreverint sustentari præda pullorum. Sed ad hoc aliud nescio dicere, nisi quia mirabilia naturae multa sunt : sed quod vidi in duobus herodiis in terra nostra, his non concordat : quia illæ domesticae erant, et ad modum aliarum avium rapacium mutabantur.
Dicunt etiam quidam hanc aquilam sicut et alias rostrum nimis aduncum et recurvum et ungues ad lapidem deponere et acuere quando hæc prædæ hebetata fuerint instrumenta : et hoc quidem compertum est esse verum. Alio autem tempore non de facili nec diu sedent aves rapaces, nec in lapidibus, ne frangantur acumina suorum unguium : apud nos tamen hoc genus aquilæ semper in præruptis silicibus sedens et nidum faciens invenitur, sed semper substratum habet cespitem vel pulverem vel linum vel aliquas pelles animalium quæ prædatur : propter quod etiam peritiores falconariorum non diu dimittunt suas aves rapaces stare super nudum lignum durum et aridum, sed supponunt pannum vel corium unguibus avium suarum. Habet autem herodius commune cum aliis rapacibus avibus, quod nisi contempletur escam vel prædam vel se tenentem, quasi semper pedes respicit quando sibi dimittitur, et frequenter ungues pedum per rostrum ducit, ut bene acuat ad prædam tenendam.
Dicunt autem quidam, quod inter ova ponit lapidem ethiotem sive gagatem, qui quasi prægnans esse dicitur, de quo in libro lapidario diximus, ad temperamentum caloris. Alii dicunt duos lapides
aquilam in nido ponere, sine quorum præsentia ova vivificari non possunt : sed an verum sit, ignoratur : sed hoc certum est, quod quædam aves lapides inter ova ponunt. Grues enim domesticas omni anno vidimus lapidem inter sua ova collocare : sed hunc inobservate acceperunt de lapidibus casu inventis : sed nescitur utrum forte si liberum volatum habuissent, lapidem proprium ad hoc quæsivissent utiliorem vel non : et quia forte utiliorem sibi inquirere non poterant, quemcumque inventum acceperunt, ne nihil omnino ovis suis interponeretur. In talibus enim mores avium diversificantur.
Hæc autem avis quæ heros avium est, sicut nomine significatur, valde prædam communicat aliis avibus, sed si præda non suffecerit, proximiorem sibi avem deputam et devorat.
Hæc etiam non de facili provocatur ab æmulantibus eam avibus, sed provocata patientiam simulat, donec provocatrix tamquam confidens appropinquet, et tunc captam dilacerat. Volat autem hæc avis altissime propter escæ contemplationem et avium æmulationem : quia aliquando quædam aves leves super eam exaltatæ deplumant eam. Aves etiam magnæ si super eam exaltarentur, sicut grues, et ciconiæ, rostrorum acumine interficerent eam : et ideo exaltatur super omnes. Cum autem herodius rex dicitur avium, non dicitur rex a veri regiminis imitatione, sed potius a violentia tyrannidis : quia omnibus dominatur in eo quod omnes comprimit et omnes devorat : et ideo omnium avium pugna est contra eam.
Iracunda enim est hæc aquila maxime et superba sicut aliae rapaces, et ideo sola volat, nisi quando est in generatione et pullorum educatione quando volitat super pullos docens eos volare et prædari, et ideo etiam pullis jam adultis ejicit a provincia suæ habitationis pullos quos enutrivit, et hoc commune habet omnis avis rapax, maxime tamen herodius et
<--- Page Split --->
falco : propter quod etiam falcones et herodii ejecti a parentibus, retibus aucupum capti in terris in quibus numquam nidi eorum inveniuntur, peregrini vocantur. Herodius etiam domesticus super manum sedens duci non potest, sed potius brachio toto ab humero ultra manum corio cervino cooperto, et manu potenti sustentata brachio falconarii insidet : et cum provocatur ad volatum, oportet quod dimittatur, quia aliter brachium falconarii nimis læderet : et ideo aut coopertis fertur oculis, aut cum volare cupit, dimittitur : et cum revocatur, redit ad brachium aucupis, et tunc melius quiescit, aut capta præda aut frustrata aquila.
Scias autem, quod Aristoteles et quidam alii Philosophi aquilam et vulturem in idem genus avis ponunt. Vulturem autem a volando et capiendo nominantes : propter quod quidam dicunt nobilissimum genus avis esse vulturem. Et hoc non est in usu nostro : quia vultur apud nos magna quidem valde est avis pigra et ignobilis, de qua in sequentibus dicemus.
Sed aquilarum apud nos magna valde est diversitas in colore et quantitate et moribus. Et post herodium quidem apud nos nobilior aquila est, quæ anseres accipit et cygnos et hujusmodi aves magnas et etiam lepores et cuninos praecipue quando pullos habet, et hæc aquila quantitate minor est herodio et est varia ex albis et cireneis pennis et intermixtis : sed in cauda penultimæ finales penne videntur esse albæ, et alba est in pennis ani et est brevis valde caudæ. Genus enim aquilæ secundum suæ comitatis ambitum est brevis caudæ, magnarum et latarum alarum potius quam longarum et acutarum sicut sunt alæ falconum secundum genus suum, et aquilarum etiam genera universaliter sunt magni oblongi et parvi rostri et magnorum et citrinorum pedum.
Et apud nos quidem sex inveniuntur
aquilarum genera, quorum primum quidem est herodius.
Secundum autem post hoc nobilius est, quod accipit anseres et cygnos, de quibus ambobus jam diximus.
Tertium autem est, quod apud nos truncatis libenter insidet arboribus, et ideo truncorum aquila vulgariter apud nos vocatur, et accipit animalia parva si qua occurrunt et etiam anates et aliquando anseres et hujusmodi et cætera, minus quantitate duobus præinductis, et est cinerei coloris.
Quartum autem est id quod accipit pisces, et est varium in ventre album, et nigrum in dorso, et in struma etiam nigras habens maculas, unum habens pedem anserinum ad natandum, et alium ad rapiendum cum acutis unguibus, et insidet arboribus super flumina et stagna piscibus insidians.
Quintum autem est parvulum valde, et a quibusdam vocatur frangens os, eo quod quando carnes ossium comedit, ossa in altum ducit, et super lapidem cadere permittit, et ex fractis ossibus medullam sugit, et est hoc etiam varium et parvum.
Sextum autem genus aquilæ est rarum, sed tamen in Alpibus et Rheni fluminis rupibus invenitur, sicut frequenter experti sumus, et est totum album nivei candoris, et in quantitate fere est sicut herodius, sed non est adeo nobile, nec adeo velox, et vivit de venatione leporum et cuniculorum et hujusmodi parvorum animalium, ita quod aliquando canes parvos et aliquando vulpes juvenes rapit, et aliquando porcellos parvulos : pisces etiam aliquando qui in superficie aquæ natant, rapere reperitur.
Omne autem genus aquilarum habet hoc, quod libenter partes vulpinæ pellis colligit, vel a vulpe rapta eripiens, vel casu inventa colligens, et in pellibus illis ova reponit vel in alio molli et calido pilo.
Quod autem Plinius dicit aquilam aquilonarem in vulpis pelle ova involvere, et
<--- Page Split --->
sic sub sole in ramis arborum suspendere, donec maturata solis calore exeant, et non ea fovere aquilam, sed cum calore solis et pellis pulli exierint, ad ea tunc primum redire, jam expertus sum esse falsissimum : quoniam in Livonia ubi aquilæ aquilonares et feroces valde et magnæ sunt, nihil penitus talium experimur, sed potius fovent ova aquilæ, et piscibus et avibus et bestiis nutriunt pullos suos : et ideo incolæ terræ pullos aquilæ de nidis deponentes, sub arboribus ponunt, et eis anos in posterioribus ligando vel consuendo obstruunt, et tunc appetitum comedendi perdunt. Aquilæ autem veteres non minus prædam piscium et avium adducunt, et hanc incolæ accipiunt, et se et familias suas inde pascunt : aperiunt autem interdum pullis anum ne moriantur, et sic diu et multam prædam accipiunt aquilarum, ita quod narravit mihi fide dignus, quod aliquando in uno nido aquilarum antequam pulli complerentur, plusquam trecentas anates, et plusquam centum anseres, et circa quadraginta lepores accepit, et plurimos magnos pisces, quorum numerum non retinuit.
Hæc igitur de aquilarum generibus dicta sunt.
10. De Ardea.
Ardea quam quidam ardeolam, quidam autem tantalum vocant, avis est quæ hoc nomen accepit, aut quia alte volat dicta ardea, quasi ardua, eo quod alte eat volando. Dicunt enim hanc avem cum tempestatem præsentit, alte supra nubes volare, et ideo alto suo volatu tempestatem præsignificare. Scimus etiam cum accipitrem fugit, alte volare hanc avem si poterit. Alii autem dicunt ardeam dictam ab ardendo : quia stercus ejus adurit hoc quod contingit : et hoc
commune habet cum aliis aquaticis avibus, quæ de vena tione piscium vivunt.
Hæc autem avis est coloris cinerei, et minoris quantitatis quam grus longi colli, sicut et aliæ aves aquatice non multum involuti intestini : et ideo sicut et mergus emittit cibum indigestum, et ideo semper est vorax avis ista, et ideo etiam est fœtidæ carnis et non sanæ. Quod autem dicunt ardeam in dolore nimio coire, ita quod lacrymas sanguinis emittat ex oculis, et fœminam non minori dolore ovum concipere et parere, falsum reputo : quia vidi oculis sæpe coire ardeas, et ovare, et nihil talium probare potui. Sed sicut alia avis longorum crurium ardea coit super dorsum fœminæ flexis cruribus, ita quod pedes maris sunt ad caput fœmidæ, et genua versus anum super dorsum, et tunc tenens se motu alarum tangit locum conceptionis fœminæ, et semen infundit in eam. Hæc avis in grege sui generis nidificat, et tamen gregatim non volat, eo quod pullis insidiantur accipitres et aliæ aves rapaces, et ab his defendi non possent nisi multæ semper ardeæ circa nidos invenirentur. Stercore autem suo exsiccant omnes arbores in quibus nidificant. Si autem aliquando accipiter prædari nititur ardeam, anum opponit accipitri, et stercus projicit putrefactum, quod si forte accipitrem tetigerit, pennas ejus putrefacit.
Ardearum apud nos tria genera inveniuntur. Unum quidem cinereum acuti rostri et longi colli. Et aliud totum album in figura per omnia simile dicto, et est melius pennatum eo : tamen habet longius collum et rostrum ante rotundum sicut sit circulus super circulum : et ideo coclearium vocatur, et est totum album. Quartum apponit Plinius monoculum, quod unum oculum dicit habere in latere uno tantum : et ideo facilius capi a venatore in latere cæco insidias ponente. Sed videtur præter naturam esse et falsum quod dicit : sicut enim alæ duæ et duo pedes crescunt a lateribus, ita duo oculi :
<--- Page Split --->
nec ratio permittit ab uno latere formari oculum unum, et non ab alio alium. Plinius enim iste multa dicit falsissima : et ideo in talibus non sunt curanda dicta ipsius.
13. De Athilon.
11. De Assalon.
Athilon autem est avis amica asini et inimica vulpis : et ideo haec avis inimica est corvo qui est avis amica vulpis et inimica asini.
Assalon parva avis est, quantitatis passeris, quae infesta est corvis et frangit ova corvorum, et est etiam infesta vulpibus, et depilat eas, quod videns corvus auxiliatr vulpi contra communem hostem.
14. De Barbatibus.
Haec autem avis floribus spinarum et granis pascitur, et ideo odit asinum hanc spinam sive carduum comedentem, et insidens dorso asini pungit ipsum quantum potest.
12. De Avibus paradisi.
Aves paradisi vocant Ægyptii quasdam aves magnitudinis anserum, quae paradisi dicuntur ob decorem : quia nullus eis decor videtur deesse, et hae aves illaqueate gemere non cessant donec moriantur vel donate fuerint libertati. Liberae autem adeo dulciter modulantur, quod in omni audiente delectationem inducunt. Harum habitatio est super Nilum qui de paradiso fluere perhibetur.
Barbates mentiendo quidam dicunt aves quas vulgus bonugas vocat, eo quod ex arboribus nasci dicuntur, a quibus stipite et ramis dependent, et succo qui inter corticem est nutriuntur. Dicunt etiam aliquando ex putridis lignis haec animalia in mari generari, et præcipue ex abietum putredine, asserentes quod nemo umquam vidit has aves coire vel ovare. Et hoc omnino absurdum est : quia ego et multi mecum de sociis vidimus eas et coire et ovare et pullos nutrire, sicut in antehabitis diximus.
Haec avis caput habet quasi pavonis, pedes autem nigros ut cygnus, et sunt membrana conjuncti digiti ad natandum, et sunt in dorso cinereæ nigredinis, et in ventre subalbi aliquantum minores anseribus.
Sunt ibidem et aliae aves fuscæ magnitudinis monedularum, quæ paradisi ideo vocantur, quia nescitur ubi nascantur, et unde nascantur, vel unde veniant, et illae mutant loca de tempore in tempus, sicut faciunt multa avium genera, de quibus in præhabitis mentionem fecimus sufficientem.
15. De Bistarda.
Bistarda avis est bis . vel ter saltum dans, antequam de terra sublevari poterit : et ideo ex re nomen accipit.
Haec in quantitate et figura est ut aquila, curvo rostro, et unguibus aduncis, sed in alis et cauda alba est, et in caetero corpore varia : ut aquila carnibus vescitur, sed volatilia non prædatur, sed
<--- Page Split --->
vel cadavera forte inventa comedit, vel animal innocens, ut agnum vel lepusculum occidit, nec hæc sola perficit, sed pluribus harum avium congregatis animum invasionis accipit. Herbas etiam quando famescit comedit, et in herbam ciceris et pisæ et leguminum plus delectatur : quod rarum est de avibus quæ carne vescuntur. Propter tarditatem in alto nidum non collocat, sed in terra ovat tempore quando seges maturatur.
aucupibus ponitur juxta retia, ut per eum aves caeteræ capiantur.
De hac ave dicit Plinius, licet probabile non sit, quod posterius ab ovo egreditur : quia si verum est, causa ejus esse non potest, nisi capitis ponderositas, propter quam caput ipsum diu declinat et immobile manet : posterius autem parvum est et curtum ac si avis ipsa sit decurtata.
Est autem avis hæc curvorum unguium et acuti et curvi rostri, sicut sunt ungues et rostra fere omnium avium rapacium, et est varia in plumis, et majoris quantitalis inter eas quæ nocte volant.
16. De Bonasa.
18. De Buteo.
Fabulose dicitur, quod bonasa avis est in Germaniae partibus abundans, perdice major quam nos halselhum vocamus, et est colore perdicis exterius, nigra interius, carnem habens albam et valde saporosam et teneram, et tempore luxuria non coit ut alia avis, sed potius masculus discurrit donec ore spumare incipit, et hanc spumam femina ore accipiens concipit, et ovat, et fovet pullos ut alia avis. Et hoc falsum esse jam in praehabitis hujus libri ostendimus : quia quod in os accipitur, in ventrem vadit, et alteratum nutrit, et per secessum emittitur.
Buteus vocatur avis rapax subnigra, quam Germanice brohuzen vocamus, et est pigri volatus, et uncorum unguium, et curvi rostri fere quantitatis milvi. Venatur autem ranas et mures et aviculas pigras aut infirmas volare non valentes, et rapit pullos avium aliquando, et est ad comedendum dulcissima et saporosa si decoctione optesis praeparata fuerit.
17. De Bubone.
19. De Butorio.
Bubo avis est de genere noctuæ ab imitatione vocis sic vocata, inter omnes aves majoris aperturæ oculorum. Hæc avis præda vivit nocte ambulantium, sicut murium, et aliquando leporum, et hujusmodi parvorum animalium. De die autem antra quærit tenebrosa sive in concavis arborum, aut in cavernis montium, aut umbraculis ædificiorum, quæ ab hominibus non frequentantur : et si quandoque de die apparet, ab avibus in luce volantibus deplumatur : et ideo ab
Butorius avis est similis ardeæ in figura et quantitate, sed colore dissimilis, quia videtur butorius similis esse terræ. Collum autem habet longum, et hoc intrahit curvando, et extrahit extendendo sicut ardea, et venatione piscium vivit : et ideo crura longa sortita est, ut circa ripas et littora venari possit. Hæc adeo immobilis stat quando venatur, ut putetur mortua, vel res esse inanimata : et cum illaqueatam se sentit, stat immobilis, et venatorem se accipientem incautum et impræmeditatum vulnerat rostro,
<--- Page Split --->
in quo multum valet sicut et ardea. Hæc avis miri odoris est cum assatur, et sanguis ejus multum confert guttosis. Hæc etiam avis tempore veris quando luxuriandum est, horride strepit sicut cum cornu. Hoc facere non prævalet nisi quando rostrum luto aquoso immittit, ut vox in ipso rumpatur ad modum tonitrui.
tiones cum alauda : sed vox ejus est grossior et altior, et est multum sonora quasi nihil aliud requirens nisi cantare, et ideo caveis includitur propter cantum.
22. De Carista.
20. De Caladrio.
Caladrius sive caladrion avis est, ut quidam referunt,tota alba, Persidis regionem inhabitans : licet etiam perraro inveniatur, eo quod multos habeat insidiatores : est enim avis quam propter augurium multi regum requirunt, quam et Alexander rex regum dicitur invenisse, quæ præsentata infirmo etiam indicat omnes morborum dispositiones, et nonnullos dicitur curare : si enim infirmo objecta avis vultum et oculos in infirmum convertit, indicat sanandum : quia tunc infirmitatis materiam evaporare indicat et consumi, ad quem vaporem se adeo fortiter convertit detenta ab ipso, quod etiam inficitur ex ipso : sed postea evolans ad tempus in aerem, infectionis illius consumit materiam. Si autem objecta infirmo, avertit ab ipso vultum et oculos, significat moriturum : quia tunc materia compacta intus tenetur, nec odore attrahit avem. De augurio tamen avium non est præsentis speculationis.
Hujus avis interiora femoris contra caliginem valent oculorum.
21. De Calandra.
Calandra avis colore et figura per omnia alaudæ similis est, sed quantitate major, et easdem inflectit vocis modula-
Caristæ sunt aves, ut dicunt Solinus et Jorach, quæ innocue flammis involant, ita quod nec pennis nec corpore aduruntur : sed illi philosophi multa mentiuntur, et puto quod hoc sit unum de mendaciis eorum.
23. De Carduele.
Carduelis est avicula parva, quæ carduis insidet, quæ apud nos distelfinch, apud quosdam vero stygelim ab imitatione vocatur vocis. Quod autem dicitur hæc avis pasci acutis spinarum et aculeis, experimento probavimus falsum esse. Hæc pascitur semine carduorum et lapparum et virgæ pastoris, et hujusmodi, etiam comedit semen papaveris et rutæ et cannabi, et quæcumque semina comedit, excoriat rostro a cortice, et tunc pura medulla vescitur. Comedit etiam et nuces eodem modo nucleos a pelle excorians.
Est autem hæc avis multorum generum : sed tria sunt magis usitata apud nos. Quoddam enim genus est in dorso cinereum, et a lateribus croceum, et ante rostrum in facie capitis rubeum sicut minium, et hoc est nobilius. Quoddam autem est croceum parvum, quod vulgariter cifich vocatur. Tertium est totum in pectore rubeum flammeum, quod vocatur vincbe vulgariter. Quidam autem quartum adducit genus, quod lino insidet, et ideo avis lini vocatur : et est minus tertio, et quasi cinereum in dorso
<--- Page Split --->
sicut primum, et vergit in pectore ad croceitatem cineream.
Et hæc omnia musica sunt : sed præcipue primum, et post hoc secundum, et minus hoc est musicum tertium, et minime quartum : et omnia conveniunt in hoc, quod gregatim volant, et cum carduis insident, adeo sunt stulta, quod unum post unum laqueo in virgulæ extremitate ligato per collum attrahitur per foramen alicujus parictis post quem auceps absconditur cæteris non fugientibus. Similiter autem quando fisso ligno capiuntur, uno hærente multa conveniunt ut juveni, et capiuntur. Ergastulis autem supposita cornu suspensum rostro trahunt et pede ut bibant : sed post potum inordinate cadere permittunt.
24. De Carthate.
Hæc avis varia est ex albo et nigro coloribus. Alas enim habet nigras, et caudam, et alias partes habet albas. Invenitur enim genus ciconiæ totum in dorso subalbum. Sed hoc non nidificat in hominum habitationibus, sed in paludibus deserti.
Avis hæc aquatica est plusquam terrestris, et piscibus pascitur, et lumbricis, et ranis, et aliquibus non venenatis serpentibus : mures etiam libentissime comedit et carnes et usta ova frixa : venenata vero, ut bufones, non comedit. Cum autem animal deprehendit prius sæpius ducendo per rostrum ossa quæ in ipso sunt comminuit, et tunc totum simul ghtitt, et in struma tenet donec mollificatum mittitur ad stomachum, et cum pullos cibat, inde mollificatum cibum rejicit, et pullis tenellis ministrat. Hæc autem avis quando cibare non potest, aliquando pullum unum abjicit, quem vulgus asserit in censum domino cujus tectis insident ciconias offerre.
Carthates est avis nigra de genere mergorum, quæ submersa aquis continet spiritum ad spatium quo homo velox potest ambulare geometricum milliare, et est avis multum nocens piscibus et vorax.
25. De Chorete.
Choretes aves sunt pugnantes cum corvis sine federe : nocte tamen a puggna cessant, sed omni alio pugnant tempore, et sibi invicem pullos rapiunt.
26. De Ciconia.
Ciconia avis nota est : eo quod sic sonat cum percussione rostri sic est vocata.
Hæc avis fortissimi est rostri, et acerrime pugnat pro nido, et cum pugnare vult, alam unam ante crus deponit quasi pro scuto, et pugnant aliquando usque ad mortem plurium. Aquilas etiam insequitur tempore pullorum et cætera rapacia : et si sola non sufficit, advocat alias, ita quod aliquando multæ quasi in acie pugnaturæ conveniunt. Vocem dat rostri cum percussione alacritate quidem quando recipit sociam, vel quando gaudet de victoria vel pullorum prosperitate et pastu, et tunc valde diu sonat, et sæpe plicat caput ante et retro super dorsum : sonat etiam quando est in timore, sed non diu, et tunc invocat auxilium, de nocte sentiens aliquid inimicum vel inconsuetum sufliat.
De hac dicitur, quod ita diu nutrit parentes, quamdiu nutrita est ab eis, et ideo pia avis ab antiquis est vocata.
Quod autem quidam vulgariter loquentes dicunt has aves hieme recedere in partes Orientis, et in Asia esse campum in quo se exspectant, et illam quæ ulti-
<--- Page Split --->
mo veniens aciem retardat, dilacerare, ideoque quod recedentes a cornicibus conducantur, et defendi ab eis, ita quod vulneratae corniculae et sanguine perfusae redeant, mendacium esse certum est triplici ratione. Una quidem, quia climata ab Oriente in Occidentem ejusdem sunt complexionis in frigore et calore : et ideo nullum remedium esset si ad Orientem se retraherent. Secunda est, quod compertum est, quod a tota nostra recedunt habitabili in nulla parte remanentes. Tertia est : quia cum avis sit frigida frigido utens cibo et viscoso, necesse est latere tempore generationis phlegmatis, sicut in antehabitis est determinatum. Quod autem non est compertum ubi lateant, est quia se valde occultant in desertis paludum et cavernarum sicut et caetera latentia.
Quod autem dicitur mas hujus avis adulterium per odorem sentire in conjuge nisi prius aquis lota sit fontalibus, falsum est et fabulose inductum.
27. De Cinamulgo.
Cinamulgos avis est, quae in Æthiopia et climatibus secundo et primo in altissimarum arborum extremis ramusculis de cinnamomo nobiliori texit nidum, ad quem cum incolæ scandere non possint propter altitudinem arborum et fragilitatem ramusculorum, sagittis plumbatis nidos dejiciunt, et colligunt cinnamomum. Ipsa etiam avicula cum suis interioribus non exviscerata comeditur propter aromacitatem eorum quibus nutritur.
28. De Columba.
Columba sic dicitur, quia lumbos colit multa generatione, de quarum varietate multa diximus in antehabitis : quia fel in hepate non habet, quia innocens est, non laedens rostro vel unguibus, quod granis vescitur vel his quae ex granis conficiuntur et non aliis, quod gregatim volat, quod dignoscit omne genus accipitris sive in arbore sive in terra sive in aere rapientis, et fugit sagaciter ad locum securitatis. Arborem quidam in Asia partibus dicunt hyperdyxym, quod contra dexteram sonat vocatam, cujus dulcissimo fructu columbæ delectantur. Est autem ibi draco columbis infestus, sed arboris odorem et umbram sustinere non valens, qui cum columbis insidiatur, columba in arbore quærit refugium, et pastum invenit.
Columbæ quolibet mense pullos educant et complent, et non exeuntibus de nido pullis injuriam percussionis alarum irrogant, et aliquando mas coit super eos et ejicit. Calidæ sunt carnis, et sanguis de sub dextra ala recenter eductus, acutus valde est et dissolutivus, et ideo valet humidis et lippientibus oculis. Pulli columbini verni autumnales sunt sariores et meliores, eo quod tunc granis vel satis vel maturatis vescuntur. Columba gemitum habet pro cantu, et dicitur quod aliquando sola sedens auri splendores in pennis colli sui intuens delectatur, et volando sibi congratulatur : propter quod Jorach dixit columbam intellectus aliquid habere.
<--- Page Split --->
29. De Coredulo.
32. De Corvo.
Coredulus avis sic est vocata, eo quod venatione vivat, et corda eorum quae venatur edat, et parum de corpore reliquo praeda acceptet.
30. De Cornica.
Cornica, ut Plinius dicit, avis est maxima in partibus Orientis, quae pulmonem fere ad quantitatem pulmonis vaccae habet mollem, et multo infusum sanguine, et ideo multum bibit plusquam aliae aves. Paucas autem et parvas habet plumas et pennas.
Corvus avis est nota, major et perfectior inter ea quae sunt corvini generis, nigra est tota, et fortis rostri, et corporis, clamosa valde, ante tempus vernum ovanis, et fovens ante tonitruum, et ejicit aliquando aliquem de pullis tedio nutriendi.
Haec avis aliquando domestica loquitur, et imitatur cantus avium domesticarum : et furatur multum, aliquando coarctata per comminationes restituit. Est autem, ut dicunt fabulae, amica vulpis et inimica asini, et ideo aliquando caeat asinum, et reddit inutilem, et mordet dorsum ejus.
Aliquando vidi corvum venaticum qui perdicem accepit, et alios corvos sylvestres : sed corvos non accepit nisi fretus auxilio hominis propinqui sibi.
31. De Cornice.
33. De Coturnice.
Cornix sive cornicula avis est generis corvini, in quo genere mas feminam ovis incubantem pascit, et in hoc convenit cum corvis : hoc enim proprium potius est generis quam speciei. Parentes etiam diu fœtum etiam volantem sequuntur et pascunt pietatis amore. Et haec avis multum infesta est avibus rapacibus, et ideo etiam aliquando dilaceratur ab eis.
Est autem avis auguriis et incantationibus apta : sed de hoc non est tractandum ad præsens.
Corturnix est avis quam vulgariter quisculam vocamus, quam Graeci ortygem dicunt, eo quod in Ortygia insula primum visa fuit. Dicitur etiam et orthygometra, eo quod recte ducat acies.
Haec avis de genere pullorum minima est : statim erim de ovo exiens comedit, et est boni cursus. De hac multi credunt, quod recedens trans mare vadat : sed mendacium esse convincitur, quia etiam trans mare in hieme non invenitur. Latet ergo sicut aves caeterae quae superfluitates viscosas digerunt. In hac ave rara est femina, et hoc proprium habet, et multi sunt mares unam feminam quaerentes, et ideo capitur imitatione vocis feminae. Dicitur etiam diligere semen herbarum venenosarum in cibum, et ci-
<--- Page Split --->
bum, et ideo nonnulli vitant comedere coturnices.
34. De Crochilo.
Crochilos avis est minima omnium, quam regulum vocamus, quae licet parva sit corpore, ausu magno contra aquilam pugnare conatur. Solitaria volat, vermibus et araneis vescitur, multi est partus, et in hieme uno contenta foramine antri vel nidi multos socios secum sui generis nocte habitare permittit, ut calor parvi corporis parvus ex societate multorum coalescat et foveatur.
Hæc avis habet, quod si deplumata in veru parvo figatur, ad ignem gyrat semetipsam, et hoc jam probatum est a nobis per experimentum : et hæc est avis musica, et præcipue cantat tempore magni et sicci frigoris in hieme.
35. De Cygno.
Cygnus avis est nota quae a canendo sic Latine vocata est. Græce autem a colore olor vocatur, eo quod hæc avis tota sit alba : licet enim in primo anno cinerci sit coloris, tamen post annum fit albissima. Caro autem ejus nigra et præcipue pedes, et caro ejus est dura sicut omnium avium aquaticarum magnarum.
Est autem avis de genere anseris, rostrum habens sicut anser, serratile dentatum ad modum falcis, rostro cribrat lutum ut cibum inveniat, et dentibus dividit inventum, et cum de loco ad locum transit gratia cibi, pede uno natat, et alterum elevat et ponit supra versus caudam, ut illo se regat ad ventum. Si autem longe natare intendit, gregatim natat et volat, et tunc posteriores caput
dorsis imponunt anterioribus ducibus. Hæc avis in stagnis magis quam in fluviis habitat, et non de facili secum compatitur anseres vel alterius generis aves, quae eodem secum cibo vescuntur. Vescitur autem herbis et vermibus et ovis piscium et hujusmodi granis segetum, et domesticatur præciso alæ anteriori articulo. Est autem mali gressus, et bonæ natationis, et mediocris volatus, et inter magnas et aquaticas aves sola musica est. Unde dicitur, quod in Hyperboreis regionibus præcinentibus cantoribus vel melatoribus concinunt cygni : sed expertum est apud nos, quod non concinunt nisi tempore doloris et tristitiæ, et ideo potius lamentari dicendi sunt canere, sicut etiam testatur poeta dicens :
. At ubi fata vocant udis projectus in herbis, Ad vada Menandri concinit albus olor.
Hæc avis tempore luxuriæ colla mares applicant feminis ad modum blandimenti, et tunc ascendit mas feminam, et projicit semen in eam. Et quod dicitur in dolore femina semen suscipere, et ideo post coitum marem fugere, falsum est : quia non imponit in eam nisi humorem qui in delectamento suscipitur : sed fuga est propter hoc, quod tunc cessat coeundi desiderium. Post coitum autem sicut et cæteræ aves aquaticæ immergunt se aquis tam mas quam femina, eo quod concupiscentiæ vapor discurrit per carnes eorum, et illum quærunt abstergere : et hujus signum est, quod aves omnes post coitum horripilationem habent, et elevatis pennis et divaricatis se excutiunt, et similiter faciunt alia animalia pilosa. Hæc avis tertio anno ovat, et nidum facit juxta aquas, et multum diligit pullos, et acriter pugnat pro eis, et pugnando sufflat sicut anser.
<--- Page Split --->
asinum audiens, statim parat se ad ultionem, et sedet in fracturis asini in dorso, et sub cauda, et pungit ulcera ejus, et cavat, nec desistit ab eo quamvis longius fugiat.
Diomeditæ aves sunt quas ad augurium vocavit rex Diomedes : alba sunt igneis oculis, quantitate cygnorum, rostris acutis cavant molliora rupium in quibus nidificant, et tecta desuper ex tegulis et pulvere componunt ad modum magni scyphi : exitum dirigunt ad Orientem quando procedunt ad pastum et revertuntur ad ostium nidi dispositum ad Occidentem, per aliam viam redeuntes ad casas : sed quando querulas emittunt voces, significare dicunt augures aut regis patriæ aut utrorumque excidum. Hæ aves, ut quidam dicunt, Græcis accedentibus blandiuntur, et omnes alias impugnant nationes ad suos nidos venientes.
39. De Facatore.
Facator avis dicitur esse Orientis, qua cupida prolis bis coit in anno. Primo quidem in hieme in Januario post solstitium hiemale : sed ova illa frequenter pereunt per hiemis congelationem. Secundo coit in æstate post tempus veris, et circa solstitium in æstu : et hæc ova convaleseunt et pullificant.
40. De Falconibus.
37. De Driacha.
CAPUT I.
Driacha avis est pedibus carens, ut dicit Aristoteles et cum ad terram cecidêrit, cubitis alarum et pectore repit fere sicut vespertilio, nisi quod vespertilio debiles habet pedes caudæ suæ conjunctos. Hæc non apparet nisi post pluviam in principio æstatis, et tunc pullificat, et cum pulli coalescunt, moritur pullos relinquens suæ miseræ vitæ successores.
38. De Egirtho.
Egirthus vocatur avis parvis in spinarum condensis nidificans, quæ inimicitias habet cum asino, eo quod asinus fricandi se gratia concutit spinas et dejicit nidum ejus et concutit. Avis autem rudentem
De natura falconum in genere.
Falconum naturam quam multi scire cupiunt subtilius describere cupientes, primo naturam generis eorum describemus. Deinde diversitatem describemus suarum specierum. Et tertio de disciplinis aueupandi cum eis ponemus. Et quarto et ultimo infirmitates avium rapacium omnium cum suis con gruis medicinis adjungemus.
<--- Page Split --->
Incipientes ergo dicimus, quod genus falconum quatuor habet propria, quibus ab omnibus aliis rapacibus avibus discernitur. Primum est figura corporis. Secundum calor. Tertium proprius actus. Et quartum sonus vocis.
Figura enim in genere omnibus conveniens est grossius habere caput, et collum brevius, et similiter brevius rostrum, et pectus majus cum osse pectoris acuto et alas longiores, et caudam habere contractiorem, et crura breviora et fortiora habere respectu sui corporis caeteris avibus rapacibus.
Horum autem membrorum dispositionem determinantes diffinimus ea quae conveniunt generi falconum respectu aliorum generum avium rapacium : quia licet dixerimus caput debere esse grossum, non tamen enormitas capitis laudanda est, eo quod hoc accedit ad figuram avium noctuarum, quae omnes capita habent enormia et sunt timidae, eo quod enormitas capitis earum potius indicat materiae superfluitatem, quam virtutis magnitudinem. Et similiter est intelligendum de capite rotundo : non enim omnino rotundatur caput bonum alicujus animalis, eo quod in concavo sphaerico nimis diffluunt spiritus et male adunantur : sed cum in asture anterius capitis elongatum stringatur paulatim et terminetur in rostrum sicut et aquile caput stringitur, caput naturale falconis non prolongatur, nec stringitur, ita quod rostrum quasi videtur sphaere appositum, et frons ejus ex rotunditate dilatatur, et superius cranei planum deficiens a rotundo, et maxillares partes bene rotundae et curtae : talis enim dispositio est humidii cholerici bene mobilis et bene audacis : quia etiam falconis inter aves proprium est cito moveri in praedam, et non discernere, et plus audere quam possit.
quia attestatur aut phlegmaticae frigiditati, aut sicci tati melancholicae cum virtutis diminutione, et accedit ad proprietaetem noctuarum, et sicut diximus in physiognomia, non potest esse quod aliquod animal participet figuram alterius, et non habeat aliquid de moribus ejus secundum naturam.
Similiter autem licet dicamus crura secundum naturam falconum debere esse curta, tamen coxas longas in eis laudant omnes qui naturam norunt falconum, quia cum crus moveatur ex coxa, si coxa esset curta, dispositio esse complexionis frigidae et malae. Sic igitur coxa longa et bene pennata, et crus curtum, et pes bene patulus, et digiti fortes, et praecipue in modis articulorum et unques fortes et magis aliquantulum ad interius pedis curvati.
Omni autem eodem modo determinantes cauda brevitatem secundum genus comparatione habita ad astures et nisos loquimur : nimia enim brevitas in similitudinem vergit zueta et bubonis nocte volantium. Sit igitur longitudo ita quod composita alae se super caudam attingant, vel fere attingant in extremo longiorum anteriorum pennarum : et ab illa conjunctione cauda non multum desendat nec dependeat sicut asturis cauda vel nisi, quia longitudo cauda semper humorem nucha descendentis, et timiditatem designat.
<--- Page Split --->
cholicæ : et ideo tales falcones elevati in altum, stant suspensi, et antequam ictum dent, evadit ab eis præda : et si quandoque tales boni inveniuntur falcones, fit ex multo labore et exercitio s ; i cut etiam aliquando iners per naturam efficitur bonus exercitii studio.
In dictis tamen coloribus pedum et pennarum differunt falconum species, sicut patebit in sequentibus : sed secundum genus is qui dictus est color est falconum tam in toto quam in partibus, et is quidem qui est in capite secundum aliquid convenit quibusdam nocte volantibus rapacibus avibus, et in tantum appropinquant generositati falconum. Sed quia figura magis indicat complexionem quam color, ideo removentur simpliciter a falconum nobilitate.
Hæc igitur de colore dicta sunt.
Color autem falconum generi conveniens est in facie habere maculas nigras in maxilis et albas circa foveas oculorum utrimque ex utraque parte rostri, et cilia habere nigra, et cinereum subnigrum colorem in craneo et dorso et superiori colli et exteriori alarum, et in exteriori caudæ et in aliis esse plenum varietate quasi virgulatim descendente interruptis quandoque virgulis : et ista varietas semper quidem habet nigredinem pro colore uno, sed in primo anno secundus color est rufus remissæ rubedinis, et secundum quod sæpius mutatur, magis et magis albescit.
Color autem oculorum est vehementis croceitatis, ita quod rufedini appropinquat, et acies sive pupilla nigra, et color pedum optimus croceus, multum vergens ad albedinem, et quo minus albescunt, eo ignobilior est falco, et si vergunt in hyacinthinum colorem sive saphyrinum, est color ignobilis, non significans nobilitatem, eo quod ille color fit ex resperso fumo terrestri super pellem pedum, et attestatur pigritiæ et timiditati melan-
<--- Page Split --->
et impedire donec a socio qui ascendit feriatur : sic enim optimum fit aucupium quando duo socii falcones vel plures se invicem adjuvant. Fit etiam nonnumquam, quod superior falco superius sequitur avem donec videat eam esse in proportionato situ percussionis : sed multum cavendum est ne quasi alis suspensis stare assuescat, quia hoc signum est timiditatis, et quod non nisi reptilia terrse audeat invadere.
De proprio actu falconum secundum genus suum.
Quia vero falconis est ictu pectoris percutere, dedit ei natura in anteriori lati ossis in pectore additamentum triangulare forte, cujus prominens et rectus angulus est in superiori pectoris, et est durus valde angulus et fortis, et super illum sunt ungues pedum, et posteriori ungue findit quod percutit. Subito igitur in praeceps descendens, est optimus. Stans autem in alto suspensis alis degenerat in naturam avium quae lanarii a Philosophis, a vulgo autem Germanice swemere dicuntur.
Proprius actus falconis inter aves rapaces est impetu ferri in praedam : et ideo cavendum est falconario ne statim falconi praedam ostendat, sed potius ante aliquantulum remota demittat falconem, ne se subito praecipitet. Cum autem praedari vult, est falconis celeri volatu ascendere, et compositis unguibus ad pectus impetu in avem descendere ita forti conatu, quod sonum quasi torrentis venti descendens excitet, et tali impetu ferit non diametraliter sive perpendiculariter descendens, sed ex obliquo : quia tali descensu percutiens incidit unguibus longum vulnus, ita quod aliquando avis a capite usque ad caudam divisa decidit, et aliquando toto capite truncato invenitur.
Cum autem inter omnes duos motus duae sunt quictes necessario, et motus falconis sit motus ascensionis et descensionis, est boni falconis inter ascensionem et descensionem quasi nihil quietis interponere : sed postquam descenderit aliquando avem inferius volando praevenire
Venatur autem solus bonus falco, et est actus ejus qui dictus est : sed melius venatur cum sociis vel socio, quia in ascendendo vel descendendo necesse est moram fieri, et in illa elongatur praeda si socius non impediat : et haec est causa, quod licet falco avis iracunda sit sicut et omnes aliae rapaces aves, et diligat quod sit solitaria, tamen propter adjutorium tempore venationis diligit socios, et condividit cum socio praedam sine pugna, quod non facit astur vel nisus.
Iste igitur falconis est proprius actus omni falconi secundum genus conveniens: et quia, sicut diximus, temere attentat omne quod obviat, oportet falconem habere mitram oculos tegentem quando defertur in manu, et tempus non est volandi, ne nimis conetur ad volatum : quia cum sit bona ale, frequenter volare desiderat, et ideo retardandus est a falconario. Hujus etiam alia causa est, quia cum oculos clausos habet, et postea mitra deposita aliquid apparet, quasi ex admiratione citius invadit, et magis auda-
<--- Page Split --->
cter, et etiam ex hoc quietius domatur ad homines, et obliviscitur societatis alienae.
duabus causis, quarum una est indignatio iræ suæ, quod forte evasit præda sua. Alia est nimia repletio, propter quam cibum fastidit, et tunc si a bono falconario nutritus est a juventute sua, non oportet multum curare, quia deposita indignatione iræ aut postea esuriens domum redibit : hoc enim fidelitatis habent falcones et nisi, quod bene nutriti et edocti, ad domicilium revertuntur sicut columbæ. Ego enim jam vidi falcones, qui sine ligaturis in trabant, et exibant, et nobis comedentibus super mensam veniebant in radio solis se extendentes coram nobis quasi blandirentur nobis, et quando venandum erat in tectis stantes et fenestris, exibant in aere super homines et canes volantes ad campum, et quando volebat falconarius, redibant ad reclamatorium. Si autem non bene domiti sunt, tunc causa propter quam non redeunt, est horror hominis, et in illis cavendum est ne dimittantur nisi tempore famis : quia tunc consuescunt redire ex cibi desiderio.
Sonus autem vocis falconum generaliter est grossior et prolixior et ab acuto in gravius procedens, quam asturum vel nisorum : et cum reclamantur a falconario, non sibilo, sed voce magna ad modum reclamationis canum reclamantur, nec revocantur ad modum canum, sed potius circumducitur in chorda quiddam ex quatuor alis vel pluribus ad modum avis colligatum, cui caro recens superligatur. Falcones tamen aliquando nimis vocant, et tunc aut iracundi sunt, aut nimis macie confecti ex cibi subtractione, et tunc vel capitegio sunt obumbrandi si iracundi sunt, vel amplius reficiendi si macie sunt confecti : quia nocet multum ad aucupium quando falco nimis clamat, eo quod ad clamorem ejus fugiunt aves antequam falco in proportianali sit distantia ad capiendum. Similiter etiam quandoque cum reclamantur a falconario, non redeunt, et maxime falcones qui dicuntur montanarii : et hoc contingit ex
Hæc igitur de voce qua vocant falcones, et de ea voce qua vocantur a nobis in tantum dicta sunt.
<--- Page Split --->
fere : et sub ipso nec aquila volat, nec aliqua avium rapacium propter timorem : sed statim ut viderint sacrum caeterae aves clamantes fugiunt ad condensa arborum vel ad terram, et potius permittunt se manibus capi, quam ad aerem liberum veniant.
Volant autem duo simul : et ideo domestici efficiuntur, quod in una pertica sedent, et sequuntur hominem ac si nesciant esse nisi cum homine : et non est avis magna quam non statim dejiciant, nec unam sufficit eis dejicere, sed quotquot obvias habent dejiciunt : capiunt etiam caprelos, et unguibus lacerant oculos et cerebella eorum.
Volunt autem delicatissime nutriti semper recentibus praecipue cordibus et cerebelli et sanis valde carnibus, quae adeo recentes sint, quod adhuc calere vitali calore jam exspirante animali sint allatae, et fere comedunt tantum quantum aquilae magnae.
Quod septemdecim sunt genera falconum, et de primo quod sacrum vocatur.
Quae autem ad nos devenerunt, sunt decem genera falconum nobilium, et tria alia genera sunt ignobilium falconum, et tria sunt mixta ex nobilibus et ignobilibus, et unum quidem mixtum, quod quia non omnino est ex ignobili parente, valde invenitur efficax ad venandum.
Primum autem genus nobilium falconum est, quod quidam sacrum vocant. Symmachus autem vocat ipsum britannicum, et quidam vocant aelium quasi aerinum falconem. Quidam autem hoc dicunt aeriphilum quasi aerem amantem falconem, et de hoc superius diximus, quod amat alte volare indignans ad parva ; crura habet grossa nodosa, ungues crudeliores quam aquila, adspectum terribilem, oculos valde flammeos ex citrino in rubedinem declinantes, caput magnum, et rostrum fortissimum, juga sive complicationes alarum magnas, et quasi semper exhibitas ad volandum, et hoc solum inter falcones habet caudam longam : est autem in magnitudine aquilae
Hoc genus falconum regale est, et diutissime volans, et sequens praedam et non deserens ad duo vel tria vel etiam quatuor horarum spatium. Socialiter autem praedatur melius : sed solitarium etiam optime venatur, et diligit hominem et canes venaticos, et praesentibus eis venatur libentius, quasi glorietur in viribus in praesentia eorum.
Habent autem ea quae diximus omni generi falconum convenire, tam in guttis faciei quam in figura, quam etiam in proprio actu et voce : sed vox ejus est et certifica et raro vocat, et cum reclamatur, oportet quod reclamans ipsum alte clamet et voce sonora, eo quod alte et longe volat, et quod reclamatorium sit valde magnum ut longe videri possit. Si tamen non cito redit, non erit periculum, quia per seipsum redire consuevit ad domicilium.
Hoc igitur est genus falconum nobilissimum et primum.
<--- Page Split --->
ne in aqua prædæ insideat, quia frequenter distat a falconario, et lædi posset in aqua, et ideo non secundum longitudinem aquæ jaciendus est ad prædam, sed tenendus donec aves extra ripam in aere appareant, et tunc gyrofalco ex parte aquæ jaciendus est ad ea, quia tunc propter motum gyrofalconis ad aquam redire non audent. Si autem ex parte campi dimittitur gyrofalco, tunc aves ad aquam fugiunt, vel evadunt : et si percussæ fuerint, in aquam decidunt : et tunc falco prædam sequens læditur, vel mergitur : et si evadit, timidus efficitur propter venationis læsionem.
De genere falconum qui gyrofalcones dicuntur.
Genus secundum nobilium falconum est gyrofalconum genus a sacrorum genere proximo gradu distans.
Est autem gyrofalco figura et colore et actu et voce perfectam naturam habens falconis, sed quantitate major est asture et minor aquila : et dicitur gyrofalco a gyrando, quia diu gyrando acriter prædam insequitur, nec dignatur ad parva, sed aves magnas insequitur, sicut grues, et cygnos, et hujusmodi.
Est autem hic falco avis pulchra valde, non longa secundum proportionem sui corporis cauda, alarum juga valde habens decentia et fortia, et crura habet plana non nodosa, ungues satis fortes, et præcipue posteriores, et solus venatur, sed nelius cum alio, et inter cæteros falcones consuevit stare magis erectus, et pennis bene compositis, et in venatione diu insequitur prædam, et ideo venator indiget veloci equo in quo sequatur eum, et doctis ad hoc velocibus canibus qui auxilientur ei quando prædam dejicit.
Est autem hic falco præcipue docendus
Sub isto etiam gyrofalcone alii falcones et astures non bene volant : nec etiam aquila de facili congreditur cum ipso.
Vult autem cibari delicatis et recentibus et adhuc vitali calore calentibus et sanis carnibus. Delicatis autem dico sicut his quæ cordi sunt propinquæ : quia illæ magis sunt digestæ. Hujusmodi autem signum est, quod quando silvestre prædam accipit, non invenitur comedere de præda nisi cor, et postea quæ cordi sunt propinqua versus alam dextram, et raro versus sinistram. In calidæ complexionis avibus, sicut in columbis, et palumbis, et hujusmodi avibus recentibus etiam vult vesci. Et hujus signum est, quia nullum genus falconum vel asturum vel nisorum ad reliquias prædæ suæ revertitur quando est silvestre : sed quod superest uni cibo, dimittit, et cum iterato comedendum est, novam prædam insequitur : et hoc non faciunt aquilarum genera. Falcones autem cadaveri non insident sicut aquilarum et milvorum genera. Vitali ergo calore calens adhuc caro confert gyrofalconi : et hoc probatur ex hoc, quod prædam silvestris gyrofalco prius comedere incipit quam occidat. Sana etiam carne delectatur : et ideo non approbo quod quidam gallinæ vivæ coxam vel alam extrahunt, et postea secunda die de eadem gallina extrahunt aliam partem falconi ministrandam : quia jam pro certo sanie infectum est
<--- Page Split --->
gallinae totum corpus remanens et infectum calore febrii : quia febris in omni corpore suscitatur in generatione saniei : et ideo gyrofalconi quae delicata est avis, hujusmodi non convenit cibus : studere enim debet sapiens falconarius, ut in arte cibandi sequatur naturam quantum potest, quam naturam perfecte ostendit gyrofalco quando sibi silvestris dimittitur : et sic diu gyrofalco in suo proficit vigore naturali. Si autem secus fiat, paulatim destituitur et infirmatur et moritur.
Hæc igitur duo quæ dicta sunt falconum genera, sunt prima et nobilissima inter ea quæ ad nos venerunt.
loris cinerei, et ille color secundum quod proficit per mutationes pennarum in annis efficitur clarior, et magis pallescit interposita parva et fusca varietate.
Est autem hoc falconum genus ferum, et malorum morum, et iracundum, inconstantis iræ : et ideo raro invenitur falconarius qui ad plenium sciat mores ejus : et ideo præceptum est Ptolemaei regis Ægypti, quod raro teneatur in manu, sicut in aurora et tempore aucupationis sive venationis. Aliis autem temporibus teneatur in camera obscurissima, et in illis bis vel ter ignis clarus non fumosus accendatur, nec teneatur in manu præter præinducta tempora, nisi cum cibandum est : quia ex hoc mitescit ad manum falconarii sicut ad beneficam, et mansuescit et iram deponit. Quando autem irascitur, non est ei multum a falconario resistendum : quia ex hoc magis frangitur ira ipsius.
Hoc autem genus falconis bene est in spissitudine accipitris sive asturis, licet sit multo brevius eo, et habet pedes valde pallentes, et crura quasi squamosa squamis sese prementibus : et figura ejus quando stat ab humeris, est quasi pyramidalis, si imaginetur pyramidis aliquantulum in dorso compressa.
De genere falconum quod vocatur montanarium.
Montanarium genus talconum nobilitatis est tertiae in natura.
Est autem breve et spissum valde in corpore, et præcipue est brevis caudæ et valde spissæ, pectoris valde rotundi et magni et fortium crurium brevium respectu sui corporis, et nodosorum pedum, et fortium unguium : et habet hoc in consuetudine, quod frequenter respicit pedes, et est in dorso et exterius in ali so-
Hoc genus falconum est quod præcipue indignatur in evasione prædæ, ita quod aliquando ex ira revocantem se invadit, et lacerat falconarium in capite vel facie, et aliquando lacerat faciem equi cui insidet falconarius, et aliquando invadit canem, et aliquando unus falconum invadit alium : et ideo oportet falconarium in tali casu valde esse patientem et non adversari, sed patienter dissimulare revocationem, donec deposita ira mitescat animus falconis : et si etiam revocatus montanarius non rediret ad revocatorium, non oportet multum curare, nisi quod caveat ne ab alio capiatur : deposita ira per se ad domicilium falconarii revertetur. Propter autem hujusmodi mores non est abjiciendum hoc genus falconis : quia miræ est audaciæ in inva-
<--- Page Split --->
sione magnarum avium, ita quod aliquando aquilam invadit et occidit : et a sapiente falconario praecavendum præcipit Ptolemaeus, quia si ultra vires ad fortes aves frequenter dimittitur, quando incaluerit ira ejus immoderate præcipitat se in mortem, et talem casum jam in Alpibus quidam de nostris viderunt sociis. Falcone enim montanario de rupe veniente prædamque sequente avem quæ perdix vocatur, aquila contra quam prædicta perdix volavit prædam præripuit, ad quam rem montanarius falco impatientia injuriæ stimulatus a prædicta aquila prædam præreptam nitebatur accipere : sed cum aliquamdiu nitens perficere intentionem non posset, altissime ascendit, et deorsum currendo veniens ictum in caput aquilæ dedit, et seipsum peremit et aquilam. Ab hujusmodi ergo furore montanario semper præcavendum est.
Iste falco frequentius invenitur quam præindusta duo falconum genera, et mirabiliter gaudet in feritate sua : et ideo frequenter de isto genere inveniuntur falcones, quibus non sufficit vulnere unam avem et dejicere : sed gloriantur in hoc, quod multas dejiciunt, et adeo in sua feritate aliquando delectantur, quod cibi obliviscantur, et detinentur crudelitate occisionis avium.
Hæc igitur de montanario dicta sunt.
CAPUT VIII.
De falconibus qui peregrini dicuntur.
Falconum genus quod vocatur peregrinum, præindusta genera sequitur in nobilitate quarto loco. Vocatur autem peregrinum duabus de causis, quarum una est et vera, quia semper de terra in terram peregrinatur quasi omnes pervolans terras. Secunda est plus secundum opinionem falconariorum, quod videlicet nescitur nidus ejus, nec invenitur a falconariis : sed in volatu longe a loco sua capitur generationis. Utriusque horum causam audivi ab expertissimo falconario qui in eremo Alpium juxta juga altissima montium multis annis habitaverat. Dicebat autem, quod hi falcones quos peregrinos vocamus, in altissimis et præruptis parietibus montium nidos construcbant, nec aliquando patuisse aditum nidi nisi desuper a cacumine montium homine per funem submisso, quam submissionem dicebat frequenter oportere fieri per chordam centum passuum, et aliquando centum quinquaginta, aliquando vero trecentorum vel ducentorum, et aliquando esse impossibile aut propter distantiam, aut propter asperitatem sco-
<--- Page Split --->
pulorum, et propter hanc difficultatem evenisse opinionem, quod nesciatur locus generationis horum falconum. Dicebat autem se saepius vidisse, quod antiqui praedam pullis duxerunt in antra et rimas talium montium. Addidit etiam esse consuetudinis horum falconum, quod parentes post completionem juvenum expellunt eos de loco suae habitationis propter paucitatem avium quae ibi inveniumtur : et ideo statim juvenes egrediuntur ad plana in quibus plures sunt aves, et perveniunt ad terras certam non habentes mansionem vel habitationem.
Duobus autem modis hos vidi capi falcones : et eremita praedictus dixit mihi tertium modum. Uno namque communi modo fere in omnibus terris capiuntur ita, quod recte disponitur patulum ita quod faciliter convertitur cum chorda super id quod intenderit auceps, et ante illud extenditur chorda, cui alligatur rubeus lanarius quem vulgo sweimer vocant, et ad chordam dependentem ad eam extensa chorda alligatur avis vel laneum aut pilosum aliquod simile avi, ita quod quando chorda extensa trahitur et concutitur ab aucepe, videtur sweimerius avem insequi ad praedandum : et haec chorda saepe sic concutitur, quod videns falco quiforte perinde peregrinatur, in impetu descendit intendens praedam lanario praeripere, et sic deceptus cadit in rete. Alium vidi modum multo meliorem. Fit lignorum duorum ad modum crucis compositio, et super extrema illorum curvantur duo alia semicirculariter, ita quod extrema circulorum infiguntur extremis lignorum, et inter illas quartas arcuum circulorum alia curvantur ad locum intersecationis semicircularorum, et inferius infiguntur in ligna ab angulis intersecationis crucis venientia, donec non nisi ad tres vel quatuor digitos dist et lignum aligno, et quodlibet istorum lignorum impletur laqueis a summo usque deorsum, et hoc vas fiat ad altitudinem septem vel octo pedum, et ad latitudinem quinque vel sex pedum, et in ipso disponatur ali-
qua cavea sex pedum altitudinis, ita quod pede uno distent a se invicem latera vasorum quando unum est in alio, et in interiori sint ligna per modum trabium super se ab inferiori usque ad summum disposita, et aves sex vel septem ponantur in interiori. Illa enim continue ascendent et descendent in trabibus. Et hoc totum figatur immobiliter super murum castri vel portam vel in campo libero : tunc enim falco qui peregrinatur, videns aves, et volens accipere, capitur laqueo : et hoc modo vidi capi falcones optimos. Eremita autem non dixit esse aliud faciendum, nisi quod disponatur avis ante rete absque lanario : quia falco avidus avis seipsum in rete praecipitat : hoc enim modo dicebat se dictos falcones cepisse singulis annis.
Est autem hic falco qui communiter habetur fere in omnibus terris quantitatis minoris quam montanarius, et est curta cauda, et longarum alarum, et grossi capitis, et longa coxa, et brevis cruris : et si habet crura nodosa, melior est : albescentia etiam dicitur habere crura et pedes, et est bonorum morum quando bene nutritur. Anas autem ut communiter est preda sua : et si bene efficitur audax per falconarium sapientem, capiet ardeam, et aliquando gruem, et hoc est summum audaciae ipsius.
Haec igitur de hoc genere dicta sunt.
<--- Page Split --->
tarum, quae apparent in lateribus ventrium eorum : et pedes habent nodosos matriculis digitorum et præcipue ad interius plantæ pedis, et oculos flammeos ardentes, et est in colore aliorum falconum qui peregrini vocantur, et caput suum in craneo est bene planum superius, et retro in capite non prominens, sed quasi collo continuum, et est facile domabile, et bonorum morum, et nidum facit in rupibus inaccessis sicut et peregrinum genus, et capitur evolans de nido sicut et peregrinum : audaciæ enim tantæ est et strenuitatis, quod anseres silvestres dejicit et ardeas et grues, et est velocissimum genus istud, et altissime ascendit, ita quod effugit visum hominis, nec contentus-est iste falco quod unam avem dejiciat, sed multas vulnerat et in aucupio plures quærit habere socios propter sui parvitatem, et avium quas venatur magnitudinem.
Est autem quinta nobilitatis in genere falconum falco nobilissimus, quem gibbosum vocavit eremita praeinductus, et tres mihi optimos de hoc genere falcones, quos apud se habuit, ostendit, et multos alios se vendidisse asseruit.
Hoc igitur genus falconum est valde parvum corporea quantitare, sed mirabile virtute et audacia et strenuitate volandi cum prædam insequitur. Quantitas ejus parum vincit quantitatem nisi quem vulgus sperverium vocat, et habet in facie guttas sicut peregrinus, et cætera falconum genera.
Gibbosum autem vocatur, eo quod propter brevitatm colli sui caput suum vix apparet ante juga alarum suarum quando super latera dorsi componit, et hoc caput respectu quantitatis sui corporis est magnum, et habet rostrum valde breve et rotundum, et alas valde longas et valde exortas, caudam brevem, et coxas fortes, et crura aliquantulum respectu commensurationis aliorum membrorum suorum longa et quasi squamosa, sicut sunt squamæ serpentium et lacer-
Narravit mihi prædictus falconarius satis memorabile de hoc falconum genere. Referebat enim, quod de præfatis gibbosiis tres cuidam nobili vendiderat, quos dum eremitam secum ducens probaret, casu inventi sunt anseres albi silvestres, et dimissis falconibus anseres altissime volaverunt : sed falcones tres qui dimissi fuerant, anseres ascendendo transcenderunt, donec visus omnium qui affuerunt, effugerunt : et cum post modicum dictus nobilis falcones conquereretur amissos, paulatim anseres vulneribus debilitati cadere circa eos cœperunt, et invenerunt amplius quam viginti anseres decidentes, et tandem etiam falcones reclamati venerunt supra reclamatorium. Erant autem omnes anseres vulnerati lethaliter ac si cum cultello in diversis partibus sui corporis fissi essent : et hujus causa est, quia falco iste sicut alia falconum genera cum descendit, non statim percutit, sed potius cum a descensione reascendere incipit, et tunc posteriori ungula ante pectus disposita ferit, et ideo longum vulnus facit et lethale, et frequenter adeo fortiter ferit, quod ungulam amputat, et
<--- Page Split --->
seipsum valde lædit in pectore vel occidit.
Est etiam genus falconum quod semper quasi ad volandum alas extendit, et est animositas ejus plus quam fortitudo ipsius, et vult cibari valde recentibus et vitali calore adhuc spirantibus, et tunc multum proficit. Si autem aliis aliquando cibatur carnibus, caveat falconarius, quod leves sint sicut carnes altilium, et recentes, aut ad minus non fectentes, et in aqua frigida recentes effectae, quia aves rapaces debilem valde et subtilis pellis habent stomachum, et de facili alterabilem a malo cibo, et ideo ex modica occasione cibum indigestum evomendo rejiciunt, et præcipue quando gravi et melancholica carne cibantur, vel ab ea quae disposita est ad putrefactionem.
Hoc genus falconis diu mane et sero vult portari in manu : quoniam quando consuescit manum hominis, libentissime insidet manui, et libenter redit ad manum.
Hæc igitur de gibboso falconum genere dicta sunt a nobis.
CAPUT X.
De falconibus nigris.
Sextum gradum nobilitatis in genere falconum possidet falco niger, brevior quidem in aliquanto falcone peregrino, sed in figura similis per omnia, licet in colore dissimilis sit : quia in dorso et exteriori alarum et cauda totus fuscam habet nigredinem, et pectore et ventre et lateribus fuscam habet varietatem. In facie autem guttas falconarias habet nigras valde intensæ nigredinis quæ circumfunduntur quadam caliginosa et fusca palliditate. Crura autem et ungues et rostrum habet sicut peregrinus. Accedit autem hic falco multum ad formam avis quæ butorius vocatur, de qua in antehabitis fecimus mentionem.
Hunc falconem Fredericus imperator sequens dicta Gulielmi regis Rogerii falconarii, dixit alium visum esse in montanis quarti climatis quæ Gelboe vocantur, et deinde juvenes expulsos a parentibus venisse in Salaminæ Asiæ montana, et iterum expulsos nepotes priorum devenisse ad Siciliæ montana, et sic derivata esse per Italiam. Modo autem in Alpibus apparent et in Pyrenæis montibus, et de-
<--- Page Split --->
rivata sunt hæc genera in Germaniam : licet adhuc rara sint, eo quod pauci inveniantur.
Sunt autem falcones nutriturae et audaciae falconum peregrinorum. Complexionis autem videntur cholericae, et quod adustum est de terrestri cholerico, convertitur in pennas, et ideo nigrae efficiuntur. Atate autem accedente per multas annuas aliquantulum albescunt. Et probabile est, quod etiam in climatibus calidis nigriores sint quam hi qui nascuntur apud nos, eo quod in calidis locis semen ovale forti calore decoquitur, et ideo quod ex eo producitur, plus denigratur. In frigidis autem regionibus plus habet aliquando humidum ovale quod propter perspicuitatem causa est albedinis, et respersum in eodem terrestri causa est varietatis. Cum autem duo sint quae exterius in corporibus consideramus animatis, figura videlicet, et color, figura magis indicat conformitatem vel differentiam speciei. Monedulas enim jam vidimus propter frigus habitationis nasci albas, et similiter corvos : cum tamen figura ipsarum indicaverit eas vere de specie monedularum et corvorum esse. Et hac ratione videtur hoc falconum genus multum simile esse generi peregrinorum, licet in colore differat, et praecipue quia, sicut diximus, parentes in hoc genere filios cogunt peregrinari a loco sua generationis.
Hæc igitur dicta sunt de nigro falconum genere.
CAPUT XI.
De natura falconis albi.
Genus septimum falconum sibi vindicat falco albus, qui a Septentrione et mari Oceano a regionibus Norvegiae et Sueviae et Esthoniae et finitimis silvis et montibus.
Est autem hic falco ita in varietate subalbidus sicut is, de quo ante diximus, est niger : et causa albedinis sua praecipua est frigus, et humor habitationis in qua nascitur. Et in dorso quidem et ali s est subalbus : in aliis autem locis maculas sive guttas habet valde albas interpositas aliis guttis subpallidis, et in quantitate major falcone peregrino, multum accedens ad similitudinem lanarii albi qui volat in campis insidiando miribus, adeo quod aliqui falconarii tradiderunt hunc falconem natum esse primum ex falcone peregrino patre et lanaria alba matre, licet hoc non sit verum, quod ostendit audacia ipsius : audax enim est valde et bonus, nec deficiens a natura falconis in aliquo, nec habet ex moribus lanarii : cum enim in venatione ascenderit, non stat suspensus ali s ut lanarius, sed ferit statim ut falco : et figura in pe-
<--- Page Split --->
dibus et unguibus et rostro et toto corpore falconis demonstrat naturam, quamvis crura habeat grossiora et nodosiora quam falco niger, quod ei accidit ex complexione magis humida quae magis implet et ingrossat crura ipsius quam crura illius qui ex complexione est siccus cholericus.
Quod autem iste falco minus videtur habere audaciae quam niger, et minus videtur esse velox, propter frigus et humorem complexionis, non est omnino sufficiens signum: quia virtus omnis animati multiplicatur ex quantitate subjecti quando naturalis quantitas terminos quantitatis naturalis non est excedens : et ideo virtutis majoris est iste falco quam niger, et ex confidentia virtutis innatae sumit audaciam: et si non est adeo velox in volando ut niger, tamen diutius durat inseguendo aves quam niger. Et hoc summe attenditur in falcone: corpora enim fusca calida porosa sunt et aperta, et de facili evaporant ab eis spiritus qui sunt vehicula virtutis: et tunc lassantur et debilitantur quamvis sint agilia per naturam: e contra autem alba frigida consertas habent carnes, et quia sunt multi humidì, multorum sunt spirituum, et propter carnium consortionem non cito evaporantes, et ideo diu durant in labore. Praeterea humidum complexionale interius infundit lacertos et nervos, et colorem qui ex motu fit, non permittit indurari nervos et lacertos, et ideo diu remanent mobiles et habiles ad volatum, et quoad ista falcones albi recuperant id in quo videntur falconibus nigris postponi.
Hæc igitur de his dicta sufficiant: quoniam in nutritura et aucupio nihil vel parum ab aliis distare videntur.
CAPUT XII.
De natura falconum ruberum.
Octavum autem in falconum genere habet is falco qui rubeus ab Antiquis appellatur, non quod in toto rubeus sit, sed quia guttae quae in aliis alba sunt, in hoc genere sunt rubea, et nigrae guttae sicut in aliis sunt interpositae : nec in dorso vel exteriori alarum, hic falco rubeus apparet, nisi quando alas exerit : tunc fusca in eis apparet rubedo. Et hoc genus falconis etiam mendose quidam falconum scribentes naturam spurium esse asserunt ex lanario rubeo et falcone dicentes esse procreatum, quod omnino absurdum est, eo quod nullam penitus cum lanario nisi coloris habet conformitatem : sed potius ruboris causa est debilis calor infusus superficiei corporis, qui inflammet fumosum humidum quod expellitur ad generationem pennarum, et hoc facit media inter album et nigrum complexio : sicut enim in aliis, ita nec in hoc genere de extremo in extremum non venit natura quae causa ordinis est nisi per media : et ideo in genere falconum hoc tangit medium : alii enim colores medii falconum generi non congruunt, eo
<--- Page Split --->
quod viridis et hyacinthinus et croceus et hujusmodi ab audaci et rapaci deviant natura, quia viridis extremæ et aqueæ frigiditatis est indicium, sicut et in urinis viriditas signum est caloris mortificantis et consumentis, hyacinthinus autem aeream et evanidam indicat complexionem, croceus autem corrumpentem choleram. Et licet duo istorum in avibus inveniantur, et tertius in pavone, non tamen conveniunt audaciae, sicut diximus, et agilitati volatus.
Est autem hic falco non magnus, paululum minor peregrino: sed unguibus et pedibus et rostro fortis, et est valde in volatu agilis, sed non satis diu perseverans, et domesticatur multum, et efficitur melior per mutas duas vel tres: sed non est adeo longæ vitæ ut alii; et ideo oportet eum nutriri valde recentibus et vitali colore adhuc spirantibus, non supra modum, nec multis vicibus in die, sed in mane et in sero, et oportet eum multum custodiri ab alterantibus complexionem ejus, quia de facili alteratur: nec oportet eum ultra mensuram cogere ad aucupium, complexio enim rubea facile vincitur et læditur labore, quamvis facile faciat impetum a principio: propter quod et ætas accedens et aliquantulum temperans inflammatum humidum, plurimum huic complexioni confert auxilium, et præcipue per mutationem pennarum: penna enim taliter rubea, fragilis et mollis est, et impetum volandi diu non sustinet nisi frangatur: et hæc omnia sapientem oportet advertere falconarium.
Hæc igitur de falcone rubeo commonuisse sufficiat.
CAPUT XIII.
De falcone qui habet pedes azurinos.
Nonum falconum genus jam declinans a qualitate nobilium falconum est id quod est hyacinthini pedis sive azurini: quod quidem in quantitate et figura simile est sive æquale falconi peregrino: sed dorsum ejus et exterius alarum non est adeo nigrum, et etiam albius est in pectore genus istud quam falco peregrinus, et alæ ejus non adeo longæ sunt sicut illius, sed cauda ejus est longior aliquantulum, et vox ejus est acutior, eo quod magis est humide sive phlegmaticæ complexionis, et audacia ejus est multo minor in invadendis avibus, quia id quod est azurini pedis, raro invadit aves minores quam est pica vel cornicula: peregrini autem et alii falcones majores quaslibet aves invadunt.
Ex hoc autem contingit, quod quando istud quöd azurini pedis est, surgit in altum ut det impetum, ex timiditate stare incipit et suspendi alis, et non præcipitanter ruere in avem, et hoc quidem habet ex natura. Ex disciplina autem et adjutorio juvantis ipsum hominis frequenter sumit audaciam majorem, sed
<--- Page Split --->
non sicut verus falco. In avibus enim rapacibus est sicut in militum fortitudine: in militibus enim non desunt ex natura debiles et ex complexione minus audaces, qui tamen ex scientia militandi et usu frequentis victoriae et experientia hostes aggrediendi et exspectandi et feriendi et insidiandi et declinandi et ex confidentia sociorum adjuvantium saepissime nobiles faciunt triumphos: et similiter est de isto genere, quod licet sit timidum per naturam, tamen audaciam accipit a falconario sapiente et usu dejiciendi et tenendi aves, et ex confidentia juxta se positi falconarii melius et audacius ferit, quam ex natura, sicut et etiam sperverius sive nisus et hujusmodi, audacia etiam fortiores se multo invadit sicut est avis minor et aliquando major. Nec mirum cum etiam lanariorum genera hoc modo invadentia et capientia efficiantur, quorum naturalis timiditas et tarditas tanta est, quod non nisi mures invadunt vel forte pullos avium non adhuc volantes, sed currentes in terra vel nido jacentes.
Qualiter autem avis timida per disciplinam audax efficiatur, posterius erit manifestum.
CAPUT XIV.
De falcone parvo qui mire vocatur.
Decimum et ultimum facolnum genus est id quod quantitate minimum est, quod et mire vocatur, et vulgariter simirlin vocatur.
Hoc autem genus licet a praeinductis quantitate deficiat, tamen a nullo eorum deficit in audacia viribus suis proportionata, et praecipue quando animositas sibi est ex peritia et usu et spe auxilii ex propinquo sibi perito falconario, ita quod Gulielmus falconarius dicat cum talibus se aliquando gruem cepisse: aves enim suis viribus proportionatae sunt alaudae et ad plus perdix et columba, nisi, ut diximus, vires . ex arte juventur.
Est autem hoc falconum genus guttatum in vultu sicut alia omnia, et longissimarum alarum respectu sui corporis, et cauda mensuratae, et crurium, et pedum planorum citrinorum, et est minus quam nisus, habens quasi quantitatem nisi quem muschet vocant, et quandoest silvestre, capit carduelos, eo quod celerrimum est et insidiosum, et in capiendo ascendit et descendit feriendo sicut et alia falconum genera: quod quia
<--- Page Split --->
fere omnibus notum est, haec ad cognitionem ejus dicta sufficiant.
cantur, non cibentur nisi avibus vivis, et quando parum deplumaverint, dimittantur aves de pedibus corum evadere non ad volatum primo, sed ad cursum: et cum saepius has insequi didicerint, dimittantur evadere admotum mixtum ex volatu et cursu: et cum iterum hoc frequenti iteratione didicerint, dimittatur avis evadere volatum tardum, qui est avis cujus curtata sunt pennae alarum, et tandem dimittatur evadere ad volatum perfectum, et in omnibus his fortissime alta voce provocetur et incitetur, et ad tenendam avem adjuvetur a falconario, qui ex his sumet audaciam: et tunc secundo anno parvae aves in magis grandiusculas commutentur, et tertio iterum in majores: quia omnis avis ex hujus modi simul et peritiam et audaciam accipit aves quas falconarius voluerit capiendi: licet enim primae nobilitatis falcones hoc non indigeant quae sunt octo primorum generum, tamen pro certo multum confert ad audaciam et peritiam omnium augendam.
De tribus generibus falconum qui lanarii vocantur.
Haec igitur dicta sunt de disciplina falconum.
Falconum autem ignobilium genera sunt tria, quae antiqui aucupes, ut tradunt Ptolemaeus, Aquila, Symmachus, et Theodotion, lanarii potius quam falcones vocatur: et hoc vocabulum quidam Germanicorum imitantes eos suo idiomate lanete vocant. Quidam autem swemere vocare consueverunt: et sunt buterii quidem mures in campis insequentes per colores differentes: quia sunt albus et niger in quantitate falconum, et rubeus qui minor est qui mire imitatur.
Isti autem in primis cum juvenes sunt propter humorem et hebes calidum nullius quasi sunt audaciae, sicut et pueri omnes sunt timidi. Cum autem mutaverint se bis vel ter, et pusillanimitas naturalis per artem medicamen acceperit, efficiuntur columbas et anates accipientes.
Est autem pars ista praecipue tenenda, quod primo anno quando domesti-
<--- Page Split --->
ter spermatum vicinam et consimilem complexionem, et impregnationis ovorum et fotionis idem temporis spatium semina permixta se invicem movent et convertunt et complent, et permanet partus procreatus, et generat ex sibi simili, sicut fit in multis avibus et aliis animalibus, ut patet per ea qua in antehabitis hujus scientiae libris conscripta sunt.
De quatuor generibus permixtorum falnum, et de modo ipsius commixtionis falconum.
Cum autem quodlibet horum generum cuilibet permisceatur, multa fiunt falconum genera. Sed qua ad nos devenerunt, sunt quatuor: falco enim peregrinus frequenter permiscetur ei qui est pedum hyacinthinorum : et quando haec permixtio fuerit ex peregrino parte et matre pedis hyacinthini, valde parum declinat a nobilitate: quia sperma masculi operans est, et faciens et formans per spiritum qui est vector paternae virtutis in subjectam feminae guttam, et efficitur partus patrem imitans, licet parum coloris azurini respergatur in pedibus. Quando autem e converso fuerit ignobilis pater, et mater nobilis, partus efficitur multum declinans ad ignobilem patrem, et parum habens nobilitatis maternae.
Et sicut diximus quod horum duorum falconum fit permixtio, ita peregrinorum qui ad omnia loca frequenter solitarii volant, fit aliquando commixtio cum lanariis nigris, et aliquando cum albis, et aliquando quod rubeis, et prop-
Haec autem permixtio fit quando diversarum specierum sibi in complexione vicinarum falcones tempore luxuriae conveniunt, non invenientes sua speciei sexum cui permisceantur : et licet diximus quatuor genera taliter permixtorum falconum ad nos devenisse, ratio tamen exigit multa esse et plura quotidie posse fieri talia falconum genera : et hanc putamus esse causam, quod tam diversa genera falconum in diversis regionibus inveniuntur. Quamvis enim climata, mores et colores diversificent, tamen specierum tam similium diversitatem causat praecipue permixtio quam diximus, sicut in generibus anserum et generibus canum et equorum fieri vidimus temporibus nostris.
Et non hoc solum fieri probabile est ex falconum generibus permixtis, sed etiam ex falconum cum asturibus et nisis et aquilarum generibus multas probabile est fieri diversas compositiones ad diversarum compositarum avium rapacium generationem : sed in dictis quatuor generibus praecipue diximus fieri falconis peregrini commixtionem, eo quod peregrini mox expelluntur a patria a parentibus, et frequenter separantur propter praedam et iram : et cum sua specieci adjutorium non inveniunt, ad similius quod invenire possunt, alterius speciei se tempore luxuriae convertunt : et cum convertuntur ad id quod est pedis azurini, fere simile peregrino est id quod procreatum fuerit : dum autem convertitur ad lanarium nigrum, efficitur ignobilis falco niger vel nigro similis : et dum convertitur ad lanarium album, efficitur id
<--- Page Split --->
quod generarum fuerit simile falconi albo : et dum permiscetur lanario rubeo, fit falconi rubeo in colore et figura similis.
Et hi quidem mixti falcones facilius juvantur arte, quam hi qui omnino sunt ignobiles, et præcipue si pater sit nobilis, eo quod multum habent ex altero parente nobilitatis, sicut etiam in præhabitis istius scientiæ libris diximus. Si tamen e contra aliquando mater sit nobilis et pater ignobilis, erit quidem quod partum fuerit minus nobile : sed tamen per bonam disciplinam accipiet meliorationem, et præcipue post unum annum vel duos, et modo provocationis quem paulo ante diximus.
Hæcigitur de falconum generibus et naturis dicta sunt : per hæc enim et alia poterunt cognosci.
CAPUT XVII.
De regimine domestications et regmune audaciæ et regimine sanitatis falconum.
His ita discursis, de regimine et medicamentis falconum disseramus.
Regimen autem falconum in tria dividitur regimina, regimen videlicet domesticationis, et regimen sanitatis, et regimen infirmitatis.
Domesticationis autem regimen duos habet fines, quorum unus est ut assuescat manum hominis. Alter autem est ut audax et præceps in captura avium efficiatur.
Primum autem regimen perficitur si numquam nisi super manum cibetur: quia ex hoc manum consuescet et diliget ex beneficio inclinante animum ipsis, sicut dicit Symmachus. Primo autem quando domesticandus est, ab ante hæcem pilco induatur, et teneatur in manu usque ad tertiam, et tunc detur ei coxa gallinæ : et cum comederit, pone eum supra gramen, et pone ante eum aquam ut balneetur si velit, et post permitte eum stare ad solem donec se bene purgaverit, et postea mittatur in locum
<--- Page Split --->
obscurum usque ad vesperum, et demum resumatur ad manum, et teneatur in manu usque ad primum somnum, et tunc reponatur in loco obscuro, et accende ignem clarum vel lucernam ante eum per totam noctem usque ad matutinum, et postea pilea eum, et sta cum eo aliquamdiu ad ignem : et scias quod hi qui in nidis completi sunt, meliores sunt et fortiores habent pennas : si tamen aliquando de nidis accipiuntur ante complementum, ponatur in nido sibi facto prout melius poterit ad similitudinem nidi de quo sumptus est, et detur ei frequenter caro pullina, quia est temperata, et aliquando detur ei caro recens ursina, quia illa est faciens et firmans pennas: et nisi hoc modo teneatur, debilitatur alis et coxis, ita forte quod frangitur ala vel coxa. Confert etiam multum, quod manu ante completionem non tangatur: postea autem cum completus fuerit, ad manum et ad capellum assuefiat, sicut ditum est singulis diebus faciendo, et caveatur primo ne umquam aliquid duritia experiatur in manu, sed semper beneficam et blandientem inveniat eam.
Ad audaciam valet, quod sæpius aves vivas accipiat, et comprimat, et occidat cum clamore quo incitari solet a falconario: et, sicut superius diximus, sæpe evadentibus de sub unguibus ejus, per solertiam falconarii iterum capiat, et dimitatur per se vincere aves, et caveatur ne aves possint eum lædere unguibus vel rostro: quia si juvenis falco sentit nocumentum ab avibus, pusillanimis efficietur. Si autem crebro sine nocumento vicerit et occiderit, audaciam accipiet et crudelitatem in aves. Semper etiam ista fiant cum magna incitatione falconarii, et in præsentia canum, et mutentur aves continue, et per successionem temporis fortiores exhibeantur: et cum perfectus est ad aucupium, primo in aurora orto jam sole digestus falco ad aves dimittatur: et si quidem est audax, et bona voluntatis ad capiendum invenitur, custodiatur et teneatur in ea in qua tunc est
custodia et dispositione, et cibetur de avibus quas tunc ceperit donec per se satietur: et hoc fiat tribus vel quatuor diebus in quolibet aucupio.
Si autem in primo aucupio forte piger et non voluntarius invenitur, resume eum ad manum et intermitte aucupium, et illo die non ciba eum nisi de dimidia coxa gallinæ, et repone eum in obscurum, et sequenti die dimidiam coxam gallinæ in aquam frigidam pone, et in illa coxam illam tene usque ad tertiam, et tria purgatoria quæ vulgariter Germani quel vocant et fiunt aliquando de pennis, sed melius fiunt de bombice, et in tertia da falconi dimidiam illam coxam cum tribus purgatoriis dictis,et cum comederit pone eum in obscuro usque ad vesperum, et in vespera iterum ciba eum cum purgatoriis, ut dictum est, et tunc in mane vade ad aucupium, et si audacter et avide ceperit, tene eum in tali in quali tunc est maceratione. Si autem nec tunc quidem voluntarius ad capiendum exstiterit, resume eum ab aucupio, et non des ei illo die nisi tria de quibus diximus purgatoria ex aqua frigida, et nihil amplius : et si in crastino mane adhuc involuntarius sit ad capiendum, ciba eum de coxa parvi pulli imposita in forti aceto cum tribus purgatoriis de bombice factis, et cibatum hoc modo pone in obscuro usque ad vesperum, et postea tene eum in manu usque ad primum somnum, et calefac aquam, et balnea eum in aqua calida, et postea pone eum sub dio ad serenum, si non est tempus pluviale, usque ad mane, et tunc calefac eum ad ignem super manum tuam : et tunc egredere ad aucupium, quia si tunc non præcipitanter capiet, pro certo infirmus est et languidus. Iste autem quem nunc docuimus modus, maceratio vocatur falconum. Et attende, quod quidam aliter quam nunc diximus conficiunt falconum purgatoria. Sumunt enim carnem, et repositam in aceto forti comprimunt in pulverem factum de pipere trito et mastice et aloe, et dant falconi. Sed talia
<--- Page Split --->
purgatoria nulli avi rapaci danda sunt, nisi quando viscera ejus repleta sunt humore viscoso phlegmatico.
Sanitatis autem regimen est, quod maxime sapiens falconarius falconem cibet cibo et horis et quantitate qua silvestris cibari consuevit, et præcipue carne levi avium, et adhuc calore vitæ spirante, et teneat eum inter maciem et pinguedinem, quia macies nimia diminutis viribus aufert audaciam, et inducit pusillanimitatem, et facit clamosum falconem : et quando dimittitur a manu, residet in terra juxta falconarium, et clamat. Pinguedo autem nimia pigritiam et fastidium aucupii inducit. Teneatur ergo medium, ita quod gloria virium non desit falconi, et indigentia inanitionis stimulet ad prædam, non ex defectu, sed ex desiderio famis naturalis : et hoc optime fit quando non cibatur secunda cibatione, nisi prius digesta et egesta sit præcedens. In his tamen considerationem adhibeat homo peritus : quia quidam falcones melius capiunt si medium transeant ad pinguedinem declinando, quam quando sunt infra mediocritatem in macie, et quidam e converso melius capiunt macilenti. Sed nullus capit ex macie defectus : nullus etiam bene capit nimia pinguedine repletus.
Amplius diversarum complexionum sunt falcones diversarum maxime specierum : et illi quidem qui nigri sunt, melancholiae signum habent, et illis oportet dare magis cibum sanguineum qui est calidus et humidus, sicut carnes pullorum et columbarum et hectorum et hujusmodi : et si medicantur, calidis medicinis utendum est, sicut pipere, aloe, paulino, et hujusmodi. Albi autem sunt phlegmatici frigidi et humidii et mali chymi, quibus oportet dare calida et sicca tam in cibis quam in medicinis, sicut sunt carnes hircorum, cuniculorum, et mulorum, picarum, et passerum, et hujusmodi, et piper, et cinnamomum, et galanga, et hujusmodi. Qui autem habent pennas rubeas abundant inflammato san-
guine, et his danda sunt frigida et humida, eo quod frigida sicca mortificantia sunt, sicut carnes pullinae, et aves aquaticae, et aliquando gambari, et cassia fistula, et thamaridi medulla, et haec omnia dentur in aceto.
Sunt etiam quidam falconum nobiles in eadem falconum specie, quibus secundum hoc regimen suæ vitæ adhiberi oportet. Falco enim nobilis in qualibet specie falconum est, qui habet caput moderate grossum, et superius planum, et alibi rotundum, rostrum curvum et bene grossum et moderate longum, spatulas amplas, pennas alarum et coxas longas, pedes latos sparsos et macros, et qui frequenter pedes suos respicere consuevit. Ignobilis autem in eodem genere est, qui deficit ab aliquo vel pluribus istorum : et ignobilis aliquando tantum vel plus valet ad aucupium quam nobilis : et secundum hoc oportet considerare falconarium.
Ad ungues autem et pedes custodiendos caveat ne umquam permittat falconem stare nisi supra lapidem vivum vel super murum, et caveat ne calce stet vel caemento calcinato : unde non approbo quod quidam in perticis, quidam in cratibus tenent falcones : ars enim naturam imitari debet, et silvestres semper inveniuntur sedere in petris vel in terra.
Caxeat etiam a fractura pennarum sæpe riguado eas aqua calida de tertio in tertium diem, ne nimis exsiccentur, et eisdem diebus detur ei aliquantulum de aloe : quia stomachum et intestina confortat et purgat et fortificat pennas : et si nimius humor in causa sit, quod debitam fortitudinem non habent, caro qua cibandi sunt, primo ponatur per duas horas in succo facto de contusis rafano et lumbricis terrae : haec enim ambo exsiccant et indurant pennas : sed præcipue cavcatur ne violenta læsione pennæ lædantur alarum vel caudæ.
Hæc igitur et hujusmodi consideranda sunt in regimine falconum, et aliarum etiam avium rapacium.
<--- Page Split --->
res, ut humor exeat : et post quam exierit, ungatur coctura oleo oliva vel butyro si oleum non habetur.
Quando autem sternutat et projicit aquam de naribus, signum est humefactionis cerebri immoderatae. Cura autem hujus est, quod tria grana saxifragiae cum totidem granis piperis in mortario lapideo vel cuproe optime conterantur, et pulvis idem confectus cum aceto forti distemperetur, et cum bombice in nares falconis, et in palatum ipsius ejiciatur, et postea cibetur carne pullina.
De curis infirmitatum falconum diversis secundum Gulielmum falconarium.
Nunc de medicinis morborum avium rapacium disseramus. Ut autem ordinatius hoc faciamus,ponamus primo de medicinis falconum : deinde de medicinis asturum et nisorum : tertio quaedam medicionalia tractemus quae utrisque in communi conveniunt.
Prima autem falconum infirmitas, est dolor capitis, qui in hominibus soda vocatur. Hujus signum est, quod falco claudit oculos, et movet caput in partes diversas. Tunc igitur tollatur lardus, et misceatur cum pipere trito, et detur ei manducare, et alternis diebus detur ei aloe aliquantulum cum carne pullina : quia iste dolor capitis est ex vapore stomachi, et ideo per talem cibum curatur purgato stomacho.
Quando autem aperit rostrum quasi extensiones habeat et alices, et percutiti cum rostro pedem, vel e converso, signum est quod habeat malum humorem in capite : et ideo tunc torquendus est cum stilo argenteo vel aureo ad na-
Quando autem collum falconis inflatur, signum est gutta membra colli infundentis calida : et ideo tunc deplumandum est collum, et minuendus de vena auriculari, ut gutta ad generationem regenerandarum pennarum extrahatur, et detur falconi rana ad comedendum, quam si digesserit, pro certo sanus erit.
Quando autem guttur sive arteriam qua e canna vocatur, inflatam habet, et suflat ac si suffocari debeat, pro certo reumatismum patitur : et sic curatur. Sumatur de sanguine pavonis et muscatis et mirabolanis chebolis et de gariofilis et de cinnamomo et zinzibere aequalter de qualibet una uncia, et flant inde novem pillula, et quotidie detur sibi una ad tertiam, et postea ad nonam cibetur carne muris.
Signum autem mali in renibus est et gutta qua infundit renes, quando non potest saltare, et alis extensis se a manu longe ejicere et redire, sicut aves facere consueverunt. Et haec gutta a quibusdam mortalis vocatur. Tollantur enim grana qua crescunt in spina alba qua Germanice hagederon vocatur, qua sunt grana rubea, contunde ea et commisce cum pilis leporis, et hoc totum misce cum carne cocta, et ciba eum tali cibo usque ad novem dies. Si enim talem cibum retinuerit, sanus erit. Est autem quaedam alia gutta, qua sielra a nonnullis vocatur, qua quando decurrere incipit per corpus falconis, quasi veneni naturam
<--- Page Split --->
habet, et tunc acumen rostri et acumina unglarum falconis dealbari incipiunt. Et hæc curatur ita, quod accipiatur serpens niger qui thyrus vocatur, et abscindatur a capite ejus palmus et tantumdem a cauda, et hæc rejiciantur : et quod remanet, frigatur in olla nova, et pinguedinem quae inde cliquatur, collige, et detur falconi calida cum carne pavonis successive per octo dies, et postea accipe porcellum cum aqua calida depilatum, et sumatur tenerum pectoris cum mure parvo, et detur ei comedere : quem cibum si bene digesserit, absque dubio sanus erit.
Quando autem falco levato pede sæpe percutit cum rostro crus suum, scias quod habet guttam salsam, et tunc mi nue sanguinem de vena quæ est inter crus et coxam, et sanabitur.
Quando autem falco pediculis gravatur, accipiatur argentum vivum, et commisceatur cum sputo hominis, et commove donec moriatur argentum vivum, et postea huic toti junge auxugiam veterem, et misce omnia, et inde unge caput falconis,et intinge fila, et circumliga collo ejus, et morientur pediculi. Vel aliter, accipe piper et grana sysami, et tere simul, et coque in olla nova, et immitte aquam, et inde lava eum, et sanabitur. Vel aliter, coque saxifragiam in aqua, et permitte eum balneari, et postea subterne ei linteamen album, et pone super gramen vel lapidem : quia super linteamen omnes pediculos excutiet : et similiter facit omnis avis rapax.
Signum autem, quod falco habeat febrem, et si pedes ejus ultra modum calent, et tunc accipiatur aloe et auxugia gallinae, et mittatur in forti aceto, et detur ei interpolate ad manducandum, et alia vice detur ei testudo quam limacem vocant : et si tenuerit hunc pastum, sanabitur.
Quando autem falco carnem quidem rostro laceratam accipit, sed statim vel post modicum non per digestionem alteratam reprojicit : tunc pro certo viscositatem duram habet in struma et stoma-
cho et in intestinis, quae a quibusdam petra vocatur. Tunc igitur fiat pulvis de gariofilis, et spargatur supra carnem passeris, et detur sibi alternis diebus, et alternis detur sibi pipio sive purgatorium : et si tenuerit hanc dietam, sanus erit. Quando vero longe non egerit, istius ejusdem infirmitatis est signum. Tunc detur ei cor porcinum cum seta porcina minutatim incisa usque in diem tertium, et liberabitur.
Si vero falco lumbricis affligitur in ventre, et in egestionibus ejus aliquid apparuit de talibus, limatura ferri et maxime chalybis depurati supra carnem porcinam spargatur, et falconi detur usque in diem tertium, et sanabitur.
Si vero pennas ejus tinea consumit, accipiatur cera rubea muscata mirabolani citrini salgenmæ gunmi Arabici, grana tritici, et pone in forti aceto omnia hæc, et dimitte in eo per novem dies in aliquo bacili sive pelvi, et postea repone in ampullam, et lava quotidie de ipso falconem sive aliam avem rapacem donec bonam et emundatam senseris pervenire, et postea cum aqua rosacea lava avem, et sanabitur dum soli post loturam exponetur. De prædictorum autem quolibet pone in aceto æqualiter : sed de cera quæ omnia continet, pone longe plus quam de aliis. Aliter etiam dicunt quidam, quod si tinea cum acu de corio extrahatur, et deinde cum aloe lavetur, et postea hæc lotura cum emundata fuerit penna cum aqua rosacea deponatur, valet plurimum : sed caveatur ne rostro se tangat quamdiu aloe est supra eum, quia nocet plurimum.
Aliquando etiam falco infusionem patitur sicut equus : et hujus signum est, quod pastum non accipit, et habet oculos grossos quasi ex ventositate elevatos : et tunc fiat lixivium de sarmentis vitis, et coletur ter, et impleatur inde guttur falconis, et sic dimittatur donec egerendo se cibum quem sumpserat digessisse demonstret, et postea detur ei lacerta ad manducandum. Vel aliter, accipiatur
<--- Page Split --->
unum calidum cum pipere trito, et infundatur in gulam falconis, et teneat donec digestum teneat cibum quo infusum fuerat, et liberabitur.
Pedes falconis inflati non per violentiam podagram significant : et contra hoc accipiatur butyrum et oleum olivae aequaliter utriusque una uncia et aloe uncia una, et ex his insimul commixtis ungantur pedes ipsius usque ad diem tertium, et ponatur ad solem, et da ei comedere carnem catti, et sanabitur. Vel aliter, incende licinium factum de charta bombicina, et cum illo coque plantam pedis falconis, et tunc supra petram vivam pone, quae petra uncta sit cum auxugia veteri, et liberabitur, et interim da ei comedere mures.
Si falco se pedibus pectit et scalpit et pennas de cauda trahit et ejicit, patitur pruritum : et contra hoc accipiatur stercus anseris et ovis et aloe de quolibet aequaliter, et in forti aceto posita mittantur in vase aere sub solem calidum et serenum per tres dies, vel ad ignem lentum si calor solis non habeatur : et ex illo totus falco balncutur, et detur caro columbina cum melle et pipere, et reponatur in obscuro, et sic fiat per novem dies : et quando apparuerit penna bona de cauda veniens, lavetur cum aqua rosacea, et sanabitur. Si autem fluit in eo gutta aeris et acuta, accipiatur stercus anseris vel columbae cum cortice radicis ulmi, et bulliatur radicis cortex in aqua donec ipsa aqua rubea fiat, et tunc distemperetur stercus in aqua, et inde lavetur falco per tres dies, et liberabitur.
Si autem falco vulneratus fuerit, accipiatur albumen ovi et oleum de oliva, et hæc simul mixta ponantur supra vulnus, et caveatur ne locus læsus ab aqua tangatur, et cum hoc superpositum mutare forte volueris, lava locum cum vino calido, et sic facias donec locus læsus acquirat crustam sive corticem qui vulnus claudat. Si autem vulnus ipse falco tetigerit, pone ibi aliquantulum de aloe : et si forsitan vulneratus fuerit sub ala vel
in pectore vel in costis vel in coxa, immittatur stuppa crassa bene trita cum cultello donec mala caro corrodatur, et postea accipiatur thus et cera æqualiter et sepum et resina, et distemperentur ad ignem omnia hæc in illa, et reservetur : et quando necesse sit, ungatur de illo liquefacto ad ignem, et inunctio fiat cum penna donec verruca claudatur vulnus : et si apparuerit ibi mala carnositas, immittatur urtica Græca vel viride ejus donec corrodatur, postea unge locum de unguento albo, et sanabitur.
Si autem coquenda est avis rapax, antiquorum Græcorum est sapientia, quod prima coctura fiat sub lacrymali oculi : hoc enim prodest visui. Secunda autem fit in summitate oculi, et prodest capiti. Tertia fit supra nodum alæ, et valet contra guttam. Quarta fit in planta pedis similiter contra guttam crurium. Utiliores autem sunt omnes cocturæ si in mense Martio fiant.
Si quandoque sanies de falconis naribus fluit, et comedere non poterit, et ipsa sanies fœtorem prætenderit, fistula est in loco, et sic medicanda. Accipiatur posterior pilus capitis et auxugia vel butyrum si auxugia non habetur, et vena quæ de naribus ad oculos vadit, incidatur, et cum acu ferrea calefacta comburatur vena incisa ex alia parte quam a parte fistulæ,et locus quotidie cum butyro perungatur, et falco in loco calido reponatur per novem dies, et sanabitur.
Si autem falco ungulam à radicibus perdidit, non recrescit : sed digitus pedis in calido mure aperto est colligandum : et cum medulla pedis et digiti porcini postea inungendus donec sanetur. Similiter quando falco balneatus fuerit, caveatur ne supra lignum putridum reponatur, ne invenenetur. Si autem invenenatus fuerit falco, accipitur thyriaca, et tria grana piperis, et dentur falconi contrita cum petra, et custodiatr falco per novem dies, et tunc iterum thyriacam et piperis grana combure in testa, et pulverem
<--- Page Split --->
sparge super carnem, et sic cibetur falco.
Si autem aliqua bestia falconem momorderit, oportet quod deplumetur locus ubi est morsus : et si est parva, amplifietur cum rasorio : et tunc ungatur cum butyro calido, et demum fiat commixtio de olibano, resina, cera et sepo, et ungatur cum illo donec sanetur.
In hac autem cura quam posuimus, praecipue experta Gulielmi regis Rogerii falconarii secuti sumus, pauca de nostris adjicientes.
falconis adhaerentem, et de eo quod de pulvere remanet, immitte in nares falconis : et cum sol bene incaluerit, ipsum in sole tamdiu dimittas, quousque omnem sui capitis malitiam et phlegma de capite defluens expurget per spumam, sicque per duas dies pasce eum suavi et dulci carne.
Ad palatum autem restringendum si forte capitis humor in ipsum fluit, sume vetus butyrum et celidoniam aequaliter, et exinde factum pulverem in calida carne da falconi.
Contra maculam vero oculorum falconis sume piper et aloe aequaliter trita, et super maculam pone : si tempus fuerit ut acacia quae sunt pruna spinarum silvestrium habere possis, tres guttas succi acaciarum super macula instilla, quia valebit multum.
CAPUT XIX.
De curis infirmitatem falconum secundum falconarium Frederici Imperatoris.
De curis autem falconum aliter quidam dicta falconariorum Frederici Imperatoris sequentes determinaverunt sic.
Si caput falconis pugnandum est, tolle pícem mundissimam ad faba quantitatem, et digitis calefac eam ad ignem, et postea tamdiu cum ea palatum falconis frica, donec ibi adhaereat. Deinde accipe quatuor stafisagria grana, et totidem albi piperis, et fac subtilissimum pulverem, et impone eum super pícem palato
Si autem pulmo vel canna pulmonis falconis laesa sit, sume stercoris passeris et muris aequaliter unciam unam, et piperis albi grana quinque, salgemmae uncias duas, lanae succidae unciam unam, et haec tere omnia, et misce cum eis mellis et olei puri utriusque aequaliter sex guttas, et lactis feminae masculum lactantis et qua eumdem peperit, guttas novem, et de butyro quantum sufficit, et misce haec omnia, et forma ex eis cum lacte tres pillulas ad quantitatem avellanae, et mitte in gulam falconis, et tene eum per duas horas in manu ut totam evomat potionem : et cum totam vomuerit, post modicum pone eum juxta aquas : et si quidem ex eis biberit, post modicum pasce eum pulmone et corde lactantis agni et nondum herbam pascentis, et sit caro calidior quam esse poterit, postea alia carne suavi pasce eum assidue. In sero autem da ei sufficienter de passere et pullo, et sanabitur.
Si autem ostenderit se bulsum sive infirmatum in pulmone, sume auripigmenti treti unciam unam, piperis grana novem, et haec tunc insimul cum carne calida fulconi tribue. Iterum autem tolle tria lardi frusta, qualia falco deglutire
<--- Page Split --->
possit, et melle ea intinge, et eis limaturam ferri super asperge, et in gulam falconi immitte, et hoc fac per triduum, et nihil aliud omnino tribus ei. Quarto vero die tolle porcellum tenerum, et eumdem vino forti et claro inebria, et calefac pectus inebriati ad ignem : et cum bene calefactus fuerit, tunde pectus ejus, ut sanguis vino infusus in pectus ascendat, et occide porcellum, et statim ipsum pectus sic calidum in calido capre lacte intinge, et falconem per aliud triduum tali cibo pasce, et sanabitur.
Si autem anguille, hoc est, lumbrici longi comedunt falconem, tolle tenerum pullum pusillum sive intestinum aqua bene lotum, et fac inde tres nodos ad mensuram medietatis pollicis, et ex utraque parte firmetur ligatura tenui filo, et imple oleo lucidissimo, et ponatur in gulam falconis sicut et alia potio poni consuevit. Si autem in crastinum adhuc leditur lumbricis, sumatur rasura eboris et stercoris passeris Indici sive solitarii, et si non habetur, sumatur stercus alterius passeris communis utriusque aequaliter uncia una, et haec pulverizentur, et cum carne calida falconi tribuantur. In tertio autem die si adhuc perseverant, abstrahatur cruda pellis piscis quae tincha vocatur, quem Germani slingen vocant, et in calida testa sine fumo et flamma super carbones comburatur, et sumatur cum hoc rasura eboris passerumque stercoris aequaliter de omnibus, et terantur omnia haec, et simul mixta cum calida carne ministrentur : et si necesse fit quarto die limatura ferri et git contrita his addantur, et pulverizata cum carne calida ministrentur.
Contra omnia vitia renum, pulverem candriæ, et si non habetur, nasturtii aquatici in corde pulli tribue, et confert. Iterum sumatur arboris quæ quercus dicitur et boli æqualiter, et hæc trita cum carne pulli calida, qui ex vino inebriatus sit, falconi ministrentur, et sanabitur de omni vitio hepatis.
Contra fastidium autem et siccitatem
ovum cum lacte caprino fac bullire usque ad duritiem sine fumo in sartagine mundissima, et ad edendum sibi tribue : et si digesserit, liberabitur : proficit enim contra omnem infirmitatem.
Contra tineas autem si pennas falconum devorant, balsamum purum in foramine de quo penna excidit immitte, et scias quod tinea removebitur, et penna nerva suborietur. Adhuc autem crocei Orientalis pulverizati unciam unam luti stercoris anserini recentis per pannum colati cochlearia tria et totidem aceti fortissimi sumantur, et in vase æreo tamdiu dimittantur quousque cum flore ipsius ad spissitudinem deveniant : deinde per tres vices loca ex quibus penne æcciderunt, aceto puro laventur optime, et cum illis loca perungantur. Aliter autem sanguisugæ supra tegulas incendantur, et fac pulverem, et pavonum pennas super fumum ignis pone, et de fuligine illis adhærente fiat pulvis simili pondere cum priori, et cum forti aceto sed non multum liquidum confice, et deinde lava forti aceto loca unde penne æcciderint, et deinde lardi particulas intinge in hoc quod confecisti de pulveribus quousque adhæreant, et perunge loca unde æcciderint penne bis in hebdomada quousque penne reveniant. Item equi pilos longos contritos tenuissime supra carnem falconi in cibum tribue. Item piretri pulverem cum rafani succo et forti aceto distempera, et tineas inde perunge, et sanabitur. Adhuc aliter ure buffonem, et fac pulverem, et in pastu falconi tribue. Ad idem valet si ferri limatura falconi in pastum cum carne tribuatur.
Si autem falco nascentias in pede habuerit, mediam juniperi corticem sicca, et pulverem fac subtilissimum, et tribue sibi per novem dies alternis diebus cum carne, et curabitur.
Si autem pedum patiatur inflationem, aloe et albumen ovi simul tere : deinde tere cotem in qua saepe acutum est ferrum, et in qua ferri aliquid inhaeret, et super illam ita diu pulverem frica, quod
<--- Page Split --->
omnis acutio quae in cote est, in pulverem transeat,et tunc pedibus inflatis suppone ita diu donec crustam faciat, et pedi haereat, et sequenti die optime sapone perunge, et tertia die age ut videris expedire.
Si autem mala caro alicubi in falconis corpore creverit, accipe calchiam et aloe aequaliter, et fac pulverem et superpone, et sanabitur.
Ad pedes etiam falconis sanandos mille folii saxifrage verbenae et plantaginis aequaliter accipe, et pulverem tritum cum calida sibi da carne, et pro certo sanabitur.
Si autem famem inordinatam falco habuerit, muris sanguinem melapii semen aequaliter sume, et commixta da falconi, et sanabitur.
Item scito, quod quando falconem accipis, et vis ire ad aucupium, debes dicere : « In nomine Domini, volatilia sint sub pedibus tuis. »
Quando vero mane accipis falconem dic : « Quem iniquus homo ligavit, Dominus per adventum suum absolvit. »
Quando autem fascinatus fuerit, ranunculum in pulverem redige, et da ei in carne calida.
Ut autem hominem non desert, sume apium, mentam nigram et petrosilinum, et simul tere, et cum calida carne sibi tribue.
Ne autem leadatur ab aquila dic : « Vicit Leo de tribu Juda, radix David, alleluia. » Hæc tamen ultima non ita rationabilia sunt sicut prima.
Hæc igitur sunt quæ de medicinis falconum dicta cum experimento prudentium inveniuntur : sapiens tamen falconarius per experimentum pro tempore his addat vel minuat prout avium complexioni viderit expedire : experientia enim optima est in omnibus talibus magistra.
De regimine accipitrum et infirmitatibus secundum experta Frederici Imperatoris.
In hoc capitulo convenientia medicamina asturibus quos supra accipitres nominavimus, ponemus, eo quod astures sive accipitres Thedotion ad Ptolemaem regem Ægypti scribens, in falconum generibus collocavit, omnem avem rapacem, cujus usus est in aucupio, falconem vocans. Quod igitur in antehabitis prætermissum est, hoc ponemus ut continuus et completus sit tractatus.
Dicamus igitur experta Frederici Imperatoris sequentes, quod si substiciosus sit accipiter in pennis varia signa defectus producens, quæ hungrimal Germavice vocantur, pro certo hic morbus ab interioribus procedit corruptis, et est corruptio maxime in radice pennarum. Fiat igitur commixtio de stercore hominis quod vim thyriacæ habet, et de sale, et in illa intriguingur plumæ accipitris, et mittatur etiam de eo in fundamentum pennarum, ubi carni infiguntur, et sanabitur. Deinque aquam bibat, et caro qua cibandus est, intriguingur in jure barbæ Jo-
<--- Page Split --->
vis. Item accipe malvam et sarutegiam cum adipe porcino, et coque multum, et in os accipitris immitte donec inde tria cochlearia consumas : postea dabis integrum fel porci vel pulli cum calido porci pulmone : eumque donec sanetur quotidie jejunum in mane potabis aqua, ad vesperum vero ciba eum butyro.
Si autem accipiter frigore tactus in pectore læsus sit ex causa frigoris illius, accipe grana stafisagriæ et tere in mortario, et adjunge pisanni et mel quantum suficit, et frica inde palatum accipitris, et pone eum ad solem. Item semen ejus herbæ quæ radix vocatur, accipe cum ruta agresti, et pipere æquali pondere, et tere, et cum melle pone commiscendo, et fac inde pillulas ad modum piperis, et da ei per triduum, et hoc fac quoties frigus eum tetigerit, aut ex frigore solutus stercus nimium fecerit. Item succum marubii et pulverem piperis et modicum mellis et semen apii cribellatum commisce sic ut duæ partæ sint de succo, et una de melle : et quando famescit et ferventer escam desiderat, da ei.
Item ad pectus accipitris curandum fac de menta pulverem, et cum melle misce, et da accipitri in escam. Item radicem sinapis et trifolium æquali pondere trita et cum lacte et oleo hysoppino in escam dabis accipitri : quia multum prodest. Item nasturtium cum melle mixtum in carne porcina datum multum confert.
Si autem asmaticus fuerit accipiter, tegulam coctam contritam dabis illi cum carne calida et sanguine hirci per tres dies : tollesque succum absinthii, et infundes eum inter pellem et carnem in coxa gallinæ, et miscebis lac asini et dabis sibi comedere.
Quando autem accipiter cibum per tres dies in gutture sine digestione tenuerit, fac lixiviarn de cinere sarmenti vinearum, et bene colata da sibi cum carne calida per duos dies, et aliis tribus diebus dabis ei carnem caprinam cum butyro, et pulvere masticis.
Quando autem cibum oblatum non vult
sumere, sed carnem oblatam rostro a se removet, commuta sibi aliam carnem dando carnem de grue, et granum unum stafisagriæ sub lingua ejus pone, et statim evomet carnes sumptas.
Si vero omnino vis eum solvere et laxare, sume illam quæ radix vocatur, in qua non sit aliqua adhuc pullulans vena viridis, et scinde eam in tres partes ad quantitatem auricularis digiti, et acue utrumque ad modum grani hordei, et involutum in butyro da sibi comedere, et demum pone eum ad solem et laxabitur.
Ut autem sit sanus semper, nec viscera ejus restringantur, coque brachia et ramos malvarum in aqua donec tota aqua consumatur, et postea siccatos tere fortiter, et pone in aliquo vase butyro pleno, et in illo coquantur fortiter, et postea coletur hoc sicut colatur cera, et de pinguedine relicta in colatura ciba accipitrem sigillatim per vices. Si autem pinguedinem istam refutaverit, detur ei cum carne de cato. Ad hoc idem aliud est expertum. Accipe enim ebolum, rütam, malvam, serpillum et de roremarino plusquam de aliis, aut de savina si non habetur rosmarinus, et adipem porci qui numquam comederit glandes, et omnia simul trita et contusa fac bullire in vino, et postea exprime quasi ceram, et da in cibum accipitri in sero per noctem, et non infirmabitur.
Si autem accipiter de pluribus mutis fuerit, in kalendis Januarii in mutam mittatur. Sed si pullus ejusdem anni fuerit, mittatur in mutam in kalendis Julii, et vescatur de avibus vivis si poterunt inveniri. Item gariofilos et semen fceniculi cum carne comedat. Domus autem mutæ apta et ampla sibi quæratur, et de muta quando perfectus est, trahatur. Si autem in muta pennas non cito projecerit, serpentem varium qui inter alios minus habet veneni, et Germanice hut vocatur, cum tritico coque, ex quo tritico et viru serpentis gallinam ciba, et pota, et illius gallinæ carnibus refectus accipiter,
<--- Page Split --->
et pennas deponit, et morbum si quem habet, expellet. Solidarum quoque novarum pennarum plurimum decoratus longo vivet tempore et jugiter sanus et hilaris erit. Item pisciculi minuti fluviales pulverizentur, et pulvis super carnes accipitri dandas aspergatur, et cum carnibus muris accipitri ad comedendum dentur: tunc enim procul dubio cito mutabunt. Item lumbi porci sanguine agni intincti et incisi dati sibi idem quod dictum est citius operantur. Item pulvis lacerte viridis combuste idem facit. Item grana sambuci in Septembri sub terra fodias, et postea hordeum in eis madefactum gallinis tribuas, et illarum carnes tribue, et si alias etiam tribueris, in succo praedictorum granorum intinge, et confert plurimum. Item sanguisugas incisas per se vel cum carnibus offer accipitri: et si voluerit, comburendo fac inde pulverem, et offer ei cum carnibus. Item mures vivi sibi dati seu etiam minutatim fracti, et in gula sibi positi, prosunt.
Si vero pennas fregerit, incide aliam pennam illi similem, et fractae pennae inseras. Si autem fregerit pennam, in concava hirundinis pone aliam accipitris pennam, vel si habere non potes pennam, cornu in illam insere cum acu ferrea vel cuprina in medio quatuor angulos habente, ita quod ex ambabus partibus acuti fiant: quae quidem facere visu et experientia melius disces quam doctrina libri istius.
Si autem accipitrem volueris macrum fieri, da ei allium tritum cum pulegio, vel carnem macram de bacone salso sumptam, quae per noctem in aqua stetit, comedat, et postea quater aquam bibat. Si autem e contrario impinguare volueris, dimitte eum per plures dies otiosum, et da ei lumbum porci et carnem gallinae pinguium, et semper ab uno homine pascatur: et qui portat eum, ferat in equo ambulante, et detur ei saepius cerebrum vervecis sive arietis.
Si vero a sole læsus sit, aquam rosaceam in naribus ejus immittas, et mel
cum carne caprina comedat,et exspue vinum quasi exufflando in faciem ejus.
Si autem quando post prædam vadit, læsus fuerit a tempestate, aquam tepidam super scapulas ejus projici, ita tamen quod pennas ejus prius aperias, et sic de aqua superfundas tantum, quod per renes usque ad pedes ejus perveniens distillet: hoc enim multum proderit.
Si vero in interioribus pro venatione infirmatur, noctuas calentes adhuc et vespertiliones per triduum comedat: et si accipere voluerit, tres offas carnis porcinae intinctas in aceto comedat: hoc enim etiam fastidium sibi tollit, et contra morbum capitis et pectoris plurimum conferens operatur.
Si autem digiti articulum læserit, scinde murem et in viscera ejus calida pedem accipitris immitte, et cum fasciola apte constringe : et si per hoc non sanabitur, dextram ungulam porci frange, et cum medulla pedem accipitris unge per triduum, et sanabitur.
Haec igitur secundum experta Frederici Imperatoris dicta sunt a nobis de asturibus.
<--- Page Split --->
et misce cum hoc stercus anseris, et sic commixta permaneant haec tribus diebus, et demum pone totum hoc in panno lineo, et exprime succum, et unge inde loca ubi tineas habet, praecipue in alis et in cauda. Demum tere ferruginem in pulverem, et asperge in alis et cauda accipitris tribus vicibus de tertio in tertium diem.
Quando autem astur pastum indigestum projicit, accipe cinnamomum, gariofilos, ciminum et folia lauri æqualiter de omnibus, et tere, et mitte in ollam novam cum vino albo, et fac multum bullire ita quod parum de vino remaneat. Sed cave ne per ebullitionem effundatur efferves de olla : et quod remanet, pone in panno forti, et extorque succum, et de eo quod expresseris infunde in guttur asturis quantum sufficit, et in illa die nihil des ei comedere, et sequenti die pista et contunde fæniculos et exprime succum, et carnem quam daturus es ei, intinge in succo illo.
De regimine asturum secundum experta Gulielmi.
Repetentes autem curam accipitrum, Gulielmi expertissimi in avibus rapacibus documenta ponemus.
Dicit enim Gulielmus, quod asturem qui asma habet sic curabimus : Accipiantur gariofilos, cinnamonum, zinziber, ciminum, piper, aloe, sal, dragantum, olibanum, de quolibet æqualiter in pondere, et fortiter terantur, et bene simul commisceantur, et ponantur in tegula, et calefiant ad ignem, et cum fistula de illo pulvere projiciatur in naribus asturis insufflando, et de residuo pulveris ejusdem pone cum lardo bene claro aut cum butyro ad quantitatem avellanae, et sit lardum bene tritum, et pone ipsum per mixturam in palatum asturis, et postea fac eum stare ad solem ita diu donec evomat potionem, et in sequenti detur ei comedere lardum idem ad quantitatem nucis, et tertia die detur ei pullus columbinus rubeus, et quarta die fac eum balneari, et curabitur.
Contra tineas autem asturis accipe millefolium, et tere, et mitte in acetum,
Contra infirmitatem autem asturis quafellera vocatur, et est idem quod corrupti humoris repletio, accipe ursæ feminæ pellem ad quantitatem ciceris, et impone cordi gallinæ, et da ei comedere usque ad decem dies antequam ponas eum in mutam : deinde accipe savinam, romarinum, saturegiam, betonicam, mentam et salviam de quolibet æqualiter, et de raphano plus parum, et tere omnia simul et impone parum m ellis, et jejuno da bis ei comedere inde, et postea mitte cum in mutam.
Contra vitium autem lapidis asturis accipe cinnamonum, aloe, gariofilos, zuccharum, saxifragiam, gerulam, cicadam, æqualiter de omnibus, et omnia tere, et distemperacum siropo rosaceo : et quando pascis asturem, da sibi aliquid de isto cum carne ad quantitatem duarum fabarum.
Si autem accipiter projicit glanum sive crudam carnem indigestam, immitte in gulam ejus lixiviam de sermentis, et immitte in gulam ejus unum
<--- Page Split --->
cochlear : et si se angustiaverit, accipe syrupum violatium et distempera cum aqua frigida, et mitte ex eo in guttur ejus cochlearia tria : et postquam vomuerit et ad se redierit, balneetur in aqua, et hoc fiat tempore bene claro. Multum autem valet si aliquantulum salgemmae tritum cum lixivia ponatur : quia bene mundificando facit vomere.
Si autem astur guttam habeat, sumatur aurea Alexandrina quantum est media faba, vel sicut est media avellana, et detur sibi comedere, et die tertia detur sibi thyriaca.
Si autem patiatur aculeos sive puncturas acutas, accipe setas porcorum et minutatim incide, et sparsas super carnem asturi in cibum tribue usque ad novem dies, et postea trifolium tere, et succum ejus carni infunde, et da comedere asturi.
Si autem spumat in oculis, est melancholia ibi congregata, accipe simul montanum et semen cicutae, et pone super carbones et suffumiga inde carnes, et pasce eum super talem ignem, ut fumus veniat in guttur et in oculos ipsius, et in sequenti die da ei comedere aloe ad quantitatem dimidii fabae et viridem cicadam sive locustam, quam si viridem invenire non poteris, tere siccam apud te reservatam, et asperge super carnem, et da ei.
Si autem ficum in ano patitur accipiter, accipe pennulas alarum et desiccatas tere, et sparge super carnem, et ciba eum novem vicibus.
Si autem inordinatam astur sitim habeat, accipe liquintiam, reubarbarum, betonicam et syrupum violatium, et mitte in aquam, et sit ibi nocte una, et mane da ei bibere quotidie de illo usque ad octo dies quantum voluerit, et pasce eum de rana.
Si autem fascinatus putetur astur, accipe fungum mirti et olibanum et aspaltum et palmam benedictam, et testae impone omnia haec, et exinde suffumiga asturem.
Si autem in capite aeger sit accipiter, accipe rafanum, savinam, rorem marinum, sambacum, saturegiam, mentam, rutam, salviam, betonicam, et misce haec omnia simul, et tere multum et immitte mel, et da ei comedere ex illo tres pilleas mane cum aliquanto carnis, et sero da ei ex illo quantum est una avellana.
Si vis impinguare accipitrem, ciba eum carne anseris et palumbarum. Si pediculos habeat, mentam romanam tere, et distempera cum vino acri et junge saxifragiam : et si clarum tempus est et calidum, balnea eum ex illo. Si autem turpidum et frigidum, tolle auxungiam gallinae, et impone in illa, et mitte super fimum nocte una, et die sequenti unge asturem in alis et in dorso super caudam.
Quod si nascentias astur habeat, accipe sanguisugas, et mitte eas in nascentias, et sequenti die accipe lac arboris quae celsa sive ficus facua dicitur, et unge nascentias, et deinde accipe radices herbae quae brancha lupi vocatur, et tere et commisce illam cum lacte celsae, et superpone nascentiis, et stet desuper tribus diebus et tribus noctibus, et postea accipe radicem caudae porci, et fac bullire, et da ei bibere mane et sero ad tres fabas novem diebus.
Si autem scabiosus sit accipiter, accipe auxungiam veterem sulphur et argentum vivum, et tere simul cum aliquot gariofilis et cinnamono, et ex eo unge scabiem ad ignem vel in balneo.
Contra dolorem oculorum, accipe zinziber, aloe, olibanum, aequaliter de omnibus, et tere fortiter simul, et mitte cum albo vino in bacinum, ubi st nocte una, et postea mitte in oculos. Ie m accipe aloe et cerusam aequaliter, et de lardo veteri rade de medio loco aliquantulum, et misce omnia haec, et mitte in oculos ejus sero cum eundum est dormitum.
Quod si crus fractum habet, accipe et mastica olibanum, bolum et serpentinam et consolidam, et fortiter tere, et commisce cum albugine ovi, et distende
<--- Page Split --->
totum super pannum lineum, et dirige crus fractum, et involve in panno dicto, et accipe pennam de ala vulturis, et scinde eam, et incanna ex ea crus fractum, et sic remaneat quinque diebus et quinque noctibus.
Iterum autem contra lapidem asturis et renum corruptionem accipe centrum galli partem unam, verbenæ partes duas, et tere, et exprime succum, et da de eo tertiam partem cochlearis asturi jejuno, et sic dimitte eum a mane usque ad meridiem : et si in angustia esse videatur, da ei cochlearia tria ex syrupo violaceo distemperato vel de melle rosaceo, et quarta die accipe centinodiam et centinerviam sive quinquinerviam, et tere, et accipe succum quantum est pars tertia cochlearis unius, et mitte ipsum in guttur asturis jejuni, et curabitur.
Si autem podagricus sit, tere titimallum cum melle et aceto, et aliquantulo calcis, et liga super podagram : et postquam se moverit, unge aloe cum vino, et sanabitur.
Item contra felleram asturis simul et tuneam accipe conchas testudinum et ramusculos virides de jubis et saxifragiam, salviam et folia olivarum et spumam poledri .juvenis quem projicit de naribus cum nascitur, et fel anguillæ, et hæc omnia mitte in ollam novam, et ad ignem combure donec inde fiat pulvis, et in mane jejuno asturi da inde comedere ad quantitatem dimidie avellanæ cum carne pauca, et accipe reubarbarum, et pone in aqua per diem unum, et da ei bibere, et istud fac de tertio in tertium diem tribus vicibus.
Si autem guttam habet astur, accipe anserem bene pinguem, et aufer adipem ejus, et accipe adipem ursinum et vulpinum, et excoria cattum, et ejectis de corpore catti visceribus et ossibus carnem cum cultello divide, et accipe parum ceræ et de laudano et de xiloaloe sive ligno, et fac pulverem, et succum politariæ majoris et minoris, et incide cepam albam, et omnia simul misce, et totum
mitte in ventrem anseris, et consue foramen fortiter, et dimitte per unum diem, et deinde fac anserem bene assari, et saginem quod inde decidit, collige in vas terreum aliquod, et hoc unguento ungatur locus guttosus, et valet omnibus guttosis animalibus.
Item ad clarificandos oculos accipe dulcem herbam aloe et cerusam æqualiter, et contunde fortiter, et contrita cum oleo et auxungia mitte ad ignem in aliqua testa donec liquescat, et misce cum his quæ dicta sunt, et duc et commisce simul fortiter in unum : et ex unguento sic facto mane et sero aliquid in oculis asturis impone, et clarificabuntur.
Hæc igitur secundum Gulielmi experta sunt dicta de curis asturum.
CAPUT XXII.
De regimine domesticationis accipitrum, et de regimine aucupii.
Cum autem asture vel niso aucupare volueris, cave prius quod bene ad manum assuetus sit accipiter sic domesticando :
Primo enim vinciendus est die ac nocte, et tenendo eum cum zona valde
<--- Page Split --->
longa facias ut saepius ad manum volet, et quoties advolaverit, semper aliquantulum ciba eum, ut assuescat manum beneficam.
Cum autem eum aucupari volueris, prima die accipe columbam in alis depilatam, et fac eam saepius de sub pedibus ejus effugere, et ut iterum capiat eam, et sic muta eam in melius volantem et meliores, et debiles et parvas aves commuta in fortiores et majores, sicut etiam de aucupio falconum docuimus : quia quoad hoc unus modus est in regimine omnium avium rapacium.
Quotiescumque autem accipit avem, dimittatur aliquid de sanguine ejus bibere cum provocatione et sibilo aucupis, et in praesentia canum : quia per hoc sumit audaciam.
Quando autem aucupari volueris dimittendo ad aves silvestres, primo ciba eum carne teneræ vaccæ, sive lingua porcina quæ in aceto vel urina parum steterit, et mane sequenti valde diluculo vade ad aucupium : cave tamen ut non jætes accipitrem si poteris nisi contra faciem avis, et fac ut accipiter avem videat, et non longe ab ea existat quando jætas eum.
Dicunt tamen aliqui, quod si carnem, ut dixi, in urina jacere permittas, et in mane cibes eum de illa, et in sero parum de ipsa carne des ei, et in sequenti mane cibes eum de lingua porcelli, et ad vesperum vadas in rapariam in qua sunt aves, audaciam habebit ad magnas aves capiendas.
Quando vero videris accipitrem venationem videntem quidem sed non appetentem, scias quod nimis est pinguis et pennas de pinguedine spissas habere, eo quod nimis delicate nutritus sit. Subtrahes ergo partem ei de dieta consueta, et dabis ei levem digestibilemque dictam, et in minori quantitate quam prius : quia ex fame naturalis surget appetitus sibi magnas aves capiendi, et in dieta quam sibi bonam esse probaveris, conserva eum continue : et si nimis est pinguis,
albeo trito cum pulegio maceratur : et cave ne defectum et pusillanimem facias. Accipiter namque ab Augusto usque ad Novembrem debet teneri mediocriter macer, non multum ad pinguedinem vel maciem declinans : sed a Novembre inantea pinguis tenendus est et fortis.
Tenendus etiam est diu in die super manum, et detur ei hora tertia coxa una de carne pulli, et postea per horam dimittatur in aqua balneari, et postea dimittatur ad solem donec pennas componat se perungendo, et postea ponatur in obscuro usque ad vesperum, et superponatur pannus lineus super perticam super quam stat, ne unques lædat, et ab hora vesperarum teneatur in manu usque in primum somnum : et tunc superpone eum in pertica panno supposito sicut prius, et accende coram eo lucernam per totam noctem, et circa diluculum asperge eum vino, et postea pone eum ad ignem clarum, et orto jam die vade ad aucupium : et si videris eum aves appetere, projice, sin autem, itera quod supra dixi. Si vero capiat, ciba eum de pæda quantum vult comedere.
Cavendum autem multum est ab afflatu et morsu et laceratione unguium accipitris et falconis et omnium rapacium avium, et maxime quando hæ aves balneatæ fuerint, et pennas rostro composuerint : quia pinguedo quædam adhæret rostro, quam accipiunt de cauda sua quæ est venenosa : pennas enim et pedes et anhelitum habent venenosa aves istæ : et sic tunc ungue vel rostro percusserit,poterit esse periculum, et jam quidam mortui sunt de hujus vulnere percussionis.
Attentendum autem, quod si accipiter plus debito clamorosus fuerit, cibetur vespertilione pleno pipere trito.
Si autem pipiat quasi pituitæ sit infirmitas, et clamare voce sonora nequit, cum acu ærea nares ejus perforabis.
Hæc igitur sunt quæ de falconum asturumque curis de his qui tempore nostro in talibus studium posuerunt, congregavinus. Nec debet reputari superfluum
<--- Page Split --->
quod deservit delectationi multorum, qui in avibus cœeli ludere consueverunt. Ut autem perfectior sit nostra doctrina, etiam studia antiquissimorum his quae dicta sunt, adjungemus.
parvae pennae insuffla in nares ejus pulverem piperis et saxifragia.
Si reuma in capite habuerit, rultam pone juxta nares ejus, et carnem quam comederit, intinge in succo ruta. Item allium contusum cum vino per nares ei immitte, et in loco obscuro resideat tota die, et eum per unum diem jejunare permitte.
Si pituitam quam quidam pipiam vocant, habuerit, accipe linguam ejus aperto ore, et frica eam cum pulvere saxifragiae melle condito : et si dicta non prosunt, dabis ei comedere butyrum : pulvis etiam densitate caulis ad idem valet.
De regimine infirmitatum omniumavium rapacium secundum Aquilam, Symmachum, et Theodotionem.
Si ultra modum clamorosus fuerit, accipe vespertilionem, et piper tritum intus pone et da ei comedere. Si vespertilio non habetur, alia avis eodem modo cum pipere parata ad idem non oberit. Nimius tamen clamor aut infirmitatis aut defectus ex matre, aut quia ova gcnerata in se habeat, est signum.
Si fastidium habuerit, sorices vivas da ei, vel catellum in proximo natum antequam videat.
Antiquissimorum igitur Aquilae et Symmachi et Theodotionis exstant epistolae ad Ptolemaem Philometorem regem Ægypti, in quibus de moribus et medicinis avium rapacium in communi ista doctrina continetur.
Si cibum frequenter alteratum evomit, accipe scamoneam ad pondus quartae partis oboli, et tantumdem cimini, et tritis illis asperge eorum pulvere carnes porcinas pingues, et da in cibum.
Si vero dictam carnem comedere non potest, tolle albuginem ovi, et in ea pone dictum pulverem, et ori ejus injice.
Si enim infirmitas est in capite, et sit quidem in oculis, unge saepius de oleo olivae, et praecipue si dolor est in exteriorbus oculi.
Item si cibum ejicit, accipe ova cruda, et frange in lac caprinum, et totum decoque, et da ei ter ad comedendum, et sanabitur.
Si autem albugo crescat in interiori oculi avis, injice pulverem seminis feniculi cum lacte mulieris masculum parientis.
Si autem per senectutem caligat oculus, habili argenteo vel aureo instrumento coque eum super nares, ubi sinciput in medio oculorum rostri conjungitur.
Si mutare pennas incipit, exime eum ab omni labore, et abundanter ciba eum : quoties enim esurierit, tot signa fracturarum vel fracturas habebit in pennis. Valent etiam tunc avibus glebae virides substrata pedibus, et solis calor cum astu moderato : nimis autem aestus nocet.
Si clausas nares habuit, per fistulam.
Si febres habuerit, da ei ter vel quater
<--- Page Split --->
succum arthemisia cum carne gallina. Item ad idem liga ei dextrum crus fortiter : et tunc in medio cruris vena apparebit, et illam subtiliter minue, in crure enim talium avium quatuor sunt vena. Una quidem anterius, altera inferius, et tertia exterius magis, quarta posterius super unguem majorem. Signa autem febris sunt si alae dependent, et caput demissum teneat, et si fremit quasi frigore teneatur, si cibum absque causa fastidit, aut avide quidem sumit sed male gluttiendo inducit.
Si autem valde sitit, accipe pulverem caulis livistici, et cannae de aneto et fenicolo, et coque cum vino, et commisce cum hoc cochlear unum mellis, et colaturam hujus da ei bibere vel injice ori ejus: et si bibere noluerit, una die da ei carnem linitam melle, secunda die carnem linitam oleo rosaceo frigido.
Si felle laborat, quam infirmitatem felleram supra vocavimus, pulverem florum salicis sive gemmarum salicis sparge super cibum ejus.
Si ei alae praeter febrem pependerint, sume sanguinem et adipem anseris, et de sanguine frica alas ejus ad solem. De adipe autem ciba eum, vel melius sume oleum laurinum, et ex illo alis levatis assellas ejus unge, et felle porci perunge alas ipsius, et succo verbenae vel salvia cibum ejus intinge.
Si alas guttosas habuerit, hederam terrestrem in aqua coque, et folia illa cocta et bene contusa alis ejus juxta latera circumliga, et cibum ejus in eadem aqua tinge.
Si pedes guttosos habet, vel si tinea comedunt ejus pennas, carnes hircinas comedat in aceto tinctas, et alas ejus aceto calido et oleo laurino saepius perfrica.
Si pennam fractam sine dolore extrahere volueris, accipe sanguinem animalis parvuli quod grüle vocatur, vel sanguinem muris, et unge locum pennae, et cadet, et postea ex melle ad magnam spissitudinem decocto fac virgulam ad
modum foraminis in quo stetit penna, et injice foramini, et exibit nova penna. Item succo herbae papaveris calido perunge pennas ejus, et intinge cibum ejus eidem succo.
Si os fractum habuerit in crure, vel in alia parte, aloe calidum superliga, et dimitte una die et una nocte. Item stercus galli in aceto decoctum superliga.
Si inquieta sit avis in pertica, vel super manum, miriam in aqua decoque, et ex ipsa aqua asperge corpus ejus, et intinge cibum ejus in ea usque novies.
Si infirmitate quae rampa dicitur, infrmatur, succo arthemisia cibus ejus, intingatur. Item sanguine agni calido pedes ejus perfrica vel vino tepido in quo decocta sint urtica, et in ipso vino cibum ejus intinge.
Si stercorare non potest, fel galli da ei comedere vel testudines albas decoctas.
Si nimium laxatur, modicum de succo jusquiami da ei bibere, et intinge cibum ejus.
Si pediculos habet, accipe succum absinthii vel aquam coctam cum absinthio, et eo ad solem sedente infunde plumas ejus, et corpus ejus per totum.
Si lapidem in ventre habuerit, da ei pinguedinem auxungiae comedere et butyrum. Ad idem aloe herbam cum pulvere apii involve cordibus parvarum avium,et da ei comedere. Sic igitur ex his similiter poteris de omnium avium medicina commode facere.
Si autem vis habere pinguem, da ei de masculi carne bovis vel porci. Si vero vis habere macrum, da ei gallinas juvenes aqua madefactas. Si vero vis habere temperatum, da ei gallinas veteres.
Si vis ut expeditus sit ad aucupandum, stude ut facias ei bonam vesicam gutturis, et include in tenebris accensa ibi lucerna modica, et aucupa alternis diebus.
Si vis ut leporem aut cuniculum capiat, oportet ut doceas eum in juventute : et
<--- Page Split --->
gyros liga in cruribus ejus prope pedes interjecto spatio unius palmae quae sit distantia cruris a crure : quia tunc sine laesione capiet. Silvestris accipiter citius mansuescit si multum jejunare permittatur, et si juvenis est avis, nec nimis calidus, nec nimis frigidus sit locus, in quo custoditur : et in loco in quo stat, habeat semper herbam mentam et salviam. Et si est accipiter, in primis in foliis salicis,demum super lignum salicis aut abietis semper sedeat : et si saepe sanguinem avium biberit, vires sumit et audaciam et affectum capiendi : nec negetur ei balneum aquae frigidae quando nutritur, nec multum conjungantur alae ejus nisi pendeant.
pidaris, et alterum falco qui vocatur arborealis.
Primum quidem mediae quantitatis est et vigoris inter peregrinum et gibbosum, et invenitur in Alpium rupibus, et est ejusdem nutriturae regiminis cum peregrino.
Alterum autem medium est quantitate et vigore inter gibbosum, et mire, ejusdem cum mire regiminis existens : et ideo de his in speciali tractare non oportet.
Praeter ea autem quae dicta sunt, forte multa apud diversos inveniuntur falconum genera, sed ex his quae dicta sunt, sufficienter de natura et nutritura omnium habetur conjecturalis scientia.
Sed hic adhuc adjiciendum, quod sicut in antehabitis libris dictum est, omne animal abundat in loco ubi sui proprii et convenientis cibi est abundantia : propter quod cum hujusmodi avium cibus proprius sit venatio avium, abundantur in locis ubi abundant aves quas venantur. Iste autem aves sunt aquatice : quia et illae tardiores sunt ad volatum, et carnosiores ad escam : et ideo versus septentrionem accipitrum et falconum et aquilarum abundant genera, sicut est in Britannia, Suecia, Livonia, et finitimae his regiones Sclavorum, Prutenorum, et Rutenorum. Et quia frigidae sunt iste regiones, et in terris frigidis sunt corpora magna, et ex multo sanguine multi spiritus, et ex his audacia et feritas, ut in scientia de Natura locorum habitabilium determinatum est : ideo etiam aves rapaces in dictis regionibus magnae sunt, et cum audacia ferocitatem magnam habentes. In aliis autem locis proportionalem etiam accipiunt vigorem et quantitatem et audaciam. Nec est silentio praetereundum quod Aquila et Theodotion, et Symmachus socius eorum, omnia accipitrum genera falcones vocant, et ea quatuor esse generum determinant, asturem primae quantitatis ponentes in genere primo, et asturem minorem quem tercelinem vocamus ponentes in genere secundo, et ni-
<--- Page Split --->
sum in genere têrtio, et muscetum in genere quarto : quibus nullo modo consentiendum esse probat, quod tercelinus invenitur in nido accipitris, et muscetus in nido nisi reperitur : et ideo et accipiter et tercelinus non differunt nisi sexu, non specie : quia accipiter est fœmina, et tercelinus est masculus, et eumdem modum differentiae habent nisus et muscetus : nisus enim est fœmina, et muscetus est masculus.
universa volitans, sed in loco manet suæ generationis, cadaveribus vescitur, et in tempestate gaudere videtur, quia tunc in profundum maris natat et ludi t : nidum facit in petris quas aqua circumfluit, et ibi thesauros condit ciborum, et de his adeo liberalis est, quod extraneis avibus partitur de illis.
Haec igitur de rapacibus avibus dicta sunt.
44. De Gallina.
41. De Feticc.
Fetix avix est bis in æstate pullificans et multos in æstate valde fovens filios, eo quod corpore parva est, et brevis vitæ : et ideo multum ponit in semine.
42. De Ficedula.
Ficedula avis est dicta sic, quia ficus edit. Comedit autem etiam uvas et alios fructus arborum dulces.
A nobis autem ficedula vocari consuevit avis quam Germanice sveppam vocamus, quae longum valde habet rostrum et in autumno inter arbores volat in crepusculo et in diluculo : propter quod etiam tunc expansis in altum retibus capitur, eo quod in exeundo et intrando semper easdem vias tenere consuevit.
43. De Fulica.
Fulica nigra et aquatica avis est de genere mergorum, anate minor, in mari et circa stagna habitat, nec vagatur per
Gallina avis nota est tardi volatus, temperatae carnis et levis, ultra modum diligens fœtum suæ speciei, ita etiam quod acuta voce infirmatur dilectione pullorum : sed non curat cujus sint ova quæ fovet, ita quod etiam circa partum alienæ speciei sollicitat. Ovat autem multum, et clamore accedit ad nidum, et clamore recedit ab eodem : et si agitetur et persecutionem patitur, tamen postquam securitatem acceperit, perficit cantum.
Dicitur autem, quod illa die cum ovum fecit, a serpente percuti non potest, et caro percussis est medicina. Ovum autem completur in ipsa die undecima, nec fecundatur per unicam spermatis mixturam, sed per coitum continuum. O vant autem aliquando ova venti : et ex rotundis galli et oblongis gallinae generantur, licet huic contrariari videatur Aristoteles. Ova decem dierum bene foventur, et paucorum usque ad ova quatriduana. Recentiora vel antiquiora minus valere probantur. In æstate in calidis locis decimo nono die exeunt, in hieme vicesimo nono die. Ova bona ad fovendum quarto die sanguineas habent venas : et tunc si ad radium solis clara sunt in acutiori parte, non valent. Plena et fecunda ova merguntur in aqua, et alia supernatant. Multum nocet si commoventur manu, quia venæ et humores per inversionem corrumpuntur : et hujus signum est, quia quando gallina in occulto ovat, omnia ova fecundantur : et
<--- Page Split --->
quando manibus hominum tractata sunt, plura eorum corrumpuntur. Caput pulli ad acumen ovi convertitur, et totum corpus ad residuum : et pullus nascitur supra pedes sicut et caeteri pulli avium.
Pulis exeuntibus gallina eos sub alas congregat, et pro eis milvum invadit, et alia quaeque insurgentia. Gallina est avis unguibus cracando victum quaerens, et ad inventum pullos vocans. Faciunt autem quaedam gallinae ova in quibus sunt gemelli : sed alter geminorum comprimit alium, et aliquando ruptis telis bicorpus generatur. Alia etiam multa de ovis et gallinis in praehabitis libris dicta sunt 1.
Sed hoc adjiciendum est, quod Plinius dicit, quod si inter membra gallinae aurum minutatim ponatur divisum, membra gallinae consumunt aurum : ita quod membra gallinae venenum auri esse videantur.
Hoc etiam notandum, quod vitellum ovi quod in plenilunio ovatum est, sordes lavat a pannis : et si alio tempore ovatum sit, non tergit sordes macularum. Et hujus causam dicunt quidam esse, quia media saginata gutta in vitello prima quidem generatione existens colorem penetrantem et dividentem maculas ex multo lumine luna humidum movente tunc concipit, quod in alio tempore facere nequit.
45. De Gallo.
Gallus avis nota est, cristatus faucibus et capite, ungulas in cruribus longas habens, ad modum semicirculi curvatis pennis caudam figurans, et caeteras in collo et dorso pennas habet semicir-
culariter curvas, et teneras carnes habet duriores quam gallina.
Hæc avis pugnax valde est pro gallinis: et ideo cum plures conveniunt, pugnant: et qui superat, coit cum gallinis, et erigit caput et caudam gloriando de victoria, et alter tabescit de servitute. Aliquando pugnant tam valde, quod mors pugnam finit.
Hæc avis multi est coitus : et ideo multas implet gallinas, et ad unum ovum fecundandum multoties cum eadem coit gallina : et si multi sunt galli, occidunt gallinas nimio coitu.
Hæc avis facile sentit auro mutationes ex motibus solis contingentes: et ideo cantu horas distinguit, et nocte canens se erigit, et alis percutit; et se excutit ut vigilantius cantet. Gallinis aliquando mortuis tabescit. Cum dormit, in alto se ponit: et quae petulantior est gallinarum, juxta gallum proximius sedet de nocte.
Decrepiti galli carnes teneriores sunt : et si quid inest viscositatis, decoctio consumit: et ideo jura gallorum decrepitorum prosunt asmatibus et defectum cordis patientibus. Album gallum leo timere dicitur forte propter speciei contrarietatem, vel quia basilisco similis esse dicitur.
Quod autem dicunt decrepitum gallum ovum ex se generare, et hoc in fimo ponere, et hoc testa carere, sed adeo dure pellis esse, quod ictibus fortissimis resistat: et quod hoc ovum fini calore fecundetur in basilicum qui est serpens in omnibus sicut gallus, sed caudam longam serpentis habet, ego non puto esse verum: tamen Hermetis dictum est, et a multis acceptum propter dicentis auctoritatem.
<--- Page Split --->
miratur picturam, quod non advertens venatorem retrorsum in rete contruiditur.
46. De Gallo gallinaceo.
Gallus gallinaceus gallus est castratus et effeminatus : et ideo nee'generat, nec cantat : et cum quaedam urticarum genera aspera mortifera sint pullis gallinarum, quae etiam gallina rostro nititur evellere radicitus, tantum aliquando trahendo laborans quod rumpitur interius : tunc gallinaceus depilatus pectore et ventre et urticis fricatus parvulos postea fovet pulliculos, tactu suam ad prurientem carnem delectatus : et cum ita delectatus allectus fuerit, semper postea pullos diligit, et fovet, et pascit, et ducit : et hoc jam expertum vidi, et miratus sum.
De gallinaceo dicitur, quod post sex annos aliquando in hepate lapidem electorium nomine gignit, et ex tunc non bibit : et ideo etiam homo lapidem hunc super se gestans dicitur non sitire.
Gallinaceus carnes habet bonas et solidiores quam gallinae. Gallinaceum autem antiqui paponem, moderni autem caponem vocaverunt.
47. De Gallo silvestri vel Fasiano.
Gallus sylvestris fasianus vocatur, avis pulchra valde, igneis et rubentibus pennis et interdum viridibus in capite decorata. Sed nec cristam habet in capite, nec spiculam in cruribus, cum tamen audax sit valde : azurini coloris est in collo, et in corpore, et aliquando terreea caeruleitatis.
Hæc avis fatua est, et facile decipitur. Si enim pannus albus quadrangulus inter quatuor virgas vel baculos inde flexibiliter distensus pictum in se fasianum rubei coloris præferat, tantum fasianus
Adhuc, longe præparatum rete etiam per modum dictum quadrangulum erigitur et baculo sustentatur, ita quod levi motu cadere potest, et in baculo sustentante chorda est sub nive vel foliis ad latibulum protensa aucupis, et sub illo reti cibus avenæ qui est pabulum fasiani positus, et super congregatos ibi fasianos rete dejicitur. Capitur autem etiam laqueis in viis per quas de silva vadit ad aquam distensis.
Hæc avis gallinam habet minoris decoris, et carnes habet teneras valde et albas valde temperatas.
48. De Garruio.
Garrulus autem a garrulitate dicta avis est, quam Germani heher vocant : et ita picta est coloribus, ut nullus ei deesse videatur : in alis tamen versus inferius colorem habet pulcherrimum azurinum.
Hæc avis omnes inclamat, et omnium voces imitatur : propter quod etiam a quibusdam marcolfus vocatur. In caveis autem detenta etiam articulatas voces hominum nonnumquam imitatur. Hæc avisex ira aliquando tantum furit, quod seipsam perimit in furcatis lignis suspendendo.
49. De Glute.
Glutis avis est tarda a longitudine lingue sec dicta, quae cum aves recedunt ciconia et hirundo et aliae, prima evolans nititur abire, ut dicunt : sed postea laborem volandi experta, retardatur, et una de postremis efficitur.
Est autem aliam quam cyorancuum
<--- Page Split --->
vocant, ita ad recedendum sollicita, quod in excubiis etiam alias excitat et provocat ad cepti itineris perfectionem.
53. De Grue.
30. De Gosturdis.
Gosturdi aves sunt curdis et terræ similes, quasi undose, non alte nec depresse gregatim volantes. Ova dicuntur in terra facere, et raro fovere: propter quod vulgus mentitur hæc a bufonibus foveri. Sed verum est quod modicus calor cum sole sufficit fotioni eorum. Exeuntibus autem pullis a matre colliguntur et sollicite procreantur in pastu, quæ tamen de ovis ante minus videbatur esse sollicita.
31. De Graccenderon.
Graccenderon avis dicitur esse nigra inter omnia volatilia minus utens coitu : uno enim coitu in æstate implet feminam ad filiorum fecunditatem : et sic toto anno non coit amplius.
32. De Graculo.
Graculus est avis nigra, corvini generis, magno rostro albo, ubi conjungitur capiti, cadaver non comedens, in altissimis arboribus nidos civiliter construens, ita quod in una arbore multi sunt nidi.
Est autem avis clamosa, et præcipue tempore coitus et pullorum, et pulli ejus apti sunt in cibum quando cum plumis et pelle fuerint excoriati.
Grus avis est nota, in terris omnibus habitans, de qua multa in præhabitis dicta sunt, quod sola propter terrestreitatem nigrescit in senectute : propter quod etiam caro ejus est dura, et dum comedenda est, in æstate prius occisa jaceat in pennis per diem, et in hieme jaceat per duos dies : quia ex hoc caro efficiur magis tenera. Et hæc avis ordine volat litterato, et alte volat, ut quo eundum est eminus adspiciat : et ideo exaltantur diu clamando et gyrando circumvolant donec certum sit quo ire petant : longe enim volantes flatibus ventorum se committunt, raro contra impetum venti nisi fugiendo nitentes : duces constituunt, et dux vocat multum ut omnes conveniant. Lassatis autem quibusdam ad terram omnes descendunt ut se invicem exspectent. Ubi castrametantur, vigiles constituunt, et decima in ordine custodit excubias. Vigilando lapides in pedibus levant dum vigilant, ut casu lapidis excitetur vigil si obdormit, et in casu lapidis omnes clamant quasi increpantes vigiles de somnolentia. Aliae quae dormiunt, caput ad dorsum subtus alas reconduit propter quietem, et alternando pedes uno pede se sustentant : et dum aliquando descendunt ad pastum, dux capite levato continue circumspicit dum aliae pascuntur : et si viderit contrarium, clamando alias movet.
Volantes etiam de loco ad locum, lapides ducunt in pedibus quaedam ex eis, et quaedam arenas gluttiunt. Quaedam autem lapides vomunt auricalchi habentes splendores. His autem omnibus non omnes, sed quaedam se onerant, ne velociores et leviores aliis existentes ab aliis celerius volando recedant, et sic aciem deserant : lassatae tamen aliquando lapides projiciunt : et hoc deprehensum est a
<--- Page Split --->
nautis in quorum naves aliquando cecí- derunt.
Hæ igitur aves se invicem multum diligunt et juvant : unde rauco propter clamores duce alius constituitur. Dum autem de loco ad locum volando se per terras transferunt, æquinoctialem et ultra ad partes ubi Nilus fluit conveniunt, et ibi cum pygmeis cubitalibus figuram et loquelam hominum imitantibus pugnant, qui pygmei etiam equos parvissimos habent, sicut in antehabitis dictum est.
Hæc avis lusiva est et derisiva : et ideo etiam silvestris ad vocem hominisclamores suos repræsentantis ludit et tripudiat: lapidem etiam aliquoties inter ova sua ponit, et alia plura huic avi convenientia ex præindustis colligi possunt.
54. De Gryphibus.
35. De Harpia.
Harpiam quidam non magnæ auctoritatis viri, quorum dicta non sunt experta, dicunt esse avem rapacem, uncos ungues habentem et humanam faciem, in desertis longe habitantem in terra quæ Strophades dicitur juxta mare Ionium, fame semper sævientem et rapacem. Hæc hominem aliquando in deserto sibi obvium interficit : et quia juxta mare sedet, et vultus in aqua resplendet quando suum vultum similem hominis vultui adspexerit, videns sibi similem interfecisse, tristatur, et dolet omni tempore vitæ suæ, quod hominem interfecti. Sed hæc inexperta sunt, et fabulosa videntur, quæ maxime narrant Adelinus quidem et Solinus et Jorach de membris loquentes animalium.
Gryphes aves esse magis tradunt historie quam experta Philosophorum vel rationes philosophicae. Dicunt enim has aves ante effigurare aquilas in capite et rostro et alis et anterioribus pedibus, licet multo sint majores : in posteriori vero parte et cauda et posterioribus curribus imitari leonem : et in aquilinis quidem unguibus longos habet ungues, in leoninis vero breves et magnos habent ungues, ex quibus scyphi fiunt ad bibendum : et ideo quidam longi, quidam autem breves gryphonis ungues dicunt inveniri. Habitant autem in Hyperboreis montibus, infesti maxime equis et hominibus, et tam fortes sunt ut equum ducant et assessorem. Dicunt autem in montibus illis esse aurum, et gemmas, et maxime smaragdos. Dicunt etiam quod si gryphes in nidis sunt, propter speciale juvamentum ponunt achates lapides.
56. De Hirundine.
Hirundo avis nota est parva, dorso et alis nigra, ventre alba, rubea sub gutture, quæ custodit tempus sui adventus. Et hanc avem et murem dicunt esse indomabilia : sed ego vidi sæpe domitas et ad manum volantes sicut advolant aliae aves. Artificiose faciunt nidos, bis ovant in anno. Quatuor inveniuntur generum, quæ videlicet in domibus, et quæ exterius in muris, et quæ in terra super flumina, et quæ vocantur marina. Muniunt autem domos stipula et luto ut firma sint : et omnes illæ quæ in muris nidificant, claudunt nidos præter foramen per quod intrant. Passeres autem aliquando nidos earum auferentes, cum exercitu venientes hirundines et portantes lutum in ore claudunt subito et suffocant.
De hac ave dicitur, quod pullis ejus
<--- Page Split --->
oculi perforati recrescunt, et visum recipiunt : et si qua macula oritur in oculis pullorum, mater per celidoniae succum abolet.
Sanguis ejus de sub dextra ala medetur oculis : sed stercus ejus calidum oculos excaecat.
Carnes comedit, musicis et apibus insidiatur, volando cibum colligit in aere obviantem, optimi est volatus, et mali pedis, caudam habens longam bifurcatam. Garrula est et diem praenuntiando praecinit.
Pulli ejus qui in angusto sunt, lapidem quem celidonium vocant gestant aliquando in hepate vel stomacho, quem ego diversorum inveni colorum. Et dicitur, quod pulli gestantes lapidem, hoc signo cognoscuntur, quod in nido sedent conversis ad se invicem vultibus, cum alii posteriora ad se convertant stercora ejiciendo ad extremum nidi faciunt, et alia multa de hirundinibus dicta sunt in praehabitis Animalium libris.
37. De Hispida.
Hispida avis est pulchra quae Germanice isvogel vocatur. In dorso colorem habet medium inter viridem et cæruleum, qui cum radius solis incidit, saphyrini coloris esse videtur. In pectore colorem habet carbonum ardentium, circa aquas volat, pisciculis insidiatur et vermiculis.
De hac dicunt, quod pellis ejus detracta et parieti infixa, mutat pennas annis singulis : sed probavi in quibusdam verum non esse.
Dicunt etiam auguria sectantes, quod haec avis conservata in thesauris, thesauros auget et abolet paupertatem.
38. De Ibide.
Ibis avis est quae in Ægypto juxta Nilum est varia, in Æthiopia vero est nigra. Est autem avis magna in multis ciconiae naturam imitans : sed non est ciconia, quia rostrum longum quidem sed aduncum habet.
Haec autem avis pugnat cum serpente quodam qui etiam ibis vocatur, et declinatur ibis ibi : quia potest in omne venenosum, et ova serpentis pro desideratissimo cibo fert suis pullis. Et cum aliquando Arabiae de Æthiopia advolant serpentes ibes, congregata acie in aere, congrediuntur cum eis ibides et devorant cos. Unde fit ut ova ejus ut caro sint venensoa.
Haec avis licet aquatica sit, aquas non ingreditur, sed juxta aquam colligit pisciculos, et cadavera rejecta, et alia animalia quae invenit, et maxime serpentes.
Haec avis cum constipata fuerit, ex ano per rostrum cibos ejicit, et aliquando clysterem sibi faciens, aquam maris salsam in posterius injicit, et sic se laxat. Unde et Galenus narrat per hujusmodi visa avium ibidum et ardearum clysteris usum esse inventum.
39. De Ibor.
Ibor avem dicunt esse Orientalium partium fortem et odiosam equis existere : habet enim hininitum sicut equus : sed vox ejus horribilis et terribilis ad audiendum, et illa vocando ejicit equos a pascuis, eo quod herbis pascitur sicut equus. Invidiae autem et avaritiae causa equus eamdem avem expellit de pascuis cum pratis insederit.
<--- Page Split --->
60. De Incendula.
64. De Kirii.
Incendula avis fortis est Orientis, corvini generis, pugnans cum bubone, quae quia de die clarius videt, victo bubone de die devorat et frangit ova ipsius. Nocte autem cum prævalet videre bubo, aggreditur incendulam, frangens ova et dissipans nidum ejus, et reddens ei quod pro malitia promeruit.
Kirii avis est præda vivens, bonæ pullificationis, et diligenter pullos nutriens non solum suos, sed et nutrit pullos aquilæ abjectos tædio nutriendi.
65. De Laro.
61. De Karkolice.
Larus avis est de genere milvi, tam in aqua natans pro præda, quam in aere volans.
Karkolix avis est pigra quæ nec ova sua fovet, nec pullos nutrit : sed ova sua latenter in palumbi nido reponit, et a palumbis foventur, et nutriuntur pulli ejus, ovis palumbi prius confractis.
66. De Liqepo.
62. De Kitibus.
Kites aves sunt, quæ vociferant vicibus diversis, ita quod fere quolibet die commutant voces : faciunt autem nidos in arboribus de lana et pilis, et ibi nutriunt pullos : et cum maturæ sunt glandes, thesauros ciborum de glandibus congregant : et cum pulli perfecti sunt, reponunt suos parentes in nidis de quibus exiverunt, ne amplius laborent, et cibant eos in nidis illis pietate naturali.
Ligepus avis est secundum suum nomen leporinos habens pedes, et villum habet pro plumis, et male volat : et ideo in specubus sub terra vivit, quæ quando pro præda aliquando prosilit, statim capta præda ad antrum tendit, et comedit. Hæc avis non domesticatur, et capta moritur, et citissime putrescit propter suæ complexionis malitiam.
67. De Linachos.
Linachos autem dicit Aristoteles esse avem quæ filios ante completionem pennarum percutit, et cogit videre solem in rota : et si quorum oculi lacrymantur, illos abjicit et pascit alios.
Komor avis est, quæ in anno quinquies vel sexies pullificat et nutrit.
Est autem avis rapax in littore maris habitans, et ibi venatur aves in mari natantes, quæ videntes linachum, submergunt se sub aquis ex timore : sed illa
<--- Page Split --->
obsidens aquae superficiem, cogit eas natare : et tunc quia pennis subvectae natant, accipit eas et defert.
men etiam parvis animalibus. Ab istis avibus etiam multæ aliæ aves apud marinos meancæ vocantur.
68. De Lucidiiis.
72. De Melantoriso.
Lucidiae aves sunt pennas habentes noctilucas : et ideo projectis pennis vias demonstrant : et ideo nomen hoc acceperunt.
69. De Lucinia.
Melantoriscus sic dicta est, quia mortificat. Avis est, ut dicit Plinius, quantitate parva, et fecunditate magna : nam ultra viginti ova fovet, et omnes educit filios : et ita diligenter pascit, quod in nidis pinguissimi sunt : et cum a nido avolant, per turmas matrem sequuntur, nec ipsa deserit eos donec per seipsos ad procurationem cibi sufficiant.
Lucinia est avis longæ noctis tædia cum ova fovet dulcibus cantibus relevans, et cantu diem nuntians, et cantu ova vivificans, in partibus his philomela esse creditur.
70. De Magnatibus.
Magnales aves sunt Orientis valde magnæ, pedibus nigris, et rostro hominibus non nocentes, piscibus in fluminibus et stagnis et aliis aquis insidiantur, et illos comedunt.
73. De Menonidibus.
Menonides quidam vocant aves a loco ab Ægyptiis sic vocatas. Catervatim enim ab Ægypto volant ad Ilium ad sepulcrum Menonis Pythagorici Philosophi semper in quinto anno : et cum biduo ibi circumvolaverunt, decimo die pugnam ineunt, et se rostris et unguibus lacerant : et tunc revertuntur in Ægyptum.
74. De Mergo.
71. De Meancis.
Meancæ aves ab imitationes vocis sic dictæ. Sunt autem anatibus majores : et sunt meancæ brevi collo, et brevibus pedibus, coloris cinerei, oculis glaucis, rostro ex parte croceo et ex parte rubeo. Semper clamans meanca cadaveribus eupidissima, et præcipue hominum : unde et gaudet in tempestate : insidiatur ta-
Mergus non tam species avis est quam genus multas habens species : aves tamen quae ut in pluribus mergi vocantur, variæ sunt, ut picae : figuram in quantitate, rostro, et pedibus habentes anatum : aerem spirando sapiunt, et ideo diutius sub aquis esse non possunt quam spiritum valent retinere. Hujus avis pulli adeo sunt validi, quod statim ut de ovo exierint, sine matre se valent nutrire.
Dicitur quod hæ aves tempore tempe-
<--- Page Split --->
statis ad littora tuta se conferunt, et sic prænuntiant tempestates.
75. De Meristionibus.
Meristiones aves sunt parvæ, rapaces tamen, et aliquid habent de falconum natura : socialiter enim volant ad prædam, et aliquando quatuor docentur, quod spe auxilii hominis cygnum prosternunt : et tunc unus capiti, duo autem alis insidentes, et unus pectus oppugnans cygnum opprimendo dejiciunt ut ab aucupe capiatur. Quando autem silvestres sunt, parvarum avium sunt insecutrices.
Sunt autem in colore et figura sicut merulæ, excepto quod pedes, unques et rostrum habent aduncos ad capiendum.
76. De Meroce.
ne modulabatur, quod a nullo hominum perfecte potuit imitari : et quasi glorians in hoc avis illa saepe in praesentia hominum per ordinem notas formabat. Quidam autem dicunt merulam sic dictam, quia meir, hoc est, solitaria volat.
Hæc verno tempore canit, hieme balbutit, avis nigra est aliquantulum fusca in pectore, clausa ergastulis propter pinguedinem diutius cantat, et tunc contra naturam carnibus vescitur, et propter eas libentius cantat. Hæc contra consuetudinem avium non mutat pennas, sed rostrum et pedes crocei habet coloris et multum nitentis : et cum ubique nigra sit, in Achaie partibus est candida.
Est autem quoddam merularum genus, quod caprimulgus vocatur : eo quod stabula ingreditur et capras sugit : et ex hoc capræ ubera sterilia, et oculos cæcos acquirunt, sicut in ante habitis hujus libri diximus.
Romani etiam passerem solitarium merulum stercorosum vocant : quia habitat in latrinis antiquis et rimosis : sed de hoc inferius prosequemur.
Meroz est avis de picorum genere, cujus garritum augures multum observant, et aliquantulum viridis : et ideo picus viridis vocatur : habet tamen in dorso aliquantulum coloris kyavi : in pectore subrutilus est, et in ventre pallet caliditate naturali. Fodit autem in terra ad altitudinem sex pedum, et ibi nidum construit, et pullos usque ad perfectionem nutrit.
78. De Milvo.
Miltus avis est nota, magnitudinis accipitris, rufa pennis, aduncorum unguium, et rostro viribus et audacia destituta, nisi quod pulliculis domesticis insidiatur. Hæc avis guttosa est et podagram patitur, et ideo timida est, et propter hoc latet aliquando, circa macellos insidiatur carnibus, et cadavera observat : circa solstitia latet frequentius, quia tunc magis est podagricus et guttosus.
77. De Merula.
Merulam sic vocatam quidam dicunt, eo quod antiquitus modula vocaretur, quasi modulos et melos edens. Unde dicunt quidam merulam arte fuisse doctam, quod novem modos notarum, quibus omni cantilena componitur adeo be-
<--- Page Split --->
79. De Monedula.
81. De Musicacipis.
Monedula quasi monetam tollens vel diligens dicta est avis, nigra in superiori capitis, aliquantulum in nigredinem vergens, et in cinereitatem nitentem. Avis est grata : et quidquid monete auri vel argenti invenit, tollit et abscondit : voces imitatur humanas quando in pullo docta fuerit. In matutino autem voces has devotius discit sicut et omnis alia avis, pedes nigros habet, et gaudet si fricetur in capite : et ideo etiam carnes ejus comesta pruritum capitis inducunt.
Muscicapæ aves sunt sic dictæ, quia muscas capiunt, quibus solis et vermiculis vescuntur.
Avis est major turture vel columba, colore pennarum sicut lanarius, piger in volatu, pedes et rostrum habens sicut hirundo, rictum oris tam magnum habens, quod rictu multas ambit muscas in os suum gratia humoris insidentes.
82. De Nepa.
80. De Morfice.
Morfex avis est aquatica quae scolucherem vocatur : nigra est, et rostrum habet serratile et forte et ungues fortes, et mergitur sub aqua, et capit pisces magnos, et praecipue anguillas, et gregatim nidificat in arboribus juxta aquam, et pascit pullos piscibus, et sunt voraces : et dicitur de eis, quod quando avolare debent a nido, si se sentiunt nimis gravari cibis de novo sumptis, evomunt eos ut leves fugiendo volare possint : et qui non evomunt, aliquando pereunt. Stercus autem hujus avis siccat arbores in quarum ramis cadit. Hæc avis saturata expandit alas ad solem insidens palis et arboribus ut siccentur, et quando incipit volare, vix elevatur, et caudam diu in aqua ducit : unde et a quibusdam humidus culus vocatur.
Nepa est avis longi rostri, in dorso colorem habet perdicis, et in ventre nisi. Rostrum autem molli infigit luto, et cibum vermium requirit, et si aliquando profundius defixo rostro hæserit, pedibus lutum eruens se liberat. Hæc in die quiescit, et in aurora et crepusculo volat, et ideo tunc in altum elevatis retibus accipitur, et habet carnes dulces ad comedendum. Hanc fischedulam quidam vocaverunt.
83. De Niso.
Nisus avis est quæ et sperverius vocatur, accipitre multo minor, sed colore similis : a nisu, hoc est, conamine prædæ sic vocatur, quia nititur capere aves se fortiores, sicut columbam, anatem, et corniculam. Hæc avis sola prædatur sociis dedignans : et expertus sum, quod si duo sunt, ave dimissa, unus invadit alium.
Dicitur autem quod avem hieme tenet vivam sub pedibus propter calorem, et in
<--- Page Split --->
mane memor beneficii vivam abire permittit : sed non sum expertus. De nutritura autem hujus avis in antehabitis determinatum est.
ea ad stomachum ut digeratur transmittit : alia cibi receptacula non habet, et ideo quibusdam ruminare dicitur.
87. De Oriolis.
84. De Nocticorace.
Nocticorax autem est corvus noctis nigrae varietatis, cujus vox est eho, et quando vocat, regyrat se convertendo in aere, et est minor quam noctua, et ejusdem venationis et consuetudinis : est lucifuga avis sicut et noctua.
83. De Noctua.
Noctua non est nocticorax, ut quidam falso mentiuntur : noctua enim avis est varia crura habens plumosa, caput ingens, rostrum curvum, major quam nisus, propter glaucedinem oculorum solem non sustinens, sed nocte volans, et mures et brucos capiens. Si de die apparuerit, ab avibus aliis deplumatur : sed illa resupinata dorso rostro et unguibus se defendit, quam propter similitudinem generis juvat accipiter si prope fuerit. Varietas autem noctuæ vergit in alborem, et est vocis raucæ.
Orioli aves sunt a tono vocis vulgariter sic vocati, ut dicit Plinius. Coloris autem sunt aurei, nisi quod in alis crocea quadam distinguntur varietate, et sunt de picorum generibus, et apud Germanos veideevali vocantur.
Hæ aves de lænis et lanugine ita artificiose nidum construunt, ut bureti artem videantur imitari, et chordis suspendunt ad extrema minuta ramorum arborum, ita quod in aere videntur dependere, et per omnia nidus figuram habet testiculorum arietis, et facit ibi canalem in qua est porta introitus sui.
88. De Osina.
Osina avis est alba, etyno major vel aequalis, quam nostri quidam volinarum vocant. Rostrum autem habet valde longum et forte, et saccum magnum ex rostri inferiori parte ante pectus pendentem, in quo cibos piscium congerit, donec paulatim gluttiendo digerat : in aquis amplis et piscosis habitat, evacuat etiam si copiam piscium habeat.
86. De Onogratulo.
Onogratulus avis est rapax, longo rostro, quod in aquam vel terrae lutum ponit et infigit, et quasi cornu sonans, horribilem vocem emittit : et sunt duo genera, aquaticum, et silvestre : et utrumque solum inter aves splene caret, felliculos magnos in gutture habet, in quibus cibum mollificando primo immittit, et post-
89. De Otho.
Othus avis est bubone minor, et noctaa major, et figuram habens bubonis, et idco a multis bubo vocatur : nocte volat, muribus insidiatur, aures habere videtur pennis elevatis ad modum aurium.
<--- Page Split --->
Clamor ejus est huhu, ac si homo vocet confectus frigore. Hæc et aliæ noctis aves ab auguribus quando importune clamorres multiplicant, dicuntur mortes prænuntiare.
volat ad pastum, eos qui de sua sunt generatione omnino despiciens.
92. De Pavone.
90. De Passere.
Passer est avis parva nota, cinerea existens et calida, et ideo gulosa : hordeum libentius quam alium comedens cibum, et corticem celeriter a grano distinguens : et si aliquando gulositate victus,paleam cum grano sumpserit, strangulatur. Multi est valde coitus et generationis, ita quod in una hora vigesies coit : et caro ejus ad libidinem incendit, et constipationem inducit : calida enim est et sicca : et ideo parum passer impinguatur : et est avis mobilis propter humidì consumptionem superflui.
Mares passeres guttulis nigris et albis distinguuntur, et parum vivunt propter coitum et mobilitatem quae exsiccant in eis humidum vitale. Fæminæ vero ubique sunt coloris cinerei, et diutius vivunt. Hanc avem dicunt pati epilepsiam propter semen jusquiami quod comedit.
Est autem duorum generum : unum griseum in capite majus, et hoc in tectis nidificat et habitat : et aliud minus rubeum in vertice, et hoc nidum facit in concavitatibus arborum.
91. De Passere solitario.
Passer solitarius avis est nigra, merula minor, et est avis musica, et dicitur solitarius, quia cum nullo sui generis umquam congregatur nisi tempore generationis. Habitat autem in parietibus, et cum aliis passeribus se jungit, et cum eis
Pavo avis est nota, parvo capite, et quasi serpentino, et longis pennis coronato, longo collo saphyrino, sed rufo capite, pectus etiam saphyrinum habens et lucens, alas habet rufas, dorsum cinereum ad ruborem declinans. Caudam masculus habet longam pennis plumosis, et in fine pennarum habet orbes ex viridi quasi chrysolithi splendore, et auri et saphyri coloribus distinctas. Inveniuntur etiam in locis humidis et frigidis albi pavones, dictos colores quasi per pannum album præferentes.
Gallina autem pavonis de decore pavonis non habet nisi coronam capitis, et aliquid in collo de colore saphyri, et in cæteris est fuscam habens rufedinem et terrestrem.
Incessus pavonis simplex et mollis est, vox sonora et terribilis, et audita fugat serpentes, quos inventos pavo comedit. Hæc avis in pulchritudine gaudet, et in concupiscentia in vere maxime caudam distendens erigit : et si gallina sibi appropinquaverit, cum pennis sonat ex concupiscentia ac si vento suffletur. Ova tertio anno facit : et tunc decorem induit, et ter ovat in anno, et ova ejus nisi molli stramento excipiantur, franguntur de facili. Pava ova pavone occultat : quia nimia desiderio fovendi pavo ova occultat et frangit. Cum adspicitur ad solem decorem ostendit, et alio tempore occultat quantum poterit. Nocte clamare dicitur : eo quod decorem non videns, perdidisse se pulchritudinem opinatur. Carnes habet albas et duras et diu durantes sine putrefactione. Pulli pavonis si in frigore per totum humidì fiant, moriuntur.
<--- Page Split --->
facit, et dum aliquis nido vel pullis appropinquaverit, debilem volatu et cursu se objicit,ut dum ille matrem insequitur, longius a nido et pullis abstrahatur : et tunc etiam mater avolat deceptum relinquens : et hoc faciunt multae aves et parve et magnae. Pulli etiam glebulis in pedibus apprehensis sub ipsis absconduntur.
Pelicanus avis est a pelle cana sic vocatus, eo quod canas babeat pennas : habitare dicitur in Ægypto juxta Nilum.
Et duo dicuntur esse pelicanorum genera.
Unum aquaticum, quod piscibus, alterum terrestre, quod serpentibus et vermibus vivit : et dicitur delectari lacte crocodilorum, quod crocodilusspargit super lutum paludum : unde et pelicanus sequitur crocodilum.
De hac ave dicunt, quod pullos sibi infestos interficit, et deplanctos aliquamdiu sanguine quem de pectore morsu elicit, revocat ad vitam, et eodem modo vivificat eos a serpentis morsu qui pullis insidiatur : et de vulnere et sanguine virium debilitatur tantum, quod in nido remanet, et pulli pro sua et matris cibatione exire compelluntur. Et si qui sunt qui aut propter inertiam aut propter impietatem quam in matrem habent, cibare matrem nolunt, hos cum voluerit abjicit, et pios et providentes sibi se sequi permittit. Haec autem potius in historiis leguntur, quam sint experimento per philosophiam probata.
Perdicem et gallinam et pavonem et anserem quidam mendose dicunt concipere sine coitu : quia libidinem sentientes se ad invicem convertunt, et confricando mares ad coeundum excitant sicut et columba : coeunt enim, et semen inferius sicut aliae aves recipiunt : et hoc habent, quod fectent coitus tempore propter calorem concupiscentiae qui laxat anum in cis, per quem semen recipiunt in viam matricis, cujus os ad anum derivatur in omnibus quae non mingunt. In his autem quae mingunt, derivatur ad os vesicae. Perdices tempore quonon coeunt, caudas ad invicem convertunt, et sunt multi stercoris : et ideo dicit Plinius, quod non pinguescunt. Caro perdicis est temperata multum et delectabilis.
Dicitur autem sicci esse cerebri, et ob hoc obliviosa et nidi proprie obliviscens. Sed hoc falsum est, et non physice dictum : quia memoria sicco confortatur. Perdix etiam quae ad nidum revertitur, ostendit quod nidi sui recordatur.
94. De Perdice.
93. De Philomela.
Perdix avis est nota, quae coloris est rufi, nigris interpictis longis maculis. Est autem dicta perdix a sono vocis et a perditione quam patitur. Fraudulenta enim avis existens aliena rapit ova et fovet : sed spe frustratur, quia dum pulli propriam nutricem vocantem audierint, perdicem relinquunt labore vacuam et ad naturalem revertuntur genitricem.
Haec avis in condensis spinarum nidum
Philomela avis est parva nota, dicta a φλός et μέλός, quod dulce sonat, quia amat cantus dulces. Vel dicitur a φίλός et μένων : quia cum alia contendit cantu, potius vitam quam cantum victa deponat. Parva est corpore, sed magna spiritus vivacitate : hoc est quia mirabilem modulatum et multiplicem edit sonum : qui nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur quasi spiritu vocis inflexae, nunc
<--- Page Split --->
distinguitur sono conciso, et tunc copulatur quasi spiritu retorto : et est plenus, gravis, acutus, creber, extensus, exaltatus, et depressus, omnia fere repræsentans musicorum instrumenta. De hac ave expertus sum, quod advolat ad cantantes si bene cantant : et dum cantant auscultat tacesn : et postea quasi vincere nitens, recantat et respondet : et hoc modo etiam seipsas invicem provocant ad cantandum.
De hac ave Plinius falsum dicit, quod videlicet quod postquam coierit, deponat vocem et mutet colorem : quia nos saepe vidimus eam canentem dum adhuc sederet in ovis.
dies in avem pristinæ figuræ commutatur : et tunc avolat.
Referunt etiam hoc jam semel in Heliopoli Ægypti civitate accidisse, quod super compositionem lignorum sacrificiorum avis hæc aromata comportans se incendit, et ad visum sacerdotis prius dicto modo duabus generationibus vermis et avis formata est et avolavit : et sicut dicit Plato, « non sunt a nobis calumnianda quæ libris sacrorum delubrorum conscripta referuntur. »
97. De Pica.
96. De Phænice.
Phænicem avem esse Arabiæ in Orientis partibus scribunt hi qui magis theologica mystica quam naturalia perscrutantur. Dicunt autem hanc avem sine masculo et sexus commixtione solam in sua esse specie, et convenire in orbem, et trecentis quadraginta annis vivere solitariam.
Est autem, ut dicunt, aquilina magnitudinis, caput habens ut pavo, fauces etiam habet cristatas, circa collum fulgore aureo purpureus est, caudam habet longam purpurei coloris pennis quibusdam roseis interscriptam, sicut interscribitur cauda pavonis quibusdam orbibus ad modum oculorum formatis : et hæc varietas mirae pulchritudinis. Cumque sentit se ætate gravari, construit nidum in alta et abdita super limpidum fontem sita arbore ex thure et myrrha et cinnamomo et aliis aromatibus pretiosis, et ruit in nidum, et se radiis ferventibus objicit solis,et illos resplendentia pennarum multiplicat donec ignis elicitur, et sic se cum nido incendit, et incinerat : dieque altero dicunt vermem in cineribus nasci, qui alis die tertia assumptis infra paucos
Pica avis est nota, varia ex albo et nigre colore : sed in cauda niger color splendescit in viridem cum saphyrino permixtum.
Hæc avis nidum exterius spinatum facit, et tegit, et duo foramina in oppositis lateribus in nido ad intrandum et exeundum construit, et frequenter duos habet nidos, ut adspicientes decipiat,et dubitare faciat in quo ova habeat.
Dicitur, quod hæc avis ova sub digitis pedum aliquando de nido ad nidum ducit.
Est autem, ut in antehabitis diximus, avis dirisiva, cujus pulli excoriati et comesti visum dicuntur acuere.
In præhabitis autem libris multa de hac ave sunt tradita.
98. De Pico.
Picus, non species est avis, sed genus : quidam enim est marinus, et quidem silvestris. Uterque autem cavai cortices arborum, pabulum subesse putans : et omne genus pici habet hoc, quod foramen obstructum herba quadam aperit, quam
<--- Page Split --->
adhuc nosse nullus se dixit, cujus dicta ad nos devenerint.
Hæc avis in petris non sedet, ne acumina unguium rescindat : et cum multa sint hujus avis genera, ille est speciosior picus, qui rufus est in vertice, in pectore croceus, in collo viridis, in alis cæruleus, et in cauda coruscus. Quidam tamen nigri sunt valde magni. Hæc avis aliquando loquitur valde perfecte. Unde quidam versificando dixit de pico :
Parva loquax volucris divum te voce saluto : Si me non videris, esse negabis avem.
99. De Platea.
Platea avis est, ut Plinius dicit, quae avibus illis quae in mari piscibus vivunt, advolat, et capita eorum mordens et tenens compellit ut praedam captam evomendo sibi tribuant. Hæc aliquando conchilibus se replens cum se testis gravari sentit, rursum evomit, et tunc conchas rejiciens, ostreum quod intus latet, comedit.
100. De Pluvialibus.
Pluviales dicuntur esse aves solo aere viventes, cum tamen sint valde pingues. Sed hoc jam a nobis improbatum est, quia aer non est elementum incorporabile per nutrimentum. Qui autem hoc ideo dicunt, quod in ventribus harum avium nihil invenitur, non sufficienti crediderunt signo. Hujus enim causa est, quia non habent aliud intestinum nisi jejunum, in quo numquam aliquid invenitur : et hoc convenit multis animalibus : et causam hujus nos in antehabitis hujus libri reddidimus.
Hæ aves dicuntur capi dum plumbatæ
sagittæ ultra eas in aere projiciuntur : tunc enim timentes in imo volant, et in retia cadunt tensa juxta terram.
101. De Porphirione.
Porphirion avis est, ut dicunt quidam, exterarum regionum, unum pedem habens anserinum ad natandum, et alium divisis digitis ut avis terrestris. Hæc avis sola habet inter alias, quod pede aquam hauriens bibit, et pede cibum in os ponit : et oportet ipsam in omni bolo bibere, quia aliter sibi cibus propter appetitus debilitatem non descenderet. Meliores in his avibus sunt, qui rostrum habent magnum et crura longa. Hæc etiam ab historiis sunt accepta potius quam probata.
102. De Psittaco, alias papagallo.
Psittacus est avis viridis tota torque aliquantulum coloris aurei. In India sunt et in Arabia, et in desertis calidorum climatum, in quibus parum pluit, inveniuntur. Linguæ est latae et longae : et ideo optime format voces articulatas quando a juventute didicerit. Rostrum habet curvum et fortissimum, ita quod in lapidem cum ipso impingat, et se rostro quasi fundamento excipiat. In capite etiam multum valet : et cum disciplinatur, in capite clavicula ferrea percutitur. Pede in comedendo pro manu utitur : et dum bibit, pedibus suspensus caudam in altum et caput inferius ad aquam porrigit : quia caudam multum custodit, et eam saepe rostro componit. Aquam pluviae non sustinet, sed alias aquas bibit et sustinet : et ideo in montibus Gelboe, in quibus raro pluit, nidificare dicitur.
Amat hæc avis loqui cum pueris, et
<--- Page Split --->
ab illis omnis avis facilius loqui addisciit. Vox ejus naturalis est valde sonora, et adeo perfecte loquitur, quod si quis non videat avem, hominem esse opincur.
103. De Stricc.
Strix avis est nocturna de qua meminit Lucanus dicens, quod
Tepidus bubo, quod strix nocturna queruntur.
Hæc avis a vulgo amma ab amando vocatur, eo quod pullos amet, et sicut dicitur, sola inter aves pullis humorem lacteum instillat.
runt. Sed ossa magna ad breves partes truncata et lapides avide comederunt.
Hæc avis dicitur esse stolida, et volare non potest, sed alis extensis aliquantulum citat cursum. Spicula quaedam habet in cubitis interioribus alarum, quibus ferit eos quibus insilit. Hæc avis mense Julio ovat, et ova in sabulo abscondit, quæ calore solis egrediuntur, sicut et alia multa ova animalium : et ideo ad ea non revertitur, quia nudo corpore ea fovere non possit. Aliquando autem custodit ea, et respicit ad locum in quo jacent : et ideo rumor falsus exivit, quod visu ea foveat.
Hæc sunt quæ vidi de struthione, quæ non tam avis quam medium inter gressibile et volatile esse mihi videtur.
103. De Sturno.
104. De Struthione.
Struthio avis est in desertis Lybiæ, quæ tamen sæpius in nostris visa est partibus. Juvenis est cinerea, et tota bene pennata, pennis tamen plumalibus non fortibus existentibus : secundo anno et deinceps paulatim in coxis et collo et capite pennas omnino perdit denudato corpore : sed dura pelle prolegitur a frigore : et pennæ dorsi nigerrimæ et sicut lana quaedam efficiuntur. Coxas habet magnas valde, et crura carnosa pellis albæ, et digitos in pede sicut camelus : et ideo camelæn a quibusdam Græcis vocatur, ab aliis autem asida.
Est autem alta a pedibus ad dorsum forte ad quinque vel sex pedes : sed collum habet longissimum, et caput anserimum, et rostrum respectu sui corporis valde parvum.
De hac ave dicitur, quod ferrum comedat et digerat : sed ego non sum hoc expertus : quia ferrum a me pluribus struthionibus objectum, comedere nolue-
Sturnus avis est nota, nigra aliquantulum cinereitate pallescens respersa : et est latae linguae, et perfectissime loquitur : gregatim volat, et compressæ quasi ad aciei centrum propter timorem accipitris contendentes : accipitrem enim superius vel a latere accedentem alis eventant, et subtus volantem stercoribus opprimunt. In arenis et paludibus assidue sodent, et cum armentis vaccatum etiam sunt propter pascua quæ de stercoribus colligunt. Carnes habet siccas et sapidas.
106. De Tregopale.
Tregopales avis est, ut dicit Plinius, in Æthiopia, caput habens ut phœnix, excepto quod cornua habet arictis, et omnes aves adversas cornuum feritate deponit. In cæteris autem membris ferruginei est coloris.
<--- Page Split --->
quædam enim simul in continuo uno tempore pennas exeunt, sicut accipitres : quædam faciunt hoc successive, sicut pica et corvus. Carnes habet siccas et calidas : innocentior inter aves invenitur et patientissima : sono autem vocis turtur est vocata, et gemit pro cantu, sicut et cætera genera columbarum : adventu suo vernum tempus prænuntiat.
Turdella est avis musica, quantitatem et fere colorem turdi præferens, quæ vulgo droschele vocatur, canens in vere, et est multiplicis vocis, et bonæ et aptæ carnis ad comedendum, et est coloris cinerei, declinans in pectore ad varietatem croceam, et domesticatur valde bene.
110. De Ulula.
108. De Turdo.
Turdus avis est cinerei coloris, non magna corpore, et nidificans luto in arboribus : infra decem dies postquam ova concepit, parit et fovet : sedet in glebis agrorum sabbatizantium, et est boni saporis caro ejus.
Ulula avis est ab ululatu et ploratu quem in voce imitatur, sic vocata : et illa secundum augures clamans tristitiam, tacens autem et contra dexteram sedens alte, vel ad dexteram volans et tacens, prosperitatem denuntiat : et est avis lucifuga.
111. De Upupa.
109. De Turture.
Turtur avis est nota, pudicitiam amans, cinerei coloris, sed in dorso superspersa est colore rufo in superficie pennarum, boni vale est volatus, et etiam boni pedis.
De hac dicitur, quod post primum conjugem, secundum nescit. Bis pullificat in vere et educit pullos : ter etiam ovat si ova prima vel secunda subtrahuntur : et in hoc convenit cum palumbis : et in hiemis asperitate latet.
Et dicunt quidam, quod deplumata jacet in concavis rimarum, et idem dicunt de caeteris avibus : sed hoc non est probatum. Signum tamen hujus esse dicunt, quod aves latentes se mutare non inveniuntur. Sed hoc non est sufficiens signum, quia aves dupliciter se mutant :
Upupa avis est nota, dormiens in hieme sicut et vespertilio. Galeam de pelle habet in capite, toto alio corpore varia et pulchra, in hieme latens muta, et in vere unius vocis clamosa.
Haec avis de stercore hominis nidum construit, et ideo juvenis fœtet : postquam pullos compleverit, in eodem nido plumas commutans exuit, et interim a pullis alitur. Dicitur etiam quod in senectute cæcatur, sed a pullis quadam herba sibi nota, oculi ejus perunguntur, et visum recuperat.
Tempora innucta sanguine upupa quando dormiendum est, faciunt terribilia videri somnia. Upupam etiam et upupa membra et praecipue cerebrum et linguam et cor multum quaerunt incantatores. Sed nos hic de hoc non intendimus: est enim alterius scientiae hoc proprimu investigare.
<--- Page Split --->
in epistola Alexandri dicitur, quod « in India sunt sicut columbæ, et cadunt in acies hominum vulnerando eos et membra aliquando auferentes. »
Vanelli aves sunt quae a quibusdam sympathoides dicuntur, capite cristatae sicut pavo, collo viridi et lucenti, corpore residuo vario.
Hæc avis statim ut hominem etiam longe positum a nido viderit, egressa de nido inclamat : et sic clamore nidum prodit. Est autem magnitudinis columba.
Sanguinem vespertilionis cum carduo mixtum dicit Plinius præcipuum esse remedium contra ictus serpentium. Avicenna dicit unguentum de pinguedine vespertilionis restringere exuberantiam uberum puellarum, si eo ante ortum uberum et in ortu continue usu fuerint usque ad ætatem in qua stant ubera.
114. De Vulture.
113. De Vespertilione.
Vespertilio dicta est, quasi vespere alis utens, eo quod vespere volat : et est quasi volans mus : caput enim habet muris : sed est etiam in figura capitis canis, et aliquando invenitur cum quatuor auribus. Dentes habet serrales, non ut mus in quo duales anteriores sunt valde longi, sed potius ut canis qui caninos dentes longos habet, et imitatur voce exili gronitum et latratum canum potius quam sibila murium. Corpus habet pilosum fulvo pilo, alas habet membranales, et in cubitis alarum habet unum digitum cum ungula acuta, qua tenet se quando hæret parietibus. Caudam habet valde latam membranalem, et in cauda est figura duorum pedum cum quinque digitis et acutis ungulis, quibus inferius se tenet quando hæret parietibus : non enim habet statum vel sessionem sicut alia animalia : sed cum non volat, aut suspenditur in parietibus et rimis umbrosis, aut latet in cavernis.
Cibus ejus est muscæ et culices : et hunc quærit nocte volans. Comedit autem et carnes : et ideo in baconibus suspenssis damna infert : in calidis climatibus efficitur major quam in frigidis. Unde et
Vultur avis est nota valde magna, sed gravis, et ideo tribus saltibus vel pluribus vix a terra elevatur : et ideo antequam elevetur, frequenter capitur. Ego enim ipse insequendo cepi unum, sed de cadavere multum comederat : et propter eamdem gravitatem libentius in terra sedet quam in arbore, nisi timeat : propter quod ab Antiquis grapides vocab atur.
Hæc avis a meridie usque ad noctem venatur, et a mane quiescit usque ad meridiem : cum a terra se elevaverit, et bene et alte volat : et ideo, ut dicunt quidam, a volando vultur vocatur : alii autem, quod a voluntate cupida quam habet. Alte volans de longe contemplatur, et olfactu præpollens ad multa terrarum spatia sentit nidorem carnium et cadaverum.
Quod autem Plinius et alii quidam dicunt, quod nemo vidit nidos vulturum : et ideo ex adverso orbe venire putantur in terram nostram, falsum est : quia in montibus qui sunt inter civitatem Vuangionum, quæ nunc Vuormacia vocatur, et Treverim, singulis annis nidificant vultures, ita quod terra fætet ex cadaveribus ibi comportaris.
Quod etiam dicitur quosdam vultures concubitu non uti, omnino falsum est :
<--- Page Split --->
quia ibi saepissime permisceri videntur.
Hæ aves dum exercitus et homines sequuntur, prognosticantur futuram stragem et pestilentiam.
Cor vulturis secum ad latus suspensum portans, ut dicit Plinius, tutus est ab impetu feratum et serpentium : et odor pennarum ejus in igne combustarum fugat serpentes.
113. De Zeleucidibus.
Zeleucides aves dicit esse Plinius, quarum adjutorium a Deo sibi fieri deprecantur habitatores terræ et montis Dabin, cum fruges eorum a locustis devastantur : tunc enim veniunt aves illæ aliquando, et occidunt locustas : et tamen non est compertum unde veniant, aut quo vadant.
Hæc igitur de avium natura dicta sunt.
<--- Page Split --->