TRACTATUS II

De quadrupedibus.

CAPUT I.

De natura et moribus quadrupedum in communi.

De animalium quadrupedum natura determinantes, dicimus omnium quadrupedum genera in hoc convenire, sicut dicit Galenus in libro de Spermate, quod

« in generatione brutorum animalium sperma non sic mutatur secundum horarum ordinem et planetarum et signorum opera sicut hominis, sed ex prima ei indita proprietate omnia unius sunt complexionis. » Post modica autem causam hujus assignans, dicit quod « adeo fluxum et inconvertibile est sperma eorum, ut numquam omnino et universaliter, sed aliquando secundum partem aliquam sperma eorum mutari contingat : quod in hominibus e contra est. » Causa autem pro certo hujusmodi est quam Galenus non tangit : quoniam materialia et terrestria sunt corpora brutorum : corpus autem hominis magis est accedens ad coeli similitudinem : et ideo coeli facilius sequitur impressiones, et praecipue quia motor hominis est imago motoris hominis, et mundi est similitudo : propter quod omnia quae sunt universalium motorum et mobilium mundi, magis praefulgent in homine quam in aliis. Ea autem quae sunt communes aura et aeris impressiones ex coelo contingentes, facilius sentiuntur ab aliis quam ab homine in quantum circa propria minus sollicitantur et occupantur.

<--- Page Split --->

Cum autem multa valde sint quadrupedia, omnium tamen proprium dicit esse Constantinus in libro de Coitu, quod « animal omne agreste furibundum est antequam coeat : et postquam coierit, magis est domesticum. »

dentibus repetentes : et sequemur ordinem alphabeti Latini, sicut fecimus in tractatu de Lapidibus et plantis.

1. De Ahane.

Adhuc autem voces multas emittit, quando est in libidine sequestratum a femina, per quas vocat feminam, et feminae propter frigiditatem parvae sunt libidinis et paucae vocationis.

Adhuc est observandum in quadrupedibus an sint sicca, an humida, et frigida. Sicca quidem et frigida, melancholica, sicut vaccae : et haec quidem parum concipiunt propter frigidum, et raro geminos pariunt propter siccum. Observa igitur si quando vaccae plerumque concipiant geminos in aetate et pariant, erit prognosticum multae pluviae in hieme. Idem autem est quando vaccae multum moriuntur : hoc enim signum est corrupti humoris, qui jam in causis suis humido corrupto corrumpit animatorum corpora : et hoc est signum abundantissimas futuras esse pluvias.

Eodem autem modo prognosticatur in ovibus quae sunt frigidae et humidae, et antiquae sunt magis frigidae et humidae. Quod si igitur aliquando juvenes cum antiquis eodem tempore moventur ad coitum, et antiquae fervent ad coitum sicut juvenes, signum est caloris abundantis qui corrumpit humidum in juvenibus propter sublitatem ipsius : et illae moventur illo anno ad coitum. In antiquioribus autem non corrumpit et subtiliat, et ideo illo anno antiquae oves fortificabuntur et proficient.

Et juxta hujusmodi causas multa sunt valde notabilia. Omnia autem hujusmodi animalia prona sunt in terram, tum propter pondus capitis, tum propter terrestreitatem corporis quod calor complexionalis erigere non potest.

Et quia multa dicta sunt et fere omnia quae de quadrupedibus universaliter dicenda erant, nunc transeamus ad singula, nihil eorum quae dicta sunt in antece-

Ahanes animal est ad magnitudinem cervi, cujus fel contra consuetudinem aliorum animalium est in auriculis, per quas etiam cholera purgatur : est autem simile felli hominis et amarum valde, concitativum vehementis irae et ferocitatis.

2. De Akabo.

Akabo ut in libro sexaginta Animalium dicitur, animal est multum valens medicinae, in desertis Arabiae conversans. Caro autem ejus cocta cum aceto, quae calida est et humida, valet podagricis : valet etiam dolori juncturarum quando est ex frigiditate. Haec autem caro cocta in aqua et posita in cupa balneari, curat podagricum intrantem in eam maximo juvamento.

Haec autem animalia fugiunt ab eo qui radicem fert colloquintidae. Dicunt etiam aliqui, quod pili in collo hujus animalis accepti, et mixti cum pice pulverizati, et combusti, unctum in ano sodomitam curant a viro. Fel autem ipsius ad pondus unciae potatum cum aqua spicae nardi, valet contra hydropisim quae est ex ventositate. Sanguis autem ejus contra lepram valet si loca patientia inungantur cum eo calido. Dens ejus suspensus super brachium dextrum ab humeris ad cubitum, valet contra oblivionem. Pes sinister et ungues ejus positi in panno lineo, et ligati brachio dextro alicujus, non tradet oblivioni quidquid audierit vel sciverit. Fel masculi ligatum super

<--- Page Split --->

femur alicujus sinistrum, non cessabit coire cum muliere quousque super femur habuerit. Manus ejus dextra si cum corio abscindatur et suspendatur supra eum qui intrat ad regem vel aliquem alium pro obtinendo negotio, obtinebit illud. Adhuc autem manus ejus dextra abscissa cum ictu sinistra manus hominis et suspensa super aliquem, facit eum diligi ab omni vidente ipsum praeter alzabo. Dicunt etiam aliqui, quod medulla pedis sinistri trita, valet mulieri quae non diligit virum suum : et si projiciatur in narem ejus, diliget eum plus quam alium.

3. De Alphec.

Alphec Arabice est animal quod multi Italicorum et Alemanorum et Gallicorum leumzam vocant, natuin ex leone et leopardo, et est ferox nimis et nocivum. Aliquando autem domesticatum cum ducitur ad venandum,nisi multum blandiatur ei venator, retrocedit et occidit homines et canes: lupos etiam libenter interficit.

3. De Alche.

6. De Ana.

Alches, secundum Solinum, animal est figura, colore, et quantitate muli praetendens similitudinem : sed labium superius adeo habens protensum, quod nisi retrograde incedens herbas in terra capere non possit.

4. De Aloi.

Aloi a Plinio dicitur esse animal mulo propemodum simile, carens flexura poplitum in anterioribus cruribus, in quo convenit cum elephante : et ideo non cubat in terra ad dormiendum, sed innititur arbori, qua secta in una parte a venatore fere ad ruinam cadit ruente arbore : et tunc vix refugit propter rigorem crurium, et capitur. Aliter autem vix capi potest propter nimiam sua? fugae velocitatem.

Ana autem animal dicunt esse Orientis, fortissimis dentibus acutis et longis, et unguibus acutis, savum nimis, diligens multum ea qua sunt sui generis et gregatim vadens. Ea autem qua sunt alterius generis odit, sibi non permittens conjungi aliud animal : sed potius si quid alienum appropinquaverit, concurrentia invadunt illud, et vel fugant, vel perimunt. Si autem aliquod istorum animalium aliquando solitarie inventum invaditur a fortiori se animali, armis dentium et unguium frequenter defenditur, et evadit.

7. De Anabula.

Anabula, ut scribit Plinius, bestia est Æthiopiæ,quam Arabum quidam et Italicorum seraph appellant. Est autem capite cameli, collo equi, cruribus et pedibus bovis prætendens similitudinem, per totum corpus nitentem habens rubedinem albis maculis immixtam, et est miri decoris longo collo, et altis anterio-

<--- Page Split --->

ribus pedibus et posterioribus curtioribus: et pellis ejus propter pili decorem caro venditur pretio. Unam harum secum temporibus nostris habuit Fredericus Imperator in partibus nostris.

8. De Analopos.

Analopos, ut in libro suo de Animalibus dicit Jorach, animal est acutis cornibus, ita quod cornibus resecat arbores : et quando cum eisdem arbusta resecare nititur, cedunt et involuntur in frutetis, et ligatur cornibus, et tunc ligatum clamat : clamore vero proditum a venatoribus interficitur.

9. De Apro.

Aper silvestris bestia est sæva, quæ etiam a nonnullis singularis ferus appellari consuevit, cum armis dentium qui culmi vocantur ad impugnandum armata, et spissitudine pellis ad defensionem : quam tamen pellem indurat luti et arborum confricatione. Si agitetur mane antequam urinaverit, melius capitur : lassus posterioribus insidens, lassitudine dissimulat bellum, exspectat cum venatore duellum. Culmos in India habet monopedales in longitudine : alibi vix perveniunt ad semipedem : tales enim in longitudine aliquando apud nos inveniuintur. Super ictum cuspidis currit : et nisi lethaliter vulneretur, venatorem prosternit, nisi in terram humilem cadens jaceat, vel retro arborem vel superius in arborem se recipiens evadat, quia culmis recurvis ad superius, ad inferius secare non potest, sed jacentem humo conclcat.

Femina autem cuhmos non habens, dentibus lacerat, gregatim vadit, et de alia nisi de sua generatione pullos secum comedere non sinit. Culmi ejus quasi ferrum incidunt dum in vivo sunt animali : et ideo magna infligit vulnera. Sævum nimis est, et est pugnans in coitu, et fæmina in partu : et hoc fere omnibus competit animalibus. Caro ejus viscosa est et frigida, et maxime vicinior est lacti.

Ad invicem apri corrixantes, cum viderint lupos, quasi confederati se juvant mutuo,et concurrunt ad vocem querelantis apri omnes qui audiunt et juvant se invicem : et hoc convenit multis animalibus. Quidam etiam cornuti parvis cornibus inveniuntur.

Apér autem domesticus secundum minus istas participat proprietates : et utrique convenit, quod rostro defossa in terra effodit et comedit. Domesticus autem magis immoratur fœtidis quam silvestris. Et quando multi apri pugnant, ille qui ultimo prævalet, omnibus aliis dominatur.

Proprium autem aprorum 'generi est quod et porcorum esse dicitur, scilicet concitari ad rabiem uno stridente : et tunc periculosum est incidere in gregem eorum, et præcipue in candida veste, et maxime si feminae tunc sunt in coitu, ut dicit Plinius. Exoculatus etiam in altero oculo non diu vivit. Et propter humorem abundantem multum coit, et diu coit, quia non est calidum.

Infirmitas porcis accidit, quam lanchos quidam vocant, quae plerumque in aure vel in cauda incipit, vel in pede, et perraro in alia parte corporis : et serpit hæc in carnem vicinam et vivam, donec per inflationem alicujus venæ pervenit ad pulmonem, et tunc moritur : et ideo remedium est a principio resecare partem in qua incipit.

Hic autem multum dormit et præcipue in æstate quando calor humidum ejus resolvit : et tunc etiam nisi frequenter excitetur, lethargiam incurrit et moritur : et quia somnus ejus humectat, ideo caro

<--- Page Split --->

ejus in æstate est infirmior. In terris autem calidis propter viscosi motum humidi magis crescit et impinguatur plus quam in frigidis.

Hoc autem animal in se habet monstruosa, quae in praecedentibus libris determinata sunt 1 : et ideo dicta hic sufficiant.

10. De Asino.

Asinus animal notum est, turpe, pigrum, laboriosum, frigidum, et oneriferum, et ideo in frigidissimis regionibus non vivens: et si illuc adducitur, non concipit, nec generat, nec de facili ibi coit: laboriosum valde et oneriferum: sed super renes melius sustinet onus, quam super dorsum vel scapulas: quia melancholicum existens, ossa inferiora ubi sedes est melancholia, fortiora habet et sicciora: cujus signum est, quod ossa asini multum sunt canora inter animalia caetera. Pellis est dura et spissa: et ideo magis verberibus afflictum, vix cedit ab eo quod desiderat in cibo et coitu: cooperatur tamen etiam ad hebetem sensum verberum complexio terrestris et frigida et sicca: propter quod etiam parum est disciplinabile et macrum semper, vix aut parum impinguabile. Hac etiam de causa gravitatem patitur capitis, et moritur frequentius capite fluente ad laterum unum, et a gravitate capite valde spisso et viscoso reumate fluente super pulmonem ipsius difficultatem patitur spirandi, et incurrit asticam 2.

Hoc etiam animal propter siccitatem et frigiditatem eo tempore non

movetur ad coitum quo alia animalia, hoc est, ante æquinoclium vernale, vel sub æquinocito, sed post in mense Maio quando sol jam ascendit fere ad medietatem anguli recti ab æquinocito: et tunc dissoluto suo grosso humido ferventissime movetur ac si insaniat, et maxime si asinus adhuc est virgo et pueritiam transierit.

Corium autem ipsius significat grossitiem humoris ejus. Si enim calceorum soleæ de corio in quo diu onus portavit asinus, fiant, non consumuntur, etiamsi ille qui utitur eis, continue peregrinando in lapidibus portaverit: et tandem adeo indurantur, quod pede sustineri non poterunt: et hoc vidi expertum.

Ex siccitate etiam provenit, quod lac feminae asinae adeo subtile est, quod parum habet de caseo : et ideo datur æthicis. Albedo autem sua dicitur conferre ad munditiam et candorem cutis. Et ideo dicit Plinius, quod Poppea Neronis concubina in lacte calido asinae balneata est.

Est autem hujus animalis consuetudo, vix relinquere pullum, et si violenter separetur, non recedit parvulus a loco in quo a matre derelictus est, ad tres vel quatuor passus. Paritura autem asina lucem fugere dicitur forte propter debilitatem oculorum partus: proficit autem hoc animal in terris parvæ latitudinis calidis. In his autem quæ ultra sextum clima dilatantur, continue deficit, ita quod in terris quinquaginta graduum latitudinis non convalescit.

De expertis autem est, quod hepar ejus assum et comestum in die, hoc si multoties et diu fiat, confert caducis. Similiter autem operantur ungues eorum si comburuntur, et bibitur ex eis pondus trium aureorum et uncia singulis diebus. Et si quis asini medulla et sepo ejus perunxerit calida loca, erit juvamentum

<--- Page Split --->

manifestum. Si fiat ex unguibus combustis emplastrum, dissolvit scrofulas, et curat fissuram pellis ex frigiditate provenientem. Triti etiam ungues et pulverizati super apostemata aperta pedum vel corporum conferunt. Urinae etiam asinorum bibitae conferunt contra dolorem renum. Et habet asinus consuetudinem mingendi in loco ubi ante alius asinus minxit : et si talem locum non invenerit, vult mingere super fimum : et hoc facit etiam malus filius ejus. Urinae autem ipsius praecipue valent renibus, ut diximus, quando dolor causatur ex humidtate grossa. Stercus etiam asini combustum aut incombustum, cum fit ex eo emplastrum, restringit fluxum sanguinis. Si domus cum asini pulmone suffumigetur, vermes fugient ab ea. Stercus asini vino acri infusum, et liciniis impositis bene et diu imbibitum, et liciniis de bombace existentibus perfecte madefactis si licinia illa naribus immittantur, fluxum sanguinis restringunt. Emplastrum ex eo in fronte positum, sanat a fluxu sanguinis. Combustum hepar tritum in modum collyrii liquefactum cum sepo ursi et oleo donec fiat in spissitudine mellis, et deinde ex eo supponatur supercilio depilato renascuntur pili.

ea, curat podagram et aufert dolorem ejus. Stercus asini silvestris tritum cum felle boum, si ex eo quis inungat capillos suos, inscripantur. Stercus etiam asini silvestris desiccatum cum vino bibitum, valet contra morsum scorpionis et puncturam.

12. De Bonacho.

Bonachus in genere vaccino computatur, de quo nos in antehabitis exposuimus2.

Est enim, ut Solinus dicit, animal habens caput taurinum, corpus vero et jubas habet sicut equus. Cornua autem habet multiplici flexu in se recurvata, ita quod etiam in cornua offendentem laedere non possit. Hoc animal cum in fugam convertitur a venatoribus, fluxu ventris ad longitudinem ingens stercus projicit, cujus odor vel substantia quem attigerit, adimit, et his armis se defen-

13. De Bove.

11. De Onagro1.

Asinus autem etiam silvestris, quem onagrum Graeci vocant, quod sonat Latine asinus agrestis, est sicut domesticus : sed virtutes dictae fortiores sunt in eo et in membris ejus.

Bos autem communis scitur : et omnia quae videntur de ipso notanda, in praehabitis sunt determinata 3. Hoc animal si non castratur, ferox est, et praecipue quando fuerit provocatus.

Et hujus caro valet contra dolorem lateris et duarum ancharum. Medulla autem asini silvestris si inungatur quis ex

<--- Page Split --->

14. De Bubalo.

16. De Camelopardulo.

Bubalus est generis bovini majus quam bos communis fortissimis curribus et brevibus respectu sui corporis, cornua habens longa valliculosa et nigra sicut capra, caput parvum respectu sui corporis, corpus habet spissum : et omnis ejus defensio est in fixione ungularum, et conculcat ea quibus nocet, nec de facili insequitur ea extra viam rectam. Nigrum autem est parvi pili et parva cauda. Circulo posito in naribus circumfert, et trahit fere ad vices duorum equorum pondera. Colorem varium et rubicundum valde persequitur. Et de hoc multa diximus in praehabitis.

13. De Calopo.

Calopus dicitur esse animal Syriae juxta Euphratem habitans, et de Euphrate propter aqua frigiditatem bibens, astutum, et velox esse dicitur, ita ut venator sibi appropinquare non possit. Cornua gestat longa serra modum praetendentia, quibus etiam arbores dejicere dicitur : sed virgulta ante impulsum cornuum suorum cadentia frangere non potest, licet ad hoc saepe nitatur : et ideo in eis frequenter involutis cornibus captum tenetur et tentum stridet, et audito stridore a venatore capitur.

Camelopardulus bestia est Æthiopia, colore rubea, collo equi, capite camelí, pedibus cervi vel bovis exhibens speciem.

17. De Camelo.

Camelus est animal deforme, bina habens in dorso tubera : et sunt ei crura prolixa, collum longum : dum vadit, vix umquam pedes atterit. Sunt enim reciprocis quibusdam puliunculis et crurium pulpis vestigia canilenta. Et ideo lapides vix sustinent in multum ambulando.

Habet autem in usum duplicem, onerum videlicet, et vecturae. Sed de facili non recipiunt ultra onera consueta ad portandum : et si vehunt, non de facili vadunt ultra spatium consuetum : et cum onerantur, modicis percussionibus flectunt genua ad onera suscipienda. Odiunt autem omne genus equinum. Sitim sustinent per triduum : sed cum veniunt ad aquam, tantum bibunt, quod etiam futurae et praeterita siti satisfaciunt. Bibunt autem aquam turbidam vel turbatam : ad puteos autem non libenter bibunt. Tempore coitus solitudinem diligunt : et tunc non sustinent secum esse hominem, nisi forte pastorem. Rabies autem et podagra camelis accidit ex quibus facile moriuntur. Ungulas non abjiciunt, sed longis et duris in viis lapidosis gravantur : propter quod duri corii parantur eis in talibus viis calcei, ut pedes ejus minus atterantur. Hordeum amant, cujus pabulum subito gluttiunt, et postea tota nocte ruminant. Uno abstinente in stabulo, alii quasi compatientes secum abstinent.

<--- Page Split --->

Cameli communes unum gibbum habent in dorso. Hi vero qui dromedarii vocantur, magnæ velocitatis sunt, et duos habent gibbos.

Cerebrum autem cameli cum aceto in potu datum, dicitur valere caducis. Camelus in complexione est calidus et siccus. Galenus dicit, quod « medulla cameli desiccata parata cum vino et sumpta valet caducis, qui causam habent ex melancholia nigra : et præcipue si singulis mensibus sumatur semel. » Spuma cameli cum aqua mixta et sumpta ab ebrio dæmoniacum reddit. Si quis de pulmone cameli desiccato et trito potaverit ad pondus aurei, incurrit oculorum cæcitatem. Lac camelorum subtilius est omni lacte et laudabilius et subtilioris actionis : quoniam extenuat superfluitatem et solvit ventrem, et aperit stricturas propter calorem vehementem naturalem qui est in eo : et roborat hepar, et aperit oppilationes ejus, et subtiliat grossitiem splcnis, et confert hydropicis sumptum in potu calidum, et præcipue quando ponitur cum zuccharo alchabiar.

Multa de camelis in antehabitis dicta sunt 1 : et ideo hæc hic sufficiunt : non enim repetere oportet.

18. De Cane.

Canis animal notum est, de cujus diversitate multum in antehabitis disseruimus 2.

Est autem animal fidele domino, ita ut nec a mortuo nisi vix separetur, et mortem aliquando pro domino subeat. Fertur, quod in Albania ita magni sunt, quod leones et elephantes prosternunt, et ad ursos et lupos indignantur, nec no-

cent eis. Jorach dicit, quod multum vigent odoratu : et hi de quibusdam ex diversis animalibus generantur : et ideo diversi sunt in figura, quantitate etiam differunt multum propter cibi diversitatem. Genus canum ignobilius quod ad custodiam deputatur, ante mensam ita frequenter se disponit, quod uno oculo ostium, alio autem inspiciat largam domini manum. Cum autem omnes cæci nascantur, optimus in uno numero natorum esse dicitur, qui ultimus videre incipit, vel quem primum mater deportat in cubile.

Rabiei canis mederi dicitur fimo gallinacio cibis eorum immixto. Morsui autem rabidi canis dicitur esse medicina radix rose silvestris.

Canis omnis hoc habere videtur, quod vulvas et posteriara odorant ac si juvamentum ex hoc habeant : forte quia cum odore vigeant, qualitates habitudinem in resolutionum corporis odore cognoscunt.Infirmi abominabiles herbas comedunt, ut humores malos evomere cogantur. Curare autem vulnera sua et aliena dicuntur lingua eorum : et si lingua tangere non possunt,pede saliva infecto locum lasum tangunt et sanant.

Nos autem multa de canibus in antehabitis diximus, quæ hic non repetimus. Sed quia hoc animal multis usibus humanis aptum est, ideo hic volumus tradere quomodo nobiles canes habeantur, et nutriantur, et sanentur si sunt infirmi.

Indicandum igitur nobis videtur, quod in canibus venaticis non leverariis illi nobiles sunt, quorum aures magnæ et latae directe ad maxillas dependent, et quorum nares apertae sunt, et superius labium longe dependens, et vox sonora, et cauda non admodum longa plus ad dextrum incurvata et frequenter erecta portatur, et anus liber ad evaporandum :

<--- Page Split --->

et ideo talibus inventis canibus quantum fieri potest fecminæ et mares similes quantitate, colore, ætate, et robore accipiantur. Color tamen in his minus attenditur. Et fecmina accepta recludatur et maceretur donec evacuetur : et similiter masculus excrucietur jejunio donec evacuetur in toto : deinde ciba eos usque ad perfectam satietatem butyro multo immixto recenti caseo, et reclude in conclavi ad hoc apta per novem dies, vel donec videas catulam concepisse. Cavebis autem ne aliquo modo ante hoc tempus evagari possint. Cum autem conceperit fecmina, emittes masculum, et fecminam tenebis in custodia, aliquando et raro permittes eam deambulare, et iterum ad locum stramentis commodum revocabis, et secundum quod magis appropinquat ad partum, plus in cibo administrabis ut conceptus inveniat quod sugat a matrice : ministrabis autem humida, ut lac et serum cum aliquanto butyro, et hujusmodi, et immisce panis aliquantulum et carnis coctæ. Quando autem peperit, secundum numerum catulorum est nutrienda, cavendo ne in maciem incurrat, nec pinguedinem : quia macies induceret defectum in lactatione, et pinguedo induceret malam dispositionem in lacte. Lac enim canum spissimum est propter complexionis calorem : et hic calor hebetatur et remittitur in nimia pinguedine. Macies igitur trahendo nutrimentum ad corpus matris, lactis inducit diminutionem, sed nimia pinguedo inducit lactis frigiditatem et tenuitatem. Competenti autem tempore ab uberibus matris avellendi sunt catuli : et tunc etiam non nutriendi sunt ad pinguedinem, nec macerandi ad defectum, sed proportionaliter cibandi sunt, secundum quod sufficit sustentationi et augmento et confortationi. Serum autem cum aliquanto lacte primo dandum est eis, et sit lac butyrosum, et secundum quod magis et magis proficiunt, minus in cibum eorum de hujusmodi humore infundendum est. Tunc enim ita comple-

tis octo mensibus, pane mollificato in sero sine multo liquore sunt nutriendi propter siccam canum complexionem, et tunc in spatio anni sani et agiles et fortes et sagaces inveniuntur.

Post anni vero et dimidii spatium exerceri debent ad venationem : primo quidem moderatis laboribus incipiendo, ut per seipsos de die in diem plus et plus se exerceant : quia si nimio cursu et labore exerceantur primitus, labor tenella adhuc exsiccabit membra : et humido in eis exsiccato, nec poterunt, nec valebunt laborare, sed abhorrebunt venationem. Si autem moderate laboribus exponentur, calor motus in cruribus attrahetur ad crura, et non consumet nutrimentum : et tunc demum cruribus confortati fortes erunt, et venationes per seipsos desiderantes.

Per omnia autem idem faciendum est in generatione et nutrimento de leverariis, nisi quod aliter nobilitas horum cognoscitur. Hi enim optimi sunt longis et planis capitibus non enormibus, et auriculis in acutis retrorsum directis et parvis, labio superiori super inferius non dependente nisi valde parum, collo longo et aliquantulum tumenti supra capitis quantitatem in loco ubi continuatur capiti, pectore enormi et bene acuto inferius, costis longis et fortibus, illiis strictis, cauda non spissa nec admodum longa, cruribus altis et macris plus quam pinguibus : et quod raro vel numquam latent, quia istius canis proprium est ad parvorum canum latratus qui pro custodia latrant, indignari : propter quod etiam non quodlibet invadit, reputans sibi hoc esse indignum. Iste autem canis magis lacte quam seracio est nutriendus.

Canis autem qui mastinus vocatur et lupo est similis, similiter quidem se habet in generatione, sed cum ablactatur, magis grossis nutritur et siccis. In his tamen hi qui ex leveraria et mastino bene magno et nobili generantur, cum forti-

<--- Page Split --->

tudine habent agilitatem, et ideo meliores sunt.

Est autem canis universaliter animal multum disciplinabile : et ideo inimica discutn histrionum opera. Si quis autem ad haec ingeniiari voluerit, accipiat canem ex vulpecula natum vel ex vulpe si fieri potest : et si non potest, accipiat rufum canem de his qui custodes sunt, et consuescat eum ut juvenis conversetur cum simia : ad illam enim consuescit multa humana facere : et si coierit cum ea, et generet simia, ille canis erit pra omnibus ad ludos mirabilior.

Ad latrones autem investigandos non omnis utilis est canis : sed attendendum est ad canem ferocem qui indignetur discernere inter homines : et hoc quando docet, primo sit armatus aliquis homo pelle spissa quam canis lacerare non possit, et incitetur canis in illum, et illo fugiente tandem a cane se permittat capi, et cadendo ante canem permittat mordere bene canem : et in crastino similiter incitetur ad alium, et hoc fiat frequenter : quia tandem beneficio odoratus insequitur eum super cujus vestigium ponitur. Causa autem quare eligendus est canis qui non discernit inter homines : quia si discat blandiri hominibus, tunc sequitur vestigium eorum quos diligit, et illorum forma et odor remanens apud eum confundit cerebrum ejus in tantum quod non discernit vestigia ejus qui insequendus est. Multi autem tales inveniuntur canes, qui quasi neminem cognoscere dignantur. Hujus autem signum est, quod etiam canes venatici aliquando confunduntur quando super diversa vestigia ferarum ponuntur, et errare incipiunt. Qui autem canes melius odorant, alibi in praecedentibus libris determinavimus.

Canes autem qui ad aves valent, magis hoc a disciplina habere videntur, quam ab odoratu : tamen ab utroque habent, et docentur hoc modo. Captis perdicibus primo circumducuntur saepius, et per minas tandem discutir circuire et circuire : sed invenire perdices discut ab

odoratu, ita quod primo saepius ponuntur super vestigia captarum.

Sic ergo canes enutriuntur, et docentur, et generantur.

Regimen autem sanitatis canum est, quod non permittantur multum dormire : quia cum caloris magni sit animal, quando dormit, multum calor qui est circa locum nutrimenti intensus, attrahit malos humores ad stomachum, et inficitur canis, et infirmatur.Permittatur ergo dormire paululum post cibum, et tantum quod cibus digeratur. Et quia siccus est canis, cibetur humidis. Tunc enim magis temperatur complexio ipsius. Signum autem bonae purgationis est quod aliquantulum et non multum longi sit pili : quia tunc per pilositatem purgatur. Si autem nimis longos habeat pilos et spissos, tunc sub pilis corrumpitur ei pellis, et convertitur in fœtorem et scabiem.

Accidunt autem cani ut frequenter novem infirmitates, scilicet scabies sive impetigo, vel forte lepra, quod totum pro una computamus infirmitate, vermes in ulceribus, tumor, spina in membro aliquo, rabies, macies inordinata, pigrities, pulices, et constipatio ventris.

Si ergo impetigine vel lepra vel scabie tactus fuerit canis, prius fiat minutio de omnibus cruribus in vena majori quae in exteriori crurium descendit : postea fac unguentum de argento vivo, sulphure, semine a calabis trito, æqualia de duobus accipiendo cum duplo auxungia veteris vel butyri commixtis, et inunge loca laesa, et curabitur. Ad hoc etiam valet aqua in qua cocti sunt lupini, et etiam aqua salsa.

Si autem in vulneribus vel plagis vermes nascuntur, succo hyppiae quae vocatur tanacetum agreste, perfundantur tamdiu quod ad interitum ducantur. Venatorum tamen quidam experti dicunt, quod omnes vermes tales in omnibus brutis animalibus moriuntur si sticados citrinum ad collum ejus suspendatur statim cum fuerit arefactum. Et dixit mihi multum expertus, quod hoc valet mul-

<--- Page Split --->

tum contra pestem boum et equorum et omnium animalium, quando tritum cum potu datur animalibus. Quando vero praedicto modo vermes mortificantur, butyro mense Maio facto intingantur : et per hoc etiam ipsi tumores depelluntur, et ipsa loca uncta praedicto modo libentius lingentur : et hoc est canibus perutile.

Si autem tumor innatus in aliquo membro canis fuerit, et eum deprimere volueris de hinc, alceam contritam in aqua cum pasta donec ad modum cere se tractari permittat, superpone : pannus etiam cannabinus superpositus valet, praecipue si cimino sit immixtus. Similiter lac acidum et bene commixtum et superpositum sedat dolorem et totum celeriter expellit tumorem. Adhuc lini semen cum recenti sanguine coctum valet. Adhuc pannus cannabinus aqua madefactus et tumori a pilis bene raso superpositus, valet multum. Adhuc betula trita et apposita valet. Adhuc seneciones cum lardo recenti triti et appositi faciunt idem, et saniem funditus extrahunt, et uleus et vulnus consolidant.

Si autem canis spinam vel aculeum in pede aut in aliquo quovis membro habucrit, furfuresca cum lardo trita et apposita spinam et aculeum extrahit, et saniem denudando aperit. Hoc idem etiam facit pulvis hirundinellarum in olla nova cum suis interioribus combustarum. Hic pulvis servetur in pyxide, quia multum valet ad talia.

Si autem lymphaticus sive rabiosus fuerit canis, statim sequestretur ab aliis, ne alios incidendo in rabiem convertat. Doctrina autem Arinetia regis Valentiae est, ut canis rabidus in aqua calida per longitudinem corporis immergatur per novem dies, ita quod pedibus posterioribus vix terram attingat, anterioribus sursum erectis : et tunc extractis de aqua caput radatur, et bene depiletur, ita quod vulneretur corium, et tunc succo bedae ungatur, et profundetur saepius : et si qua comedit tunc canis, eodem succo in-

tingantur : et detur ei medulla sambuci, quia illa podest. Et si hoc infra spatium septem dierum non prodest, interficiatur : quia non curabitur.

Si autem canis non subtractione cibi, sed naturali aliqua destitutione in maciem convertitur, tribus vicibus aut quatuor butyro ad plenum eum refice : et si ex hoc non impinguatur sensibiliter, vermes habet sub lingua : et illos acu extrahe, et impinguabitur : et si tunc non impinguabitur, naturali defectu tendit ad mortem.

Si autem pigritiem in velocitatem mutare volueris, pane avenatio peroptime cocto et bene fermentato assidue refice : et erit cursu velox.

Contra pulices unge eum oleo olivae, et recedent et non cito revertentur.

Incommoda autem latentia praeter praedicta accidentia canibus, sola ignis calefactione et graminis comestione curantur. Scias autem, quod sicut dicit Galenus in primo libro de Complexione, canis calidus est vivus : mortuus autem non. Calidus autem est respectu hominis, et frigidus respectu leonis : et similiter siccus est respectu hominis, humidus autem respectu formicae et apis : et ideo si cibi naturaliter sicci et stiptici dantur canibus, constipantur et frequenter pereunt.

Signum autem constipationis est, quia frequenter gementes clamant, et de loco ad locum discurrunt, et ex nimio conatu deponendi sicut febricitantes treinunt : et hoc saepius videtur in catellis dominarum, qui fere omnes ex ventris constipatione moriuntur. Detur ergo pasta avenatia distemperata cum aqua calida, ad modum spissae pultis : vel cibetur pane avenatio molli fermentato : et detur aliquando serum lactis, et liberantur, et veloces fiunt et sani : nec aliud extra praedicta est, quod multum oporteat attendere in cura canum.

Si autem optimos ad custodiam facere intendis, fortes elige, et omni die ligatos reclude, et de nocte solve, et erunt in

<--- Page Split --->

custodia mirabiles, nullum penitus cognoscentes, nec ad domum tuam admittentes.

Dicitur autem in libro sexaginta animalium, quod caro canis calida est et sicca. Dentes autem canini suspensi super ictericium conferunt : et qui dentes canum super se habet suspensos, non illatrabitur a canibus, ut dicunt. Costabenluce dicit, quod « si quis cor canis super se habuerit, non invadetur morsu canum : sed si ad ipsum venerint et olfecerint eos, statim fugient ab eo. »

Dicunt etiam quidam, quod si dens canis nigri in palma teneatur, non latrabunt canes contra tenentem eum : et ideo talem dentem secum ferunt latrones noctium. Mulier etiam in utero laborans a partu mortuo, si sumat de lacte canis cum modico mellis, alleviabitur partus ejus. Stercus etiam canis sumptus constringit ventrem, maxime si sit stercus ossa comedentium canum, et desiccatum sit per viginti dies in mense Julio, et ante solis ortum sumatur ad pondus aurei cum decoctione galli decrepiti. Et hoc idem optimum est ad squinantiam et apostemata amygdalaram gulae, quia velociter constringit ea : et tritum cum semine coriandri, et linitum super apostemata rubea, curat ea.

Dicunt etiam quidam, quod si sordes aurium canum congregentur, et ex eis licinia bombacii novi inungantur, et in crucibulo viridi in oleo extendantur, videbuntur capita ponentium omnia calva. Galenus dicit, quod « caput canis combustum oleo infusum et sepo canis ejusdem, desiccat ulcera capitis et scabiem.

Dicunt etiam quidam, quod corium virgæ canis involutum in terra in quam minxit aliquis, et ligatum super eum, prohibet mingere quamdiu fuerit super eum. Si sumatur coagulum de ventre catuli parvuli, et cum vino confectum sumatur, dissolvit ad tempus laborem ex colica. Sordes etiam aurium canis cum vino mixto statim inebriant. Dicunt

etiam quod lapis morsus a cane et in vino sumptus, cogit clamare sumentem.

Hæc autem cum aliis quæ ante determinata sunt de canibus, sufficiant.

19. De capro.

Caper et capra nota sunt animalia, sed multorum generum. Domesticum quidem longorum et acutorum est cornuum, et multi lactis, nutritum herbis et arborum ramusculis, scandens montes, et in montanis magis pascua volens, fortissimum fronte et cornibus : in quo convenit cum ariete, de quo in Viatico dicit Constantinus, quod si quadraginta dies foliis tamarisci pascatur, splenem non habebit. Et in libro de Simplici medicina dicit Serapion inducens Galenum dicentem, quod vidit capras foliis tamarisci cibari, et invenit splenes earum parvissimos, quas, ut dicit idem Galenus, vidit serpentes excoriatos lingere, et postea minus senescere et albescere.

Hujusmodi animalis sanguis bulliens de novo calidus extractus mollificat adamantem. Fel etiam hujusmodi animalis palpebris vel superciliis superpositum depilando facit non apparere pilos : quia acutissimum est, et forte facit idem in aliis pilis. Hoc etiam fel in terra in vase aliquo repositum ad se dicitur ranas congregare, ac si juvamentum aliquod inveniant in eo.

Est autem animal hoc discens percutere cornibus forti ictu, ita quod quicumque sibi asserem vel scutum exhibuerit, statim percutit, et aliquando scutum scindens hominem prosternit.

Hujusmodi etiam animalis sanguis si diu reticis nutriatur, si cum petrosilino et vino potetur, frangit lapidem in renibus et in vesica si pulverizatus accipiatur. Jecur etiam comestum dicitur consra visus valere obscuritatem.

Hæc autem gregatim vadunt, et si de

<--- Page Split --->

grege attractum fuerit, animalia quasi in stuporem versa eminus adspiciunt. In die cum pascuntur, dicuntur respicere ea quae eregione sunt opposita. In sero autem respiciunt ea quae juxta sunt posita. Hoc autem multis herbis et serpentibus venenatis utitur et proficit ex eis, et hausto melle multum debilitatur et forte moritur. Spinam vel sagittam vel aliud alicui membrorum suorum infixum habens, dicitur extrahere polegio silvestri.

Culmo facto ex felle caprarum silvestrium vel domesticarum valet contra telam oculi. Ungues caprarum combusti facto emplastro cum aceto forti fortem curant allopiciam. Cornu caprarum incineratum si ex hoc confricentur dentes et gingivae, confortantur ambo. Dicunt etiam quidam, quod qui comedit duos testiculos capri, et coit, ex superfluo digestionis ejusdem cibi generabit filium masculum, nisi sit impedimentum femina cum qua coit : et si comedit unum, habebit puer tantum unum testiculum. Sepum etiam capri cum stercore caprae confectum fricatum super podagram lenit dolorem : stercus etiam caprarum combustum cum aceto aut cum melle confricando sanat allopiciam.

Diximus autem in antehabitis libris, quod est aliud genus istius animalis quod non magnum est, et curva ad modum unci habet cornua, quibus se tenet quando cadit per devexa montium : et tertium genus est quod caper montanus et alio nomine hiber vocatur. Et de his satis dictum est in aliis libris 1.

20. De Capreolo.

Capreolus autem in cornibus magis prætendit speciem cervi, et dicitur hoc

animal visu esse acutum, vocem habens debilem quam venator imitatur sibilo folii : et tunc capreolum quasi ad sui generis aliquod animal prosiliens interficit vel deprehendit. De capro montano dictum est alibi, nec repeti oportet.

21. De Castore.

Castor est animal posteriores pedes habens anserinos ad natandum, et anteriores ut canis, eo quod in terra frequenter ambulat.

Dicitur autem castor a castrando, « non quod seipsum castret, ut dicit Isidorus, sed quia ob castrationem maxime quaeritur. » Falsum enim est, quod agitatus a venatore castret seipsum dentibus et projiciat castoreum, et quod si alia vice castratus exagitatur, erigendo se ostendat castoreo se carere, sicut frequenter in partibus nostris est compertum.

Hoc animal dente dejicit satis mensuratae quantitatis arbores, et casas construit in ripis aquarum ante antra in quibus habitat : quas etiam bicameratas vel tricameratas cum solariis facit, ut crescente aqua ascendat vel descendat. Comportans autem ligna ad hujusmodi structuras dicitur peregrinos castores ad servitutem redigere, et resupinos impsitis inter crura lignis supra ventrem diligenter aptatis per caudam ad locum aedificii trahere, et sic domos exstruere.

Pellis autem castoris cinerea est ad nigredinem declinans : et aliquando fuit pretiosa, sed nunc parum valet. Spissi autem est et curti pili. Cibus ejus melica est piscis : comedit etiam arborum cortices.

Castoreum autem interius habet in

<--- Page Split --->

corpore, quod calidum est et siccum, nervos confortans, et ideo contra tremorem membrorum et paralysim bene operatur, est enim divisivum et exsiccativum phlegmatici humoris.

22. De catapleba.

Caudam habet latam quasi corio squamoso pinguem valde : et hanc in aquam vult semper dependere. Est autem cauda apta ad natandum sicut gubernaculum in navi : sed non est verum quod numquam retrahat eam ab aqua, quia ex nimio frigore glacialis aqua retrahit eam ab aqua : et ideo falsum est, quod hoc animal lutram cogat ut aquam hieme circa caudam suam moveat ne congelatur : sed praevalet lutra, et expellit eam vel occidit : est enim acutissimi morsus. Tota autem caro ejus abominabilis est praeter caudam.

Est autem castoreum quod in quantitate æqualí et comparí extractum cum humore qui circa ipsum est, et sic exsiccatum, cum siccum fuerit, debet esse subtilis substantiæ, declinans ad colorem non nigrum, sed obscuri sanguinis : si autem est varium declinans ad nigredinem, venenum est, et quandoque interficit eodem die, et aliquando convertit ad aliam malam ægritudinem. Quando autem est bonum, est calidum et siccum subtilissimæ exsiccationis, et ideo confert nervis et paralyticsi quando cum saliva calidum bibitur. Bibitum etiam a pariente cum calamento et melle ad pondus duarum unicarum post minutionem sophenæ quæ est vena hepatis in inferiori parte brachii, salubriter ejicit feceum et secundinam : et hoc etiam modo provocat menstrua salubriter, quia si vena non minueretur, forte minus provocaretur : hoc etiam modo bibitum a viris, calere facit testiculos.

Catapleba est animal modicum, caput ægre ferens propter gravitatem, in ripis Nili juxta fontem qui niger dicitur habitans, adeo subtilis spiritus et venenosi in oculis, ut qui in oculos ejus offenderit, statim moriatur.

23. De Catto.

Cattus est animal a capiendo dictum, muribus infestum, et dicitur esse moribus verecundum, et pulchritudinis amativum. Habet autem colorem griseum glaciei fortiter congelatae similem : hunc enim colorem habet naturalem, et alios etiam habet ex accidentali cibo, et præcipue qui domesticus est. Est autem mordax valde in multis simile leoni secundum figuram, 'unguibus et dentibus armatum sicut leo.

Carnem autem habet laxam et mollem : et dicitur valere podagrae caro catti agrestis quando desuper inungitur. Fel autem catti agrestis magni juvamenti est contra oris torturam. Accipitur autem fellis catti nigri medietas uncia, et miscetur cum zambach, et sic fit ex eo sternutorium. Fel etiam catti præcipue agresti extrahit fectum mortuum de matrice, quando fit ex eo suffumigatio subtus mulierem in os vulva, et fuerit commixtum cum stercore nigro alicujus catti vel ejusdem cujus est fel. Idem etiam operatur fel catti quando miscetur aquæ colloquintida, et humectatur inde spongia, et teneat penes se mulier, et præcipue si tenet subtus juxta extrinsecum os matricis.

<--- Page Split --->

nera : et hoc facere dicuntur in fine Augusti oriente Arcturi sidere cum sole : et tunc fecminæ per esum herbæ sylesis vocatæ uterum præparant ut facilius concipiant, eo quod propter duritiam virgæ maris non accipiunt semen nisi fugiendo. Agitatus autem cervus magis fugit ad vias hominum publicas, quam ad latibula, ne sua occulta prodantur.

Geminos etiam cerva aliquando parit : et ejus partus castigatione pedum infra fruteta frequenter abscondunt ne egrediantur : et cum maturi fiunt ad cursum, assiduitatem ad currendum et fruteta transeunda docet, ne per condensa currentes, cornibus hæreant et capiantur.

Dicitur etiam de hoc animali, quod omnia visa rara miratur et audita : et ideo frequenter etiam videri propius volens, et in fistulis et in cantu delectari, incidit in periculum capturæ vel mortis.

Cervus animal notum est, pro ætate culmos augens in cornibus et usque ad sex annos, ut dicit Solinus : tunc enim non ultra culmos, ut dicit, producunt, sed in spissum cornua grandescunt. Quot autem producant, non est certum. Ego enim vidi cornu quod undecim in uno, et undecim in alio habuit. Plinius autem narrat, quod « cum sentit se cervus gravari senectute, spiritu per nares serpentes de cavernis extrahit : et cum veneno diffuso per corpus æstuare se sentit, fontem petens limpidum bibit, et sic a vetustate pellis paulatim exspoliatus juvenescit : » et hoc puto ego verum non esse. Senectutis autem ejus indicium certissimum est multitudo vel paucitas dentium, vel nullos habere dentes si est antiquissimus.

Natantes cervi per flumen propter pastum si magna est latitudo quam transnatare cupiunt, caput unius super clunes alterius ponunt propter pondus cornuum, fortissimum in primo, et debilissimum in ultimo statuentes ordine, et sic se invicem supportant.

Coeuntes ad coitum insanient et pugnant pro fecminis usque ad mortis vul-

Dicunt etiam experti, quam tam cervus quam aliae bestiae dycalio tela et spinas membris infixas ejiciunt, quando bibunt eum. Percussi autem a phalangio quod est genus aranearum, cancros si habere possunt, comedunt, et sic vincunt veneni virtutem.

Dicunt etiam hæc animalia vitam immunem a febribus habere, et ideo sanas valde esse carnes cervorum si mane ante omnes alios cibos comedantur per duas horas in aliqua quantitate quæ totum infundere possit corpus.

Dicunt etiam, quod Alexander probavit amplius per centum annos vixisse cervos circulis aureis insertis in naribus qui post mortem Alexandri per centum annos et amplius capiti nullum dederunt senectutis vestigium.

Venenata autem fugiunt, ita quod si etiam venenata jacula in locum eorum jaciuntur, recedunt. Agitati autem contra ventum currunt, ut ventus ab eis auferat voces canum. Unguentum autem etiam ex eorum medullis confectum, immunem, ut dicunt, servat a febribus.

Cornua ejiciunt in aquis, ut dicunt quidam, ne cornu dextrum inveniatur

<--- Page Split --->

quasi aliquid in illo sentiant juvamenti. Hoc tamen ego comperi non generaliter esse verum : eo quod alibi abjectum in silva sub frondibus absconsum inveni cornu sinistrum.

Cervi pugnantes in pascuis victori ut domino obediunt. In partu observant locum ad quem non nisi in una parte sit introitus, ut ubi pugnando contra adversarium defendatur.

Dicunt autem quidam, quod abortivum cervi intra uterum maternum occisi, multum valet contra venenum si carnes ejus comedantur.

Dicunt etiam in spondili colli ubi caput collo jungitur, quod basis capitis vocatur, vermes esse numero viginti.

dentifrigium, emundat dentes. Combustum autem et bibitum ad pondus unciae et duorum aureorum restringit fluxum sanguinis sine putredine, et valet contra fluxum intestinorum antiquum et contra dolorem vesicae, et abscindit humiditates provenientes ex matricibus, et valet contra icteritiam. Cornu cervi combustum si potetur cum modico melle, expellit vermes. Virga cervi desiccata et potata valet contra morsum serpentium qui dicuntur tyri, ex quibus fit tyriaca. Virga cervi desiccata data homini patienti difficultatem mingendi aut colicam hoc modo ut ablautur et potetur aqua ablutionis removet mingendi difficultatem, et sedat colicam.

Dicunt etiam in senectute in capite ejus intra os oculi vespas et formicas generari, et aliquando progredi . Dentes autem quaternos habet in utraque mandibula, et inferius quatuor alios qui in masculo majores sunt quam in femina.

Viscera autem cervi fœtida sunt valde : cujus causam dicit Plinius esse, quia fœl diffusum est in eis. Alii autem in auribus cervi dicunt vel diffundi, et alii in cauda. Plura autem de cervis in antehabitis dicta sunt1.

Os autem cordis ejus exsiccatum et pulverizatum contra cardiacam dicit valere Platearius. Isaac dicit, quod caro ejus est melancholica dura ad digerendum. Cerebrum autem ejus et sepum contra pulsum cordis valere dicitur et dolorem ancharum et laterum, et confert ad reparationem fracturae et lenificat eam. Sepum autem cervi si cum eo fiat unctio, vermes fugat. Sanguis autem cervi frixus cum oleo si fiat ex eo clyster, sanat intestinorum ulcera, et removet fluxum antiquum. Si potetur cum vino, valet contra apostemata venenata. Cerebrum ejus lenificat apostemata dura si sunt in musculis et chordis juncturam. Serpentes etiam fugiunt odorem cornu cervi si inde et ungue caput domus suffumigetur.

Dicunt etiam, quod cornu cervi decoctum cum aceto si moveatur in ore, sedat dolorem dentium et consolidat gingivas. Si sumatur pulvis ejus et fiat inde

26. De Chama.

Chama bestia et alio nomine rufinus dicta, in Æthiopa sub æstivo tropico habens generationem. Est autem ad modum lupi in figura, maculis albis per totum respersa : ludis apta, eo quod disciplinae multum est perceptibilis, et in hoc convenit cum natura canis.

27. De Chimera.

Chimeram dicunt quidam esse bestiam monstruosam anterius altam et posterius demissam in partibus Babyloniae in Chaldea inventam, motus histrionum plures exprimentem : et ideo vestitur, et dicitur in vestitu gloriari quando pretiosis induitur.

<--- Page Split --->

28. De Confusa.

30. De Cuniculo.

Confusam dicit Solinus esse bestiam monstruosam, cujus anteriora crura prætendunt similitudinem brachiorum et manuum hominis, et posteriora prætendunt similitudinem crurium et pedum hominis : quam bestiam dicit tempore Cæsaris Romam esse deductam : et hanc etiam temporibus nostris vidimus in silvis Sclaviæ deprehensam masculum et fæminam, sicut in antehabitis diximus : et præcedente tempore voces quasdam expressit : et hoc est animal de genere simiarum.

Cuniculus est animal minus lepore, sed fortius, in antris sub terra habitans, vineis ubi potest infestum, et colore et figura fere sicut lepus. Quærit autem antra in collibus terreis, et antra adæquat pulvere ne deprehendatur : in vespere autem et mane ante antra sedet.

Coitautemposterioribusadversiseoquodparviseminisest , etvirgamarisadposteriusdirigitur : etvaldeest . suigenerismultiplicativum .

Estautemalbæcarnisetanimaltimi - d u m : etideoinjuriatumrelinquithabi - tationem , quodvidensgrextotusdelocotransit , acsiindigneturadinjuriassocio - r u m .

29. De Criceto.

Cricetus , utdicuntquidam , animalestparvulum , interrishabitans , capitevario , dorsorubeo , ventrecadente , pilumadeotenaciterpellihabensinfixum , quodcitiusparspellisdecarnerecedit , quampiluspossitavelli . Deantroetiamnonextrahiturdefacili , nisiaquaferventivelaliainantrumdiffusahumiditate : etinhocconvenitcumcuniculoetcitello : dequabestiainsuperioribushujusscien - tiædiximus , quodhabetpilumferesicutcuniculus , etnonhabetaures , sedviasauditushabetsicutavis .

31. De Cyrocrothe.

Cyrocrothes , utdicitSolinus , bestiaestquævoceshominumimitatur , o c u - losnumquamclaudit , inorenullamha - betgingivam , sedprodentehabetosunumcontinuumnerecondaturcapfsulisclausum . Tantæestvirtutisutomniamoxcomminuat : etdelupoetcanege - neraridicitur .

CricetusautemestanimalquodnoshamesterGermanicevocamusetestanimalmordaxetiracundum .

32. De Cyrogrillo.

Cyrogrillusestanimalparvumdebileinterræfoveishabitans , etanimalibusparvulisterrenis , hocest , interrahabi - tantibusinquæpotestinfestum .

<--- Page Split --->

33. De Dama.

33. De Daxo.

Dama bestia est magnitudinis capreae figurae et pili, sicut cervus cornua habens non ramosa, sed plana, longa, et acuta. Est autem cursu velox, vitae provida, cornupeta in adversas sibi bestias.

Hæc bestia Arabice vocatur agazel, cujus caro frigida est et sicca hæmorrhoidarum generativa, nisi cum pipere et cinnamomo conficiatur et cum sinapi. Stercus hujus animalis crescere facit capillos et meliorat eos præparatum cum oleo.

Dicunt etiam quidam, quod si cum eo ungatur virga virilis, et sic coeat cum uxore sua, semper dHiget eum. Si cum lingua desiccata suffumigetur guttur in quo est sanguisuga, cadet : calcaneus combustus impletus in concavum fistulae confert.

Dicunt etiam, quod si fel hujus animalis et semen testiculorum vulpis et piper et semen erucæ de quolibet acceptum ad pöndus aurei et mellis duæ unciæ, et fiat ex eo electuarium, et ipsum teneat mulier in lana quando cum viro concumbit, concipit : et si fel sit ex fœmina concipit fæminam : si autem ex masculo, concipit masculum.

34. De Damina.

Daxus animal est pingue valde, et auxungia ejus valet ad renum dolores. Est autem animal latum in dorso, brevibus cruribus, multum mordax, pilo plus albo quam nigro, sed in dorso plures habet nigros, et in lateribus plures albos: et caput in medio nigrum, et in lateribus habet album: et quando est domesticum, multum est lusivum.

Dicuntur etiam crura sinistri lateris breviora esse quam dextri. Et hoc ego non deprehendi: cum tamen saepius hoc animal consideraverim. Sed durum habet pilum, et est spissæ pellis et est ad quantitatem vulpis.

Et est duorum generum: dicitur enim daxus caninus, qui in multa findit pedem sicut canis: et dicitur daxus porcinus, qui in duo findit ungulam sicut porcus.

Morsus aliquando habet venenosos , sed non semper. Dicitur quod scrabonibus et aliis vermibus vivit: quia non est velox ad venandum.

36. De Durau.

Durau dicunt esse bestiam crudelem velocem et fortem, in venatorem et canes stereus intorquentem, et sic fœtore stercoris et viscositate impedire venatores et canes ab insecutione sua.

Damina sive dammula bestiola parvula est et debilis, sicut dicit Isidorus, vocata, quia de manu fugit. Hæc bestia cum parit, subito devorat secundinam antequam ad terram cadat, et hoc animal est præda aliis animalibus.

<--- Page Split --->

ut dicunt, refrigerantur ex æstu. Sed hoc puto esse fabulosum.

Hoc autem animal propter pondus sui corporis testiculos habet intra, ut sit velocioris coitus, tamen tempore coitus emittit eos. Pellem habet nigram quasi puniceam et scabiosam in quam cadunt musce, quas in rugas contrahendo pellem interficit. Dicuntur etiam animalia casta esse, et adulteria nescire, et combinata incedere tempore libidinis. Fortia autem sunt adeo, quod in cruce lignea super se ferant homines duodecim, et amplius, ita quod aliqui magni quadraginta homines posse portare dicuntur. Duorum enim generum esse dicuntur: et nobiliores eorum corporis ostendit magnitudo.

Crura autem eorum sunt magna et superius et inferius fere æqualis magnitudinis sicut columnæ : et licet in multa dividant pedem, tamen natura conjunxit pedum digitos ut ex hoc pes fortificetur: et hac de causa etiam flexuras post genua in cruribus dicuntur non habere : et forte habent flexuras non laxas, sed strictas : et ideo putantur non habere ab imperitis : quia si nullas haberent flexuras in cruribus, non haberent gressum ordinatum.

Est autem caro ejus frigida et sicca abominabilis : et qui gustat de ea cum aqua et sale et seminibus ferulæ, curatur a tussi antiqua. Decocta autem a liquefacta cum aceto et semine ferulæ si prægnans hanc gustaverit decoctionem projicit quidquid habet in utero. Fel autem ejus ad pondus aurei per nares immissum, dicitur conferre contra caducum morbum. Extremitas hepatis comesta cum aqua et foliis citranguli, valet doloribus hepatis. Stercus elephantis si inungatur inde corium in quo sunt pediculi apparentes, et dimittatur donec desiccetur super ipsum, non remanebunt in eo pediculi, sed sta-

37. De Eale.

Eale, sicut idem testatur Solinus, bestia est ut equus, caudam habens similem elephantis caudæ, colore nigra, maxillam habens ut aper, cornua habens longiora quam sit cubitus. Ad obsequium cujuslibet vecturæ commoda esse dicuntur cornua : quia non rigent, sed moventur a radicibus sicut membrum a junctura : et ideo cum pugnat, aliquando protendit unum cornu, et alterum replicat, ut si unum rescindatur vel lædatur, succedat alterum ad defensionem : et hoc animal est aquaticum, et gaudet aquis fluminum.

38. De Elephantc.

Elephas est animal majus inter quadrupedia, de cujus quidem figura et coitu et generatione satis in antehabitis dictum est 1, proboscidem habens longitudine decem cubitorum, et utitur ea loco manus tam in bello et in cibo, quam in aliis operibus, et sonans aliquando sonat per os : et tunc terribilis est sonus. Aliquando autem sonat per proboscidem : et tunc efficitur dulcis sicut sonus in concavo magnæ fistulæ.

Dicitur autem hoc animal timere murem et abhorrere grunnitum porcorum, ita ut aliquando fugiat ex his. Infestum autem dicitur esse tauris silvestribus. Dracones, ut quidam dicunt, magni corrоре pugnant cum elephantibus, et devictis eis bibunt sanguinem eorum, ex quo,

<--- Page Split --->

tim egredientur. Sepum elephantis si cum eo ungatur patiens dolorem capitis, confert ei. Dicitur etiam, quod si uncia de osse elephantis cum decem unciis mentastri montani potetur ab eo quem primo tetigit lepra, confert ei plurimum. Si cum stercore elephantis suflumigetur domus aut locus in quo sunt cynifes, fugantur et m oriuntur.

39. De Emptra.

Emptra, ut quidam dicunt, animal est parvulum in Germania, et est animal cujus mas et fœmina simul cibos congregant in æstate, quibus vivant in hieme : et hos cibos per cumulos in terra recondunt : et naturaliter fœmina in sumendis cibis provida est et avida : mas autem e contra parcus : et ideo mas cibi aviditate ab antro ciborum reconditorum ejicit fœminam, et aditum obstruit, nec eam ingredi permittit : illa autem e contra retro aditum occultum parat, et cibos vorando prodige consumit. Congregant autem cibos fœni, et ideo in vere fœmina pinguis, et mas macie consumptus egrediuntur. Hoc animal est, quod murem montanum quidam vocant, nec invenitur nisi in montibus, et est major mus qui visus est in terra nostra.

equinis. Color autem corporis est inter nigrum et rufum ad nigredinem declinans. Pili autem ejus in aliis membris lanae assimilantur. Vox hujus animalis est sicut vox tauri, et cornua ejus multum ad interius inflexa et ad pugnandum habilia. Pili autem frontis hirsutam faciunt frontem dependentes hinc et inde super oculos, et caret dentibus superioribus sicut taurus, et crura ejus sunt rari pili. In pedibus autem habet sotulares corneos sicut equus : et cauda ejus est brevis respectu sui corporis, et cavat terram pede sicut equus : corium habet durum et patiens ictus, et carnem dulcem et convenientem : et ideo venatores ipsum persequuntur : et dum fugit venatorem, aliquando subsistit et pugnat quando lassatur in fuga : et tunc stercus per quatuor passus ejicit, quia fluxum cum magna ventositate patitur ex timore. Præter hoc autem etiam naturaliter est multi stercoris. Et est mirabile, quia cum appropinquat tempus partus hujus animalis, multa ejusdem speciei animalia circa parientem adunantur, et egerentia multum singula stercora aggregant ad instar muri circa parientem.

41. De Equicervo.

40. De Enchiro.

Enchiros animal est Orientis ad magnitudinem tauri, et est simile aliquantulum tauro, sed sunt in eo longi crines descendentes ad duas^spatularum partes : et hi molliores et breviores sunt pilis

Equicervus est duorum generum : quidam enim est de quo plura diximus in prehabitis, quem nos lingua Germana elent vocamus. Solinus autem dicit equicervum esse animal Orientis et Graeiae, quod habet cornua mas non fœmina, et jubas habet per collum descendentes usque post scapulas, et barbam habet sub mento, et soleas sicut equus, et corpus ad cervi quantitatem.

<--- Page Split --->

ex quiete summa facile concitetur, et ex maxima concitatione facile sistatur et quiescat.

Color autem naturalis equi qui in silvestribus deprehenditur, est cinereus, per dorsum linea fusca a capite usque ad caudam porrecta. In domesticis tamen boni inveniuntur nigri, rufi, et albi aliquando, et similiter grisei, qui quasi circulis parvis interpositis nigros albis immixtos habent pilos. Dicitur autem, quod in pullo equi quando nascitur, caruncula quaedam in fronte connascitur, quae, adeo efficax est venenum, quod statim interficit : sed equa mater illam lambendo statim annihilat et abstrahit a pullo.

Sunt autem apud nos inter domesticos equos quatuor modi equorum, bellici videlicet qui dextrarii vocatur, et palefridi, et curriles equi, et runcini vocati.

Bellicorum autem equorum est non castrari : quia ex castratione efficiuntur timidi : et horum equorum est sonis musicis gaudere, et sonis armorum excitari, et cum aliis dextrariis congredi. Horum etiam est dare saltus, et irrumpere acies mordendo, et calce feriendo : et aliquando adeo diligunt dominos et ministros suos, quod perditis eis jejunant et tristantur usque ad mortem. Aliquando etiam in tristitia lacrymantur. Et ex hoc quidam pronosticantur de victoria futura vel quod sucumbere debeant hostibus.

Palefridorum autem est vectio quae equitatio dicitur : et horum etiam est non castrari, ne effciminentur.

Sed currilium equorum est usus ad fugas et insecutiones praecipue : et ne indurescant eis nervi ex calore cursus, castrantur, ut frigiditate et humore occurratur siccitati quae ex calore motus cursus inducitur.

Runcini autem sunt qui habentur ad labores onerum vel tractus quadrigarum et rhedarum : licet etiam alii aliquando his laboribus deputentur.

Similiter sunt quatuor equorum motus : cursus qui ex saltibus in equo componitur, trottatio, ambulatio, et pe-

Equi dicuntur ab æqualitate, sive paritate : eo quod partes antiquitus cruribus jungebantur. Est autem animal notum fere ubique terrarum generationem accipiens : sed illi dicuntur excellere qui in Syria et Cappadocia generantur. Secundum autem quod videre possumus temporibus nostris majores corpore a tertio climate usque ad finem sexti climatis procreantur, et præcipue in Hispania. Fortiores autem et satis magnos etiam in septimo climate procreari vidimus : et sunt plus durantes in laboribus quam hi qui a tertio climate vel quarto veniunt.

In equis considerantur quatuor, forma videlicet, pulchritudo, meritum, et color.

Forma autem est quando corpus est validum et robustum et robori respondens altitudo, latera longa, clunes rotundi, corpus totum musculorum densitate et plenitudine quasi nodosum, crura fortiora et sicca et æqualiter a genu usque ad pedem porrecta sine nodositate et sine tumore et mollitie aliqua nullas habentia nascentias. Pes autem æqualis et planæ superficiei, hoc est, non asperæ, rotundus cum cornu concavo undique terram tangens.

Pulchritudo autem est, ut sit caput parvum respectu corporis et siccum valde, ita quod pellis quasi ossibus immineat, oculi magni quasi ante caput jacentes, aures breves et acutæ quasi in ante porrectæ, nares apertæ quas cum bibit profunde in aquam mergat, cervix erecta, coma densa, cauda magna et longa et tota corpore soliditate fixa rotunditas.

Ad meritum autem deputatur, ut sit audax valde, pedibus terram fodiens et terens, hinniens membris tremens : hoc enim fortitudinis est indicium : et quod

<--- Page Split --->

ditatio. Cursus autem perficitur quando simul anteriores pedes elevantur et posteriores simul, et equus se impingit anterius. Trottatio autem quando velocius, quam in ordinato gressu in appositis lateribus simul unum anteriorem cum uno posteriori levat pedem. Et hoc modo fit etiam peditatio, sed est praeter equi concitationem. Ambulatio autem fit quando simul in eodem latere unum anteriorem et unum posteriorem levat pedem : sed suavius illa perficitur si juxta terram non alte levando, sed quasi trahendo ducit pedes, et aliquantulum citius anteriorem quam posteriorem figit pedem : difficilius autem quo magis a tali modo motus deviaverit. Unde necesse est optime ambulantes equos frequentius cespitare, praecipue in via aspera.

Est autem equorum magis conveniens pabulum durum quidem non ventosum, et hoc est avena, vel triticum, et aliquando spelta : minus autem convenit hordeum, et minime siligo propter ventositates. Hi autem qui cito impinguare desiderant equos, tortucas cum pabulo molli decoquunt : et ex hoc equi falsam et magnam accipiunt pinguedinem.

Est autem hoc animal cui plurimæ accidunt infirmitates quos oportet marescalcum cognoscere, qui curare habet equos.

Aliquando enim in equis abundat sanguis corruptus vel etiam non corruptus. Et signa hujus infirmitatis sunt hæc : Delectat eum fricari, fætent egestiones ejus præter solitum, urina efficitur rubea et spissa, oculi rubei aliquando et lacrymosi.

Aliquando etiam per corpus ipsius nascuntur pustulæ, quæ magis digitis sentiri quærunt quam videri propter pilositatem.

Aliquando etiam amittit voluntatem comedendi propter repletionem vasorum : tunc enim minuendus est equus de vena in medio colli descendente. Minuatur autem flebotomato non spisso secundum equi fortitudinem et ætatem. Si enim fortis est et quinque vel amplius

annorum, subtrahantur tres vel quatuor libra. Si autem debilis sit et pullus, subtrahatur libra et dimidia vel ad plus dua libra. Et si haec evacuatio omittatur, eveniunt multa inconvenientia, qua secundum diversas actiones diversa sortiuntur vocabula. Aliquando enim incurrunt quasi quaedam ulcera qua in carne vagantur, et cutem in diversis perforant locis. Aliquando autem pruriginem, sive impetiginem, aut serpiginem. Et aliquando incidunt in scabiem : et tunc uno corrupto etiam alii secum commanentes corrumpuntur tribus modis. Uno quidem modo, quia dentibus aliquando se invicem equi scalpunt : et quando unus corruptus est, per anhelitum et salivam corrumpitur alius. Secundo autem quando unusfricatse ad locum ubisefricuit alius : humor enim corruptus infunditur loco : et hic corrumpit alium, quando tangit ad eumdem locum. Tertius modus et praecipuus est quando per anhelitum corrumpitur aer, et hic corruptus in stabulo facile corrumpit omnes alios, eo quod calidi sunt et humidi, et talia corpora facile corrumpuntur. Signum autem hujus est, quod et pueri qui calidi sunt et humidi, prohibentur accedere ad ægrotantes ne ex sanguine corrupto corrumpantur.

Si sanguis de vulnere equi alicujus nimis fluat, filtrum aliquantulum combustum per se vel semistum et in sicco urticæ madefactum desuper positum, juvat vel sumatur fungus quem quidam vocant vesicam lupi, aut etiam pulvis fungi illius, et misceatur cum stercore porci qui gramina vel herbas campestres depastus est : et hæc bene contrita multum calida emplastrentur super locum, et usque ad tertium diem alligentur. Valet etiam ad hoc stercus equi contritum. Adhuc autem pulvis antiquæ jumpla sive pepli si supponatur pulvis auricularis, et sæpe vulneri injiciatur donec stet sanguis. In omnibus autem apostematibus et vulneribus equorum cavendum est ne lumen lunæ cadat super equum, et præ-

<--- Page Split --->

cipue super locum laesum : quia lumen luna e quo laeso frequentissime mortem inducit.

Lampistus infirmitas equi est ex abundantia sanguinis proveniens : et nascitur in superiori parte oris, juxta dentes et inter dentes protensa inflatio, ita quod sulci qui inter dentes sunt eminent, ita quod escam dimittit equus de ore recidere. Si autem istae inflationes magna sunt, oportet quod ferro inferius tenui et curvo ad hoc parato, in modum talem 3 scilicet parato candenti inflationes exurantur aliquantulum. Si autem parvae sunt, una earum remotior a medio minuatur, donec sanguis exeat vel etiam sulcus ipse per medium incidatur.

Foscellae sunt inflationes intra os equi in labiis natae contra extremos dentes, qua inflationes in medio nigrescunt. Nascuntur autem ex comestione gelidarum herbarum et asperarum sub labia et maxillas diu jacentium, et in locum proprium pabulum equi in ore equi locari non permittunt ut in lampisto. Curatur autem haec infirmitas per hunc modum. Ferrum fiat gracile anterius ad modum stili, et incurvetur in uncum, et sit bene acutum, et cum illo in medio cutis foscella percutiatur et extrahatur, et cum exsiccatus fuerit locus, forfice bene acuta vel cultello cutis in rotundum abscindatur, quae texerat foscellam : et tunc sanatur.

Barbulae quaedam fiunt in palato equi siccae in modum conorum mamillarum alicujus bestiolae : et quando ultra quantitatem parvi grani crescunt in longitudinem, equum a comedendo impediunt. Cura autem hujus infirmitatis est, quod unco ad hoc parato, sicut jam diximus, barbulae de palato trahantur, et sic juxta palatum forcipes vel forfice abscindantur.

Malum in lingua equi aliquando nascitur : quia ex putrida esca salungadinem putridum et phlegmaticum generante

exoritur. Esca enim a stomacho digesta, calore suo semper meliorem succum trahit ad se, et in sanguinem commutat in venis, et ex hujusmodi calore et humore confovetur et nutritur equus. Et cum malus sit sanguis, calore pectoris equi aliquando ad guttur et ad linguam derivatur propter motum linguae et fraenum comprimens, et tunc linguam putrefacit. Signa autem hujus linguae malae sunt, quod lingua excoriatur phlegmate glutinoso, quod etiam fluit tunc de ore equi, et venae sub lingua nigrescunt. Contingit etiam hoc malum aliquando ad pedes descendere : ettunc equus vix stare potest.

Cura autem hujus est, quod ulcerositas et viscositas quae sub lingua est, primo radatur, et postea duo coclearia fuliginis et unum salis commisceantur, et bene terantur, et uno capite alii commisceantur, et ex illis locus fricetur : postea duae venae quae sub lingua sunt, incidantur : et deinde quarto vel quinto die vena colli secundum proportionem fortitudinis equi minuatur. Quidam vero dicunt in principio hujus infirmitatis quasi dimidiam unciam sanguinis debere subtrahi. Si autem malum hoc ad pedes descenderit, tunc oportet quod infra tertium vel quartum diem supra sotalarem pedis in quolibet pede intus et extra quolibet pede flebotomato minuatur.

Scias etiam, quod caput equi macrescit et siccatur si antequam septem annos habeat, saepe aqua frigida ablautur et fricetur : collum autem ejus grossescit et crines ejus melius crescunt, si aqua calida saepe ac bene juxta scapulas humectetur, et crines digitis scalpantur et prope caput, sed non cum aqua calida, sed cum frigida : quia caput debet esse gracile.

Stiva quaedam est infirmitas, quae accidit in collo equi. Est enim stiva quoddam instrumentum inflexibile, et per metaphoram dicitur infirmitas haec stiva, quando collum equi sine dolore huc atque illuc flecti non potest, nec potest es-

<--- Page Split --->

cam nisi per intervalla accipere, et quasi rapiendo accipit a terra quod accipit festinanter. Oritur autem ex scapularum pondere et extensione nervorum colli, et est ex repletione. Cura autem hujus est, quod rubee equi de manu laventur fortiter et ex utraque parte colli juxta gibbum colli subula candenti perforentur, ita quod caro juxta collum aliquantulum aduratur sine contactu nervorum : et hoc fiat in quinque locis per colli longitudinem, et per quamlibet perforationem licinium de cannabis vel lino vel de pilis caude equi immittatur, et quindecim diebus sic dimittatur et moveatur filum, ut humorem educat. Quidam tamen in cura hujus infirmitatis in sinistra parte colli juxta summitatem colli multas faciunt torturas et licinia non immittunt. Quocumque autem modo primo vel secundo fiat per omnes quindecim dies de aqua tepida omni die collum et scapulae equi abluantur et fomententur.

Turtæ sunt quædam apostemata in superficie carnis intra cutem exorta in modum panis qui turtæ vocatur. Fit autem maxime hæc infirmitas ex abundantia sanguinis humorisque intercuteani putridi. Aliquando etiam nascuntur quando caro læditur ictu aliquo. Cura autem hujus est, quod corium super medium turtæ incidatur, et postea tamen subtus ubi inflatio delituit et humor qui intus est, commoveatur et bene fricetur, et sic totus exprimatur humor : et postea immissa zona tantum findatur de corio quoadusque ad sanum corium fissura descendat : et quidquid putredinis vel putrida carnis invenitur, abjiciatur, et vulnus stuppa impleatur, et sic fiat omni die donec vulnus perfecte sanetur. Si autem æstimetur quod iterum collectio fiat talis apostematis, iterum corium findatur, et digitorum expressione putredo exprimatur, et ex utraque parte colli primo die et septimo et nono et quintodecimo minuatur : et hoc fiat provida consideratione secundum proportionem hu-

moris ex quo nascitur apostema, et secundum alia accidentia ex quibus aliquando nascitur hæc infirmitas.

Ficus est mala congelatio humoris rubicundi coloris vel lividi, vel etiam fusci sine pilis extra corium crescentis in modum ficus maturae : unde etiam tale nomen accepit. Nascitur etiam ex nimio intercutaneo sanguine. Cura autem istius morbi est, quod si gibbus fici in collo vel in alio membro latus apparuerit, oportet quod tunc eo latius de corio quod figuram fici ambit, findatur, et bene aperiatur, ita quod foramen in medio rotundum fiat. Inter ficum autem et sanum corium ponatur pasta subtili farina bene glutinosa vel argilla si pasta in promptu non habetur, ne forte sanum corium lædatur. Fiat autem postea de viridi marrubio tortula bene trito et calefacto super lapidem calidum vel ferrum latum calidum, et bene calida hæc tortula fico immittatur, et comprimatur quamdiu est calida, et cum frigidita fuerit, apponatur alia calida, et sic fiat donec ficus incipiat albescere. Deinde fiant tortelli de nasturtio aquatico vel viridi et cortice arboris nucis : illi tortelli super ficum comprimantur vicissim calefacti donec æqualis fiat corio sano gibbus fici, et bene permittatur exire humor putrefactus. Deinde pulvere calcis viva vel pulvere cretae cum qua fiunt pergamena, ficus impleatur, et ferro æqualis latitudinis cum ficu comburatur usque ad carnem vivam et corium sanum, cavendo diligenter ne nervorum aliquis qui forte ibi est vel musculus vel membrum sive junctura aliqua ferro tangatur : et tunc fimus bovis recens vel stereus galli vel columba cum sapone bene tritum et commixtum per duos dies alligetur : et tunc cum aliquo unguento calido per diem semel inungatur, ut pentamyron, vel aliud simile donec sanetur : et tunc aliquamdiu aqua frigida lavetur et foveatur locus.

Si autem gibbus fici fuerit latus in summitate secundum longitudinem et la-

<--- Page Split --->

titudinem, et juxta sanum corium fuerit strictus, accipiatur unum filum de serico et seta vel pilus de cauda pulli equi virginis qui non coierit : et haec simul cocta et complicata, fiat chorda cum qua corium fici strictissime ligetur : et si laxetur, iterum religetur donec cadat per seipsum id quod in ligatura apprehensum est.

Si autem iterum ficus renascatur, tunc oportet circulum pastæ vel argillæ tenacissimæ, sicut superius diximus, circumponere inter sanum locum et læsum, et findere ficum, et mel calidum infundere, quia illud est mundificativum, providendo diligenter ne mel calidum per sanam pellem distillet : et post paucam moram tam mel quam circulus abstergantur, et sanetur locus læsus, sicut dictum est superius.

lisus ac putridus effectus, emplastrum factum de farina fabæ vel hordei cum melle et vino insimul coctis donec inspissentur, et super dolorem appositum juvat.

Adhuc autem emplastrum factum de melle et radice ebuli et alteæ et brionie et lilii super dolorem nervorum ligatum multum confert. Attendendum etiam, quod si nervus per longitudinem vel obliquitatem incidatur, non de facili consolidatur, et forte impossibile est ipsum consolidari. Cum autem talis incisio aliquando facta fuerit, longi vermes terræ qui lumbrici terræ vocantur, accipiantur, et bene contriti cum melle commixti, calefiant ad ignem, et parum ad ignem calefacti, nullo alio mediante medicamine apponantur : hoc enim juvat.

Si autem tales nascentiæ in corpore equi multæ crescunt, oportet quod secundum suæ fortitudinis proportionem minuatur.

Si autem forte locus nervosus fuerit, cavendum est ne nervus aqua frigida lavetur : quia nervus ipse frigidus est per naturam, et ex aqua in stuporem vertitur et putrescit : et si necesse fuerit quod nervus ipse incidatur, melius est præcidere quam pungere, vel lapide conterere : quia nimius dolor puncturæ impedit sanitatem magis quam præcisio, nisi sit de nervis magnis qui abscindi non possunt. Cura autem nervi sic læsi, calidis debet fieri et perforativis, sicut oleo, et sanguine, et melle bene coctis, quibus fomentari debet locus : et fiat emplastrum de pulvere baccarum lauri et cimini et commisceantur, et mel apponatur, et foramen aperturæ apertum servetur donec totum egrediatur pus. Si autem nervus lapidis percussione vel casu equi vel alia de causa obtundatur et stupescat, prius cum aqua et cinere ligni calidis fortiter fricetur et fomentetur et comprimatur : deinde unguento calido quod haberi potest ungatur et fortiter fricetur. Si vero caro sit vulnerata et nervus col-

Venarum incisio aliquando fit in equo, et hæ inciduntur per medium sicut inciditur lignum cum serra. Ne ergo tunc sanguis vel reuma ad membra fluat debilia sicut sunt oculi et pedes et cætera membra, hæc incisio sic fieri debet. Corium in loco incisionis primum aqua calida fomentatum, et a pellis primo rasum, manibus diu fricetur, ita quod aperiatur aliquantulum, et tunc ab alio corio elevatum findatur corium secundum longitudinem venæ quæ findenda est, et tunc vena a carne separetur et findatur : et si grossa est et repleta, extrahatur ex fissura sanguis quantum sufficit, et tunc elevetur cum sude mollis ligni ad spatium duorum digitorum, et tunc filo molli ligetur ex utraque parte ejus quod abscindendum est : et quando fuerit facta præcisio, capita venarum ex utraque parte aliquantulum adurantur, et tam filum quam capita venarum extra vulnus dependeant, ut a vena quæ inter ligaturas est putrefacta, leviter abstrahi possint tam fila quam partes abscissæ venæ. Si autem sanguis in aliquo membro et præcipue in pede congregatus fuerit, antequam extrahatur debet vena ex inferiori parte ligari, et non ex ea parte quæ ad cor di-

<--- Page Split --->

rigitur, et tunc aperiri, et sanguis exibit.

Si nervi aut musculi spatula ex punetura calcaris vel ex alia causa laedantur vel etiam influentur, radantur primo pili in circuitu, et tunc calido oleo vel sagimine lardi saepe locus laesus ungatur : et tunc folia absinthii vel ejusdem teneri ramusculi vel ebuli bene conterantur, et cum butyro conficiantur, et emplastrum inde factum superligetur, et foramen punetura aliquamdiu apertum detineatur, et sic curabitur.

Si autem hujusmodi infl.tio sine adjutorio medicaminis diu stans inveterata fuerit, corium in fine ad duas extremitates ubi inflatio desinit, caute aperiatur, et zona immittatur, cavendo de nervis et venis, et haec moveatur donec prius collectum extractum fuerit.

Si autem juxta collum ex punctura spatula aut lateris inflatus fuerit equus, oportet quod inzonetur in pectore : et tunc cavendum est ne nimis prope spatulam haec fiat inzonatio.

Inflatio autem frequenter fit quando aqua frigida per puncturas intra corium equi ex motu calefacti intraverit, et postea per duos vel tres dies sine labore et sudore quieverit. Cura autem est, quod prius locus inflatus cum ebulo aut levistico aut absinthio bene suffumigetur, ut loca laesa bene sudent : deinde furfures tritici in faece vini vel bonae cervisiae vel succo ebuli vel foliorum sambuci commisceantur usque ad spissitudinem, et sic loco laeso alligentur : et tunc dua vel tres zona si opus est inter spatulas et ilia equi caute, ne nervi laedantur, immittantur : quia nisi caute fiat, nervus qui a virga usque ad pectus per medium ventrem descendit, aut magna vena lateris laedetur.

Si autem equus inter cingulas ex eo quod nimis cinctus diu pergit, laedatur, aut forte in vena lateris pungatur, et propter stricturam sanguis emanare non

potest, et forte ex hoc inflatur, oportet quod post quinque dies quando maturum est pus, apertura corii pus extrahatur, ita quod digitorum compressione noxius humor exire compellatur.

Est autem morbus equi quem quidam radunculum vocant: est autem tumor latus rubei coloris, occupans cutem et carnem usque ad profundum cum ingenti continuoque fervore, et cutis pulsatione loci illius: et hoc secundum fit in vulneribus et in puncturis nervorum ac musculorum atque in magnis lesionibus dorsi et lateris animalis, aliquando etiam accidit sine aliqua extrinseca lassione: sicut etiam in homine aliquando accidit in loco in quo confluunt humores, quamdiu humores confluentes sunt in motu et manent in fervore: tali autem membro non convenit nisi frigidis tangi, ne membro illi vel vicino dolores majores eveniant: vel ne forte ad interiora humores confluant et mortem animalis inducant si calida apponantur, qua attractiva humorum esse dignoscuntur. Oportet ergo sic fluentes humores emplastris repercussivis repellere, et evaporativis educere, aut comprimere, aut desiccare. Nascitur autem infirmitas haec ex sanguinolentis humoribus superabundantibus ad lasum locum defluentibus, propter debilitatem a se repellere non valens, nec ad evaporationem aut ad saniem mutare. Diversificatur autem radunculus secundum diversita'em qualitatis et naturae humoris qui in corpore dominatur.

In cura autem ante omnia oportet cognoscere originem omnium causarum, ut secundum quod causa postulat, medicamina adhibeantur. Oportet ergo scire quid in principio, et quid in augmento, quid in statu et quid in declinatione singulis causis adhibere conveniat, et maxime in tumoribus : quia tumores in diversis membris ex diversis accidunt causis: et ideo gravia pericula et multoties instabilia corpora efficiunt, nisi diligenter congruis succurratur medica-

<--- Page Split --->

minibus. Si autem sanguinem subtrahi propter plenitudinem conveniat, minutio fiat in contraria parte doloris, hoc est, si inferior pars dextrae molestetur, de superiori parte sinistre sanguis extrahatur. Si vero superior pars molestetur, extrahatur de inferiori sinistre. Et hoc intelligendum est si fluxus est in principio vel in augmento : si autem est in declinatione vel statu, fiat subtractio illius partis. Verbi gratia, si tumor in femore vel genu descenderit, fiat minutio in pede. Si vere tumor ex multo tempore jam transacto fervore et impetu doloris minuatur atque color mutetur, et tamen spissus humor grossitudine sua loco inhaereat quasi quiddam glutinosum, et aliter non possit auferri, locus aliquantulum profunde scarificetur quando equus est calidus, et tunc spissus humor et sanguis appositione ventose extrahatur : et tunc sicut vulnera curentur ipsae plagae scarificationis. Fit autem medicamen emplastri generalis, quod optime facit ad secandos omnes tumores, scarificationes, radunculos, dolores et adustiones ferro factas et duras, et ad calidos tumores infrigidandos ac mollificandos. Sumatur absinthii pars aliqua cum vitello ovi, et cum tantumdem puri sanguinis et commisceantur, et modicum subtilissimae farinae hordei vel avenae addatur, et loco doloris in hieme calidum, in aestate autem frigidum apponatur.

Est autem aliud emplastrum quod radunculum curat et tumores et vulnera sanat : et hoc est, quod duae mensurae succi apii, et duae vini cum una veteris auxungiae a sale mundatae commisceantur, ita quod auxungia liquefiat, et per vasa coletur : tunc enim sal in fundum descendit : et cum factum fuerit frigidum, duae mensurae crudi mellis commisceantur, et his omnibus flos farinae triticeae usque ad inspissationem addatur, et hoc calidum radunculo apponatur, et valebit. Fit etiam emplastrum ad tumorem dispergendum cute integra existente. Porri igitur gracilibus radicibus abjectis subti-

lissime secentur, et in sanguine frigantur, et calidum hoc alligetur.

Est adhuc aliud emplastrum ad tumorem repellendum et comprimendum ubi cutis est integra radunculi. Sumantur tres mensurae fimi arietis, qui numquam aqua madefactus fuerit, et dua mensurae succi herba benedicta sive gariofilata, et tantumdem crudorum ovorum vitelli, et una mensura mundi sepi arietis, et una floris farinae siliginis vel frumenti, et haec omnia bene commisceantur, et aliquantulum coquantur, et calidum totum alligetur.

Strangulina dicitur infirmitas : eo quod omnes meatus gutturis equi per quos anhelitus ad nares a profundo pectoris dirigitur, cum tussis gravedine constringitur. Sit igitur ex putrida esca et ex contraria, et ex aqua nimis spissa. Phlegma enim in pectore et corpore equi coadunatur, et causatur in eo multa otiositate. Fit etiam aliquando ex sicca esca cum pulvere commixta, vel ex potu nimis frigido, vel etiam in tempore frigido quando nimis de eo equus sumpserit, et prius illud sine calefactione vel sine coopertorio in frigido loco steterit, et maxime si ante hoc lassus fuerit et vacuus ab esca. Sanguis autem nullo modo attrahatur donec phlegma maturatum fuerit, et reuma per os et nares sine tussi desinat, et anhelitus secundum morem sani exeat animalis. Quod si sanguis forte fluat, humor difficile excoquitur ex frigiditate qua contingit ex sanguinis inopia, nisi valde in eo sanguis abundaverit. Haec autem infirmitas equum ad perniciem cito deducit, si cito, hoc est, infra octo dies laboraverit. Est autem attendendum, quod in hac equus laborans infirmitate, frequenter infra duodecim dies evadit, vel in morvellam transibit, et tunc periclitabitur. Sic igitur dictis de causis accidit strangulina.

Accidit autem aliquando etiam ex nimia frequentatione alterius equi strangu-

<--- Page Split --->

linam patientis propter anhelitum, sicut jam ante dictum est.

Cura hujus infirmitatis est, quod accipiantur cortices alni arboris, quae crescunt super ripas aquarum, et bene mundentur ab exterioribus superfluitatibus, et ponantur in olla nova, et aqua clara superfundatur, quae bulliat fere ad consumpitonem, et iterum alia et tertia infusa bulliat usque quod fere consumatur : et tunc id quod remanet cum sagimine lardi tantumdem sit sicut aquae : et hoc totum colatum bene et depuratum in disco vel alio vase ponatur, et cum aliquo instrumento in nares equi ponatur, et caput equi capistro vel freno fortiter sursum ligetur donec liquor a naribus in caput decurrat : et tunc pascatur herbis calidis aliquibus quae calefacere et extenuare possunt humores. Furfures etiam ad hoc plurimum valent. Si autem hiems est, comedat herbam quae dicitur seneciones, et pultem tenuem de tritici furfuribus cum aqua. Si vero strangulina ex frigiditate capitis vel tussis sicce pectus equi concutiat, herba quae dicitur semper viva trita cum aqua ad transgluttiendum ei detur tribus diebus. Odorifera etiam calida juxta ipsum ad calorem excitandum ponantur, et quae interiora humectent. Adhuc autem folia ebuli et seneciones trite imponantur ei, et valent. Adhuc autem tegulae calide et alia calida super eum ponantur, et praedicta herba, et pannus linei humidi, quibus tegulae circumvolvuntur, equo circumponantur, et herba in vase ponatur, et nares equi inde suflumigentur, et cooperiatur caput equi ne ad alium locum nisi ad nares possit evaporare, et sic diu suflumigetur : et si fumus forte nimis cito deficiat, aqua calida naso imponatur : deinde ante aliam escam radix malva cocta et contrita cum butyro quod non est salsum, vel cum sagimine commixta, in collo equi ut transgluttiat, ponatur, et puls facta de foliis malva et senecionum, et detur equo. Adhuc autem valet in casu isto quod zona lini vel cannabi bene mundati ponantur per collum

equi ex utraque parte cannae gula, ita quod zona distet spatio trium digitorum : et ha zona dimittantur donec cadant per se, vel donec a strangulina equus sanetur.

Cancer morbus est equi, qui corium late comedit cum carne, et est coloris fusci, eo quod ex nigro et spisso sanguine generatur. Si autem hic morbus labium equi comedat, semen cannabi valde desiccetur, et pulvis subtilissimus inde factus superaspergatur bis in die donec sanetur. Interim autem ab omni aqua humectatione praeservetur, et sanguis sinistrae partis colli, si necesse est, extrahatur.

Frenes morbus vocatur, eo quod in eo morbo maxima discursio equorum renes equi mordicat, et immobiles facit : bestia vero ipsa sicut ex gutta caduca ad terram cadit, et sic humores ad cor discurrunt : et ideo cito aliquando infra duas horas moritur. Hæc autem passio sæpius in calido quam in frigido accidit tempore propter humorum calefactionem.

Est autem cura hujus infirmitatis, quod vena grossa qua est inter ambas coxas, et vena qua sub cauda est, per spatium longitudinis quatuor digitorum a natibus, incidatur, ut sanguis a natibus extrahatur. Et hoc fiat cito, quia differre evacuationem in tali passione est periculum. Sanguis autem usque ad defectum fere fluere sinatur, quia immoderata repletio immoderata indiget evacuatione. Si autem renes debiles post aliquot dies convalescere non valeant, dua cocturae per medium renum equo fiant, et trifolium coctum cum adipe tritum saepe desuper imponatur, ne adusta loca sine pilis appareant.

Cornu vocatur infirmitas, eo quod corium in carne dorsi vel sola caro antea lasa videatur sicut cornu indurata. Solet vero contingere quando equus ex nimia sarcina laeditur et inflatur, et quando gra-

<--- Page Split --->

ve onus super se tulerit antequam inflatio sedetur. Accidit etiam aliquando cum tergum lasum sit, et inflatum et excoriatum, et antequam omnino sanetur, equitatur, et ex multo labore tergum multum sudet calidum et humidum sudorem. Cum autem hoc accidit, oportet quod per tres vel quatuor horas sella non remota stare in pace permittatur, donec tergum sit infrigidatum, et iterum sic sella remanente iterum equitetur : quia aliquando cornu accidit cum pili nimis longi sunt, quia tunc sudore coadunantur et villosi efficiuntur, et forte aliqua dura res, sicut lapis, vel lignum, vel pannus involutus est inter sellam et dorsum, et tunc titubat pondus, et laeditur equus.

Si autem raduncculus in cornu acciderit, et latera et dorsum occupaverit, antequam cornu totum sive in majori parte auferatur, animal moritur, aut vix evadit et cum magno labore. Est autem cura hujus infirmitatis, ut pili circum circa radantur : et si cornu sine apertura sit et radunculo, quod per totum cornu scarificetur multis scarificationibus, et in profundum, ut læsus sanguis possit exire. Si autem inflatura sit diu inveterata : tunc per duas horas aqua calida locus fomentetur ante scarificationem, in qua aqua apium vel elleborus vel mir, quod alio nomine morsus gallinae vocatur, sit decoctum, ut sanguis subtilicur. Postea emplastrum factum de cbuio et apio et foliis sambuci bene contritis cum modico sagiminis vel vino calefactis calidum superligetur : aut emplastrum factum cum succo morsus gallinae vel senecionum vel subtilissima farina siliginis vel frumenti cum quatuor vel quinque ovis calidum apponatur, et post hoc corium cornu cum candenti subula per diversa loca perfortur, et postea cum grosso panno cannabis vel lini cornu tegatur, ita quod pannus cornu undique quatuor digitorum latitudine excedat, et postea frustum lardi baculo de corilo vel salice infixum super flammam accendatur, ita quod sagimen per baculum decurrens, per pannum cor-

nu superpositum locis perforatis in cornu instilletur, ita quod ad interiora per pannum penetret, et postea alio panno mundo super priorem pannum supposito equitetur, donec equus sudet bene : postea si necesse fuerit de eodem sagimine in aliquo vase collecto equus cum penna inungatur in loco cornu donec penitus evelli valeat, et postea testudines cum suis conchis contrite desuper emplastrentur donec cornu solvatur : et si necesse sit eum equitare, interim emplastrum auferatur. Ablato autem cornu ulcus cum stuppa non multum incisiva, sed bene mundata semel in die impleatur : stuppa enim lini vel cannabis magnam habet efficaciam ad ulcera vel vulnera mundanda et sananda, et ne caro mortua innascatur : sed caveatur ne stuppa madefiat.

Caro mortua in vulnere equi nascitur cum cura vulneris prolongatur aut non congruis curatur medicamentis. Signum autem hujus infirmitatis est, quod haec caro aliquando cutem transcendit, et alii carni non assimilatur, et in tactu non sentit de facili. Si ergo cutem transcendat et dura sit, rasorio acutissimo usque ad bonam carnem incidatur, nisi venae ve nervi impediant : vel urtica Graeca imnitatur : haec enim corrodit carnem mortuam. Deinde fimus bovis recens apponatur vel stuppae cum vitellis ovorum madefactae usque in tertium diem alligentur, ita tamen quod ante hoc ferro candenti vulnus aliquantulum excoquatur, et postea saliva ponatur.

Caro etiam mortua sine ferro deponitur hoc modo. Accipiantur tres partes calcis vivæ, et' duæ concharum ostrerorum, et una salis, et una cornu cervi, et subtilissime conterantur et commisceantur cum forti lixivio vel urina hominis : melior tamen est in hoc urina pueri virginis, et commixta formentur in modum panis, et in furno decoquantur, et postea in pulverem redigantur, et hic pulvis semel per

<--- Page Split --->

diem super carnem mortuam apponatur. Si autem in aliqua parte vulneris citius caro viva appareat, quam in alia, illa pars in qua viva caro apparet, stuppa aliquantulum madefacta cum saliva impleatur, et alii parti pulvis injiciatur donec ubique caro viva appareat : deinde stuppæ madefactæ aliquantulum in butyro vel sagimine apponantur, donec viva caro cuti sive corio coæquetur. Et postea, sicut superius de sanatione vulnerum dictum est, sanetur.

Dicunt etiam quidam, quod qui recipit ossa crurium vel lateris equi et cornu cervi vel arietis et veteres scissuras solearum de coriis, et unumquodque per se teratur et pulvis fiat de quolibet, et de cujuslibet pulvere æqualiter accipiatur, et bene commisceantur, et ad utilitatem referantur : quia multum exsiccat vulnera, et rodit carnem mortuam. Quidam etiam his apponunt originum et corticem quercus. Si vero oporteat animal interim sarcinam ferre, tunc interim stuppa vel emplastrum auferatur, et peracto labore vulnus cum vino calido, aut urina, aut aqua maris, vel salsa, aut aqua in qua originum vel apium vel marrubium vel ceblus cocta sint, locus lavetur, et iterum de supradictis aliquod allietur.

Est iterum emplastrum ad malam carnem auferendam si albumen ovorum et vetus sapo liquefiat, et cum pulvere calcis vivæ desuper ponantur limini bene commixta, et mediocriter spissa, et festinanter superposita, et valebit.

Farcina est infirmitas a farciendo dicta, quæ ex nimia carnis humectatione et immoderata repletione vocabulum sumpsit : quam quidam vermem vocaverunt, eo quod superfluus humor in carne et cute foramina facit quasi foramina vermium. Nascitur autem ex sanguine reumatizante extra venas frequentius. Aliquando etiam nascitur ex magna plaga vel ictu et livore, si hæc infra duos menses curata non fuerint, et sint in locis concavis et inter spatulas et in lateribus.

Aliquando etiam nascitur ex morsu alterius equi farcinam patientis.

Est autem curatio istius citius providenda diligenter, et quam citius fieri potest : quia si in musculosis et nervosis et ossium juncturis et in locis cavernosis contingat, difficulter curatur. Sic ergo curetur : Consideratur enim si infirmitas in anteriori corporis contingat, et ex sanguinis abundantia, tunc de vena colli minuatur : deinde tres manipuli gariofilatæ, et tres plantaginis, et tres agrimoniae, et unus radicis raphani, et cum aqua putei vel foveæ parum humectentur, et dentur equo ad gluttendum. Aut emplastrum factum de gariofilata et radice raphani æqualiter acceptis et cum modico veteris saponis vel mellis contritis super foramina pilis abrasis alligentur. Vel de pulvere atramenti adusti et calcis vivæ et saponis et aliquanto melle pulvis fiat et intra foramina ponatur : et hoc fiat bis in die mane et in sero donec infirmitas desiccetur. Si autem sint nimis stricta foramina, cum rasorio aliquantulum amplientur, et interim stramen hordei vel frumenti vel feni comedat equus, et ab avena custodiatur, et a potu aquæ. Si autem locus non in cavernis ossium vel musculorum fuerit, sed in loco carnoso : tunc autem cum rasorio incidere et denudare omnem occultam carnositatem usque ad profunditatem farcinae melius est quam foris ponere emplastrum, ac postea cum ferro calido adurere locum, et deinde emplastrum de farina hordei vel siliginis et vitellis ovorum et agrimonia vel porris contritis bene factum apponatur. Quidam etiam omnia foramina furfuris pulte implent, et deinde subula calefacta usque ad finem foraminis adurunt.

Si equo grana hordei vel alicujus alterius bladi dentur, aut alicujus leguminis grana pro pabulo ministrentur, et hæc grana nihil penitus aut parum masticaverit, et sic ventrem suum superimpleverit, calor naturalis stomachi pro nimia repletione illa non potest digerere, neque caput suum bene sursum tenere,

<--- Page Split --->

sed illud nimis a se extendit, et sitiens nimis potare desiderat : 'propter quod multi peritiam equorum habentes suis equis post multum laborem primo moderatam escam paleae vel feini antequam potent, et deinde grana sparsa ante eos bis vel ter paulatim projiciunt, ex quibus non multum simul accipere possunt donec fame aliquantulum remissa bene masticare consuescant : et si annona quam dant, nimis dura sit, illam ter vel quater bene humectant. Si autem sicut praedictum est, equus superadimpleatur, cura ejus est ut a potu custodiatur donec egerat et urinam faciat : et si dicto modo a potu non servetur, ex nimia inflatione granorum et humiditate aquae suffocabitur, aut fluxum ventris patietur, et multum laborabit in illo. Si autem in uno die vel duobus stercus vel etiam urinam non emiserit, duas partes radicis ebuli et unam radicis flammulae et unam malvarum accipe, et in aqua bene coque, et decolato illo potus equo detur ad quantitatem scyphi unius, et deinde equus parum laboret ut calefiat, et deinde cooperiatur : et si infra sex horas non egesserit, alius scyphus supradictae decoctionis detur eidem. Sunt tamen quidam qui ipsa die manum per posterius equi immitentes, grana attrahunt, et sic viam aperiunt, sed primum est salubrius et rationabilius.

Vermes autem aliquando in ventribus equorum superabundant : et hujus infirmitatis signum est, quod frequenter equus super latera volvitur, et ventrem pedibus posterioribus scalpere nititur, et pili in eo quasi in horripilatione stant erecti, et gracilior efficitur solito : et nisi cito succurratur antequam vermes intestina perforent, raro aut numquam evadet. Nascuntur autem ex mala esca cum potus inopia.

Hujus autem infirmitatis haec est cura, quod omnia intestina juvenis gallinae accipiantur, et integra et calida in collum equi projiciantur, et caput equi sursum

teneatur donec illa transglutitati, et sic per tres semper dies in mane fiat, nec permittatur interim aliquid comedere aut potare nisi parum aut nihil usque ad horam nonam. Item manipulus unus sambuci et unus ramusculorum mirica valde in aqua coquantur, et aqua per pannum colata projiciatur infra corpus equi si non vult potare.

Quidam etiam periti in mareschallia extremitates savinae et abrotani et genistae minutatim fractas pabulis equorum permiscent ut comedant, et aquam salsam dant ad potandum. Adhuc tres manipuli vel quatuor siliginis per unam horam in aqua jacere permittantur, et postea iidem manipuli in aliquo loco ad quem ventus accedere non potest, super nudam terram deponantur donec pullulare et germinare videantur, et postea minutatim secentur, et successive per tres dies, ita quod quolibet die unus manipulus equo vacuo ventre ad comedendum detur.

Si equus mingere non potest, et minus hilaris sit solito, et tumor apparuerit in ventre ejus, pro certo periculum vitae portendit. Accidit autem haec infirmitas aliquando cum diu perrexerit post appetitum mingendi, et mingere non est permissus. Aliquando etiam accidit ex subita frigiditate quam patitur equus post nimium calorem, et aliquando ex alio aliquo accidente. Curatur autem tunc per hunc modum. Accipiatur manipulus unus radicis achori, et unus ebori, et unus agrimoniae, et unus apii vel trifolii, et in aqua fontis bene coquantur, et postea ex illa aqua duo aut tres scyphi in gulam equi projiciantur ut transglutitati. Deinde ducatur per campum cursu mediocri donec sudare incipiat : et postea cum palma sub ventre circa ilia cito et fortiter fricetur, et ducatur in locum in quo equi mingere solent : et hoc saepius fiat donec mingat : et deinde juxta rivos fontium aut in pratis pascatur. Attendendum autem est, quod equus quanto majoris est vacuitatis, tanto magis se ex-

<--- Page Split --->

tendit ad mingendum : et ideo cavendum est ne post talem extensionem cito cursitetur : quia forte nervus aliquis exiliret de loco suo vel debilitaretur si non prius per paulativum motum in statum membra redirent post talem extensionem.

Prurigo dicitur a pruriendo vel ardendo, et in hac equus se dentibus mordendo scalpere desiderat, et assidue stare delectat. Nascitur autem ex putrido sanguine vel ex combusto sanguinoso phlegmate immixto, et praecipue quando equus in autumno cum parva esca et potu nimis laborare compellitur, et postea cito requiescit, et post maciem cito sine mutatione pinguescit, et quando cito post laborem et sudorem in nocte non tergitur, et non bene tergitur, et postea purgatur. Aliquando etiam nascitur ex subita infrigidatione quando post laborem et sudorem in frigido loco stare non tectus in pace dimittitur.

Prurigo vero primo juxta carnem in collo parvis incipit ulceribus, et per totum corium et corpus depilato equo se diffundit : et nisi cito succurratur, in scabiem convertitur.

Est autem hujusmodi infirmitatis cura, quod si sanguinis abundantia in causa fuerit, equus est minuendus, et sagimine calido loca prurientia fricanda, et die tertia cum lixivia bene lavandus est equus, et lixivia fiat de cinere vel favilla manipuli hordei adusti et aqua. Potest etiam fieri ablutio forti cervisia vel aqua in qua marubium vel mirica vel herba benedicta, quam quidam cicutam vocant, vel grana hordei, vel ramusculi eboli et summitates in quibus vigeat adhuc virtus naturalis, et haec omnia diu sint cocta, et exinde loca pruriginosa bene abluantur : et cum purgatorio, quod strigilem vocant, bene fricentur, et postquam desiccata fuerint loca, sequenti die bene ungantur de unguento, quod fit hoc modo. Radices rubeae campestris et radices cicutae accipiantur, et cum jam antedicto

liquore coquantur donec mollescant, et postea quod durum est radicum, abjiciatur, et molle cum veteri auxungia bene commisceatur, et de illo ad solem vel ignem equus in locis pruriginis perungatur. Adhuc ad eamdem curandam pruriginem sumatur nasturtium aquaticum, et marubium rubeum, quia istud est majoris efficaciae, et cum siligine haec bene trita commisceantur, et ex illis equus in loco laeso bene fricetur.

Scabies quaedam infirmitas est in cute equorum, et dicitur scabies, eo quod squamas sicut sunt piscium vel ferri purgamenta a se emittit. Nascitur autem ex nimio vel putrido sanguine, et ex eisdem unde prurigo solet nasci accidentibus. Fit etiam aliquando ex usu alterius equi scabiosi cum se dentibus invicem scalpserint. Aliquando etiam contingit ex hoc, quod escam simul accipiunt, et de uno loco in quo pabulum primo sumpsit scabiosus, postea comederit alius, aut forte si ad eumdem locum successive confricant, aut de eodem panno vel strigile successive purgantur scabiosus et sanus.

Curatur haec infirmitas per hunc modum : si enim est scabies, oportet quod primo equus minuatur : deinde cum strigile purgentur loca scabiosa donec aliquantulum sanguinent, et postea forti lixivia saepe laventur. Haec autem lixivia fit hoc modo : Accipiantur tres partes cineris de fraxino, et dua de favilla straminis fabarum, et una calcis viva, et commisceantur, et deinde vasi foramen habenti infundendo imponantur, et bene conculcentur, et coagitentur : et id quod per foramen subtile exierit colatum per cinerem, in puro vase colligatur : et si vis probare si bonum sit quod fecisti, ovum gallinae suaviter in filo ligatum in medium immitte : et si sustinetur ovum, bonum est, sin autem profundatur ovum, non valet, sed malum est quod fecisti : et hanc lixiviam quidam vocant capitellum, Et cavendum est valde ne tam fortis li-

<--- Page Split --->

xivia ad sana loca deveniat, quia forte depilaret ea. Postquam autem locus laesus a lotura tali desiccatus fuerit, locus ad solem ungatur vel ad ignem de unguento quod recipit pulverem sulphuris, aluminis, ellebori nigri æqualiter librarn, et seminis et pulveris herba æ qua dicitur pes equi, sive ungula caballina, et argenti vivi uncias tres : et conficiatur sic : Argentum vivum cum modica auxungia conteratur donec colorem suum amittat : deinde pulveres jam dicti cum reliqua addantur auxungia, et simul terantur atque bene commisceantur et usui totum sic confectum servetur.

Fit etiam oleum ad scabiem sanandam per hunc modum : Accipiatur interior cortex qui est inter lignum et exteriorem corticem arboris, quam quidam bul vocant, quae Latine mirica, a quibusdam autem dicitur silex, et cortex proprie liber vocatur, de quo candela fiunt aliquando ad illuminandum : et depuratus cortex per parva dividatur, et in ollam novam in fundo tria vel quatuor foramina habente desuper bene tecta ponatur, et ad ignem lentum ponatur : sicque sub lare alia olla suffossa nova et bene vitrata et liquorem qui in ipsam stillaverit sine combustione retineat, et directe stet os ejus sub foraminibus olla alterius : deinde dua partes argilla tenacissima cum quarta parte stercoris equi bene conterantur, et ex illa argilla ostia olla ubi ad ollam conjungitur, optime liniantur, ne flamma in eam possit introire vel fumus vel evaporatio aliqua exire : et si fumus per aliquem exit locum, iterum de argilla liniatur. Postea circa ollam superiorem ignis de carbonibus fiat vel siccis lignis, et tunc olla inferior post ignem talem de terra tollatur, et de hoc quod in ea est, calida loca scabiosa equi perungantur cum panno in illud oleum immisso.

Adhuc autem fit oleum de cornu cervi comminuto, et de colaturis factis de succo ligni fraxini, et de medulla sicca sambucì. et de succo silvestris mali arboris,

et de cortice nigra spina, de qua fit encaustum praedicto modo cum duabus ollis extractum. Multum autem valet istud oleum contra omnem equorum scabiem, et contra omnem cutis infirmitatem. Cum autem ungitur equus, tribus vicibus vel pluribus ungatur per diem si necesse fuerit, et a die unctionis usque ad sextum vel nonum diem custodiatur ne unguentum lavetur vel confricatione corporis deleatur.

Est et alia equi infirmitas, qui superos vocatur, quando collectio aliqua in membris siccis colligitur, et calore motus equi ad modum ossis induratur. Nascitur autem superos praecipue in membris siccis, quibus fortis motus exercetur, et nascitur in loco juncturarum, eo quod calore motus nutrimentum melancholicum nimis ad ossa attrahitur : qua junctura quod multum est a se expellunt, et caloris efficacia exsiccat, et indurat juxta juncturas, et ex hoc nigrescunt nervi, et motus juncturae laeditur, quia qua laxa fuit, stricta ex superosse efficitur, et equus incipit claudicare. Cum autem primum generari incipit, citius consideratur quando tibiae equi lavantur : quia tunc apparet collectio humorum in tumore juxta juncturas laxas quando pili ex humore aquae deprimuntur et conjacent. Est autem aliud signum antecedens istud, quando scilicet calet sensibiliter crus juxta juncturam plusquam alia loca corporis : hoc enim signum est superos ibidem calore attrahente erumpere. Equus autem sic dispositus ad superos vel habens ipsum, crure saepe cespitat et impingit ad loca aspera propter difficultatem flexionis.

Curatur autem secundum hunc modum : Stantes pili abradantur : postea vero cum unguento pentamyron multoties ungatur, et bene fricetur, et calida tabula de cornu cervi cum buxo saepe superponatur, ut unguentum calore ipsius bene ad superos perveniat. Unguentum autem pentamyron dictum sic

<--- Page Split --->

fit : Accipe veteris annonæ apii duas partes et duas sagiminis ovorum, quod fit hoc modo. Vitella ovorum duriter infra ova cocta circa accipiantur, et in patella ferri supra lentum ignem tamdiu coquantur, et cum cochleario semper moveantur, ne patellæ adhæreant donec fæx a sagimine bene separetur et bene conglobetur : et tunc illud sagimen accipiatur, et duæ partes guttæ mellis et una virgineæ ceræ et puræ, et una gutta picis resinæ, et quinque partes de oleo laurino. Oleum vero laurinum sic fit : Baccæ subtiliter conterantur et in aqua diu coquantur : deinde per fortem pannum lineum et spissum colentur, atque duobus baculis fortiter exprimantur, cumque aqua infrigidata fuerit, illud pingue quod supernatat, cum penna colligatur et usui reservetur. Omnia ergo ista quinque prædicta simul supra ignem ponantur donec liquefiant, et liquefacta simul per pannum colentur : postea isto unguento rigidi nervi equi ungantur et superos maxime : sed quando in ipsis crescit juncturis, ibi non est laudabile ignem vel emplastrum multum corrosivum apponere, sed sicut prædiximus, ungatur. Visi sunt enim quidam imperiti qui læserunt nervos propter ferri super juncturas appositionem.

Amplius si superos in junctura sit, tali modo bene auferri potest : Corium superossis pilis abrasis in pluribus locis cum gracili subula perfodiatur, ita quod perforatio ad medietatem superossis perveniat : deinde baculus per medium findatur, et fortis pannus lini vel cannabis imponatur in fissuram, in quo panno involvatur in nodum fimus arietis et parum salis, et in calido melle vel butyro et sagimine æqualiter acceptis bene calefiat, atque nodus panni calidus cum baculo fisso super superos sæpe comprimatur donec cutis albescere incipiat : et locus superossis per septem dies ab aqua servetur, ne aqua ad superos deveniat.

Amplius ad idem curandum duæ partes calcis mundatæ, et una de forti sapo-

ne, et una salis bene conterantur, et in testa supra carbones ponantur donec bene comburantur, et postea ille pulvis sic in corium mittatur : et calidus superossi alligetur, et per unam diem et noctem ligatus dimittatur, et corium superossis in pluribus locis scarificetur,-sed pilis ante abrasis caro veteris sotalaris in medio foraminis caute liniatur, ne pulvis ad sanum corium perveniat et illud lædat : et postquam supradicta ablata erunt, æqualiter cum melle vel aliquo alio unguento ungatur.

Amplius quidam superossum cum calida subula perforatum pilis abrasis cum viridi virga et mediocriter grossa corili cortice ablato fortiter et diu per totum superossem fricant, ac deinde emplastrum factum de vitellis ovorum et duriter coetis valde calidum per tres dies ita quod in qualibet die alligant et cotonem, sicut prædictum est, circa superossum apponunt. Quinque etiam vel novem rotuli fiant de radice raphani, et super tegulam calidam ponantur, et unusquisque per se superossi alligetur, quousque infrigidetur : et postquam recesserit, mitigantia ad cutem sanandam adhibeantur.

Calx utrum sit viva vel non, sic videtur : Calx bene sibi cohærens in magnitudine ovi infra aquam cooperta ponatur, quia si in parva hora dissipatur per seipsam, et ex illa aqua caluerit, et parum fumaverit, viva dicitur. Sin autem non, dicitur viva.

Attactus est infirmitas a tangendo dicta, quando videlicet pes posterior tangit nervum pedis anterioris, qui in crure interius est, et tibia circa nervum tumet aliquando, et aliquando non, et idem gressus equi contrahit impedimentum.

Curatur autem sic, quod pili circumstantes primo abradantur, et deinde locus scarificetur, ut sanguis coagulatus inde exeat, providendo ne nervus cruris scarificatione lædatur : et si attactus novus est, post scarificationem gallus per medium dorsi fissus vivus palpitans cum omnibus

<--- Page Split --->

interioribus calidus desuper ligetur. Si autem diutius attactus sine medicamento duravit, accipiantur radices filicis et bene tritæ cum modico melle vel butyro calefacto apponantur, vel radices alteæ prius in aqua coctæ donec mollescant cum pauco aliquo unguento vel putredine contritæ apponantur per modum emplastri : vel duo cochlearia sagiminis accipiantur, et tria fuliginis et mellis, et unum salis, et aliquantulum aceti, vel de fæcibus antiquæ cervisiæ, et unus manipulus stuparum cannabi vel lini, et hæc omnia bene contrita superligentur calefacta per modum emplastri semel in die donec dolor recedat, et circa attactum cum tenui et curvo cauterio fiant parva et longæ torturæ, quibus nervus non lædatur : et postea cutis læsa cum lardo spisso non multum calido superligato curetur. Si autem corium propter emplastra calida nimis ruptum fuerit, curetur unguento pentamyron dicto, quod fieri ante docuimus 1. Equus etiam aliquando per frigidissimam et glacialem aquam transiens ultra genua infrigidatur in nervis poplitis et cruris : et si immediate postquam de aqua exierit, infrigidatur, propter contractionem et rigiditatem nervorum inflexibiliores nervi efficiuntur, et solitam amittit velocitatem, donec per calorem iterum nervi relaxentur : propter quod equi adaquandi in hieme parum ad aquam sunt inducendi, et in æstate multum.

Fiunt etiam quaedam posteriorum crurium et pedum laesiones, quas quidam mulas vocant : et in tempore frigido factae, quando equus via difficili et caenulenta via pergens, multum laboraverit, et poster caenulentis et madidis pedibus in loco ubi parum straminis est vel nihil, ad praesepe super nudam terram vel lapidem tota nocte frigido steterit tempore : tunc etiam primo ex calore motus, si equus juvenis est infra aetatem sex anno-

rum, humores ad posteriores pedes descendunt, et per frigus sequens ibi coagulantur, et aliquando generant inflationes a pede usque ad genu. Aliquando etiam scissurae fiunt ac si crus sit scarificatum. Aliquando autem dum est in principio hæc infirmitas sine inflatione est, sed horripilatione cognoscitur, quia pili pedis et cruris in modum setarum porci eriguntur. Accidit autem maxime in hieme, et aliquando in vere, præcipue circa principium, et raro in æstate. Aliquando etiam evenit in autumno, præcipue circa finem.

Est autem cura hujus ægritudinis, quod pilis abrasis inter ungulam sic scarificetur locus, quod solummodo cutis incidatur, ne nervi vel arteriæ lædantur. Ante scarificationem vero oportet diu crura et pedes aqua tepida foveri ut humores attenuentur : et postea accipiantur duæ mensuræ calcis vivæ, et duæ salis, et duæ subtilissimæ farinæ siliginis, et tres fuliginis, et cum aceto vel vino conterantur, et emplastrum inde factum aliquantulum calidum super locum doloris ligetur.

Si autem hæc infirmitas per aliquod tempus inveterata fuerit, tunc oportet pedem retro super juncturam secari, ut humor exeat, sicut exit gummi ex arbore viscosus et coagulatus. Oportet etiam ut corium versus genu findatur, ita quod cum ligno per modum subulæ facto nervus qui ibi invenitur et ad modum grani hordei factus est, sursum elevetur, et aliquantulum foris extrahatur, et illo extracto absinthium vel apium vel radices apii cum veteri auxungia in subtilissima stuppa cannabis vel lini bene contrita et mundata et immixta desuper emplastrentur, et inflaturae, et venæ tibiarum infra crus et extra omnes per modum minutionis aperiantur.

Aliquando læditur equus ligno vel la-

<--- Page Split --->

pide vel alia re dura retro in pede infra ungulam sive sotalarem sine tibiae inflatione, et crepando finditur, et humor fectidus emanat, eo quod omnis dolor reuma provocat : et ideo inferiora sic reumatizantia et frigido et calido indigent adjutorio. Curatur autem haec infirmitas sic, quod unum cochlear mellis accipiatur, et tria fuliginis, et aliquantae telae aranearum et urticarum simae, quae sunt circa stipitem, et bene conterantur, et postea emplastrum inde factum calidum alligetur donec cesset reumatis fluxus. Ad idem etiam curandum pulvis atramenti et duo vitella ovorum et duo porri cum foliis simul terantur : vel quatuor partes subtilissimi vitri, et quatuor atramenti commixta cum veteri auxungia simul liquefiant, et calida pedi alligentur : vel calida stercora hominis vel canis qui per unam vel plures dies ante sicca esca pastus fuerit, ut pane frumenti vel hordei et ossibus semel in die, et haec per tres dies alligentur, et locus læsus ab humectatione custodiatur. Quidam autem in cura istius infirmitatis parumper ungulam findunt et corium ex utraque parte infra divisionem ungulae ut noxius humor possit exire.

Ægritudo autem quæ infunditura vocatur, accidit equo ex comestione multæ annonæ, quando nimis festinanter ducitur, et postea statim cum nimia siti vel desiderio nimis biberit antequam esca sua bene sit digesta. Digesta autem esca cognoscitur si minxerit atque egresserit. Accidit etiam si post magnum laborem de pura et bona annona vel alia esca cum magna fame et ventre vacuo non potatus equus multa grana annonæ parumper cum dentibus fracta cum sua cortice vel palea transglutiati : propter quod, ut superius diximus, quidam post magnum laborem ante equos suos paulatim ter vel quater projiciendo spargunt, et sic paulatim plus addunt : et post magnum laborem si equus calidus sit, illico multum bibere non permittunt, sed equum etiam cooperiunt, ne subito infrigidetur : quia

ex omnibus his equi saepe infunduntur : post tales enim labores cibus et potus citius accepta cum humoribus miscentur, et praecipue cum sanguine, et praecipue in equo amplas venas habente et carnem spongiosam, et sic ad pedes descendit et infusionem facit. Si autem inter corium et carnem fluxerint, pruritum facient : et ideo caveri oportet ne statim post magna bibant exercitia, nisi prius spatio unius horæ quieverint.

Signa autem infusionis sive infunditure sunt ista, quando vadit titubando sicut si super ardentes carbones ambulet, et quando stat, tremunt pedes ipsius, nec stat membris extensis, sed quasi contractis, et cupit jacere continue, et non poterit propter gravedinem posteriora a terra erigere ac si fræno anterius retrahatur, et super genua quasi cadit posteriora.

Curatur autem per hunc modum si infusio eadem die facta fuerit. Herba ganda qua tinctores utuntur, bene teratur, et de illa plena scutella cum aliquanta aqua equo ad transgluttiendum detur. Idem etiam facit tormentilla herba omni animali infirmo si trita detur ad transgluttiendum cum aliqua aqua : et si in secunda die curatus non fuerit, tunc sanguis colli tantum^extrahatur quousque prae debilitate stare non possit : et dum sanguis currit, in aqua frigida ultra genua per spatium unius horæ stare permittatur, et postea per duos dies mane et sero in frigida aqua usque ad ventrem stare permittatur per spatium trium horarum, et non sinatur per hos dies potare vel annonam comedere, sed stranem vel fœnum bene humectatum comedat, atque in frigido loco stet, et in quarto die furfures tritici cum aqua tepida commisceantur, et equo dentur ad sorbendum, et illis gustatis paulatim detur ei bibere : et si per hoc usque in tertium vel quartum diem non curatur, trahatur ei sanguis de utrisque temporibus inter oculum et mandibulam, caputque ejus capistro ligetur dum sanguis exit : deinde per subsequen-

<--- Page Split --->

tes dies fiet eidem modo prædicto. Ad idem autem accipiatur favilla de stramine hordei et fabarum frigida, et ex illa fiat non fortis lixivia, et cum illa cinis ligni vel favilla commisceatur donec mediocriterspissum fiat: deinde graciles ligaturae de feno vel de stramine fiant et circulariter in lixiviam factum intinctæ circa crura stricte ligentur ab ungula usque ad genu continue, ita quod unus circulus alium contingat, ita quod per modum spicarum totum crus involvatur : et etiam dum ligantur crura, aliquid de supradicta lixivia inter ligaturas super tibias superponatur : et postquam infunditura sive infusio descenderit, ungula extenuetur, et venæ aperiantur, et sanguis exire permittatur.

Est autem infirmitas in equo, quam quidem curvam vocant eo quod curve crus infectit et impedit flexibilitatem. Est autem inflatio in tibia juxta juncturam post vel ante supra genu facta ex concussione vel impactione alicujus duri. Curatur autem sie, quod pili abradantur, et per totam inflaturam multis et profundis ictibus scarificetur, et hoc caute ne nervus vel junctura lædatur : deinde cum viridi baculo corili valde fricetur : postea cum ferro curvo corium quod est super curvam, fortiter elevetur immisso gracili et forti filo a medio inflaturae usque deorsum ubi desinit, et cum acutissimo ferro rotundum fiat per foramen unum vel plura, per quæ humor concussus exire valeat : et deinde forti sapone addito sale modico fortiter fricetur : et tunc curabitur.

Et hæc de cura equorum dicta sunt a nobis.

Ea etiam quæ equi sunt, sunt in medicinam homini : quoniam sudor equi mixtus cum vino, potatus a muliere prægnante, projicit fœtum. Pilus autem colli equi juba equi vocatur, si præscindatur, auferet ab equo desiderium coitus. Sudor etiam equi inflat faciem et inducit squinantiam et sudorem fœtidum. Equa

si sentiat fumum crucibili exstincti, abortiet : et hoc similiter provenit quibusdam prægnantibus mulieribus. Stercus equinum si cum aceto temperatum emplastretur, stringit fluxum sanguinis, sive sit combustum, sive incombustum : et si fluxus recens sit, etiam odoratum stercus equi stringit eum. Si cultelli vel gladii calefacti in sudore equi ponantur, et illum humorem sibi imbiberint, intoxicati sunt, ita quod quidquid vulnerant, continue sanguinat donec moritur. Si mulier aliqua non conceperit, et illi lac equinum, ignorante ea, datum fuerit ad bibendum, et postea statim vir ejus cum ea coierit, frequenter concipit. Dicitur etiam, quod si pilus equi ad ostium domus ponatur non permittit cynifes in domum illam ingredi per ostium. Dentes equi masculi sub capite vel super caput stertentis in sommo positi, prohibent ne stertat. Dentes pulli equi anniculi super pucrum cui dentes cadunt, facient egressum festinum et indolorosum. Equa prægnans si super vestigia lupi incesserit, irascetur. Dicitur etiam, quod equus si diu vestigia lupi vel leonis sequatur, obdormiunt et stupescunt pedes ejus, ita quod moveri non potest.

43. De Eriminio.

Eriminium quod quidam erinebinum vocant, animal est parvulum figurae mustelarum, hieme candens ad instar nivis, æstate autem fulvum sicut mustela : candet tamen semper in ventre, et in extremitate caudæ nigerrimum est : mures insequitur et aves, et carnibus vescitur, et pellibus ejus decorantur hi qui in vestitu gloriantur.

<--- Page Split --->

sum suæ corruptionis. Est autem ferventissimum in coitu, ita quod fecminam grassare videtur : et cum coitu perficere non poterit, clamat : coitum autem exercet prostatum super fecminam more hominum sicut et simiarum genus.

  1. De Furone.

Furonem vel furunculum Gallici furetum vocant, et est animal parvum, majus mustela, inter album et croceum habens colorem. Est autem ferum et audax cuniculos de antris in retia expellens, omnibus animalibus infestum, aut propter iram, ut dicunt quidam, aut propter sanguinem quem bibit, licet carnes non comedat. Partu est fecundum, septem vel novem aliquando edens partus : prostratum coire dicitur : femina tempore luxuriæ mare carens tumescit et moritur, et quadraginta diebus impraegnatur. Triginta diebus manet non videns : et cum aetatem septuaginta dierum impleverit, venatur.

Est autem hoc animal medicinale, ut dicunt. Virga enim furonis masculi magnae utilitatis est eis qui patiuntur in vesica, et eis qui guttatim et cum difficultate mingunt si teratur ex eo uncia et misceatur cum modico gari et potetur. Si hoc animal momorderit aliquem, et locus morsus sit subnigri coloris, et augeatur in eo dolor, cura illius est ut potetur vinum purum, et ponatur in una hora emplastrum super morsum excerptis tritis foliis ficus et aliis ex cimino tritis. Fel ejus potatum perimit, nisi potanti per medicamina subveniatur. Furonis autem cerebrum cum aceto frixum et bibitum, curare dicitur morbum caducum. Si ex sanguine ejus apostema post aurem proveniens inungatur, confert. Medulla ejus combusta si cinis ejus sumatur cum cera liquefacta cum oleo lilii, confert ad idem.

44. De Falena.

Falenam dicunt animal Lybiæ in desertis agens, superbum, et se contra ipsum erigentibus hominibus infestum, et decerpens eos cum vicerit, et humiliatis coram se hominibus parcens, et eos evadere aliquando permittens.

43. De Fela.

Felam bestiam Plinius dicit in antris habitantem, quantitate parvam, malitia et dolis maximam, stercus ex antro projicit, et humo operit ne deprehendi possit indicio stercoris ejus habitatio. Bestias autem in quas potest tractu gravi et doloso corporis insidians ubi apto locatas videt, insilit, et interficit, et devorat.

46. De Fingis.

Fingæ, ut Plinius dicit, animalia sunt Æthiopiæ fuscì coloris, mamillas geminas in pectore habentes sicut homo, nec fera multum quæ domari non possunt, nec ita mansueta fiunt ut nocentibus non noceant. Pacem enim habent cum pacem secum habentibus.

47. De Furione.

Furion autem animal est Arabice vocatum, et intemperatissimæ comestionis, ita ut propter cibum sæpe incurrat periculum, et est parvæ vitæ propter exces-

<--- Page Split --->

49. De Gali.

52. De Guessele.

Gali est animal quod muribus vescitur : propter quod etiam cum serpentibus qui etiam mures comedunt, pugnat, et cum vicerit eos devorat, et postea rutam comedit contra venenum. Hoc animal in cavernis habitat, et ad Meridiem et ad Aquilonem ostia parat, ut undecumque ventus veniat, sit tutum contra venenum.

Guesseles vel roserulae vulgariter vocantur mures quidam, quorum stercus habet music odorem : et hunc odorem habet etiam pellis muris. Est autem hic mus in dorso fulvus, et in ventre albus, in pratis habitans et super rivos et aliquando in domibus si prata eis viridantia adjacentia sint. Hoc animal stercus suum in unum congerit quasi juvamenti aliquid sciat in ipso.

50. De Genocha.

53. De Hiricio.

Genocha bestia est paulo minor vulpecula, colorem habet inter nigrum et croceum maculis nigris interpositis : mansueta est si non lacessitur injuriis, super rivos aquarum cibum quaerens.

51. De Gli re.

Glis animal est notum et est colore varium in dorso griseum, et in ventre album, brevioris pili et tenerioris corii quam id quod vere varium vocatur. Animal est de genere muris, succo pomorum vescitur, in silvis vagatur, hieme tota dormit, et aetate evigilat, et in dormiendo pinguescit : et ideo versus Bohemiam et Carinthiam in autumno rustici in silvis cellaria parant, et in his se collocant ista animalia in numero permaximo, et in eis ad esum hominum colliguntur. Est autem contra paralysim valens ejus urina, ut dicit Plinius.

Hiricius et hirinacius et cyrogrillus sunt idem animal. Totum autem hoc animal est spinosum : quia frigiditate complexionis viscosas et multas habet superfluitates, quae in spinas convertuntur. Est autem habitans in cavernis prasagum animal ventorum et ventos timens : propter quod duo vel quatuor facit in antro ostia : et ubicumque praecognoverit ventum spiraturum, se convertit ad plagam oppositam, et claudit ostium per quod venit ventus. Inter quadrupedia vero habet hoc proprium, quod testiculos intus habet super renes sicut avis, et ideo est velocis coitus, et duos anos ad stercus ejiciendum solus dicitur habere. Caro autem ejus dicitur esse desiccativa et dissolutiva et confortans stomachum, et ventrem solvit, et urinam provocat. Utilis autem est his qui ad lepram elephanticam sunt disposití.

Hiricius etiam quando antequam urinam faciat, agitatur, per redundantiam urinae ita inficitur, quod etiamsi evadit venatorem, spinae computrescunt : et ideo a peritis post urinae projectionem agitatur. Est autem hiricius pinguis porcelli

<--- Page Split --->

modum exprimens quando excoriatur. Cinis autem combusti hiricii cum spinis si pici commisceatur, cicatricibus pilos reddit. Coit hiricius stans cum femina et erectus propter spinas, sicut in antehabitis naturis animalium diximus 1.

Dicitur autem hoc animal esse ad multa medicinale. Caro enim ejus est dissolutiva valde. Si autem siccetur caro ejus et bibatur cum oximelle, valet contra hydropem carnosam, et contra tumidam, et contra citrinam, et contra paralysim, et dolores renum, et contra fluxum humorum ad viscera. Hepar ejus desiccatum ad solem calidum super testam confert sicut et caro ejus ad pthisim et dolores renum : et si fiat emplastrum, valet contra contractum nervorum et dolorem provenientem in ventre ex ventositate grossa, et contra difficultatem digestionis. Valet autem contra ea quae diximus assus calidus et a patiente comestus. Hiricius salsus bullitus in aqua donec separetur ab eo pinguedo, si cum ejus adipe inungatur et ponatur in domo vel camera vel lecto, congregantur ad eam pulices. Si fiat ex felle ipsius collyrium et mittatur in oculos, valet contra lepram. Et si ex renibus ejus sumatur pondus unius unciae a patiente difficultatem urinae cum aqua cicerum nigrorum, dissolvit statim, et dyssenteriam et tussim curat. Assiduitas autem comestionis ejus generat guttationem urinae, et est optimum contra ventum puerorum, et contra eos qui mingunt in lectis.

Dicitur etiam, quod oculus ejus dexter fricus ad pondus unciae assatus cum oleo alnulae si ponatur in vase aereo rubeo, deinde collyriatur ex eo qui videre voluerit de nocte, nihil occultabitur ei in tenebris quin videat sicut de die. Sinister vero oculus fricus positus in vasculo infert somnum homini quando cum summitate stili ex eo in aurem ejus mittitur.

Hiriciusautemquimontanussivema - rinusvocatur , sicomburatur , purgatma - teriamsubtilemetattenuat . Quidametiamutuntureoinulceribusquibussu - perveniuntcarnespessimae . Coriumau - temhiriciisilvestriscombustumcom - mixtumcumpicealiquidsiconfriceturcumeo , allopiciacuratur . Hiriciusautemcombustusettrituscuratfistulamsiim - ponaturineam . Sanguisejusmixtuscummellesiexeofiatgargarismuscumaquacalida , removetgrossitiemvocisetraucedinem . Sanguisautemejusexde - collationesumptuscumtantumdemoleimixtussiinungaturcumeocorpusviriignorantis , ligaturabomnibusmulieri - bususqueadmensem : etsiabscindaturcaroejusabsquedecollatione , etdeindesuspendatursuperbestiamvelsuperho - minemcujusmineturadifficilisest , s t a - timminget .

Hiriciusmontanusmeliorestdomesti - c o , ethabetspinasinmodumacuum , etconsimilisestincura . Meliorisetiamestcomestionis , etmagisjuvatstomachum , etfortiorestsupermollificationeventrisetadinucendamurinam . Omnishiri - ciuscombustuspositussuperplagamha - bentemcarnemsuperfluam , removetcar - nissuperfluitatem . Allopiciaetiamestmedicina . Sumaturcinishiriciorumma - rinorumetexgallisrubeisetamygdalisamarisetquantumesthoctotumprome - diapartesumaturdestercoremuris , e t t e - raturhoctotumcumacetomultum , etsup - ponaturlocoallopiciae , etcurateam : ettantijuvamentiestsisumaturdecinerecoriiejus , autdecinerecapitisejus , autdecinereinteriorumejuscumsepoursi : jamenimicipiethumorrecurrereabs - quelaborepostquamindefricaturlocusdonecrubescat . Hiriciusetiammarinuspermixtuscummedicinisscabieiconfir - mateasinsuoeffectu . Pliniusautemnar - ratquodetvulgareest , quodhiricius

<--- Page Split --->

uvam vel poma portat involvens se in ea et infixa spinis defert secum. Dicit etiam, quod cum timet involvendo se intra sua arma recipit : sed cum in aqua calida ponitur, delectatus aqua membra relaxat, et ad propriam se formam convertit 4.

36. De Iona.

54. De Ibice.

Ibez est animal de genere capri, colore fulvum in alpibus Allamanie abundans, quantitate majus magno hi rco, vastis valde cornibus capite onustis, ita ut cadens de rupibus totum corpus cornibus excipiat, scandens valde rupes, et eum ulterius scandere ante venatorem non valet, aliquando redit et venatorem dejicere nititur : sed peritus venator cruribus divaricatis dorso ejus insilit et cornua manibus apprehendit, et sic aliquando de rupe depositus evadit. De hoc autem animali plura in praehabitis dicta sunt.

35. De Ibrida.

Iona 2 animal est ad quantitatem lupi fere, in sepuleris mortuorum frequenter habitans : stabula autem libenter sequitur equorum, auditu frequenti discit et nominat, et nominat homines et canes, et vocatos deceptos occidit et devorat : vomitus etiam singluttiendo ut homines aliquando mentitur. Dicitur, quod canes venatici umbra ejus contacti latratum perdunt. Dicitur etiam, quod colorem variat ad libitum. Dicunt etiam quidam, quod omne animal quod lustraverit, haeret vestigio ejus. Germanorum etiam artifices narrant hanc bestiam in oculis vel verius in fronte gestare lapidem pretiosum. In collo autem hujus animalis pili sunt sicut in collo equi. Dicunt quidam, quod ita rigent sibi spondilia, quod collum flectere nequit, nisi toto rotato corpore. Jorach etiam dicit, quod aliquando est mas, et aliquando feemina, et quod in cauda virus colligit. Sed iste Jorach frequenter mentitur.

Ibrida animal quadrupes bigenerum, sive ex duobus natum, apro videlicet silvestri et porca domestica : sicut et cinirus nascitur ex ove femina et hiro; e contra autem musino ex capra et ariete : quae enim animalia idem tempus habent impregnationis et aequalitatem uteri, et non multum distant in figura, commiscentur, sicut in antehabitis diximus.

37. De Istrice.

Istrix est animal quod vulgariter porcus spinosus vocatur, et est de genere hiricii : juxta marina etiam habitat, et aliquando in montibus : valet enim et in terra et in montibus. Latet autem in æstate, et de cavernis prodit hieme e contrario multis animalibus, et est gravis iræ, in dorso longas habens spinas, quas

<--- Page Split --->

ad libitum aliquando in canes et homines jaculatur.

61. De Leone.

38. De lacta.

Lacta animal est in sepuleris habitans, et delectatur in cadaveribus mortuorum.

39. De Lamia.

Lamia est animal magnum et crudelissimum, nocte silvas exiens, et hortos intrans, et frangens arbores et dissipans : eo quod habet brachia fortia in omnem actum habilia : et cum homines supervenerint, ut dicit Aristoteles, pugnat cum eis, et morsibus vulnerat. Sauciatus autem morsibus ejus non sanatur donec ejusdem bestiae rugientis vocem audierit.

Hoc animal in desertis et ruinosis habitare dicitur, et fecminam diligit, et aliquantulum figurat fecminam, et est pium fecminis quando lactat. Dicunt quidam, quod quaedam lamiae sunt in Chaldaea capris in quantitate aequales, et domesticantur, et uberes sunt in lacte.

60. De Lauzani.

Lauzani, ut dicit Solinus, animal est saevissimum, ita quod etiam ipsos deterret leones : persequitur tamen omnes bestias, et praecipue quae alias depraedantur, et prae omnibus odit hominem, sed suo parcit generi.

Leonum tria sunt genera, breves scilicet multum hirsuti in collo, et hi sunt imbecilles : et graciles de leopardis quasi compositi, et hi sunt timidi : et sunt longi, et hi sunt fortes.

Est autem animal magnis gaudens et liberalibus : propter quod rex dicitur ferarum : et quia communicativum est praedae, ideo indignatur provideret in crastinum, et abhorret iterum redire ad sui cibi reliquias, sed permittit accipi a quocumque, et maxime ab homine, quem etiam non perimit nisi in magna fame quando alium non invenit cibum. Obviantes autem et provocantes discerpit, et prostratis et veniam petentibus aliquando parcit : et cum raro formidet, scorpionem mirabiliter fugit et abhorret. Album etiam gallum multum timere dicitur : et quando domitus est, catuli percussione disciplinatur. Cibo etiam superimpletus, praecipue si currendum in fuga praesumpserit, imissis per os unguibus ejicit cibum, et secundum nisi primus digestus sit, vix accipit.

Dicunt Plinius et Solinus, quod aliquando in pede vel ore infixum et impediens aliquid habens, blanditur homini occurrenti, ut impediens extrahat, ac quaerenti refugium claudit vias, nisi hoc perficiat. Dicunt etiam leaenam esse ferventem in concupiscentia coitus, et leonem non multum potentem coire propter nimium calorem : et ideo leaenam adulterari cum pardo, et hoc odore percipere leonem : sed illa priusquam ad leonem redeat, se lavat aquis nivis, et odorem adulterii deponit : sed ego hoc puto esse falsum. In blandimento caudam habet immobilem : in ira autem primo cauda percuttit terram, postea dorsum, et tunc insilit, et in ira calore

<--- Page Split --->

consumitur intra seipsum. Cor tamen ejus praecipue calet inter membra.

Leo proportione corporis sui fortiora et majora et duriora habet ossa caeteris animalibus: propter quod collisa emicant ignem. Nec habet medullam nisi in cruribus et focilibus. Infestum habet onagrum, et hunc ex odio venatur.

Dicitur etiam quasi continue febricitare de quartana. Sed hoc pro certo falsum est, quia natura nullum animal facit nisi aequalitatem habeat complexionis suae speciei debitam, et in illa est sanum. Infirmus autem aliquando venatur simiam, et cibatus ea sanatur: et potatus etiam aliquando sanguine canis, sanatur aliquando. Adeps ejus calidior est omnium animalium adipibus : et perunctus eo fugat omne animal, etiam serpentes. Os colli sive spondiles continui sunt, et caro sicut tota sit nervus : et ideo retro adspicere non potest. Interiora autem ejus sunt sicut canis, et etiam dentes, nisi quod majores sunt. Exteriora vero sicut catti: et cum per lapidosa graditur, intrahit ungues, et parcit eis quasi suis armis.

Caro leonis calidior est canina, et cum hoc sicca : valet autem in cibo paralytics : et quia tarde digeritur, generat in cibo ventositates et torsiones. Vestes in corio ejus devoluta secura sunt a tinea. Corium autem ejus cum corio lupi positum depilat ipsum, et similiter alia coria. Si suffumigatio ex sepo ejus circa aquam fiat vel ex eo aliquid in aquam veniat, prohibet lupos ne bibant eam. Si sepo ejus cum alliis trito, ita quod odorem allii vincat, corpus aliquod perungatur, numquam lupi accedunt ad ipsum. Si cum sepo ejus liquefacto circuitus ovium inungatur, numquam accedent ad eum lupi nec alia rapacia. Si dens leonis qui caninus vocatur, collo

pueri suspendatur, antequam cadant dentes, et in ortu dentium secundorum, securum reddet a dolore dentium. Sepum leonis permixtum unguentis aliis, delet maculas in homine. Sanguis ejus confricatus super cancrum, curat eum. Fel leonis potatum parum curat ictericiam. Hepar ejus in vino positum et bibitum, dolorem aufert hepatis. Cerebrum ejus acceptum inducit amentiam. Instillatum autem auri cum oleo aliquo acuto, valet contra surditatem. Testiculus autem ejus tritus cum rosis datus, sterilitatem inducit in potu acceptus : similiter facit comestus assus vel crudus. Stercus ejus in vino potatum facit abhorrere vinum 1.

62. De Leoncophona.

Leoncophona, ut dicit Solinus, est bestia modica, quae capta exuritur in cineres, et si cineres illius aspergantur super vestigia leonum, necantur leones quando modicum ex eis attigerint: et ideo leones naturali odio hanc persequuntur bestiam, et constringunt comprehensam: leones tamen in morsu ipsius examines fiunt : bestia etiam ipsa urinam quam leo abhorret, spargit contra leonem.

63. De Leopardo.

Leopardum quidam eamdem specie bestiam vocant cum pardo, licet diversa sit et consimilis: quia leopardus componitur ex leaena et pardo, rufus autem est nigris maculis interpositis.

<--- Page Split --->

Est autem animal fortis iræ, et cum ægrotat, sanguine capri silvestis pasci quærit, et stercus hominis quærit in medicinam : et quod mirabile est, camphora delectatur, et custodit arborem ejus ne accipiatur. Quando domesticatur, si in saltu tertio vel quarto prædam non accipit, indignatur ita quod nisi sanguine placetur, aliquando in venatorem insilit.

Caro autem hujus animalis est calida et sicca : pinguedo autem grossa cum acuitate, et utilis est paralytics, et pulsum cordis patientibus exceptis revolutionem, quando assatur et patiens ejus recipit odorem, valet. Sepum etiam hujus cum oleo lauri mixtum, curat scabiosum, cujus scabies cutem incidit. Sanguis ejus confert tumori venarum si locus cum eo calido fricetur. Fel ejus parvo pondere cum aqua sumptum abscindit generationem, et inducit sterilitatem. Fel recenter sumptum est venenum lethiferum, nec habet aliquam desiccationem : unde si ex uno sumatur pondus aurei, necat ipsa die : unde cuidam potans de ipso ad pondus unciae, incurrit mortem sequenti die cum dormiet. Testiculus dexter comestus a muliere cujus abscissa sunt menstrua, restaurantur : si autem assuescat esum ejus, crebro fient menstrua ipsius. Leopardus diligit vinum, ita quod inebriatus capitur. Cerebrum leopardi cum succo erucæ mixtum, corroborat coitum si cum eo virga viri ungatur. Medulla ejus potata aufert vulvæ dolores.

64. De Lepore.

Lepus notum est animal celeritate ingens, posteriора срura habens longiора quam anteriora, et ideo montem melius scandit quam descendat. Pilosum habet pedem, timidum est animal, et tamen magni cordis, sed frigidi sanguinis et frigidi cordis: et ideo ad pastum non nisi

nocte progreditur. Numquam multum pinguescit : et quando sub tectis nutritur et non movetur, aliquando ren ejus dexter sepo operitur, et tunc moritur. Inter animalia in utraque mandibula dentes habentia, solus habet coagulum : et hoc est melius quanto lepus est antiquior. In terris valde frigidis albi sunt, sicut in Alpibus : in aliis autem quidam eorum albescunt hieme, et æstate revertuntur ad proprium colorem. In locis autem in quibus esse consueverunt, vix umquam eradicari possunt propter duplicem eorum impregnationem. Dicunt autem in Cyratha non esse lepores, sicut nec cervi, nec capri, nec capreæ, nec ursi vivunt in Africa.

Est autem animal simplex, nullius defensionis nisi per fugam, et apertis oculis dormiens. Cum hoc animali mustelam dicunt dolose ludere, quod cum ludo lassaverit, per guttur apprehendit, et fortiter adhærens stringit, nec propter cursum leporis separatur, et tandem lassetum interficit et comedit.

Caro autem leporina sanguinem grossum generat, multiplicativum choleræ nigræ : desiccat autem et subtiliat : et ideo valet contra viscerum dolorem, et abscindit fluxum ventris : et caro ejus frixa cum oleo, si ex ea fiat clyster, fluxum ventris removet et ulcera intestinorum : si comedatur caro ejus assa in furno vel in patella, idem operatur. Si maculæ nigræ umbrosæ pessimæ cum sanguine ejus ungantur, removentur. Caput leporis combustum tritum cum aceto si inungatur cum eo, allopicia curatur. Caput assum et cerebrum comestum juvat contra tremorem ex infirmitatibus provenientem. Hepar leporis desiccatum, si ex eo sumat epilepticus pondus unciae, juvat. Stercus leporis liquefactum cum aceto si ex eo inungantur ulcera grossa vel impetigo ex qua exit aqua citrina, curat ea. Stercus leporis positum super mulierem quæ numquam peperit, numquam pariet quamdiu tenuerit : et si ex eo modicum in vulvam posuerit, de-

<--- Page Split --->

siccat menstruum, et desiccat matricem exsiccatione vehementi. Qui habuerit dolorem dentium et posuerit unum de dentibus leporis in parte ubi dolor fuerit, aufert dolorem. Leporis integri combusti cinis confert contra lapidem in renibus. Si potaverit mulier post purgationem suam tribus diebus continue coagulum leporis, dicunt quidam, quod prohibet conceptionem, et aliquando juvat, ut dicit Avicenna. Si autem imposuerit vulvae post suam purgationem, semper juvat ad conceptum. Fel leporis mixtum cum melle albo, valet contra albuginem oculorum. Pulmo etiam leporis superpositus oculis medetur : contritus et illinitus pedes sanat.

63. De Leutrochocha.

Leutrochocham dicunt quidam bestiam esse ex multis compositam : nam corpus habet velut asini, clunes ut cervi, pectus et crura ut leonis, caput ut camelí, sed oris hiatum usque ad aures, bifidas habet ungulas, dentes ut leo, et voces hominum imitatur, et universas bestias praecedit velocitate.

66. De Lincisio.

Lincisius animal est ex cane patre et lupa matre procreatum, et colorem et mores imitans utriusque, et est ferox, et acerrimum.

67. De Lupo.

Lupus est animal notum, ferox et dglosum, de quo dicunt quod si hominem videns praevenerit intuitu oculorum vocem aufert : et si praevenitur ab homine, audaciam amittit : et si homo solverit amictum, vocem recuperat. Si lupus aliquem sequitur, et ille subsistens signum inter se ponit et lupum, lupus subsistit timens illaquationem. Vadens lupus per frondes lambit, et lubricos facit pedes ne incessus audiatur. Aliquando visum est, quod lupus in ore frondes et ramusculos salicis accepit, et sic se abscondit tantum os porrigens, ut capras frondes salicis pascentes deciperet. Oves odit naturaliter, et non satis sibi sed omnes quantumlibet multas interficit si potest : raptam tamen ovem cum audit persequentes, illesam portat, ne morsa et lesa sibi cursus faciat impedimentum.

Lupi in toto anno non nisi duodecim coeunt diebus, et est virga eorum ossea, et tunc sunt ferociores. Ululando unus praecinit, et alii conclamant. Famelici aliquando terra satiantur, quae glis vocatur. Hac etiam superimplentur cum equum vel bovem vel aliud forte animal prosternere quaerunt, et cum prostraverint, terram evomunt et ad praedam revertuntur : sed quando praedam habent et alia se obtulerit, iterum secundam invadunt quasi praesentis obliti. Quod autem superest, abscondunt suffodientes : tamen ex æquo dividunt his qui in venatione fuerint : et si superest, alios ulalatu advocant. Et quod dicitur, quod latratu carent, falsum est. In vesica lupi syroches lapis nasci dicitur.

Lupus vorat carnes potius quam comedat, et non impinguatur, nec multo utitur potu, quia potus non juvat cibum indigestum : non masticatus autem cibus non bene digeritur. Stercus lupi siccum

<--- Page Split --->

est, et cum ventositate ejicitur, et frequenter super albam spinam, et urina ejus est odora. Lupi etiam aliquando homines comedunt, sed raro : sed postquam gustaverunt, tunc homines impetunt propter carnis dulcedinem. Lupi ferunt catulos quando fugiunt sicut et canes, viscera habent debilia, et quando infirmantur in eis, herbas comedunt, et praecipue draconteam ad acuendos dentes. Caetera autem animalia sana herbas non comedunt praeter hominem et ursum si carnibus vivunt. Lupi senescentes difficile venantur, et tunc villis approximant, et in periculum se precipitant quasi vitam fastidientes : sunt enim longae vitae, et in senectute dentes perdunt, in exterioribus corporis sustinent multos ictus, et vulnerati se gregi luporum non immiscent, quia occiderentur ab eis timentibus deprehendi sanguine ipsorum, propter quod soli euntes vulnerati sanguinem suum lambunt ne deprehendantur, et hoc ego sum expertus. Morsus autem lupi rabidi periculosus est sicut morsus rabidi canis. Est autem animal audax, dolosum, domesticabile, et tunc ludit sicut catulus, sed non deponit odium ad venatorem et agnos et alia animalia minuta quae lupi comedunt.

Dicit quidam quod Æthiopia lupus habet varios crine jubatos. Breves autem lupi inter caeteros sunt magis audaces : canes solivagos interficiunt comprehensos et suffodiunt.

Cerebrum lupi et canis praecipue crescit et decrescit crescente luna, licet hoc fiat in omnibus animalibus : cor lupi desiccatum et servatum multum aromaticum dicitur fieri. Caro lupi dicitur esse frigidior carne canis, et fœtida. Odium autem quod est inter lupum et oves in omnibus membris est radicatum, ita quod chordæ de visceribus ovium cum chordis de visceribus lupi factis permixtæ non sonant. Tympana de coriis luporum pulsata insurdant audientes. Si virga lupi in alicujus nomine viri vel mulieris ligetur non poterit coire donec nodus ille so-

lutus fuerit. Vestimentum de lana animalis quam lupus comederit factum, semper est pediculosum. Cauda lupi suspensa ad præsepe boum, prohibet boves comedere. Hepar lupi desiccatum et tritum, si ex eo bibitur cochlear, valet contra hepatis dolorem cujuscumque fuerit complexionis.

Dicit etiam Gyrgyr philosophus, quod hepata omnium animalium valent contra dolorem hepatis. Unde vultur patiens dolorem hepatis, venatur aves magnas, et hepata comedit. Galenus dicit, quod pulmo lupi coctus et siccatus et tritus cum pipere, et lacte jumentino commixtus, in potu sumptus, valet patientibus defectum anhelitus. Si caput lupi columbario suspendantur, non accedet murilegus, vel furo, nec animal columbis nocivum. Si aliquis in lancea calcaneum lupæ feminæ deferat, et alii lanceati contra ipsum veniant, non ei nocebunt quamdiu in lancea calcaneus remaneat. Fel lupi cum grand musci mixtum, et ad nares in principio et in medio mensis positum, juvat eum qui est caducus. Mixtum autem cum oleo rosacio, si inungatur quis in superciliis, diligetur a mulieribus cum deambulaverit cum eis. Si quis testiculum dextrum lupi cum oleo misceat, et mulieri cum lana ad imponendum vulvæ dederit, removebitur ab ea coeundi desiderium, etiamsi fornicaria fuerit. Sanguis lupi permixtus cum oleo et auribus instillatus, confert surditati. Dentes, corium, vel oculos lupi si quis secum deferat, in causa obtinebit si advocatum habeat, et erit dives apud omnes gentes. Virga lupi in furno assa et incisa si masticetur ex ea pars, statim excitat coitus desiderium. Dens suspensus super aliquem non timebit. Tympanum magnum factum ex corio lupi et percussum, facit crepare alia tympana.

Caro lupi trita cum modico piperis confecta et cum melle despumato confert patientibus colicam : si cum corio lupi venter patientium constringatur, et si assusecat patiens sedere super ipsum co-

<--- Page Split --->

rium, valet ei. Stercus lupi cum vino albo et subtili coctum sumptum nimis confert colicis : et dicitur quod si corium super coxam ejusdem suspendantur, et cum filo lanae quam lupus momordit, ligetur, confert ad idem. Oculus dexter lupi super puerum suspensus, amovet timorem, et similiter dentes ejus et corium. Si cauda in villa sepeliatr, prohibet ab introitu ejus lupos et muscas.

gior est, sed crura habet breviora : velox est saltu, et venatu vivit, innocuum est homini, in collo varium fere omnis coloris hieme hirsutum, et æstate quasi nudum. De urina ejus dicitur nasci lapis ligurius, sed invidere dicitur homini, et urinam sub arenis abscondit.

70. De Mammoneto.

68. De Lutra.

Lutra animal est notum, longius catto, et latioris corporis et longioris, et longa cauda, et brevium crurium, colore fuscum et colore nitente : propter quod ornamenta in oris vestium inde fiunt. In antris habitat super aquas, et venatione piscium vivit, et licet spiret, tamen diu est sub aqua : et ideo pro preda piscium gurgustia intrans, aliquando submergitur. Antra tanta replet piscium multitudine, quod inficiunt aerem vicinum. Domatur etiam aliquando, et tunc pellit pisces in retia, et est animal multum lusivum quando est domitum. Est etiam acutorum dentium, et valde mordax.

Mammonetus est animal minus quam simia, fuscum in dorso, in ventre candidum, cauda longa et villosa, collum ita magnum habet ut caput, et ideo ligatur in illis non in collo. Nasum habet distinctum ab ore, sicut homo, non continuum sicut simia, et vocatur apud Italicos spinga. Pugnat autem implacabili odio cum simiis : et licet sit viribus impar, tamen audacia praevalet eis, et in Oriente nascitur, sed bene vivit in nostris climatibus, et saepe visum est. Caput habet rotundum, et faciem similiorem cum homine quam simia.

71. De Manticora.

Caro ejus frigida et foetida est: et corium ejus dicitur contra paralysim habere effectum: alios cibos quam pisces comedit, sed pisces inter omnes magis diligit.

69. De Lynce.

Manticora animal est ex multis compositum: faciem enim habet sicut hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonino, cauda scorpionis, aculeo forti spiculata, voce tam sibila ut modulos imitetur fistularum et tubarum concinentium, et humanas carnes avidissime comedit, et tres ordines dentium habet in ore, sicut dicunt Plinius et Solinus, et fere est praecedenti similis.

Lynx est animal notum, perspicax oculis, ita ut secundum poeticas fabulas corpora solida penetret, linguam habet serpentinam quam ultra modum extendit, collum circum agit, et oculos habet prominentes, ungues magnos. Lupo lon-

<--- Page Split --->

72. De Marintomorion.

74. De Migale.

Marintomorion, sicut in antehabitis diximus, bestia est Orientis raro visa, cujus magnitudo est ut leonis, coloris rubicundi, tres ordines dentium habet in ore, pedes habet ut leonis, facies ejus et oculi et aures ut hominis, cauda ejus ut scorpionis agrestis, sonus ejus ut tubae, et voces imitatur hominis : velocitas ejus sicut cervi, et deceptos homines devorat.

Migale dicitur animal parvum venenosum, quod alicujus est vigoris in juventute, sed continue per aetatis incrementa torpescit. Crudele est animo : sed hunc dissimulans blanditur bestiis, et si potest, veneno interficit, maxime equos et mulos, et praecipue equas pregnantes.

75. De Molosso.

73. De Martaro.

Martarus est animal figurae mustela, sed quantitatem habens catti, sed longius est, et brevia habet crura, in dorso fulvum, in ventre et gutture album sicut mustela. Ungues habet breviores quam catus, et est duorum generum : unum fagorum, et alterum abietum dictum : sed illud quod nidificat in abietibus multo est pulchrius, et commiscentur sibi mutuo ambo genera : sed fagineum nuptias quaerit cum eo quod vocatur abietum quasi pro magna sui nobilitatione. Pellis autem utriusque est pretiosa diu durans et pulchra. Et omnia genera illius animalis et mustela habent hoc, quod cum sunt iracunda, valde efficiuntur fœtida, et sunt animalia vix umquam quiescentia etiam quando domesticantur.

Molossus bestia est magna valde, in multis locis inventa. Rictus magnos et vigentes habet, dentes fortes et prominentes : et ideo dure bellatur : quae licet omnibus horrenda sit et infesta, tamen puerorum timet verbera, et fugit eosdem.

76. De Monocerone.

Monoceronem vocant ex multis compositum, mugitu horridum, equino corpore, elephantinis pedibus, cauda suilla, capite cervino, in media fronte cornu gestans, splendore miro pulchrum, longitudinis quatuor pedum, adeo acutum quod facili ictu perforat omne quod impingit. Vix autem aut numquam domari potest, et vix vivum venit in potestatem hominis : vinci enim se videns, occidit furore seipsum.

<--- Page Split --->

77. De Mulo.

Mulus animal notum est, laboribus aptum, plus sequens asinum quam equum : burdo autem e converso, eo quod sperma maris operator est et formativum : et ideo mulus asini et burdo vocem habet equi : utrumque tamen ex dissimilibus in complexione seminibus valde generatur, et haec est causa sterilitatis in eis, sicut in antehabitis late disputatum est 1. Pariunt tamen mule in terris valde calidis aliquando, in quibus exterior calor frigiditatem asini temperat interiorem.

Mulus habet ungulam cum qua si domus suffumigetur, fugiunt ab ea mures. Si homo de medulla muia ad pondus trium aureorum sumpserit, stupidus efficietur. Si duo testiculi muli in pelle ejusdem corii confringantur, et super mulierem suspendantur, non concipiet quamdiu eos super se habuerit.

Cætera de hoc animali in antehabitis dicta sunt.

78. De Mure.

Mus animal est notum, et est multorum generum valde : animal enim est agreste in agris in terra habitans, et est duorum colorum, rubeum, et nigrum. Et aliud est domesticum in horreis et in domibus habitans, et est nigrum et parvulum. Et est genus rubeum brevi cauda, acutæ vocis, quod proprie sorez vocatur, et est venenosum : et ideo non

capitur a musionibus. Est autem magnum quod nos ratum vocamus, et est in arboribus habitans fuscum nigris in facie maculis. Et est corilinum quod comedit avellanas, et hoc est rubeum cauda pilosa. Et sunt multa alia genera. Et, ut Alexander dicit, in Oriente sunt mures vulpium quantitatem æquantes, et hòmines et animalia alia infestantes. In Arabia etiam invenitur mus magnus, anteriores pedes habens ad latitudinem palmi, et posteriores ad modum digiti.

Hoc animal coitu complectitur caudis, et ruminat solum inter ea quae dentes habent serrales. In coitu urina ejus dicitur venenosa, quæ si tetigerit hominem, corrodit usque ad ossa. Nascitur autem omne genus muris de terra, licet etiam ex coitu sui generis generetur. Unde in Thebis Ægyptiis quando pluit plurimi generantur. Quidam in hoc genere albi inveniuntur, et lapilli albi inveniuntur in stercoribus eorum, et sunt multæ valde generationis.

Omne autem genus muris grano vescitur et pane : sed libentius durum comedit quam mollem : multos aliquando caseos inveniens, omnes attentat, et postea de meliori comedit. Cum pansilenos est luna, jecur ejus crescit, et diminuitur in utroque interlunio.

Muris caro calida est et pinguis aliquantulum, et in ea est virtus expulsiva melancholiae : et si comedatur mus assus, desiccat salivam fluentem ab ore puerorum. Mus etiam fissus et morsui scorpionis superpositus, sedat dolorem ejus, et quando ponitur super verrucas, eradicat eas. Caput muris in panno lini suspensum et portatum ab eo qui habet dolorem capitis, sedat eum : et si suspendatur caput ejus super hominem caducum, curatur. Stercus ejus si cum sale et oleo super nares alicujus ponatur, solvit ven-

<--- Page Split --->

trem. Galenus dicit stercus muris conferre contra allopiciam si teratur et cum succo erucæ conficiatur et succo nasturtii et ceparum et alliorum, et fiat ex eo emplastrum super locum ipsum. Si domorum murium combustorum pulvis in olla misceatur cum oleo lauri, et fiat ex eo emplastrum super allopiciam postquam locus confricatus fuerit in aliis singulis diebus, nascuntur pili hoc faciendo.

Si arsenico citrino in farina impastato mus cibetur, morietur. Si litargirium cum elleboro et farina conficiatur, et mures inde cibentur, morientur.

79. De Murilego.

Musio est animal notum, quod Murilegum quidam, alii cattum a capiendo vel astutia vocant : mures laedit, quos carbunculosis oculis nocte contemplatur, et in antris tenebrosis conspicit. Tempore luxuriae quaerit solitudinem, et ideo silvestre tunc efficitur quasi verecundetur. Munditiam diligit, et ideo lambendo pedes priores loturam imitatur faciei, totam etiam pellem lambendo complanat. Pugnant autem haec animalia obsidentia terminos suae venationis. Serpentes etiam et bufones interficit, sed non comedit, et laeditur veneno nisi aquam cito bibat. Gaudet hoc animal leviter tractari manibus hominum, et lusivum est praecipue in juventute, et formam suam in speculo adspiciens ludit ad eam : et si aliquando ab alto putei eamdem in aqua adspecxrit, volens ludere cadit et mergitur : quia aqua madefactum multum laeditur et moritur, nisi cito siccetur. Loca consueta diligit, et auribus abscissis facilius domi tenetur : quia guttas noctium in aures stillantes sustinere non potest. Est autem agrestis et domesticus, et omnis agrestis grisei est coloris. Domesticus autem diversorum est colorum. Grano-

nes habet circa os, quibus abscissis perdit audaciam.

De medicinis ejus in littera c dictum invenies.

80. De Musquelibet.

Musquelibet animal est Orientis ad magnitudinem capriolæ, in cujus inguine, sicut Platearius dicit, apostema crescit de collectis humoribus, quod maturatum collidit ad arborem, et decurrens sanies ibi indurata muscus vocatur : et licet tota caro ejus et stercus muscus sit dicta, tamen sanies est nobilior muscus. Ipse virtute perdita in lacunis et stercoribus recuperat, et valet contra sincopin et cordis debilitatem, et cerebri et hepatis et stomachi dolores.

81. De Mustela.

Mustela est animal notum, quamvis

longius, tamen in figura corporis magis assimilatur martaro quam muri, et habet anteriores dentes breves, quod non habet mus. Similiter infesta est muribus, quod non esset, si esset de genere muris.

Sunt autem duo genera, majus et minus. Majus est in ventre candidum et in dorso fulvum, cavernas terræ et petrarum fissuras inhabitat, cum serpente pugnans ruta agresti se munit, catulos de loco transfert ad locum ne inveniantur. Infestum est gallinis, et ova earum sorbet, et ipsas interficit : facile valde domesticatur. In Proselenam insulam mustelæ non transeunt, et illatæ moriuntur. Similiter in Boetiam illatæ fugiunt. Sonus dicit, quod basilicum interficit, et ipsi mortuo commoritur.

Mustela posita super morsum scorpio-

<--- Page Split --->

nis confert valde. Mustela si salsetur, valet contra morbum caducum. Cinis ejus aperitivus est pororum, et ideo valet contra podagram si confricetur cum aceto. Caro ejus siccata si potetur cum ruta, valet contra morsum omnium animalium. Coria masculi confecta si scribatur in eis, et suspendantur super daemoniacos et incantatos, confert. Si calcaneus ejus ab ea viva extrahatur, et super mulierem suspendatur, non impraegnabitur quamdiu ibi fuerit.

patiens valde, et aquam limpidissimam quaerit ad potandum. Libidine incitati in rupibus stant, ventum ad temperandum libidis calorem attrahentes.

Onager autem Indicus alius est a praedicto, magnitudinis magnæ et fortitudinis, cornu ingens gestans in medio frontis : et hoc animal quasi jactans fortitudinem, aliquando saxa frangit de rupibus non ob aliud nisi in suarum virium demonstrationem, ungulas habet acutas valde et continuas.

82. De Neomon, sive Suille.

84. De Onocentauro.

Neomon Graece bestia vocatur, quae Latine suillis dicitur, eo quod seras habet pro pilis, et hoc odore cibum convenientem a venenoso distinguit. Haec bestia serpentes persequitur, quae cum aspide pugnat, caudam erigit quam aspis quasi minacem observat, et ad vim suam cum ea transfert aspidem deceptam.

Onocentaurus, ut dicunt, animal est compositum : caput enim asini et corpus hominis habet. Quidam etiam dicuntur inveniri corpore equino et superiore parte humana, et est horrida setis, et manus habens habiles ad omnem actum, et aliquando loqui incipiunt, sed vocem hominis formare perfecte non possunt, et post se insequentes ligna mittit et lapides.

83. De Onagro.

83. De Oraflo.

Onager est asinus ferus, qui, ut dicunt quidam, quintodecimo die mensis Martii duodecies rudit in nocte, et duodecies in die, equinoctium indicans. Sunt autem masculi silvestres, et singuli masculi praesunt singulis gregibus feminarum, et feminae valde sunt libidinosæ, ita quod ex hoc odiosæ masculis efficiuntur. Dicitur etiam mas esse zelotypus : et ideo filio nato cupit truncare dentibus testiculos, propter quod a matribus absconduntur in occultis. Quando onagrum venator canibus insequitur, stercus odoriferum delectabile canibus emittit, et sic circa stercus canes detinet, et ipse ad tutiora fugit. Hominum frequentiam prae omnibus fugit animalibus. Sitis est im-

Oraflus animal est specie coloris omnia praecedens animalia : in anteriori parte est valde altum, ita ut capite extenso altitudinem viginti attingat cubitorum : in posteriori, autem parte demissum instar cervi, pedes cervi habet et caudam, collum extensum, et caput equinum, licet minus sit aliquantulum : colores multos habet, tamen album et rubeum habet frequentiores. Cum viderit se contemplantes admirari, huc et illuc se vertit, praebens se bene videndum. Hoc animal temporibus nostris visum est, et serater Arabice vocatur.

<--- Page Split --->

et aliquando habet plura quam duo. Aries per dimidium annum dicitur dormire super latus unum, et per dimidium super alterum : lupum fugit etiamsi numquam ante vidit. Arieti dicitur naturale esse agnellos fastidire et provectiores diligere. Arieti etiam aetas confert. Corio autem ejus juxta aurem terebrato ferocitatem deponit, dextro testiculo ligato vel exciso fecminas generare dicitur. Solitariis ovibus tonitrua abortum faciunt : non autem in cectu existentibus. Flante Borea masculos concipiunt, in Austro vero fecminas : unde et in hieme parti agni sunt meliores. In terris calidis et humidis bis concipiunt sicut in Mesopotamia. Oves brevium crurium et ventre vellicosae generosiores sunt. Lana molles et crispa sunt meliores, et arietis lanam sequitur tota generatio ipsius. Aquam multam et turbidam bibentes, frequentius impinguantur. Pinguedo autem nimia impedit in eis impregnationem. Lac nigrarum ovium melius est, et in capris est e contra. Inter omnia animalia ovis diu dat lac respectu sua quantitatis : quoniam lac habet per octo menses. Ad colorem autem vena qua sub lingua est, partum colorat. In locis aridis pasta melius convalescunt, et in locis palustribus morbida efficiuntur. Musicis autem sonis delectatae melius pascuntur. Vivit autem decem vel duodecim annis et parit octo annis. In vere autem moriuntur pasta rore mellico. In autumno autem si ari stis superimpleantur, et postea statim bibant, diruptis visceribus moriuntur. Herbas radicitus carpunt, et arbores destruunt, et plurimis plantis morsus earum est exitialis. Ovis de domo vix ejicitur, et ejecta recurrit. Oves juvenes anteriorantes coitum, malum pestis anno illo futurum portendunt. Si autem antiqua post tempus coitum appetant, idem prognosticantur.

Dixerunt aliqui, quod ovis non ex cibo, sed tantum ex aqua impinguatur, et ob hoc cibatur ex sale singulis quinque diebus, et in autumno cibatur ex cucur-

Orix animal est capra simile et quantitatis hirci, et habet barbam sub mento, in eremo habitans, et facite decipitur ad laqueum : abundat autem in Africae desertis, hoc habens proprium, quod pilus ejus vertitur ad caput. Gignitur autem in ea parte Africae qua: aquis currit.

Dicitur etiam, quod aqua vesicae ejus quantumlibet parva deferatur, remedium est contra longam sitim, et ideo latrones Getulia: qua: aquis caret, eam secum deferunt. Hoc animal in ortu Canis mirabiliter exsultat quasi tunc convalescat.

87. De Ove.

Ovis animal notum est, et mansuetum, et innocens, et utile lana, corio, lacte, carne, visceribus, egestione, et fimoin quo quiescit : compatiens sua speciei, ut cum sana infirmam viderit aestu laborare, se soli objicit et laboranti umbram facit. Agnus in tota gregis multitudine matrem noscit balantem : et ideo ab agnoscendo agnus dicitur : et mater agnum odore posteriorum noscit : et cum lactat agnus, caudam velocissime agitat. Oves excutientes a caudis glaciem, fortiores sunt et melius et diutius durant : non excutientes autem cito moriuntur. Oves in calidis et siccis regionibus dilatantur in caudis vehementer, et durescunt in lana : in frigidis autem et salsis et humidis mollescunt in lana et stringuntur in caudis.

Vervex qui est dux gregis, fortissime cornibus percutit, et durissimae est frontis, ad quod quidam verme in capite existente mentientes excitari dicunt verveces. Cornua ejus frequenter sunt torta,

<--- Page Split --->

bitis salsis, quoniam sitim inducunt : et si de sale post partum comederit, ubera ejus dilatantur : et si negetur ei cibus tribus diebus, et post satietur, magis impinguatur.

88. De Panthera.

Cerebro ejus etiam uncti oculi aquam patientes, juvantur. Stercus ovis cum aceto emplastratum tollit verrucas et variolas : permixtum cerea liquefactae cum oleo rosaceo curat ignis combustionem : et si sanguis alicui in loco magnae percussionis conglobatur, si superponatur corium ovis calidum, statim excoriatum dissolvit illum sanguinem, et confert flagellatis maximo juvamento, et forte curat per diem et noctem : et apostemati venienti in radice auris confert, si fiat emplastrum cum stercore ovis mixto cum pinguedine anseris aut gallinae. Urina etiam ovis rubeae aut nigrae multum confert hydropisi carnosae : confert etiam mixta cum melle hydropisi. Stercus ovis bibitum ad pondus duarum unicarum cum decoctione caprifolii, valet contra ictericiam. Si splen exterius inungatur cum aceto et stercore ovis combusto, attenuatur ejus magnitudo. Emplastrum ex stercore ovis cum melle superpositum verrucis levibus et carni supereminenti, delet eas et removet formicam : et permixtum cerea cum olo curat combustionem ignis. Medulla agni ad ignem liquefacta cum oleo nucum, admixto zuccharo albo distillata super sabathum, et postea bibita dissolvit lapidem in vesica, et confert mingenti sanguinem, et confert patientibus dolores in virga et vesica et in renibus. Si cum felle ovis inungantur loca corporis in quibus incidit cancer, confert manifeste.

Panthera est animal totum varieta distinctum, et masculositas ejus orbiculata est ad modum oculorum ex fulvo colore interdum ad album et interdum ad cæruleum terminatorum.

Dicunt autem hoc animal facile mansuescibile, et parvi esse partus, et pauci et difficilis propter suorum unguium longitudinem, et acumen, quibus frequenter matricem laedit matris. Hoc animal in cibo aliquoties supersatiatur sicut et alia acutorum unguium propter famis caliditatem, et tunc intra antrum se colligens diu dormit : et cum evigilat, boni odoris fumus ab ipso egreditur, quem odorem, ut dicit Plinius, animalia caetera gregatim insequuntur. Sed hoc falsum esse per hoc scimus, quod sicut in scientia de Sensu et sensato ostendimus, caetera animalia praeter hominem odoribus nec gaudent nec tristantur.

Est autem animal vocativum frequentis vocationis propter desiderium coitus, et ad hoc quæ sui generis sunt, vel sibi vicini generis animalia congregantur ad ipsum. Dicitur etiam hoc animal infestum esse draconi, et draconem ab ipso fugere in latibula antrorum. Quidam etiam dicunt, quod in armo dextro figuram lunæ habet incrementa lunæ imitantem tam crescendo, quam decresdendo cum luna.

Si vis ut maturetur ficus in arbore, sepeliantur ad radicem arboris cornua arietis, et maturabuntur cito. Si vis removere morbum ovium interficientem eas, accipe ventrem arietis et coque cum vino, et commisce cum aqua, et da ovibus in potu, et removebitur morbus.

89. De Papione.

Papio animal est circa Caesaream abundans civitatem, parum vulpibus majus, luporum habens mores : adunata enim haec ululant animalia una praeunte, et aliis postea simul respondentibus.

<--- Page Split --->

Pilosa autem sunt haec animalia ut vulpes, et ubi unum istius speciei occisum fuerit, caetera circa ipsum ululant sicut plangant mortuum : et sunt eorum voces adeo sonora, quod cum eminus sunt, tamquam de propinquo audiri putantur.

Hoc animal dicitur sepulcra hominum in fame intrare aliquoties, et cadaveribus hominum vesci, cum quasi sit compositum ex lupo et vulpe.

90. De Pardis.

Pardi ad similitudinem panthera propter varietatem quasi pantheri dicuntur : et, sicut quidam dicunt, ex pantheris aliquoties et canibus procreantur. Pardus autem in Afriga abundat, ubi propter defectum aqua multa animalia conveniunt ad amnes, et ibi leaena a pardis adulterata generant leones, sed ignobiles. Cum autem animal pardus praeeps in sanguinem saltibus potius quam cursibus insequens, et aliquoties inter frondes et fruteta latens in aves grassatur, suae velocitati confidens.

91. De Parthione.

Parthio animal est quod naturae decorem mirabilem habet : colore enim purpureo pollens adeo est radiosum, ut visus in ipso quasi scintillare videatur : mortuum autem ruborem retinet pellis, sed subducitur radiositas, et est ad modum canis in quantitate, mansuescibile valde et delectabilibus gaudet in cibo. Quidam etiam Antiquorum hoc animal putabant aliquid habere divinitatis. Ossa hujus animalis fortissima et durrissima sunt, et nervi adeo fortes, quod non nisi magna violentia valeant disrumpi.

92. De Pegaso.

Pegasus, cujus figuram in cœlo dicunt esse Astronomi, animal est compositum, in Æthiopia generationem habens, magnum valde et horrendum ante equi formam habens. Alas etiam habet ut aquila, sed multo majores, caput cornutum et adeo monstruosum, ut multa animalia terreantur solo visu ipsius. Alis autem non volat in altum se extollens, sed potius aerem concitat ad sui cursus velocitatem. Est autem omnibus animalibus infestum, maxime tamen hominibus.

93. De Piloso.

Pilosus animal est compositum ex homine superius, et capra inferius : sed cornua habet in fronte, et est de genere simularium : sed multum monstruosum et aliquoties incedit erectum, et efficitur domitum. Hoc asserunt in desertis habitare Æthiopiæ, et aliquoties captum et in Alexandriam deductum, et mortuum sale infusum, et in Constantinopolim delatum : multæ enim tales, ut in antehabitis diximus, inveniuntur animalium compositiones.

94. De Pirolo.

Pirolus est animal quod alio nomine spiriolus vocatur, et est animal majus aliquantulum quam mustela, sed non longius, et, ut dicunt quidam, a vario non differt nisi secundum locum. Nam quod in Germania rubeum est antiquum et nigrum primo suæ nativitatis anno,

<--- Page Split --->

in Polonia ruborem miscet cum griseo, et in Tusciae partibus totum efficitur griseum : et ideo in figura et in quantitate et moribus et cibo nulla penitus inter pirolum et varium invenitur diversitas.

Sunt autem animalia sicut caetera de generatione muris dentes duales inferiores valde longos habentia, et valde inquieta, et in arboribus nidum construentia, caudas habentia villosas et longas, et saltantia de arbore in arborem vicinam, et tunc caudam movent ac si se gubernent cauda. Cum autem moventur, caudam post se trahunt : et cum sedent, caudam super dorsum suum erigunt : et cum cibum capiunt, pedibus anterioribus sicut caetera de genere muris cibum quasi manibus accipiunt, et ori suo imponunt. Cibus autem eorum est nuces, et poma, et hujusmodi, et caro eorum est dulcis et bona.

96. De Pyrado.

Pyradum est animal quantitatem habens bovis, ramosis cornibus sicut cervus, suillum sive porcinum habens vestigium, colorem habens ursi, pilos villosos et condensos. Hoc animal dicunt colorem in timore variare ad similitudinem corporum juxta se positorum : et ideo delitescens inter saxa alba album efficitur et latens inter fruteta efficitur viride : in quo, sicut dicit Hermes, convenit cum basilisco, et propter hujusmodi mutationem aliquoties effugit venatorem.

97. De Rangifero.

93. De Putorio.

Putorius animal est non secundum speciem, sed secundum genus determinatum. Dictum autem est hoc nomine, quia fctet, et maxime cum irascitur, et hoc est quod vocamus martarum secundum omnem sui diversitatem : et mustela est ejusdem generis et germinum. Sunt autem omnia hujusmodi muribus infesta, et gallinis : et cum capiunt gallinas, primo caput et cerebrum auferunt, ne clamare possint.

Rangifer animal est in Aquilonis partibus versus polum arcticum generatum, et etiam in partibus Norvegiae et Sueviae, et in his qua sunt majoris latitudinis regionibus generatum : et dicitur rangifer quasi ramifer : est enim quasi de figura cervi, sed majus corpore, et robore fortissimum, et fuga celerrimum, tres ordines cornuum gerens in capite, et in quolibet habens duo cornua, ita quod caput ejus videtur virgultis circumpositum. Duo ex his caeteris majora habet in loco cornuum cervi, et haec efficiuntur in bestia perfectae quantitatis aliquando quinque cubitorum, et ramorum viginti quinque : duo autem habet in medio capitis, qua sent lata in modum cornuum damae. Sed sunt circumposita ramis multis et brevibus. Duo autem alia habet in fronte anterius versa : sed haec magis ossibus videntur esse similia : et cum his omnibus pugnat contra bestias adversantes.

<--- Page Split --->

Vermes in capitibus et vestibus colligit et comedit, injuriae multo tempore recordatur, et sicut in antehabitis diximus, homini in exterioribus simile existens, in nullo similitudinem habet cum interioribus hominis, et minus fere omnibus aliis bestiis. Sed quandoque parit in domibus habitans domesticum, partus suos ostendit hominibus quasi pulchros et delectabiles. Mamillas autem habet in pectore sicut mulier, eo quod manus dedit ei natura, quibus ad pectus potest elevare partum sicut mulier. Caetera autem animalia inferius habent mamillas, ut a suis partubus attingi possint.

Sicut autem diximus in antehabitis saepius, simiarum plurima sunt genera, et quoddam quidem componi videtur ex simia et catto agresti, quod multum simile simiae habet duabus nigris maculis in maxillis variatum, sed caudam valde longam habet grisei coloris et in extremo nigram : et hoc quidam spingam appellant. Quidam autem haec animalia cithosicas dicunt simias. Sunt autem et aliae facie valde gratae et blanda et caeteris simiis dissimiles, et sunt barbatae, caudas longas habentes, et illae dicuntur Æthiopiae, et extra Æthiopiam delatae parum vivunt. Sunt etiam Indicae toto corpore candidae barbatae, et caudis latis caudatae, quas sagittis venantur Indi : et cum domesticantur, in omnem ludum sunt habiles ac si non nisi ad ludum sint creatae.

Ea autem quae sunt simiae membra ad multas dicuntur valere medicinas : sed quia expertum non est, et alii medecinae magis proprium, hic videtur esse praetereundum.

98. De Simia.

Simia animal notum est, et ut in antehabitis diximus 1, multarum specierum. Id autem quod frequentius invenitur, similitudinem habet in figura capitis et aurium et manibus et pedibus et membris genitalibus, et etiam habet mamillas in pectore sicut mulier, sed pilosum est, minoris tamen est pilositatis in facie, et habet nates latas, et locum in eis quasi paratum ad sedendum, et est hominis imitativum, et æmulativum humanorum operum : propter quod etiam frequenter incidit in manus venatorum. Habitantibus enim in rupibus vel arboribus simiis, venator, ubi ab eis adspici potest, calceos multos ponit, et quosdam fortiter ligando in conspectu simiarum induit, aut forte multo visco ibi posito oculos suos se linire mentitur, et tunc cum latet venator, simiae se calceantes vel oculos visco linientes, decipiuntur et capiuntur.

Hæc bestia duos fœtus frequentius parit : sed eum quem diligit melius, complectitur et portat : qui autem minus diligitur, dorso matris insidet : et dum aliquando a venatore agitatur, necessitate compulsa filium sive partum quem ulnis gestat, abjicit ut fugere possit. Dorso autem adhærens excuti non potest : et si forte cum illo evaserit, diligere incipit quem ante minus dilexit.

Est autem animal dolosum et malorum morum quantumcumque dometur, semper rapidum, et in malis hominis imitativum potius quam in bonis, cum partubus parvis hominum et canum lusivum, et aliquando non custoditos strangulat pueros, et aliquando ab alto præcipitat.

<--- Page Split --->

99. De Talpa.

100. De Tauro.

Talpa est animal parvum de genere muris quod et mus terrenus et cæcus vocatur. Est autem brevissimorum crurium et acuti unguis, quinque ante et quatuor posteriores habens digitos, coloris nigri, pili mollis et brevis sed spissi, loca oculorum habens non oculos : unde pellem in loco oculorum non habet pilosam.

Vermibus pascitur, et expertus sum quod libenter pascitur bufonibus et ranis : unde inveni, quod talpa sub terra per pedem fortiter tenuit magnum bufonem, et bufo fugiens de terra jam eduxerat totum corpus, et clamavit fortiter propter morsum talpa. Expertus etiam sum, quod tam ranae quam bufones comedunt mortuam talpam. Comedit etiam talpa vermes qui lumbrici terrae vocantur : et si famescit, comedit radices herbarum. et praecipue frugum.

Generatur autem de terra compluta et putrefacta hoc animal.

Dicunt autem, quod talpa in cinerem combusta et cum albumine ovi supra locum leprae linita, valet plurimum. Sanguis etiam talpa occisa super nudatum pilis caput linitus, pilos redire facit.

Hoc animal diu extra terram vivere non potest, et multum viget in auditu, et ideo longe in terra trahentes vermes audit : sed hoc non est ex auditus bonitate, sed potius ex commota terrae continuitate : quia si fiat sub terra foramen longissimum, et aliquis in eo locutus fuerit, longe auditur, sicut et ille qui loquens per hastas et ligna cavata, quamvis longe, auditur : et haec est causa, quod talpa undique circa se facit longos tractus et concavos.

Taurus animal est notum, quod cum non castratur, ferum est valde, de cornibus pugnans, et extra armenta semper solitarie non longe tamen a vaccis pascens : et cum castratur, efficitur magis jugo ferendo aptus, et tunc quasi speciali affectu diligit socium secum jugum ferentem, ita ut cum illo etiam pascatur libentius, et eumdem multo mugitu vocet, et quaerat motu corporis si forte perdiderit.

Hoc animal secundum suum genus dentibus herbas carpit, sed radices dimittit, et dentibus nihil nocere poterit : uno ictu vaccam impregnat, quia illa virga duritiam diutius sustinere non poterit. Lac vacca primum si aqua mixtum fuerit, in lapidem dicitur converti propter coagulationem. Dicitur etiam, quod impinguantur si frequenter aqua calida laventur.

Signa generosi tauri sunt frons torva, facies comminans, fixio fortis pedum anteriorum, et fossio terrae, et erectio cauda cum aliqua incurvatione, et quod cornu saepe praebeat ad feriendum. Caput autem tauri fortissimum est membrum, et ideo cornu in capite gerit : et hoc cornu ad jugum ligatur. Collum etiam creatum habet ex carne cartilaginosa et forti : et ideo a quibusdam jugum tauro alligatur ad collum. Et hoc animal secundum totum genus suum duriores aliis animalibus habet nervos cordis : taurus tamen duriores habet quam bos castratus.

Et hoc est animal carnis sicca et melancholica, difficulter digestibilis, sed bonum et multum praestans nutrimentum, et separatum a labore pinguescit : sed si ante laborem fuerit in deliciis et otio, citius moritur. Hoc autem animal delectatur in aqua clara stans et bibens,

<--- Page Split --->

sed in locis palustribus libenter pascitur.

Et cornua quidem tauri molliora sunt cornibus vaccæ : et si non completur in utero matris ungula ejus, moritur. Fœtus etiam parti ante decem menses moriuntur. Et si in aliqua æstate multum pariunt vaccæ, signum est quod hiems sequens multarum pluviarum erit.

Accidit autem vaccis podagra non facile curabilis, et infirmitas pulmonis cujus signum est declinatio aurium. Sanguinis etiam taurini haustus lethalis est, ut quidam dicunt. Solus autem animalium taurus stimulo exardescit ad laborem. Sanguis autem tauri non cito coagulatur vel congelatur : sed lac vaccæ propter sui spissitudinem coagulatur de facili.

Diximus autem in antehabitis, quod vaccæ quarumdam regionum adeo magnæ sunt, quod mulgentem eas stare oportet, et multum dant lactis. Aliquando etiam per quinque et quinque menses in eis menstruum apparet in calidis valde regionibus : alio tempore separatur cum urina : cujus signum est, quod urina fecminarum omnium animalium tenuior est cum gravida sunt, quam alio tempore.

Cum etiam duo greges sunt in armento, pugnant, et victor saltat vaccas : et cum ille nimio coitu debilitatus fuerit, qui primo victus fuerat, redit et pugnat cum eo : et cum vicerit, saltat vaccas. Si corium tauri vel bovis findatur, et in ipsum sufletur, et postea cibetur, citius impinguabitur.

Sanguis tauri calidus ossa fracta fomentat. Fel boum cum melle mixtum infixum ferrum vel spinam extrahit, et valet ad collyria contra ungulam oculorum.

Et, si credendum est verbis Solini philosophi, tauri Indiae fuscum habent colorem, caput grande, setas condensas et horridas, oris rictum usque ad aures patentem, veloces valde, ita quod quasi volare videantur, et pilus eorum in contra-

rium est versus, cornua habent mobilia ad pugnam ante flexa vel posterius, et producunt ea et intrahunt. Ejiciunt aute stercus post vehementissime, cujus calore et viscositate retardant et canes et venatores. Dura etiam habent terga et cornua, ita quod tela non curant. Tanti furoris sunt, quod capti aliquando se interficiunt præ furore.

Dicunt etiam quidam in Oriente esse boves qui unum tantum cornu habent, et alios qui tribus in fronte cornibus armantur, et hi ungulam non dividunt, sed corneum et integrum habent sotularem sicut equus.

101. De Tigride.

Tigris animal est in Hyrcanorum regionibus generatum miræ volocitatis et ferocitatis, ad quantitatem leporarii canis et amplius excrescens. Est autem varium nigri coloris, fulvis virgulis quasi undatim interceptis, et est uncorum unguium, et acutorum dentium, et in multa fissi pedis, et multorum partuum, quos cum aliquando venator acceperit, non nisi præsidio navis effugere poterit : et si longe navis destiterit, et eum mater tigris insecuta fuerit, unum catulum de multis prope existenti matri projicit, cum quo dum ad antrum referendo occupatur, venator procedit longius : et si secundo rediens iterum venatorem insecuta fuerit, iterum unum de pluribus matri reddit, et tandem in toto recedens aliquos retinet de filiis. Aliqui etiam venatores sphæras vitreas secum habentes matri objiciunt, in quibus natorum similitudines apparent sicut in speculo cum mater ad sphæram adspicit : et sic sphæram post sphæram abjicientes, deludunt matrem quæ sphæræ motu filium movere putat : sed cum sphæram constringens pedibus filium lactare quærit, delusam se deprehendit, et multoties sic delusa, ve-

<--- Page Split --->

nator ad civitates vel ad naves evadit, et illa natos perdit.

103. De Unicorne.

102. De Tragelafo.

Tragelafus secundum suum nomen animal est compositum ex cervo et hirco, cornua habens ramosa ut cervus, et mentum barbatum ut hircus, et in pectore est villosum, et est animal robustum, et pugnax contra adversantia, in regione quae Falsida vocatur generationem habens.

103. De Tramem.

Unicornis animal est moderatae quantitatis respectu sua fortitudinis, buxei coloris, et fissa in duo ungula pedis, in montibus et desertis habitans, longum valde cornu in fronte gestans, quod ad saxa limat, et cum ipso iperforat etiam clephantem, nec timet i n enatorem. Hoc animal magnus Pompeius ad spectaculum Roma exhibuit.

Dicunt autem, quod hoc animal adeo virgines puellas veneratur, quod ipsis visis mansuescit, et aliquando juxta eas soporatur, et capitur et ligatur : capitur etiam cum adhuc est pullus invenis, et tunc domatur.

Tramem animal est parvum spatiosum rubei coloris, cuniculi habens quantitatem, pugnax mirabiliter et animosum, in cujus signum ad protectionem capitis et cerebri a natura galeam osseam accepit.

104. De Trogodidis.

Trogodidae sunt animalia quaedam longissima habentia cornua a capite ante maxillas usque ad terram descendentia. Cervices autem habent longissimas : et ideo incurvata et deflexa cervice longitudine capitis et cornuum in terra positis, ita quod frons tota in terra jacet, pastum contra omnem morem animalium sumentia, quia aliter pasci non possunt propter suorum longitudinem cornuum : et ideo pasci non possunt nisi longis herbis, quas potius secare videntur, quam a radicibus mordere sicut alia faciunt animalia.

106. De Urnis.

Urni sunt boves quos nos Germanice visent vocamus, cornua ingentia duo gestantes, per quae capere possunt multum liquorem, ita etiam quod potus multorum fundatur in ea et conservetur in eis, et his cornibus ventilant hominem cum equo quando agitantur. De his animalibus in praehabitis multa dicta sunt a nobis.

107. De Urso.

Ursus est animal notum, humidum valde, et informe, et spissa et villosa pellis, extrema similia habens homini, et aliquando erigitur sicut homo, sed non diu.

Fortitudinem autem habet in brachiis, et in lumbis, et utitur brachiis ad multa

<--- Page Split --->

opera, ita quod cum illis projicit canibus ligna forte inventa, et frangit oliveta et alvearia apum, et scandit cum eis. In capite autem debilis est, et præcipue in sincipite.

Est autem aquaticus et agrestis, sed aquaticus est albus, et venatur sub aqua sicut luter et castor. Agrestis autem carnes comedit, et herbas, et mel, arborum fructus, et habet anhelitum valde fectidum, et, sicut in antehabitis determinavimus de Animalibus 1, in hieme tempore phlegmatis latet : et ideo ursa tunc parit propter caloris confortationem. In partu membra videntur incompleta propter humoris superabundantiam : propter quod ursa fœtum diu lambit et fovet. Sanguinem autem habet ursus paucissimum nisi circa cor : et caro ejus cocta fere contra naturam omnis carnis increscere videtur, eo quod multum humidum ipsius inventum resolutum per calorem decoctionis ipsam facit intumescere.

Pugnans autem ursus animalibus insilit : et si sint cornuta cornua eorum, manibus apprehendit et prosternit ea : cum homine vero non de facili præliatur, ubi vulnus ab eo receperit : frequenter quasi frendens ungues lambit contra dolores corporis : vulneratus et perforatus, herbis siccæ complexionis vulnera sanare tentat : contra infirmitates autem formicas devorat, et herbam quæ Græce fleonus vocatur, et Latine vocatur barba ursi.

ambulando circunvolvunt rotas, et trahunt aquas de puteis, vel saxa super altos muros per trocheas : et hoc sæpius est expertum. Hoc animal non ut alia quadrupedia, sed ut homo coit sicut et simia.

108. De Vario.

Varius, ut jam diximus ante, de genere est piroli, et est parva ut pirolus, in ventre alba est bestiola, et in dorso grisei sive cinerei et delectabilis coloris, et pellis ejus utilem et ornatum præstat vestitum : nidum autem et mores et cibum habet piroli.

109. De Vesonte.

Vesontes animal est bovi simile, collum habens setosum et jubas ut equus, tamen est majoris pervicacitatis et truculentiae, ut captum domari vix vel numquam possit.

110. De Vulpe.

Dicunt etiam aliqui ursum semper crescere : et ideo etiam aliquando ursi longitudinem quindecim cubitorum inveninutur habere : et apud nos trium sunt colorum, albi, et nigri, et fusci coloris : et capiuntur multis modis, de quibus non est dicendum hic. Aliquando etiam capti domesticantur, et tunc fiunt valde lusini, sed facile concitantur, et tunc sæviunt, et occidunt homines : et aliquando

Vulpes quasi valipes dicta est bestia ad modum moderati canis qui domos custodit, rubea pilis in anteriori parte carnis, calidum animal, ita quod etiam mortuum calefacit, caudam habet villosam et magnam, dolosa valde est : et cum canis eam insequitur, caudam per os canis huc et illuc dêducit, et sic aliquando canem deludit : infirmata resinam pini arboris

<--- Page Split --->

comedit, et curatur, et vita ejus prolongatur per ipsam.

Jorach dicit, quod cum pulices habet, stipulam fieni in os accipit quantum potest molliorem vel pilos, et sic paulatim posterius in aquam se mergit, primo per caudam, et sic paulatim immittit totum corpus, ut pulices aquam fugientes ad caput ascendant : et tunc paulatim caput immergit, ita quod pulices in stipulam quam in ore habet ascendunt : et tunc stipulam evomit, et de aqua fugit.

Hæc bestia in foveis delitescit, quas tamen, ut dicunt, dolose animali quod dazus vocatur, præripit. Cum enim daxus foveam fecerit, vulpes foveam factam ingrediens, fætore stercoris inquinat, et daxus horrens inquinatam foveam, amplius non ingreditur, sed vulpes eam inhabitat et in ea sæpe comprehenditur vul. pes effossa.

111. De Zilio.

Zilius, ut in antehabitis diximus, animal est quantitatis lupinae, nimium crudele in mortem hominum et aliarum bestiarum. Hoc animal imitatur voces hominum in condensis silvæ vocans ut homines. Homines se quærentes devorat, et simili ingenio devorat canes, canum latratus imitans.

Est autem hoc animal compositum ex hyena et simia quae maritomoriom vocatur, et intrat in sepulcra, et cadavera comedit mortuorum.

Est autem animal hoc fœtidum ore et ano : carnes enim comedit, et muribus sicut et cattus insidiatur. Aliquando etiam capit cuniculos et lepores : gallinis etiam insidiatur.

Hoc animal mori dicunt si amygdala comederit. Capitis etiam aliquando patitur calefactionem et præcipue tempore æstivo, et curatur sanguine ad extra fluente et pellem ulcerante : et ideo tunc cadunt ei pili. Et cum dolosa sit aliquando cum lepore se velle ludere simulat, et apprehensum devorat : propter quod multi lepores fugiunt vulpem visam ut canem : latratus canum imitatur, et gannit in fame. Aliquando etiam mortuam se simulat et resupinat, et insensibiliter spiritum trahens linguam ejicit, et aves super se cadentes rapit et devorat.

Mas vulpis osseam habet virgam et in latere jacens, feminam in latere jacentem amplexans coit.

Si hoc animal cum pelle coquatur, et in brodio calido paralyticus balneetur, confert ; et si carnes ejus in cineres comburantur, et cum vino asmaticis dentur, conferre dicuntur. Sagimen etiam adipis ejus multum confert doloribus aurium.

112. De Zubronibus.

Zubrones, ut dicunt, bovini sunt generis, longitudine aliquando quindecim cubitorum, habentes cornua maxima trium cubitorum longitudinem habentia, colore subnigra, adeo velocia quod stercus posterius ejectum conversum animal cornì- bus accipiat, antequam cadere possit ad terram.

Et est animal in sylvis aquilonaribus degens, et tantæ fortitudinis, quod hominem et equum cornibus ventilat : et cum ventilat in altum projicit, et iterum excipit donec conquassatum interficit.

Hoc animal cum ventositate vehementi stercus ejicit, ita quod canem vel venatorem stercore tactum inutilem reddit : nec capi potest nisi ingenio fovearum, vel venatore per circuitum grossæ arboris ambulante, animal insequens continue venabulo ad latera perforante.

Hæc igitur de natura quadrupedum sufficiant : quia si qua alia sunt, facile ex ante disputatis agnosci possunt.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS