LIBER XIX.

TRACTATUS UNICUS.

De his que accidunt ex natura sensibus et partibus animalium.

CAPUT I.

De accidentibus in communi, ut sciatur quae sunt inquirenda in hoc libro, et qualiter ?

Prius in libro qui praeedit, determina-

vimus dispositionem et qualitatem natorum, tam intra matricem quam extra eam, et determinavimus hoc determinatione tam universali in omnibus animalibus conveniente, quam etiam particulari et propria secundum quod convenit unicuique animali secundum naturam propriam, et distinximus differentias per quas differunt et determinantur ad invicem membra animalium, et praecipue secundum quod proprie convenit hominibus, qui perfectiora sunt animalia, et determinavimus de omnibus membris animalium intrinsecis et extrinsecis. Restat ergo nunc considerare accidentia, quae communiter accidunt proprie, secundum quae etiam quasdam differentias habent membra animalium.

Voco autem accidentia, sicut nigredo, et viror, et varietas accidunt oculis, et sicut accidit acumen visui, et {sicut est

<--- Page Split --->

alteratio colorum et pilorum, et sicut est diversitas pennarum sive plumarum. Quædam enim horum accidentium in omnibus vel pluribus sunt generibus animalium. Quædam autem habent causam uni generi appropriatam, sicut hominibus, vel alii generi animalis.

Amplius quædam sunt alterationes animalium secundum accidentia. Et hi modi alterationum aliquando sunt communes, sicut alterari secundum aetates et qualitates primas. Quidam autem modi alterationum sunt proprii quibusdam, sicut alterari secundum vocem in distillatione seminis, et alterari secundum colores pilorum in senectute. Non enim alia ab homine animalia manifeste canescunt in senectute: sed homini accidunt hæc proprie inter omnia animalia. Et quædam quidem istorum accidentium consequuntur naüram animalium a prima genitura ipsorum, sicut color oculorum. Quædam autem superveniunt in juventute, sicut mutatio vocis. Quædam autem in senectute, sicut canities pilorum.

Non autem est æstimandum, quod omnia hujusmodi accidentia quæ diximus, et sibi similia, accidant universaliter omni generi animalis, aut universaliter uni et eidem generi animalis. Ea enim quæ non secundum naturam communem speciei aut generis aliquibus accidunt, non universaliter et propter aliquid quod non est finis et natura accidunt, sed potius hæc inducuntur ex materiæ variatione. Et hujus exemplum est quod oculus quidem qui secundum naturam generis connaturalis est animalibus videntibus, est propter aliquid in natura: sed viror oculi, aut nigredo, aut glaucitas, vel certe varietas oculi non est propter aliquid, sed ex materiæ accidit variatione: nisi forte aliquis istorum colorum in omnibus inveniatur oculis alicujus generis animalis: tunc enim absque dubio a natura propter aliquid est intentus perfectus.

Talia igitur accidentia non sunt de numero eorum quæ substantialiter insunt

secundum naturam communem generis vel speciei, sed potius sunt ex materiæ varietate,vel ex causa motoris sic vel aliter naturam disponentis per alterationes ab ipso inductas. Sicut autem in aliis locis diximus, ubi a nobis de Logicis sermo est habitus, non sequitur, si omnis res est secundum qualitatem aliquam talem, quod sit communiter omnis res illius generis determinate secundum istam vel illam talis: quia in ista et illa variatio est, licet aliquam in genere qualitatem oporteat inesse. Hoc autem maxime est in naturae operationibus ordinatis et determinatis: quia illæ ex materia et alterationibus plurimas accipiunt variationes. In his enim quæ secundum naturam accipiunt generationem, oportet quod ante substantiam sit ita vel ita in principiis generantibus: et ideo substantia non est propter generationem, sed potius generatio et principia generationis propter substantiam sicut propter finem. Sed varietas accidentium nihil est de fine, sed accidit sic esse materiam propter alterationes moventium qualitatum.

Licet autem substantia est finis propter quem generatio est et principia generationis, tamen antiquissimi Physiologorum opinati sunt contrarium istius quod diximus. Non enim perspexerunt omnes causarum species. Contenti enim erant in consideratione materiæ et efficientis sive moventis: et de his etiam nihil certum et distinctum et determinatum tradiderunt. Causas autem formalem et finalem omnino dimiserunt. Nos autem istas duas causas principaliter oportet quaerere in omnibus rebus quæ generationi attribuuntur: eo quod generatio non stat nisi ad finem, et generatum non est nisi per formam et substantiam.

Secundum ergo ea quæ dicta sunt, factura quidem oculi necessario est et propter aliquid: et quod figura oculi sit talis dispositionis in colore et situ profundo vel non profundo et aliis accidentibus, non est necessarium, sed accidit ex eo quod natura ex materia et alteratio-

<--- Page Split --->

nibus agit vel patitur talem actionem quae tale inducit accidens.

utrum vigilia primo consequatur natum vel somnus in prima factura quando vitam accipit? Nos autem ad hanc quaestionem dicimus, quod si somnus large accipiatur et dicatur esse sensuum immobilitas ex fluxu ad superius nutrimenti quacumque de causa: tunc somnus est primum quod consequitur conceptum vivum, et natum similiter in prima creatione et factura: vigilia autem non consequitur ipsum primo. Probatio autem hujus per syllogismum haec est, quod omnis mutatio quae habet fieri prius de contrario ad contrarium, habet fieri prius per medium, quam perveniat ad extremum: mutatio autem in generato non fit de non vivo ad vivum operans secundum potentias vita, sicut in scientia de Anima diximus: fiet ergo per medium: somnus autem videtur esse quasi medium quoddam inter tale non vivere et tale vivere de quo jam diximus. Non enim dicitur, quod dormiens omnino sit non vivum actu, sed potentia: non enim est vivus sicut vivit vigilans, praecipue secundum sensum secundum quem accidit dormire et vigilare. Vita enim proprie est in vigilia propter usum sensuum. Vigilia enim nihil aliud est, nisi ad exteriora spiritus et caloris et sensus expansio. Propter quod etiam non est aestimandum, quod dispositio illa secundum principium generationis accidens nato, sit vere somnus, sed est quiddam somno simile, et immobilitas quaedam ex fluxu multo nutrimenti ad superius, ubi sunt sensuum organa, proveniens: et est haec immobilitas similis immobilitati eorum animalium quae sunt media inter animalia quae moventur motu processivo de loco ad locum, et inter plantas. In illis enim sunt principia sensuum quaedam, sed sunt ligata, ne ad actum et operationem evigilent, et embryo in prima creatione talem habet vitam, et habet etiam in hoc vitam similem plantis, quod in eo non est motus et operatio sensuum, sed fortis motus alimenti et augmenti sicut in plantis. In plantis autem et hujusmodi

Qualiter similitudo somni est primum accidens quod consequitur natum in matrice et extra ?

His autem sic distinctis et determinatis, incipiendum est determinare causas accidentium consequentium animalia ex prima generatione usque ad ultimam senectutem ipsorum: et haec accidentia sunt, quae sunt sensuum, vel organorum ipsorum, eo quod sensus perficit animal secundum quod est animal.

Et primum quidem accidens consideremus secundum quod est secundum similitudinem somni et vigiliae: eo quod somnus et vigilia omnibus conveniunt animalibus et omnibus sensibus. Oportet ergo scire primo, quod omnes nati animalium, et praecipue illi qui incompleti nascuntur, quando pariuntur, sunt in similitudine somni sive dormitionis: et hoc est in eis propter accidens quod passi sunt in matrice: quia in matrice consueti sunt esse sicut dormientes.

Quæstio tamen non facilis est in hoc,

<--- Page Split --->

mediis inter plantas et animalia mota secundum locum, non vere est somnus et vigilia : eo quod somnus et vigilia insunt secundum idem. Et quia vigilia talibus inesse non potest, ideo neque somnus inerit eis secundum veritatem. Sed nec ista dispositio quam similem esse diximus, inesse potest arboribus, eo quod nulla principia sensuum sunt in plantis.

Similitudinem autem somni hujusmodi necessario habet animal in matrice longo tempore, et præcipue conceptus hominis : tamen propter anhelitum quem liberum non habet, licet aliquem habeat, sicut ostendimus in antehabitis, et præcipue propter pondus superiorum, quæ multo fluxu ad ipsa ex nutrimento facto opprimuntur. Causas autem somni determinavimus in aliis libris quos de Somno et Vigilia scripsimus.

Amplius embryo aliquando apparet vigilans et movetur in matrice matris : quod non solum est in homine, sed etiam in aliis animalibus, sicut probatur per anatomiam etiam in ovantibus, in quorum ovis moventur animalia, et post vigiliam iterum sicut somno opprimitur, et iterum subito ex aliqua causa agitatur : sed hujusmodi motus sunt confusi sicut sunt motus epileptici.

Amplius propter eamdem causam dormit puerulus hominis longo tempore etiam post exitum a matrice : sed non primo ridet vigilans, sed potius vigilans primam vocem emittit plorans : sed primum risum dat dormiens, et dormiens non plorat. Quibusdam etiam accidit in utero alto clamore plorare. Et dicunt augures, quod signum est quod malitiosus erit in futuro talis conceptus. Causa autem est, quod dormiens defectum et nocentia non sentit, præcipue ideo quia valde profunde dormit propter multum fluxum nutrimenti : subtilis autem fluxus nutrimenti tangendo parietem, movet ipsum ad risum, eo quod nervos interius molliter tangat.

accidunt somnia, et non tantum somnia, sed etiam quibusdam eorum accidit in somno opera facere vigiliae : et opera illa perficiunt non advertendo ea. Quidam enim homines dormiendo ambulant, et vident discernendo res visas, et sentiunt res obviantes. De his autem satis dictum est in libris nostris de Somno et Vigilia. Sed quod hic diximus, ideo est inductum, quia sic opera vigiliae facere in somno non convenit pueris : quia opera vigiliae non faciunt, sed dormiunt somno oppressi : sensum tamen et vitam in habitu habentes in dormitione donec pertransit tempus prima ætatis, quando jam temperatur fluxus nutrimenti ad superius, incipit gravius ex nutrimento ad inferiora defluere : tunc enim clarificantur spiritus et sensus in superioribus, et expergiscitur puer, et incipit evigilare ad usum vita sensibilis et sensuum. In aliis autem quibusdam animalibus plus vincit seminalis ista dispositio prima ætatis sive generationis, eo quod non completos in organis sensuum generant filios : et ideo oportet, quod post generationem diutius accipiant incrementum in parte superiori corporis, in qua sunt sensuum organa : propter quod etiam omnes talium animalium catuli non videntes nascuntur, ita etiam quod oculorum materia in ipsis non est adunata ad debitam adhuc figuram : et quaedam eorum similia mortuis inveniuntur, sicut catuli ursi : alii autem quasi caeci, sicut catuli canis, et lupi, et vulpis, et musionis, quem catum vocant quidam.

<--- Page Split --->

quando equus habet unum oculum glaucum, et aliquando habet oculum diversi coloris ab illo : et hoc est equis proprium quod aliis non accidit animalibus, nisi in hominibus solis, quia etiam in homine aliquando invenitur unus oculus glaucus, et alius contrarii coloris vel diversi ab illo. Et hoc accidens quod est variari colores oculi, non manifestatur in aliis animalibus in juventute et senectute, nisi in hominibus. In pueris enim manifestatur secundum primae aetatis et juventutis variationem. Causa autem glauci tatis oculorum in pueris est, quia oculi eorum sunt debiliores secundum humores oculi, quam juvenum : glauci tas enim oculorum non est nisi modus quidam debilitatis oculorum.

De coloribus oculorum et mutatione eorum secundum quod ex humoribus oculi creantur.

Oculi autem omnium puerorum in prima generatione sunt virides ad glaucedinem pertinentes vel declinantes : deinde jam in usu videntes et vigilantes, cum adunatur materia et visus oculi, commutentur ad colorem qui est secundum naturam quae vincit. In aliis autem animalibus non hoc manifestatur: eo quod oculi aliorum animalium non nisi unum habent colorem, sicut apparet in oculis vaccarum, qui sunt nigri, et ovium qui sunt aquosi magis quam aliorum animalium. Oculi etiam quorumdam sunt glauci, aut virides, aut aliquem aliorum colorum qui corporum sunt oculorum habentes, sicut falcones qui sunt croceorum oculorum.

Oculi vero hominum sunt multorum colorum. Aliquorum enim hominum oculi sunt glauci, et aliquorum virides, et aliquorum sunt varii sicut oculi caprarum.

Similiter autem oculi equorum inter alia animalia sunt diversi coloris. Et ali-

Queramus autem hic universaliter de causa colorum oculorum, et non secundum quod sunt in pueris tantum, inquirentes qua de causa color glaucus sit in oculis quorumdam, cum oculi alii sunt virides, et alii nigri,sicut oculi caprarum et vaccarum. Et sententia quidem Empedoclis est, quod glaucitas oculi sit ex multitudineignis clarificantis oculum,nigredo autem sit ex paucitate ignis et multitudine aquae quae obscuratur et denigratur ex calore ignis calefacientis eam : propter quod etiam dicit visum nigri oculi, quando exteriori lumine non juvatur, non esse acutum : eo quod diminuta lux interior in aqua, tenebris exterioribus exstinguitar. Visum autem glauci oculi in nocte dicit acutum esse, propter multum ignem qui tenebras noctis penetrat. Et haec est etiam opinio Platonis, sicut ostendit Chalcidius in expositione Platonis.

Et iste opiniones sunt inconvenientes et falsae. Scimus enim visus organum non esse ex igne, sed ex aqua in omnibus animalibus cujuscumque coloris oculos habentibus. Et nobis quidem suppetit unde reddamus causas colorum et accidentium visus per alium et verum modum. Rationabile enim est, quod humor componens oculum sit causa colorum,

<--- Page Split --->

sicut probatum est in libro de Sensu et sensato, in quo locuti sumus de anima non secundum seipsam, sed secundum opera et passiones ejus. Ibi enim ostendimus oculum esse ex aqua, et assignavimus causam propter quam ipsum ex aqua et non ex aere convenit esse secundum naturam: et etiam quod non sit ex igne ostendimus ibidem. Convenientius ergo est credere, quod causa colorum sit ex humoribus aqueis oculum componentibus. In quibusdam enim oculis plus est humoris, et in quibusdam minus, et in quibusdam est humor profundius positus, et in aliis magis accedit ad superius sive ad anterius oculi. In quibusdam igitur oculis humor est multus, et in oculo profunde submersus erit color niger: quoniam nigredo oculi causatur ex aquae multitudine. Cum autem humor fuerit modicus, et ad anterius oculi accedens, erit color glaucus. Quando autem fuerit multus quidem humor, sed non superabundans, erit color aciei oculi sicut lapidis azurini. In istis coloribus oculi diversantur secundum magis et minus, secundum diversitatem humoris et quantitatis ejus.

Causa vero propter quam oculi glauci non sunt acuti visus in die, et oculi nigri non sunt acuti visus in nocte est, quia glaucitas propter parvitatem humoris a multa luce diei fortius quam possit sustinere, movetur, et ideo confunditur visus : paucus enim humor nimis clarificatur ex multa luce : motus enim oculi est ex claritate, et susceptio formarum in oculo ex humiditatis potestate : et quando confunditur multa luce sicut speculum radiis suppositum, non habet determinatum motum ad res visibiles. Econtra autem nigri minus in die vincuntur claritate propter humoris multitudinem : et ideo in die magis adunatum habent visum. Econtra autem in nocte, quia lumen noctis est debilius, et tale lumen naturaliter proportionatur humori pauco,

melius ad videndum in nocte movetur humor paucus in oculo glauco : et niger e converso se habet, quia paucum lumen multum humorem movere non potest, in nocte enim est debilis motus, et gravis propter defectum luminis. Major autem motus luminis quam sit facultas oculi, dissolvit minorem, qui secundum potestatem est oculi. Et propter hoc illi qui transferuntur ex colpribus fortioribus multum illuminatis et ex claritate forti quae est sub sole, ad loca opaca minus lucida, prius nihil vident. Quicumque enim motus debilis est ad interius visus proficiscens a sensibilibus, prohibebitur a motu ad exterius : quia semper fortior motus excludit debiliorem : et generaliter visus debilis non bene videt res clarissimas, sed patitur ex eis et retunditur, eo quod ultra proportionem a talibus movetur humor visivus oculi.

Hoc autem quod dictum est, etiam ex aegritudinibus oculi manifestatur. Infirmitas enim visus in die glaucis evenit oculis, et impotentia visus in nocte accidit nigris oculis : quoniam glaucis siccitas inest quaedam oculorum : propter quod etiam hujusmodi visus defectus accidere secundum plurimum solet senibus, in quorum corporibus et oculis abundat naturalis siccitas, quamvis forte accidentali superabundet humore phlegmatis. Defectus autem visus in nocte, causatur ex humore superfluo : et ideo plerumque accidit mulieribus, eo quod cerebra earum sunt humida naturaliter. Visus autem bonus acutus est, qui est ex humore temperatae quantitatis : hic enim neque prohibebit motum oculorum a lumine propter humoris paucitatem : neque nimium generabit motum, et exiget exterioris luminis nimium motum propter multitudinem superfluam humoris.

Ut autem ea quae dicta sunt melius intelligantur, oportet repetere aliqua eorum quae supra de anatomia oculi determinata sunt 1. Dicamus ergo, quod quando glau-

<--- Page Split --->

citas accidit, non propter qualitatem tunicarum oculi, quando humores oculi sunt clari et puri et fuerint positi prope exterius oculi, ita ut crystallinus quidem multæ sit quantitatis, et albugineus sit modicus in quo diffunditur lumen oculi : tunc enim erit oculus pro certo glaucus, nisi aliquid impediat ex parte miringæ sive tunicæ. Si autem aliæ humiditates fuerint obscuræ, et crystallinus fuerit paucus, et albugineus multus, ita quod spissitudine sua faciat obscurationem, sicut facit aqua quæ est multum profunda, hæc enim tegit et obscurat ea quæ sunt submersa in ipsa. Hoc idem causatur ex hoc si fuerit crystallinus humor profundus. Ex his enim duobus vel ex altero eorum erit oculus niger.

in vegetabilibus, quod in prima nativitate propter indigestionem sunt albida, et per digestionem deinde virescunt : propter quod etiam oculi puerorum sunt glauci, eo quod digestio in eis sit incompleta. Si autem est propter humiditatem, tunc est ex eo quod dissolvitur humiditas : et tunc sequuntur talem glaucedinem tenebræ oculi, et convertitur oculi acies ad albedinem : sicut etiam vegetabilia albescunt dissoluta quæ est in eis humiditate aquea: et hæc est glaucitas quæ est propter siccitatem vincentem in oculis.

Hac etiam eadem de causa infirmorum oculi et senum glaucescunt. Senes enim humiditate destituuntur naturali et abundant extranea. Tamen tam glaucitas quam varietas oculi est duplex, naturalis videlicet, et innaturalis sive accidentalis, sicut patet per ea quæ diximus in anatomia oculi. Varietas autem oculi provenit ex permixtis causis glaucedinis et nigredinis.

Amplius si oculus esset ex igne compositus, sicut Empedocles opinatur, oporteret quod oculus glaucus esset impeditus et infirmus propter humoris privationem in quo debet diffundi.

CAPUT IV.

De causis colorum ex tunicis causatis, et de differentiis acuminis visus.

Causa autem in tunicis istorum colorum est præcipue in uvea : quoniam si illa fuerit nigra, erit oculus niger : et si fuerit varia vel glauca, erit oculus varius vel glaucus. Glaucescit autem uvea vel variatur in colore ex eo quod non est in ipsa digestio bona : sicut etiam videmus

Amplius aliqua est nigredo in oculis, quæ visum aut dirimit, aut impedit : quia impedit transitum visus. Si enim nigredo sit propter obscuritatem albuginei humoris, vetabit transitum visus per hoc quod prohibet translucentiam et impressiones in oculo fieri usque ad crystallinum humorem. Idem autem accidit in oculo abundantis et obscuræ humiditatis : hæ enim inobedientes sunt transitui formarum usque ad crystallinum, neque permittunt visum ad anterius exire ad sentiendum.

Amplius licet oculus niger propter multum humorem minus videat in nocte, tamen nigredo propter tunicam adunat visum fortius.

Oportet autem scire, quod acumen visus est duplex : dicitur enim visus acutus a remotis videns, et dicitur visus acutus, rei visibilis parvas differentias bene apprehendens. Et causa primi acuminis est,

<--- Page Split --->

quod non habet visus multam humidtatem : et ideo angustato et contracto visu non bene videt. Sed quando cum quantitate proportionata circumfunditur, et unitur lumine circumstanti, tunc bene videt : quia tunc partes oculi non nimis patiuntur, neque confunduntur a nimia claritate vicini visibilis. Causa autem comprehensionis differentiarum rei vicinae, est multus clarus et subtilis humor, qui a forti et propinquo visibili fortem motum accipiens, non confunditur, neque obscuratur. Oportet etiam scire, quod quando oculus figitur super rem aliquam et nititur fortiter comprehendere eam, movetur ad exterius et laborat, et ideo post visionem revertitur et movetur ad interius, et tunc minus videt si qua objiciuntur eidem, quia non est adhuc reversa virtus ejus ad exterius.

Sic igitur non solum illa quae diximus de humoribus, sunt causa naturalis acuminis visus vel debilitatis, sed etiam dispositio cutis sive tunicae quae est super oculos, et praecipue super pupillam : haec enim in subtili visu debet esse valde clara et lenis et gracilis et tenuis ad hoc ut levius et facilius moveatur per ipsam visus. Lenem quidem esse oportet, ne sit in ea rugositas : quoniam rugositas facit umbram super pupillam. Haec enim est una causa quare senes vident in umbra quadam quidquid vident : eo quod miringae oculorum eorum sunt rugosae sicut et cutis corporis sui.

Amplius albam convenit esset miringam : nigrum enim non potest esse clarum omnino, eo quod nigredo non est nisi claritatis privatio. Propter quod etiam visus infirmorum et senum non est clarus : eo quod fumi nigri terrestres turbant miringarum claritatem. Oculi vero puerorum prius apparent glauci, aut propter paucitatem humoris, aut propter dispositionem miringae, sicut supra diximus.

Accidit autem aliquando unum oculum esse glaucum, et alium non, in hominibus et equis. Et causa hujus utriusque

est eadem cum ea propter quam signa senectutis accipit homo et equus inter alia animalia. Homo enim albescit in pilis, et equus in dentibus. Canities enim haec et albedo dentium, modus quidam est debilitatis in cerebro ex debilitate digestionis ad albedinem phlegmatis deducti : et ex eadem causa causatur oculi glaucitas.

Amplius quod est valde album in oculis, et valde nigrum, unam et eamdem causam habet in materia, sed non in modo : quoniam unum ipsorum ex humoris paucitate causatur, alterum autem ex ejusdem humoris abundantia : utrumque tamen est ex indigestione, eo quod in neutro humor sufficienter decoqui potest. Cum enim in una parte calor est debilis ad decoquendum, et in altera parte fortis et decoquit sufficienter, tunc accidet unum oculorum glaucum, et alterum non glaucum esse.

Amplius, sicut superius diximus, quaedam animalia sunt visus acuti, et quaedam non : et hoc ideo ex duobus causatur : quia acutum in visu dicitur duobus modis, sicut et in auditu, et in olfactu, et in aliis sensibus. Acutum enim in visu dicitur, quando bene videt a remotis. Alio modo etiam dicitur acutum in visu, quod eorum quae videntur, etiam parvas differentias considerat bene : et haec duo non sunt similia nec ejusdem facultatis : quia videns a remoto, non bene distinguit rerum differentias, etiamsi de prope videat. Cum ergo humor in pupilla sub miringa existens oculi, fuerit mundus et clarus et non multus, et miringa sit tenuis per quam est facilis motus visus etiam visibilium, videbit melius a remotis quam a propinquo : et confunditur visus talis si a propinquo videat, nec bene distinguit iste visus visorum differentias propter sui spiritus divaricationem. Hic autem visus melior quidem est, quam ille quorum humor quidem mundus est, sed cooperatorium non omnino mundum habent. Quod autem non bene comprehendat differentias causa est : qui,

<--- Page Split --->

tale visus acumen quod subtiliter comprehendit differentias, erit propter causas alias in oculo existentes, sicut diximus superius. Macula enim parva manifestatur in panno mundo. Et similiter est in oculo bene mundo, quod occurrunt ei quælibet parva, dummodo virtus spirituum ejus sit bene adunata. Sicut enim macula parva in panno mundo cito proditur, ita motus parvus visibilium differentiarum cito in oculo bene mundo et adunati visus existente faciliter discernitur. Et hæc est causa subtilitatis in deprehendendo subtiliter differentias rerum visarum : et sunt oculi isti lyncci vocati, habentes humorem bene clarum et adunatum, et similiter spiritum visivum et miringam subtilem et claram.

Amplius horum duorum acuminum visus sunt aliae causae accidentales quae accipiuntur in sitibus oculorum. Causa enim videndi bene a remotis, est aliquando propter situm humoris in oculo, aut propter sedem totius oculi in sede oculi. Prominentes enim oculi non bene vident a remotis, eo quod visus egrediens non bene adunatur a superciliorum umbris, sed confunditur : et ideo divaricatus debilitatur egrediens de oculo. E contra autem oculi profundi, quorum visus egrediens ciliis stringitur et adunatur, melius a remotis videre convincitur, eo quod motus ejus non dividitur neque consumitur, sed adunata exit ab eo virtus visibilis et recto tramite vadit ad res visas. Non enim facimus hic differentiam, sive dicatur oculus videre per motum sensibilium ad oculum, sive virtus dicatur moveri ad rem visam, quia hoc alibi determinavimus, et non facimus differentiam in causa acuminis visus quodcumque horum dicatur.

Amplius autem cum cooperitorium quod est extra oculum ex tunica et ciliis non fuerit extra et ultra visum porre-

ctum aliquantulum, ita quod stringat visum egredientem vel ingrediens visibile, visus necessario debilitabitur : nec poterit a remotis nisi debiliter videre.

Iste ergo sunt causæ diversæ compositionis oculorum et diversi acuminis et debilitatis eorum, quas prædiximus. Et cum hoc quod dictum est conjunctum fuerit eis quæ diximus in anatomia oculi', scietur perfectius id quod de visu sciendum est a physico.

CAPUT V.

De causis bonitatis auditus et olfactus, ex bonitate organi provenientibus.

Per eumdem autem modum determinandum est de auditu et olfactu. Unus enim communis modus est bonitatis auditus et olfactus in audiendo subtiliter hoc quod tangit auditum comprehendendo subtiliter differentias sonorum et vocum, et in odorando et discernendo subtiliter differentias odorum ejus quod propinquum est odoratui.

Alius autem ab isto modus bonitatis

<--- Page Split --->

utriusque horum sensuum est, quando audiens audit remote, et olfaciens odorat remote. Cum enim compositio horum organorum fuerit bona, judicabit de differentiis suorum sensibilium judicio perfecto, sicut etiam in visu. Et hoc est quando positio aurium est bene manifesta proportionaliter,et tela continens concavum auris super nervum auditivum expansa fuerit tenuis quae vocatur tympanum auris, erit illa auris acuti auditus : et similiter est de olfactu. Jam enim in libro de Sensu et sensato diximus, quod via omnium organorum sensus ad cor diriguntur in animalibus cor habentibus, aut ad membrum quod est conveniens cordi in his quae cor non habent.

Amplius instrumentum auditus etiam plenum spirituali corpore quod est aer connaturalis auri, et hic spiritus sicut nuntius defert pulsum et percussionem auri : et hic similiter spiritus in organo respirationis facit anhelitum, et facit in aure virtutem auditus. Et haec est causa, quod auditus est sensus disciplinalis. Sicut enim sermo venit formatus in spiritu respirationem faciente, venit a loquente et intentionem exprimente de rebus de quibus loquitur : ita non fractus, sed in eadem continua figuratione et intentione in eodem continuo spiritu intrat per auditum. Propter quod manifestum est, quod discit eodem modo omnino quod audit, quo ille loquitur quod intendit.

Amplius etiam ex infirmitate gementibus vox debilitatur et acuitur, et debilitatur auditus. Et hujus causa est, quod principium organicum istius sensus etiam positum in capite super membrum per quod perficitur respiratio : et ideo anhelitu moto necesse est etiam moveri interius et confundi auditum in auriculis. Et hoc patet in eo qui oscitando patitur extensiones et alices in spiritu fumoso grosso. In apertura enim oris et extensione corporis sentit aurium magnam repletionem ex spiritu tympanizante. Accidit autem hoc accidens maxime in contemperationibus humanae complexionis.

In homine enim præcipue aures implentur secundum quod æstimari naturaliter potest spiritu, propter hoc quod collimitationem habent cum spiritu ab intus ad respirationem veniente.

Sicut ergo diximus, causa bonitatis auditus est in comprehensione differentiarum sermonis et vocis et sonorum. Et similiter causa bonitatis olfactus in sentiendo odorum differentias erit ex munditia compositionis horum organorum et telarum interius continentium nervos horum sensuum. Omnis enim motus sensuum remote super sensibilia venientium sunt tres, sicut manifestatur in visu, cujus bonitas est in compositione oculi et claritate componentium oculum : et sensus auditus in comprehensione sermonum et vocum et sonorum remotorum : et sensus olfactus qui est eorum quae remota sunt et habent odorem. Omnes ergo isti sensus, ut communiter loquamur, habent eam quam in visu diximus causam. Organa enim auditus et olfactus bene expositum et extra porrectum habentia instrumentum sui sensus, sentiunt remotius quando non fuerit impedimentum in ignobilitate compositionis ipsorum. Causa autem est, quod isti sensus exeunt ab instrumentis suis organicis, sicut aqua exit a canalibus. Et propter hoc canes nobiles parvi, lepores et alias feras per vestigium odoris indagantes, habent bene expositum nasum et brevem, et sunt boni olfactus. Et quod dicitur, quod canes longi sint boni olfactus, non competit omnino, et invenitur falsum per experimentum. Bonitas enim olfactus est simile aliquid ad id quod accidit visui, sicut per antedicta patet. Ex simili enim etiam causa erit bonus auditus in his quae habent optimæ compositionis auriculas et proportionatae concavitatis et involutionis : hic enim erit acutus auditus.

Amplius sensus hominis in audiendo voces et in sentiendo odores a remotis, debilior est sensu aliorum animalium et aliorum sensuum qui sunt in homine.

<--- Page Split --->

Sensus autem differentiarum vocum et sonorum et differentiarum odorum est melior quam in omnibus aliis animalibus. Et causa istius est, quia organum istorum sensuum quod est cerebrum, in homine valde humidum et subtile est plus quam in aliis animalibus.

Amplius in hujusmodi organorum positione semper sagax natura observat quod melius est : propter quod in cochi, quod est vitulus marinus, non fecit auriculas : cochi enim quatuor habet pedes, et generat animal completum sibi simile, et caret auriculis. Et causa hujus est, quia regimen suae vitae est habitatio in aquis. Cum igitur auriculae in habentibus auriculas non sint positae patulae viis sensibilium, nisi ut libere custodiatur motus sensus ad sensibilia ex remoto, non indiguit istud animal auriculis : quia si essent patulae viis sensibilium, multum caperent de humore aquae, et per consequens impedirent motum localem natationis in aqua.

Et haec de auditu et olfactu dicta cum his quae in antehabitis saepius diximus et praecipuein anatomia 1, praesenti intentioni sufficiunt.

CAPUT VI.

De his quae accidunt capillis secundum aetates et alias causas naturales, sicut est decalvari, et hujusmodi.

Capilli etiam hominum secundum aetates quasdam recipiunt diversitates. Sed hic advertendum est, quod pili non sunt nisi in animalibus generantibus animalia ut in pluribus : quaedam enim ipsorum, licet habeant spinas, sicut ea quae sunt de genere hiricii, non obstat, quia tales spinae sunt quaedam genera pilorum, sicut setae porcorum.

Est autem diversitas multa in pilis secundum asperitatem et lenitatem, longitudinem et brevitatem, duritiem et mollitiem, et multitudinem et paucitatem. In coloribus autem etiam secundum aetatem habent diversitatem : quia secundum juventutem et senectutem mutant colores et praecipue in hominibus. Pili enim hominis multiplicantur in juventute : et homines calvescunt anterius in capite ca-

<--- Page Split --->

dentibus capillis : cum tamen calvities non accidat omnino juvenibus, neque ut in pluribus accidit mulieribus : et in senectute canescunt feminae in omnibus hominibus : quod nulli alii accidit animali quod sciatur per experimentum. Calvities autem accidit anterius in capite et canities plerumque incipit in temporibus. Retro autem vincit calvities usque ad posterius capitis. Ego tamen vidi virum unum, qui in toto fuit calvus, ita quod in toto craneo nullus omnino fuit pilus, nec alicujus pili vestigium : et accidit ei ex febre acuta cum ante pilos multos et pulchros habuisset. In barba autem et in omnibus aliis locis ubi hominum est habere capillos, habuit pilos multos. Ego etiam vidi duas mulieres multum calvas.

In animalibus autem non habentibus pilos, sed aliud quod est loco pilorum, sicut plumas quae sunt in avibus, et squamas quae sunt in piscibus, aliquando accidit talis variatio colorum, sed non in omnibus. Supra autem, ubi diximus causas membrorum, diximus propter quid natura fecit pilos in animalibus 4. Sed nunc quaerimus causam propter quid accidunt modi differentiarum pilorum.

Dicimus ergo, quod cutis in quibusdam animalibus est tenuis, et in quibusdam grossa, et in quibusdam rara, et in quibusdam spissa. Et causa diversitatis istius est humoris diversitas : humor enim aliquando est aquosus, et aliquando grossus et spissus : et hoc dico de humore qui est exterius circa carnem in manifesto corporis : cum enim ex illo subtilius dissolvitur in vaporem, remanet residuum durum membranale : pili autem non generantur ex corpore, sed ex cute, et ex hujusmodi humore qui ad exteriora expellitur, et generatio eorum est, quando dissolutus humor vapor efficitur : propter quod ex cute grossa grossi gene-

rantur pili propter multitudinem terrestreitatis quae est in ea : tenues autem generantur ex tenui : et ideo in cute porosa et spissa erunt pili grossi propter terrestreitatem ipsius, et propter pororum amplitudinem. Et e contra cum cutis fuerit valde continua, erunt pili tenues et subtiles, propter stricturam viarum.

Amplius humore subcutaneo aquoso existente et facile exsiccabili, pili nec magni erunt, neque longi. Grosso autem et pingui existente humore, hujusmodi pili contrariam habebunt dispositionem : pingue enim non statim est desiccabile. Haec igitur causa est propter quam animal grossae cutis, grossorum est pilorum sicut sunt pili porcorum et vaccarum et elephantium. In omnibus enim his grossities pilorum propter cutis est grossitiem. Similiter etiam longitudo pilorum capitis hominum propter istam est causam. Cutis enim capitis hominis valde est pinguis : et est in ea multus humor, et sunt pori rari propter suturas, et ideo capilli elongantur humore existente non facile siccabili. Hoc autem pterumque propter duas accidit causas, propter qualitatem videlicet, et quantitatem. Multus enim humor non facile siccatur : et similiter pinguis humor non desiccatur de facili : et tunc pili prolongantur vehementer in capite hominis, eo quod valde frigidum et humidum est cerebrum hominis, et pilus in eo radicatus in multa fundatur humiditate.

Crispitudo autem et lenitas sive planities capillorum similiter erit propter naturam vaporis qui materia est capillorum. Quando enim vapor est fumosus calidus et siccus, erunt crispi capilli involuti, eo quod vadunt in duas vias contrariantes sibi : terreum enim torquet trahendo inferius, et calidum torquet nitendo ad superius : et sic torquentur

<--- Page Split --->

continue. Aliquando tamen etiam evenit erisputido propter paucam humiditatem et multitudinem partium terrestrium. Sic enim pars terrestris exsiccata ex aere continenti et circumstanti, corrugatur et crispa efficitur. Hoc enim accidere videnus levi recto, quando calore dissolvitur ea quae in eo est humiditas. Et sic videmus accidere pilis ex igne propinquo, ex quo corrugantur et involvuntur. Et quandoque quidem ex calore naturali pauco nec involvuntur nec crispantur : et tamen quando pertingunt ad aerem exteriorem qui cooperatur interiori, incipiunt corrugari et crispari. Significatio autem hujus est, quod crispi pili aliquando plussunt humidii quam recti lenem positionem in partibus habentes. Complexio enim talium pilorum aliquando est humida sicut et rectorum, et aer continens eos est etiam humidus, sicut sunt pili habitantium climata sextum et septimum, et loca quae majoris sunt latitudinis. Æthiopes autem in siccis et calidis locis habitantes, pilos crispos ad modum granorum piperis habent, tum propter siccitatem vaporis, tum propter siccitatem exterioris aeris continentis.

Amplius quaecumque animalia grossæ cutis sunt, gracilis pilus accidit eis propter causam quam diximus : quia in talibus ex gracilitate pororum erit gracilitas pilorum : propter quod etiam pili ovium talis sunt dispositionis. Lana enim non est nisi pilorum quaedam multitudo.

Amplius quaedam animalia sunt pili mollis non valde tenuis, sicut pili leporum. Et diversitas quidem quae est inter hos et lanas ovium est, quia pili leporis oriuntur ex superficie cutis manifesta exterius. Lanae autem ovium exeunt de profundo cutis : et ideo pili leporis longitudinem lanarum non attingunt.

Amplius ovibus manentibus in locis frigidis accidit contrarium ejus quod accidit hominibus : eo quod pili hominum in frigidis locis et humidis sunt molles, sicut etiam ibi molliores sunt setæ porcorum. Oves autem manentes in regione

Coolmata Græce vocata, habent duros pilos sive duram lanam, cum tamen terra sit frigida. Causa autem illius est accidens quod diximus accidere aliquando hominibus et quibusdam animalibus agrestibus. Frigiditas enim aliquando est causa congelationis, et per consequens indurationis quando est excedens : tunc enim comprimendo desiccat : et quando calor expressus dissolvitur, exit cum eo humiditas et tunc remanent cutis et pili terrestres et sicci.

Signum hujus est quod accidit hiriciiis qui sunt in Kaicos terra frigida : hi enim sunt hiricii quorum pellibus utuntur in statoriis liciorum textores, et sunt marini. Et causa est, quod habitant in mari frigidissimo in quo ex profunditate aquæ augetur frigiditas. Est autem mare illud profundius quam sit longitudo sexaginta passuum : et illuc non pertingunt radii solis : propter quod hiricii illi parvi sunt corpore durissimarum spinarum et magnarum. Et magnitudo quidem earum spinarum est ex hoc, quod nutrimentum corporis transit in eas propter paucitatem digestivi caloris : quia enim cibus non digeritur, generatur in corporibus eorum multa superfluitas. Pili autem et spina et his similia non nisi ex superfluitate generantur. Durities autem lapidalis spinarum suarum est propter multam frigiditatem, quæ exprimendo expellit in eis calidum et humidum : sic enim spina crescentes efficiuntur valde dura semiles lapidi, et præcipue in partibus ventosis plus quam in his quæ sunt quietæ : quoniam ventus in locis hujusmodi plus infrigidat, et ideo expellit humidum vaporativum. Spina ergo hujusmodi fit dura, eo quod recedit a natura ejus calor, et frigus remanet, et cum calore dissolvitur humor, eo quod non potest esse humor naturalis mollificans sine calore. Frigus autem non indurat tantum, sed etiam inspissat corpus et condensat ipsum : calor vero mollificat. Et ideo quanto plus senescunt animalia habentia pilos, tanto plus indurescunt pili eorum : et ideo

<--- Page Split --->

agnorum lana mollior est quam ovium. Et in terris vaporosis humidis erit mollior lana, sicut est in Anglia : quia ibi vapores et temperant frigus et continue humectant, et humectando quidem mollificant et stringunt poros : propter quod subtilis et mollis lana efficitur.

Hæc etiam est causa, quod plurima animalia habent pellem quasi corticem scabrosam in senectute : eo quod tunc ingrossatur et induratur cutis eorum propter resolutionem caloris, cum quo etiam resolvitur humidum.

Amplius ex hujusmodi causa fiunt viri inter alia animalia calvi. Videtur autem naturale esse viris hujusmodi accidens sicut etiam in plantis hoc quod est folio fluere. Quædam enim arbores folio fluunt et quædam non : et similiter in avibus nidificantibus quædam ejiciunt plumam et variant eam. Et calvities videtur in aliquo simile accidens fluxui foliorum et mutationi pen narum. Accidit autem similiter casus pilorum viris. Est autem differentia in hoc quod plumæ ejectæ iterum renascuntur in avibus : sed calvities vocatur ille casus capillorum postquam non renascuntur alii. Causa autem calvitiei est humoris diminutio : dico autem humoris calidi et pinguis : propter quod etiam arbores pingui et calido abundantes humore, folio non fluunt. De hoc autem loquemur inferius in sequentibus istius libri : eo quod calvities alias etiam habet causas cum ista quam diximus.

Arboribus autem folio fluere accidit in hieme : eo quod alteratio in succis arborum et poris fortior est in isto tempore, et magis immutat omnibus alterationibus temporum aliorum. Simile autem aliquid accidit animalibus nidificantibus : eo quod natura illorum animalium est minorum humorum quam natura hominum, et præcipue quam natura virorum. Hominum autem mutatio est secundum ætatem in aliquo similis mutationi secundum tempora quæ sunt mutationes hiemis et æstatis et veris et autumni. Et hæc est

causa, quod pueri non calvescunt, eo quod humidì sunt et subtilis cutis : postquam autem coire incipiunt, accidit eis calvities, et præcipue his quorum natura est frigidior inter alios. Et quia cerebrum est frigidius toto corpore, et per coitum amplius infrigidatur, eo quod coitus multum extrahit de humore naturali subtiliori, ideo rationabiliter in cerebro quod magis debilitatur ex coitu, magis sentitur destitutio naturae. Oportet autem cutem quæ continet membrum aliquod, esse similem in humore vel siccitate membro quod continet : et per consequens similis naturae et complexionis erunt pili qui crescent ex tali pelle.

Et ex omnibus his patet, quod rationabiliter accidit calvities in tempore exitus spermatis et in parte anteriori capitis a qua plurimum resolvuntur humiditates spermatis, eo quod anterior pars est valde humida et magna in quantitate, præcipue in homine. Non autem calvescunt mulieres, nisi valde paucæ : eo quod natura mulierum similis est naturae puerorum, eo quod non habent causam spermatizandi nisi in modica quantitate mulieres et pueri. Similiter autem castrati non calvescunt post castrationem, eo quod alterantur ad complexionem muliebrem : cum enim castratur homo, aut omnino non crescunt in eo pili in locis ubi non crescunt mulieribus : aut si habet eos ante castrationem, post castrationem paulatim ejicit eos. In pectine autem et subascellis retinet sicut et mulier. Hæc autem mutatio constat, quod castratis non accidit, nisi quia per castrationem ad naturam mutantur mulierum. Causa autem ejus, quod arboribus post fluxum foliorum renascuntur alia folia, similiter autem aliæ plumæ et pili animalibus nidificantibus et se innovantibus renascuntur, homini autem calvo post casum pili non renascuntur in capite, est hæc, quia in arboribus et in aliis animalibus casus et fluxus causatur ex tempore exterius exsiccante et claudente poros, propterea tempore calida et humida restituunt hu-

<--- Page Split --->

midum et reaperiunt poros, et tunc renascuntur : sed in homine causatur hoc a complexione interius destituta. Alteratio enim aetatis hominis similis est in aliquo alterationi quatuor temporum anni. Et sicut aetates non alterantur in homine, ita etiam accidentia aetatis hujusmodi non recipiunt variationem, quamvis omnium quae diximus in communi sit causa una.

Haec igitur quae hic diximus cum his quae longe superius in hac scientia diximus, possunt de causa calvitiei sufficere secundum praesentem intentionem.

CAPUT VII.

De causa cantiiei et rugositatis in homine.

Causa autem unicoloritatis et discoloritatis in aliis ab homine animalibus est propter naturam cutis. Sed hac de causa non variatur secundum calorem pilus in homine : quia non discoloratur a calore quem habet nisi quando variatur ex aetate ad albedinem cantiiei. Accidit tamen hujusmodi varietas aliquando ex infirmitate et praecipue in barbis : in barba enim capilli albescunt ex phlegmate aqueo corio sive pelle albescente : sed

cum albescunt pili propter senectutem, non albescit pellis propter hoc.

Causa autem prioris variationis est, quia causa talis infirmitatis in cute est, et sive infirmitate hac tamen albescit cutis ex causa aliqua, non propter hoc quod pili albescunt. Canities autem fit propter debilitatem vaporis qui exit a corpore : senectus enim frigida est et sicca. Scimus enim ex determinatis a nobis in libris physicis, quod cibus ad quodlibet in eo quod nutritur pervenit membrum : et cibus ille digeritur ad membri similitudinem ex calore naturali qui est in quolibet membro. Ex destituto ergo calore corrumpitur cibus : et tunc accidet membro aut destitutio, aut infirmitas. Hujus autem causa subtiliter quidem dicta est in libro de Nutrimenlo : et ex praedictis a nobis scitur per ea quae determinavimus de virtutibus membrorum in antehabitis hujus scientiae. Cum igitur humor in membro fuerit pauci caloris qui ipsum complete terminare non potest, et tunc si humor qui intrat per cibum, vincit calorem digerentem interius : tunc putrescet ex calore aeris circunstantis propter debilitatem decoctionis et digestionis ipsius. Omnis enim putrefactio ex calore innaturali est, sicut ostendimus in IV Meteororum. Calor autem innaturalis est accidentalis calor circumstantis. Putrefactio autem maxime accidit aquae et terrae : propter quod vapor terrae et aquae putreliunt de facili : et tunc ex hujusmodi aqueo corrugantur corpora et corrumpuntur. Cibus ergo terrestris qui transit in pilos, putrescit quando bene digeritur, et ex illo cani generantur.

Causa vero albedinis canorum est similis causae corrugationis corporum. Causa autem sumitur ex hoc, quod in omni vapore terrestri multum est de natura grossi aeris, et corrugatio corporum contraria est secundum aliquem modum glaciali congelationi : vapor enim congelatus erit quasi glaciers plana : et si non congelatur, facit rugositatem putrefactus

<--- Page Split --->

subtilibus eductis et contractis grossis per non congelantem, sed comprimentem frigiditatem. Et hoc dico de vapore subcutaneo qui est in manifesto corporis. Propter quod bene fecit Homerus, quando senectutem vocavit rugositatem et glaciem : eo quod haec in genere conveniunt quoad causam, sed non formae unius et ejusdem secundum eamdem causam, sicut patet ex prædictis : tam glacies enim quam rugositas sunt ex vapore in forma non simili existente, licet ambo sint aliquo modo quædam vaporis putrefactio. Signum autem hujus est, quod expertum est multos ex infirmitate incanuisse, et post infirmitatem pilos ad pristinum colorem esse reversos. Causa autem cantiiei quidem fuit diminutio caloris membrorum, quo tempore infirmitas corporibus accidit secundum omnia membra æqualiter parva et magna, et ex imperfecta digestione humoris canities accidit : et reversa sanitate vigoratus est calor et complevit digestionem, et tunc pili pristinum colorem iterato receperunt : et est hoc accidens sicut de illo de quo dicitur, quod ex sene per dictum modum factus est juvenis. Propter quod etiam rationabiliter hujusmodi infirmitas senectus quædam intempestiva et accidentalis vocatur, et senectus vocatur infirmitas naturalis, eo quod in hujusmodi infirmitatibus idem accidit quod accidit in senectute.

nec adeo multus quod putredini diu resistere possit : propter quod pili temporum albescunt ante alios pilos.

Hæc ergo in communi est causa canitiei et calvitiei, nisi quod hic scire oportet, quod cum capilli fluant ex frigiditate poros comprimente, postea remanet pellis sicut glacies solida per quam nihil penetrat : et ideo etiam resplendent calva capita sicut specula quædam. Et ex hac eadem causa scitur quare alia animalia non canescunt vel calvescunt. Cerebrum enim quod est in capitibus ipsorum proportione quantitatis suorum corporum est modicum et non multum humidum : et ideo vincit bene ipsum calor dirigens. Verumtamen inter omnia alia animalia bruta cani aliquando apparent in equis, eo quod ossa capitis equi teneriora et rariora sunt quam ossa capitum aliorum animalium. Signum autem hujus est, quoniam modica percussione incidente in caput equi, et præcipue in temporibus, statim mors inducitur, et maxime si vulnus ex læsura inducatur. Humor enim medullæ cito exit a temporibus propter ossium quæ ibi sunt teneritudinem.

Amplius autem pili rubei citius canescunt et albescunt quam nigri : eo quod rufum et rubeum quædam sunt infirmitates pilorum pilis accidentes. Omne autem quod debilitatur in virtute naturali, citius canescit.

Amplius pili temporum sunt qui inter omnes plus canescunt, eo quod posterius capitis vacuum est plus quam anterius, et siccius, et durius : eo quod in posteriori platea non est cerebrum, sicut patet per ea quæ diximus de capitis anatoma 1. In parte autem sincipitis multus est humor : multus autem humor non cito putrescit. In temporibus autem medio modo se habet : non enim in eis est humor medullæ adeo paucus quod exsiccet,

Amplius quidam opinantur grues nigrescere quando senescunt, per contrarium ejus quod accidit hominibus. Causa autem hujus est, quod pluma gruis per naturam tendit ad alborem : et cum senescunt, multiplicatus in pennis humor cito putrescit et elabitur, et remanet terrestreitis denigrans pennas.

Quod autem canities sit quidam modus putrefactionis ex hoc significatur, quod cooperti pili citius canescunt : pro-

<--- Page Split --->

pter quod non est canities siccitas sicut quidam opinantur. Coopertura autem prohibet eventationem : eventatio autem ejicit putrefactionem. Adhuc autem coopertura etiam prohibet exspirationem, quae repercussa citius putrescit : sicut in olla cooperta superius irrorat ad coopertorium. Signum autem ejus quod de infirmitate diximus, est quod inunctio calvitiei cum aqua et oleo aliquid curat de ipsa, si non sit radicata : eo quod aqua exsiccat præcipue si aliqua exsiccativa sint decocta in ea : oleum autem impinguat humorem qui capillorum est materia.

Amplius a quibusdam exeunt pili in extremitate anteriori albi, et in vicino capitis non albi : eo quod calor paucus digerens citius deficit in propinquo.

CAPUT VIII.

De causa colorum animalium aliorum ab homine.

Pili vero qui sunt in corporibus animalium aliorum ab homine, sunt naturaliter ex infirmitate. Et causa quidem coloris pilorum est color cutis eorum : in his enim in alba cute oriuntur albi pili, et in nigra nigri, et sic de aliis. Et si color cutis est varius, pili erunt varii. In hominibus autem color cutis non est causa coloris pilorum. Sunt enim quidam albissimam cutem habentes, et pilos valde nigros. Et causa hujus est, quod cutis hominis est valde tenuis plus cute aliorum animalium secundum proportionem quantitatis sui corporis : propter quod etiam pellis ejus variatur in colore : et secundum has causas pilus variari non potest. Alteratur enim cutis hominis ex sole et ventis contrahit nigriorem colorem : secundum quem modum pili non alterantur, eo quod profundius quam in cute radicantur. In aliis autem animalibus cutis se habet ad pilos sicut terra ad plantas, quæ virtutem ex terra accipiunt : propter quod etiam pili eorum secundum variationem cutis variantur.

<--- Page Split --->

Amplius quædam animalia secundum totam speciem unum habent colorem, sicut leones : omnes enim leones unius et ejusdem sunt coloris. Et similiter accidit in multis generibus avium et piscium et aliorum animalium. Quædam autem sunt diversorum colorum, ita quod unum est unius, et aliud ejusdem speciei coloris est alterius. Et horum quædam in toto corpore sunt unicoloria : quædam autem discoloria, sicut in vaccis, et canibus et columbis. Ea autem quæ sunt diversi coloris, dupliciter sunt : quoniam quædam secundum totum genus multicolorìa sunt, sicut pica, ferchit, et pavo, licet albi pavones in inferiori Germania inveniantur, et in piscibus kakata apud Græcos, et in nostro mari macharellus, et panthera inter gressibilia, et pardus, et alia multa. Quædam autem non sunt secundum totam speciem multicolorìa, sicut vacca, et capra, et ovis, et gallina, et anser, et hujusmodi. Quædam enim eorum sunt varia, et quædam unicoloria.

Amplius animalia multicolorìa facilius mutantur secundum colores, quam animalia unicolorìa : multicolorìa enim aliquando mutantur ex albedine in nigredinem, et e converso : eo quod talia animalia mixtas habent causas multorum colorum, et in natura multos habent colores recipere, et in talibus natura est velocis transmutationis in transferendo unum colorem in alium. Natura autem animalium unum colorem habentium, contrariae est dispositionis : non enim mutat colorem nisi propter infirmitatem : et hoc valde raro. Jam enim vidimus lupum album. Ursi autem super Oceanum aquilonarem in Dacia et Norvegia sunt fere omnes albi. Passeres enim multi albi sunt visi. Etiam jam vidimus corvum album albedine nivis. Sed hoc raro accidit his animalibus ex tempore generationis : quod enim rarum est, ex vitio accidit et infirmitate in qualiter specie animalium.

Ea autem varietas quæ est animalium

quæ sunt multicolorìa, multotìes accidit propter naturam aquarum. Aquæ enim calidæ pìlos albos faciunt, frigidæ autem nigros. Causa autem hujus est, quia calidæ aquæ multi sunt spiritus, frigidæ autem non, et multus spiritus in aqua facit albedinem, sicut patet in spuma. Hoc autem etiam sæpe accidit in plantis : propter quod albescunt plantæ ex aquis calidis. Diversitas enim cutis, sicut diximus, sive sit secundum naturam, sive secundum infirmitatem, causa est diversitatis pilorum. Albedo quippe pìlis accidit ex omnibus dictis causis. Erit enim aliquando ex colore cutis naturali, aliquando etiam erit ex colore accidentali. Semper autem aut frequenter non erit albedo, nisi ex colore vaporali retento in membris omnibus. Et hæc est causa quare ventres animalium multicolorìum magis albi sunt quam coloris alterius, eo quod calor vaporativus magis abundat in illo loco propter digestionem : et hac de causa etiam caro de ventre saporosior est omni alia carne : digestio enim facit saporositatem. Hac etiam de causa animalia rubea vel nigra in omni specie animalis saporosiora sunt quam alba, quia calorem illi colores significant : et calor facit meliorem digestionem quando abundat in membris secundum naturam.

Amplius aetas diversitatem facit in coloribus animalium, sive sint simplicis, hoc est, unius coloris, sive sint multicoloria. Et hujus causa est quam superius diximus, quod videlicet si cutis est diversorum colorum, erunt pili etiam diversorum colorum : et si cutis fuerit albi coloris, erunt pili albi coloris.

Oportet autem opinari, quod lingua in hoc accidente sequitur naturam exterioris cutis et pilorum : quod tamen videtur mirabile : cum ipsa sit de interioribus occultatis in ore, et est organicorum unum, sicut manus, et pes, aut aliquod aliorum. Cum enim cutis alicujus animalis sit diversi coloris, invenitur etiam cutis linguæ diversi coloris : et cum fuerit

<--- Page Split --->

unius coloris, erit etiam color linguae unicus.

Amplius quaedam genera avium et animalium agrestium quadrupedum mutant colores secundum mutationes temporum : et causa illius est, quia sicut accidit hominibus secundum aetates alteratio, ita similiter accidit istis modis ex alteratione temporum. Fortior namque est diversitas temporum quam diversitas aetatum.

Amplius animalia utentia multis cibi generibus et modis, efficiuntur diversi coloris ut in pluribus : et ideo est color apum unus, color autem vesparum rubearum et citrinarum est diversus. Modi enim diversi cibi causae sunt alterationis colorum. Rationabiliter autem hoc accidit : quia ex diverso cibo generantur et cutis, et pili, et cortex, et pluma, et penna in avibus.

Diversitas igitur colorum et pilorum secundum hunc modum est a nobis determinata.

CAPUT IX.

De differentiis vocis in animalibus.

Est autem diversitas vocis in animalibus in hoc quod quaedam sunt gravis vocis, quaedam autem acutae, et quaedam mediase, et quaedam parvae, et quaedam magnae. Aliquando etiam erit vox delectabilis et pulchra modulata, et aliquando erit e contrario. Et causas omnium harum diversitatum oportet invenire et assignare.

Opinandum igitur est, quod causa acuminis et gravitatis vocis frequenter est secundum alterationem aetatum. Vox enim juvenum animalium acutior est in pluribus voce animalium antiquorum. Genera namque animalium acutae sunt vocis aut omnia aut fere omnia in juventute. Inter nota enim animalia non inveniuntur contrario modo se habentia, nisi vituli boum qui sunt grossioris vocis quam boves vel tauri, praecipue non castrasi acutae sunt vocis : et similiter vox vaccae grossior est quam vox tauri non castrati : cum in omnibus aliis animalibus notis sit e converso. Hoc autem ideo contingit, quia vox gravis causatur ab altera duarum causarum, quod videlicet

<--- Page Split --->

motor vocis qui est pulmo, aerem ad cannam insuflans, multum movet aerem : et ille vocatur magnus motor, sicut videmus in burdonibus, qui sunt magnae fistulae organorum musicorum, gravem esse sonum. Altera causa est debilitas motoris : quia hoc quod impellit de multo aere, non fortiter impellit : et ideo vituli gravem habent vocem, et vaccae magis quam tauri. E contra si motor fortiter moveat et impellat quasi dividens aerem ad partes cannae, et fuerit canna non enormiter ampla, erit vox acuta valde. Adhuc si debiliter moveat et parvum faciat motum, erit etiam acuta, sicut vox infirmorum.

Iste tamen vocis differentiae in hominibus magis manifestantur. Soli enim homini natura dedit virtutem utendi voce articulata et litterat a quae sermo vocatur. Modi enim sermonis non fiunt nisi in voce. In scientia enim de Anima jam determinatum est a nobis secundum quid convenit animalibus vocare, et quid est vox, et quid sonus. Hic autem dicimus, quod vox gravis est ex motu tardo non penetrante in id quod movet, sed potius quasi exterius premendo impellit. E contra autem vox acuta est ex motu forti et acuto sive penetrante et dividente hoc quod movet. Et quia motus est causa vocis gravis et acute, sicut etiam est gravis sive tardus motus et velox, incidit dubium.

Opinantur enim quidam tarde moveri omne quod est multum : quod autem paucum est, dicunt moveri velociter : et hanc dicunt esse causam gravis et acute vocis in animalibus. Et dictum eorum est uno modo verum, et alio modo falsum, sicut patet ex praedictis. Rationabilior autem est opinio dicentium gravitatem esse ex magnitudine motus. Cujus signum est, quia vociferatio per vocem gravem parvam est difficilis : propter quod modulatis cantibus difficulter tenetur vox inferior multum descendens. Vociferatio autem vocis magnae acute est omnino impossibilis : quia instrumen-

tum movere non sufficit ad vocem acutam vociferando in altiori cantu, sed oportet quod sonum diminuat. Propter quod etiam quidam opinati sunt gravitatem vocis esse attributam naturae fortioris motoris, accipientes rationem dicti a pneumatibus musicis, in quibus pneuma grave dicunt esse melius et perfectius, eo quod pefectionem habet augmenti. Gravitatem autem quemdam augmenti modum esse dicunt.

Scimus autem, quod acumen et gravitas sunt contraria, et inveniuntur in voce parva, ita quod utrumque in utraque istarum vocum invenitur. Potest enim esse vox magna acuta, et vox parva potest esse gravis. Oportet ergo alia distinctione quam dictum est distinguere modos vocum istarum, ut dicamus quod magnitudo et parvitas vocis non sunt secundum multitudinem et paucitatem earum quae moventur. Si enim dicimus acumen et gravitatem vocis creari a causis quas illi dicunt, sequetur aliquando unam et eamdem numero vocem esse acutam et gravem, quod est impossibile. Magnum enim dicitur multis modis : hoc enim dicitur simpliciter, et secundum comparationem unius ad alterum. Vox enim magna simpliciter dicitur, quando id quod movetur est magnum simpliciter, et vox parva simpliciter, quando id quod movetur est parvum simpliciter. Acumen autem et gravitas vocis dicuntur secundum comparationem. Et sic sunt in eis differentiae magni et parvi. Quandocumque enim virtus moti superat virtutem motoris, necessario erit motus gravis etiamsi parvum sit quod movetur. Si autem e contra virtus motoris vincat virtutem ejus quod movetur, tunc erit motus velox, etiamsi magnum et multum sit quod movetur. Fortis autem motus erit aliquando tardus propter suam fortitudinem, et aliquando erit velox propter suam victoriam. Et secundum eumdem modum erit etiam aliquando motus ejus quod movet debilis. Cum enim a debili movetur petra magna, erit motus tar-

<--- Page Split --->

dus, et quando minor movetur, erit motus velox.

Istæ ergo sunt causæ veræ quare voces juvenum animalium sunt plerumque acutæ, non tamen omnes : nec omnes voces senum sunt graves sive sint marium, sive fæminarum voces. Aliquando etiam voces infirmorum sunt acutæ, et similiter acutæ sunt aliquando voces sanorum, et aliquando senes sunt acutioris vocis, cum tamen ætas senum contraria sit ætati juvenum.

Adhuc autem multæ fæminæ et multa quæ sunt de numero juvenum animalium, voces habent acutas : eo quod propter debilitatem moventis, paucum movent aerem, et vincunt eum in movendo : et ideo quod sic est paucum, movetur velociter.

Hæc ergo est causa, quod vox taurorum est acuta : fæminarum autem et vitulorum gravis : vituli enim propter ætatem et vaccæ propter sexum membrum movens aerem debile habent, et cum illo membro multum movent aerem, nec vincit, motor in motu, ideo erit motus gravis et tardus. Tauri autem ex fortitudine instrumenti fortem faciunt motum : propter quod motus erit velox : et cum ætate profecerint, membrum movens fortificabitur : et ideo tunc voces mutabuntur. Hujus autem causa est, quod virtus motiva omnium animalium potissime consistit in nervis : propter hoc enim juventus fortior est senectute in omnibus animalibus : quia tunc exsiccati nervi non adhuc extraneo humore sunt resoluti, nec siccitate naturali sunt effecti rigidi.

tiam oriuntur. Et ideo quia aer intrat, propter cordis calorem oportet esse in tauris membrum movens aerem fortissimum : quia communicat in nervis cum corde sicut chorda extensa inter utrumque. Signum autem, quod natura cordium in eis sit talis dispositionis, est quia in cordibus quorumdam fortiorum et duriorum animalium inveniuntur ossa : et ideo talia fortius movent aerem.

Amplius omnia animalia castrata alterantur in voce ad naturam fæminarum : propter debilitatem ergo nervorum efficiuntur voces animalium castrorum similes vocibus fæminarum.

CAPUT X.

De origine et causa casus et ortus dentium in omnibus animalibus.

Hæc etiam causa est quare pulli animalium brutorum sunt fortiores pueris hominum : habent enim duriores nervos propter complexionis terrestreitatem. Puerorum enim juncturæ fortes non sunt, neque nervi. Idem autem est de nervis senum, sed ex alia causa. Tauri autem inter animalia multa fortiores habent nervos et præcipue in corde, unde nervi secundum Peripatericorum peri-

Origo autem dentium in animalibus est ad incidendum cibum. Quod autem quidam dixerunt lactationem esse causam originis dentium, est falsum. Lactatio enim non facit oriri dentes secundum se, sed potius calor lactis. Dentes autem acuti ante latos oriuntur. Acutorum enim indigentia est ad cibi decisionem, et decisio ciborum est ante molitionem ipsius. Et adhuc minus citius oritur ex calore

<--- Page Split --->

quam majus : constat autem quod acuti minores sunt quam lati. Amplius os mandibulae latius est ubi in eo radicantur dentes lati, quam ubi radicantur acuti. Lactatio igitur non convenit origini dentium : sed calor lactis est, qui cito facit oriri dentes. Signum autem hujus est, quod in pueris qui lactant lac calidius, citius dentes oriuntur. Calor enim creativus est et formativus, sicut sæpe diximus.

Amplius dentes cadunt post primam originem propter melius : acutum enim facile retunditur et corroditur : et ideo oportet quod mutetur. Dentes autem lati non corroduntur sic, sed conteruntur ex longitudine temporis aetatis : tamen cadunt aliquando ex necessitate incisores : quia non fortiter haerent mandibulae sicut lati qui plures habent radices, et naseuntur in forti et lato osse mandibulae : incisores autem in osse tenui et debili : et ideo facilius cadunt et renascuntur etiam in tempore congruo. Posteriores autem dentes post quos alii non nascuntur, plerumque nascuntur ante aetatem viginti annorum. In aliquibus tamen senibus nascuntur aliquando propter nutrimenti abundantiam quo interius nutritur corpus, et praecipue in mulieribus quibusdam in ultima aetate dentes nascuntur, quos supra dentes intellectus nominavimus. Graciles autem anteriores citius cadunt et revertuntur : quia in gracili non est multa superfluitas materiae generationis et cibi : et ideo citius consumitur.

Democritus autem, sicut in praehabitis diximus, veram causam finalem propter quam dentes sunt, dimisit, et attribuit generationem eorum necessitati materiae et efficientis tantum : cum tamen ex alibi determinatis bene sciamus, quod origo dentium est propter aliquid quod est finis ipsorum. Omnia enim quae diximus, sunt propter complementum : et tamen nihil prohibet esse originem primam dentium et casum : et postea esse secundam originem, eo quod sunt sicut instrumenta completa per naturam ad finem aliquem, sicut et variando multis instrumentis utuntur artifices, sicut securi, et incude : et similiter facit spiritus vitalis et naturalis in his quae naturaliter consistunt. Sermo autem dicentis, quod causae naturales sunt de necessitate absoluta, similis est dicenti, quod aqua exit de hydropici ventre tantum propter vulnus ferri secantis, et non propter sanitatem quam intendit induceres secans.

Sic igitur causa originis dentium determinata est : et quorum quidam cadunt, et post iterum oriuntur, et quidam non : et generaliter qua de causa nascuntur dentes, dictum est.

Similiter autem et causae aliorum accidentium quae cuilibet membro accidunt sive ex necessitate materiae et efficientis accidant, sive propter aliud, hoc est, propter causam finalem, quae primo movet efficientem, determinatum est a nobis sufficienter.

<--- Page Split --->

DE ANIMALIBUS