TRACTATUS I

De his quæ constituunt corpus.

CAPUT I.

De humido seminali animatorum in communi, et de natura humidi aliornm corporum animalium.

Sequens autem sermo de corporis animati natura pertractabit.

Primo autem omnium oportet quaerere differentias animati corporis ad inanimatum, et postea differentias animatorum corporum inter se requiremus. Cum autem omne generatorum corpus magisconstet ex terra et aqua, sicut ostendimus in secundo Peri genescos, tamen differunt haec clementa in eo quod est corpus animatum, et in eo quod non est corpus animatum. Humidum enim quod est seminale in corporibus vivorum oportet magis esse immixtum spirituali humido aereo, et in quo sit calor faciens in eo spiritum spumosum : quia aliter illud humidum non efficeretur vitae principium : vitae enim vehiculum est spiritus, cujus origo non potest esse nisi ex spiritu, sicut in multis locis in libris nostris physici ostendum est : propter quod etiam Heraclitus principium omnium dixit esse vaporem.

<--- Page Split --->

Differt autem humidum vaporativum ab humido spirante, et ab humido manante. Incorporatum enim et commiscibile et continuatum est manans humidum : incorporatum enim oportet esse omne quod manat sive fluit et undat : quia si non esset incorporatum, sequeretur motum et locum elementi cujus formam induit, sicut videmus vapores et spiritus ascendere, et non manare in terram, nec descendere, nisi prius frigiditate reprimente ad elementi incorporati speciem revertantur. Hoc autem humidum commiscibile est per duas quas habet virtutes, quarum una est subtilitas per quam efficitur penetrativum, et alia est humiditas per quam fluit ad terminum corporis cui commiscetur. Continuativum autem est per vitutem qua terminatur alieni corporis terminis et spatiis : eo quod intra spatia partium ejus stans, partium quamlibet movet ad aliam per hoc quod in seipso non manens, semper et quælibet in quamlibet manat et fluit. Hoc igitur humidum est quod partes grossas et subtiles simul habet, et subtiles magis habet conversas ad grossas : et ideo quando efficitur materia, magis constituit ipsum convertendo ad grossas quam e converso : et ille quæ grossæ sunt in ipso, sunt in actu : quæ autem subtiles, sùnt in potentia : et ideo cum constituit corpus terrestre admixtum, trahunt partes grossæ subtiles ad actum potius quam e converso.

Hujus autem expressum signum est in omnibus mineralibus corporibus quae etsi aliquando commisceantur vaporaliter in materia, tamen cum trahuntur ad speciem et formam, apprehenduntur partes subtiles a grossis, et coagulantur tractæ ad incorporationem soliditatis terræ, ita quod nihil vaporativum aut spirans secundum actum manet in ipsis. Propter humidum autem continuativum quod est in ipsis, delentur in eis viae et spatium ad ingressum alterius humidi in ipsa : propter quod etiam nutrimenti talia corpora non sunt susceptibilia. Cujus una inter

alias causas est, quia viae per quas humor nutrimenti decurrere habet ad patres singulas, delentur ex prima sui connaturalis humidi cum terrestri commixtione, et humidum incorporatum non facit distare spatia corporis in quo est, sed potius distantia implet et conjungit. Haec igitur natura est hujusmodi humidi manantis sive fluentis.

Humidum vaporans compositum est ex partibus subtilibus calore levi ad formam aeris alterabilibus : et quia totum est vaporativum, ideo una pars festinat exire extra aliam : propter quod indeterminatæ efficitur figurae, et continue mutatur de figura in figuram : et sic continue ascendendo movetur, donec invenit frigiditatem ipsum ingrossantem et reprimentem, et tunc convertitur ad aquam pluviae, vel roris, vel alicujus alterius ab alto cadentis aquæ. Hujusmodi autem naturae non fuit humidum de quo diximus, nec in materia, nec in virtute, neque in motu, sicut patet : eo quod istud non nisi subtiles habet partes et secundum actum et motum subtilium : illud autem licet habeat subtiles et grossas partes, habet subtiles secundum actum et motum partium grossarum : et ideo ea etiam quæ cadunt ab alto, non continua sunt, et habentetiam multum effectum subtilium : inflativa enim et stipticae sunt hujusmodi aquæ ab alto cadentes, et non 'cadunt continua manatione, sed divisa, sicut diximus : propter quod etiam ex talibus aut nulla aut parva et pauca corpora mineralium generantur. De his autem humidis in libro Mineralium et Meteororum pertractatum est a nobis.

Humidum autem spumosum compositum et ex triplici substantia. Quædam enim substantia est in ipso fluens non secundum suam formam, sed alterius, et quædam substantia est in ipso viscosa circumstans et continens, et quædam substantia ipsius est spirans et pulsans. Prima igitur harum substantiarum est quæ est fluens, non quidem secundum formam et naturam humidi, sed potius se-

<--- Page Split --->

cundum naturam et formam membri ad quod formandum fluit. Substantia autem circumstans viscosa est, quae continet spiritum ne evaporet, sicut pellis et panniculi circumstant animalia et membra animalium quando formantur. Substantia autem spirans in ea est spiritus, qui est instrumentum formativae virtutis et vehiculum ipsius in omnia quae formantur, sicut dictum est in libris antehabitis. Hic igitur solus humorum est materia in generatione corporum animatorum. Habet autem hic humor differentias : quoniam quaedam pars ipsius est quasi homogenia declinans ad terrestreitatem : et ex hac generantur corpora plantarum. Et quaedam pars ipsius est magis heterogenia, et magis humida spumosa aerea spumositate : et ex hac parte humoris generantur animalia. In hoc enim est et terrestre quod generatur in ossa, et viscosum ex quo nervi et pellis generantur, et molle ex quo generatur caro. Et hoc modo multas est invenire partes in humore isto.

Hæc igitur est istarum humiditatum differentia: et si quæ aliæ sunt, ex illis facile cognosci possunt.

CAPUT II.

De sicco terreo quod est materia corporum animatorum.

Ad hunc autem modum de terre strei tate corporum animalium est determinandum.

Generaliter quidem omne terreum quod est de constitutione corporum commixtorum naturalium, est subtile: et tamen in uno subtilius est quam in alio. Propter hoc intelligendum est, quod terreum elementum commiscibile non esset, nisi subtile esset. Nullam autem proprietatem habet terra per quam commisceatur: frigidum enim et siccum non faciunt commixtionem: similiter autem grossum et scabrosum repugnant apprehensioni qua commixtum apprehendi oportet a virtutibus aliorum elementorum: et ideo omne terreum commiscibile oportet esse duas passiones passum ab humido et calido, quarum una est subtilitio, et altera est digestio spirans a scabrositate. Sic igitur subtile factum et digestum in triplici potest stare termino. Si enim terminus subtiliationis et digestionis sit ad virtutem sicci in ipsa prima materia, tunc faciet humidum quod in ipso est

<--- Page Split --->

non adhaerere tangenti, et ipsum humidum sic apprehensum erit intra poros et spatia sicci conferens sicco mobilitatem et commixtionem : et hoc terreum est materia mineralium. Hujus autem signum est, quod metallica frigido coagulantur. Probatum enim est a nobis, quod frigidum non coagulat nisi humiditatem comprimendo : non autem comprimitur humiditas intra partes sicci terrei. Tale igitur terreum in mineralibus prastat materiam. Alius autem terminus sicci in humido est ad virtutem humidi unctuosi aerei vaporativi : et hoc terreum subtibiliter illi commixtum est materia plantarum. Cujus signum est quod exsiccantur multum planta propter evaporationem humidì, et inflammabiles sunt propter unctosum et aereum humidum, et natant super aquas propter vincens in eis aereum. Tertius autem terminus est ad humidum viscosum spumosum, sicut diximus, ita quod siccum terreum sit ab ipso apprehensum : et hoc terreum multum est digestum et multum formabile propter virtutes humidì et secundum totum numquam indurabile, sed semper in majori parte molle propter vincens in eo humidum : et hoc est terreum quod est materia corporum animalium.

evaporent, et multitudo humidì a siccitate terrae non vincibilis.

Tale igitur terreum est fundamentum omnium formarum quae in animalium corporibus fiunt. Et habet differentias, quoniam quaedam pars ipsius magis est grossa et sicca, et quaedam magis mollis et humida, quaedam autem magis extensibilis et viscosa. Et ex prima harum partium generantur ossa, ex secunda autem caro et adeps, et ex tertia venæ, arteriæ, et nervi secundum differentias quas habent inter se ad invicem partes materiales.

Amplius terreum quod est materia animalium, sicut dictum est, per omnia primo sequitur actum humidì : eo quod aliter non esset receptivum figurarum : tamen in fine terminatur ad siccum evaporante humido. Quod autem hujusmodi siccum primum sit secundum substantiam in humido ex quo fit generatio corporum, ex hoc patet, quod sanguis et genitura ex qua fit generatio, licet sint viscosa, non tamen sunt facilis abstensionis : quod esse non posset, nisi propter siccum terreum quod ad se trahit partes humidì ne dilatentur. Signum autem ejus quod diximus est, quia videmus omnia corpora animalium putrefaeta primum fieri nigra, et tandem incinerari exhalante humido, quod non esset, nisi siccum terreum esset ipsorum materiale principium.

Sicut autem jam ante diximus, siccum terreum per proprietates et potentias suas simplices non potest esse principium et materia vivorum, sed potius immixtum humido. In omni enim vivo et propter nutrimentum et propter augmentum, et ante ambo hæc propter formationem et distinctionem figurae membrorum, et quod prius omnibus his est, propter corporis extensionem numquam posset produci pars una ex alia, ita quod remaneret continuum non divisum, nisi flueret una pars ex alia per naturam humidì : propter quod etiam oportet in talibus esse vincens humidum et secum trahens

<--- Page Split --->

siccum. Humidum enim est vitæ qualitas et potentia : vitæ autem nulla omnino potentia in terra est. Corpora tamen vivorum animalium minus participant virtutes terræ quam plantæ, sicut in libris Vegetabilium ostendimus.

Habent tamen quatuor a terra hæc corpora : non enim tenent figuras membra per siccum terreum et frigidum aliquantulum comprimens humidum, quamvis non omnino exprimat ipsum. Adhuc autem evanida et inania efficerentur corpora, nisi esset siccitas et frigiditas reprimens imbibitum sibi humidum. Amplius non sustentarentur erecta corpora animalium, nisi esset terræ soliditas fulciens corpora animatorum, sed conciderent et confluerent sicut aqua : propter quod Atlantem fabulantur sustentare cælum poetæ Pythagorici, eo quod magnum animal mundum esse dicebant. Atlantem autem gigantem esse poetizant, eo quod multum habuit de terrena soliditate. Quartum autem est membrorum mobilitas : non enim motus esset gyrativus in pyxidibus et vertebris membrorum, nisi eSet fortissima terreni elementi decocta soliditas : quia ex motu qui calorem excitat, membra illa dissolverentur : propter quod etiam humore aqueo dissolutis in paralysi membris et juncturis, ordinatus non est in animalibus motus ille quem vocant quidam processivum.

Propter hæc igitur et his similia corporibus animalium terrenum inest elementum. Et habet in corporibus hujusmodi quatuor differentias. Habet enim in eis in aliqua sui parte fumosum et siccum, et in aliqua sui parte terrestre grossum arefactum, et in aliqua parte multum passum ab humido unctuoso grosso, et undique conjacens partibus ejus insertum sibi sicut ansis catenarum sit colligatum inseparabiliter, et in aliqua sui parte terminatum in humido subtili bene digesto constans et coagulatum ab ipso, digestione quae epescis Graece vocatur, vel illi similis. Fumosum enim siccum terrestre

est in pilis corporum animalium. Terrestre autem grossum arefactibile est in ossibus et cartilaginibus, et est assatum digestione quæ dicitur opesis. Consertum autem humido unctuoso viscoso est in nervis et venis et arteriis secundum proprias differentias et passiones : sed terminatum in humido epsesi digesto est in carne et adipe secundum differentias quas nos jam in antehabitis determinavimus.

Hæc igitur sunt duo elementa quæ quasi fundamenta et materialiter abundant in animalium corporibus : propter quod et corpora ipsorum, horum duorum habent motus elementorum, et quies omnium ipsorum est in terra.

CAPUT III.

De natura aeris secundum quod participatur ab animalium corporibus.

Aeris autem substantia et qualitates participantur diversimode ab animalium corporibus. Omnia quidem enim participant formam et naturam aeris in spiritu discurrente in corporibus et seminibus ipsorum : sed ipsa substantia aeris simplex non potest esse de alicujus animalis constitutione. Et hujus causa est, quia

<--- Page Split --->

non est corporearum figurarum retentivus aer : et si calefieret simplex aer calore naturali animalis, amplius rarefieret, et minus esset figurarum receptivus. Et ideo spiritus qui est in animalium corporibus est vapor resolutus ab humido seminali in generatione : et cum hoc humidum sit compositum ex quatuor humoribus et elementis, non potest esse spiritus simplicis naturae elementi aeris. Cum enim spiritus ille formam aeris habens, sit vehiculum virtutis et instrumentum animæ, quo corpus format et formatum vivificat et sensitifcat, oportet spiritum ipsum in compositione esse talem, quod virtus sibi quam vehit adhæreat : et hoc non fit nisi per potentiam humidis spissi : quia hoc solum cum sit principium et subjectum vita, valet tenere virtutes quas vehit ad membra.

Amplius cum sit instrumentum operationum animæ, oportet esse talem substantiam ipsius qualis inducere potest in membra formas quas anima per ipsum inducere in membra intendit. Sed hoc etiam a simili constat. Non enim faber lignarius, quem architectonicum quidam vocant, serram aut dolabram facit de lana aut plumbo, sed facit de ferro, et dentes ejus ordine congruo disponit secundum sua operationis exigentiam. Et cum magis certum sit et ordinatum opus naturae quam artis, oportet multo magis instrumentum naturae esse congruum operationibus ipsius. Cum autem anima in membra corporis inducat multas virtutes et multas formas valde, quarum prima quidem est forma et actus vita, et consequens est forma sensus. Et ad vita quidem vehiculum exigitur subtilitas et mobilitas, eo quod illa perficiuntur pulsu per diastolen et systolen : et ideo oportet spiritum plurimum esse aereae subtilitatis et mobilitatis. Ad sensum autem exigitur luciditas ut forma sensibiles vectae ab ipso non obscurentur : et oportet ideo spiritum esse clarum et perspicuum valde et non intemperate calidum : quoniam intemperate calidum, habet par-

tes calidiores ascendentes, et minus calidas descendentes : et ideo non ordinate stant et vehuntur forma e in ipso : et quoad hoc iterum oportet esse aereum. Aer enim mobilis est ordinate et perspicuus et non intemperate calidus. Secundum hunc igitur modum participatur ab animalibus natura aeris.

Adhuc autem cum omne corpus animalium porosum sit, participatur natura aeris simplicis circumstantis in subintrando vacuitates et spatia pororum. Non enim ubique in corpore posset esse humidum, nisi essent spatia pororum in quibus reciperetur. In his igitur spatii etiam recipitur aer : propter quod etiam venenosus aer et corrumpens efficitur, et corpora lædit : quia per poros ad interiora in talia penetrat non alteratus, et ad aliam digestus qualitatem. Et his duobus modis secundum propriam formam et qualitatem aeris est in materia corporum animalium.

Est autem adhuc alia participatio qua non in forma propria participatur, sed refracte simplicia sunt in mixto : et tunc in natura humidi ex quo fiunt substantiae membrorum, participatur humidum : quoniam sunt duo principia vita, temperatum calidum, et humidum temperatum : et hae ambe qualitates sunt aeris. Cum enim humidum ex quo fiunt substantiae membrorum, sit continue fluens extra formam suam ad quamdam aliam quamcumque membri formam, oportet quod ipsum sit calidum : hoc enim extra se facit moveri et fluere humidum. Si autem esset calidum excedens, epotaret et exsiccaret humidum : et ideo oportet quod sit temperate calidum. Similiter autem si esset excedens humidum, confluerent partes ejus ad seipsum, et non fluerent ad formam membrorum, qua extra ipsius sunt suscipiendam substantiam : et ideo oportet esse temperate humidum : et hoc est aereum, et non aqueum. Omne autem mixtum quod operatur secundum qualitates simplicis quod est in eo, habet illud simplex secundum

<--- Page Split --->

cujus qualitates operatur magis dominans et vincens in mixtura ipsius : et ideo in humido spermatico et in humido nutrimentali magis aeris natura dicitur dominari : nec potest esse unum aliquod nisi secundum hunc modum. Signum autem hujus est, quod omne quod formatur ad vitam sive nutriatur tantum, ut vegetabilia, sive participet sensu, elevatur in partibus a loco terræ : et hic motus non est nisi ex natura elementi aeris, quod est in sic formatis. Secundum hunc igitur modum ab omnibus minus participatur natura aeris.

Sunt autem quaedam nobiliora animalium quae participant aerem propter respirationem, et ea quae fiunt per respiratum aerem, sicut vox, et sonus : nam multa aquaticorum animalium quae majora et nobiliora esse videntur, respirant, sicut cete, et balena, et delphini, et ea quae cochi, hoc est, vituli marini vocantur, et plura alia genera aquaticorum, de quibus in antehabitis tractatum est. Horum tamen nullum omnino invenitur in fluminibus aut lacubus dulcis aqua, eo quod aqua istae frigidiores sunt : et animalia viventia in eis, magis sunt frigida quam marina : et cum respiratio sit ad mitigationem caloris cordis et pulmonis, facta sunt ea quae sunt in aquis frigidioribus non respirantia. Quaedam autem majora et nobiliora eorum quae sunt in locis aquarum calidiorum, indigehant respiratione. Respiratio autem est ex aere restituente spiritum et infrigidante ipsum, sicut diximus in libro de Spiritu et Respiratione. Et propter hoc est facta ampla via et dura, per quam fit respiratio ut multum aeris inducat et emittat, et ad latera dura sustineat percussiones ipsius : et facta est sine angulo, ut aer non stet in angulis ipsius. Et pulmones in omnibus talibus facti sunt superius habentes foramina, et non inferius : quoniam si inferius haberent foramina, pertingeret aer frigidus ad diaphragma quod tangit stomachum et hepar : et sequeretur nocumentum digestionis ex infrigidatione,

et insuper incensus et fumosus et corruptus aer et spiritus in corde et pulmone non in toto excuterentur, sed pertingerent ad interiora, et corrumperetur animal putrescentibus interioribus ex aere corrupto ingrediente ad ea : mollia enim sunt et cito putrescentia : propter quod excutitur per superiora dura, quae non de facili recipiunt mutationem et corruptionem. Secundum hunc igitur modum ab his participatur aeris elementum.

Sunt et quaedam rugosorum, quae non ad respirationem participant spiritum aereum, sed interius clausum habent spiritum effundentem ad succingens ipsum diaphragma : in talibus enim omnibus circulus diaphragmatis est valde parvus, et continuantur ad ipsum duae partes corporis, superior videlicet, et inferior : et spiritus per rugas intra corpora ipsorum offendens ad succinctorium, sonat in his quando moventur : propter quod etiam sonat adhuc praecisis capitibus : et spiritus ille subtiliat magis quam refrigeret humidum quod est in membris animalium istorum : hoc enim valde subtile et spirituale est propter multum sibi immixtum aereum. Et signum hujus est, quia animalia subtiliora multis aliis sunt in operationibus, et perceptionibus quorumdam sensibilium. Nullo autem istorum modorum plantarum corpora participant aerem nisi secundum commixtionem ipsius cum unctuoso humido, et secundum aliquem modum subintrationis ipsius in poros, sicut superius diximus. Et ideo non manifestatur spiritus in plantis, sicut in animalium corporibus manifestatur.

<--- Page Split --->

humidi eductionem : humidi autem eduction non fit nisi per calidum ignis. Et sic patet, quod decoctio propria est operatio ignis.

Similiter autem se habet et digestio. Digestio enim est decoctio quaedam, quando a proprio et naturali calore completur et terminatur humidum seminale vel nutrimentale et ad finem congruum deducitur, et removetur a qualitatibus naturae contrariis. Non enim humidum seminale induet umquam formas animalium et membrorum ipsorum, nisi prius sit in termino congruenti formis ipsorum: ad terminum autem sive complementum formis membrorum congruum non deducitur nisi per calorem a contrariis passionibus separantem. Terminum autem voco materiam humidi in qua secundum proximam potentiam sunt forma membrorum totius corporis : et statim per simplicem et unicum motum formativae virtutis educuntur de ipso, sicut nutrimentum digestum esse dicimus quando pervenit jam ad ultimam membrorum assimilationem, post quam nihil sequitur nisi conversio ad formas membrorum. Haec autem exspoliatio a formis contrariis et assimilatio ad virtutes membrorum, non potest fieri nisi calido ignis. Nulla enim omnino qualitas similiter est activa nisi calor ignis : quia frigiditas quaed videtur esse qualitas activa, potius agit reprimendo et constringendo quam exspoliando quaedam, et inducendo alia. Quod enim reprimit non exspoliat : et ideo cruda et indigesta manent frigida. Sed caliditas quaefacit ebullire humidum ex centro, exspoliando alterat, et inducendo quasdam passiones : et ideo digestiva est et terminativa

Eodem autem determinationis modo videndum est qualiter ignem animalium corpora participant. Multos enim effectus ignis in corporibus animalium esse cognoscimus, sicut est decoquere, digerere, separare homogenia ab heterogeniis, congregare homogenia, perforare, ampliare vias : consumere humidum, expellere cum impetu quaedam superflua, et hujusmodi alias operationes notas inveniet quis in animalium corporibus, si quis diligenter impendens perscrutetur.

Omnes enim dictae operationes non efficiuntur a calido, nisi quod est calidum ignis. Decoctio enim chyli seminalis et nutrimentalis non potest fieri nisi per calidum igneum : et hoc licet jam ostensum sit in quarto Meteororum, tamen et hic dicimus, quod omnis decoctio fit a calore naturali aut alieno : constat autem, quod decoctio quaefit in animalium corporibus constituendis aut nutriendis fiet per calidum : et cum decocta constent et inspissentur, non fit decoctio nisi per

Amplius separare proprius est effectus ignis. Per hoc enim quod agit exspoliando, ea quaexspoliat, attrahit ab his quorum contrajacentes passiones non separantur ab eis : et ideo exspoliationem sequitur separatio de necessitate : quoniam heterogenia separat ab homogeniis illi naturae quam digerit. Est autem hujus

<--- Page Split --->

exemplum tam in artibus quam in naturis. In artibus quidem, quando aurum digeritur et decoquitur : ea quae non sunt de natura auri, sicut lapides, et immixta metalla, separantur ab auro : similiter autem et rubiginosa et hujusmodi : et aurum attrahitur simul et elevatur. In naturis autem, sicut videmus omne fctulentum separari a chymo nutrimentali : et id quidem quod est grossum separari per secessum, aut ad vas conveniens superfluo humori, sicut splen est vas melancholiæ, et cistis fellis est vas choleræ, sicut in antehabitis hujus scientiæ determinatum est. Purum autem assumitur separatum ab hujusmodi et assimilatur corpori. Separatio autem homogeniorum ab heterogeniis simul positis propria est operatio ignei et digestivi caloris.

De perforatione autem per hoc constat, quod est operatio ignis : quia nulla omnino in omnibus elementis est acuta et manens et agens qualitas, nisi calidum subtili sicco conjunctum : hoc autem non est nisi calidum ignis : propter quod etiam, primus spiritus qui est in substantia seminum, plantarum, et animalium, non perforat faciendo vias et poros et distantias nisi per virtutem calidi. Spiritus enim de se potius est impulsivus et pressivus totius substantiæ, quam perforativus. Videmus enim, quod perforatio fit tam in formatione embryonum, quam etiam in nutrimento eorumdem. Perforatio autem in formatione fit multis modis. Quædam enim perforantur quasi cavando in quibus est multus calidus spiritus, sicut cor, et pulmo. Quædam autem perforantur quasi terebrando, ut sint viae superfluitatum quæ decurrunt per ipsa vel in ipsa, sicut intestina, et stomachus, et vesica, et hujusmodi : et quædam perforantur subtili perforatione, sicut venæ quietæ et pulsatiles. Quæ autem cavando perforantur, in his operatur multus et calidus spiritus : et quæ terebrando perforantur, in his operatur spiritus calidus non acutus, sed ventosus, extrema distare faciens, sicut per ventum

inclusum distant ampullæ. In his autem quæ subtili perforatione perforantur, parvus operatur et valde subtilis et acutus spiritus : et hoc modo ignis operatur in formatione seminis. In nutrimento autem etiam oportet, quod perforetur et penetretur membrum quod nutritur : quia aliter nutrimentum non ingrederetur substantiam ipsius undique, nec nutriretur proportionaliter in omnibus partibus : propter quod etiam acutus calor pungitivus sic penetrando totum corpus facit porosum. Et iste est modus operationum ignis in perforando.

Amplius autem vias factas calor ignis ampliat et facit expeditas: quoniam sicut in antehabitis hujus scientiæ dictum est, continuus humoris commixti transitus obturat et oppilat vias, sicut parvæ rimæ oppilantur in defluxu aquæ limosæ : propter quod exigitur calidum ustivum quod hujusmodi viis adhærentes materias removendo, ampliet vias ut recedere possint. Cujus signum est, quod multi colicam et iliacam incurrunt, quando porus fellis qui ad intestina inferiora dirigitur, obturatur: tunc enim latera intestinorum sibi appropinquantia constringuntur, et quasi transgulata superfluitas stat et oppilat transitum: et adveniente cholera acuta, ampliatur distantibus lateribus et via ampliata, strangulata descendit superfluitas. Eodem autem modo etiam in aliis viis ampliando operatur caliditas.

Amplius operatio caloris ignei est in humidum consumendo : hoc enim nulla aliarum facit qualitatum, eo quod calidum aeris non consumit humidum, sed movet tantum : calidum autem ignis epotat ipsum et inducit siccitatem : propter quod etiam omnino corpora sicca sunt, in quibus vincit calidum igneum. Continue enim ad se trahendo subtile humidum, relinquitur tandem terrestre siccum et durum. Hac autem operatione operatur calidum formando ossa et superfluas humiditates quæ in membris sunt consumendo : quia aliter membra

<--- Page Split --->

emollita minus ordinate moveri possent, et fierent figurae membrorum enormes et incomposita. Operatur etiam hoc modo calor excedens, sicut est in ethicis ultra modum membra exsiccando : et tandem vincens omnino sic operatur putrefactione et incineratione : propter quod extrema putrefactorum primo sunt humida, et ultimo sicca et incinerata. Hæc autem omnia non nisi ignis sunt operationes.

Similiter autem ignis operatio est expulsiocum impetu. Calidum enim in humido grosso terrestri facit ventositatem fortissimi motus, et illam continue generando auget et vincere facit : propter quod tandem cum impetu magno expellit, ita quod etiam aliquando vasa scindit et rumpit. Signum autem hujus est in vasis fortibus undique clausis, quae in igne posita dissolvuntur impetu, sicut et ova assa aliquando, et castanea, et caetera in quibus calidus vapor includitur. Hæc igitur et his similia caloris ignei in corporibus animalium propriæ sunt operationes.

Est autem in hujusmodi mixtis substantialiter ignis, sicut et alia insunt elementa. Non enim in mixto miscibilium sunt qualitates, nisi propter substantias eorum quae insunt. Si enim per generationem unum mutetur in alterum, jam non esset mixtum, sed potius unum esset simplex ex alio vel aliis generatum. Oportet igitur in talibus ignem substantialiter inesse. Et hujus signum est in sursum augeri corpora omnium animatorum. Hunc enim motum non habent nisi propter ignis levitatem et caliditatem. Cujus signum est, quia animalia corpora calidiora et minus terrestria habentia, magis eriguntur et elevantur, sicut homo, et quaedam genera simiarum quae erecta incedunt duobus pedibus. Similiter autem et avium genera eriguntur propter multam aereitatem et levitatem corporum suorum : quamvis omnes aves multo majora habeant membra superiora quam inferiora.

Dictum igitur est qualiter ignis inest corporibus animatis.

Quæret autem fortasse aliquis, qualiter ignis descendit ad locum generationis animalium, et qualiteri norcorporatur mixtis corporibus. Sed nos hujusmodi rationem jam in aliis libris ostendimus. Radii enim solares ex repercussione super locum generationis, ignis calorem efficiunt, sicut ostenditur in scientia de Speculis comburentibus: et ille est ignis qui in mixtis corporibus cum elementis adunatur. Sphæra etiam solis habet movere ignem et virtutem ipsius immixtis immittere corporibus. Motu etiam ignis elicitur, qui sæpe in corporibus mixtis generatur.

Ignis igitur taliter et ex hujusmodi causis est in corporibus animalium.

<--- Page Split --->

quinti corporis existentem, quod est coelum.

Similis autem ratio est etiam de calido et frigido, quorum utrumque est activum per suae naturae necessitatem. Quae autem per naturae necessitatem activa sunt, de necessitate in se invicem agunt, quando se invicem tangunt. Actio autem continua necessario dissolutionis est causa, eo quod omnis passio magis facta abjicit a substantia. Cum igitur mixtum ex calidis et frigidis non dissolvatur, oportet aliquid esse continens praeter calidum et frigidum : hoc autem quod praeter calidum et frigidum nullum est elementorum : quintum igitur erit hoc continens, extra elementa existens, ut dicunt.

Idem autem modus rationis est de humido et sicco hoc modo : quia quæ sunt passiva et materiae et dispositiones et se contingentia per naturae necessitatem, patiuntur ab invicem : propter quod continente indigent, ut dicunt : hoc autem continens cum non incidat in idem cum contento, dicunt extra omnia oportere esse materialia principia sive elementa : et hac ratione quintum corpus hoc continens esse dicunt.

Praeter omnia quae dicta sunt quae vocantur quatuor elementa corporum, quidam sunt in corporibus quintum corpus commiserci dicentes. Cæli enim substantiam esse lucem dicunt, et hanc esse in corporibus mixtis, et quintum vocari corpus. Ethoc nituntur adstruere quibusdam signis. Asserunt enim contraria non simul stare commixta, nisi sit aliquid tenens ea in mixtura. Levia enim per se sursum, et gravia deorsum mota, distabunt, nisi aliquid sit quod ea connexa retineat, ne propriis et connaturalibus suis motibus dissolvantur. Continens autem ea quae habent contrarios motus ad medium, aut a medio, non potest esse aliquod dictorum elementorum : eo quod omnia dicta elementa moventur aut a medio, aut ad medium, sicut ostensum est a nobis in quarto libro de Cælo et Mundo. Continens igitur ea dicunt esse lucem de natura quinta essentiae, sive

Amplius ex motu et qualitate et effectu videntur ostendere spiritus esse hujusmodi corpora de natura quinta essentia existentia. Dicunt enim motum lucis a luminari moveri per modum pyramidis. Talis autem exitus spiritus est ex cordis puncto sive acumine in totius corporis latitudinem : et ideo spiritus de natura luminis esse dicunt et lucis : lucem autem dicunt esse corpus, sicut diximus alibi.

Amplius nullum elementum esse dicunt, quod a principio loci sui moveatur ad omnem diametrum circulari ter exeundo. Terra enim non nisi diametraliter descendit. Ignis autem continue ascendit. Aer autem in uno descendit, et in duobus ascendit : et aqua e contra in uno ascendit, et descendit in duobus per rectas diametros. Sed ebullitio spiritus a loco spiritus est circulariter ad omnem diametrum. Non ergo videtur esse de natura

<--- Page Split --->

alicujus elementi. Hujus autem signum dicunt esse motum cordis in diastole et systole, quod continue exsufflando spiri tum movetur dilatando se ad circumferentiam et constringendo se ad centrum : quod non esset, ut inquiunt, nisi propter pyramidalem luminosi spiritus exituram. Adhibent etiam ad hoc etiam cordis figuram quam pyramidalem esse dicunt, propter spiritus pyramidalem in ipso generationem. Haec igitur et similia ex motu inducentes dicunt praeinductam defendentes positionem.

Ex qualitate etiam motus et qualitate spiritus quaedam afferunt ad istius probationem opinionis. Celeritas enim motus, quae motus qualitas est, tanta est in motu spiritus, quod subito movetur in motu spiritus, sicut illuminationes subito fiunt in mundo, sicut Isaac testatur. Non autem subito moveri possent, ut dicunt, si de natura essent quatuor elementorum : et ideo de natura quinti corporis dicunt esse spiritus. Addunt etiam conformitatem qualitatis spiritus quos lucidos et luces quasdam esse dicunt : et ideo obsecuratos turbationem et distrasiam corporis dicunt indicare. Cum igitur, ut inquiunt, lux et lumen non sint de natura alicujus inferioris corporis, eo quod etiam ignis in propria sphæra et natura non lucet, dicunt lucem illam esse de natura essentiae quinti corporis.

Praeter omnes autem dictos modos probationum arguunt haec est effectu multipliciter. Primo quidem per naturam termini et finis. Secundo autem per modum suae actionis. Tertio autem per compositionem sui ad suum movens. Quarto per analogiam sui ad virtutes quas vehit. Quinto vero per conformitatem complexionis quam continet. Sexto per proportionem ad id in quo est primo vita sicut in subjecto et causa. Septimo per rationem suae mediationis inter corpus et animam. Octavo per rationem suae contractionis et expansionis. Nono per rationem sui augmenti et diminutionis. Decimo per rationem suae diversitatis.

Et per rationem quidem termini et finis arguunt hunc modum. Dicunt enim aequalitates primas non habere virtutem nisi alterandi materiam ad suas formas simplices aut commixtas suscipiendas. Lux autem spirituum qui sunt in corpore, agit ad speciem vivi in carne et aliis membris. Propter quod constat lucem quae spiritus est in corpore animalis, non esse de natura alicujus elementorum.

Amplius qualitates quae sunt in elementis, unius effectus sunt simplicis : sed lux multos inducit : sicut enim lux in mundo plurimos inducit effectus et fere omnem formam perducit ad effectum, sicut in libris physicis in scientia de Anima ostensum est : ita etiam in corpore animalis non unum sed multa valde et difformia operatur : propter quod, ut dicunt, constat lucem non esse aliquod elementorum quatuor, sed quintum quod est praeter haec et extra ipsa.

A modo autem actionis idem ostendunt. Lux enim quae est spiritus, omnia facit absque eo quod aliquod habeat contrarium : hoc autem modo non operatur aliqua qualitatum elementalium : constat igitur lucem spirituum formam elementalem non esse : et constat quod non est forma sine subjecto. Oportet igitur quod sit vel quintum corpus, vel forma quinti corporis existens.

Adhuc autem ex compositione hujus luminosi ad suum movens arguunt sic, dicentes quod non est dubium lucem spirituum instrumentum esse animae, et proximum corpus quod est sub anima creatum in umbra ipsius, sicut alibi ostensum est, quintum est corpus : videtur igitur lux illa de natura quinti corporis esse.

Hoc idem accipi dicunt ex analogia hujus luminosae substantiae ad virtutes quas vehit : omnes enim illae virtutes sunt virtutes vitae : cum non possit idem esse vehens sive invehens, et hoc cui invehitur virtus : cum id cui invehitur sit elementum et elementatum, erit id quod invehit has virtutes aliqua substantia

<--- Page Split --->

præter omnia elementa et elementata existens : et hoc non est, nisi sint omnes hujusmodi spiritus de natura quinta essentia : quinta igitur essentia haec operans erit in corporibus animalium.

Adhuc autem idem probant per naturam complexionis quam hujusmodi luces continent : haec enim recedit ab excellenttiis contrariorum, et appropinquat corpori non habenti contrarium : et hoc non est nisi cœlum, sicut sæpius in libris præhabitis probatum est. Cum igitur deducat ad similitudinem cœli, et contineantur in similitudine orbis etiam ea quæ sunt ex contrariis, non videtur aliquid esse posse nisi de substantia et natura cœli.

Amplius prima vita nobilior invenitur in cœlo ut dicunt isti, sicut in causa vitæ et subjecto. Vita autem non est in elementis secundum quod sunt elementa. Si ergo elementatum aliquid vivit, et inquiunt isti, oportet hoc esse per participationem primo viventis corporis : et hoc non est nisi cœlum : natura igitur et substantia, cœlestis est in omni viventi corpore.

Amplius cum sit vehiculum animæ in membra substantia lucis in corpore, sicut lux cœli vehiculum est motoris cœli in totam materiam, oportet lucem ipsam mediam esse inter naturam et materiam : est autem materia elementatum : igitur lux quæ est in corpore est media inter animam et materiam elementorum : medium autem neutrum est extremorum, sed est citra unum et supra alterum : lux igitur corporalium spirituum in corpore animalis erit supra corpus elementatum et citra animam : et tunc non potest esse nisi corpus quintum tantum.

Amplius substantia illa contrahitur ad unum punctum qui est in cordis acumine in systole cordis, et expanditur ad dilatationem omnium membrorum in diastole. Talis autem contractio et expansio non potest fieri frequenter et subito in aliquo corpore elementali. Oportet igitur hujusmodi lucem præter quatuor elemen-

ta et præter omnia elementata aliquid esse : et sic iterum non dicetur esse nisi corpus quintum.

Amplius haec substantia diminuto corpore elementali aliquando augetur, et e contra aucto corpore elementali diminuitur : quod nequaquam fieri posset, si esset unum ex elementatis aut elementis in corpore. Angustia enim auget ipsum, et in morte egredi videtur spiritus et retrahi a membris tamquam incorruptibilis : et vocatur haec a medicis agonia vel tractus spiritus. A vulgo autem vocatur saltus animæ.

Amplius nullum est elementorum aut elementatorum secundum formam nisi unicum. Spiritus autem lucidus qui est in animatis, valde est multiplicis formæ : quia alius est naturalis, et alius vitalis, et alius animalis secundum formam. Et quilibet istorum est valde diversas, et præcipue animalis secundum omnes diversitates sensuum et imaginationis et memoriæ et aliorum : et secundum diversitatem motivorum variatur spiritus. Hæc igitur diversitas cum ad aliquid reducatur sicut ad causam, et non possit hæc diversitas causari ab elementis, sequitur quod non potest causari nisi a cœlo propter diversitatem formarum quæ sunt in lucibus cœlestibus, a quibus illa lux quæ spiritus vocatur, descendit.

His phantasiiis potius quam rationibus quidam innitentes et similibus, dicunt quod lux corpus celeste existens, est in corporibus animalium, dicentes quod lux cœli penetrat in omnia corpora, et cum quolibet corpore est in eodem loco, et in corporibus existens continet et salvat ea, et est media substantia illa inter corpus et animam, et ipsa anima movet corpus. Et de ista positione alibi disputavimus, hic autem mentionem fecimus quantum ad naturam animalis pertinet, munientes ipsam rationibus, quas licet illi qui hanc positionem invenerunt, non inducant, tamen ideo studuimus pro eis inducere eas, ut cum ostensumi fuerit has rationes quæ fortiores esse videntur non

<--- Page Split --->

concludere, haec positio erronea et ab omnibus recte philosophantibus tamquam error pessimus abjiciatur.

Hoc autem pessimum esse errorem scit omnis bene institutus secundum Peripateticorum doctrinam. Quorumcumque enim est transmutatio ad invicem, horum est materia una communis, sicut nos saepe in libris physicis probavimus : sed cœli et elementorum nequaquam est materia una : impossibile igitur est transmutari elementa ad cœli naturam, vel e converso. In libro autem de Cœlo et Mundo ostensum est cœli et elementorum non esse materiam unam.

De improbatione ejus quod dicitur, quod cœlum et orbis secundum aliquid suæ substantiæ sunt in corporibus animalium.

Si quippe lux quæ de natura quinte essentiae dicatur esse, est in corporibus animalium et de constitutione ipsorum, oportet hoc aliquo trium fieri modorum. Aut enim generabitur ex elementis, sicut quidam istorum præcipui jam dixerunt : aut lux quæ substantia est orbis aut stellarum de se penetrat in corpora animalium : aut substantiæ quinti corporis in generatione animalium descendens componit corpora animalium cum caeteris elementatis et elementis constituentibus corpora animalium in prima generatione ipsorum. Et primum horum, sicut diximus, jam asseruit primus hujus erroris inventor, dicens in quodam libro, ubi de ratione transmutationis corporum locutus est, in tantum posse per assationem et sublimationem corpora, quod ad cœli convertantur naturam.

Amplius si cœli natura et orbis sic generabilis est, et omne generabile corruptibile esse probatum est in primo libro nostro Cœli et Mundi, sequetur orbem et substantiam orbis esse corruptibilem : et hoc multis rationibus improbatum est a nobis in primo Cœli et Mundi.

Amplius si natura orbis est generabilis et corruptibilis : cum omne generabile et corruptibile indigeat corpore quod sit ante ipsum causa motuum suorum, quod non sit generabile et corruptibile, sed sit perpetui motus, quid erit ante cœli et orbis substantiam incorruptibile et perpetui motus existens, quod sit causa motuum ad locum et ad formam in orbis natura existentium? Tale enim corpus quod sit causa alterationis et generationis ante alia corpora esse jam demonstratum est in octavo nostrorum Physicorum. Si autem fortassis dicat, quod cœlestis natura generabilis et corruptibilis est secundum partem et non secundum totum, sequetur quod non sit homogenia, sed composita ex perpetuo et generabili : quod iterum est absurditas maxima : quia secundum hoc oportebit iterum ante quintum corpus esse sextum quod sit simplex et incorruptibile.

Amplius maxima absurditas erit dicere id quod motu suo est causa generationis simplicium et compositorum, esse compositum ex heterogeniis, et id quod creatum est, esse simplex sicut est elementum.

Amplius si cœli natura est generabilis, quaenam causa est, quod cœlum lunæ per

<--- Page Split --->

tot sæcula tactum ab ignis convexa superficie, non est alteratum et mutatum. Sed jam apparuerunt quidam de secta istorum, qui dicunt non esse superius ignem, sed tantum aerem : quod quam absurdum sit, videri potest ex his quæ nos in libro de Natura locorum et locatorum probavimus. Si enim supponatur quod per se manifestum est ad sensum certificatum, quod in omni materia generabilium est ex motu calor ignis si fortis et continuus sit motus, scimus pro certo ibi ignem non posse deesse, ubi tam ingens motus et tam velox et fortis sicut est motus orbis per tot sæcula materiam elementorum dissolvit et ignivit. Non igitur potest dici, quod cælum secundum aliquam partem sit generabile aut corruptibile.

Id autem quod dicitur, quod cœli substantia ad omnia se extendat, quam substantiam quidam naturam perspicui vocant quæ est in omnibus tam pervius quam terminantibus visum corporibus, stare omnino non potest, sicut et alibi ostendimus : quoniam unum numero est quodcumque continuum : unum autem numero non potest esse in corporibus differentibus numero et specie et genere proximo. Constat enim elementa et numero et specie differre, et cœlum ab his etiam differre materia et proximo genere. Nec est intelligibile qualiter idem numero et substantia et essentia sit in omnibus istis.

Amplius in circulari elementorum ex ad invicem generatione efficitur perspicuum ex non perspicuo : perspicuum igitur quod efficitur in ipso de potentia educitur ad actum, et sic causatur per generationem : qualiter igitur idem, erit cum perspicuo ingenerabili et incorruptibili quod est in cœlo ?

Adhuc autem quamvis demus istud intrare in constitutionem corporis animalium, et ideo coloratum effici corpus, unde probabitur hoc esse substantiam cœli vel orbis ? Hæc enim quæ dicunt asserentes istam positionem, omnino

sunt absurda et inconvenientia. Tamen jam quidam hujus sectæ auctores istam viam elegerunt et reliquerunt in scriptis. Hæc enim secta primo una fuit, et postea ex una positione in tres divisa est : et una sustinet primum, et alia secundum, et tertia tertium.

Et quia jam duas hujus sectæ partes improbavimus, accingamur contra tertiam quæ etiam sustinetur a quibusdam gloriantibus, quando incredibilia et impossibilia fingere possunt, et in hoc se reputant esse philosophos. Hi igitur dicunt lucem quæ a cœlo descendit et radios esse corpora, et esse de natura cœli, et ingredi in constitutionem corporum generatorum. Quæramus igitur, utrum corporea lux dividitur a substantia orbis quando ingreditur constitutionem generati corporis aut non ? Si dicitur quod dividitur ab ipso, oportet quod sit aliquo agente divisionem : non autem est agens nisi qualitas elementalis : ergo materia et qualitas elementi dividunt substantiam orbis, et elementum fortius est cœlo, quod est absurdum.

Amplius cum cœlum sit homogenium quoad corruptibilitatem et incorruptibilitatem, sicut dividitur in una parte, ita dividi potest in qualibet parte : qualiter ergo ignis ab antiquo non divisit ipsum? Non enim potest hujus assignari conveniens causa.

Si autem non dividitur, tunc oportet ponere quod quodlibet generatum per aliquid continuetur cœlo : et hoc est contra sensum.

Amplius cum lux illa quæ est in generatis, non sit invisibilis, oportet ponere quod visibiliter quodlibet generatum per aliquid sui cœlo continuetur, quod est absurdum.

Amplius quomodo potest dici, quod lux illa sit substantialiter corpus quintum, et quod descendat ad medium ? quorum enim una est natura, eorum est unus motus simplex. Probatum autem est in libro de Cœlo et Mundo, quod omne quod

<--- Page Split --->

est de natura corporis quinti, movetur circa medium, et non ad medium.

Amplius quid movet ipsum ad descensum? hoc enim, cum secundum naturam sit motus, oportet quod aut a se moveatur, aut secundum naturam. Et si quidem a se movetur, oportet quod sit animatum, sicut demonstratum est in octavo Physicorum a nobis. Si autem movetur secundum naturam, sequuntur tria inconvenientia, quorum unum est, quod simplicis corporis erunt duo motus specie differentes, quorum unus est circularis circa medium, et alter est rectus ad medium. Secundum est, quia omne generatum sequitur motum sui generantis: et sic lucem et radium movens deorsum, movebitur naturaliter deorsum: et hoc est terra: et sic terra generabit lucem, et movebit eam deorsum. Tertium est, quia cum idem sit motus ad formam et ad locum, sequetur quod lux sicut petit locum deorsum, ita non perfecte habeat formam et naturam lucis, nisi quando est deorsum, quod tonsoribus patet esse absurdissimum. Non igitur lux de corporis quinti natura existens potest incorporari generatis.

simile produxit natura, et quod ars in nullo genere artis imitatur.

Amplius quaeramus ab his, utrum sensu vel ratione vel utroque aliquo experimento possit probari quod dicunt? Et si nullo istorum constare potest, constat ipsum esse contra omnia naturae principia : quia illa omnia probantur, aut per viam sensus, aut per viam rationis. Erronea igitur et contra naturam est ista positio quam inducunt. Alibi autem contra haec figmenta disputavimus: et ideo haec quae induximus hic, sufficiant ad certitudinem materialium principiorum componentium corpus animalis. Prima igitur elementa componentia corpus non nisi quatuor esse probantur a nobis.

CAPUT VII.

Novellum autem figmentum hujus sectæ apparuit, quod dicit lucem formaliter a luminibus cælestibus generari et esse formam: et materiam hujus formæ continue causari ex nihilo ab opificæ sive causa prima. Cui fabulæ numquam aliquid simile dictum est a Philosophis. Philosophia enim Platonis formas quidem ab opificæ dari materiae existenti docuit. Aristotelis autem positio formas ex materia existente educi affirmavit. Anaxagora autem positio omnes latere dixit formas in materia existente. Numquam aliquis finxit, quod materia ex non esse ad esse deduceretur formæ a quodam generante traductæ. In hoc igitur gloriatur ista fatuitas, quia non solum contra philosophiam dicit, sed etiam quia dicit id cui nihil umquam simile opinatus est aliquis Philosophorum, et cui numquam

De solutione rationum superius indu tarum ad hoc quod substantia quiti corporis sit in corporibus nostris.

Ea vero quae inducta sunt superius, non est grave dissolvere.

Non enim est verum contraria in actu mixti non manere, nisi per aliquid continens quod sit quintum ab elementis. Mixtio enim est miscibilium alteratorum unio in unam formam quæ est actus

<--- Page Split --->

mixti a mixtione causatus. Et de hoc causas et modos determinavimus in fine primi libri Peri genesees. Per hoc enim quod alterantur miscibilia, quodlibet patitur ab alio. Per hoc autem quod in unam formam mixti uniuntur, quodlibet ab alio apprehenditur et tenetur : et ita stant in mixto. Hujus autem signum est, quod inducta distrasia in animalibus non studet medicus sapiens ad reformationem lucis quæ sit in corpore continens contraria, sed potius studet ut reducat ad æqualitatem contraria aut secundum rationem medii arithmetici, aut secundum rationem medii geometrici, sicut in aliis locis ubi de complexionibus locuti sumus, dictum est. Et hoc generale est in omnibus contrariis sive sint levia et gravia, sive etiam calida et frigida, aut humida et sicca.

Quod autem hi dicunt de pyramidis exitura a corde spiritus, est derisibile : quoniam spiritus ille ab humido naturali generatur, sicut a nobis alibi probatum est : propter quod calor hujusmodi causat exituram potius, quam natura lucis. Caloris enim motus est a centro ad circumberentiam : et ideo cum centrum elevatur super superficiem quam motu dilationis spiritualis humidì describit calor, generatur figura pyramidis. Elevatur autem centrum propter cordis figuram. De causis autem figura cordis satis dictum est in his quaé diximus de cordis anatomia 4.

Quod autem de qualitate motus et ejus quod movetur inducunt, omnino est irrationabile : non enim corpus quintum movetur subito : nec aliquid est corpus omnino quod possibile sit secundum naturam subito moveri : et ideo nulla est causa quam inducunt. Neque superius in corpore subito moventur : et hoc testantur accidentia spiritui, quæ sunt undans spiritus, velox, tardus, caprizans,

decidens, et omnia pulsus sive spiritus accidentia.

Adhuc autem compositio spiritus testatur, qui componitur ex duobus motibus et duabus quietibus, sicut in libro de Spiritu diximus.

Et quod dicitur, quod moventur sicut lumina in mundo, non est hoc dictum quoad tempus motus, sed quoad similitudinem utilitatis et finis : quoniam sicut per lumina in mundo vehuntur virtutes celestes in materiam generabilium et corruptibilium, ita vehuntur virtutes anima et cordis in materiam membrorum. Quare autem illuminatio in mundo fiat subito, in scientia libri de Sensu et sensibili a nobis determinatum est : nec hic oportet repetere.

Et quod dicunt spiritus naturales vel vitales vel animales esse luces vel lumina, mendacium est apertum : cum spiritus plus connaturalis habeat cum fumo et vapore, quam cum lumine et luce. Luminosi autem sunt spiritus et præcipue illi qui vitales dicuntur, ex multa perspicua natura quæ est in substantia spirituum, sicut et alia extra animal corpora fiunt perspicua et luminosa : et hæc luminositas privatur et obscuratur per terrestres vapores obscuros. Et quoad hoc obscuritas spirituum attestatur turbationi complexionis et distrasiæ.

Quod autem de effectu lucis inducunt, non habet vigorem : quia terminus qui est forma, efficitur a calore naturali qui non agit in forma ignis tantum, sed potius informatus forma cœli et animæ, sicut nos in antehabitis sufficienter exposuimus, et iterum in sequentibus plenius dicturi sumus : et ideo stultum est dicere hoc esse lucis operationem. Et quod mulla efficit hoc modo calor naturalis, ideo est, quia formæ cœlestes et animæ sunt ,multiplices virtutes habentes, non etiam unam solam secundum quam for-

<--- Page Split --->

ma coelestis est forma periodi generationis : et haec forma est circuli qui componitur ex duodecim circulis duodecim domorum, et ex omnibus eis quae continentur in illis, et ex respectibus eorum ad invicem. Et similiter animae virtus componitur in semine ex virtutibus omnium membrorum et relatione ipsorum ad invicem : et ideo non est mirum si calor prout est instrumentum harum virtutum, multa et multiformiter operatur. Omne enim instrumentum cujuscumque motoris et artis tam multa operatur, quam multas formas et virtutes in arte sua habet is artifex, qui movet instrumentum ad opus, sicut apparet in dolabra, et malleo, et in omnibus instrumentis artificum. Similiter autem esse dicit Pythagoras in instrumentis musicis, sicut est videre in monochordo, in quo in una et eadem chorda sonant omnia neupmata secundum tactus diversarum divisionum.

Quod autem dicitur, quod lux omnia operatur absque eo quod habeat contrarium, non tenet omnino : quia licet spiritus per substantiam non habeat contrarium, tamen per qualitates quas habet contrarium habet. Calidus enim est spiritus et clarus, et quoad utrumque istorum habet contrarium : nulla enim substantia habet contrarium, sed qualitates contrariae sunt inter se.

Similiter non est verum, quod sit medium quo anima utitur in vivificando vel perficiendo corpus. Anima enim non utitur spiritu, nisi jam unita corpori. Et ideo patet, quod secundum naturam prius est unita corpori, quam spiritu utatur.

Adluic autem si medium esset, non oporteret quod esset de natura quinti corporis : quoniam multiplex est medium. Est enim medium per æquidistantia extremorum, et est medium non substantiarum vel extremorum, sed potius quo aliquid agit in aliud, sicut instrumentum est medium : et hoc solo ultimo modo spiritus est medium animæ et cor-

poris : omne autem quod instrumentaliter est medium, habet naturam ejus circa quod est operatio, sicut patet in instrumentis architectonicorum fabrorum malleatorum et aliorum quorumcumque artificum. Et sic concluditur, quod spiritus debet esse de natura corporis circa quod operatur anima, et sic erit ex elementis, sicut diximus.

Quod autem dicitur non idem esse invehens virtutem, et id cui invehitur. Dicendum, quod non est idem, et est idem : quoniam non est idem forma et esse, sed est idem origine et materia communi, sicut cuilibet patet in omnibus malleis fabrorum, qui materialiter conveniunt cum his quibus forma fabrilis invehitur : et tamen differunt forma et esse, sicut alia est forma instrumenti, et alia est forma ejus circa quod operatur.

Nec est verum quod dicunt, quod lux complexionem deducat ad cœli naturam : quoniam sicut in scientia de complexionibus determinatum est, complexio ipsa æqualitate sua ad cœli vicinatur æqualitatem, et non per aliquam lucem quinti corporis quæ sit in ipsa. Similiter autem vita quæ est in superioribus secundum opinionem Peripateticorum non est univoca ad vitam animalium : verumtamen est, quod corpora elementa non participant vitam, nisi per aliquid simile ad orbem : sed hoc, sicut diximus, non est nisi æqualitas complexionis, et non lux aliqua, sicut jam ante diximus.

Sed quod dicunt de medio, quod debet esse citra unum extremorum et supra aliud, jam in antehabitis est determinatum : quoniam spiritus non est lux cœli, sed est medium sicut animæ instrumentum : et ideo participans formam formativi et motivi primi est conveniens cum movente, et infra ipsum, eo quod movetur ab ipso : supra materiam autem est, eo quod ipse movet eam et imprimit in eam. Hac enim ratione est medium, et non alia : et ideo nihil est quod dicunt, quia supponunt medium esse quoad naturam : et hoc est falsum, quia nullum

<--- Page Split --->

tule medium potest esse inter incorpoream et corpoream substantias.

Quod autem dicunt recolligi spiritum ad unum punctum cordis et dilatari, non bene dictum est : quia nihil naturalium corporum ad unum retrahi potest punctum : sed colligitur versus centrum infrigidatis corporibus exterius, et expanditur ad extra recalefactis extremitatibus : et hoc potius est de natura calidi quam cœeli. Nec in augustia augetur spiritus nisi elementalis : quia calor et angustia sunt quodammodo generantia spiritum per resolutionem interioris humidi. Quando autem moritur animal, non manet hujusmodi spiritus, sed exspirat ex animali mortuo.

Quod autem dicunt spiritum multiplicis esse formae, verum quidem est, sed non habet eam causam suae diversitatis quam inducunt pro causa, sed potius unus secundum originem existens spiritus, quia in corde oritur, derivatus ad membra principalia quae etiam causatrices habent virtutes, efficitur multiplex : ita quod unus naturalis, et alter vitalis, et tertius animalis dicitur : nec hoc modo solum efficitur multiplex, sed etiam in quolibet-membro multiplicitatem formae accipit, eo quod nullum membrum est, quod non propriam habeat virtutem et operationem, sicut diximus in hoc libro, ubi de anatomia et virtutibus membrorum 1 locuti sumus.

Ex omnibus igitur dictis patet, quod error est dicere corpus quintum et incorruptibile venire in constitutionem corporum animalium : sed potius ipsum motu suo causa est generationis eorum, non mixtum cum ipsis.

De ratione commixtionis materialium principiorum corporum animalium, et de causa et modo commixtionis ipsorum.

Materialibus principiis corporum animalium sic exsecutis, antequam de formalibus agamus, oportet determinare commixtiones istorum ad invicem et causas commixtionum et modos. Non enim ex materialibus quocumque modo compositis consistit corpus animalis : sed, sicut dicit Empedocles, oportet commixtionis et compositionis esse quamdam collam et rationem. Sicut enim in artificiatis quae in domus structura componuntur, sine colla non cohaerent, et sine ratione conjuncta non perficiunt domus figuram, sicut dixit Empedocles, capita germana membris non cohaerere sine colla continuante, nec congruam constituere animalis figuram, nisi determinata ratione et proportione fiat compositio.

<--- Page Split --->

Oportet igitur secundum Empedoclem, in talibus esse tria ad minus in ipsa materia, mixturam videlicet, mixtorum collam, et rationem mixturae ad mixturam.

Rursus tria exiguntur vel quatuor, ut placet Democrito. Et primum quidem est miscibilium per minima divisio. Secundum autem est unius in alterum tanta penetratio, ut ubicumque minimum unius sit cum minimo alterius. Tertium autem est uniuscujusque mixtorum ab altero alteratio et fractio et non perfecta transmutatio. Quartum autem quod addit Democritus, est mixtarum partium ordinatio sive situs. Quorum omnium modum et causam oportet advertere eum qui perfecte vult naturam animalium investigare.

Oportet igitur scire divisionem elementorum nequaquam fieri per minima nisi vaporabiliter dividantur. Propter quod etiam opera artis quae perfectiora sunt et subtilius corpora transmutant, sublimationibus student quae fiunt per evaporationem. Evaporatio enim et minima dividit, et quod nobilius et subtilius est in re ipsa quae evaporat, elevat, rejecto factulento non bene commiscibili. Hanc autem evaporationem duabus virtutibus oportet perfici, quae sunt in materia, et tertia quae est causa movendi et alterandi in utraque. Et una quidem virtus in materia inferiori grossiori et graviori est calor in terra et aqua vaporabiliter elevans unum istorum in aliud, et utrumque simul ad elementum aeris. Alia autem virtus est frigus temperatum aeris, comprimens et deprimens aerem in quod ex terra et aqua elevatur. Sic enim unumquodque trium elementorum penetrat in fundum alterius : quia cum vaporant, aperiuntur, ut undique penetrari possint, et cum oppositis virtutibus moventur, gravia quidem calido elevante, et levia frigido temperato deprimente, undique, se invicem ingredienta penetrant et tangunt et dividunt.

Virtus autem quae causat utrumque is-

torum, est lumen periodi quod ex multis stellarum virtutibus incidit in locum generationis, sicut diximus in libro Meteororum. Illud enim componitur ex virtute stellarum calidarum et frigidarum et humidarum et siccarum per multas differentias virtutum moventium : et hoc modo in se invicem facit moveri elementa per radios hemisphaerii. Radius enim ascendentis percutiendo contingente linea tangit et dat qualitatem, et dum continue elevatur ascendens radius percutiens, profundatur in id quod percutiet, donec in meridie erectus stat infixus in ipsum, reflexus in scipsum, et totam sibi virtutem suam imprimens, et ponit, ipsum a zenith rei generanda: usque in profundum secundum diametrum longitudinis rei generanda. Cum autem continue postea descendit, quod primo fuit ascendens, deficit tandem in linea contingente ipsum in occasu : et sic per radium ascendentis in ortu et occasu penetrat ipsum secundum diametrum latitudinis rei quae generatur. Et haec est causa, quod membra sinistri lateris et dextri aequalia et similia sunt in figura, sed in virtute et potentia sunt dissimilia : quoniam virtus omnis in cœelo fortior est ascendens quam descendens. Has autem duas virtutes longitudinis et latitudinis perficit secundum periodos secundum motum diurnum, qui est ab Oriente in Occidentem super circulos aequinoctiali parallelos et super polos mundi rotatos. Per motum autem quo est periodi ab Occidente in Orientem super polos orbis signorum et super circulos zodiaco parallelos : qui etiam motus est ab Austro in Aquilonem, et vocatur ab ante in retro radius ascendentis, influit lumen et virtutem rei quae generatur secundum diametrum mensurantem profundum ipsius ab ante in retro. Et sic corpus habebit secundum tres diametros plenitudinem virtutis cœelestis, qua movetur ad esse et generationem : nec est radius alicujus signi cœelstis sic longitudinem et latitudinem et profundum rei penetrans sicut radius as-

<--- Page Split --->

cendentis. Et ideo est, quod qualitates rei generatae maxime cognoscuntur per ascendens. Sic igitur perficitur divisio elementorum et penetratio unius in alterum. Et sic duorum supradictorum quae ad mixturam exiguntur, ratio competens est inventa, et causa, et modus.

Hæc autem non se invicem alterabunt et frangent propter dictas virtutes : eo quod per hujusmodi motum radii super materiam ejus quod generatur, non restringitur in seipsa materia, sed potius egreditur extra seipsam : propter quod exigitur occasus et descensus radii formantis generatum sub hemisphærium ad angulum Occidentis, et ad angulum mediae terræ : et fit continue reditus ejus ad angulum Orientis, ut ex frigore umbræ et noctis id quod in extremo est materiae, inspissetur, et sic contineat intra se virtutem calidi et humidi ne elabatur, et similiter alias virtutes quæ sunt in materia. Sic enim retentæ couvolvuntur in seipsis qualitates primæ, et frangunt se invicem, et removent se ab excellentiis, et deducuntur ad mediam æqualitatem aut ratione arithmetica, aut ratione geometrica, sicut sæpius exposuimus. Et hæc sunt illa tria quæ ad mixtionem exiguntur. Non enim mixta in toto transmutantur secundum formas substantiales et species, sed franguntur secundum excellentias suarum qualitatum per modum quem diximus.

Ordinem autem mixtorum addidit his tribus Democritus. Videns enim Democritus omnia mixta per minima dividi, dixit atoma corpora principium materiale esse omnis rei naturalis, et hæc figura et ordine facere differentiam secundum formam : et licet exprimere propriis verbis artis nesciret, tamen in hoc verum dixit, quod in omni mixto grossiora et graviora inferius sunt et dilatationi magis apta, subtilia autem magis ascendunt et magis sunt apta extensioni in longum. Quædam autem internatant quasi mota per transversum : sicut videmus omnem vapo-

rem inferius diffundi in latum, et superius elevari in altum et acui, et de latere hujusmodi figura moveri quaedam in latus per medium quasi per profundum spissitudinis figurae talis. Et sic ex ipsis partibus materiae corporis tres constituuntur diametri longitudinis per levia comparata gravibus, et tenta ab eis, licet non omnino sint retenta : tenta enim dico ne evolent, non retenta tamen ab extensione in longum. Diameter autem latitudinis efficitur a gravi moto a levi, et non elevato : si enim non moveretur, tunc concideret circa seipsum in rotundum : si autem elevaretur, tunc extenderetur in longum : sed cum leve tenetur et retinetur a gravi, et grave movetur a levi, tunc necesse est in latum fieri dilatationem : et sic diameter secunda quæ in latum est in corporibus mixtis, efficitur, et præcipue in corporibus animalium, sicut inferius patebit. Ab his autem quæ sunt levia in alio, et gravia in alio quoniam calidum ascendentis radii movet, et est tentum et retentum ab eo quod est leve et grave, constituur diameter tertia quæ est ex motu istorum in profundum. Est enim motus istorum a calido et a propria qualitate : nec descensum habent simplicem, nec ascensum simplicem, sed moventur ad medii impletionem.

Hæc igitur sunt quæ ad elementorum exiguntur mixturam primam in corpore naturali animalium si quis subtiliter velit instigare. Sic igitur duplex causa commixtionis elementorum secundum tres diametros corporis determinata est.

Ex hoc autem quod diximus de radio ascendentis, qui virtutem habet periodi totius, figurat dextra et sinistra, superiora et inferiora per motum obliquum, qui est super polos orbis signorum : scitur etiam causa quare anteriora et posteriora non sunt ejusdem figurae sicut dextra et sinistra : quare etiam superiora et inferiora nec ejusdem figurae sunt, nec ejusdem potentiae. Motus enim declinationis ab Austro in Äquilonem, sicut ab ante

<--- Page Split --->

in retro non est perfectus : et ideo virtus ejus non est ad eamdem figuram terminans opus : et ideo non nisi fundamenta corporum sunt retro. Ante autem sunt operationes sensuum ad vigorem luminis immissi a coelestibus. Inferiora autem licet moveantur perfecto secundum circulum circumducto radio : tamen quia inferior pars materiae terrestrior est et spissior, magis apta est fulcimentis corporum, sicut sunt crura, et hujusmodi. Superior autem quia clarior est et purior, magis apta est luci et operationi sensuum. Talis igitur et hac de causa est commixtio elementorum.

CAPUT IX.

De colla ipsorum corporum mixtorum quae est triplex humidum, et de convenientia et differentia horum humidorum.

Colla autem mixturae corporum mixtorum est humidum : nec aliquid est quod contineat mixta in continuatione unius forma mixturae, nisi humidum. Specialiter tamen humidum quod est colla mixtorum, est in animatorum corporibus.

Et hoc humidum est triplex. Unum quidem imbibitum mixtis elementis, et

hoc præstat continuationem. Alterum autem est fluens per ipsa, quod præstat mollificationem. Et tertium est quod continue assimilatur eis, et hoc præstat nutrimentum. Et primum quidem horum est in corporum substantia. Secundum autem diffunditur in partium spongiostate et poris. Tertium autem discurrit per vias quæ transeunt per corpora, et influit partibus et unitur eis. Et ultimo quidem subtracto, adhuc manet secundum et primum : et secundo subducto per aliquantulum tempus, adhuc manet tertium : sed illo remoto, non remanet nisi unum : propter quod etiam collæ nomen perprius et posterius participant hæc humida : quoniam absque dubio vere et primo colla est humidum continuativum : et alia duo sunt collæ posterius. Secundum quidem, quia infundendo se in profundum mixti mollificando facit fluere partem ad partem. Tertium autem, quia restituendo humidum partibus impedit dissolutionem quæ fieret evaporatione duorum aliorum humidorum.

Est autem hic advertendum, quod humidum continuativum est corporis secundum quod recipit quantitatem et figuram. Humidum autem mollificativum est corporis in quantum est receptivum formarum sensibilium, quæ sine humido mollificativo non recipiuntur. Cujus signun est, quod nervi sensibiles ab anteriori cerebri descendunt, ubi est mollior et medullosior pars cerebri. Humidum autem tertium est animati secundum quod est animatum : eo quod est ad nutrimentum et augmentum et restaurationem deperditi, quæ sunt primae operationes animati corporis. Hoc igitur modo illa mixtorum corporum animalium colla triplex est, sicut diximus, humidum.

Quæret autem fortassis aliquis, qualiter humidum continuativum sit universaliter in corporibus mixtis animalium ? Ea enim quæ diversarum sunt specierum et terminorum, non sunt continua : partes autem animatorum sunt caro, os, nervus, vena, et hujusmodi : et hæc sunt di-

<--- Page Split --->

versarum formarum et terminorum : propter quod non continua esse videntur : et ita non est in eis unum humidum continuans. Sed hoc de facili solvitur si advertantur ea quae in quinto Physicorum sunt determinata de continui multiplicitate : quoniam aliud est omnino et simpliciter continuum, et aliud est continuum ut colla : quoniam continuum simpliciter est, cujus terminus est unus et idem, et cum forma substantialis rei proprius et essentialis terminus, oportet quod in hac ratione continuum sit unius forma et simplex : et ideom ixtum esse non potest, quia multa in se salvat mixtum secundum esse primum : et ideo continuum secundum rationem est ante mixtum. Continuum autem secundum collae rationam est colligatum, sicut lapides in muro per caementum : hoc enim collam vocavit Empedocles. Humor igitur omnia quae sunt diversarum formarum infundens in animalium corporibus, unus est secundum primum formans ipsum quod est cor, et unus est in materia mixti corporis, et unus est in relatione ad formam unam quae est anima in omnibus partibus operans. Et ideo dicitur hujusmodi continuum unum ut per collam effusum est humidum ex uno et eodem semine vel corde vel utroque, quod diffunditur et distrahitur per omnes partes : et ex omnibus continuatio est ad unum quod est origo, et hoc est colla quod ex uno quod est origo, sic in omnia diffunditur : et ideo ab isto vere et proprie corpus colligatum esse dicitur.

Humidum autem nutrimentale illi infunditur ut ab ipso primum humidum instauretur et retineatur, ne consumatur a calore naturali : et hoc humidum quoad virtutem generaliter nutritivam, etiam a corde sicut a primo in quo est principium vitae et nutrimenti, informatur : et ideo hoc etiam ad idem secundum ordinem reducitur. A corde enim est omnis nutrimenti vigor ad nutriendum, sicut in antehabitis probatum est. Mollificativum autem est, quod antequam convertatur

in membra, ab humido nutrimentali membris infunditur, et humectando resolvit ad mollitiem terrestreitatem et duritiem membrorum : quod quia etiam naturale est, oportet naturale esse factum a virtute cordis : quoniam si hanc non habeat, inordinate resolvit membra, et facit inordinatis motibus animalia inepta et incongrua.

Omnia igitur hæc tria humida continuantur ad unum quod est cor, causa ipsorum existens : licet ex corde fluentia hæc humida in multa dividantur. Signum autem ejus quod diximus est, quod omnia membra animatorum ex corde generantur : neque ex corde generari possunt, nisi per humorem qui terminatus et digestus diffunditur membris a corde tam ad membrorum formationem, quam ad ipsorum continuationem : neque sufficit, sicut diximus, sola continuatio : quoniam hæc non facit materiam corporis animalis. Corpus enim solum continuum non necessario habet in se penetrans humidum. Hoc autem habet omne animatum tam in nutrimento quam in augmento : et si hoc habeat, necessario erit animalis corpus : quoniam et plantæ corpus habet in se penetrans humidam : sed quia hoc corpus [non mollificat, ideo sensibilium non est susceptivum. Et ideo ad animalis corpus exigitur humidum mollificativum. Omnia ante hæc humida in prima sunt materia seminis et in commixtione ipsius. In omnibus enim tam intra in matrice generans, quam in ovis extra, est humidum radicale infusum membris et partibus, et est humidum cibale aut affluens continue in matrice, sicut humor menstruus animalium, aut congregatum per modum thesauri ut accipiat inde natura operans unde suppleat formationem membrorum et nutrimentum. Tertium autem ex utroque est relictum, quod infunditur membris formatis ut mollificans.

Amplius hæc tria humida ordinem habent ad invicem causæ et effectus : quoniam primum quod radicale est quasi primordiale et seminale in mixtura corpo-

<--- Page Split --->

rum animalium, habet virtutem assimilandi sibi aliud humidum, quod quasi nutrit partes : nec enim illud converteretur in partes mixti, nisi prius assimilaretur a virtute radicalis humidi : et quod ex assimilato et assimilante relinquitur non conversum in partes mixti nec unitum, diffunditur per corpus et mollificat ipsum. Hæc igitur causa est mollitiei corporum animalium : quamvis enim quædam partes corporum quorumdam animalium sint dure, sicut ossa, et cartilago, tamen humido mollificante interiora ipsarum partium non destiuuntur : ethoc patet in medullis quæ sunt in partibus illis. Talis igitur colla propria est corporibus animalium. Mixtura enim corporum animalium non est ad actum duri, sed ad actum mollis humidi. Et hoc contingit propter duas causas : quarum una est motus animalis, qui in duro nullo modo perfici potest. Alia autem est sigillatio et impressio sensuum, quæ iterum in duro nulla ratione perfici possent. Signum autem hujus est, ea quæ duros oculos habent male videre.

nes exercentur per molles et in mollibus. Humidum ergo est colla mixtorum in animalium corporibus, sicut diximus.

CAPUT X.

De ratione secundum quam perficitur mixtura corporum animalium.

Mineralia quidem et planta mixta ex elementis habent corpora : sed tamen actus et complementum in quo sicut in termino stat mixtio, non est molle, sed durum. Mineralia enim omnia frigido vel calido aut utroque coagulantur et constant : et sive humidum comprimatur per frigidum, sive educatur per calidum, et postea residuum ejus comprimatur per frigidum, sicut in lapidibus fit, semper operatio terminatur ad durum. In plantis autem non est hujusmodi coagulatio, sed potius terrestris pars et virtutes terrae vincunt in eis. Et ideo etiam plantaquamvis non omnino dure sint, tamen rigidæ sunt et ad duritiem tendunt, ita quod tactæ non cedunt in sui empipedum : sed propter dictas superius causas actus quo consummatur mixtio elementorum in corporibus animalium est, ut sint mollia : nec dure partes interponuntur mollibus, nisi propter sustentationem mollium. Operationum enim animæ om-

Oportet autem mixturam esse secundum rationem et proportionem, ut bene dicit Empedocles. Et oportet nos quaerere secundum quid attendatur hujus rationis proportio et in toto et in partibus mixture. Hanc enim rationem et proportionem Pythagoras numerum vocavit, quo elementa ligantur in mixto : et secundum ipsum Pythagoram attenditur ratio haec in numero partium virtutum eorum quae miscentur secundum vincere et vinci, et secundum apprehendere et apprehendi, et tenere et teneri. Sicut si dicamus, quoniam ex uno pugillo aquæ decem fiunt aeris in mixtura, virtus decem pugillorum aeris adæquatur virtuti unius pugilli aquæ : et tunc aqua apprehendit et tenet aerem, et apprehenditur et tenetur ab eo propter æqualitatem virtutum : alioquin si excedat in numero et virtute aqua, vincet apprehendens et tenens, et non erit apprehensa et tenta : et tunc non erit

<--- Page Split --->

mixtum. Eodem autem modo et de cateris dixit elementis. Et sicut diximus de potentia rari et densi comparando unum pugillum aqua ad decem pugillos aeris : ita dicebat de aliis potentiis elementorum quas multas valde esse asserit, sicut quod ignis caliditas est in multis partibus excedens aeris caliditatem : et ideo viginti pugilli aeris sunt aequati uni pugillo ignis secundum caliditatem : et quodcumque excedat alterum, erit apprehendens et tenens alterum et transmutans : et tunc propter potentiarum inaequalitatem non perficitur mixtura, sed alterum elementorum victum a reliquo transmutabitur in ipsum, et totum erit simplex unum elementum.

Idem autem dicebat de proportione potentiarum calidi et frigidi, et humidi et sicci, et levium et gravium, et perspicui et opaci, et omnium aliorum quae in elementis inveniuntur. Multum enim innitebatur proportionibus Pythagoras et opinatus est ad proportiones harmonicas omnia facta esse. Et huic consensit Empedocles, dicens alia ratione proportionis esse os, et alia carnem, et alia nervum, et sic de aliis partibus corporum mixtorum homogeniorum. Et quantum ex verbis eorum perpendi potest, opinati sunt non esse aliquam formam rerum nisi harmoniam mixtorum quae resultat ex numero et proportione eorum simplicium quae componuntur et conveniunt in mixto.

Nos autem de hac positione in aliis nostris libris disputavimus. Licet enim huic positioni non consentiamus in hoc quod dicit quod non sit aliqua forma materiae nisi quae est ratio mixturae, tamen in hoc consentimus, quod dicimus omnem mixtionem fieri ad rationem proportionis alicujus. Sed nos non dicimus, quod proportio absolute accipiatur in numero eorum quae conveniunt ad mixturam. Nos enim in aliis libris dudum ostendimus, quod impossibile est quod aliquid ita misecatur, quod quodlibet elementorum in ipso aequale sit alteri : quia

secundum hoc ejus quod mixtione illa perficitur, nullum omnino habet locum secundum naturam. Propter hoc dicimus, quod proportio mixtorum animatorum accipitur secundum proportionem organi ad actum animae qui exercetur per ipsum : et ideo alia est mixtura oculi, et alia carnis, et alia ossis, et alia auris, quoniam in mixtura oculi oportet abundare perspicum tenens formas quae moventur actu lucis, et mixturam carnis oportet esse secundum medium qualitatum tangibilium, et sic est de aliorum membrorum mixturis.

Si autem quis dubitaret quæ sit illa ratio mixturæ, diximus alibi, quod est secundum rationem medietatis geometricæ, et non secundum medietatem arithmeticam : nec propter hoc vincet elementum dominans in tali mixtura ut alia ad se transmutet : et sic de omnibus efficiatur unum simplex : quia, sicut diximus, actus medius ad quem devenit mixtura tenet elementa ut non solvatur proportio : et habet ille actus virtutes se informates et cælestes et animales et naturales, quibus tentionem hanc perficere potest, et etiam discrasiam mixtionis ad æqualitatem reducere, præcipue quando mixtura diversa est diversorum membrorum compositione : tunc enim qualitas excedens in mixtura unius membri, reducit discrasiam frigidam in alio membro : sicut stomachum infrigidatum ad crasim reducit hepar calidum : et sic est in aliis mixturis membrorum compositorum in corpore animalis, in quo contrariæ mixturæ membrorum componuntur, sicut nos in sequentibus hujus libri ostendemus.

Ista igitur est proportio secundum quam attenditur mixtura corporum animalium. Et quia ex diversa proportione ad actum comparata diversæ fiebant in sonis harmoniae, propterea putavit Empedocles non esse animam animalium nisi hujusmodi proportionis harmoniam. Sicut enim videbat ex proportione diversa chordarum vel cymbalorum sonare,

<--- Page Split --->

diapason, diapente, et diatesseron, et sic de aliis : ita putavit ex proportione in oculo facta fieri visum, et ex alia in aure facta egredi et fieri auditum.

Nos autem in sequentibus ostendemus, quod causa talis actus vel passionis organi non est virtus formae harmonicae, sed alterius formae virtus facit rationem mixtionis et actum et passionem organi. Hoc autem praetermittendum non est, quod hujus proportionis quam diximus ratio et esse dat nomen organo et generaliter mixto quod est corpus animalibus: hoc enim est corpus in quo exercentur operationes vitae : et tunc etiam cuilibet manifestum est, qualiter a proportione mixtorum ad actum visivum nomen accipiat pupilla, et qualiter a proportione mixtorum ad auditum soni nomen et esse accipiat auris. Et similis denominationis ratio est in omnibus aliis membris mixtis. Cum enim a fine sit omnis denominationi : denominationi autem est ab actu proprio et connaturali et essentiali, oportet proportionem mixturae et esse et nominari ad actum et non ad numerum eorum quae in ipsa mixtura conveniunt, sicut dicebat Pythagoras.

Pejus tamen in hoc dixit Anaxagoras, qui non ab actu essentiali, sed ab eo quod in mixto magis abundat quodlibet mixtorum dixit denominari. .Oportet enim nos non ignorare, quod quidam sunt actus et operationes, qui mox nominati ostendunt se esse simplicis unius virtutis,.sed oportet confluere diversa ipsorum actuum perfectione, sicut est videre, et audire, et caetera hujusmodi. Visus enim non perficitur nisi virtute patiente actum lucidi et suscipiente visibile et tenente ipsum et ducente sive dirigente ad interius, et virtute judicante de ipso. Et certissime scimus, quod non est virtus passiva ab actu lucidi, nisi sit mixtus perspicuo. Suscipiens autem formam non est nisi virtus spissi, vel sicci, et frigidi. Dirigens autem ad interius animae non est nisi virtus spiritus lucidi: et judicans non est nisi virtus animae.

Qualiter ergo umquam in mentem hominis venire potest, quod dicat oculum esse simplicis elementi, cum actus suus tam multarum sit virtutum ? Idem autem est de aliis operationibus animalium et vitalium virtutum : propter quod etiam animalis corpus non simplex aliquod elementum, sed mixtum et organicum esse oportet. Hinc etiam ulterius patet, quod nulla partium corporis animalis univoca est in corpore animalis existens et divisa ab ipso. Sed de hoc in fine quarti Meteororum satis determinatum est. Hæc igitur sunt quæ de mixtura et colla et ratione mixtionis corporum animalium dicta sunt.

CAPUT XI.

De complexionibus humorum et de proprietatibus eorum quae fiunt ex inducta corporum animalium commixtione.

Ex ista vero mixtione in corporibus animalium causatur complexio et complexionis diversitas. Ex humido enim discurrente per corpus in vasis in quibus sit ipsius humoris decoctio, necesse est quatuor generari humores, sanguinem videlicet, et choleram, et phlegma, et me-

<--- Page Split --->

lancholiam per modum quem in antehabitis hujus scientiae determinavimus. In his autem quae non habent sanguinem, aliquid est loco sanguinis: et in his quidem licet sit aliquid magi calidum et siccum caeteris partibus, tamen non vere est cholera, sed phlegma spissum et viscosum: propter quod etiam talia ut in pluribus pigra sunt per multum tempuris immobilia manentia: et si qua ipsorum subtile habent phlegma et calidum sanguinis naturae propinquum, mobilia sunt et velocia et subtilia in operibus, ut apes: sed tamen modico frigore corripiuntur et pigritantur. Quaecumque autem terrestria sunt et melancholica, graviora sunt et in operibus parvam vel nullam praetendentia subtilitatem. In his autem quae sanguinem habent, quaecumque sunt levis et cholerici sanguinis spumosi, agilia et levia sunt vehementer et instabilia: sicut etiam in hominibus hujus complexionis existentibus apparet.

Quaecumque autem grossi sunt sanguinis et calidi, immixtam in sanguine habent choleram adustam vel aduri incipientem, quae est quoddam genus melancholiae : et haec satis sunt stabilia et constantis audaciae et multorum spiritum mediorum inter grossos et subtiles : propter quod etiam talis complexionis existentes homines, stabilis sunt animi et fortis et non praecipites. Talis enim melancholia est quasi de complexione vini rubei, sicut dicit Aristoteles in libro de Problematibus. Vinum enim rubeum clarum fumosum est, et bonae spei facit hominem, et gravitate suae спissitudinis stabilit spiritum et calorem. Et quia fumosa est hujusmodi cholera, multiplicat spiritum subtilem, qui bene tenet formas. Et quia calidum ejus est in materia mediocriter spissa, calidum non confundit et commiscet operationes: et resultant conceptus mentis stabiles et ope-

rationes ordinatae: et per hujus calorem ascendentem spiritus decenter feruntur in foramina, et in angustia existentes, non desperant seipsos, sed etiam confortant, sicut fecit Æneas alloquens socios in periculis existentes et dicens:

O passi graviora, dabit Deus his quoque finem'.

Et ideo dicit Aristoteles quod omnes viri in philosophia et heroicis virtutibus præcipui, de hujusmodi fuerunt melancholia, sicut Hector, et Æneas, et Priamus, et alii. Propter quod etiam leo et alia quædam hujusmodi complexionis animalia, magis sunt aliis liberalia et communicativa.

Quaecumque autem sanguinem habent frigidum fœtulentum et turbidum, gravium sunt cogitationum, et quasi immobilium : et sunt forma apprehensionis eorum obscurae, et forma ipsorum resultant in spiritum spisso fumoso terreo et frigido : et ideo timida sunt quaecumque sunt talia per naturam : et non recedit ab eis timor acceptus, nec accipiunt consolationem, sed desperantia talia animalia, et homines patiuntur amentias et alienationes. Et homines aliquando nihil delectionis apud se invenientes et mala suspicionis etiam existentes ad alios, occidunt seipsos, et sunt nec diligibiles, solitudinem qua malitia est vitæ humanae amantes, et in sordibus esse delectabile est eis, et alia multa mala contingunt eis, et sunt frequenter fures etiam quando non indigent de re quam furantur, et multum sunt insomnes propter complexionis siccitatem et frigiditatem.

Quorumcumque autem sanguis multum habet phlegmatis, pigri sunt et somnolenti et molles mollitie feminea, et quasi nullius existentes memoriae : et sunt albi sine rubore admixto, multum pallescentes, et timidi propter frigus, et

<--- Page Split --->

instabiles, egestiones indigestas habentes : et in hoc abundant maxime ea in tali complexione existentia : spissas habent pelles, et frequenter multos habent humores indigestos, et dormiunt per magnam partem anni, sicut in antehabitis hujus scientiae determinatum est, et est eorum ingenium malum, et memoria mala : ingenium quidem propter frigus quod non movet spiritus, neque abducit, sed abscindit eos : memoria autem propter humorem aqueum qui non retinet. Timida etiam sunt hujusmodi animalia, et habent parvas venas, et sunt impotentia calefacere suum sanguinem : et ideo in eis post timorem non redit audacia.

Sanguinem autem clarum et bonæ hy-

postasis existentem habentia, jucundissimæ sunt complexionis et hilaris aspectus, semper bonæ spei, nec dejecta infortuniis, et sunt boni ingenii et bonæ habitudinis. Cholerici autem longi et graciles, phlegmatici breves et pingues, et melancholici sunt tenues et breves et nigri. Hi autem qui sunt de melancholia adusta calida, sunt valde longi et graciles et nigri et duræ carnis : et alia multa accidentia sunt istarum complexionum, quæ partim a medicis et partim a physicis determinata sunt : sed quæ dicta sunt, præsenti sufficiunt intentioni.

Quæcumque enim alia de ipsa complexione et complexionum differentiis dicenda erant, in antecedentibus a nobis determinata sunt.

<--- Page Split --->