TRACTATUS II
De causa multitudinis et paucitatis filiorum.
ex talibus spernatibus prius exit in matricem, et quod generatur ante tempus sibi debitum, vivit per modicum tempus: quod enim exit a loco generationis ante tempus complementi sui vivere non potest, et præcipue si alteratio naturae non fuerit in membris principalibus quæ sunt vitæ principia. Dico autem alterationem naturae, quando illa membra per alterationem formativæ et caloris alterata sunt ad complementum. Si enim illa non receperunt alterationem ante nativitatem, parum vivent animalia : propter quod in hoc capitulo scire desideramus, utrum opinari liceat per rationem, quod animalis unicum filium generantis, et alterationis quæ est in diminutione cujuslibet membri, sit una et eadem causa multitudinis filiorum, et abundantiae membrorum sit etiam una causa et eadem, aut non debemus per modum dictum de causa diminutionis et abundantiae membrorum inquirere de causa quare quædam habent tantum unum filium sicut elephas, equus, et mulus, et quædam habent filios multos ? sed debemus de hoc inquirere causam specialem.
Omne autem habens corneas soleas
<--- Page Split --->
animal, generat unum partum tantum frequentius. Canis autem et lupus et omne animal fissi pedis in fissuras multas, parit multos : et similiter multos pariunt animalia parva, sicut genera murium. Econtra autem animalia dividentia pedem in duas ungulas, sunt paucorum filiorum, præter porcos qui sunt de genere eorum quæ multos faciunt filios propter multitudinem spermatis et humoris qui est in eis. Rationabile autem est ut animalia magni corporis paucos simul generent filios. Id enim ex quo augentur, causa est privationis in materia generationis. Diminutio enim generationis procul dubio creatur a magnitudine corporis. Cibus enim transit in nutrimentum et crementum corporis, et ideo parum remanet de eo quod sit materia generationis. Econtra autem in animalibus quæ sunt parvi corporis, parum ponitur in nutrimento et incremento corporis : et ideo plurimum cibi deputatur ad materiam generationis.
Amplius sperma multum oportet esse ex quo generantur magna animalia, si debeat partus completos in membris et quantitate producere : et ideo si illa multa simul generarent animalia, oporteret quod esset sperma plus abundans quam superfluere possit nutrimento corporis. Animalia autem parvi corporis ex pauco spermate quod de facili abundat corporis nutrimento, generare possunt multos filios.
Amplius multa parva animalia simul possunt esse in uno loco matricis, quæ sanguinem fundit ad nutrimentum ipsorum : animalia autem magni corporis multa simul in una matrice continente et nutriente esse non possunt : quia etiamsi totus sanguis matris ad matricem transiret, multis talibus et tantis partubus non sufficeret.
Amplius animalia sotulares corneos habentia, ut in pluribus non generant nisi filium unum, aut sunt paucorum partuum. Ea autem animalia quæ in multas fissuras pedem dividunt, sunt
plerumque multorum filiorum. Causa autem hujus diversitatis, sicut diximus, est magnitudo et parvitas corporum istorum animalium. Sic igitur magnitudo et parvitas corporum, differentiæ sunt causantes multitudinem et paucitatem filiorum. Soleæ autem sotulares et fissuræ pedis in multos digitos non sunt horum causæ, licet sint concomitantia ista ut in pluribus. Signum autem ejus est, quod elephas est valde magnus, ita quod est major omnibus animalibus gressibilibus, et pes suus est fissus multis fissuris : camelus autem etiam est magnus in duo ungulam dividens : et uterque facit unicum filium.
Nec hoc solum accidit in gressibilibus, sed etiam in natatilibus aquosis et volatilibus : quod enim ex istis est parvi corporis, frequenter est multorum filiorum : et quod est magnum, est paucorum. Accidit autem etiam idem arboribus et plantis.
Causa igitur propter quam quædam animalia generant multos, quædam autem paucos, et quædam mediocriter, declarata est a nobis.
<--- Page Split --->
dictis Galeni. Falsum autem hoc esse convincitur per hoc quod supra diximus, quod videlicet in una cella matricis per anatomiam plures inveniuntur filii : hoc enim multoties visum est in animalibus multos filios generantibus, quando matrix numero filiorum est superadimpleta.
Causa igitur istius vera est, quod omne genus animalium terminum habet suae quantitatis inter minimum et maximum quem non pertransit, sicut alibi diximus, ubi ostendimus quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti. Hos enim terminos numquam pertransit natura, nisi fiat ex errore ex quo fiunt monstra. Puellam enim ego vidi quæ novem annorum existens, non habebat quantitatem debitam infantis unius anni. Sicut ergo terminum servare naturae convenit hominis, ita convenit naturae omnium animalium. Materia enim ex qua creatur animal, non est indeterminatae quantitatis, sed terminum et finem notum in natura. Omnia igitur animalia multos filios simul concipientia, plus spermatizant mares et fecminæ quam sufficiat ad creandum partum unum : et ideo ex illa multa superfluitate, ab ipsa virtute formativa dividitur materia generationis ad multorum filiorum generationem.
Est enim ista virtus animæ habens potestatem in dividendo sperma et proportionando tam convenienti multitudini membrorum, quam etiam ei quod convenit multitudini conceptuum secundum quantitatem determinatam. Est enim virtus hæc regitiva distributionis spermatis : sicut etiam virtus regitiva cibi in corpore distribuit cibum secundum membrorum multitudinem et convenientiam. Sperma igitur maris et virtus formativa et regitiva quæ est in spermate, non apprehendit plus vel minus de materia humiditatis feminae, quam debitum sit secundum terminum quantitatis naturalis : et quamvis mas multum spermatizet, tamen virtus hoc ad unum conceptum non accipit plus vel minus, quam secundum ratio-
De causa propter quam ex uno concubitu concipiuntur aliquando multi filii.
Admirable autem videtur id quod accidit feminis concipientibus simul multos filios. His enim accidit ex uno concubitu concipere totam illam filiorum suorum multitudinem. Si enim sperma maris conveniens mixtioni et formationi materiæ quæ est ex gutta feminae seminali in tempore conceptionis, sive etiam dicatur non esse conveniens illi, sed congreget eam tantum sicut coagulum congregat lac, videtur quod non debet facere nisi unum ex tota materia, eo quod ipsum est unum et materia est una: et tunc mirabitur aliquis causam quare facit conceptorum tantam pluralitatem.
Sermo autem dicentium ad quaestionem istam, quod causa pluralitatis est, quia sperma dividitur in plura loca matricis et ad plura orificia venarum quæ terminantur ad matricem, est falsus. Dicunt enim isti, quod orificia venarum trahunt ad se sperma : et cum illa sint diversa, dividitur sperma ad loca diversa. Et videtur hæc opinio concordare cum
<--- Page Split --->
nem quantitatis membrorum determinatum est in natura : quinimo si in matrice humorem quem formet in aliud conceptum non inveniat, accidet contrarium : quia quod ultra sufficientiam conceptum est, dessiccatur a calore matricis proprio et corrumpitur. Sicut enim videmus quod ignis desiccat materiam in qua est, quando pertransit in dissolvendo terminum raritatis illi materiae debitum : sicut etiam aqua si ultra modum calefiat, extenditur plus materia quam competat aquae speciei : et tunc evaporabit in formam elementi rarioris et desiccatur : extensa enim aquae materia stabit in termino raritatis suae naturae et speciei debito, nec extendetur ultra, quantumcumque igni addatur : sed si extendatur, vel corrumpitur et evaporabit : et sic tandem consumitur et exsiccatur. Et similiter fit de spermate in matrice si est superfluum, et non invenit humorem seminalem feminae, quem apprehendat et in quo contineatur.
Amplius ex supradictis patet, quod temperatum oportet esse sperma maris, et superfluitatem feminae quae est materia generationis in omnibus animalibus generantibus multos filios. Et haec contemperatio est causa tam secundum quantitatem quam secundum qualitatem. Tali autem contemperatione facta, sperma maris potens est apprehendere et terminare feminae superfluitatem in multas partes divisam. Haec enim dividitur a virtute registiva et distributiva secundum proportionem qua ex ea possunt formari multi filii. Hoc autem exemplum quod supra induximus de coagulo et lacte, cum hujusmodi spermatis dispositione non habet convenientiam : quoniam sperma non apprehendit quantitatem totam sicut facit coagulum in lacte, sed ponit proportionem quantitatis et virtutis in materiam, secundum quam proportionatur sufficienti quantitati embryonis, quae qualitatem distribuit membris et conceptis secundum medietatem geometricam divisam quae coagulatur et terminatur.
Coagulum autem nihil facit, nisi quod virtus ejus totam apprehendit lactis quantitatem, et non immutat qualitatem ipsius distribuendo et formando.
Dicta igitur est causa propter quam multi causantur filii ex uno concubitu in matricibus illorum animalium quae secundum naturam multos concipiunt filios et propter quam non creatur nisi unus filius magnus commixtus ex tota materia concepta.
Cum autem sperma fuerit adeo paucum, quod non potest apprehendere materiam humoris feminae, nihil omnino causatur ex ipso. Et si fuerit multum valde in comparatione patientis cujus virtus est determinata sicut et virtus caloris agentis, tunc oportet quod primo fiat proportio et contemperatio unius ad alterum per divisionem : contemperatio autem est accidens etiam spermatibus animalium magni corporis unicum filium concipiendum, eo quod in talibus non possunt creari multi filii ex multa superfluitate, sed unus solus. Virtutes enim agentium et patientium in omnibus animalibus habent terminos notos secundum naturam : et ideo talia non spermatizant ultra conceptus sufficientiam : nec feminae superfluitas excrescit ultra terminum hujusmodi sufficientiae naturalis propter causam quam praediximus. Et ex illa superfluitate in magnis animalibus creatur unus filius tantum. Si autem ex aliqua causa accidentali in talibus animalibus aliquando contingat quod mas spermatizet multum sperma, ,et abundaverit etiam femina cum qua coit multa superfluitate, creabuntur tunc ex his duo vel plures fectus gemelli.
Homo autem est quasi intermedium animal inter duo genera, quorum unum naturaliter generat multos filios, et aliud naturaliter generat unum filium : eo quod homo naturaliter generat unum filium, sed propter superabundantiam caloris et humoris aliquando generat filios duos vel plures. Sperma enim cum sit calidum et humidum, multiplicatur ex
<--- Page Split --->
calidis et humidis. Et hæc homini accidunt præ aliis animalibus. Et hæc est etiam causa, quod tempus imprægnationis hominis incertum et indeterminatum est plus quam animalium aliorum. Aliorum enim animalium tempora imprægnationis sunt determinata : tempora autem imprægnationis hominis sunt multa et diversa : mulier enim parit in nono mense, septimo, et temporibus intermediis. Natus tamen in octavo frequenter moritur. Et hujus causa scitur ex his quæ præmisimus in hac scientia. Perfecte enim in præhabitis de hoc locuti sumus, et hoc sufficit intentioni præsenti 4.
Causa autem generationis geminorum secundum prædicta, eadem est in communi loquendo cum causa generationis membrorum superfluorum. Accidentia enim quæ accidunt utrique horum, non accidunt nisi in prima conceptione. Quando enim in aliquo membrorum multa et superflua a virtute comprehenditur materia, accidit illi membro majus debito fieri : sicut frequenter videmus in digitis et manibus multorum hominum, et in pedibus, et in aliis membris, et præcipue extremitatibus. Et si contingat illam materiam dividi, formabuntur inde duo vel plura membra : sicut etiam videmus accidere radicibus arborum, quarum primo una est radix, et postea ventositate spirituali dividitur fluxus humidi, et erunt duæ radices : cum tamen prima terminatio et completio arboris fuerit ex una radice et una virtute formante. Per omnem autem eumdem modum accidit etiam creationi filiorum multorum ex una prima primordiali virtute, quæ postea dividitur materia divisa per modum quem supra diximus. Est tamen hujus etiam alia causa motus corporis matricis, et divisa spermatis gluttitio a matrice, sicut in antehabitis hujus scientiæ determinatum est a
nobis. Sed principalis causa est superfluitas materiae, quando fuerit distributa, ita quod ex ea sufficienter possunt creari filii plures quam unus.
CAPUT III.
De causa generationis hermaphroditorum conceptum et aliorum monstrorum, et multiplicatione membrorum.
Accidentia autem monstruosa quæ accidunt quibusdam generatis quos hermaphroditos quidam vocant, eo quod accipiunt in prima generatione membrum virile et membrum muliebre, similiter creantur a superfluitate quæ est materia generationis quando declinat ad unam partem plus quam ad aliam : propter quod etiam unum membrum est principale, et aliud parum habens plus quam figuram : et ideo non erit principale, et erit simile ei quod generatur ex cibo quando sumitur qui non est secundum naturam conveniens : ille enim putrescens convertitur in apostemata si ad exteriora cutis erumpit. Et ita est de hu-
<--- Page Split --->
jusmodi membris superfluis. Hoc enim sunt in corpore ad modum nascentiarum : sed tamen in hoc differunt, quod de humido radicali superabundanti talia superfua membra generantur : nascentiae autem generantur ex superfluo nutrimentali : et ideo nascentiae nascuntur putrescentes propter calorem innaturalem qui est in eis. Ista autem non putrescunt propter calorem naturalem qui est in eis : est tamen in eis aut nulla virtus, aut debilis valde.
Hermophroditi autem de quibus nunc loquimur causam suae habent generationis quam diximus : si enim sperma impragnans inveniat abundans humidum, et vincat ipsum perfecte, et in toto dividat ipsum, faciet gemellos duos in sexu simili maris. Si autem aequaliter vincatur in toto et in partibus, faciet duos gemellos sorores. Si autem in una vincatur, et in alia vincat, erunt gemini disparis sexus : unus mas, et alter femina. Et haec causa est communis toti et membris partialibus : quia in hoc nulla est differentia quantum ad victoriam virtutis et debilitatem. Si enim non abundet materia nisi in uno membro quod est circa inguen, ibidem superabundans dividetur : et si vincatur rursus in uno et vincat in alio, generabitur hermaphroditus. Et aliquando est ita figura utriusque membri completa, quod ad visum et tactum discerni non potest quis sexus praevaleat : et non est inconveniens quin talis partus etiam habeat duas vesicas et urinam emittat per utramque, quod et in coitu et agat et patiatur, et incumbat et succumbat : sed non puto quod et impregnet' et impregnetur. Sed pro certo sexus erit principalior qui a cordis juvatur complexione : tamen aliquando etiam complexio cordis ita media est, quod vix discerni possit quis sexuum praevaleat.
In praehabitis autem jam determinatae sunt causae maris et feminae, et causae etiam propter quas quaedam extremitates membrorum exteriorum fiunt alio modo quam sint secundum naturam : haec enim
cum sexu dispari in eodem individuo causam habent unam et eamdem. Patet etiam qua est causa hujusmodi abortus secundum quem non abortit mulier aut femina, sed ipse conceptus monstruosalur in figura. In talibus enim est diversitas multa, eo quod aliquando fit alteratio quaedam secundum parva membra sicut est digitus : aliquando autem inveniuntur concepti a natura alterari in membris magnis principalibus. Quaedam enim animalia aliquando habent duos splenes, et quaedam aliquando habent multos renes. Et aliquando causantur hujusmodi mutationes ex motu matricis et materiae : et tunc non distinguente pariete erit animal monstruosum, sicut duo continuati aliquando unum cor, aliquando duo corda habentes, sicut superius diximus de anse re quem vidimus : et narraverunt nobis multi fide digni, quod viderunt talem hominem qui erat duo homines continuati in dorso, et unus erat impetuosus et iracundus, et alter erat mansuetus, et vixerunt plus quam per viginti annos, et postea unus mortuus est, et alter supervixit donec ex putredine et fetore fratris mortui fuit et ipse mortuus. Aliquando autem habent cor unum, et alia membra multa propter materiam abundantem.
Amplius quibusdam a generatione accidit, quod quaedam viae pororum manifestorum sicut oris vel ani vel aurium vel nasi oppilantur, et inveniuntur clausi in extremitate : aut forte via declinata a loco suo in locum alium : et hoc accidit etiam mulieribus, quod orificia exteriora matricum quae vocantur vulve, sunt clausa et oppilata a generationis tempore usque ad tempus pubertatis : et cum advenit tempus menstruorum, intumescentibus ex sanguine viis matricis excitatur calor magnus qui aliquando per seipsum labia vulve dividit et ejicit sanguinem menstruum. Quaedam etiam feminae moriuntur hac de causa : et quibusdam subvenitur beneficio chirurgiae.
Aliquando etiam nascitur mas cujus
<--- Page Split --->
via urinæ declinat a recta via virgæ, quæ est in virgæ inferiori parte : et ideo talem sedentem oportet mingere. In quodam etiam nostri temporis nato testiculi infra pellem contenti erant superius, ita quod prominentia eorum repræsentabat duo labra vulvæ muliebris : et fissura videbatur esse in medio clausa per pellem : et cum putaretur esse puella a parentibus, et deberet esse fissura ut habilitaretur ad coitum, incisione facta prosilierunt testiculi et virga : et postea duxit uxorem, et genuit ex ea plures filios.
Aliquando autem generatur aliquis anum habens oppilatum per quem exit sicca superfluitas : et hoc accidisse bis comperimus : semel tempore Aristotelis, et secundo isto tempore nostro. Et dicit Aristoteles quod apparuit hoc etiam in avibus, et in aliis animalibus. In Græcia enim vacca nata apparuit a qua cibi superfluitas exivit per locum per quem exire debuit vesicae superfluitas. Considerantes autem hoc aperuerunt ei anum qui est via exitus superfluitatis cibi : sed apertura statim continuata et reoppilata est : et cum multoties aperiretur, nihil profuit, quia statim consolidabatur.
Causa igitur multitudinis conceptuum et paucitatis eorum et causa superfluitattis et diminutionis membrorum hoc modo determinata sit.
CAPUT IV.
De his quæ imprægnantur una imprægnatione super aliam, et de his quæ plus aliis diligunt coitum.
Oportet autem scire, quod magnorum animalium non est imprægnari post imprægnationem. Quædam enim animalia imprægnantur super imprægnationem : et horum quædam formant et perficiunt secundo susceptum cum primo : quædam autem non perficiunt secundum, sed corrumpitur.
Animal autem quod secunda imprægnatione super primam non imprægnatur, est quod non concipit simul et parit nisi filium unum : et talia sunt animalia soleas corneas habentia, quæ non imprægnantur imprægnatione secunda super primam, excepta equa, sicut et inferius dicemus : et animalia majora etiam tali non imprægnantur imprægnatione. Causa autem hujus est, quia conceptus talium animalium est magnæ quantitatis sicut et ipsa animalia : et superfluitas quæ subtrahi potest magno corpori matris, vix sufficit ad nutriendum primum conceptum qui jam convaluit in matrice : et ideo trahit ad se menstruum, ita quod nihil derivari potest ad secundum. Si-
<--- Page Split --->
gnum autem hujus est, quod filius eleplantis in utero fere crescit ad quantitatem tauri.
Alia vero quae multos simul concipiunt filios, impraignantur secunda impraegnatione super primam propter parvitatem conceptus qui parum trahit de cibo. Homo autem qui quasi medius est inter haec, sicut diximus superius, aliquando ex secundo concubitu impraignantur super primam impraegnationem, et convalescit conceptum, sicut in temporibus praeteritis saepius apparuit, sicut longe ante in hac scientia diximus, quod mulier ex uno concubitu concipit multos filios, diviso in multos multo spermate et abundante gutta muliebri : abundante enim humore post primum conceptum aliquando concipit mulier ex secundo coitu, licet hoc non nisi raro contingat. Et sicut accidit animalibus magni corporis, quod ideo non generant nisi unum partum, quia totum nutrimentum vix sufficit ad unum, et praecipue quando jam embryo convaluit in matrice et tractu forti trahit ad se nutrimentum, propter quod secunda impraegnatione talia non impraignantur : ita ut frequenter accidit mulieribus : quoniam licet convenientiam habeant ad ea quae plures simul concipiunt partus per abundantiam humoris qui materia est generationis, tamen illum humorem ut frequentius trahit ad se primus conceptus, et impraegnationi secunda praestat impedimentum.
Inter omnia tamen animalia non est visum, quod aliquid recipiat secundum conceptum post primum, nisi mulier, et equa. Et hujus causa est amplitudo matricum equae et mulieris, et duritia carnis harum duarum feminarum inter alias feminas. Mulier enim inter omnes feminas animalium proportione sui majoris est vulvae et amplioris matricis, cum tamen vir sit minoris veretri inter animalia proportione sui corporis. Puella enim longiorem fissuram habet vulvae aliquando, quam aliqua vacca vel equa magna ante partum. Et causa hujus est magni-
tudo capitis in conceptu et rotunditas, quae aliter non posset habere exitum nisi per mortem matris. Ampla igitur existente matrice concipiunt secundum super primum : sed rarissime convalescit, eo quod nutrimentum trahit ad se primus et fortior conceptus.
Similiter autem isti duo modi feminarum plus caeteris diligunt coitum : et hunc appetitum facit in eis vel designat carnium suarum duritia. Omnia enim animalia dure carnis, sunt plene carnis ex hoc quod non effluit ex eis sanguis et cibus ultimus membris infusus : et ideo multum appetunt coitum, et praecipue mulier et equa : quia post coitum primum in quo concipiunt, non menstruant, et embryo adhuc parvus non in se trahit sanguinem : et ideo sanguis attractus titillat nervos et inguina, et movet ad libidinem majorem quam facit ante conceptum : et ista libido non sedatur per coitum, sed forte plus appetitur ex confricatione, eo quod per conficrationem humor seminalis amplius attrahitur et amplius titillat. Similiter autem ab equabus valde parva vel nulla exit superfluitas tempore menstrui : et ideo remanet titillans : omnia enim animalia dure et plene carnis diligunt coitum dicta de causa, eo quod natura feminarum talium fere masculina est : quia non retineret humorem nisi per calorem bene digerentem. Pra caeteris tamen diligunt illae feminae, a quibus non exit sanguis sufficiens tempore menstruorum.
Haec eadem est causa propter quam virgines plus cogitant de coitu et appetunt coitum, quam corruptae, et propter quam mulieres quae non impraignantur plus appetunt quam illae quae saepius sunt impraegnate : pleniores enim sunt carnes earum humore spermatico quam aliarum. Cum enim dicimus, quod dure carnis mares et feeminae plus coitum appetunt, intelligimus de his quarum durities causatur ex plenitudine, et non de his quarum durities causatur ex siccitate. Et signum hujus plenitudinis in cor-
<--- Page Split --->
pore est quando compressa caro inter digitos globatur et resilit a digitis, et non plicatur compressa ab eis. Causa autem in omnibus his est, quod exitus menstrui a fecminis, est similis exitui spermatis a viris et masculis. Sanguis enim men struus non est nisi sperma indigestum, sicut diximus superius : propter quod etiam mulieres quae primo multum appetunt coitum, post partum multorum conceptuum parum aut nihil appetunt proter multum seminalem humorem quo evacuatae sunt : sicut et masculi evacuati a spermate coitum non appetunt. Matrices enim mulierum sunt superius versus parietem in quibusdam fecminis. Masculorum autem testiculi contrahuntur inferius : eo quod masculi est sperma ejicere. Fecminae autem est sperma projectum ad interiora ad locum generationis attrahere : et quae multi sunt spermatis, multo indigent coitu.
Sic igitur declarata est causa propter quam quaedam animalia impregnantur secunda impregnatione post primam, et quare quaedam proferunt secundum conceptum, et quaedam non, et quare quaedam secundo coitu non impregnantur omnino. Adhuc autem ostensa est causa propter quam quaedam multum diligunt coitum, et quaedam non.
Amplius quaedam animalia impregnantur secundo coitu, ita quod inter coitum primae impregnationis et coitum secundae impregnationis est interjacens magnum tempus, et tamen complebunt conceptum secundum. Hoc autem non potest esse in animalibus carentibus magnitudine corporis : sed erit in magnis calidis et humidis quae naturaliter sunt multi seminis et multorum filiorum. Ex hoc enim quod facultatem habent multos filios generandi, oportet matrices feminarum esse valde amplas : et quia natura talium masculorum convenit multo spermati, in coitu multum sperma projiciunt : et humor qui est materia generationis in fecminis talibus, etiam est multus. Corda enim talium sunt parva non consumen-
tia humidum : propter quod sanguis menstruus in talibus multiplicatur super quantitatem cibi qui conceptui sufficit in primo coitu : ex hoc enim potest nutrire conceptum secundum et compiere et producere ad partum.
Amplius matrices quarumdam fecminarum animalium aliquando sunt oppilatae et in orificiis strangulatae : quoniam orificia venarum abundant multo sanguine menstruo : et hoc accidit quibusdam mulieribus humidis : et his accidit menstruum post impregnationem a principio conceptionis usque ad impregnationis finem. Accidit autem accidens hoc non secundum naturam : propter quod etiam conceptus talium mulierum frequenter fit occasionatus. Accidens autem idem quando accidit animalibus non per occasionem est, sed per naturam, sicut animali pilosi pedis accidit iterato impregnari post primam impregnationem, cum non sit ex animalibus magni corporis, sed sit de numero eorum quae multos simul concipiunt et pariunt filios, et multarum fissurarum est in pedibus. Omne enim in multa dividens pedem, multorum est filiorum et multi spermatis. Signum autem hujus est, quia multam habet polisitatem et praecipue in inferiori pedis, sicut lepus et criogrillus quem quidam vocant cuninum sive cuniculum. Habet autem hoc animal multos pilos etiam in parte coxarum. Animal autem quod sic multae est polisitatis, non solum impregnatur super primam impregnationem, sed etiam aliquando parit primum conceptum, et nihilominus complet secundum impragnatione post partum primi conceptus remanente secundum suam dispositionem.
<--- Page Split --->
distinctos et occasionatos filios, sicut vulpes, leo, lupus, et canis. Quidam etiam erunt cæci, sicut canis, et animal quod Græci aycorem vocant.
Porca vero generat multos partus ad modum eorum quae in multa pedem dividunt, licet in duo dividat ungulam : quidam tamen porcorum habent soleas corneas integras non divisas, sicut invenitur in porcis quarumdam regionum : et ideo aliquando generant porcæ unum tantum, aliquando generant multos : frequenter tamen generant multos filios, eo quod humidum animal est et frigidum : et cibus qui deberet transire in nutrimentum corporis, transit in spermaticam humidí- tatem. Animal enim istud non est magnum sicut animalia soleas corneas habentia. Porca autem format et auget quod concipit in utero donec compleatur partus, et non parit imperfectum : et hoc accidit propter bonitatem et superfluitatem humidí quod est in corpore ejus : sicut etiam arbor plantata in terra pinguí, multum cibum habenti, magis complet suos fructus.
Similiter autem quaedam aves incompletos et cæcos pulificant pullos suos : et illæ sunt præcipue illæ quæ faciunt multos pullos, et carent magnitudine corporis, sicut hirundo, et perdix, et passer, et hujusmodi aves parvæ. Et similiter etiam faciunt aves quæ paucos pulificant pullos, sed non generant in ovis cibum sufficientem complexioni illorum, sicut karthagla effecta fœta, et columba, et multæ aliæ aves apud nos, sicut cornix, monedula, et plura alia genera. Et ideo dicunt quidam quod si extrahatur oculus pulli hirundinis quando est imperfectus, iterum recrescet : eo quod materia oculi adhuc est intus incompleta : sed tamen non est probabile nisi posset extrahi oculus sine læsione nervorum et venarum a quibus exit materia oculi.
Ex his igitur patet, quod quaedam animalia generant filios incompletos propter cibi diminutionem : quod etiam ma-
De causa propter quam quaedam animalia generant filios completos, quaedam autem incompletos.
Amplius de animalibus generantibus animalia quaedam generant filios completos, quaedam autem incompletos. Omnia igitur animalia soleas corneas habentia filios generant completos : similiter autem et omne animal in duo tantum dividens ungulam. Plura vero ex his animalibus quæ dividunt pedem multis fissuris, generant filios incompletos. Causa autem illius est quia animalia habentia soleas, unicum generant fœtum : dividentia autem in duo ungulam, quandoque generant unum, et quandoque duos, sed duos vix umquam excedunt : et ideo quia hæc et his similia animalia paucos generant filios, facile possunt eos complere. Animalia autem quæ multos simul filios generant, possunt quidem formare eos in principio cum pauca indigent humiditate : postea autem cum creverint et multam requirunt humiditatem potentem complere eos, generant filios imperfectos, sicut ea quæ generant vermes : et ideo quaedam ipsorum aliquando pariunt non
<--- Page Split --->
nifestatur in filiis quos generant mulieres in septimo mense. Quia enim illi filii sunt incompleti, frequenter accidit, quod hi distinctas et divisas habent vias sensuum et pororum manifestorum narium et aurium et oculorum et aliorum : et aliquando non habent expressam in his distinctionem, sed cum creverint, distinguuntur : propter quod sic imperfectionati involvuntur in pelliculis mollibus auxugiae non salsae, et cooperiuntur pellibus, et paulatim instillatur eis lac, donec convalescant et compleantur. Multi etiam taliter natorum convalescunt et vivunt : frequenter etiam moriuntur.
In hominum autem generatione tali occasione occasionantur mares plus quam feminae : in aliis autem animalibus non. Causa autem illius est, quod inter marem et feminam est diversitas caloris naturae. Calidiores etiam sunt mares, et ideo etiam sunt majoris et velocioris motus ad exitum quam feminae. Propter motus etiam multos quos habent mares, adhuc teneribus existentibus membris, accidunt eis occasiones fracturarum et læsionum membrorum, et plures alii modi occasionum plus quam feminis. Calor enim est causa diversitatis complementi facturae diversitatis masculorum et feminarum in matrice mulierum. Earum enim matrices non sunt causae diversitatis maris et feminae secundum modum. In aliis autem animalibus non apparet diversitas facturae et complementi masculorum et feminarum : quoniam non citius completur mas in istis, nec femina tardius in illis.
Amplius mares in minori tempore distinctam et completam accipiunt facturam quam feminae in matricibus mulierum : post partum autem citius crescut et complentur feminae hominum quam mares, et citius senescunt : eo quod feminæ maribus sunt debiliores, eo quod sunt naturae frigidioris. Opinandum enim est, quod sexus femininus est quaedam naturalis occasio, qua occasionatur conceptus, sicut in antehabitis hujus scien-
tiae probatum est : oportet igitur, quod cum fuerit infra matricem, tarde completam membrorum accipiat distinctionem propter frigus naturale. Distinctio enim membrorum completa, quidam est modus digestionis. Calor enim digerit et distinguit citius id quod majoris et facilioris est digestionis : hoc autem est id quod majoris est caloris. Fœmina autem in specie hominis extra uterum citius crescit et augetur propter naturae suae debilitatem. Omnes enim res minoris virtutis et debilioris, citius perveniunt ad complementum tale quale permittente natura possunt suscipere : eo quod humidiores sunt, et minus agunt in contrarium. Hoc accidit in omnibus operationibus naturae quae a calore naturali terminantur propter causam quam sæpius in antehabitis diximus.
<--- Page Split --->
tempore impraegnationis, et majoris sanitatis quam quando non sunt impraegnata.
Similiter autem in mulieribus laborantibus et opera manualia operantibus non adeo manifestatur turbatio appetitus ex impraegnatione sicut in aliis : et forte hujusmodi mulieres citius pariunt vel faciunt abortum, eo quod labor consumit corporum suorum superfluitates. Corpora autem mulierum quiescentium geneneraliter habent multas superfluitates : labor enim facit multas evaporare superfluitates, ita quod in tempore partus etiam levius pariunt : et ideo melius et diutius potest retinere anhelitum : retentio autem anhelitus facit ad levitatem partus. Superfluitas autem multa congregata cooperatur ad oppositum.
De dispositione feminarum impraegnatarum ex ipsa impraegnatione, et de mola matricis.
Proprium autem mulieris esse videtur, quod cum gemellis impraegnabitur, et unum fuerit mas et aliud femina, vix convalescunt : si autem sunt in consimili sexu, salvabuntur frequentius. In aliis autem animalibus non accidit. Animalia enim quae multos faciunt filios, permixtim faciunt mares et feminas, et in uno sexu omnes facere non est eis naturale. In mulieribus autem naturaliter non erit distinctio maris et feminae in gemellis : et si erit, vix proficient propter qualitatum in eodem semine contrarietatem.
Amplius in mulieribus et etiam in aliis animalibus aliquando accidit post impraegnationem turbatio appetitus et corruptio. Et hujus quidem causam licet jam longe superius assignaverimus in hac scientia, tamen hic etiam de diversitate ejus est loquendum. Hujusmodi autem corruptio magis accidit mulieri quam aliis : multae enim aliorum animalium feminae sunt multo majoris augmenti
Hæc igitur sunt, quæ conveniunt feminis animalium ex corruptione appetitus complexionis ex impraegnatione, et maxime mulieribus, eo quod aliorum animalium feminae non habent tantum menstruum sicut mulieres : propter quod etiam non menstruant manifeste sicut mulieres faciunt : propter quod cum menstruum primum stat propter impraegnationem, et adhuc non multum attrahitur ad embryonem, ad stomachum, et hepar, et erit causa corruptionis appetitus et alterationis corporis, præcipue in mulieribus.
Amplius cum mulieres non impragnantur, et tamen deficit in eis menstruum, erit causa alterationis et corruptionis corporum quarumdam mulierum et aegritudinum malarum. In tempore autem primo impraegnationis mulieres quaedam multum fatigantur ex menstrui retentione, eo quod, sicut diximus, tunc non consumitur in cibum embryonis. Crescente autem embryo in fine impraegnationis consumitur dicta superfluitas : et tunc melius habebunt. Meliorata enim dispositione mulieris a consumptione menstrui alleviabitur corpus. In aliis autem animalibus pauca est hujusmodi superfluitas, et est temperata in quanti-
<--- Page Split --->
tate secundum proportionem quæ sufficit ad cibum concepti. Cum autem consumitur hujusmodi superfluitas corrumpens appetitum, et transit in cibum concepti, melius etiam corpus nutritur mulierum impregnatarum pro illo tempore quod est finis impregnationis : propter quod etiam illo tempore multo indigent cibo, tum pro se, tum pro embryone qui in illo tempore est grandiusculus.
Infirmitas autem quæ multis accidit mulieribus quæ mola vocatur matricis, frequentius accidit post impregnationem. Quædam enim aliquando mulier tempore Aristotelis coivit cum viro, et putavit se esse impregnatam : quia primo inflabatur venter ejus : et deinde apparuerunt in ea signa impregnationis : et cum venit tempus pariendi, non peperit, neque diminuebatur tumor ventris, sed remansit in illa dispositione tumoris per tres vel quatuor annos : et postea accidit ei fluxus ventris disintericus, ita quod fere ducta est ad mortem : et tunc peperit frustum carnis quod erat mola matricis, et non erat nisi sanguis coagulatus in matrice. Aliquando enim moratur hæc infirmitas in matrice usque ad senectutem mulieris, et aliquando perdurat usque ad mortem. Et hunc casum vidi in muliere duos globos in matrice habente usque ad mortem : et quando diu duraverit, efficitur valde durum, ita quod forte ferro dividi non potest : et ideo obstetrices putant, quod sint capita arietum vel hircorum : eo quod anteversus orificium matricis est acutum, et globosum versus matricis concavum interius, Et quando molam matricis invenit in matrice conceptus, raro evadit mulier quin moriatur in puerperio in regionibus aquilonaribus.
accidit idem quod accidit carni coctæ propter malitiam digestionis vel decoctionis : non enim accidit hoc propter calorem, sicut quidam opinantur, sed accidit propter caloris debilitatem. Natura enim debilita complexionem ejus quod digerendum est, complere non potest : et ideo remanet in matrice per longum tempus non putrescens quousque forte antiquetur mulier. Non enim omnino est sicut res completa et naturalis, neque omnino extranea est a natura : et ideo permanet. Nec est causa duritiae ipsius nisi malitia digestionis et corruptio digestionis : et tamen est ibi aliquid digestionis, et ideo est in ipso quidam specialis modus indigestionis, qui quidem convertit, sed non format in corpus hoc quod conversum est : nec est ita fortis natura membri, quod expellere ipsum possit.
Oportet autem inquirere, qua de causa hæc infirmitas aliis non accidat animalibus, nisi forte hoc lateat nos omnino. Causa autem illius est, secundum quod conjecturare possumus, quod matrix mulierum est contraria matricibus aliorum animalium, et sanguis in ea est multus et de facili digeri non potest : et cum nutritur conceptus et nutrimentum excrescat super id quod sufficit conceptui et est malæ digestionis et exire propter matricis clausuram non potest, generabitur inde frustum quod nola vocatur in matricibus mulierum. Hæc igitur est causa quare hujusmodi accidit infirmitas.
<--- Page Split --->
Quia vero lac est bonæ decoctionis, tandem in fine temporis quod lactationi a natura deputatum est, subtrahitur, et ad nutrimentum reducitur corporis, et impurum ejus purgatur per menstruum. Cibus enim omnium animalium secundum naturam non est nisi dulce et bene digestum, sicut alibi probatum est, ubi de saporibus locuti sumus : et quod a tali digestione rejicitur, salsum est et male complexionis : et cum completa est factura nati, erit superfluitas major quam quod consumit et retinetur in cibum matris, et erit minor quam ante fuerit menstruum : et ideo lac bene decoctum erit dulcius : et quo fuerit a partu distantius, erit minus, sed dulcius et convenientius in cibum : eo quod tunc id quod est subtilius et melius, non aufertur a lacte : eo quod non indiget eo mater ad formationem partus : propter quod etiam lac primum pejus est, eo quod subtilius et melius retentum fuerit ad facturam et cibum partus in utero.
De generatione et causa et utilitate et diversitate lactis in animalibus lac habentibus.
Lac autem non generatur nisi in feminis animalium generantium sibi similia animalia : et est bonum et utile tempore partus, eo quod natura creavit lac ad cibandum partum extra uterum quamdiu cibum exterius per se accipere non potest : propter quod etiam lac secundum naturam non debet esse in feminis talibus ante partum, nec multum postquam impletum est tempus lactationis partus : et si invenitur aliter, erit praeter naturam. Ex hoc autem accipitur, quod cum tempus impraegnationis aliorum animalium ab homine non diversificetur, sed mulieris solum, ideo etiam digestio et complementum lactis in aliis animalibus erit tempore determinato, cum in mulieribus diversum sit tempus, et primum partus tempus sit in mense septimo, debet etiam lac esse bonum mense septimo. in muliere : et illo tempore lac etiam incipit meliorari. Rationabiliter autem hoc accidit, eo quod tunc accidit secundum naturalem causam.
Post partum ergo est tempus lactis, eo quod in illo tempore non separatur ad nutrimentum embryonis id quod ante separabatur : et ideo congregabatur in mamillis quæ sunt loca frigidiora et carniculosa, albam carnem habentes, in quibus etiam colorem accipit carnis, quod nunc hic et superius longe diximus. Hæc autem loca in muliere sunt prope parietem in exteriori corporis, ut sint prope principale in quo vita est : locus enim superior in muliere, præcipue est aptior ad recipiendum hujusmodi cibum superfluum : ne si essent ubera inferius, impedirent gressum mulieris quando ubera tument cibo lactis impleta. Propter vicinitatem autem membri quod est vitæ et caloris principium, exit etiam a locis superioribus maxime spermatis superfluitas propter causam quam diximus in antehabitis.
Superfluitas autem spermatis masculorum et menstrui fecminarum non est nisi ex natura sanguinea, cujus principium est in venis et in corde. Venæ enim sunt vasa
<--- Page Split --->
sanguinis : propter quod etiam in eis necessario est sanguinis alteratio in spermate, et lac circa loca superiora, ubi est cor, et ubi venae oriuntur. Cujus signum est, quod etiam voces animalium in prima distillatione spermatis et sanguinis menstrui mutantur, eo quod vox generantur ex locis superioribus a quibus fluit sperma et menstruum. Vox enim non alteratur nisi propter alterationem moven tis et percutientis vocem.
Amplius poma mamillarum magis manifestantur et exuberant in feminis quam in masculis, eo quod pluris exitus superfluitatis est a feminis quam a masculis. Idem autem accidit animalibus quorum ubera sunt in corporis inferiori parte, licet alius sit situs mamillarum. Cognoscitur autem hoc ex spermatizationibus animalium. Tempus autem hoc et ipsa spermatizatio animalium, diversificantur in hominibus magna diversitate. Et causa illius est propter multam feminarum superfluitatem, quae requiritur ad materiam generationis plus quam ea quae est in masculis. Superfluitatem enim materialem plurem esse convenit in feminis secundum naturam, quam formaliter efficientem quae est in masculis. Oportet enim illam superfluitatem quae est materialis in feminis, plurem esse quam indigetur ad nutrimentum embryonis in matrice, ut sit sufficiens cibo nati etiam extra. uterum : et ideo cum embryo in fine inpraegationis hanc superfluitatem non accipit, et non potest exire per menstruum, tunc congregatur ad vasa vacua cibo partus deputata, et deducitur per vias a matrice ad mamillas directas, quae via rivertis vena vocatur, sicut superius in anatomia determinavimus.
Mamillae autem sunt in animalibus de quibus diximus propter duas causas : quarum una est causa utilitatis, quod videlicet lac in eis contineatur ad cibum
partus pertinens : exit enim ab eis in lac tatione cibus digestus, conveniens animali lactanti sive sugenti parvo. Causa autem bonae digestionis cibi hujus est quam superius diximus : quia videlicet oportet embryonem postquam crevit et formatus est in utero, habere cibum quem sumat extra, et quod ei superfluit, determinatur in lac : et secundum quod hoc minus fuerit, melius digeritur, praecipue in ea quae non coit nec impraegnatur, sicut longe superius in hac scientia diximus. Diximus enim superius, quod lac per naturam est cibus, et a natura praeparatus nato. Ex eisdem enim est generatio et nutrimentum : et materia utriusque horum non est nisi humor sanguineus in animalibus sanguinem habentibus. Lac enim non est nisi sanguis decectus et digestus et non corruptus. Et ideo sermo Democriti de lacte probatur esse falsus : opinatus enim est in octavo mense lac esse generatum, et in decimo virus esse, et non lac purum. Virus quippe non generatur nisi ex corputione digestionis : lac autem ex digestione completa.
Quare autem primum lac sit virulentum, nos in antehabitis istius scientiae determinavimus 4.
Amplius mulieres lactantes et imprægnatae non menstruant, nisi forte parum, et quaedam earum : eo quod materia lactis et sanguinis menstrui est eadem, et natura non sufficit ministrare materiam utrique istorum simul ex cibo superfluo. Sed quando superfluitas cibi transit in unum istorum, subtrahitur ab altero, nisi in aliquibus mulieribus aliter accidat, propter aliquod accidens non naturale mulieri secundum quod est mulier : quod enim est in majori parte et in pluribus, dicitur esse naturale et secundum naturae cursum et facultatem fieri.
Hæc igitur hic dicta de lacte cum his
<--- Page Split --->
quæ in antehabitis determinata sunt 1, præsenti speculationi sufficiunt.
Tempora autem imprægnationis animalium sunt determinata secundum proportionem periodi vitæ eorum : propter quod longioris vitæ animalis secundum naturam debet esse longius tempus imprægnationis : licet enim hæc non sit causa istius, tamen communiter accidit ut in pluribus. Sicut etiam animal magni corporis sanguineum ut in pluribus longo vivit tempore : et tamen non sequitur semper, quod omne animal magni corporis sanguineum sit longioris vitæ. Homo enim non magni corporis existens animal, diutius vivit omni animali præter solum elephantem : hoc autem scitur experimento. Est tamen homo minoris quantitatis multis animalibus pilosas caudas habentibus, et etiam minor est multis aliis animalium speciebus. Causa autem longitudinis vitæ hominis est per complexionem calidam et humidam, quæ aeri continenti assimilatur : propter quod etiam quilibet in aere sibi connaturali diutius vivit. Sunt tamen et alic causæ longioris vitæ, quos in libro de Causis longioris vitæ assignavimus, et etiam in sequentibus de eisdem aliqua adhuc dicemus.
Rationabiliter autem determinata sunt tempora imprægnationis animalium, et distincta ad tempus determinatum, Statim enim postquam animal in utero per umbilicum non potest plus accipere cibum, cibus ille ad mamillas per rivertim deducitur et in lac præparatur : et cum transitus cibi non fuerit per umbilicum, statim constringuntur venæ quæ involvuntur in tela quæ umbilicus vocatur. Et ideo tunc cadit natus, et exit ex utero. Generatio autem omnium est naturaliter super caput, ita quod caput inferius existens prius exeat, sicut etiam accidit in brachiis libræ, in quibus id quod gravius est ponderans, descendit inferius : sic enim in nato superior pars gravior existens, prius descendit et prius exit secundum naturam.
Causa vero spatii imprægnationis est secundum magnitudinem animalis concepti : factura enim magni corporis compleri non potest in tempore modico, sicut nec compleri potest res magna in tempore parvo in rebus artificialis : propter quod equa et quaedam sibi similia minus viventia quam alia quaedam animalia, diversum habent spatium imprægnationis eamdem habentia longitudinem temporis. Quorumdam enim imprægnatio est per annum : quorumdam autem per decem menses. Prædicta etiam est causa quare multum prolongatur imprægnatio elephantis. Fæmina enim elephantis per duos annos imprægnatur propter magnitudinem enormem sui conceptus.
<--- Page Split --->
Rationalbiliter autem ad vitæ spatia omnium animalium spatia impraegnationis sunt determinata et distincta periodis et revolutionibus cælestium corporum. Dico enim revolutiones conversiones dierum et noctium, mentium et annorum, et temporum intermediorum. Luna enim quæ regina est corporum inferiorum, revolutionem habet distinguentem inferiora secundum conjunctiones ad solem quando accenditur primo, et complementa quæ accipit in compositione quando est plena lumine in parte sphæræ quæ conversa est ad generata : et secundum septimum quando est dicotomos, sive dimidia distans recedendo vel accedendo a sole per angulum rectum in centro acceptum : tunc enim, sicut in tertio Theorematum Euclidis probatur, subtenditur quarta pars circuli : et ad illum locum in septimo movetur naturalibus diebus a conjunctione cum sole, vel a loco suae oppositionis ad solem : et ideo vocatur istud septimum lunæ, sive lunæ septimana. Omnia enim ista accidentia diversarum illuminationum lunæ accidunt secundum appropinquationem sui vel recessum diversum a sole. Mensis enim communis est revolutio utriusque, solis videlicet et lunæ, et maxime mensis qui vocatur solaris : luna enim non habet lumen quod est principium motus in generatione, nisi per communicationem quam habet cum sole in receptione luminis sui ex sole. Propter quod etiam in movendo generata effi citur quasi secundus sol : et ideo plurimam habet luna convenientiam in omnibus modis complementi generatorum. Calores enim et frigiditates temperatæ conveniunt modis generatorum primo, et secundario etiam conveniunt modis corruptionum : et in motibus istarum stellarum est principium et complementum horum calorum naturalium.
Signum ejus quod dicimus est, quod videmus omnia aquosa quiescere et moveri secundum modum motus ventorum : venti autem non moventur et quiescunt nisi secundum revolutiones solis, sicut in
Meteororum libris jam per multa disputavimus. In omnibus enim necessarium est, quod motus rerum inferiorum et ignobiliorum sequantur motus eorum quæ superiora sunt et nobiliora : propter quod venti quodammodo habent motus stellarum, et præcipue solis, et lunæ : et sicut est extra in mundo, ita est in corporibus animalium. Omnis ergo revolutio generationum et complementorum quantitatum et vitæ animalium numerabitur secundum revolutiones stellarum. Sed quia materia generatorum et corruptorum non est determinabilis omnino ad unum, ideo non permittit confusio materiæ, quod alterationes inferiorum omnino sint adeo regulares sicut revolutiones superiorum : quia confusi modi generationis et corruptionis materiae hoc prohibent : propter quod aliquando prolongatur tempus facturæ et augmenti et corruptionis inferiorum, aut diminuitur : sed hoc evenit præter ordinem naturæ universalis ordinantis : et de hoc disputatum est in fine secundi Peri geneseos a nobis quantum sufficit ad intentiones Philosophi naturalis.
<--- Page Split --->
exiens a dextro testiculo, est ratio quidem non vera, sed tamen in aliquo veritati causæ propinqua, eo quod dextra est magis calida, Sed error istorum fuit in hoc, quod remotam ponebant causam esse rei propinquam et convertibilem cum re ipsa. Causa autem proxima hujus et essentialis debet quæri in principio passivo materiali embryonis, et in principio operativo quod est in ipso. Quando enim materia quæ generatur, est digesta et calida, et principium effectivum sit digerens calidum proportionaliter, tunc frequentius generabitur masculus completus. Si autem materia fuerit inobediens, aut etiam virtus activa fuerit debilis, generabit quidem ad eamdem speciem generantium, sed non completum : et aptabit ei instrumenta non complete generationi convenientia : et hæc sunt matrix et vulva passive et naturaliter ad generationem operantia.
Et est digressio declarans facliori compendio omnia quae supra in hoc libro inducta sunt, et de gradibus virtutum generationis, et quot gradibus deficit consanguinitas.
Ad omnium autem quae in hoc libro secundum Peripateticorum peritiam disputata sunt faciliorem intelligentiam, oportet iterum a principio resumere, et dicere quaedam de his quae jam sunt pertractata.
De causa igitur masculinitatis et femininitatis hic dicimus, quod quamvis calor dextræ partis et calor matricis auxilientur ad masculinitatem, tamen hæc non est causa universalis sexus hujus in concepto : secundum hoc enim in eadem matrice ejusdem complexionis non simul generarentur mas et femina.
Amplius cum dicimus, quod sperma frigidum causat et facit feminam, non sequitur propter hoc, quod per contrarium sperma calidum semper faciat marem et non feminam, sicut patet per antedicta.
Ratio autem eorum qui dixerunt, quod sperma cadens in dextram matricis, aut
Cum autem sperma movet et revolvit materiam, sive sit omnino obediens, sive non, primo formatur principale membrum, cujus complexionem omnia alia sequuntur : et ab illius complexione postea formantur testiculi et vasa seminaria a sexu maris vel feminae, eo quod vasa seminaria secunda sunt in principalitate, et sunt sub corde quod est principalius omnibus. Cor autem generatur necessario per aliquam complexionem : et si illa est debilis cruda et humida, aut si generetur calidum et siccum primo, et postea venerit super ipsum aliquid immutans ad cruditatem antequam formentur alia membra : tunc a corde procedet alia dispositio sexus feminini in vasa seminaria et in totum corpus. Per contrarium autem modum se habet de masculinitate : quia etsi substantia cordis primo patiatur molinsim, et postea confortetur, et veniat ad digestionem caloris completi, inducet sexum masculinum : et per modos medios inter hos duos generantur mulieres viragines et viri effecminati. Si enim materia non obediat operanti propter complexionem aliquam
<--- Page Split --->
quæ est in ipsa, sed tamen recipiat lineationes ipsius, et molliter secundum naturam humidi recipiat, erit quidem mas quod generatur, sed in multis assimilabitur matri. Et si sperma perfecte mutet materiam, et a sua quam ex parte habet virtutem non mutetur, perfecte assimilabit conceptum patri. Si autem materia mutetur complexione sua ab ea quam habet ex corpore matris, tunc accipiet complexionem casualem, et tunc cadet a similitudine generis sui : et idem est de mutatione spermatis a complexione quam habet ex patre.
Hoc autem ex signis confirmatur : quia puer et senex propter humorem et cruditatem frequentius generant feminas. Qui autem sunt inter duas aetates, generant mares, nisi aliud accidens complexionis impediat. Similiter autem laxas et molles carnes habentes, aut ventis austrinis corpora resolventibus, generant fecminas. Et per duras carnes et ventum borealem generantur frequenter masculi. Calor autem debet esse temperatus in generatione : et ideo contingit quod habens sperma intemperate calidum, non generat ex muliere cujus gutta etiam est calida, sed ex alia cujus gutta sperma suum ab intemperato temperatur calore : et similiter de femina in comparatione ad virum.
De causa tamen assimilationis hoc scire oportet, quod assimilatio est ad naturam et ad personam, sicut diximus superius : et prima vocatur naturalis, et secunda personalis. Et haec secunda est duplex, communis scilicet et propria. Communis quidem est ad gentes illius climatis, sicut ad Germanos, vel Gallicos, vel Romanos. Propria autem est determinata ad unam personam sui generis, a qua generatio illa habet virtutem formantem et motum : propter quod si fuerit sperma perfecte vincens et in virtute personae patris operans, erit perfecta assimilatio ad patrem. Et si perfecte vincat materia, et in virtute personae matris sit patiens actus activarum virtu-
tum, non enim est in ea secundum virtutem et facultatem matris : et ideo perfecte partus assimilabitur matri. Si autem utrumque horum vincat et vincatur, erit confusa similitudo ad patrem et matrem. Et quia sperma virtutes habet a progenitoribus patris, et materia a progenitoribus matris : si virtutes alicujus illorum ad actum per aliquod accidens reducantur, erit similitudo ad avum ex parte patris, aut matris, aut forte confusa similitudo ad utrosque avos. Hoc autem ultra quatuor generationes non extenditur : quia quatuor gradibus omnis virtus mensuratur sicut per operationem medicinarum simplicium probatur.
In materia enim generationis quatuor sunt quae sunt substantia, virtus, et operatio. Sed substantia est duae substantiae, scilicet materialis, et efficiens. Et ideo quatuor mixtionibus vincuntur haec quatuor ut frequentius : ita quod ex prima miscetur substantia cum extraneo, ita quod caret operatione, sed tenet virtutem impeditam : et in secunda commixtione amittit virtutem, et tenet substantiam adhuc confusam : et in tertia substantia efficiens recedit a similitudine primi, a quo descendit : et in quarta etiam confunditur materia, ita quod de primo nihil retinet quod possit operari aliquid : sed in linea directe descendente per avos et patres nihil omnino est extraneum : et ideo illa numquam amittitur. Propter quod dicit Aristoteles, quod fit aliquando similitudo ad avum cujus non est in saeculis recordatio.
Sed per quatuor videtur dissolvi consanguinitas fratrum et sororum quando extraneis nubunt personis propter ea quae dicta sunt. Est enim gradus virtutis praedictis quatuor de causis, quatuor gradibus determinata. Virtus enim ex materia habet quod alterat et imprimit, sed ex efficiente habet quod alterat, et apprehendendo tenet alias non sibi similes virtutes, et vigore efficientis confortato alterat et obtinet et impedit operationem aliarum : et si plus confortabitur vigor,
<--- Page Split --->
alterabit et obtinebit et operationem earum impediet, et diminuet substantiam quae est subjectum oppositarum virtutum. Et omnia ista videmus in virtute quae format generationem : nec possumus ei impedimenta adaptare, nisi secundum numerum commixtionis suae cum personis extra, quarum substantia et virtus et operatio secundum generationem cum istis non habet similitudinem ex generatione et principiis materiae generationis in spermate et menstruo. Licet enim ex causis accidentalibus aeris et ciborum ista etiam impediantur, tamen illa non cadunt in artem, nec per rationem sciri potest impedimentum generatum ex illis.
Et hæc est causa secundum dicta quare avorum et proavorum numquam destruitur eonsanguinitas, sed fratrum et sororum et aliorum lateraliter conjunctorum per quatuor generationes rationabiliter intelligitur consanguinitas divaricari. Avorum enim et proavorum et parentum quilibet aliquid sui quod potentia est et virtute totum quod ipse est, habet in successore proximo : et ideo numquam potest solvi hoc vinculum. Fratres autem et sorores et prenopetes et abnepotes non colligantur ad unum genus per hoc quod aliquis ipsorum quidquam sui habeat in altero, sed potius per hoc quod ab uno aliquo hoc quod sunt, per generationem originalem acceperunt. Et quia colligantur per hoc quod alterius est et non suum, dirimi potest cognatio eorum.
Si autem cadit virtus et spermatis et materiae ab omni assimilatione naturae specialis et individui, tunc non remanet nisi natura generis, et erunt monstra declinantia in figuras ad quas movent stellae : et forte in aliquibus membris retinent lineationes patrum vel avorum. Et de his satis in praecedentibus hujus libri dictum est.
Democritus tamen dixit talium monstrorum esse causam conceptum supra conceptum, et coitum super coitum : et
licet non dixerit causam principalem, ipse tamen dixit causam quae frequenter contingit : quia cum duo spermata sunt in matrice, fortius trahit de materia alterius : et ideo efficitur vel abundantia nimia in trahente, vel defectus materiae in debiliori.
Similiter quicumque dixit, quod motus matricis facit hoc, causam secundariam tetigit, licet non dixerit principalem : quod enim plures fœtus in una et eadem cella concipiantur, res est monstruosa, et oportet quod aliqua sit causa divisionis spermatis : et hoc aliquando dividitur in adeo parva, quod quantitas conceptorum non sufficit ad vitam, et concipiuntur digitales partus, sicut in antehabitis diximus de ea quae septuaginta aut plures concepit.
Scire etiam oportet, quod in pluribus convertuntur findere pedem in multa et non magnæ quantitatis esse, et concipere multos simul filios : et magni corporis esse, et concipere unicum.
Similiter autem unicum filium concipere, convertitur ut in pluribus cum eo quod est non impraegnari super impragnationem : sed est instantia de muliere et equa : et hoc contingit propter complexionis sua fortitudinem et abundantiam materiae generationis, sicut in antehabitis diximus.
Hoc etiam praetereundum non est, quod corpora mulierum mundiora et pauciores superfluitates corruptas habentia, perfectiores et meliores pariunt filios. Quaautem multas et corruptas in se habent superfluitates, pariunt non perfectos, et non sanos : quia corrupta in matricibus superfluitates contenta, corpora corrumpunt filiorum : et ideo pariunt eos qui fiunt claudi, cæci, elephantici, et epileptici, et aliis infirmitatibus laborantes.
Oportet autem scire, quod inter omnia sanguinem habentia post elephantem longioris vita secundum naturam est homo : periodus tamen impraegnationis vita est in omnibus secundum revolutionem unius aut plurium stellarum : et
<--- Page Split --->
quia super circulos distantes æquinotciali et polos mundi, est una revolutio in astris, idcirco est aliquorum vita animalium unius diei. Secunda autem periodus est revolutio lunæ super quartam circuli : et ideo aliquorum vita animalium est septem dierum. Et tertia periodus est lunæ secundum reditum ad solem et imagines et figuras circuli primas : et secundum hoc aliqua vivunt per mensem : quædam autem per annum propter conversionem solis : et quædam accipiunt in periodum annum circuli qui est
duodecim annorum. Quædam autem accipiunt annos aliorum planetarum et stellarum et imaginum, et secundum quod accipiunt periodum vitæ, ita et accipiunt periodum impragnationis et conceptionis.
Et hæc sunt quæ sufficient quantum ad præsentem intentionem de causis impragnationis, et modis filiorum conceptorum, et temporibus conceptionis et impraegnationis. Alia enim ab Astronomo debent inquiri.
<--- Page Split --->