TRACTATUS I
De homine.
CAPUT I.
De coitu hominum ordinato ad generationem.
Nos tamen adhuc sub alterius libri
principio specialiter secundum ordinem nostri alphabeti quasdam sub nominibus propriis ponemus naturas. Quamvis enim hunc modum non proprium philosophiae supra esse dixerimus, eo quod in eo saepe eadem reiterare oportet : tamen quia sapientibus et insipientibus nos esse cognoscimus debitores, et ea quae particulariter narrantur, rusticam melius instruant cognitionum, talem in fine nostro libro tractatum apponemus, incipientes ab eis quae singulis litteris in principio prænotantur animalibus.
Incipiemus autem a perfectiori ordine. Et quia perfectior inter omnes est homo, tractabimus primo de ipso, assignantes proprietates quae conveniunt ei communes et proprias, quarum licet assignaverimus causas in praehabitis, tamen hic
<--- Page Split --->
summatim recolligemus absque causae indagatione.
Generatio igitur hominis universaliter est per coitum, in quo virtutes sexuum permiscentur, et ex spermate viri quod est sicut operator et factor, et ex spermate sive gutta muliebri et sanguine menstruo quae sunt sicut materia. « Creator enim, sicut in libro de Coitu dicit Constantinus Cassianensis, volens animalium genus firmiter ac stabiliter permanere et non perire, per coitum illud ac per generationem disposuit renovari, ut renovatum non ex toto haberet interitum. » « Ideoque, sicut idem Constantinus in consequentibus ejusdem libri dicit, complevit animalibus naturalia membra quae huic apta forent operi, et propterea eis tam admirabilem virtutem delectionis infudit vel instituit. Nam si animalia coitum abhorrerent, cum hoc quod gravantur pregnantia et dolent parientia et occupantur sollicitudine partus nutrientia, animalium genus pro certo periret. »
cordis posita, et imago apprehensa viri desiderati agit in muliere coitus concupiscentiam, et est haec quasi primum principians in his quae ad coitum faciunt : et huic sicut virtuti principali materiae obedit virtus semen descendens, et cum illud descendit ad vasa seminaria, partem humoris qui secum defluit calor in ventositatem resolvit, et per illam membra genitalia extendit : et cum sint disparis sexus, viri membra tumescunt et rigescunt, feminae autem aperiuntur et intumescunt, sed minus quam genitalia viri : et quando ventositas est sicca et multa, fit virga viri quasi ossea, ita quod aliquando ventositate oppilantur meatus per quos ejici debebat sperma, et non exit nisi quando aliquantulum ventositas remissa fuerit. Et est mirabile, quod in hoc subito operantur accidentia animi : quia cum retrahit cogitationem a desiderio coitus, remittitur ventositas et exit semen.
De his autem et hujusmodi satis in praehabitis determinatum est 1.
Quia autem omnia haec primo derivantur ab anima, ideo idem dicit in coitu tria esse necessaria, appetitum videlicet imaginativum, et spiritum, et humorem : et his quartum addit Avicenna, scilicet ventositatem. « Et horum quidem appetitus, ut dicit Constantinus, est ab hepate, spiritus autem a corde, et humor a cerebro praecipue, sed est communiter a toto corpore. » Ventositas autem est a calore humidum in ventositatem dissolvente, et ad membra genitalia dirigente.
Licet autem haec communiter de generatione animalium dicta sint, in homine tamen maxime sunt, cujus natura dignior et complexionabilior est : et ideo coitus ejus est cum majori quam in aliis animalibus delectatione : et agit in coitu hominis forma sexus apprehensa, ita quod imago mulieris agit in viro prae oculis
<--- Page Split --->
tas, secunda virtus, tertia est sicut organum. Necessitas autem duo habet opera : custodit enim calorem, et est nutrimentum spiritus animalis, quorum utrumque est necessarium. Virtus vero est in eo quod facit complementum formationis. Organum autem se exhibet in hoc quod decurrit ad omnia ex operatione animae, quae, sicut artifex est in artificiato, est in spermate. Sperma quoque sive gutta mulieris frigidior est spermate viri, et est quasi sit nutrimentum spermatis viri. Cum autem ex his concrescit embryo, venit unumquodque ad suam naturam et proprietatem, ita quod simile suo nutritur simili, ut acutum cum acuto, digitus cum digito, et arteria cum arteria : et haec vocavit Empedocles cervices capitum germanorum, quae in generatione per amicitiam jungi dicebat : et hoc totum fit in matrice. Ut enim in Panteqni ait Constantinus, « id quod recipit matrix, undique ita brancat atque claudit, ne, sicut Hippocrates dicit, punctum acus intrare possit : » et sic ut frequenter orificium interius manet clausum quousque forma infantis completur.
Semen autem hominis, testante Galeno, est substantia humana pura et calida ex qua fit homo. Unde idem Galenus in libro de Causa membrorum dicit, quod « semen est spiritus et humor spumosus. » Hoc autem in libro de Spermate idem Galenus dicit descendere ex humore omnis corporis, et fieri ex subtiliori natura quatuor humorum humani corporis. Habet enim nervos et venas proprias attrahentes ipsum a toto corpore ad testiculos : et nervi et venae, ut ibidem dicit, emittunt ipsum completum et «mimatum : et tunc associatum guttae mulieris recipitur in matricem, et impinguescit cum calore matricis, et spiritu attracto per arterias subtiles : et ille exterior spiritus non permittit exire interiorem, et constringit eum ad nutriendum puerum et calefaciendum. Postea venit in matricem, ut ibidem Galenus dicit, alius spiritus, et vertit sperma et guttam feminae in naturam carnalem calore matricis coadjuvante.
Dicit enim ibidem Galenus, quod spiritus qui est in spermate, tres habet proprias virtutes, quarum prima est necessi-
<--- Page Split --->
ceciderit, tot concipiet natos : et si longa et stricta fuerit matrix, longus erit et gracilis conceptus : si autem longa et grossa, longus erit et grossus : et si curta et stricta, curtus et strictus erit conceptus ut frequenter, non semper. » Iste enim non sunt nisi causæ adjuvantes. Et secundum easdem causas, in eodem libro dicit Galenus, quod « si in concepto abundaverit sperma viri super sperma matris, erit conceptus similis patri tam in facie quam in aliis, membris. Si autem abundaverit virtute et quantitate sperma matris super sperma viri, erit conceptus similis matri tam in facie quam in membris aliis. » De omnibus tamen his subtiliter est disputatum in prehabitis.
Adhuc ibidem dicit Galenus, quod contingit aliquando in spermatibus abundare virtutes unius humoris super alios : et tunc conceptus sequitur humorem illum, et erit sanguineus, vel cholericus, vel phlegmaticus, vel melancholicus, in nullo similis parentibus. Aliquando etiam deficit in aliqua virtute, et generantur strabones, vel claudi, vel aliter occasionati. Aliquando etiam patre vel matre laborante, vel occupato aliquibus passionibus, trahit puer similes passiones ex spermate, et tales etiam aliquando trahit ex nutrimento lactis.
Aliquando etiam, ut dicunt Galenus et Avicenna, in tantum sequitur parentes, quod etiam sequitur animæ eorum accidentia : sicut in coitu cujusdam regis accidit, quod imaginabatur rex monstruosum nigrum, et fecit de hoc mentionem reginæ interim dum cum ea coiret, et conceptus natus fuit monstruosus et niger.
Amplius intantum producit sermonem Galenus quod dicit, quod « in tantum agile est sperma ad mutationes, quod sicut corpora mutantur secundum viginti quatuor horas diei, et secundum diversitatem temporum mensis et anni, et astrorum cursus et adspectus, ita etiam mutantur semina concepta in matricibus. »
Aliter enim ab initio fuissent omnes
De dispositionibus seminum et natorum ex parentibus et humoribus et signis cæli.
Pro pter quod etiam causam diversitatis sexus in partu Constantinus in libro de Coitu, Hippocratem inducens, attribuit hujusmodi causis seminis. Dicit enim Hippocratem dixisse, quod « si masculus in tempore pubertatis viderit sibi dextrum testiculum prominentiorem esse quam sinistrum, generabit filios mares : si sinistrum, generabit fœminas. » Galenus autem in libro de Spermate dicit, quod « si sperma tempore coitus ceciderit in dexteram partem matricis, ut frequenter conceptus erit masculus propter hepar calidum et humidum qui sunt in parte illa. Si autem ceciderit in sinistram, propter splenem frigidum et siccum coadjuvat locus ad generationem feminarum. » « Ad tantam etiam potest venire debilitatem et confusionem semen, quod natum erit utriusque sexus, » ut ibidem dicit Galenus. Multum enim matrix coadjuvat ad natorum dispositiones. « In ipsa enim sunt, ut ibidem dicit Galenus, receptacula septem : et in quot vasa semen
<--- Page Split --->
homines unius et ejusdem complexionis. Hippocrates etiam dicit, ut ibidem dicit Galenus, quod « omnis substantia debet esse ligata et conjuncta in planetis et signis et nexibus quatuor elementorum. » Et ideo Nectanabus naturalis Alexandri pater cum matre sua Olympiade tempus observans, coivit sole Leonem intrante et Saturno in Taurum, a quibus planetis suum filium volebat recipere figuram et potestatem.
cuntur, inciduntur, deinceps non spermatizant : etsi etiam in coitu tales aliquid emiserint, erit aquosus humor, et non proficiens ad generationem.
Haec igitur sunt ex quibus proprietates accipi possunt hominis in generatione : et multa de hoc dicta in prehabitis magis sunt consideranda, quam ista.
CAPUT V.
CAPUT IV.
De naturalibus proprietatibus hominis et divinis.
De nocumento coitus.
Quia tamen semen est de conventiori humido corporis, ideo dicit Constantiinus, quod « multum coeuntes citius moriuntur. » Et Avicenna concordat in idem. Tantum enim coire potest, quod cum natura non habeat semen quod ejiciat, emittit sanguinem, et destruit corpus, et cito facit senescere hominem. Et hac de causa eunuchi aliquando diutius vivunt non castratis. Sperma autem nimis emissum praecipue debilitat cerebrum et membra cerebro vicina : et ideo suspicatus est Hippocrates semen a cerebro descendere, adjungens aliud ejusdem signum : quoniam quibus venæ quæ post aures du-
De proprietatibus autem hominis praecipua est quam dicit Hermes ad Esclepium scribens, quod « solus homo nexus est Dei et mundi : eo quod intellectum divinum in se habet : et per hunc aliquando ita supra mundum elevatur, ut etiam mundi materia sequatur conceptiones ejus, sicut in optime natis videmus hominibus, qui suis animabus agunt ad corporum mundi transmutationem, ita ut miracula facere dicantur. Et ideo etiam in ea parte qua homo mundo nectitur, non mundo subjicitur, sed praeponitur ut gubernator. Hinc etiam causatur fascinatio, qua anima unius agit ad alterius impedimeutum vel expeditionem per visum vel alium sensum. » Et ideo,
<--- Page Split --->
sicut idem testatur Hermes, si aliquando aliquis hominum per electionem se mundo inferiorem fecerit, jam quasi honore humanitatis exutus proprietatem accepit bestiae, et per concupiscentiam porcus, per iram canis, per rapinam leo, et sic de aliis dicitur fieri : quod Plato secundam vocavit animarum incorporationem. Perseverante enim homine in mentis culmine trahit ad se corpus et mundum: quia anima nata est praecipere corpori et mundo. Si autem per electionem se corpori supposuerit, cum accidentia corporis animam transmutent, tunc accipit corruptionis proprietates, et tunc etiam corpus non continet, et sic inflicta et fracta ad corpus festinat per imaginationes et passiones, et accelerat corporis corruptiones. Et ideo dicit Avicenna, quod imaginans colores rubeos, auget sanguinis motum et fluxum : et multum tristis et timens lepram, erit aliquando leprosus : et cætera multa contingunt in homine hujusmodi.
Aliquando autem unius membri figura significat dispositionis alterius passiones, sicut gibbositas unguium futurum apostema pulmonis : et motus aliquis cerebri inducit oblivionem, sicut in libro de Accidente et morbo narrat Galenus, quod Popchidius Philosophus refert, quod omnes qui erant in quadam civitate postquam pestilentia aeris et corruptionis liberati fuerunt, in tantam ceciderunt oblivionem, quod parentes et amicos suos suaque nomina ignoraverunt. Transmutantur enim ad invicem anima et corpus : et naturalis est ordo, quod anima contineat corpus ne dissolvatur. Et ratione hujus continentiae accidentia animae transmutant corpus, et forma delectabilis imaginata movet corpus, et e converso passiones corporis redundant in animae conturbationem, sicut patet in somno. De his autem et hujusmodi in aliis determinatum est.
Una autem de proprietatibus hominis secundum id quod homo est, verecundari est de turpi perpetrato, quod non
convenit alicui animali nisi homini. Propter quod inemendabiles dicuntur invereccundi, quia in aliquo mutati sunt a rationis honore, pecorinae naturae assumentes irrationabilitatem.
Adhuc autem discernere inter honestum et turpe soli convenit homini inter animalia. Ex quo consequitur solius hominis esse honestum prosequi, cum omnia bruta non nisi utilia et delectabilia prosequantur.
Amplius soli homini convenit passiones ordinare virtutis ordine, et continere ea quae sunt in sensu moventia ad limitem rationis. Similiter autem cum amica sibi sint animalia, non habent amicitiae speciem, nisi eam quae est similis illi quae delectationis est vel connutritorum vel collectaneorum, quam xaipetav Graeci appellant. Homo autem amicitiam habet secundum omne genus amicitiae.
Adhuc autem solius hominis est in intellectualibus theorematibus et speculari et delectari delectatione contrarium non habente. Et propterea solus homo perfecte conjugale est animal, eo quod honestas legibus ordinatas facit nuptias : et simpliciter solus civile est animal, quia communicationes et distributiones et cohabitationes et federa et pugnas urbanitatibus ordinatas et perfectas tuetur.
Est autem adhuc proprium hominis disciplinæ esse perceptibile propter rationis usum, et esse animal mansuetum natura propter civilitatem, et esse animal risibile et gloriatile propter perfectas gaudendi rationes quæ solæ contingunt homini.
De membris autem hominis in præhabitis determinatum est. De his autem quæ secundum corpus homini conveniunt, est quod solus homo longi et lati et erecti est corporis.
Adhuc autem, quod saliva hominis jejuni linita sanat apostemata, et delet maculas sive cicatrices : et quod mirabilius esse videtur, si sagitta vel ensis tingatur ore jejuni, et ex illa madida sagitta aliquis vulneretur, intoxicatur, sicut dicitur
<--- Page Split --->
ab expertis. Et si saliva hominis diu jejuni, cujus saliva bene est subtiliata a cibi ventositate, cadit in os vel vulnus scorpionis vel serpentis vel alterius ve-
nenati animalis, ita quod ad interiora penetret, interficit ipsum animal. Et haec de homine dicta sufficiant.
<--- Page Split --->