TRACTATUS II
De virtutibus formalibus corporum animalium.
etiam de formalibus principiis in hoc sequenti tractatu determinare, antequam de compositione corporis ex dissimilibus partibus facta pertractare possimus.
Sunt autem virtutes formales corporum animalium quaedam simplices, non nisi moventes : quaedam autem sunt compositae ex motore et moto : quaedam autem animales, et quaedam corporales sunt. Et omnes istae virtutes sunt compositae ex motoris et moti virtutibus, praeter primam virtutem quae non est virtus nisi moventis primi. Et has virtutes et modum actionis earum in materiam corporum animalium nos oportet determinare, si perfectam scientiam volumus accipere de animalium corporibus.
Primo ergo distinguamus hac virtutes et determinemus eas, et postea dicamus modum actionis singularum.
Prima igitur virtus quae est motoris primi, qui principium est totius universalitatis, est virtus ejus quod movet tantum : non enim habet aliquam ante se priorem, quae moveat ipsam : et haec est quae formalis est et informat omnes alias, sicut calidum informat omnia calida. Illa enim est quae, ut dicit Plato, uni-
<--- Page Split --->
versaliter habet et praehabet formas quae cumque fiunt in omni materia : et sunt formae quae fiunt in materia, imagines quaedam ipsius, sicut in praehabitis ostensum est : et haec virtus est communicata rebus, in quibus fit generatio secundum proportionem uniuscujusque suscipientis ipsam : et est in eis secundum posse rerum generabilium, et non secundum hoc quod est in causa prima.
Hujus autem exemplum aliud conveniens habere non possumus im corporibus, nisi in his quae per se et secundum suas essentias agunt, sicut luminare solis, et calor, et hujusmodi : et in spiritualibus habemus intellectum activum sive practicum. Luminosum enim ita ebullit luces, quod continue videtur moveri motu ebullitionis, si ipsum est fons lucis, sicut est sol : et ideo etiam quidam dixerunt solem moveri motu titubationis : cum enim fundit lucem, opinati sunt titubare solem : et hae quidem luces in sole sunt unius formae et naturae et essentiae. Incidentes autem aliis corporibus quae distant a sole, diversum esse accipiunt secundum diversas potestates recipientium : et ideo in perspicuo fiunt lumen, et in corpore terminante visum clare superficiei fiunt albedo, et in minus clara superficie fit color secundum superficiei potestatem, sicut ostendimus in scientia de Sensu et sensato : et sic est in fontali universitatis causa, a qua ebullitione procedunt bonitatum ipsius luces et formae quae in rebus distantibus receptae, diversum esse accipiunt secundum diversam recipientium potestatem : et ideo quaedam sunt accedentes ad similitudinem causae primae. Quaedam autem longe distantes sunt quaedam obscurae resultationes ipsius in materia mixtorum et animalium corporum.
Aliud autem exemplum istius magis competens est in intellectu practico artificum. Intellectus enim ille formam artis a se accipit, et hanc ebullit in instrumenta et materiam, in quibus secundum plus et minus distat ab intellectu qui sic
ignobilius esse accipit : et sic est de universali causa omnium ex seipsa formas ebulliente, quae procedentes ab ipsa informant et ea quae mota movent, et ea quae ut speciem accipiunt formam procedentem, sicut materia cujus actus et ratio est forma : et sic est quando calidum per se de se emittit calores. Et, ut universaliter dicatur, omnia quae per se agunt, et sunt prima causa actionis in genere, omnia per hunc modum emittendo formas se multiplicant in materia supposita, et virtute talis formae ex prima causa ebullientis agunt quidquid agunt omnes aliae formae quae sunt eorum quae movent mota : et ideo virtus ista est quasi fundamentum omnium aliarum, et influit omnibus aliis virtutem movendi ad formam, eo quod informat omnes alias virtutes tam cœelestes quam materiales, et non informatur in eis, sed distinguitur et determinatur in ipsis, non quidem sicut genus determinatur a specie, sed potius sicut lux determinatur a coloribus. Si enim consideremus quid est hoc quod distinguit lucem in colorem album viridem et nigrum et in alios colores, inveniemus quod nihil est de esse coloris vere, nisi perspicuum cum luce participatum in terminato et non pervio corpore. Omne autem quod additur de opaco fumoso, vel aquoso, vel fuliginoso, vel hujusmodi, potius est de privatione esse coloris veri, quam sit de natura coloris. Cujus signum est, quia eo in nilius illorum actu agit in visum, sed agit in actu lucidi : et de hoc determinatum est in libro de Sensu et sensato. Propter quod etiam diximus album et nigrum hoc modo privative opponi magis quam contrarie.
Omni autem eodem modo est intelligendum de forma primi motoris simplicis, quod quidem praebabet et simplex habet in se omnem multitudinem secundorum : et quando determinatur, non determinatur per ea quae inducunt novum esse quod non sit ab ipsa, sed potius inducunt materialitatem et contin-
<--- Page Split --->
gentiam et multiplicitatem quae potius sunt recedentia ab esse vero, quam accedentia ad ipsum. Hæc igitur forma sic ebulliens a causa prima, et quiddam lucis suæ existens informat omnia principia generationis, et ab ipsa habent virtutem producendi formam in generato, et propter ipsam totum opus generationis est certum et finitum, et non casu, sicut dixit Empedocles. Et patet jam quod dicitur, et a paucis intelligitur, quod prima forma naturae est vita, sicut quidam Antiquissimorum tradiderunt. Est enim in motore primo una, sed secundum processum ab ipso agitur in multitudinem plus et plus secundum quod ab ipso longius procedit per gradus eorum quae movet et moventur : et ideo hæc forma comparata entibus, est multa, et accepta in prima causa, est unica. Est ergo alia et alia per relationem ad formata, sed eadem est omnino et simplex in prima causa : et ideo in ipsa nullam prorsus inducit multiplicitatem.
primum philosophum quam ad physicum, tamen hic induximus, ut facilior sit intellectus principiorum formalium generationis animalium. Subtiliter tamen ista in prima philosophia habent determinari.
Hæc igitur de .primo formali generationis animalium principio dicta sint a nobis.
CAPUT II.
De virtute formali caelesti, quae vocatur virtus periodi, quae sit, et qualiter procedit in materiam, et qualiter agit?
Amplius cum intellectus primae causae non operetur per habitum quemdam diversum a luce sua, sed per seipsum sicut lucens ex seipso promit luces quae procedunt ab ipso, constat quod licet ipsa forma diversa a prima causa efficiatur per processum ab ipsa, tamen in ipsa nullam prorsus habet diversitatem : et ideo nullam in ipso inducit compositionem. Cum autem in omni processu quo procedit ab ipso, nihil addatur sibi per quod novum esse fiat ipsa, sed potius addita trahant ad quoddam non esse, sicut est non esse simplex, non esse unum, non esse perpetuum, non esse stans, et hujusmodi, patet quod illud quod est vere principium rerum, est unicum, et participando determinationem et materialitatem efficitur multa per modum quem diximus. Propter quod etiam participationes illæ quae sunt in materia, potius sunt imagines et resultationes primæ formæ, quam sint formæ veræ, sicut in libro præcedenti diximus.
Hæc autem licet potius spectent ad
Id autem quod sub isto movet, est movens informatum, et est duplex, cæleste unum, et quod est elementale sive materiale. Et cæleste quidem habet multitudinem secundum omnem motum cælorum a primo cælo usque ad orbem luna existentium : tamen virtutes omnium superiorum confluunt in unum orbem, non quidem alicujus planetæ, aut cæli singularis, sed potius in revolutionem orbis qui periodus vocatur, et duodecem circulorum comparatione componitur, qui duodecim domus vocantur, ad quas sidera omnia referuntur, sicut in
<--- Page Split --->
antehabitis diximus. Semper enim superior orbis influit inferiori formam influxam sibi a causa prima, quae descendendo per participationem determinatur continue et multiplicatur. Et hoc est quod dicitur, quod quælibet intelligentia movens orbem est plena formis, sed superiores habent magis formas universales, et inferiores magis determinatas et minus universales. Universales autem dico secundum quod universale est causa formaliter præhabens et simpliciter habens ea quæ post ipsum sunt, non secundum ambitum prædicationis, sicut sæpius expositum est. Cum igitur hujus virtus sit periodi, et ad periodum referatur circulus obliquus, et etiam circulus rectus secundum quem est revolutio diurna, referetur ad periodum omnis virtus motoris et omnis virtus circulorum qui moventur, et omnis virtus stellarum secundum status in se et ad invicem quos habent in periodo. Virtus ergo descendens et causata ab hujusmodi periodo, est causata et descendens a multitudine maxima virtutum tam eorum quæ movent, quam eorum quæ moventur : et licet hæc virtus simplex sit, tamen multiplicitas virtutum est in ipsa secundum quod descendit et causatur a multis simul causantibus in una periodo generationis, in qua tamen quædam sunt fortiora, quædam autem debiliora. Et quia in periodo sunt virtutes intelligentiarum quæ movent orbes, et ab antiquis Græcis vocantur intellectus divini separati, ideo quidam Stoicorum dixerunt omnia inferiora virtute intelligentiarum produci, sicut omnia quæ fiunt in corporibus animalium, fiunt virtutibus animæ. Et quia inintelligentia non operatur per se nisi ebullitione suæ activæ lucis, sicut artifex operatur ebullitione formarum intellectualium, ideo dicunt, quod formæ inferiores fiunt omnes a lumine intelligentiarum : quod non ita dictum est, quod lumen intelligentiarum per se agat eas, sed potius prima causa agit per se, et intelligentiae motu cælestium agunt sicut in-
strumenta. Hoc autem habet in prima philosophia determinari.
Quod autem necessarium est sciri hic, est, quod forma periodi est essentia simplex, et actu et virtute multiplex, ut diximus, et est informans qualitates materiae generabilium secundum principium et incrementum et statum et declinationem et finem esse et vitæ : et ideo Astronomorum peritiores pronosticantur de inceptione et processu et fortuna et fine vitæ per studium quod ponunt in cognoscendo periodum. Virtus enim illa, sicut diximus, causam vitæ quæ est ex motoribus et his quæ moventur, complectitur : et hæc est præhabens omnia quæ contingunt variationi generati secundum generationem et esse et finem vitæ.
Antiquissimi autem Epicureorum et Stoicorum virtutem periodi dicebant esse numen, quod sub Deo deorum quem primam causam vocabant, gubernat et regit vitam. Et hoc quidem numen, ut testatur Apuleius loquens de Deo Socratis, distinguebant primum in duo genera deorum : primum quidem dicentes incorporeum, secundum autem corporeum : et incorporeum dividebant in duodecim, propter virtutes duodecim domorum in periodo. Corporeos autem deos distinxerunt in cælestes et terrestres, cælestes vocantes stellas et stellarum imagines, et stellas quidem potentiores esse dicebant quas planetas vocabant. Stellarum autem imagines quadraginta octo ponebant Chaldæi, et inde ponebant multo plures, eo quod planetæ in his admirandas accipiunt virtutes, et habent se ad eas sicut animæ ad corpora sua : et sicut anima multas recipit passiones a corpore, ita recipiunt planetæ ab imaginibus. Terrestria autem numina vocabant Thetim, et Æsculapium, et Cererem, et hujusmodi, quæ nihil aliud erant nisi virtus cœlestis qualitatem generabilium informans. Et ideo omnis natura deorum secundum eos aut erat supra periodum, sicut Deus deorum qui est prima causa : aut in periodo spi-
<--- Page Split --->
ritualiter, aut corporaliter : aut sub periodo, quando virtutes cœelestes informant terrenae materiae qualitates, ut secundum eas agant : et ideo dixerunt multos Joves, et multos Martes, et alia hujusmodi.
Periodum autem, sicut dixi, componebant ex motu planes et ex motu aplanes, vocantes motum planes motum orbis declivis super cujus polos omnes planetae et imagines et stelle ab Occidente in Orientem circumvolvuntur, qui duodecim habet ex duodecim domibus numina, praeter numina planetarum et imaginum quae fiunt in ipso. Motum autem aplanes vocant, qui sine errore diversitatis est circumtrotatus ab Oriente in Occidentem super polos mundi : et jam in praehabitis diximus qualiter radius ascendentis per circulum rotatus, causando describit diametros corporis generati. Radius autem ille, quia multis luminibus aliarum stellarum commiscetur, multiplicis efficitur virtutis : et ideo quando virtus haec multiplex descendit a periodo, multiplicis valde est operajionis : et hoc quia corporeum est in periodo, informatur ab intellectuali movente : quia, sicut saepe diximus, omnis actus et operatio quae procedit ab operante composito ex motore corporeo et incorporeo, est secundum formam incorporei, sicut patet in omnibus operationibus animae quas facit per corpus.
De virtute ergo celesti quae agit in generatione, tantum dictum sit a nobis. Plenius enim haec in Astronomicis habent determinari.
De principio formali corporis quod ab anima est in semine.
Sub dictis autem causis quae cœelestes vocantur, sunt ille quae sunt in materia, quae seminales in materia vocantur animalium, et sunt in semine ab ipsa anima generantis. Et per hoc quidem quod sunt animae, habent unitatem : per hoc autem quod haec virtus una est a virtutibus membrorum quibus ipsum semen assimilatum est, habent multiplicitatem potestatis. Et haec omnia satis in antehabitis sunt determinata : haec enim est illa virtus quae in semine animatorum est sicut artifex in artificiato, et vocatur haec virtus a quibusdam Philosophis formativa, et a quibusdam distinctiva, et a quibusdam vocatur intellectus, et a quibusdam vocatur imago mundi, et a quibusdam vocatur anima. Rationes autem horum nominum sunt : quoniam ex praemissis jam scitur, quod haec virtus est elevata super omnes naturales formas, et imprimit in eis per hoc'quod ipsae sunt instrumentum ejus, sicut calidum digestivum est instrumentum animae in corpore animato. Cum ergo haec virtus in-
<--- Page Split --->
formet calidum et spiritum quæ sunt in semine, et per ea sicut per instrumenta formet cor et membra, dicitur formativa : et cum membra formaverit, ex se influit virtutem unicuique ipsorum. Et de his multum habitum est in pluribus locis præhabitis hujus scientiæ.
Distinctiva autem vocatur hæc virtus : quia ipsa est prima quæ in eis facit distinctionem, quarum una est potestatum, et altera operationum, et tertia organorum. Cum enim naturalis virtus non sit nisi unius potestatis, sicut apparet in calido et frigido et omnibus aliis, hæc virtus est prima quæ plurimarum est potestatum, sicut patet in plantarum seminibus, quæ nutriuntur et augentur et generant : et hoc multipliciter, scilicet tam in radices quam stipites, et virgas, et folia, et flores, et fructus. Et virtus hæc magis est multiplex in animalibus, in quibus distribuitur in potestates sensitvas et imaginativas et appetitivas. Permaximæ autem multiplicitatis est in homine, in quo cum omnia hæc habuerit, efficitur virtus deliberativa, et intellectiva, et voluntaria, et hujusmodi.
Dicitur autem hæc virtus 'operationum distinctiva, quia cum virtus naturalis non operatur per se nisi unum, et hoc ex necessitate, sicut lux lucet, et calidum calefacit, et sic de aliis, hæc virtus multa per se operatur, et nullum ipsorum operatur ex necessitate : appetit enim et sentit et intelligit, quando est intellectualis, et sic de aliis, et ab omnibus his abstinet aliquando, et aliquando convertitur ad hos actus cum voluerit. Distinctiones etiam organorum quæ primo sunt in embryonibus format hæc virtus, et postea his formatis cum generatum fuerit animal cum diversitate figurae et materiae organa constituens, quod non facit virtus naturalis quæ semper est homogenia in eo quod est unius figurae, nisi per accidens figura corrumpatur. Hac ergo ratione distinctivam hanc virtutem quidam vocaverunt.
Intellectum autem hanc virtutem qui-
dam appellabant, eo quod opera ipsius sunt sicut opera intellectus practici. In omnibus enim architectonicis videmus intellectum artificis distinguere et operari opera absque eo quod commixtus sit materiæ, sicut dixit Anaxagoras. Et similiter videmus hanc virtutem non esse ita immixtam materiæ, quod vincatur ab ipsa, ita ut ad virtutes materiæ operetur. Sicut enim ars facit ascendere gravia in ædificio, et oportet quod contra virtutem naturae unumquodque moveatur ad figuram artificiali prout competit cogente ipsum intellectu artificis : ita facit hæc virtus terrestria et aquea movens sursum et ad latera prout congruit machinæ corporis animati : et hoc non posset facere, nisi esset secundum naturam elevata super qualitates materiæ, sicut intellectus artificis est elevatus supra materiam artificiali.
Imago autem mundi vocatur hæc virtus secundum plus et minus, secundum quod est perfectior et minus perfecta. Imperfecta enim est in plantis, et perfecctior in animalibus, et ad plenum perfecta in hominibus, et ideo in hominibus perfectam habet imaginis rationem. Et hæc ratio imaginis consistit in quatuor, quorum unum et primum omni animæ congruit : quoniam sicut cœlestis machina in quadam multitudine relata ad unum consistit, ita in simili multitudine quaerit esse hæc virtus. Videmus enim omnia superiora referri ad unum motorem, et inferiores motores desiderant assimilari illi tam in motu proprio quam in motu communi, qui est diurnus. Et sic patet, quod motores omnes ad motorem primum referuntur per formam quæ primo effluit et procedit a primo motore, sicut superius diximus. Et hoc ipso modo est in virtute formante animal, in quo omnes virtutes membromm et materiae referuntur ad virtutem primam divinam, quæ principaliter est formans et informans omnes alias. Secundum autem est in motu : videmus enim omnia superiora tenere motum
<--- Page Split --->
diurnum quantum ad circulationem quæ est vocata diurna, quamvis quoad motum proprium habeant alios motus. Et similiter videre quilibet potest, quod omnis motus alterationis et cujuscumque virtutis materiae terminatur semper ad speciem quæ est secundum congruitatem virtutis primæ : et ad illius speciem terminatur omnis motus materiae, sive fiat alteratione primarum qualitatum, sive corporibus cœlestibus moventibus, sive quibuscumque aliis virtutibus moventibus. Tertium autem est, quia etiam lumina cœlestia omnia referuntur ad lumen solis, sicut dicunt Aristoteles et omnes Astronomi. Et similiter est in anima quæ in hoc imago mundi est : quia omnes vires uniuscujusque potestatis animæ referuntur ad lumen intelligentiæ, quod aliquo modo est in ipsis, sive clarum, sive umbrosum, sicut a nobis alibi tam in antecedentibus quam in libro de Intellectu determinatum est. Quartum autem et ultimum est, quod sicut omnis cœlestis motus est circulari et sphæricus, ita etiam motus animæ sunt imitantes circularem motum et sphæricum, sicut in libro de Motibus animatium, et iterum inferius determinabimus. In his igitur quatuor anima est imago mundi. Et probatur per hoc quod anima, præcipue hominis, multum imitatur causam primam, et intellectus cœlestis, et ideo etiam totus ordo cœlestis sigillatur in ea in somniis, et pronosticatur de omnibus quæ causantur a motibus cœlestibus. Cum igitur sit imago cœlestium virtutum et motuum, non est mirum quod valde multarum est virtutum et operationum.
Ut autem expressius ista pateant, revocentur ad memoriam antedicta de virtute cordis. Quoniam cordis virtus quæ prima est in animali, dat omnibus aliis virtutes tam vegetandi quem sentiendi, patet quod ad cor omnis alia virtus tam naturalis quam animalis habet referri. Similiter motum cordis qui est secundum diastolem et systolem, participat
omne quod est in corpore : quia sine illo nec vitam haberet, neque spiritum vitalem. Adhuc cor primam speciem confert nutrimento, qua movetur ad formam cujuslibet membri nutrimentum accipientis. Spiritus etiam omnis est a corde, sicut ostendimus in libro de Spiritu, et etiam in antehabitis istius libri. Et ita patet qualiter in quatuor superius de cœlo dictis virtus prima animalis proportionalis est his quæ sunt in cœlo. Hoc tamen maxime convenit animæ rationali : quia illa per virtutem divinam quam habet, et per intellectualem virtutem et animalem imago est primæ causæ, et similitudo intelligentiæ, et exemplum vitæ cœlestis, et per naturales virtutes sui corporis, quæ tamen moventur ab anima sicut organa, quod est sigillum naturalium, propter quod ipsa imago mundi est specialiter : et quæcumque sunt de ordine omnium causarum mundi, imprimuntur in ea et effigiantur : et ideo etiam in imaginibus suis et visionibus est futurorum quædam conjecturalis scientia, sicut paulo ante diximus. Anima autem sensibilis resultatio quædam est hujusmodi imaginis propter lucem sensuum, sed obscurissima resonantia hujus est in vegetativis. Hæc igitur est causa quare forma in semine imago mundi vocatur.
Animam autem virtutem in semine vocaverunt quidam, non quod animal vel corpus animatum sit semen, sed potius ideo quia operatur actu animæ membra vitæ et vitam : sicut si diceremus animam esse in aliquo sicut actum sive perfectionem, et hoc esse animal in aliquo, sicut artificem in artificiato, et hoc non esse animal : sicut si diceremus artem idoli esse in cupro, et absque extrinseci artificis motu artem in cupro existentem fingereidolum. Hæc ergo est virtus animæ quæ formaliter operatur in seminibus animalium.
Sed oportet scire, quod aliquando hæc virtus est ab animali, et aliquando a stellis. Ab animali est in materia semi-
<--- Page Split --->
nis, vel ovo quod descenditur ab animato habens virtutem similem virtutibus memborum animalis. Omnia autem semina plantarum sunt sicut ova venti, sicut diximus in antehabitis. A stellis autem est complementum, sicut in his quae sine coitu et conceptu generantur. Et haec omnia patent per antedicta tam in hac scientia, quam in aliis libris physicis quos edidimus : et differens in utraque istarum generationum est primo formatum membrum, sicut diximus superius.
CAPUT IV.
De causis formalibus corporis naturalibus, quae sunt in materia commixta ex quatuor elementis.
Causae vero proximae quae in materia sunt corporum, sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum, et sunt complexionales, non simplices: quia simplices non agunt ad animalis naturam. Complexionales autem existentes, differentes habent actiones et passiones ab actionibus simplicibus et passionibus. Et haec differentia consistit in quinque modis, quorum primus est in modo actionis et passionis earum. Secundus est in forma actionis.
Tertius autem in actionis acumine vel hebetatione. Quartus est in actionis diversitate. Et quintus est in actionis fine.
De modo enim actionis calidi simplicis prout ipsum est in igne, est urere, et dissolvere, et reducere id in quod agit usque ad speciem suam quantum reduci est possibile : calidum autem complexionale hoc non facit, sed potius digerit et complet humidum et terreum quod est in corpore, et non separat unum ab alio, sed potius depurat utrumque per hoc quod separat purum ab impuro.
Adhuc autem formam actionis habet aliam. In simplici enim non agit nisi ad formam ignis : in complexionatis autem movetur a forma complexionis et ab anima : et ideo agit ad formam complexionati animati, sicut malleus agit ad formam artis quae est in mente artificis, et non ad formam mallei vel ferri quae sunt formae mallei.
1
Amplius in simplici agit calidum quasi recedendo, eo quod est leve sursum motum : in complexionato autem acute penetrat interiora, eo quod per minima per omnia interiora rei divisum est, sicut patet per antedicta.
Amplius multa agit dissolvendo, decoquendo, digerendo, assimilando, terminando, et convertendo, et uniendo in complexionato : in simplici autem non agit nisi unum per se, quod est calefacere : et si quid aliud agit, hoc est per accidens.
Amplius in simplici finit actionem in cineres, quando agit in rem terrestrem humidam : sed in complexionato finit actionem in speciem carnis, et ossis, et nervi, et aliorum membrorum homogeniorum,
Similis autem modus differentiae est in frigido. Frigidum enim simplex est mortificativum et constrictionem faciens et abscindens motum : complexionale autem frigidum est formas et figuras tenens, et humidum retinens ne evaporet,
<--- Page Split --->
exteriora circumstans ne dissolvantur ab agente calido.
Adhuc hebes est valde in simplici, et non ingreditur in rem profunde nisi sit valde excellens : in complexionato autem propter humidum in quo est, et propter divisionem quia per minima divisum est, magis ingreditur et tenet interiora quam circumstet extrinsecus.
Amplius formam complexionis et animam habet moventem : propter quod etiam non abscindit motum, sed continet moventia ne dissolvantur.
Amplius valde diversa operatur continendo, coagulando, claudendo poros, convertendo subtilia evaporantia, et retinendo in membris ea quae sunt in ipsis, et praecipue facit hoc in quibusdam membris frigidis, sicut in cerebro, et oculis.
Amplius finem actionis prorsus habet alium in complexionato quam in. simplici : quia in simplici facit constare partes materiae ad speciem terrae, et in complexionato detinet principia in forma complexionis ne dissolvatur complexionatum.
Idem etiam est de humido simplici et de humido complexionato per omnes supradictas quinque differentias. Humidum enim simplex extra se fluit ad terminum alienum : humidum autem complexionale loco illius est sicci penetrativum.
Adhuc in simplici agit ad formam aquae vel aeris : in complexionato autem agit ad formam vitae et animae moventis ipsum tam in prima formatione, quam in nutrimentali humido.
Amplius humidum simplex humectat : in complexione autem commiscet penetrando subtilitate sua per siccum.
Amplius multa facit in complexionato, scilicet infundendo, mollificando, commiscendo, continuando, nutrimentum portando, formas recipiendo et reddendo, et hujusmodi : unum autem solum facit in simplici, quod est fluere ad terminum alienum, et in fine ipsum terminum finire ad speciem aquae vel aeris.
Adhuc autem humidum complexionale fluit ad formam vitae : quia causa vitae est humidum difficulter siccabile, sicut ostendimus in libro de Causa longioris vitae : et ad hoc non terminatur, neque finitur in simplici, sed potius ad speciem aquae vel aeris.
Eadem autem ratio differentiae est de actionibus et passionibus sicci. Siccum enim in simplici est in evaporatione vel expressione humidi : in complexionato autem est in humido actu et sicco secundum potentiam tantum.
Adhuc autem in simplici est causatum a forma ignis vel specie terrae : sed in complexionato movetur a forma complexionis et forma animae.
Amplius in complexionato divisum est subtiliter in humidum : sed in simplici expressum est de humido aliquando sicut in terra, et deductum est ex ipso humido aliquando sicut in igne.
Adhuc in complexionato facit inspissationem humidi, figit virtutem quae fluxibilis esset in humido, terminat motum humidii, continet terminos figurarum, tenet humidum ne evaporat per calidum, et hujusmodi multa facit in complexionato : sed in simplici non facit nisi constrictionem per terminationem sui termino proprio.
Amplius in simplici terminatur ad terram vel ignem : sed in complexionato terminatur ad speciem vivi animati. Haec ergo sunt, in quibus istae differentiae differunt in complexionato et simplici.
Sed hoc maxime advertendum est, sicut saepius diximus, quod omnes istae qualitates elementales se habent ad virtutes luminum coelestium sicut instrumenta, et non operantur nisi secundum quod sunt informatae a luminibus coelestibus : virtutes autem luminum sicut instrumenta se habent ad virtutes animae, et virtutes animae sunt sicut instrumenta virtutum intellectuum coelestium et virtutes intellectum coelestium sunt sicut instrumenta causae primae, sive virtutis primae quae procedit a causa prima ope-
<--- Page Split --->
rans in generatis et efficiens esse per modum quem diximus. Cum autem omnes formae istae referuntur ad unum, patet quod omnis multitudo materialium colligitur ad unitatem virtutum celestium, et haec colligitur ulterius usque ad virtutem causae primae, et causando quidem una virtus causae primae hoc modo agitur in multitudinem. Licet autem multa sint in materia dicto modo agentia ad esse generati, tamen duo sunt principalia quae sunt informata omnibus dictis virtutibus, quae sunt calor et spiritus : et calor quidem est ex parte materiae, et subjectum ejus est humidum : spiritus autem est ex parte virtutum omnium quasi vehiculum quo virtus vitalis in omnem partem materiae vehitur ad operandum. Et qualiter fiat utrumque istorum, patet per ea quae saepius in antehabitis determinata sunt.
De virtutibus ergo efficientibus in materia generationis animalium determinatum sit hoc modo.
CAPUT V
Qualiter omnia dicta principia oriuntur ex uno et ad unum recolliguntur, et qualiter multiplicitas organorum causatur a multiplicitate potestatum animæ in animalibus ?
In semine autem animalium, sive etiam in materia habente vim seminis quamvis non sit semen, omnes istae virtutes tam in generatione quam in generato colliguntur in partem unam et in locum unum materiae, sicut etiam omnes virtutes per distributionem procedunt a virtute una prima. Et in parte quidem materiae seminalis colliguntur in locum cordis, vel ejus quod est loco cordis : et illam partem primo formando, ex illa postea format omnia alia membra. Similiter autem in generato sedes omnium harum virtutum est in corde : et ex illo vectae per spiritus omnes in omnibus aliis membris perficiuntur virtutes et operationes. Et huic sententiae licet contradicant Plato et Galenus, tamen haec est opinio omnium Peripateticorum, et nos ostendimus rationem hujus opinionis in
<--- Page Split --->
præhabitis, ubi locuti sumus de virtutibus spermatis et de virtutibus cordis4.
Causa autem quare oportet eas colligi in unum locum membrum, est quia virtus sparsa, ipsa sui sparsione et divisione debilitatur et corrumpitur : collecta autem et unita, fortificatur et conservatur. Nec natura intendit tantum facere animal, imo etiam intendit conservare ipsum in esse et in vigore ad operationes : quia aliter frustra esset generatio ipsius.
Adhuc autem multitudo nec procedens ad unum nec relata et collecta ad unum, non facit unum aliquod, sed multa. Cum ergo non sit nisi unum animal generatum, oportet omnem multitudinem principiorum suorum formalium et procedere ab uno primo, et referri et recolligi ad unum primum, et hoc est cor in habentibus cor, et est membrum quod est loco cordis in his quæ cor non habent : propter quod etiam omnia quæ diriguntur in totum corpus sicut via virtutum, necesse est oriri ab illo, sicut sunt venæ et arteriæ et nervi: et hoc jam ante determinatum est.
Insuper etiam tota materialis multitudo membrorum per generationem oritur a corde : quia sicut in generatione nulla pars materiae formam membri accipit, nisi per hoc quod exit a corde, in quo accipit et induit virtutem quæ membrum format : ita etiam in animali generato nullum nutrimentum est convertibile in formam membri, nisi a calore cordis virtutem inducat per quam ad membrum moveatur : et ideo cor in membris est sicut primum cœlum in cœlestibus, et virtus cordis est sicut virtus prime causæ in cœlestibus. Sicut tamen quodlibet cœlum in cœlestibus et quœlibet stella in sitibus suis, proprias habent virtutes : ita etiam membra quœlibet proprias habent virtutes in sitibus membrorum sibi
determinatas, sicut diximus, ubi locuti sumus de virtutibus membrorum : et hæc multitudo tota refertur ad unum, quod est cœlum primum compositum ex motore et mobili in cœlestibus, et ad unum membrum primum compositum ex motore et mobili in animalibus, quod est cor.
Oportet etiam scire, quod omnis diversitas mobilium et materiae quando formaliter et secundum figuram mobilia diversificantur, causatur a diversitate motorum et formarum : et ideo nisi anima esset motor compositus ex multis virtutibus et potestatibus naturalibus, non esset diversitas partium corporis in forma et figura : et unicuique potestati suum proprium respondet organum, sicut unicuique facultatì artis mechanica proprium datur instrumentum. Has tamen potestates generaliter per quatuor videmus variari differentias. Naturalibus enim potestatibus quaedam membra respondent, et potestatibus moventibus secundum locum respondet instrumenta motus localis, sicut sunt alæ, et pedes : et potestatibus animalium sicut sunt sensus interiores et exteriores, respondent organa quæ patiuntur ab objectis sensuum, sicut oculi, et aures, et hujusmodi : et sicut in artibus textor nihil operatur cum dolabra et securi, eo quod non sunt instrumenta suæ artis, et nihil operatur tibicen cum navi et remo : ita nihil operabitur potestas unius facultatis naturae per organum alterius facultatis : et ideo cæcati in oculis, nihil vident per aures, nec claudi ambulant auribus, et sic de aliis. Patet ergo, quod diversitati potestatum animæ omnis respondet diversitas organorum in corpore, et quod tam in anima quam in corpore, omnem diversitatem oportet reduci in unum aliquod, ex quo omnia alia informentur ad motum et operationem : quia aliter nec
<--- Page Split --->
in anima nec in corpore esset animal unum.
Quod autem quidam dicunt, quod plures substantiae moventes sint in corpore, quae ad unum actum animandi reducantur, sicut multa lumina reducuntur ad unum actum illuminandi, omnino est inconveniens. Cum enim dicunt quod reducuntur ad unum actum animandi, aut est idem numero, aut specie, aut genere. Si dicant quod est idem numero, tunc oportet etiam animantia esse eadem numero, et animata similiter : et hoc non est verum, cum ipsi dicant esse plures substantias animantes. Si autem animatio est una specie, tunc erit animatio eadem specie, quae est forma animationis : et hoc qualiter potest esse verum ? cum animantes substantiae secundum eos sint diversae in forma, ut ipsi dicunt : quia una est vegetans, et altera sensificans, et intelligens tertia. Adhuc autem si concedatur, quod est eadem anima specie, non constituet nisi unum specie, et non unum in numero animal. Idem autem sequitur, si dicatur quod sint unum genere.
Si autem dicant, quod per compositionem et unionem faciunt unam animationem, quaeramus quid juvat ea cum sint diversarum formarum ? non enim seipsis juvatur sicut lumina quae sunt unius formae : quaecumque enim diversarum sunt formarum, separantur ex se, et non uniuntur nisi unum se habeat ad alterum sicut potentia ad actum : quod isti non dicunt : quia secundum hoc essent una substantia : actus enim et potentia uniutur in substantiam unam. Et per hoc patet, quod absurdum est quod dicunt : sed oportet relationem multitudinis potestatum et membrorum fieri ad unum per modum quem determinavimus : quia sic et non aliter constituunt unum animal.
Sic ergo de distributione unius primi in animalibus in multa, et reductione totius multitudinis in anima et in corpo-
re existentis ad unum primum, a nobis determinatum sit.
CAPUT VI.
Qualiter dictis supra potestatibus a se invicem differunt animalia, et qualiter homo differt ab omnibus ?
Est autem intelligendum adhuc, quod istae potestates divisae ab invicem secundum esse et subjectum, constituunt differentiam generum et specierum eorum quae sunt animata.
Si enim secundum se vegetativum accipiatur, genere differt ab eo quod est sensitivum : et hujus ratio patet per antedicta. Cum enim omnium differentia corporum sit a differentia formarum, et nos videmus corpora plantarum tam in simplicibus quam in compositis esse omnino alterius generis quam animalium, necessario sequitur etiam animas genere alteras esse.
Per hoc idem autem patet, quod etiam animalia a se invicem specie sunt differentia. Unius enim forma et specie una est figura corporis et organorum. Cum ergo diversae sint figurae corporum et animalium et organorum ipsorum, oportebit et animas ipsorum specie alteras ab invi-
<--- Page Split --->
cem esse. Eadem autem ratio est, quod et arbores et herbæ ab invicem altera sunt specie.
. Homo autem ab aliis animalibus plus quam specie videtur differre : videmus enim ea quæ nec sensu nec motu faciunt differentiam,tamen specie ab invicem differre. Cum igitur homo et in participatione sensuum differat specie ab aliis, sicut probatur ex figura organorum sensus et figura totius corporis, et insuper adjiciat differentiam rationis, videtur plus quam specie homo ab aliis differe animalibus. Cujus signum est, quod irrationalibes vires hominis, persuasibiles sunt ratione, sicut concupiscibile, et irascibile : et hoc non est in aliis animalibus. Plus igitur quam specie differt a brutis, et videtur ab ipsa quamdam habere generis differentiam, cum ipsam animalitatem secundum differentem potestatem ab aliis animalibus participet.
Si quis autem opponat, quod genus plures ambit species, et sic homo plures deberet habere species, non valet : quia forma de se communicabilis pluribus specie vel numero differentibus, non necessario communicatur, sed forte secundum esse non erit nisi in uno, sicut apparet in sole et luna et aliis, quæ sub specie non nisi unum habent individuum, eo quod sunt ex materia sua tota. Et si ponamus unum solum esse asinum, et unam solam esse arborem, erunt tamen animal et corpus animatum genera diversa. Homo igitur plus quam specie differt ab his quæ dicuntur bruta animalia. Specie enim differunt leo et equus : plus autem quam specie differt homo ab utroque ipsorum.
Amplius autem animal genus quod est in animalibus secundum esse, alterum est in unoquoque animalium : et cum ratio generis physici detur secundum esse, patet quod etiam ratio generis in animalibus non est una, sed multi generis
natura est in animalibus secundum esse differentiae quæ est forma et actus : et ideo agitur in differentias secundum esse, sicut ipsi actus differentes sunt : et huic differentiae respondet differentia figurarum in corporibus animalium : et ideo nulla animalia differentia specie, unius figura omnino in corpore inveniontur.
Sunt tamen quadam potestates magis convenientes in omnibus animalibus, et quadam differunt valde ab invicem. Potestas enim sensus visus in omnibus convenit ad formam perspicui : et ideo etiam organa visus in figura et compositione parum differunt ab invicem. In auditu autem magis differunt : et ideo animalia stolida differentes in figura auriculas habent ab auriculis animalium magis signa rerum participantibus, sicut facit homo, et quadam simiarum genera. Quadam autem omnino indisciplinabilia, nullum omnino videntur habere auditus instrumentum. Unde manifestum est quod diximus, quod omnis illa quæ in corpore est diversitas, causatur a diversitate potestatum quæ est in anima. Inter has autem potestates quas anima exercet in corpore, quadam sunt generales omni animato, sicut nutrire, et augere, et alimento uti, et generare : et de his jam in scientia de Plantis determinatum est. Quadam autem sunt, quæ conveniunt omnibus animalibus et constituunt animal, sicut motus et sensus : quia tactus constituit animal propter tactum : et motus quidam causatur a sensu in omni animali, sicut motus localis per appetitum. Omne enim animal ad minus movetur motu dilatationis et constrictionis.
Oportet ergo de differentiis animalium secundum sensum et motum localem determinare : et aliud ad hoc inducemus libri principium.
<--- Page Split --->
[ \text{1} ]
<--- Page Split --->