TRACTATUS I

De gradibus perfectorum et imperfectorum animalium.

CAPUT I.

De summa animalis perfectione quae est in homine.

Determinandum autem nunc videtur

de perfectione et imperfectione animalium secundum animae facultates et potestates, et de causa perfectionis et imperfectionis ipsorum. Haec enim videtur antecedere considerationem de animalibus in specie perfectorum aut imperfectorum animalium.

Cum autem omnis perfectio animalium et imperfectio sit secundum participationem virtutum animalium perfectam vel imperfectam, nec imperfectum sciri possit nisi per rationem perfecti, oportet nos primum determinare quae sit ratio animalis perfectissimi : quia secundum proportionem ad illud omnem invenimus in aliis gradum imperfectionis. Ratio autem perfectioris animalis secundum animae vires quaerenda est : quia, sicut jam

<--- Page Split --->

ante diximus, quod est perfectum in virtutibus animæ, perfectum est in organis, cum organum non faciat natura in animalibus nisi propter virtutem animæ quæ movet organum ipsum. Hoc igitur modo non potet esse perfectior modus virium alicujus animæ, nisi quod organicae vires non sint nisi secundum esse non organicarum. Sicut enim diximus in antehabitis, in omnibus in quibus sensibilis anima est actus ultimus sive endelechia completa, in his vegetativa non est nisi sicut pars potestatis, et est in eis secundum“esse sensibilis. Cujus signum est, quia hoc circa quod operatur, ad vivum sensibile terminat : et cum eodem modo in quibuscumque rationalis anima est endelechia completiva, in his vegetabilis et sensibilis potentiae naturales existentes sunt secundum esse rationalis, eo quod virtus animalis unicum est esse, quod est actus et effectus essentiae et formae sua substantialis : et ideo sicut vivere simpliciter vegetabilibus est esse, ita sentire sentientibus est esse, et intelligere intelligentibus est esse. Dico autem vivere, sentire, et intelligere, vitam et sensum et intellectum habere : eo quod anima primo actus est sicut somnus, sicut diximus in libro de Anima, et postea sicut vigilia, sicut sunt duo actus ensis, scilicet figura ensis, et secare vel incidere. Cum autem vegetabilis et sensibilis potentiae insunt secundum esse perfectissimi quod potest esse a corpore organico, necessarium est ipsas perfectissimas esse, et ratione aliqualiter participare. Cujus signum est, quod in homine tam in vegetativis quam in sensibilibus est ordo vita secundum rationem. Nam temperantia et castitas insunt secundum opera vegetabilis : humilitas autem et mansuetudo similiter, et fortitudo et plures alia virtutes insunt secundum concupiscentias et iras sensibilis : quod esse non posset nisi et vegetabilis et sensibilis incessent homini secundum esse anima intellectualis : aliter enim non esset ordinis secundum honestirationem susceptiva.

Si quis autem dicat, quod temperantia et castitas et pudicitia et caetera hujusmodi virtutes non sunt secundum vegetabilis opera, sed potius secundum concupiscibilem, quae est sensibilis animae : hoc stare non potest : quia nutrire et generare non sunt nisi vegetabilis : et ideo virtutes quae sunt circa haec opera, non possunt inesse nisi secundum vegetabilem : et concupiscentia quae est circa haec, et similiter sensus et motus sunt circa haec prout vegetabilis est in sensibili sicut trigonum in tetragono. Et hoc est quod ante diximus, quod inest secundum esse sensibilis, et hoc ulterius inest secundum esse rationalis : et ideo ordinem capit opus a ratione, concupiscentiam a sensibilis animae esse : opus tamen semper est vegetativa potentiae.

Ex his ergo patet non posse esse perfectius animal homine : quoniam animae quae est actus ultimus non potest esse perfectior, quam quod esse aliorum et ratio sit separatum, et quod est potentia naturalis ipsius, sit conjunctum organo. Ante talem enim substantiam nihil omnino est, nisi separatum in esse et potentia : et hoc non habet animae rationem : et ideo non constituit animal. Potentia namque non potest comparari nisi ad duo, ad objectum videlicet, et ad subjectum sive substantiam cujus ipsa est potentia naturalis. Ex parte autem objecti non habet nisi quod aut a tali objecto patitur secundum naturam, aut circa tale objectum secundum naturam operatur : et haec non elargant et exaltant posse suum vel modum sui posse : sed ex natura subjecti a quo ipsa potentia oritur, sicut omnis naturalis potentia oritur, a victoria forma subjecti habebit absque dubio tanto magis posse, quanto altior et nobilior et prima causa vicinior fuerit forma subjecti, secundum cujus esse est et inest potentia naturalis : et ideo vegetabilis in sensibilibus elargatam habet potentiam, et sensibilis et vegetabilis in rationabili largissimae quae secundum naturam esse possunt, sunt poten-

<--- Page Split --->

tia. Et hoc est quod quidem a multis dicitur, sed forte non a multis intelligitur, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior excellenter et eminenter. Patet igitur ex omnibus praedictis non solum in adjectione rationis esse hominem perfectissimum, sed etiam in omnibus potentiis et modo operationis omnium potentiarum tam sensibilis quam rationalis.

Ex dictis tamen oritur quaestio : quoniam visus et odoratus et auditus et caetera hujusmodi sunt potentia quaedam sensibilis animae : et scimus lynces melius videre quam hominem, vultures autem melioris esse odoratus, et similiter canes et quaedam animalia forte melius audiunt. Hoc autem quod inductum est, non obstat. Videre enim melius, et odorare et audire melius, dupliciter dicuntur. Melius enim videtur quod acutius visu accipitur : et talis potentia visus est ex complexione organi corporalis in quo est visus : et hoc modo nihil prohibet quaedam animalia acutiores quosdam sensus habere, quam homo habeat. Dicitur item melius videre nobiliori uti visu, sive quod est largioris potentiae super quodlibet objectum : et hoc modo largior est visus disciplinabiliter differentias rei nuntians, quam ille qui sensibiliter tantum nuntiat easdem : et sic homo habet visum et similiter auditum et alios sensus, qui in ipso sunt principium et experimentum memoriae et universalis et artis et scientiae : secundum quem modum animalia nulla praeter hominem sensibus utuntur.

Patet ergo quod diximus, quod videlicet perfectissimum animalium est, cujus omnis animae potentia est secundum esse naturae separatae : et ideo diximus in antehabitis hujus scientiae, quod homo non solum specifica differentia differt ab aliis animalibus, sed etiam secundum esse generis proximi, et secundum esse generis remoti. Genus enim proximum est sensibile, et remotum est vivum : et nos ostendimus quod tam sensibile quam

vivum participant aliqualiter rationem, licet ipsae potentiae de natura sua sint irrationabiles. Eodem autem modo etiam vegetativum in sensibili secundum esse alterum et aliud est, quam sit ex natura sua in seipso. Et ideo dictum est, quod ratio animalis uniuscujusque secundum unumquodque animalium in esse accepta est altera et altera et alterius potentiae, sicut determinatum est a nobis in primo de Anima.

Amplius autem est adhuc alia perfectio hominis supra alia animalia omnia : primus enim sensuum propter quem animal est animal, et quo nullum omnino caret animal, est tactus : et hic si terminos et organa sensibilia respiciamus, fundamentum est omnium sensuum aliorum, et objectum suum omnes nervos relaxat et solvit ad sentiendum : quia calor complexionalis laxat sensum, et frigus ligat omnem sensum, sicut patet per ea qua est in libro de Somno et Vigilia subtiliter et per causam propter quid dicentem, determinata sunt. Si ergo tactus est in quo fundatur omnis sensus, oportebit necessario omnem sensum inesse animalibus secundum virtutem et potentiam tactus. Quaecumque enim formae sunt in aliquo sicut in fundamento subjecto, sunt in ipso secundum potentiam subjecti et non secundum potentiam propriam formae aut efficientis, sicut a nobis saepe probatum est. Videmus enim lumen solis in sereno aere, et nubeo et in nube variari tantum propter diversum posse et diversam virtutem suscipientis ipsum. Sensus ergo omnis inest omnibus secundum potentiam et virtutem. Tactum autem habet homo et subtilissimum et certissimum, sicut a nobis in libro de Anima dictum est. Igitur in homine sunt etiam caeteri sensus nobiliores, et aliqua certitudine certiores et subtiliores quam sint in aliquo aliorum animalium. Cum igitur a perfectione sensuum dicatur et sit animal perfectum, erit homo perfectissimum omnium animalium, eo quod perfectius et certius sensum participat.

<--- Page Split --->

Amplius in organis sensuum et virium animae participat homo manum solus inter animalia, quae sola est organum organorum et organum intellectus operativi, sicut in praecedentibus istius scientiae determinatum est. Nullum autem omnino animalium praeter hominem in corpore suo habet organum organorum : sed potius habent omne organum ad unum actum tantum : quia omnia quadrupedia habent anteriores pedes ad ambulandum tantum, et volatilia bipedia habent anteriora membra ad volatum. Homo autem hujusmodi membris superioribus non utitur ad motum, sed potius universaliter in usum artis et officii aliorum membrorum. Patet igitur, quod ipse participat quaedam organa supra modum participandi omnium aliorum animalium, et sic etiam in compositione organica corporis perfectior est omnibus corporibus animalium et animalibus ipsis.

Amplius hoc ipsum ostendit figura corporis. Cum enim diametri tres constituant omne corpus, perfectius et naturalius erit corpus, quod diametrorum mensuram naturalium participat. Diameter autem longitudinis mensurat a sursum in deorsum, et in solo homine idem est sursum quod est sursum mundi, et idem deorsum quod est deorsum mundi. Similiter autem est de diametro latitudinis. Solus enim homo inter omnia animalia latum habet corpus secundum mensuram suae quantitatis latitudine proportionata : quoniam etsi quidam vermes lati sunt, non habent latitudinem longitudini proportionatam. Longitudo enim in corpore naturali semper vincere debet latitudinem si non sit vitium naturae. Quadrupedia autem spissiora habent corpora quam lata. Homo autem solus diametrum profunditatis minorem habet caeteris diametris. Cum igitur sen-

sus organa ponantur secundum longitudinem descendendo, et motus organa secundum latitudinem, perfectionem distinctionis majorem habent organa corporis in homine, quam in aliquo animalium aliorum.

Amplius solus homo, ut superius probatum est, est imago et similitudo mundi tam secundum animam quam secundum corpus1 : omne autem aliud animal deficit secundum plus vel minus, et defectus est ex carentia alicujus ad perfectionem pertinentis. Patet igitur etiam ex isto, quod solus homo perfectissimum est omnium aliorum. In eo enim in quo quodcumque animalium non habet symbolum cum his quae universaliter causant mundum, in hoc non imprimitur ab illo : propter quod non imprimitur ab intelligentia nisi homo : nec est aliquod animalium quod ita a cœelo imprimatur sicut homo : propter quod aequalitas complexionis ejus magis inter omnia animalia accedit ad naturam cœeli et aequalitatem.

Amplius motor secundus in omnibus in quibus est motor secundi ordinis, imperfectus est, nisi conjungatur motori primo ejusdem ordinis. Motor enim primus solus est, qui a seipso movet, et est causa motus in omnibus, sicut patet per antedicta 2. Constat nobis ex his quae de Motibus animalium bene determinata sunt, quod phantasia movens se habet ad intellectum moventem sicut motor secundi ordinis se habet ad motorem primum. Nullum autem animalium perfecte et ordinatum habet motum, nisi in quo motus procedit secundum rationem motoris primi qui rectus est. Solus igitur homo cum per intellectum moveatur,perfectionem habet principiorum motivorum.

His ergo modis perfectionis solus homo est perfectissimus omnium animalium.

<--- Page Split --->

res vires exteriores in numero sensuum. Et secundum participationem quidem potentiarum interius apprehendentium adhuc sunt duo modi, quorum unus est secundum numerum potentiarum, et alter secundum modum et qualitatem. Quædam enim animalium videntur de interioribus potentiis paucas aut nullas habere. Adhuc autem ea quæ habent hujusmodi virtutes et potentias, quædam habent in eis quamdam subtilitatem, sicut apes, quam alia majora in quantitate non habent. Et omnem modum perfectionis et imperfectionis animalium oportet nos determinare : quia ex modis perfectionis et imperfectionis ipsorum major pars cognoscitur naturae et operum ipsorum.

Loquemur autem primo de modis perfectionis secundum animam. Et de anima perfectione tractantes, primo investigabimus eam qua est secundum numerum et virtutum animae. Utamur autem arte quam tradidit Aristoteles in principio primae philosophiae, dicens « quod nos videmus quod omnia animalia habent sensum aliquem et sensibilium acceptionem. »

De aliorum autem animalium perfectione dupliciter dicit esse loquendum Theophrastus. Sunt enim quaedam illorum aliis perfectiora secundum corpus, et quaedam aliis perfectiora sunt secundum animae potentias. Et utraque istarum perfectionum est duplex : quoniam ea qua est secundum corpus, aut est secundum corporis quantitatem, aut secundum qualitatem aequalitatis sive complexionis. Et ea quidem qua est secundum corporis quantitatem, adhuc in duas distribuitur : quoniam perfectio quantitatis, aut est secundum magnitudinem continuae quantitatis, aut est secundum numerum organorum, qui numerus est discretae quantitatis, sicut proboscidem habet elephas, qua loco manus utitur in multis usibus, quam non habent alia animalia.

Adhuc et ea perfectio quaest secundum animam, dividitur et efficitur duplex. Aut enim est in participando plu-

Ex sensu autem quibusdam fit memoria, quibusdam autem non. Et quod non fiat memoria quibusdam ex sensu, ex hoc scimus, quod memoria est quaec facit ex prius per sensum accepto redire in absens sensibile, sicut videmus vultures saturatos recedere a loco cadaveris, et postea iterum redire ex memoria loci et cadaveris : et hoc modo ad caulas rever- tuntur greges, et aves ad nidos, et hu- jusmodi. Quaecumque autem animalium non persequuntur nisi praesens sensibile, et ex prius accepto non revertuntur ad absens sensibile, scimus memoriam nul- lam prius acceptorum habere, sicut sunt muscae quaec cum abiguntur, revolant im- memores ictus prius accepti. Videmus etiam quod certum domicilium non cu- stodiunt, et videmus quod non nisi prae- sens sensibile persequuntur.

Amplius videmus quaedam animalia

<--- Page Split --->

quamdam habentia prudentiam circa res sibi conferentes, et tamen indisciplinabilia, sicut patet in apibus quæ prudentiam habent magnam in rebus conferentibus, et tamen non disciplinantur, et similiter formicae. Ex prudentia enim contingit quod provident sibi thesauros : sed quod non veniunt ad voces hominum, et non timent minas ipsorum, nec videntur fugere terribles sonos, signum est quod sint indisciplinabilia per magisterium hominum : propter quod etiam quidam dicunt, quod sonos non audiunt : hoc autem in antehabitis improbatum est, quia videntur sonos audire. Sed quidquid sit de auditu, hoc absque dubio verum est, quod sonos non audiunt ad disciplinam ut per nomina vocari possint et instrui sicut instruuntur animalia multa, sicut canes, et alia quaedam.

Dupliciter enim habetur auditus ab animalibus : a quibusdam enim habetur in quantum est sensus tantum, et a quibusdam habetur in quantum est disciplinalis sensus. Et hoc secundo modo adhuc dupliciter participatur ad animalibus : quoniam hic sensus est disciplinabilis, secundum quod per sonos et voces accipitur notitia intentionum sonantis aut vocantis. Hoc enim modo soni et voces faciunt disciplinam. Hoc autem dupliciter fit. Faciunt enim soni et voces aliquando signum intentionis confusum, et aliquando determinatum. Confusum autem signum faciunt in brutis, et determinatum faciunt in homine. Et ideo quæcumque animalia auditum habent prout est sensus disciplinabilis, et cum hoc memoriam qua retinent signa disciplinae percepte, confuse vel determinate sunt disciplinabilia, et percipiunt disciplinam confusam aut determinatam. Et ideo multa animalia ad voces hominum multa faciunt, et elephas flectit genua coram rege ad vocem indicantis, et canes multa talia faciunt. Sed apes et alia minuta animalia sonos et voces nequaquam disciplinabiliter percipiunt, licet magna vigeant memoria. Haec ergo in quibusdam animalibus est

causa disciplinabilitatis. Privatio autem hujus disciplinabilitatis est maxime in minutis valde animalibus, sicut in apibus, et vespis, et achatis, et pulicibus, et aliis hujusmodi vermibus.

Quædam autem animalium videntur aliquid licet parum experimenti participare. Experimentum namque ex multis nascitur memoriis : quia ejusdem rei multæ memoriae faciunt potentiam et facultatem experimenti : et nos videmus quod multa animalia præter hominem aliquid experimentalis habent cognitionis in singularibus, sicut quod mustela pugnans cum serpente vulnerata contra venenum accipit foliam endiviae, quæ a quibusdam rostrum porcimum vocatur : et alia talia multa induximus in præcedentibus quæ faciunt animalia. Sufficienter autem non paticipant experimento, quia non veniunt per experimentum ad universale et artem et rationem : sed tamen secundum aliquid participant experimento, ut jam diximus.

Quædam autem in tantum elevantur in his potentiis, ut artis quamdam habeant imitationem, licet artem non attingant. Et hoc dupliciter videmus fieri in animalibus : quoniam quædam et visu et auditu videntur esse disciplinabilia : quia faciunt quæ vident, et reservant quæ audiunt, sicut simia. Quædam autem in tantum vigent in disciplina auditus, quod etiam sibi mutuo suas intentiones significant, sicut pygmeus qui loquitur, cum tamen sit irrationabile animal : et ideo quantum ad animales virtutes post hominem videtur pygmeus perfectius esse animal : et videtur quod inter omnia animalia plus confert memorias suas, et plus percipit de signis auditus, ita quod videtur aliquid habere imitans rationem, sed ratione caret : ratio enim est vis animæ discurrendo per experta ex memoris accepta, et per habitudinem localem aut syllogisticam universale cliciens, et ex illo principia artium et scientiarum et similes habitudines conferens : hoc autem non facit pygmeus, sed ea quæ accipit

<--- Page Split --->

cum auditu, non separat a sensibilium intentionibus, et prout sunt sensibilium intentiones memorie commendat, et hoc modo confert et collata alii significat per locutionem. Et ideo pygneus licet loquatur, tamen non disputat nec loquitur de universalibus rerum, sed potius suae voces diriguntur ad res particulares de quibus loquitur. Causatur enim locutia sua ex umbra resultante in occasu rationis. Ratio enim duo habet, quorum unum est ex reflexione sua ad sensum et memoriam, et ibi est perceptio experimenti. Secundum autem est quod habet secundum quod exaltatur versus intellectum simplicem : et sic est elicitiva universalis quod est principium artis et scientiae. Pygmeus autem non habet nisi primum istorum : et ideo non habet nisi umbram rationis, quia totum lumen rationis est in secundo. Dico autem umbram idem quod resultationem obscuram a sensibilium materia et appendiciiis materiae non separatam. Et ideo pygmeus nihil omnino percipit de rerum quidditatibus, nec umquam percipit habitudines grugmentorum : et sua locutio est sicut locutio morionum, qui naturaliter stulti sunt, eo quod non perceptibiles sunt rationum. Sed in hoc est differentia, quod pygmeus habet rationis privationem ex natura. Morio autem habet per accidens ex melancholia, vel alio accidente, non ex privatione rationis, sed potius propter privationem usus rationis.

Hujusmodi autem perfectio proxima est sub homine : propter quod etiam pygmeus civilitatem perfectam et leges non custodit, sed potius in talibus sequitur naturae impetum sicut et alia bruta animalia, sed erectus incedit. Manu utitur non prout manus est instrumentum intellectus et species quaedam instrumentorum sive organorum, sed potius prout quaedam animalium utuntur pede anteriori ad multos usus, sicut genera muris plurima anteriori pede cibum accipiunt et ad os porrigunt : ita etiam pygmeus utitur manu in pluribus usibus, sed non ad

artis opera : et ideo etiam sua manus non plenam habet manus rationem. Quod autem erigitur semper, facit in eo spirituum animalium major claritas : et ideo melioris apprehensionis est inter caetera bruta : sed verecundiam de turpi, et gloriam de honesto non attendit. Et hoc signum est, quod nihil habet de judicio rationis : propter quod etiam rethoricis persuasionibus in loquendo, aut poeticis non utitur, quae tamen imperfectiores sunt omnium rationum : et ideo semper silvestris manet, nullam prorsus civilitatem custodiens. Virtus autem illa animae quam umbram rationis quamdam vocavimus superius, innominata quidem est a Philosophis, sed circumloquendo cognoscimus, quod haec vis aliquid potentiae addit super aestimativam. Cum enim aestimativa brutorum judicet de intentionibus quae cum sensibilibus accipiuntur, ista plus facit quam referunt hujusmodi intentiones ad memoriam, et elicit expertum, et utitur illo postea ad quae confert.

Est autem hic non praetermittendum, quod aestimatum et expertum dupliciter referuntur ad universale. Uno quidem modo contemplative prout ex expertis et memoratis in sensu acceptis quidditas rerum, quod est rerum veritas, accipitur per se vel in signo communi : et hoc modo memoratum et expertum non est in pygmeo. Alio modo inest memoratum et expertum prout in ipso est conferens ad appetitum vel fugam : et hoc modo expertum et memoratum accipiuntur a pygmeo. Et ideo diximus superius, quod experimento parum participat pygmeus. Pygmeus enim non accipit nisi referens ad conferens vel nocens in re extra : sicut et alia animalia bruta omnes intentiones quas apprehendunt, ad eos referunt, et ideo numquam separant eas a particularibus, sed potius componunt eas cum ipsis : et ideo etiam bruta et muta animalia vocantur : quia conceptus sui nihil veritatis loquuntur de rebus. Pygmeus ergo secundum praeiuducta quasi medius est inter hominem divinum intel-

<--- Page Split --->

CAPUT III.

Qualiter animalia sunt disciplinabilia ex aliqua participatione virtutum anime, et praecipue qualiter hoc fit in generibus simiarum ?

Reliquarum autem simiarum genera quae multa sunt valde, in tertio gradu potestatum animae et virtutum videntur participare animam. Cum enim disciplina fiat in homine, qui solus secundum naturam est animal disciplinae susceptibile per doctrinam videlicet et per inventionem : ea autem quae per doctrinam

est, duplex est, intellectiva videlicet et sensibilis : videntur simiae prae caeteris animalibus sagacitatem habere eam, quod disciplinabiles sunt sensibilibus. Propter quod etiam simiae Graeco nomine dictae sunt a ludo, eo quod ludicra in sensibilibus eis adhibita imitantur plus caeteris animalibus 1. Propter quod etiam quidam sapientes tradiderunt haec animalia ad ludum esse facta, et hac sagacitate quodlibet quod vident imitantur, et ex auditu colligunt intentiones vocantium ad sensibiles ludos ordinatas : et hic est primus gradus disciplinabilitatis. Primum enim oportet eum qui disciplinae est perceptibilis, ea quae videt et audit, diligenter attendere et conferre, et ex collatis memoria retentis experta sumere, et ex illis universale depuratum accipere, prout est principium scientiae vel artis vel prudentiae vel alicujus hujusmodi intellectualis virtutis.

De his autem tribus gradibus perfecte non attingit simia. Simia enim inde primum, et hunc secundum non attingit nisi imaginabiliter et memoriter : sed ulterius experientia non participat, neque multum neque parum utens experientia : et in hoc deficit a pygmeo. Imitatio autem tanto facilior est in ea, quanto rem visam vel sensam non refert ad experimentalem cognitionem : referens enim ad experimentalem cognitionem detinetur in collatione memoriarum sive per memoriam acceptorum : non conferens autem statim fertur in sensibile. Et ex hoc est, quod simia primam facultatem disciplinae habens, statim imitatur hoc quod videt : sed pygmeus et homo non statim imitantur. Habet enim simia, sicut diximus, non nisi primam disciplinabilitatis facultatem. Cujus signum est, quod non discernit in quo vel quem imitetur.

Est autem praeter omnia quae inducta

<--- Page Split --->

sunt observandum, quod nullum omnino animal disciplinabile est cum instinctu naturae. Ex disciplina enim ad tria proficit homo, ad scientias videlicet contemplativas, et ad artes mechanicas, et ad virtutes morales, et ad nullum horum proficit sine ratione et intellectu. Et hoc patet per se de scientia speculativa. De arte autem activa constat, quoniam ars est cum ratione factiva eorum quae facit. In virtute autem attingitur medium, quod determinata ratione est medium prout sapiens determinat. Propter quod nullum omnino animalium disciplinatur ad aliquod istorum trium. Sed cum homo habeat sensus disciplinales duos, visum videlicet, et auditum, sicut determinatum est in libro de Sensu et sensato, visus deservit inventioni disciplinae : et cum hujus inventio non fiat nisi ratione conferente memorias et sensata, non est aliquod animal disciplinabile visu : quia non habet facultatem inventivae ex collatione sensibilium. Auditus autem sensus est disciplinabilis ex signis rerum, et ex alio. Et ideo animalia quaedam possunt disciplinari per auditum, et nulla per solum visum. Et ex hoc cognoscitur simia majoris esse facultatis quam aliud animal : quoniam disciplinam recipit per auditum, et imitationem reprasentativam operum per visum : quod non facit aliud animal, nisi homo, et pygmeus, et simia. Et ideo patet quod ista tria animalia continuis descendunt gradibus. Homo quidem particeps sensus disciplinalis omni modo, et memoriae, et experimenti, et rationis, et scientiae, et artis. Pygmeus autem particeps sensus disciplinalis, et memoriae, et parum experimenti, et nihil rationis, scientiae, et artis. Simia autem participans sensum disciplinae, auditum, et in visu aliquid percipiens ordinatum ad disciplinam, imitationem videlicet, et memoriam habens sensibilium, sed ex ipsa nihil omino experimenti eliciens. Alia autem bruta in visu quidem nihil disciplinabile accipiendo, solum auditu aliquid disciplinae percipiunt.

Amplius, sicut constat ex supra habitis, cum formae moventes sint in homine, et formae speculativae, non recipit disciplinam simia, neque etiam aliud animal nisi formarum moventium : propter quod etiam animalia disciplinabiliora sunt multorum valde motuum. Et ideo ad ambulandum vel standum vel quaerendum aliquid disciplinantur animalia bruta, et non ad artem, vel scientiam. Et ideo nullum omnino animalium disciplinatur nisi motivum, et secundum appetitum operabilibus : eo quod haec sunt particularia etiam in particularibus accepta, quorum perceptiva sunt animalia hujusmodi.

Videtur autem genus simularum prae caeteris animalibus brutis aestimare de nocivo, et conferente, ex sensu et imaginatione et memoria. Alis enim aestimationem habentibus de sibi conferentibus, et nocentibus, et illa persequentibus vel fugientibus, simja aestimat de conferentibus sibi et aliis animalibus : et ideo videns parvulum, exhibet parvulo ubera, non propria, sed matris quae peperit eum si permittatur : puero enim exhibet ubera fceminarum si permittatur : et hoc alia non faciunt animalia : et in hoc cognoscitur simia melioris esse aestimationis quam aliud animal. Sed in omnibus his non movetur nisi phantasmate : et ideo frequenter errat sicut et alia animalia : quia, sicut diximus in antehabitis, ubi phantasticum intellectui non conjungitur, frequens incidit error : et est in talibus animalibus non syllogismus operis, sed argumentatio imperfecta. Et sicut in contemplativis enthymema et exemplum sunt argumentationes imperfectae, quarum tamen imperfectio perficitur et reducitur ad syllogismum : ita in istis animalibus sunt imperfecti syllogismi operum, quae non habent nisi phantasticam aestimationem de operabili vel appetibili, et habent appetitum facientem impetum ad opus. Sed in hoc differentia est, quod enthymema procedit .ex ea quae est sub universali, prout est in pluribus vel in omnibus.

<--- Page Split --->

Phantastica autem æstimation non est nisi ex eo quod videtur tantum : et ideo frequenter decipitur, sicut ex sophismate accidentis : quia non procedit nisi ex his quæ hic et hunc videntur, reputans similiter fugienda vel persequenda quibus idem accidit accidens secundum hic et tunc. Inductionis autem aliquid videtur participare pygmeus in hoc quod experimenti parum participat secundum syllogismum operativum quem practicum Graeci vocant, sed perfecte non inducit, quando non progreditur usque ad universalis acceptionem. Exemplo autem hæc animalia nullo modo utuntur : eo quod exemplum fieri non potest sine aliqua rationis collatione.

Hæc ergo duo genera animalium secundum omnia quæ continentur sub ipsis, præ omnibus aliis animalibus accedunt ad hominis similitudinem, non in contemplativis, sed potius in motivis : et ideo pro certo æstimativam hæc animalia habent lucidiorem omnibus aliis animalibus : propter quod melius æstimant de phantasmatibus quam alia animalia, et melius eliciunt intentiones acceptas cum phantasmatibus quam aliqua aliorum animalium, ita quod videntur aliquid habere rationi simile, et præcipue illi actui rationis aliquid simile habere videntur, qui confert de intentionibus in ipsis sensibilibus et phantasmatibus acceptis, et non separatis ab eis. Et hæc est causa, quod hæc genera animalium similitudines hominis vocantur : cujus signum est, quia capita habent rotunda quasi sit sphæra compressa, per tres cellulas distincta, et aures semicirculares et immobiles sicut homo, manus cum longis digitis, et flexuram brachii in cubito versus domesticum pectoris, et utuntur manibus in multis usibus sicut homo, licet non utantur eis in usibus artis, et sunt lati corporis et non profundi sicut homo, et habent parvum collum et latos humeros sicut homo : et fœminæ eorum mamillas habent pendentes in pectore sicut fœmina hominis, et habent vulvas mag-

nas respectu suæ quantitatis, et sunt positæ in fine ventris, ita quod fissura vulvæ ascendit versus umbilicum sicut disponitur vulva mulieris : et coeunt hæc animalia, fœmina in dorso posita, et masculo incumbente ei, sicut coeunt homines. Et hæc in exterioribus convenientia, etiam interiorem significat convenientiam : quia, sicut diximus, æstimativa ipsorum similior est rationi, quam æstimativa aliquorum aliorum animalium.

Sic ergo et aliis his similibus modis insunt vires animæ his animalibus quæ magis ad similitudinem accedunt hominis inter bruta animalia.

CAPUT IV.

De his quæ attenduntur circa disciplinabilitalem animalium quadrupedum.

Quæcumque autem animalia quadrupedia minus discretionis in operabilibus habere videntur quam dicta.

Et est in omnibus consideratio habenda penes tria, auditum videlicet, et æstimationem, et memoriam : quia sicut in præcedentibus diximus, auditus est in homine secundum tres differentias virtutis sensitivæ per auditum. Est enim primo secundum sonorum judi-

<--- Page Split --->

c i u m : ethocconvenitomnibusaudi - tumhabentibus . Estetiaminhominehicsensusdisciplinæproutexaudituaccipiunturvoces , secundumquodsuntsignaconceptuumetpassionumquæsuntinanimaproferentium , etsecundumquodreferunturadrespernominasignificatas . Ethocdupliciter . Unoquidemmodoproutinnominibussignificanturquiddi - tatesrerumcontemplativæ . Etaliomodoproutinnominibusinnotescitformaope - rabilis , circaquamestauteffectuspro - ferentis , autresinquamestappetitusanimalis , sicutcanesadvocesvelsonosmoventurcervorum . Etprimumquidemistorumconvenitsensuiauditusinquan - tumestsensusparticularis , ortusexcom - munisensuquiestfonssensuum . Secun - dumautemconvenitsensuiauditusinquantumreflectituradipsumratio : etideohicomninonulliirrationaliconve - nitanimali . Tertiumautemconvenitsen - suiinquantumvisdicensfugerevelper - sequiveloperari , conjungitureiquæestphantasiaetæstimatio : etideoanimaliaquædamtamquadrupediaquambipediapercipiunthocmodosonosetvocesutro - quemodo . Plurimæenimanimaliaper - cipiuntvocessecundumquodsuntindi - ciavocantis , etmoventurpersequendo , autfugiendoadillud , sicutagnusaudiensluposfugit , etaudienspastoressequitur .

Hocautemmodoquovocessuntnotæaffectusetvoluntatisejusquiprofertvo - c e s , duplicitercontingitperciperevoces . Unoquidemmododistincte , etaliomo - doconfuse : etquæcumquedistinctææs - timantvolitumquodintenditquiprofertvoces , disciplinabiliasunt , ethæcsuntmulta , etnonhabenthocnisiexinstru - ctione , etnonenatura . Quæcumqueau - temnonpercipiuutvolitum , sedcircavolitumpercipiuntaliquidirævelbene - volentiæ , fugiuntquidemavocante , velacceduntadipsum , sednonsuntdisci - plinabilia , nisifortesecundumvaldepa - r u m : etideovidemuscanesetquædamanimaliamultadiscere . Equusautemetmulusetasinusinhocmagisinveniun -

turstolida , licetjamviderimusequosetasinosetanseresquiquædamludicraetminutadidicerant . Parvaautemanima - liainhisminusperceptivaetdisciplina - biliasuntquammagna : tamenjamvi - susetmus , quirattusvocatur , etmag - nusest , quicandelamadmensamtenuitsedenserectus .

Inæstimationeautemanimaliumestpræcipue , quiaæstimatiocomponiturexapprehensionephantasiæ , etappetitudesiderii , ethabetseinsensibilianimasicutprohæresisinrationalibus , etquan - dobenepuraestetboniorgani , tuncefficiturbonijudiciideintentionibusrerum . Dicoautempuramquandospiritusejusestpurus , etclarus , etcalidumejusestpurumtemperatum , n e - quepigrumexfrigido , nequecommi - scensoperationesexnimiscalido . O r g a - numautembonumest , nonmelancholi - c u m , quodbenesuscipitspiritusinea - demclaritatequadeferunturadipsuminspiritu . Hæcenimanimaliageneralitersuntmeliusdiscernentiasonosquifiuntperauditum : propterquodterrestriamelancholicaquasilucisexpertiainterio - r i s , nonbenejudicantdeintentionibusquæinsensibilibusaccipiuntur . Aliaau - temdequibusdiximus , oppositomodosehabentadista : etideomeliusjudi - c a n t . Etcumsonietvocessintsignaaf - fectuuminanimalibussonantibusetsic - utsignarerum , eaanimaliaquælucidio - reshabentæstimationes , judicanttamderebusquamdevoluntatibussonantiumperauditum . Quæautemminusbeneæs - timant , nonjudicantderebus , seddeso - nantibustantumetconfuse .

Similiterautemmultumcosideran - dumestinmemoriisanimalium . E t h o - miniquidemhujusmodipotentiamse - cundumquatuorvidemusinessevirtutes , quarumprimaestsecundumtenerebeneformasinsensuacceptas . Etaliaestse - cundumbenetenereintentionesexsensi - bilibusperæstimationemelicitas . Ettertiaestsecundumbeneredireperre - cordationemadsensibiliaaccepta . E t

<--- Page Split --->

quarta est secundum bene redire ad intentiones ex sensibilibus elicitas. Et quodcumque animalium memoriam secundum omnia quae bene participat, si cum hoc participat disciplinabiliter auditum, et est bonae aestimationis, illud bene est disciplinabile. Et quodcumque male haec omnia participat, illud non est disciplinabile. Et quodcumque quaedam horum bene, quaedam autem male participat : aut si omnia quidem, sed non secundum omnes potentias omnium haec participat, erit mediocriter quidem disciplinabile. Quatuor autem quae diximus de memoria ad duas vires in communi reducuntur quia duo prima fiunt sicco et frigido in temperante : alia autem duo fiunt calido et humido temperatis : et ideo dicuntur esse recordationis potius quam memoriae. De his autem diximus in libro de Memoria et recordatione. Et saepe contingit, quod animalia bonae memoriae, sunt malae recordationis, et e converso.

Disciplinabilitas tamen animalium magis attenditur in recordatione quam in memoria, et praecipue secundum eam partem quae est recordativa intentionum. Cujus signum est, quod animalia disciplinata ad ludos, ad nutus et sermones magistrorum suorum percipiunt voluntates eorum, et faciunt ea quae sibi imperantur ad intentionem suorum magistrorum. Quod autem in auditu et recordatione potius apprehendant voluntatem et affectum, quam conceptum magistrorum suorum, ex hoc significatur, quod aliquando non faciunt ea ad quae disciplinata sunt, nisi cum minis, vel blanditiis, vel aliquo signo terroris, vel blanditiei : propter quod operantur ad effectum proferentis significatum in voce, et non ad conceptum : et ideo articulationem vocis non apprehendunt, et tamen recte perficiunt sibi imperata, et moventur ex disciplina potius, modo quo movet natura, quam modo quo movet apprehensa et concepta intentio rerum aliquarum : quia moveri ex hujusmodi concepto est rationis : moveri autem ex habitu in

modum naturae movente, est etiam cujuslibet potentiae bruti sensibilis.

Simile autem huic videmus in artibus mechanicis, quarum opera optime exercent habitum habentes ex consuetudine, et nescientes operis sui rationem : et citharizant, vel viellant, vel aliquid aliud faciunt ex solo habitu consuetudinis, nullam prorsus scientes sui operis rationem. Similis est differentia inter homines et bruta ex habitu mota disciplinae. Moventur enim bruta sicut ex natura, non attendentia voces nisi prout sunt signa voluntatis ejus qui vocat, nihil penitus percipiendo de articulatione sermonum, quibus alloquitur ea magister qui imperat opera. Homo autem facit imperata sibi secundum intentionem articulationis, quae est in sermone imperantis.

Superius autem determinatum est, quod animalia aliquando ex ipso sensu statim obediunt ad ea ad quae disciplinata sunt propter facilem facultatem quam habent ex habitu disciplinae. In omni tamen disciplina licet in tribus dictis consistat, potissimum est recordatio intentionum : quia illa bene redeunte omnia fient imperata, ita quod etiam quaedam animalia in talibus aliquid rationis habere videntur, cum tamen in veritate non habeant, eo quod intentiones ad quas moventur, non separantur a sensibilibus in sensu acceptis.

Secundum haec ergo et hujusmodi et secundum gradus qui sunt in istis, major et minor et mediocris animalium attenditur disciplinabilitas.

<--- Page Split --->

parva. Ex his autem qua in antecedentibus hujus scientia libris dicta sunt de avibus 1, scimus quod aves sunt levioris carnis et naturae, quam alia animalia, et abundat in eis natura actis. Proper quod etiam leviorum et subtiliorum spirituum convenit esse aves caeteris animalibus secundum suum genus. In levioribus autem et subtilioribus spiritibus lucidius forma repraesentantur: et cum hujusmodi facile imprimantur et immutentur a quibuslibet formis, sequitur aves secundum suum genus multarum esse imaginationum et aestimationis multiplicis.

Jam autem in prehabitis ostendimus, quod bruta non accipiunt formas sensus et imaginationis nisi practice et contemplative. Sequitur ergo aves esse ex multiplicibus formis aestimationis multorum desideriorum: et ex multis desideriis causatur multa avium garrulitas. Prolatio autem sermonis non est nisi ex fracia ad figuram determinatam voce prolata. Id autem quod ex natura multos habet garritus, potest imitari multos sonos: et idem est quod hujusmodi aves imitantur fere quidquid audiunt: et quando habent instrumenta apta sicut linguam latam et longam et tenuem sive flexibilem, frangunt garritum sua vocis ad imitationem locutionis: et tamen in loquendo non concipiunt vocis articulationem, sed tantum garrunt imitando in figura vocis proferentem.

In omnibus tamen his aves alia videntur excellere animalia, quae aves multum ab hominibus disciplinantur etiam ad loquela et sermonis pronunciationem: et hoc fit non in uno genere, sed in multis generibus avium. In quibus tamen omnibus in hac disciplinabilitate antecedit psittacus, et post eum sturnus, et pica, et monedula, et corvus, et quaedam alia aves frequenter hujusmodi inveniuntur disciplinae, et videntur in his omnes inesse vires animae sensibillis tam exteriores quam interiores. Et praeterea fere omnes aves pluris sunt vociferationis quam alia animalia: et in hac vociferatione et garrullitate et disciplinabilitate minus videntur habere aquatica aves quam alia, et minus disciplinabilitatis invenitur in ipsis.

Amplius magna aves minus garrulitatis et minus disciplinabilitatis habent quam

Aves autem aquatica fere universaliter sunt pigra et gravis carnis et melancholicae, et praecipue qua inter eas sunt magnae: et consequitur, quod spiritus istarum avium proportionaliter tales sint, et ideo minus impressibiles a formis aestimationis: et propter humorem aqua qui est locus earum, et abundat in cibis earum, sunt reumaticae et ideo impedita vocis, eo quod abundat in eis catharrica superfluitas qua quando avibus accidit,

<--- Page Split --->

pituita vocatur : et hoc ostendunt soni quos emittunt natantes in aquis. Sæpe enim emittunt sonum per nares defluente catharro : a cujus soni imitatione ipsa etiam infirmitas pituita vocatur, eo quod pi sonare videantur. Propter quod ergo sunt paucæ et non clare vocis : magnæ autem aquatice minus natantes sunt quam parvæ, eo quod ipsæ graviores et magis terrestres sunt quam parvæ.

Ex infusione autem cerebri talium avium sequitur eas non esse bene disciplinabiles. Frigidus enim et humidus humor et spiritus grossus est et fluidus sicut phlegma vitreum, et hic nec recipit bene, nec bene tenet : et in his quæ receperit et tenuerit, pigrum est et non bene mobile : et consequitur vires animæ proportionaliter se habere. Quapropter hujusmodi aves malæ sunt disciplinæ fere universaliter : et aliquando etiam ut in pluribus sunt paucæ garrulitatis, nec vociferant, et præcipue quando sunt magnæ, nisi ex magnis accidentibus, sicut cygnus voces quasdam emittit in doloribus mortis. Hujus autem signum est, quod aves hujusmodi raucæ sunt : et cum irascuntur, potius videntur sufflare quam vocare, sicut facit cygnus, et anser, et aliae quaedam hujusmodi aves.

malia duriorem habent aves : et ideo melius quam quadrupedia loquuntur.

In genere autem avium videmus quasdam esse musicas, et quasdam non musicas, et inter musicas quasdam videmus facere valde diversos sonos et vocum fractiones, sicut calandra, et alauda, et philomela : quasdam autem videmus facere quasi cantilenam unam tantum : et hoc jam in antehabitis hujus scientiae determinavimus : hoc enim non provenit ex disciplinabilitate horum animalium, sed potius ex multiformitate desiderii et levitate sanguinis et spirituum : et ideo maxime cantant aves tempore veris et coitus, quando hujusmodi humidum et calidum abundat in eis, quod quidem cum evacuatum fuerit per coitum et maciem quæ contingit eis ex sollicitudine cubandi et cibandi pullos, tunc cessant a cantu nisi sint abundantes in cibo, sicut alauda, et aliae quaedam. Et quia domesticæ in caveis positæ non macerantur per coitum et hujusmodi sollicitudinem, ideo fere cantant per totum annum si abundet eis cibus. Sed nidificatio avium signum est, quod sunt majoris artificiositatis quam sint alia animalia. Nulla enim omnino alia animalia ita artificiose videmus construere casas sicut aves.

Aves autem agrestes et silvestres, sicut diximus, leviorum et clariorum sunt spirituum, et habent rostrum longum sicut duæ mandibulæ prolongatæ : et clauditur superius rostrum super inferius sicut una mandibula super aliam : et durities est eis pro dentibus, et longitudo linguæ proportionatur rostro, et latitudo amplitudini rostri est proportionata : propter quod movetur lingua ad rostri duritiem sicut movetur lingua hominis ad dentes figurando voces : et ideo quando retinent modum vocis in sono loquelæ figurant voces naturales et imitantur loquentes : propter quod etiam aves non omnes formant voces, sed quasdam tantum.

Est autem adhuc in his notandum, quod ad formationem loquelæ multum facit palati durities, et palatum inter ani-

<--- Page Split --->

Videmus etiam pisces domesticari, ita quod ad sonum campanae conveniunt, et annonam accipiunt: quod sine disciplina videtur non posse fieri. Constat ergo, quod etiam ista animalia eam habent perfectionem quae ex participatione est virium motivarum quae sunt sensus, imaginatio, memoria, aestimatio, et providentia, et sagacitas cujusdam conjecturationis.

In his tamen viribus natalitia et volatilia multum differunt et secundum genus et secundum speciem. Secundum genus quidem, quia generaliter pigerioris sunt conjecturationis et aestimationis quam aves vel caetera quadrupedia. Et sunt natatilia magis stolida in operationibus animae ei sensuum: et hoc patet, quia nec visus oculi, nec auditus auris clausae, nec odoratus elementi spissi, nec tactus frigidi duri et squamosi possunt esse subiles sensus secundum agere sensibiliter: et cum phantasia et caeterae vires animae sicut motus quidam a sensu factae procedant, non possunt haec animalia multam habere perspicacitatem in actibus virium istarum: et ideo stolida ea esse necesse est in genere: propter quod parum disciplinantur et in paucis. Animalia autem terrestria et praecipue aves habent sensus omnino contrario modo dispositos: et ideo in genere subtiliora sunt natalilibus, et per consequens sunt in viribus animae motivis perfectiora, et in multis disciplinabilia, in quibus non discplinantur aquatica.

In se autem habent differentias secundum industrias, sicut jam ante dictum est. Quædam enim aquaticorum quasi nullius sunt astutiae. Quædam autem multam habere videntur astutiam, sicut superius in exemplis induximus. Et ideo generaliter quiden facilius decipiuntur aquatica a piscatoribus quam volatilia ab aucupibus, et specialiter unum genus piscium facilius quam aliud decipitur. In hac autem differentia videntur aquatica parientia et spirantia, sicut est delphinus, et balena, et hoc quod vocatur cochi,

<--- Page Split --->

quod Latini vitulum marinum dicunt, et caetera his similia magis habere astutiae quam alia : et ea quae simpliciter sunt aquatica, propter abundans phlegma viscosum in eis, sunt magis stolida.

Similiter autem in generibus eorum sunt differentiae astutiae naturalis et industriae : quoniam in quorumdam sensuum participatione videtur esse quaedam aequalitas, eo quod omnia ista durorum videntur esse organorum, et ex hoc videntur malam et hebetem habere sensuum perceptionem. Tamen pro certo videmus quaedam ipsorum secundum omnia genera sua moveri, et quaedam esse immobilia a locis suis, sicut quaedam ostreorum genera. Scimus autem per antehabita, quod non inest motus localis nisi insint motus principia moventia et organa per quae motus ille exercetur : et iterum ex quo natura non abundat superfluis, relinquitur non esse organa motus et principia moventia in his quae non moventur a locis suis : propter quod perfectiora sunt secundum industriam ea quae moventur aquaticorum, quam ea quae non moventur.

Amplius distinctio ordinata organorum sensus est propter ordinatam sensibilium apprehensionem. Et ideo scimus, quod ea quae ordinate distincta habent membra in quibus est sensus, ordinatius et melius apprehendunt sensibilia quam ea quae inordinate habent ea distincta.

Et ideo dicimus pisces secundum suum genus ordinatius apprehendere sensibilia, quam ea quae sunt de genere malachie, sicut sepia et polipus. Probatum est autem in antehabitis, quod sensus movet, et quod motus incipit a sensu : et item probatum est quod inordinatio sensus inordinationem facit phantasiae et aestimationis. Et ex his sequitur pisces universaliter secundum suum genus esse perfectiores in virtutibus animae, quam ea quae sunt de genere malachie. Anima quippe non habet convenientem spiritum et humorem quibus influat vires suas in duris et quasi cartilaginosis corporibus, sicut habet in

mollioribus ad similitudinem carnis accedentibus : et cum corpora omnium eorum quae sunt de genere malachie, sint dura et ad naturam cartilaginis accedentia, non erit in eis vitae vehiculum, quod est spiritus, nobiliter vehens formas et virtutes animae : et non erit in eis humidum quod subjectum est vitae obediens et ad nobiles virtutes et formarum animaesusceptiones. Cujus signum est diversa compositio piscium et malachie. Corpus enim piscium et in similibus partibus et in compositione dissimilium partium contrario modo se habet ad corpus eorum quae sunt de genere malachie. In simili enim parte quae est caro, vel id quod est loco carnis existens, crescit et augetur piscis secundum diametrum longitudinis, secundum quod procedit a corde ad totam corporis longitudinem. In malachie autem speciebus est augmentum circulariter ex centro quasi corpus suum secundum totam longitudinem non extendatur ex quodam uno, sed potius congregetur ex additione superficierum sibi ad invicem appositarum, sicut si superficies una super aliam poneretur : et hoc signum est imperfecti caloris, qui non potest subjectum in quo est, ex uno aliquo extendere.

Similiter autem humidum quod est in genere piscium, magis est fluens et mollificans ea quae nutrit : sed in generibus malachie videtur esse terrestre ad naturam ossis declinans. Calidum ergo imperfectum non bene movet, et humidum grossum non bene est mobile : propter quod necesse est quod in astutia animae proportionaliter se habeant ista animalia : et ideo sagaciores sunt pisces in genere quam ea quae sunt in genere malachie : in compositione enim pisces componuntur ex spinis quae sunt loco ossium, et ex carne, et nervis : et habent caput, et cor, et stomachum, et caeteras hujusmodi partes proportionatas animalibus sagacitatem habentibus et perfectionem virtutum sensibilium. Malachie autem totum corpus intus est durum sicut cartilago,

<--- Page Split --->

licet extra sit molle : nec habet ad rectam figuram distinctum caput et intestina et cor : et hoc signum est, quod etiam deficit in modo participationis virtutum sensibilium interiorum, et ideo in participatione moventium non potest esse multum ordinatum.

Licet ergo quaedam ipsorum insidiosa sint, et aliquam habeant providentiam circa conferentia ad esum, sicut polipus : aut etiam circa evasionem periculi, sicut sepia quae in tempestate se alligat lapidibus ne vi undarum projiciatur, et in timore emittit humorem nigrum per quem turbat aquam ne videatur : istae tamen providentiae sunt omnium animalium, et causantur a sensu conferentis aut nocivi potius quam a praecogitatione aestimationis. Haec enim animalia propter rationem inductam in talibus viribus necesse est imperfecta esse et stolida. Provisio autem quae est a sensu conferentis aut nocentis vicini non negatur alicui animali. Omnia enim animalia visu vel auditu aut certe odoratu aut gustu aut tactu nociva vicina fugiunt, et conferentia vicina prosequuntur. Stolida tamen et imprudentia animalia citius praesentiunt talia quam animalia sagacia et prudentia. Et causa hujus est, quia quanto animalia minus occupantur circa propria, tanto facilius manifestantur in eis impressiones alienorum, sicut saepe diximus. Et ideo vapores qui sunt causa tempestatis in ipsa sui elevatione sentit sepia : et ideo se alligando lapidibus prognosticum facit tempestatis. Similiter polipus ex aliqua immutatione ab ostreo facta in aqua cognoscit vicinum esse ostreum, et tunc insidiatur.

Omnibus autem his sunt imperfectiora in participatione virium animae ea quae vocantur mollis testae, et adhuc imperfectiona sunt quae duræ testæ sunt vocata : quoniam illa sunt stolida, et parum cognitionis et prudentiae habentia, licet habeant organa sensuum quædam, sicut oculos, habent tamen oculos valde duros duriores omnibus aliis

quædurosoculoshabent : etaliaor - ganasensuumnonvidenturineis , ethabentvaldehebetemtactum , itaquodetiammodicumetlevemtactumnonsen - tiunt : etmembrainterioranobilianoninveniunturineis , sicutcor , ethepar , etcerebrum . Ethocestsignumconfusæanimæipsorum : quiasicutformativæquæestinseminibuseorum , confusamnobiliummembrorumfacitoperationem , itaanimasensibilisineisconfuseinfluitmembrisviressuasetconfusamfacitineisperviresoperationem . Oportetta - menhæcsensumetmotumhabere , s e - cundumquod ' motusasensuincipit , ethabentphantasiasetæstimationesetme - moriasvaldeconfusas : quiasinealiquaphantasiaetæstimationeetappetitunonfitmotus , sicutnosmultotiesostendi - m u s . Confusioautemphantasiæetappe - titusintalibusanimalibusdeprehendi - t u r , quandononnisiadsensumdistin - giutur : sieniminsedeterminationemhaberetphantasma , etappetitusessetperfectus , adipsummoverenturadab - s e n s : nuncautemparumvaldemoven - turnisivicinoetaliquomodosensibilpersensumpercepto : etsisinehujusmo - diperceptionemoveantur , inordinatevaldemoventur . Ethocestsignum , utdiximus , confusææstimationisetappeti - tusimperfectihorumanimalium : p r o - pterquodmotumrectumquempedibusexercent , habentvaldepigrum : etsimotumhabentfugæpernatationem , sicutkaraboetgammarus , illumhabentvelocemsecundumrecessumanocumen - t o : etcumvaduntquærendoconferen - t i a , vaduntquasitentandopedibus , sicutexpressevideturinkarabo , etgamma - r i s , etcancris , etomnibushujusmodiaquaticis . Tentatioautemquamfaciuntpedibus , signumestquodnonconfiduntsibiexmalaæstimationeetcognitioneeorumadquævadunt . Hæcergoethissimiliatalemviriumanimæhabentpar - ticipationem .

Itsistamenmultoinferioremgradumhabentostreaconchiliasecundumomnia

<--- Page Split --->

genera sua, quae quatuor in antehabitis esse diximus : haec enim pigra valde in motu sunt, et sensuum organa parum videntur in eis, nisi tactus, et gustus : et ideo potius sunt circa fundum parum mota et sugentia humorem sicut plantæ : et quod in plantis facit divisio radicum et divaricatio ut ex latiori loco sugant nutrimentum, hoc facit in hujusmodi animalibus parvus motus, qui fit in eis, non per ins'rumenta motus quæ sunt pedes vel alæ vel pinnulæ, sed potius motu dilatationis vel constrictionis removent se de loco ad locum, sicut facit testudo : et ideo ista animalia imperfectiora sunt omnibus superius inductis.

Sed adhuc his imperfectiora sunt quæ sunt ad modum spongiæ, et sunt plantis similiora quam ea de quibus diximus. Et sunt quasi trium generum : quoniam quædam ex ipsis quasi media sunt inter genus malachie et plantam, sicut stincus : quædam autem magis multo vicina sunt plantæ, et videntur tamen in aliquo accedere ad sepiam, sicut spongia mobilis : quædam autem juxta plantam sunt parum habentia animalitatis, sicut spongia immobilis quæ non movetur de loco in locum, sed in loco suo palpitat dilatando se et constringendo.

totam longitudinem omnium tibiarum suarum habet fissuram, in qua sunt quædam venulæ duræ ad modum parvarum radicum, et per illas sugit.

Adhuc autem in centro polipedis est foramen ab inferiori veniens, et super ipsum est saccus concavus, in quo est humor niger sicut est in sepia, et in extremitate illius est caput polipi, et in ipso figurantur oculi ejus, et in interiori ejus est membrum quod est de substantia cornu, sed est valde tenue est molle sicut unguis parvorum puerorum liquefactus, et est nigri vel fusci coloris, et est in figura sicut rostrum aquilæ habens superius recurvatum super inferius, et est compositum ex duobus rostris, inferiori et superiori, sicut componitur rostrum aquilæ, et non est ad mordendum et ad lacerandum aptum, eo quod est valde flexibile, nisi forte per illud capita valde mollia : et talem formationem in medio stincus non habet, sed est figuratus ad modum radicis habentis quinque divisiones. Uterque tamen motum habet dilatationis et constrictionis, sed minus de animalitate, et plus de plantæ natura habet stincus : e converso vero polipus plus de animalitate, et minus de plantæ natura.

Stincus enim quoddam medium videtur inter polipum et plantam : quoniam licet in numero tibiarum polipus excedat stincum, eo quod polipus habeat octo tibias, et stincus quinque : et polipus habet longas tibias, et stincus brevcs : in hoc tamen habent similitudinem, quod uterque, tam polipus quam stincus, sugit per totum corpus : quia per totam longitudinem omnium tibiarum polipi sive polipedis, quod idem est, habet poros rotundos, qui sunt quasi quædam ora per quæ sugit et est fortissimæ suctionis. Cujus signum est, quia quando adhæret alicui animali, et præcipue quando adhæret homini, statim ut involvit tibias circa cum, extrahit undique sanguinem. Stincus autem non habet hujusmodi ora rotunda apta, sed per

Spongia tamen quæ movetur de loco ad locum, vicinior est plantæ naturæ quam stincus : et spongia immobilis secundum locum adhuc vicinior, ita quod videtur planta quædam esse aliquid participans animalitatis. Inter ostrea autem et plantas non invenitur medium ex nimia eorum vicinitate ad plantas : et ideo sugunt nutrimentum sicut plantæ, et non habent loca exitus superfluitatum, sicut nec plantæ habent.

Propter quod etiam quidam Philosophi dicebant talia animalia nullam omnino habere phantasiam : eo quod sensus quos participant, magis naturaliter quam animaliter. Isaac enim Israelita Philosophus, dixit gustum et tactum inesse plantis, eo quod sunt sensus naturales magis quam animæ : quia non fiunt per

<--- Page Split --->

medium extrinsecum, nec etiam apprehendunt speciem separatam a materia, sed in materia conjunctam semper.

Haec igitur et his similia imperfecta sunt animalia : eo quod imperfecte participant vires animae tam interiores quam exteriores.

Per haec autem quae diximus etiam in aliis natalitibus et aquaticis modi imperfectionis et gradus facile possunt cognosci.

CAPUT VII.

De prudentia et sagacitate serpentium et repentium animalium, et de perfectione et imperfectione ipsorum.

hujusmodi animalibus quadrupedibus. Serpentia autem dicimus, quae nullos omnino pedes habentia, serpunt motu corporis per inflexuras aut per motum costarum, sicut faciunt serpentium genera secundum omnes suas diversitates quae multae sunt valde.

Omnia enim haec inveniuntur aliquam habentia prudentiam et sagacitatem. Et inter ea videntur in his astutiis excellere serpentes : et hujus signum est insidia quas faciunt. Disciplinae autem parum sunt perceptibiles, quamvis Plinius narret quemdam patremfamilias in Ægypto immanem aspidem domasse, quae quotidie de caverna egrediens solitam ante mensam acciperet annonam.

Ex superius autem inductis constat omnes hujusmodi astutias causari ex humido subtili horum animalium. Frigida enim existentia calidum non habent commiscens operationes eorum, sed complexionale calidum digerens : et ideo lucidi sunt spiritus ipsorum animales : propter quod sagacia fiunt in astutiis : propter quod etiam perfecta oportet esse hujusmodi secundum quod participant potestatibus animae sensibilis interioribus et exterioribus. Omnes enim sensus habent et exteriores et interiores et aestimationem valde lucidam, hoc est, lucidi spiritus. Et ideo quorumdam opinio est talia astutiora esse aliis majoribus.

Dicamus igitur nunc de repentibus tam aquaticis quam agrestibus, et videamus qualiter et ipsa perfecta sunt aut imperfecta. Repentia autem et serpentia simul ponemus : eo quod natura eorum videtur esse vicina.

Repentia autem vocamus ea, quae licet pedes habeant, his tamen potius repunt quam ambulent : eo quod tam pedes eorum quam crura et coxa jacent super terram quando ambulant, sicut patet in lacerta et stellione et tortuca et salamandra et crocodilorum generibus, et

Quaecumque tamen horum aquatica sunt, propter frigidum congelans spiritum et humidum, minus sunt astuta. Ea autem quae repunt sicut quadrupedia, quamvis omnes habeant sensus, minus tamen serpentibus vigent aestimatione et memoriis propter ipsorum majorem terrestreitatem et minus subtile humidum. Omnia tamen haec et hujusmodi animalia imperfectionem hanc habere videntur, quod non habent perfecta motus processivi organa. Mobilitas enim costarum est ex hoc quod immediate in serpentibus costae nucha spondilium infiguntur : a nucha autem est vis processivi motus a corpore ad nervos inde exor-

<--- Page Split --->

tos directa, que si adeo perfecta esset in his sicut in gressibili bus vel volatilibus, non confortaretur tantum immediate conjunctis, sed formaret etiam organa pedum, et influeret his motum sicut facit in aliis.

Hujus autem et alia causa est quae est propter melius. Longa enim valde hujusmodi animalia corpora habentia, paucis pedibus ad portandum corpus juvari non possunt : propter quod etiam quaecumque ex his breviora sunt, ut lacerta, et crocodili, et stellio, quatuor repunt pedibus : et ut major pars corporis fulciatur, totam cruris longitudinem trahunt super terram : quia si tantum extremitatem pedis terrae infigerent haec animalia, longa inter anteriores et posteriores pedes protensa pars corporis ad impedimentum motus dependeret. Natura autem super meliori modo procedit.

animalia juventus ipsorum secundum dictum modum.

Haec igitur et hujusmodi animalia tales habent perfectiones et motus.

CAPUT VIII.

De sagacitate et perfectione amulosorum.

Differunt autem serpentia ab hujusmodi repentibus in hoc, quod serpentia sui corporis quando volunt erigunt partem anteriorem, quod non faciunt repentia. Sed in hoc conveniunt, quod rotato et circumducto capite tam haec quam illa longum suum corpus retro respiciunt : quod tamen non convenit brevibus horum, sicut ranis, et bufoni, et hujusmodi generibus repentium.

Adhuc autem quaecumque longa sunt, diu vivunt abscissa propter sui corporis similem fere per omnia compositionem et complexionem : propter quod etiam caudae abscisse recrescunt aliquantulum.

Haec autem et hujusmodi squamosa propter duritiem squamarum quando antiquantur, frequenter mutant pelles, et deponunt eas, sicut gammari mutant testas, et aves plumas, et tunc majoris efficiuntur sensibilitatis. Et hoc contingit propter similitudinem humidì nutrimentalis cum humido eorum radicali vel seminali : sicut etiam in arboribus contingit : et ideo sicut in plantis redit ad talia

Animalia autem annulosa propterea quod extra dura sunt et terrestria valde et præcipue apum genera, sensus quidem omnes participant et æstimatione et memoria præter genera muscarum : et in his circumvolvitur spiritus ex subtili humido procreatus : et ideo sagacia sunt valde : non autem disciplinabilia per doctrinam, eo quod sonos secundum quod sunt nomina rerum per modum conceptus non possunt audire, quamvis rerum percipiant intentiones.

Sonus enim auditur dupliciter, scilicet simpliciter secundum quod facit signum sonantis, et secundum quod est impositus ad rem per nomen designandam. Et primo quidem modo hujusmodi animalia sonos percipiunt, sed non secundo. Causa autem est, quia nomen rei est ab intellectu cujusdam nomen rei imponentis, et simplicius est ipsa forma rei, et pro-

<--- Page Split --->

pter hoc ab hujusmodi animalibus frigidis in illa notione soni non percipiuntur, licet ab aliis percipiantur animalibus. Et ideo hujusmodi animalia prudentia sunt id æstimatione et memoria conferentium ad vitam et vitæ commodum, sed non sunt disciplinæ perceptibilia, sicut canes, et simiæ, et quædam alia talia.

Quantum autem ad imotum processivum fere omnia talia conveniunt cum testeis animalibus in ambulando, et in habendo multos pedes, et etiam in hoc quod omnes illi radicantur subtus in pectore suo sub loco membri quod est eis loco cordis.

Causa autem hujus est, sicut ostendimus in libro de principiis motus animalium, quod motus est a corde sicut a motore primo per calorem et spiritum diffusos in totum corpus. Cum igitur frigita sint omnia talia sicut et testea, si longinquæ a corde radicarentur organa procedendi, efficerentur immobilia et inutilia ad motum: quia vis omnis motoris fortior est in propinquo, quam in remoto: propter quod etiam in talibus frequenter forti compressione conjungitur radicatio crurium ut ad fontem caloris appropinquent, et ut frequenter ista omnia succincta sunt. Et posterior pars eorum non habet aliquam cruris infixionem, sicut patet in apibus parvis et magnis et in vespis et in araneis et lacertis et muscis et in omnibus hujusmodi, et in testeis tam mollis testæ quam duræ similiter est, sicut patet in gammaris secundum suum genus et karabis et conchilibus ostreis ambulantibus omnibus.

Sed mirabile est in eruca et eruca similibus vermibus annulosis : hæc enim duplicem habent generationem, sicut in præhabitis determinatum est, et in prima quidem generatione duplicem habent motum : ad loca enim remota filo quod de viscosa sui oris humiditate extrahunt, perveniunt tracta vel suspensa per filum illud, in quo differunt ab aranea quæ hoc trahit filum de ano.

Adhuc autem hæc animalia telis de

suis filis contextis non videntur ut nisi ad nidum in quo est ovorum custodia. Aranea autem utitur tela de suis filis contexta ad venationem. Habent autem hæc animalia in prima sui generatione motum pedibus valde brevibus per totam sui corporis longitudinem infixis, quibus ambulant ad loca vicina propter pastum. In secunda vero generatione qua ex ovali quadam natura generantur iterum ad volatilia, tela et filo non nisi parum ut videntur : quoniam a principio fermentationis suæ quando calor naturalis primum sui corporis humidum movere et commiscere incipit ad ovalem naturam declinando, quædam eorum sicut erucæ quædam et universaliter bombices spisse contextam involuto filo circa se filant materiam ex qua fit sericum, et in illa calor fermentat humidum in volatilis naturam, quæ cum nata fuerit, per foramen quod ore facit, egressa volat : et tunc pedes accipit longos omnes sub pectore radicatos, eo quod tunc tandem ad suæ speciei perfectionem est reversa species hæc animalis.

Omnia autem hæc et hujusmodi videntur habere sensus : quoniam tactum habent debilem inter plura animalia, et debiliorem quam sanguinem habentia. Et ideo mentitur Origenes dicens araneam in tactu excellere. Gustum autem omnia talia habent per longum instrumentum quod egreditur sicut proboscis quædam de ore ipsorum. In odoratu autem propter siccitatem capitis et membri quod loco cerebri est, valde excellunt : odores namque talibus in aere occurrunt et longe moventur volantia ad florum odores : .et hoc præcipue convenit eis quando secunda generatione ad speciei suæ perfectionem sunt conversa : tunc enim colligunt rores floribus infusos : et ante hoc in prima generatione plura eorum foliis arborum et herbarum nutriuntur. Auditus autem instrumenta in eis per anatomiam non videntur : percipiunt tamen sonos per poros anterioris partis corporis, sicut probatur, quia fugiunt

<--- Page Split --->

quibusdam sonantibus, et plura eorum terminis metallorum comprecursorum alliciuntur. Instrumenta autem visus per anatomiam inveniuntur in eis : et sunt oculi eorum duri non cooperti, quia molles læderentur quando impetu per aerem feruntur volantia : et ideo etiam ista animalia perfecta dicuntur quoad sensuum participationem.

Cum autem duobus quae sunt manifestae vitae potentiae, animatum ab inanimato differre dicatur, sentire videlicet, et moveri, motu multiplici participant, quoniam in ultima generatione sua volant membranalibus alis pluribus quam duabus, et ambulant pluribus quam quatuor pedibus : et plura eorum post primam generationem suam et trahuntur filo et ambulant multipedia existentia, quod significat in eis virtutis motive imperfectionem, quae per unius figurae membrum, sicut sunt pedes in gressibilibus et pinnae in natalilibus, aut duarum

tantum figurarum, sicut sunt alae et pedes in avibus, motum complere non potest : sed facit unum crus longius alio, et unum grossius alio : et similiter facit in aliis quorumdam eorum que non habent alas complicatas super dorsum, sed extendunt eas desuper unam ad alteram appodiando, sicut facit cruca volans, et omne genus bombicum. Et haec omnia crura quaedam longiora habent posterius ad impingendum cum ad volatum elevantur : et quaedam post haec longiora habent ante quasi ad tentandum ad palpandum ubi residant et cibum inveniant : mediae autem longitudinis crura habent in medio quae simpliciter sunt ad corpus sustentandum. Et per omnia in tali dispositione conveniunt cum his muscarum et muscilionum genera, quae tamen alas habent duas super dorsum applicatas.

Haec igitur et hujusmodi talem habent perfectionem.

<--- Page Split --->