TRACTATUS I
De causa differentice sexuum et assimilationis animalium.
CAPUT I.
De causa differentiæ sexus masculini et feminini secundum opinionem Empedoclis et Democriti, et de improbatione opinionis eorumdem.
Omnibus igitur sic determinatis quae
de generatione animalium universaliter et particulariter dicenda erant, et ostenso quod mas et femina per diversa individua distinguuntur in omnibus completis animalibus, restat nunc dicere de virtutibus maris et feminae.
Dicemus ergo has virtutes primas esse in omni generatione, et principia eas sese omnis generationis tam animalium quam plantarum. Hæc tamen principia in quibusdam sunt distincta, et in quibusdam non.
Dicamus ergo primo de causa generationis et distinctionis horum sexuum. Quoniam absque dubio antequam embryo compleatur in utero, maris sexus distinguitur figura et natura a sexu fec-
<--- Page Split --->
minæ. Et est dubium, utrum differentia ista sexuum sit ex mare, vel fœmina, aut ex loco matricis? Quidam enim dicebant, quod mas erit quod concipitur in matricis parte sinistra. Alii autem causam distinctionis sexuum matrici attribuentes, dicunt cum Empedocle, quod non est locus, sed qualitas ejus quod est in matrice, est causa distinctionis sexuum. Dicunt enim, quod sperma cadens in matricem calidam, formatur in marem : et sperma cadens in matricem frigidam, formatur in fœminam. Causam autem hujus caloris vel frigoris dicunt esse menstruum, quod suo calore vel frigore sperma mutat in eas quæ dictæ sunt sexuum differentias. Democritus autem opinatus est causam differentiæ sexuum non esse in matrice, sed potius quod sperma quod descenditur a mare, sit causa hujus differentiæ : et hoc dicit facere differentiam inter marem et fœminam.
Debilis autem et parum rationis habens est opinio Empedoclis. Cum enim dixit, quod causa differentiæ inter marem et fœminam, est frigus tantum] matricis, et nihil aliud, parum cogitavit quod magnam differentiam in nato faciunt et alia membra generationi convenientia : magna enim est differentia inter matricem et alia membra generationi convenientia et alia omnia membra, quorum virtutes in se habet sperma quod est principium generationis. Alia enim omnia membra quorum virtutes sunt in spermate, magis videntur facere hujusmodi differentiam, quam matrix aut membra generationi convenientia. Si enim sola matrix et membra generationi convenientia hanc facerent, tunc oporteret quod si duo concepta virtute et non actu poneremus esse completa, quorum unum virtute est mas, et alterum virtute est fœmina secundum principia formantia quæ sunt in ipsis, ita quod unum virtute formante habeat membrum fœminæ, et deinde dicamus matricem in qua est mas, infrigidari, et matricem in qua est
fœmina, calefieri : oportet quod id quod est mas, generaliter mutetur in fœminam, et id quod est fœmina, mutetur in marem : quia secundum Empedoclem, embryo est in matrice sicut si vas testeum dicamus esse in fornace, quod a fornace accipit totam complexionem et non aliquid ex seipso : et ideo dicit, quod embryo ex se vel ex spermate nihil habens, totam formationem et complexionem ad masculinum vel fœmininum accipit a matrice. Et quia hoc omnino est irrationabile, manifestatur ex hoc quod sermo Democriti est rector et melior : eo quod ille quærit differentiam generationis eam quæ secundum substantiam est differentia generationis : hanc enim in principiis intrinsecis generati Democritus accipit : et ideo rationabilius dixit. In sequentibus tamen ostendemus quid veritatis aut falsitatis habeat sermo Democriti.
Amplius si calor et frigus matricis sint causæ differentiæ maris et fœminæ, tunc sequerentur in causa maris et fœminæ signa manifesta : et hoc esset valde leve videre : quoniam evidentia sunt signa matricis calidæ, et signa matricis frigidæ, sicut dicunt quidam medicorum : hi enim ex talibus et talium signis opinantur se scire causam maris et fœminæ, dicentes differentias esse manifestas sexuum : cum tamen non sit leve videre et secundum causam certam invenire principium generationis maris et fœminæ ex principio causæ quam inducit de calore vel frigore matricis. Dicere enim quod sperma quod est principium generationis sequitur necessario dispositionem matricis, ita quod cum calefit in matrice, non erit membrum hoc, sed contrarium : sicut si sperma est principium fœminæ et calefit in matrice, tunc erit contrarium, hoc est, masculus : et sic ex dispositione matricis formantur membra convenientia coitui quibus differunt mas et fœmina, est valde irrationabile, sicut etiam diximus superius.
Amplius in una matrice sive in una
<--- Page Split --->
camera vel distinctione matricis videmus frequenter gemellos fœtus, quorum unus fuit mas, et alter fœmina, cum tamen illa matrix non fuerit simul calida et frigida. Et hoc præcipue videmus in animalibus, quæ multos simul fœtus faciunt. Et videretur secundum dicta Empedoclis et quorumdam medicorum, quod unum solum membrum coitui conveniens, deberet esse in omnibus fœtibus istis multoties : quia tales gemellos in una camera matricis esse frequenter videmus per anatomiam tam in animalibus gressibilibus, quam in natalitibus quibusdam piscibus animalia generantibus, sicut genus celeti, et delphini, et cete grandia.
Auctor ergo sermonis istius graviter erravit deceptus, si ista inconvenientia quæ sequuntur, non vidit, et talem induxit positionem. Si autem prævidit hæc inconvenientia, intolerabilius erravit, opinando quod hæc quam dixit, esset causa maris et fœminæ. Causam enim hujus esse dixit calorem et frigus matricis: secundum hoc enim omnes gemelli præcipue qui in eadem sunt matricis camera deberent esse aut ambo mares, aut ambo fœminæ. Non enim potest dici, quod hæc membra in quibus differunt mas et fœmina in talibus gemellis sint generata a matrice distincta in partibus continentibus gemellos, ita quod pars calida generet membrum genitale maris, et pars frigida generet genitale fœminæ : et ideo quædam membra genitalia sunt in mare, et quædam in fœmina, ita quod ad propinquas partes matricis generatio eorum refertur membrorum : talis enim quantitas matricis continens diversos gemellos, necessario in generatione istorum geminorum distinguitur : et iterum postea adunatur in unam virtutem quando concipit unius sexus gemellos fœtus : et hoc est valde rationabile, nec posset assigna-
ri causa frequentis hujus distinctionis, et frequentis adunationis. Non enim hæc distinctio et adunatio est propter calorem et frigus, cum tamen istae qualitates matrici accidant secundum totum : et sanguis menstruus qui fluit in matricem, aut calidus est, aut frigidus, et non potest simul et excellenter habere utramque qualitatem.
Nos autem in præhabitis diximus verum modum causæ masculi et fœminæ esse in dispositione spermatis : et secundum veritatem habitam in præcedentibus, est sermo iste quem de causa hujus inducit Empedocles falsus. Si autem taljs est dispositio spermatis, qualem superius esse determinavimus, ubi etiam ostensum est, quod non exit a quolibet membro secundum actum habens virtutem cujuslibet membri, ubi nihilominus ostensum est sperma maris non esse materiam corporis embryonis, sed potius converti in spiritum, bene ex dictis superius habemus in promptu rationes per quas potentes sumus contradicere rationibus Empedoclis et rationibus Democriti : et si quis alius concordans cum his simile aliquid dixerit, contradiceremus ei per easdem supradictas de spermate rationes. Non enim potest esse quoddam corpus spermatis in fœmina habens virtutem membrorum fœminæ ex quo etiam fiat fœmina, et quoddam aliud in mare habens virtutem membrorum maris ex quo fiat mas, sicut dixit Empedocles, et hoc bene probatum est superius in libro decimo quinto scientiæ hujus 1. Naturæ enim membrorum non sunt distinctæ in spermate, neque secundum actum existentes in ipso, sed potius quia una pars vincit aliamin digerendo et terminando, sicut inferius ostendemus, ideo quoddam sperma erit mas, et quoddam erit fœmina. Universaliter enim loquendo melius et naturalius est attribuere differentiam
<--- Page Split --->
sexus causæ tali quæ sit ex victoria membri quod est principium formationis omnium aliorum membrorum, ita quod modo illius membri efficitur animal, aut mas, aut fæmina : quia hoc concordat formationi et generationi membrorum et naturæ. Necesse est enim, quod omnis multitudo quæ est in uno aliquo, reducatur ad unum aliquod secundum causam, et ita ad unum aliquod quod sit causa omnium aliorum oportet reducere omnem multitudinem membrorum quæ sunt in corpore : et sic attribuere causam maris et fæminæ, victoriæ unius membri in digerendo et terminando materiam, melius est quam attribuere calori et frigori matricis et menstrui tantum.
Quæstionem enim faciunt has opiniones introducentes, per quem modum accidit in generato, quod in uno membro coitus est contrario modo dispositus quam in alio, ita quod in uno est quasi recipiens sicut est matrix et illi adjuncta, in alio autem est sicut conferens sicut est veretrum et ei adjunctum. Et quærunt hanc quæstionem quasi difficilem, et quasi quæ non possit habere responsionem, nisi eam solam, quod dicamus virtutes patris et matris esse in spermate, et virtutem matricis operari membrum coitus ad similitudinem suam, et virtutem patris operari membrum secundum suam similitudinem in aspectu et figura, et ita dicunt quod membra sequuntur se ad invicem semper.
Nos autem contradicentes his, dicemus quod si hoc accidit propter appropinquationem quorumdam membrorum ad invicem sicut ad patrem vel matrem, ad quam per similitudinem virtutis appropinquat sperma : tunc non debet ista similitudo tantum inveniri in membris quibusdam, sed in omnibus membris exterioribus et interioribus per totum corpus, in quantum sunt propinqua ad invicem in patre vel in matre, sicut diximus, per sperma, quod aut habet virtutem membrorum matris, aut virtutem membrorum patris : et ita figmentum
eorum qui opinantur, quod hæc sit causa quare embryo fæmina similis est matri, et embryo mas similis patri.
Nos autem videmus quod falsum est, quia sæpe videmus in inguine solo similitudinem ad matrem : et fere in omnibus aliis membris est similitudo ad patrem, et e converso : igitur talis membrorum propinquitas non potest esse causa diversitatis sexus, sicut diximus : sed potius alteratio totius corporis erit causa : et hæc alteratio procul dubio principium habebit cor, et fluet per venas quietas, et pulsatiles, quæ sunt positæ sub corde a quo originantur, et per venas ab his ramificatas, quæ cibo ex extremitatibus eorum resudante lactant et nutriunt carnem cibo qui in se habet cordis virtutem : quæ quidem venæ non sunt creatæ propter matricem sicut propter suæ originis principium : neque habent in nutriendo qualitatem matricis, sed potius e converso matrix in dispositione naturali erit propter venas talem virtutem cordis vel aliam in sanguine portantes : et hoc multo rationabilius dicitur et verisimilius : eo quod nos videmus quod matrix secundum naturam non est nisi ad sanguinem recipiendum, et non est de membris principalibus, quæ virtutes habeant creatrices et formatrices aliorum, sicut est cor, et hepar, et cerebrum, sicut in antehabitis determinatum est. Creatio enim venarum virtutem cordis deferentium naturaliter est ante creationem matricis, et sperma est ante causam generationis quæ sic ex matrice accidit necessario, quod ipsum principium generationis quod est sperma habeat a generante primo aliquam qualitatem sibi substantialem, propter quam accidit ex ipso talis in generatis diversitas sexuum quæ dissimilitudo membrorum ad coitum pertinentium quando ad invicem comparantur.
Non ergo omnino ponendum est, quod hæc hujus diversitatis sit causa et principium, quod supra inducti Philosophi causam et principium esse dixerunt, sed
<--- Page Split --->
quædam alia causa. Posito enim quod sperma sit principium generationis, habebit in se etiamsi per impossibile poneretur a mare non exivisse, nec sustentatum in matrice, sed alibi ubicumque hoc fuerit : in eo enim in quo est causa generationis, est quærendum de causa diversitatis generatorum, et non in alio erit causa principalis, licet forte causæ possint esse quæ sint causæ disponentes veram causam.
Hic etiam idem sermo conveniens est contradictioni illorum qui opinantur, quod mas erit cujus sperma cadit in dextram matricis, et femina erit cujus sperma cadit in sinistram. Hi enim dicunt sola loca matricis has causare differentias, quamvis nulla sit convenientia ad hunc vel illum sexum ex convenientia materiae. Tamen etsi poneremus sperma habere convenientiam ad sexus differentiam, adhuc non recte dicerent hi qui tenent hanc positionem : quoniam illa convenientia quae esset in materia, tunc esset dispositio quaedam et complementum formationis membrorum quae faciunt sexus differentiam ex locis matricis : et hoc esse non potest. Per hunc autem eumdem sermonem debet contradici dictis Empedoclis, qui causam distinctionis maris et feminae ponit in calore matricis, sicut praedictum est.
Similiter autem et illi faciunt, qui causam distinctionis inter marem et feminam ponunt per rationem virtutum omnium membrorum, quas dicunt esse in spermate mulieris et in spermate viri. Hi enim duo spermata dicunt cadere in matricem, sed quod alterum vel alterum formetur, sperma videlicet viri, aut fecminæ, dicunt creari ex casu suo in dextram vel sinistram : quando enim ambo simul cadunt in dextram, propter convenientiam loci formatur sperma viri in marem, et perit sperma feminae propter loci contrarietatem. Si autem ambo cadunt in sinistram matricis, formatur propter loci convenientiam sperma fecminæ : et ex contrarietate ejusdem loci
perit sperma maris. Si autem sperma maris cadit in dextram, et sperma feminae in sinistram, erunt gemelli differentes in sexu. Si autem verum est quod illi dicunt, quod videlicet generatio maris aut feminae est propter istas duas partes matricis quæ sunt dextra et sinistra, et non propter totum corpus matricis, sicut dicebat Empedocles : si tunc dicamus semen esse in matrice, generabitur embryo qui creatur in matrice, sine operatione virtutis matricis, hoc est, sine operatione virtutis matricis quæ sit in semine : et tunc non oportet quod in feminarum semine sit virtus omnium membrorum. Et per eamdem rationem id quod ex virtute dextræ partis formatur in masculum, erit formatum sine virtute membri virilis, quæ sit in semine ; et secundum hoc per operans extrinsecus convertitur sperma in figuras membrorum principalium, eo quod de principalibus membris sunt membra genitalia : quod est absurdum valde apud omnem hominem scientem naturam generationis physicae.
Amplius etiam, sicut in antehabitis diximus, jam per anatomiam inventum est, quod mas formatur in parte matricis sinistra, et femina in dextra : et inventi sunt gemelli in eadem parte matricis in diverso sexu : et hoc non semel inventum est, sed multoties hoc accidit, praecipue in animalibus quæ multos simul progenerant filios : ergo nihil omnino est quod dicunt de parte dextra et sinistra, quod sint causæ differentiæ sexus.
Amplius quidam dixerunt, quod causa differentiae in sexu, est exitus spermatis a testiculo dextro vel sinistro. Dicunt enim, quod exiens a dextro testiculo sit mas, et exiens a sinistro sit femina : et hoc probant, quod si ligaverint stringendo viam quæ est inter dextrum testiculum et canalem veretri, et sic coeat, ex spermate illo generatur femina : et si ligando stringat viam quæ est inter sinistrum testiculum et canalem, generabitur ex spermate sic fuso mas. Hoc autem vide-
<--- Page Split --->
rit etiam sensisse Homerus dicens : « Et secti testiculum dextrum non habentes generant fœminas, et sinistrum non habentes generant mares. » Hoc autem non est verum : quia ego vidi sectum testiculo dextro, et post sectionem genuit primo filium, et postea genuit filiam : et ideo hoc quod dicunt, accidit et non fuit illa causa quam dixerunt, sicut etiam divinatores dicunt se oculis vidisse, quod evenit quod divinant, cum hoc quod divinant non sit causa, sed ex alio quidem sicut ex causa accidit quod ad divinationem evenit. Hæc igitur et his similia dicuntur ex causæ veræ ignorantia. Membra enim quæ illi dicunt esse causam differentiæ sexus, procul dubio non conveniunt animalibus in generatione differentis sexus marium aut feminarum. Cujus signum expressum est, quod multa alia sunt participantia differentiam sexus maris et feminæ et generantia mares et fœminas, testiculos nullos habentia, sicut sunt pedibus carentia, sicut multa genera piscium, et genera serpentium.
Conveniunt tamen dictæ opiniones. Dicentes enim causam generationis maris et fœminæ calorem et frigus, sicut dicebant Empedocles et Democritus : et dicentes causam esse exitus spermatis a parte dextra vel sinistra, conveniunt in causa remota : quia non dicebant exitum spermatis a dextro testiculo esse causam, nisi quia illa pars est calida : et ideo facit marem, et alia pars propter frigus facit fœminam. Calor enim est principium digestionis : et ideo etiam quamvis remote, tamen aliquid comprehenderunt de veritate causæ differentiæ sexuum : nullus tamen perfectam et absolutam pronuntiavit causam.
De vera causa differentiæ maris et feminæ secundum doctrinam Aristotelis et aliorum Peripateticorum.
Ad veritatem autem rei accedentes comprehendere debemus causam ex propinquioribus rei principiis. Superius autem jam determinavimus dispositionem membri cujuslibet cum causæ declaratione quæ facit membrum esse hoc quod est. Et secundum ea quæ determinata sunt, erit mas distinctus a fortitudine alicujus virtutis, et fœmina causabitur a debilitate ejusdem virtutis.
Secundum hoc igitur dicimus, quod sperma virtuosum potens bene materiam cui advenit digerere et terminare per formationem quæ est in ipso, quæ generationis est principium. erit procul dubio causa maris in concepto. Dico autem principium et non materiam ex qua erit corpus in similitudine generantis, sed potius principium movens et formans materiam. Si enim hujusmodi motum potest per se perficere, aut adjutorio quorumdam aliorum, ita quod ipsum sit operans et terminans : materia enim fœminæ quæ descendit ab ipsa, est quasi pa-
<--- Page Split --->
tiens et non agens. Si autem sic est, et jam scimus ex his quae in quarto Meteororum tradita sunt, quod bene digestum et terminatum, non digeritur nisi per calorem necessario, et in maribus est materia melius digesta et terminata, oportebit necessario quod mares in quantum mares, sint calidiores fecminis in quantum sunt fecminae.
Amplius aliquando fecminæ quorumdam animalium forte infirmatæ erunt multi menstrui ex frigore et debilitate quæ accidunt eis, et non propter calorem : et ideo decepti sunt quidam opinantes fecminas calidiores esse maribus, ex eo quod menstruum accidit fecminis et non maribus : dicunt enim hi menstruum non accidere nisi propter abundantiam sanguinis et caloris fecminarum supra mares. Errant autem sic dicentes, eo quod non omnis sanguis secundum unam et eamdem dispositionem calidus esse dicitur. Opinantur tamen hi, quod omne humidum sanguinei coloris existens, sit calidæ naturae, non distinguentes subtili consideratione inter sanguinem clarum mundum, et alium sanguinem non clarum neque mundum. Sanguis enim clarus mundus generatur ex cibo optimo bene digesto : et per hunc modum digestionis exit cibus paucus bonus in ultima digestione ex multo cibo non completo et non assimilato.
Hoc autem manifestatur in operationibus fructuum pepanorum, in quibus ex multo succorum cibo valde parum elicitur ad fructus formationem et digestionem. In omnibus enim hujusmodi cum cibus ultimus ultima digestione completus, comparatur ad primum cibum, erit valde modicum et purum id quod ultimam passum est digestionem, quod sicut purius aliquatum est ex multo cibo. Similiter autem accidit corporis : membra enim corporis ab invicem recipiunt secundum proportionem decoctionis, et cibus in membro primo minus, in sequenti autem plus, et in tertio adhuc plus : in ultimis autem optime est decoctus : et sic
in ultimo decoctionis erit cibus valde paucus et mundus : et hic est sanguis in habentibus sanguinem : in his autem quae carent sanguine, erit humor conveniens sanguini et vicem ejus habens. Et non potest iste ultimus cibus esse semper aequaliter digestus, neque aequaliter fortis, sed pro certo secundum eventum digestionis erit aliquando fortis virtutis, et aliquando debilis. Et omnino in eadem dispositione est superfluitas munda quae exit ab isto humore in substantiam spermatis. Omnis autem virtus operans vel agens aliquem actum vel debens agere, accipit instrumentum quo paucioribus et compendiosioribus potest illam quam secundum naturam habet explere operationem. Sperma igitur fortioris virtutis quod in marem format materiam, dat necessario membrum conveniens coitui masculino : et sperma debilius quod in fecminam format materiam, dat matricem fecminæ ad materiae susceptionem quæ formabilis est in conceptum. Per hunc enim modum unum sperma traducitur in aliud sicut masculinum suum semen projicit in fecmininum : et ad hoc membra coitus in utroque sexu habent convenientiam. Hac ergo necessitate mas habet instrumentum sibi conveniens, et fecmina habet aliud proportionaliter per oppositum modum illi respondens. Hoc autem quod in fecmina est matrix, et in mare est aliud quod aptitudinem habet sperma ponendi in matricem, nisi sit in valde paucis in quibus fecmina membrum habet quod ponitur in corpore maris : eo quod frigidum valde est animal illud, et sperma suum currere non potest : et ideo oportet quod quasi hauriatur a fecmina sicut ex cisterna quadam.
Scimus autem jam ex multis prehabitis in hac scientia, quod natura omni membro officiali simul cum forma virtutem dat qua perficiat officium ad quod est secundum naturam. Natura enim in omnibus facit melius : melius autem quod potest esse, est ut officialia membra sint talis dispositionis qualis dicta est. Om-
<--- Page Split --->
nia enim loca et figurae membrorum sunt distributa secundum virtutes congruas sibi ad officia sua peragenda. Similiter autem virtutibus perfectae sunt superfluitates exeuntes ab eis. Dico autem superfluitates qua superabundant ex eo in quod virtutes suas membra impresserunt, non eas qua abjiciuntur ut corruptae. Quod autem membra sint completa virtutibus, et sint necessaria ad operationes, probatur inductione omnium membrorum : non enim completur visio sine oculis, neque oculus est aliquid in ratione oculi sine visu, et idem est de aliis membris. Scimus autem per antecedentia, quod complementum creationis et formationis ventris et vesicae et omnium membrorum his similium, non est nisi per convenientiam exitus superfluitatis ab eis : et ad hoc habent virtutes.
Amplius dudum in aliis libris physicis probavimus, quod ex eisdem est generatio et nutrimentum et augmentum. Oportet igitur, quod omne membrum talem habeat in se cibum, a quo nutriatur, qualis est ille vel fuit a quo generatur vel generatus est : et hic cibus in membro est superfluitas membri similis a qua generatum est : et ex quo est similis illi, potest etiam haec superfluitas in generatione tali alterum perficere membrum.
Nec obstat hoc quod opinati sunt quidam, quod nutrimentum est e contrario, et non ex simili : hoc enim secundum alium modum est verum. Contrarium enim accipitur duobus modis, quos alibi determinavimus : contrarium scilicet in principio decoctionis, vel in fine. Si enim omne quod corrumpitur, transmutatur ad contrarium, et omnis alteratio corruptio quaedam est, oportebat alterationem esse motum de contrario ad contrarium. Decoctio autem est alteratio cibi, et ideo est de contrario ad contrarium : et sic in principio est dissimilis, in fine autem similis et conveniens.
His autem rationibus ex alibi determinatis sic suppositis, dignum est ut majori et certiori declaratione declaretur cau-
sa propterquam quiddam eorum quae in matrice generatur, efficitur mas, et quiddam femina. Causa autem pro certo est, quod quando id quod est primum et principium motus, cujus motus est digerere et terminare et formare materiam concepti, est debile et vincere materiam perfecte non poterit, eo quod debilitatur in digerendo propter inbecillem calorem quem habet, et non poterit ad formam formativae quae in ipso est, formare embryonem, necessario materia concepti transmovetur in aliquid contrarium primo formanti in eadem specie tamen exitens. Hoc autem non est nisi complexio feminae : quia femina, sicut ostendimus, contrariae complexionis est mari : id enim quod est in matrice, propter formae unitatem, erit necessario aut mas, aut femina. Quia autem hi duo sexus diversas habent virtutes, oportet necessario, quod instrumenta virtutibus contrariis respondentia sint diversa.
Amplius cum aliquod de principalibus membris alteratur in complexione, necesse est totum corpus in virtute alterari, eo quod aliquo modo totum corpus sustentatur a membro principali. Oportet igitur, quod ad alterationem membrorum genitalium totum alteretur animalis corpus, et sint contrariarum complexionum corpora maris et feminae. Hujus autem signum est quod hoc cognoscere facit, quod cum aliquod animal castratur, mutatur complexio ipsius in toto corpore, ita quod inter castratos et feminas secundum complexionem modica est differentia. Causa autem est quam diximus, quod videlicet quaedam membra sunt principalia in corpore, et quaedam sunt secundaria. Mutatis autem principalibus, multa de consequentibus mutari est necesse. Mas autem in omni genere animalium est naturae et virtutis principium, sicut dicit Pythagoras. Mas autem vocatur, qui potest perfecta potentia naturae. Feminae autem attribuitur debilitas et adjutorium operationis naturae per materiae administrationem. Fortitudo autem et debilitas
<--- Page Split --->
non causantur, nisi per digestionem et indigestionem caloris naturalis et animae virtutem habentis, terminantis et complentis cibum ultimum : et sic ex calore hujusmodi in superfluo cibi ultimi causatur differentia sexus in his quae generantur.
CAPUT III.
In quo probatur cor esse principium inter membra differentiae sexus : et qui sunt in pluribus generantes facminas, et in pluribus generantes masculos.
corde carentibus primo formatur membrum quod est cordi conveniens et obtinens vicem ipsius. Oportet enim primo esse causam maris et facmine antequam haec fiat sexus differentia. Differentia enim maris et facmine, non est nisi propter differentiam eorum membrorum quae coitui deserviunt.
Sicut enim prius diximus, haec membra propriam habent operationem, sicut et omnia alia : sicut oculus habet visum, et auris auditum : et sic ista membra coitus cum sint de secundis post cor formatis, principium suae facturae accipiunt a corde, et virtutem sexus quam a corde accipiunt, effundunt in totum corpus, sicut diximus in praehabitis.
Ad ea autem de quibus a principio locuti sumus revertentes, dicimus sperma esse superfluitatem cibi ultimi, ultimum cibum vocantes illum qui jam per digestionem quartam pertransivit virtutes omnium membrorum : et hic transitus ad membra creat similitudinem nati ad patrem generantem in forma et specie membrorum. In hoc etiam dicto apparet manifesta differentia sermonis nostri dicentis, quod sperma transit ad quodlibet membrum a sermone Platonis et aliorum quorumdam dicentium, quod sperma exit a quolibet membro, habens substantialem virtutem ipsius.
Sic igitur determinata causa differentiae sexus secundum virtutem sexus quae est in spermate quae est principium movens in generatione, quaerendum est ulterius quod sit principium ejus in membris ? Ostendimus enim superius, quod unum membrum est a quo reliqua principiantur. Secundum autem ea quae bene superius determinata sunt, quod causa differentiae sexus est prima virtus quae est in membro in quo inter membra primum principium est caloris naturalis. Haec enim est causa, quod termination et formatio cordis est ante terminationem et formationem aliorum membrorum tam in mare quam femina. In animalibus autem
Diversitas autem quae est inter semen maris et semen feminae, est quia in semine maris est prima virtus movens in generatione animalium, et potest digerere ultimum cibum qui est materia concepti, et facit ipsum transire ad matricem feminae. In femina autem est materia ex qua causatur embryo : propter quod cum semen maris fuerit vincens perfecte, et obediens omnino fuerit materia quae est ex matre, tunc conceptum erit simile patri : eo quod tunc conceptum ducit ad formam quae a virtute patris est in ipso. Cum autem fuerit victum ex inobedientia materiae, aut ex propria debilitate, ibit in generatione ad formam contrariam, hoc est, ad similitudinem matris : quia femi-
<--- Page Split --->
na naturaliter est contrariae complexionis mari. Mas enim in quantum est mas, est calidus, eo quod calor in forma masculi vincit, frigus autem in femina. Cibus autem sanguineus qui naturaliter calidus est, non infrigidatur nisi propter remissionem caloris.
Adhuc autem, sicut prius diximus, natura dat unicuique superfluitati instrumentum conveniens quod recipiat eam : sperma autem est superfluitas : et ideo habet receptaculum proprium matricem in qua perficit generationem. Hæc autem superfluitas quæ sperma est, major est in maribus animalium majorem calorem habentibus : hæc autem sunt sanguinea boni corporis existentia : membra autem recipientia eam in corporibus marium non sunt nisi viae et venæ istius superfluitatis : et sic quidem derivatum ad vasa seminaria est sperma in masculis, in feminis autem propter digestionis malitiam et imperfectionem est superfluitas multa sanguinea indigesta : propter quod etiam necesse est, quod in femina sit membrum hanc multam superfluitatem recipiens : et hoc membrum debet esse dissimile membro virili : et propter multitudinem superfluitatis oportet quod habeat magnitudinem : propter quod etiam matrix in tali figura formata est. Diversitas autem inter marem et feminam non est nisi propter diversitatem naturae horum membrorum, quæ coitui deserviunt et generationi. Sic igitur declarata est causa propter quam in matrice distinguuntur et mas et femina.
Testantur autem accidentia generationi et generantibus verum esse quod dixinus. Videmus enim juvenes, in quibus adhuc primæ ætatis abundat humor, propter hebetem qui in ipsis est calorem plurimum generare filias plus quam eos qui plus in ætate processerunt usque ad exsiccationem majorem primi humoris et usque ad acumen caloris : et de his diximus in libro de Juventute et Senectute.
Amplius senes etiam in quibusdam re-
misso calore abundat humor extraneus humectans et non augens, plurimum videmus ex juvenibus mulieribus generare fœminas. Calor enim qui est in junioribus, nondum est completus : calor autem in senioribus est diminutus.
Amplius corpora humida phlegmatica habentes, quorum complexio est muliebris, frequentius fœminas generant quam hi quorum semen est globosum glandulosum ac si sit congelatum : talis enim corporum dispositio est propter caloris naturalis diminutionem.
Amplius autem cum flat ventus septentrionalis, concipiuntur frequentius mares : eo quod ventus ille frigiditate sua claudit poros, ut sic calor naturalis ad intus conversus melius sperma digerat. Cum autem austrini sive meridionales sunt flatus, frequentius concipiuntur fœminæ, eo quod corpora humescunt et resolvitur calor qui est in eis ad flatum calidum meridionalem, qui calore suo poros aperit et resolvit corpora : propter quod etiam sperma in austrinis flatibus est majus in corporibus animalium quam in flatibus borealibus : et quando multiplicatur sperma, non bene digeritur. Ex simili etiam causa provenit, quod menstruum in corporibus mulierum magis fluit in lunæ diminutione, eo quod dies illi frigidiores et humidiores sunt aliis diebus mensium propter luminum diminutionem ultimam : quia ad diminutionem luminis sequitur diminutio caloris. Sol enim facit æstatem et hiemem in anni spatio. Luna autem variat tempora quatuor in omni mense. Nam in prima incensione usque ad quartum adspectum est calida et humida : a quarta autem usque ad præventionem quando plena est, est calida et sicca : et in præventione usque ad secundum quartum adspectum est frigida et sicca : a secundo quarto usque ad conjunctionem est frigida et humida.
Amplius pastores fatentur, quod non solum propter boreales flatus mares generantur, et fœminæ propter austrinos,
<--- Page Split --->
sed etiam propter adspectum. Si enim oves coeuntes adspiciunt ad boream, dicunt quod frequenter generant mares : et si in coitu adspiciunt ad meridiem, confitentur quod ut frequenter fecminas concipiunt. Ex quo manifestum est, quod parva alteratio in primis principiis corpora transmutantibus, erit frequenter causa caloris aut frigoris in spermate : et calor et frigus postea sunt causæ diversitatis generationis. Diversitas igitur inter fecminarum et marium generationem est propter istas causas.
Amplius autem indigent temperamento complexionis tam mares quam fecminæ. Omnia enim membra officialia non fiunt nisi termino quodam temperamenti et harmonia determinata : et hanc harmoniam mittens et excedens calor, desiccabit humidum naturale : et ideo oportet quod calor ad temperantiam reducatur. Sicut enim ignis fortior et major exurit et desiccat, ita e converso parvus et excessus ignis digerere non potest : et cum multum diminuitur, non valet terminare et complere humorem : et propter hoc etiam indiget ut adjuvetur ad temperantiam. Si autem ad temperantiam proportionatus non sit, tunc accidit ei sicut accidit igni : sicut diximus quod ignis multus desiccat et comburit, et paucus digerere et complere non potest humidum : propter quod tam mas quam fecmina generantes, indigent temperantia : ita quod sperma viri proportionatum sit humori fecminæ sicut agens patienti, et complens et digerens et formans complendo et digerendo et formando, e converso humor mulieris secundum eumdem modum sit proportionatus spermati viri.
Et ex hoc est, quod multis mulieribus et viris coeuntibus ad invicem non accidit imprægnari, eo quod non proportionantur secundum harmoniam spermata eorum : et cum separantur, et coierit vir cum alia muliere, et mulier cum viro alio, erunt fecundi ambo, et generabunt. Ex hoc etiam aliquando accidit, quod juvenes non generant : et cum in ætate
processerint, generabunt quando calor excedens temperamentum aliquantulum remittetur. Hoc etiam aliquando operatur distantia regionum propter diversam complexionem climatum, sicut diximus in libro de Natura locorum et locatorum. Multiplex enim est causa hujus diversitatis, ita quod ex multis causis aqueus humor spermatis in viro et in muliere efficitur convenientior et minus conveniens : et aliquando facit hoc cibus, et aliquando accidentaliter superveniens dispositio corporis, et aliquando aeris circumstantis complexio. Ex modis tamen cibi et dispositionibus corporis magis proprie causatur id quod dictum est : et præcipue faciunt hæc cibi aquei humidì, qui sunt spermatis et humoris nutrimentalis multiplicativi : humor enim aqueus cibi maximam habet convenientiam cum accidentibus quæ diximus : propter quod etiam multum nocent corporibus aquæ frigidæ glaciales duræ, quæ non sunt molles, ita quod aliquando inducunt sterilitatem, et aliquando inducunt generationem fecminarum.
Hæc igitur quæ diximus, veræ sunt causæ differentis sexus.
<--- Page Split --->
virtute parentum. A genere enim suo et natura non est parentibus conveniens nisi aut generatio maris aut fecimiae secundum suae naturae et speciei convenientiam. Tali enim generatione natura indiget necessario, si debeat salvari illud genus animalis in quo sunt mas et fecmina distincta et separata per locum et subjectum.
Causa autem omnium istorum accipitur ex harmonica proportione complexionis spermatis ad naturam concepti et e converso. Aliquo enim tempore virtus maris quae est in spermate, est perfecte vincens et terminans aut propter virtutem spermatis in se consideratam, aut quia per aetatem reducitur ad temperamentum, aut propter aliam aliquam causam : et cum talis accidit contemperatio, necessario tunc accidit animali generare propter complementum hujus proportionis. Haec autem causa propter quam accidit sic generatio, non erit nisi ex eis quae aut essentialiter, aut accidentaliter generantibus conveniunt, aut utroque modo, sicut diximus.
Ex hac igitur causa debet inveniri prima causa similitudinis, vel dissimilitudinis. Cum enim bene cocta est superfluitas quae est sperma, tunc bene convenienter potest facere in superfluitatem, quae est menstrui, et complebitur forma embryonis ad similitudinem et formam maris si materia per inobedientiam non impediat : et hoc fit ex motu maris. Non autem facimus aliquam diversitatem in sermone dicente, quoniam hanc complexionem non operatur nisi primus motor in generatione, et sermonem dicentem quod sperma facit hoc, et sermonem dicentem quod motus cujuslibet membri qui virtute est in spermate qui est motus facturae et incrementi, facit hanc operationem. Intentio enim una et eadem est in omnibus dictis sermonibus. Virtus enim formativa est primus motor in spermate, et sperma est subjectum illius : et in illo est virtus membrorum. Manifestum est ergo, quod quando vincit ille
CAPUT IV.
De causa similitudinis nati ad parentes vel avos praecedentes, et de causa dissimilitudinis ejusdem ad progenitores.
Ex his etiam causis accipitur causa similitudinis nati cum patre vel matre, vel aliquo avorum, et causa dissimilitudinis. Quidam enim natorum patribus secundum totum corpus assimilantur : et quidam ita patribus, quod non avis sunt similes : et in quibusdam contrarium accidit horum, quod similes avis generantur et non parentibus. Aliquando etiam casualis est similitudo ad alium quemcumque. Aliquando contingit, quod masculi in aliis membris sunt similes patribus praeterquam in inguine : aliquando etiam nulli parentum assimilantur, sed tamen retinent figuram speciei, ita quod sunt homines. Aliquando etiam non retinent formam suae speciei generantium, sed accipiunt formam monstruosam et mirabilem. Filius enim qui in nullo est similis parentibus nec secundum speciei naturam, neque secundum individui figuram, est monstrum et mirabile naturae vocatum. Hic enim filius secundum naturam quam habet, numquam fuit in
<--- Page Split --->
motus, natus erit mas, et similis patri generanti: et in ista generatione non est femina qua sit matri similis. Cum autem nullo modo vincere poterit, erit dissimilis secundum diversum modum dissimilitudinis.
Aliquando enim non tantum non erit mas sicut est pater, sed forte erit in dissimilitudine quam Graeci vocant korecoken, quod est subcontrariam habens similitudinem, quando videlicet habet formam hominis secundum naturam generantium, sed habet dissimilitudinem secundum genealogiam. Et secundum hunc modum quidam sunt similes parentibus propinquis, et quidam remotis. Et haec generatio similitudinis fit quando generatio fit modo essentiali, et non accidentali : tunc enim semper fit similitudo ad parentes, aut ad avos. Quoniam, sicut diximus, si vincat sperma omnino, erit similis patri quasi alter pater existens, ac si pater in filio se alterum genuisset. Si autem materia trahat ad se spermatis operationem, erit similitudo ad matrem. Et hoc potest esse tripliciter, aut in membro principali, aut secundariis simul, aut in principali quidem ad se trahit materia, sed in secundariis non invenitur sperma : et tunc in complexione cordis et sexu similis erit partus matri, et in aliis membris similis erit patri. Si autem e converso fiat, quod sperma ducit materiam in cordis creatione, et non in membris aliis, sed potius trahitur a materia, tunc erit partus in corde et sexu similis parti, et in membris aliis similis erit matri.
Contingit autem aliquando et quasi semper, quod in spermate sunt multae virtutes latentes in potentia. Virtus enim avorum est in membris pronepotum usque ad quartam generationem, et aliquando amplius : eo quod virtus transfundens semen est in virtute teansfusa, donec per digestionem extegratur ab ea : et sic virtus avorum est in potentia in corporibus generantium : et quando aut per similitudinem cibi aut temporis adju-
vatur, agit secundum actum : et tunc sperma format in forma alicujus avorum propinquorum vel remotorum : et de hoc inferius pleniorem reddemus rationem.
Sed ex omnibus dictis patet, quod fortitudo totius generationis est sperma : et hoc quidem facit id quod est in omni generato. Ille enim quem vocant Graeci korecohen, eo quod sub contrariam habet spermatis similitudinem, est etiam homo, et retinet ad naturam generantis similitudinem, et similior est speciei : nec venit ad hoc, quod non habeat nisi similitudinem in genere : sicut si homo sit generans, erit subcontrarius homo, et non animal tantum : licet enim in talibus generetur et natura generis et speciei, tamen natura speciei est magis vincens : et ideo generatio in similitudinem speciei terminatur : et tunc permanet similitudine generis, sed procedit ad similitudinem speciei ejus qui generat. Verum enim est, quod generans est substantia, et non natura : et ideo id quod est haec res determinatum habens esse et quantitatem et qualitatem et substantiam, generabit sibi simile in omnibus istis si sperma vincat omnino. Diximus enim in prehabitis, quod principium motus omnium talium non est in spermatibus animalium nisi virtute et potentia : et hoc modo est in eis etiam virtus ex avis et proavis et abavis et subavis, sed non quaelibet harum virtutum est aeque propinqua. Si autem non operabitur ex essentialibus virtutum parentum aut avorum aut proavorum, sed ex accidentalibus, tunc erit inducta forma non determinatae similitudinis ad quodlibet unum ex individuis hominis, sicut si diceremus, quod erit similitudo Socratis si contingat accidens ad similitudinem ejus disponere : et hoc est quod supra vocavimus korecohes, hoc est, habens similitudinem subcontrariam.
Sicut enim jam in antehabitis saepe diximus, omne quod movetur, alteratur si physice movetur : et cum alteratur, non
<--- Page Split --->
movetur ad quamlibet formam, sed potius in eamdem natura communi ad dispositionem contrariam : et talis motus necessario accidit spermati quando movetur non essentiali virtute, sed per ea quae accidunt ei : tunc enim non vincit pater et maris virtus, sed potius materia et accidentalia. Si ergo sola virtus maris debilitetur, efficietur femina id quod generatur : et si fuerit accidens, movetur subcontraria similitudine, efficietur korecokes, et efficietur singulare solum, sicut Socrates extra similitudinem genealogiae, non similis patri, vel alicui avorum. Sic autem mota virtus maris secundum debilitatem aliquando movetur ad sexum feminae : eo quod virtus matris est contraria patri totaliter secundum complexionantia : et similiter accidit in corrupta similitudine marium retento sexu eodem. Operationes enim spermatum non sunt nisi cum principio motuum et virtutum quae sunt virtutes speciei et generis sicut virtutes hominum et animalium. Virtus igitur filiorum et parentum et ovorum tales faciunt operationes.
Amplius quando movetur natus in matrice, alterabitur et movebitur procul dubio ad contrarium : et virtutes creatae in membris nati movebuntur ad virtutes spermati propinquiores. Verbi gratia, si fuerit virtus generantis fecminam debilitata a virtute maris, et trahit ad se materia, tunc movebitur ad formam matris lactantis et nutrientis conceptum ex nutrimento quod accipit partus, et forma ipsa mutabitur ad formam remotam, sicut diximus de contrarietate et distantia maris et fecminæ : et sic quia pater et virtus maris sunt una et consimilis virtus, accidit necessario ut hæc virtus in generatione aliquando vincat, et aliquando vincatur. Et sic non est difficile causam assignare quare ambæ formæ accidant in conceptu patris videlicet et matris.
Potest etiam vincere duplex virtus, maris videlicet, et membrorum hujus ge-
nerantis in quantum est hic generans, sicut est Socrates, et hic vir generans : et tunc erit natus et mas et similis patri. Et quia hoc frequenter accidit, ideo frequentius nati mares sunt similes patribus, et natae feminae sunt similes matribus : quoniam per modum qui dictus est, mutatio fit in amborum virtutibus : eo quod femina est contraria mari, et mater est contraria patri. Et sicut saepe diximus, motus est semper ad contrarium. Si ergo vincat quidem motus maris secundum sexum, et tamen non vincat motus hujusmodi generantis sicut Socrates secundum virtutes membrorum, et fuit tamen mutatio secundum motum qui est ex virtute aliqua patris, tunc in concepto erit similitudo alicujus avorum a quibus per lineam generationis descendit pater, qui est avus, vel proavus, vel subavus, usque ad quartam generationem, sicut diximus superius. Si autem ex victoria materiae destruatur iste motus, et fiat non ex virtute quidem hujus matris, sed ex sexu secundum virtutem essentialem materiae, et non in quantum est ab hac femina quae est sicut Cleopatra, erit tunc motus secundum virtutem alicujus aviarum a quibus descendit mater, et erit similitudo ad aviam vel proaviam vel subaviam vel abaviam, eo quod rarissime ultra quartam procedit generationem : et hic est modus secundum quem similitudo accidit in membris. Sic enim quaedam membrorum erunt similia membris patris, et quaedam similia membris matris : et forte erunt quaedam similia membris avorum vel aviarum quae sunt antiquae matres, eo quod quaedam membra sunt in actu, et quaedam in potentia, sicut diximus multoties.
Et debemus istos modos assimilationis accipere secundum naturam et secundum genus, hoc est, secundum naturam individui et speciei et generis : eo quod trium horum virtutes sunt in spermate. Prima enim ratio quam diximus, est, quod quidam motus spermatis est secundum principium movens in ipso
<--- Page Split --->
quod est in potentia, et quidam est in actu. Et si contingat destrui et impediri hoc principium, movebitur sperma secundum virtutem propinquiorem essentialem vel accidentalem : et si illa impediatur, movebitur post hoc iterum ad propinquiorem : et si destructio fuerit major, ita quod plures in ordine propinquiores impediantur, tunc removebitur ad remotiorem, et tandem et ultimo destruetur motus omnium virtutum essentialium ex parentibus in spermate existentium : et tunc non erit similitudo nati ad aliquem in parentela genealogiæ suæ existentem : et tamen fiet homo retinens speciei naturam et similitudinem : et causa illius est, quia natura speciei sequitur omnia individua, et est in omnibus individuis. Est enim universaliter homo omne quod aliquo modo se habet ad generationem hujus. Pater enim hujus qui est Socrates, et mater ejus quæ est Fronesis, homines sunt.
Causa autem debilitationis et destructionis motuum harum virtutum quæ in spermate operantur, est, quia id quod physice in materia operatur, patitur etiam a contrario, quod etiam est generans in materia eadem, et quod calefaciens materiam habetur : et quod sic facit in materiam, etiam a contrario quod in materia est infrigidatur. Verumtamen est, quod non omne movens generaliter movetur, ita quod removeatur a virtute movente et vincente. Aliquando enim aliquid infirmum operans magis patitur quam forte. Non igitur operans ad virtutem suam operatur : quia aut vincitur, aut forte operatur operatione minori quam faceret si contraria virtus non operaretur in contrarium. Omnia autem ista jam determinata sunt ex his quæ dicta sunt in libro primo Peri geneesos, ubi distinximus operationes physicas dispositionum et formarum et contactuum, et declaravimus in quibus rebüs vere et physice est operatio et contactus, et in quibus non.
Similiter autem ex parte materiae pa-
tientis sunt multæ diversitates : quoniam patiens licet semper a spermate moveatur, non tamen semper vincitur, sed trahit ad se suum operatorem. Et hoc potest esse multis ex causis. Aut enim erit propter debilitatem virtutis operantis, aut propter frigus et indigestibilitatem materiae quæ decoquitur et digeritur : et sic accidit defectus aut ex parte virtutis operantis quæ debilis est, aut ex parte patientis : eo quod non est conveniens tantum vel hoc modo pati ab agente. Et hæ sunt causæ propter quas id quod formatur et terminatur in matrice, efficitur multiplicis formæ, figura, et speciei sccundum adspectum exteriorem.
Accidens autem quod diximus accidere ex diversitate materiae terminandæ habet simile exemplum in eo quod accidit in nutrimento eorum qui a primævo negotiationibus occupantur lucrorum difficilium et operationibus laboriosis, quæ fiunt cum gravibus motibus corporum : hos enim oportet multum cibum assumere, et ex motibus evaporat ex eis calor digestivus et consumitur humidum : et ideo incrementum eorum non potest fieri modo convenienti : quia nec corpora eorum ad debitam augentur quantitatem, nec etiam proportionaliter augentur membra ipsorum : quia ad membra quibus majores motus exercent, plus per calorem trahitur de nutrimento : et tunc oportet quod aliis subtrahatur : propter quod a primævo fullones existentes magnificantur in cruribus, et a primævo existentes fabri magnificentur in brachiis et manibus. Et per hunc modum etiam materia concepti non æqualiter recipiens operationem spermatis, ad aliam accidentalem quamdam similitudinem declinat formam quæ inducitur : tunc enim nec forma communis remanet secundum suam naturalem dispositionem, neque etiam formæ membrorum : sed diversitatem accipiunt secundum dispositiones quæ sunt in patiente. Et hujus causa est, quia actus activorum sunt in patiente et disposito, non secundum facultatem
<--- Page Split --->
agentium, sed potius secundum facultatem patientium. Et forte tanta est diversitas haec quae dicta est, quod id quod generatur ab aliquo, non accipiet similitudinem alicujus avorum de cognatione illa.
Amplius aegritudo quam satyrisam Graeci nominant, et est in inordinato motu et appetitu superfluo coitus, aliquando in generatis est causa dissimilitudinis. Accidit enim hoc ex superfluo descensu spermatis ad vasa seminaria maris : et hoc indigestum et incompletum necesse est esse. Ex merito quidem hoc accidit, eo quod tale sperma attrahitur cum violentia caloris et ventositatis ex cibo indigesto.
Sic igitur determinate sunt causa differentiae sexus maris et feminae, et propter quid filii patribus, feminae autem matribus frequentius assimilantur, et propter quas causas etiam aliquando antiquis avis vel abavis assimilantur, et propter quas etiam causas quidam nullam suae cognationis accipiunt similitudinem, declaratum est a nobis. Ad omnia tamen haec in sequentibus libri istius cum compendio revertemur, breviter recolligentes causas omnium inductorum.
CAPUT V.
De improbatione erroris eorum qui alias causas similitudinis et dissimilitudinis eorum quae generantur, assignaverunt.
Physiologorum autem quidam non has eorum quae diximus causas assignaverunt. Alias enim causas similitudinis natorum cum parentibus induxerunt.
Universaliter enim videntur causam hujusmodi similitudinis duabus attribuere rebus : quidam enim illorum attribuunt hoc similitudini spermatis, dicentes quod similitudo nati erit ad parentem a quo plus sui spermatis exivit in coitu in quo natus conceptus est : et erit causa ista similitudinis secundum istos sive sit similitudo secundum totum corpus, sive sit secundum membra quaedam : eo quod illi sunt qui dicunt sperma exire a membris, et membrum a quo plus exit de spermate, majorem in generato accipiet similitudinem.
Dicunt etiam hi, quod quando aequali-
<--- Page Split --->
ter secundum quantitatem exit sperma a mare et fœmina, vincit utrumque alterum : et tunc non erit similitudo generati ad aliquem parentum.
Hic autem sermo omnino falsus est. Quoniam etsi ponamus sperma exire a toto corpore, adhuc non esset hoc quod dixerunt causa similitudinis vel dissimilitudinis. Secundum jam dictum enim ab eis sermonem non potest umquam fœmina similis esse patri, et mas similis matri : quod tamen frequenter videmus accidere. Isti enim dicunt, quod generatum non sit fœmina, nisi plus sui spermatis exiverit a fœmina : et generatum non sit mas, nisi per hoc quod plus sui spermatis exivit a mare. Iste igitur sermo non potest distingui per causam quam dicunt terminis qui manifesti sunt in generatione similium et dissimilium.
Illi autem qui dicunt sicut dixerunt Empedocles et Democritus, generationem maris et fœminæ animæ calori attribuunt, sicut ex superioribus est manifestum : et sermo illorum etiam impossibilis est. Et hoc probatur per modum alium quem superius induximus, ubi dicta istorum sunt improbata.
Sed modo loquimur contra istos qui dixerunt causam similitudinis cum altero parentum esse exitum majoris spermatis ab illo cui natus efficitur similis. Et hoc quod prius diximus, istis obviat : quia frequenter videmus, quod fœmina efficitur in aliis membris similis patri, et masculus efficitur similis matri : cum tamen ex ambobus simul majus sperma exire non possit.
uno qui est vas recipiens sperma in generante : et cum totum simul aggregatum est, dicunt quod in generatione virtus formativa accipit materiam generationis ex toto simul congregato : et ideo potest esse, quod non accipiat ex illa complexione commixta rem æqualem omnino. Admixtæ enim sunt humiditates spermatum naturaliter quidem et æqualiter : sed virtus formativa quam dicit esse animam quæ sibi parat organa, accipit ex illa commixtione aliquando majus et aliquando minus : et hoc dicunt esse ex multis humidis. Et dicunt hi, quod humiditates avorum et proavorum et aviarum et proaviarum ex utroque parente manant et descendunt in vasa seminaria, et confunduntur simul in matrice : et cum anima multam acceperit humiditatem alicujus eorum quorum humiditas fusa est per coitum, et paucam vel nullam acceperit humiditatem aliorum, erit similitudo in eo qui generatur ad eum cujus multam anima in sua formatione humiditatem acceperit. Et sic per quantitatem acceptæ humiditatis determinant omnes causas similitudinis et dissimilitudinis.
Hic autem sermo non est per se manifestus, neque est probatus ab istis, et assimilatur sermoni inconvenienti. Omnes enim istam opinionem sustinentes, pro certo falsum dicunt : quoniam, sicut ex prioribus libris hujus scientiæ manifestum est, causæ et modi similitudinis et dissimilitudinis non sunt in spermate actu, sed potentia solum.
Amplius secundum istos non potest dici causa quare natus aliquando similis sit avis et proavis, et non est similis parentibus nisi remotis. Ex illis enim nihil omnino exivit de spermate.
Alii autem sunt qui aliter dicunt, et alii causæ generationem maris et fœminæ attribuunt : et sermo ipsorum est tolerabilior. Dicunt hi sperma quidem esse unum, sed hoc unum sperma est sicut aggregatio multorum spermatum in loco
Amplius ex eo quod secundum istos vocatur congregatio spermatum, non possunt causari omnes modi similitudinis et dissimilitudinis : non enim ex dictis eorum manifestum est perspicue quare aliquando generatum sit mas, et aliquando fœmina : neque patet causa quare fœmina aliquando est similis patri, et aliquando mas natus similis matri : neque causa propter quam aliquando est similis avis, multum perspicua est : et
<--- Page Split --->
adhuc etiam propter quid aliquando est similis proavis multum remotis.
Adhuc autem non est plana ex dictis eorum causa propter quam natus aliquando non est nisi homo secundum speciem, ad nullum parentum habens similitudinem omnino.
Aliquando autem etiam nec similitudinem retinet speciei, sed erit monstrum : et hujus causa non est manifesta ex dictis eorum.
Constat igitur omnino falsas esse positiones omnium istorum physiologorum.
CAPUT VI.
De monstruosis partubus, in quibus non remanet similitudo nisi in genere proximo tantum.
nus retinet similitudinem : quoniam non invenitur animal quod in partu plantam vel lapidem enixum umquam fuerit, sed genus ad minus in omnibus generatis est salvatum. De talibus ergo partubus loqui hic oportet : quoniam de aliis jam dictum est sufficienter quantum spectat ad intentionem praesentem.
De monstris ergo et causis eorum hoc primum advertendum est, quod quando principia moventia et motus ipsorum qui in spernate sunt ex natura speciei et ex materia individui, destruuntur per aliquam causam fortiter in oppositum agentem, non remanebit nisi virtus universalis generis, quae tolli non potest materia salvata : aliter enim nihil generaretur ex tali materia. Manente autem hac. universali virtute in materia quae habet aequalitatem complexionis, erit generatio monstruosa : quoniam virtus universalis generis movet ad vitam, et causa specialis in oppositum speciei agens inducet aliam formam : et hoc praecipue causatur ex duobus, ex virtute coelesti videlicet, et ex materia concepta.
Ex virtute coelesti quidem : quoniam quaedam loca cœeli sunt, in quibus quando congregantur luminaria cœeli quae praecipue movent ad generationem, non potest esse generatio hominis. De his autem in aliis scientiis erit opportunius dicendum.
Ex materia autem sicut quando materia plurium confunditur in unum : aut etiam defectus aliquorum membrorum est in materia diminuta.
His ita determinatis, consequens est dicere de causa partuum monstruosorum.
In spernate enim virtus assimilativa ejus quod generatur, assimilat aliquando ad individuum et ad speciem et ad genus : aliquando autem ad speciem et ad genus et non ad individuum generantis : aliquando autem non ad speciem, sed ad genus animalis tantum : et hanc ad mi-
Ex virtute enim in oppositum agente partus hominis forte habebit caput arietis aut tauri, sicut dicitur de Minotauro in fabulis poetarum : idem autem judicium est de similibus. Tales autem occasiones magis accidunt aliis animalibus quam hominibus. Aliquando enim generatus est vitulus habens caput hominis, et agnus caudam habens tauri. Aliquando etiam fit hujusmodi generatio ex partibus quibusdam non occasionatis in corpore, ita quod tota pars est membrum
<--- Page Split --->
perfectum explens actum membri, et in nulla sui parte corruptum vel vitiatum. Quidam autem physicorum omnes istas similitudines monstruosas attribuunt figuris quae videntur in duabus vel tribus speciebus animalium, quae in monstris videntur permixtae, referentes esse hoc ex coitus spermatibus permixtis duorum aut trium animalium diversarum specierum existentium.
Nos autem opinamur, quod ex coitu valde dissimilium animalium non potest esse tale quale dicunt monstrum, eo quod unum spermatum corrumperet aliud : sed ex coitu similium fit generatio de qua jam in praecedentibus locuti sumus. Signum autem, quod talis generatio non fiat, est diversitas temporis impreagnationis talium animalium in quo multum diversificantur. Homo enim et canis et taurus valde diversa suae impraegnationis habent tempora : et tamen videmus quosdam partus monstruosos esse secundum participationem membrorum permixtam dictorum animalium. Quoddam etiam est monstrum propter suorum ex specie debitorum multitudinem membrorum in forma diversorum et figura, sicut quod generatur multorum pedum aut multorum capitum. Et causae horum monstruosorum propinquae sunt ad invicem et consimiles. Monstruosa enim et habentia membra occasionata, causas physicas propinquis habent. Monstrum enim est aliquam occasionem passum.
Democritus autem opinatus est generari monstra ex hoc quod duo spermata cadentia in matricem, non simul, sed successive cadunt in eam, sive sint spermata unius, sive duarum specierum : primum enim remansit et operatum est imperfecte : et deinde secundum cadens in eumdem locum permiscteur ei, et operatur idipsum : et sic replicatur formatio membrorum. Hoc autem maxime dicit fieri in ovantibus, sicut verum est, dicens quod spermata sic successive cadentia in matricem, transferunt ova a locis in quibus a primo spermate formari inceperant.
Accidit enim avibus praecipue, ut multa ova ex uno spermate attrahente materiam ovalem generentur. Aliquando autem colligitur ex multo coitu, ut dicit Democritus. Et haec opinio de avibus, quod videlicet ex multo coitu ova generentur, et congregentur plura spermata in ovum unum, est secundum nostram opinionem verisimilius quam quod plura generentur ex uno. Non autem objiciendum est quod secundum verisimilitudinem physice dicitur , neque est eligendum quod falso et sophistice prolatum est. Accidit autem haec necessitas praecipue generibus avium, quarum spermata non simul sed successive cadunt in matricem.
Universaliter enim in omnibus monstris melius est opinari, quod etiam naturalius et verisimilius est, quod causa sit in materia, et in modo impraegnationnis et creationis ipsius quod generatur et concipitur. Cujus signum est, quod valde raro sunt monstruosi partus in animalibus illis quae non generant nisi unum conceptum. In animalibus autem quae simul concipiunt et generant multos filios, plus inveniuntur partus monstruosi, et maxime in avibus multum ovantibus, sicut gallinae, et columbae : et propter hoc plures gallinae faciunt ova in quibus duo vitella inveniuntur propter conjunctionem duorum spermatum, quae sunt ex duobus coitibus in uno eodemque ovo. Duo enim spermata continuantur conjuncta in uno ovo, eo quod unum in propinquo loco matricis cadit juxta alterum : sicut etiam videmus saepe accidere in fructibus, quia infra unum corticem duo vel plures formantur fructus. Duobus autem spermatibus sic in uno ovo conjunctis, nisi distinguantur tela forti, monstrum generabitur : si enim tela bene distinguat, generabuntur pulli quorum neuter superabundabit superfluitate membrorum : si autem continentur spermata non distinguente pariete medio, vel non universaliter distinguente, generabitur ex eis pullus monstruosus habens
<--- Page Split --->
forte unum caput et unum corpus et quatuor pedes. Nos enim jam vidimus anserem bicorporeum : et in nulla parte erant continuata corpora nisi in dorso, et habebat duo capita, et quatuor alas, et quatuor pedes, et ibat ad quamcumque partem convertebatur, et non vixit diu. Formatur enim pars superior prius ex albugine et cibatur ex citrino : et deinde creatur pars inferior : et cibus in talibus est unus non distinctus in duobus vitellis. Et ideo dicit Aristoteles quod jam apparuit serpens duo capita habens propter hujusmodi causam. Serpens enim est de ovantibus animalibus et multa ova facientibus : tamen raro in serpentibus monstruositas invenitur propter figuram matricis quae est stricta et longa : et ideo distinguuntur ova in ea, et non comprimunt se ad unum locum. Haec etiam de causa raro sunt monstruosae apes, et vespae, eo quod quilibet pullus earum est in foramine distincto. Gallinis vero accidit contrarium. Ex omnibus ergo hujusmodi signis concipimus opinionem, quod causa monstruositatis non est nisi in materia.
Et hac de causa monstruositas frequentius invenitur in animalibus generantibus multos filios, et non invenitur in mulierum partubus nisi raro. In quibusdam tamen regionibus generant frequentius mulieres multos filios, et præcipue in partibus Ægypti, et in regionibus similibus Ægypto in complexione. Monstruositas autem inter quadrupedia frequentius invenitur in capris et ovibus et porcis plus quam in aliis animalibus, propterea quod ista concipiunt multos filios : gemellos enim concipiunt sæpius capræ et oves. Similiter autem fit in animalibus quæ in multos digitos pedem findunt, eo quod multos hæc animalia filios sæpius concipiunt simul : propter quod etiam pariunt plura eorum filios incompletos, sicut canis cujus filii non videntes producuntur. Nos autem inferius loquemur de causa multitudinis et paucitatis filiorum. Quia igitur canis parit
filios incompletos, significat diminutio complementi nobis viam ad monstruositatem procedentem : quia de facili confluit materia vicinorum partuum, et de facili occasionantur membra partuum quos natura intra matricem complere non poterit. Monstruositas enim accidit ex errore aliquo operationis naturae secundum abundantiam, vel defectum, aut positionem, aut figuram membrorum. Concipere autem simul plurimos, quod accidit hujusmodi animalibus, mutat natura modum creationis in monstruositatem.
In porcis autem frequentius hujusmodi creatio est mirabilis. Aliquando enim est in eis diminutio membrorum mirabibilis et innaturalis, et aliquando abundantia, et aliquando perversio situs aut figuræ, non quidem semper, sed frequentius quam in aliis animalibus. In quibusdam autem numquam erit, eo quod id quod innaturale est, non potest semper aut frequentius fieri. Accidit autem quando virtus naturalis formativa non vincit perfecte formam et materiam. Propter quod etiam multi homines talem partum monstruosum non vocant, eo quod generatio ipsius multoties accidit, sicut etiam in arboribus, et præcipue in generibus vitium accidit. Genus enim vitis quod summosum vocatur, quod et quidam soreth nominant, multoties fert racemos nigros : et ideo monstrum non reputatur : cum tamen hoc genus vitis sit de ferentibus uvas albas naturaliter. Alteratio autem hæc non est secundum naturam quando mutatur ad ferendum uvas nigras. Talis autem monstruositas accidit animalibus generantibus filios multos, eo quod multitudo filiorum complementum prohibet creationis, sicut dictum est.
Quæret autem fortasse aliquis, quæ sit causa monstruositatis in his quæ multos producunt filios ? in filiis enim illis aliquando diminuuntur membra, et aliquando abundant. Aliquando enim producunt hæc animalia filium habentem multos digitos : sicut vidi hominem haben-
<--- Page Split --->
tem senos digitos in manibus et pedibus : et frater suus post eum natus, similiter senos habuit in pedibus et manibus digitos : et aliqui videntur diminuti habentes unum tantum digitum. Et similiter abundant et deficiunt omnia alia aliquando membra, aliquando existentia superflua, et aliquando diminuta. Aliquando enim nascitur partus habens utrumque sexum, habens scilicet virgam virilem et vulvam muliebrem : qui partus hermaphroditus vocatur : et accidit haec monstruositas aliquando etiam in capris quas Graeci viceragariem vocant, eo quod membrum habent maris et feminae. Et jam visa est ante tempus Aristoteles capra habens cornua in suis curribus. Et ego vidi arietem quatuor magna cornua in capite gestantem, et duo longa in curribus sicut cornua caprarum : et vidi hircum non habentem nisi pedes anteriores, et super illos ambulavit, et posteriorem partem corporis portabat in aere, et non
traxit eam super terram. Hæc autem alteratio et diminutio non solum in exterioribus est membris, sed etiam in interioribus. In his enim etiam creatio animalium quorumdam est diminuta, et quorumdam superflua, et aliquando variatur in positione in locis propriis. Aliquando etiam quædam quibusdam membris carent omnino. Sed numquam inventum est animal carens corde : sed jam inventum est animal carens splene : et aliud inventum est quod non habuit nisi unum renem : sed numquam visum est animal carens hepate. Aliquando etiam in quibusdam secundum naturam fel habentibus, fel non invenitur : et in quibusdam inveniuntur fella plura. Aliquando etiam invenitur splen in dextro, et hepar in sinistro. Et hæc omnia inventa sunt in animalibus completis.
Et hæc igitur sunt quæ de monstruosis mirabilibus sunt dicenda.
<--- Page Split --->