TRACTATUS II
De generalione annulosorum.
do quo diximus de supradictis. Sed inter haec duo genera animalium dicemus primo de his quae sunt annulosi corporis.
Superius autem jam diximus, quod quaedam hujus generis animalis generantur ex coitu, et quaedam per scipsa, et quaedam istorum faciunt vermes, et quaedam ova. Forte autem omnia istius generationis animalia prius erunt aliquo modo incompleta, ita quod partus eorum primo est incompletus, sicut et in animalibus generantibus animalia primo partus est incompletus secundum quantitatem ad minus, sed completus per formam : sicut in quibusdam ovantibus primo sunt ova completa quae non recipiunt augmentum aliquod, et quaedam faciunt ova incompleta.
Dicamus ergo, quod animalium natura etiam sic dividitur, quod quaedam generant animalia completa, et quaedam incompleta, sicut sunt vermes. Quaedam ergo animalium faciunt ova incompleta, et postea complentur extra, sicut supra diximus in multis modis piscium. Ea vero quae generant animalia intus concepta, aliquo modo post primam conceptionem
CAPUT I.
De generatione vermium, sive ex vermibus primam habentium generationem.
Relinquitur ergo nunc dicendum de generatione animalium annulosi corporis, et eorum quae durae testae animalia vocantur. De his autem dicemus eodem mo-
<--- Page Split --->
et tentionem spermatum sunt similia ovis : quoniam sicut ovum est materia pulli cum principio motus quod est in ipso, contenta sub tela, ita est embryo conceptorum animalium in matrice : propter quod etiam vulgariter ovum vocatur abortus projectus in cooperimento suo et corruptus Animalia vero annulosi corporis sive sint generantia vermes ex coitu, sive non generentur ex coitu, sed per se, generantur primo etiam ex aliquo tali involucro in quo sustinetur ne diffuat materia generationis, habens secum principium motus suae generationis : et ideo superius diximus, quod generatio omnium animalium primo est ex ovis.
Rationabiliter autem dicitur, quod erucæ quæ sunt vermes in caulibus et aliis oleribus generati, et hi qui generantur in arena, simile dictis suæ generationis habent principium.
Iterum autem rationabile est, quod iste modus generationis et multi alii modi generationis supradicti, sunt contrario modo creationi vermium perfecti in ordine membrorum generatorum ex materia in qua primum est principium generationis, præcipue propter longitudinem et rotunditatem vermium, cui talis ordo facturæ membrorum qualis est in supradictis animalibus non competit. Oportet autem non considerare in figura corporum istorum animalium, neque in duritie et mollitie istorum animalium : quia quædam generant filios duros, et quædam molles : sed oportet considerare primo in universali et non in particulari circa hoc vel illud. Id enim quod generat vermes et habet figuram vermis quando ejicit et fiet magnum, rursum efficitur immobile et stat in pelle longa sicut sit ovum. Cutis enim ejus continens ipsum, indurescit, sicut est videre in erucis quæ adhærent parietibus per totum corpus earum, ad tale convertitur ovum, et efficitur vermis illo tempore immobilis.
Et hoc etiam manifestatur in vermibus qui ex putredine piscium generantur, et
in vespis, et in multis aliis qui ex animalibus et oleribus generantur. Causa autem hujus est, quod natura tunc præparat creationem ovorum ante tempus ovationis : et facit hoc in verme qui ultimam completionem non habuit : ultimo enim non est completus, nisi quando volat : volans autem non efficitur, nisi ex verme qui post cibum immobilis jacens ad ovi naturam convertitur, pelle indurata : et ex illo ovo egreditur animal volans : et illud postea in autumno facit nidum ex telis, et facit ova. Vermes enim primo crescent ex cibo foliorum et olerum : et post illud incrementum perfectum ex se generant ovum in testa, in quo primo non nisi humor continetur mollis, et ex illo paulatim formatur animal : et hoc accidit etiam omnibus illis modis vermium et piscium, qui ex coitu non generantur, sicut vermes qui generantur ex lana, et gurguliones, et teredines, qui ex granis et lignis generantur. Omnes enim isti modi postea quam acceperunt naturam vermis et incrementum, redeunt et immobilitantur, et cortex induratur, et humor convertitur in materiam ovalem : et tunc formatur in tali materia animal volans habens plures alas quam duas, et habet ad minus quatuor si longi est corporis : et tunc finditur dura pellis, et exit inde animal totum completum in figura et quantitate sicut exiret a matrice alicujus animalis generantis animalia : et hujusmodi volantia frequenter sunt majora, quam primo fuerunt ambulantia. Rationabiliter autem accidit hoc, licet sit mirabile apud multos homines, quod aliquod animal post primam generationem accipiat cibum et quantitatem, et postea immobilitetur et convertatur ad naturam ovi : et hoc videmus accidere non solum in vermibus dictis, sed etiam in apiculis aurei coloris existentibus, qui sunt in figura magnarum muscarum. Similiter ex vermibus vesparum et apium generantur ea quæ Græce karinos vocantur, et sunt quædam apiculæ longæ.
<--- Page Split --->
In talibus autem generationibus nihil omnino est quod non proficiat generationi. Natura autem ovorum istorum animalium talis est, quod non crescunt sicut crescunt ova incompleta : sed in prima generatione vermes crescunt et accipiunt cibum et quantitatem et stant sic, donec sit incipit dividi a pelle, in qua sunt vermes, substantia interior : et tunc sunt ova complete quantitatively.
Amplius quidam vermes habent in seipsis id quo cibantur et ejiciunt ab ovis in quibus sunt superfluitatem sicut pulli vesparum : et quod ejiciunt, est sicut pulvis quidam niger, et invenitur in folliculis telae in quibus tempore generationis involvuntur. Quidam autem accipiunt cibum extrinsecus sicut vermes olerum de quibus diximus, et quorumdam aliorum modorum vermes illis in hoc similes. Jam autem superius diximus qua de causa isti modi quasi triplicantur : quia primo sunt ova quaedam minima, et ex illis generantur vermes qui iterum ad materiam ovorum convertuntur : et tunc erunt ex illis volantes, et sic triplicem habent mutationem ex ovo, scilicet in vermem, et ex verme in naturam ovalem, et ex ovali natura in volatile quoddam. Diximus etiam supra qua de causa efficiuntur immobiles quando evacuantur ab humore qui est in ipso : et declaravimus superius, quod quaedam horum generantur ex coitu, sicut et aves generantur ex coitu, et piscium plura genera. Quaedam autem horum generantur sicut et plante sine coitu per se generantur.
CAPUT II.
De apum generatione triplici secundum diversorum diversas opiniones.
In generatione vero apum est gravitas et magna indigens consideratione : quoniam Aristoteles et Avicenna se professi sunt nescire apum generationem certam.
Videntur enim in quibusdam piscibus generari pisces a seipsis sicut plante generantur sine coitu, eo quod in talibus in uno et eodem individuo est virtus masculina et virtus feminina : et forte apes illo modo generantur : non enim consentiendum est quibusdam dicentibus apes semen unde nascuntur aliunde adducere, et non ex seipsis hoc semen producere. Dicunt enim illi, quod semen apum non nascitur per se, sed ab alio quodam animali generatur, et postea ex illo generantur apes, ita quod generans hoc semen et adducens ipsum sunt diversa in natura et specie.
Sunt etiam quidam dicentes, quod omne semen apum seminatur a rege apum, et adducitur ab apibus in domos singulares, et producitur in apes : et sic aliud erit generans semen, et aliud fovens. Et
<--- Page Split --->
signum hujus dicunt esse magnitudinem corporis regis in quo est multus humor generationis.
Quidam etiam dicunt homines, quod apes generantur omnes a masculis qui sunt in apibus, et ideo stant otiosi virtute sua masculina formantes apiculas : et aliae non facientes opus generationis afferunt mel et ceram.
Quidam etiam homines dicunt, quod generantur a coitu, et apiculae concipiunt ex semine marium quando coeunt ad invicem, sicut etiam concipiunt animalia alterius generationis. Omne ergo genus horum animalium aut generatur per se virtute maris et feminae in eodem existente : aut animal unum generationis sui sicut rex generat omnia animalia examinis unius : aut generantur ex se invicem per coitum, eo quod apes coeunt ad invicem : aut ex coitu alicujus alterius generis animalis.
Nobis tamen probabilius videtur, quod apes aut generantur ex apibus, quia videntur quibusdam coire ad invicem : aut generantur a maribus suis qui kirikem vocantur, et sibi similes sunt in specie, differentes in sexu : aut oporteret dicere quod generarentur ex alterius modi apibus, aut quod omnes generarentur ex regibus, aut generarentur ex his quae kirikem vocantur, qui sunt apum masculi, et ex feminis apum per coitum. Opinantur autem quidam homines, quod in apibus sunt differentes sexus, mares videlicet, et feminae : et quod mares sunt vocati kirikem, quod Latine sonat domini, eo quod in alvearibus ad opera servilia non deputantur, quia nec mel nec ceram asportant : aliae autem apes aculeatae sunt feminae : et quod generantur ex coitu horum sexuum apiculae.
Celebres ergo opiniones de apibus sunt quatuor, scilicet quod aliunde asportent semen, et fovendo ex illo apes producant : aut quod ex rege totum procedat semen apum : aut quod ex kirikis habentibus in se virtutem utriusque sexus : aut
quod ex coitu kirikum cum apibus aculeatis, eo quod kirikes non habent aculeum.
Omnes autem isti sermones videntur stare non posse, si velimus sequi ea quae cognoscere possumus ex testificatione eorum qui regunt apes et student examinibus nutriendis. Ab illis enim multa cognoscimus accidentia apum propria, quae solis accidunt, et multa accidentia communia ex quibus cognoscemus etiam naturam apum : quoniam, sicut in libro de Anima diximus, accidentia multum faciunt ad scientiam substantiae et naturae uniuscujusque rei.
Quoniam igitur non adducatur semen apum ex aliis locis ostendamus primo. Si enim dicamus quod apes adducunt semen ex alio quodam loco, hoc semen aut erit semen apum, aut non. Et si est semen apum, tunc oportet quod sint aliae apes aliquae quae non adducunt semen in loca in quibus est semen. Oportet ergo quando transferunt semen a loco ad locum, quod a quodam generentur apes, et a quodam non generentur apes : quia a translato generantur, et a non translato non generantur. Hoc autem non videtur : quia videmus omne semen annulosorum esse manens in loco uno, sive sit ejusdem animalis in specie et forma quod generatur ex ipso, sive sit alterius in forma et specie, sicut superius diximus de erucarum semine, et bombicum, et aliorum multorum, in quibus seminatum est volatile, et natus est vermis repens, qui conversus ad ovi convenientiam iterum producit volatile.
Amplius si illud semen aliunde adducitur, sequitur quod aliae apes sunt per coitum hoc semen emittentes : aut non generaretur inde apis, quae ex collecto generatur semine. In antehabitis enim ostensum est, quod in omni semine duas virtutes conjunctas esse oportet, masculi scilicet, et feminae : et hae in animalibus non nisi per coitum videntur in uno semine posse conjungi.
Amplius error quidam naturae neces-
<--- Page Split --->
sario erit in ista adductione. Quæramus enim, quare semen apis colligat et adducat cum non sit semen suum? quantumcumque enim natura doceat omne animal esse sollicitum circa partum et natos, nullum tamen sollicitatur nisi circa natos proprios. Error ergo universalis naturae erit colligere semen alienum, et sollicitari circa natos ex hoc semine sicut circa natos proprios.
Amplius secundum istam positionem non debet in apibus esse sexus differentia : cum tamen dicamus quasdam apes esse kirikes, et quasdam feminas. Constat enim quod differentia sexus est secundum differentiam membrorum genitalium, quam differentiam non facit natura propter sollicitudinem filiorum, sed propter generationem. In apibus autem differentia membrorum invenitur : quia femina est aculeata, et non masculus, quae differentia omnino erit inutilis : et sic natura facit aliquid frustra : et secundum hoc omnes deberent esse mares : quia mares magis solliciti sunt circa natos, feminae autem plus occupatae sunt circa generationem in multis animalibus. Sed in apibus videtur forte, quod debeat esse e converso, quod videlicet secundum ea quae dicta sunt, omnes apes melius deberent esse feminae : non enim est consuetudo marium generaliter esse sollicitos circa filios, et praecipue in apibus. Experimentum enim ostendit, quod apes feminae haec faciunt : saepe enim in domibus in quibus foventur ad generationum semina apum, non nisi feminae sunt, et kirikes omnino non sunt ibi : quia, sicut in antehabitis hujus doctrinae diximus 1, aliquando propter paucitatem cibi, aut propter aliam causam mares a feminis vel interficiuntur, vel expelluntur : et tunc accideret, quod non multiplicarentur apes si kirikes tantum solli-
citudinem haberent circa generationem filiorum.
Si autem diceretur, quod semen collectum et adductum est cujusdam alterius animalis, tunc non proficiet ad apum generationem : quoniam licet ex putrefactione aliquando hujusmodi nascantur animalia, numquam tamen fit generatio ex semine, nisi generans et generatum sint ejusdem speciei, aut immediate, aut per medium, sicut diximus superius generationem vermium tandem ad univocam redire generationem : aliter enim abiret in infinitum per dissimilia : infinitum autem abhorret natura.
Quia vero semen apum in domibus apum numquam invenitur sine regibus apum, ideo quidam dixerunt, quod apes non adducunt aliunde nisi semen masculorum, quos kirikes Graeco nomine vocant : eo quod omnes kirikes cum rege fere in æquali conveniunt quantitate : et propter hoc non inveniri dicunt semen nisi ubi est rex. Contra hoc autem videtur esse : quoniam jam ex præindustis est manifestum, quod apes semen illud adductum non generant ex coitu,ita quod dicantur duo genera coire cum apibus, scilicet kirikes et reges, et generare semen illud quod adducitur : quoniam idem sequeretur de isto semine sic adducto, quod prius est conclusum de semine apum adducto aliunde : et ideo non est possibile, quod adducunt illud semen tantum, propter easdem rationes quas diximus prius. Probavimus enim supra nihil necessitatis in hac adductione esse si unum consimile dicatur accidere omni generationi apum in adducendo omnium semen aliunde : quia semen hoc aut non proficiet generationi sicut aliorum animalium, aut non universaliter adducetur : sed potius a quibusdam apibus projicitur, et a quibusdam colligitur : et hoc est inordinatum et irrationabile, nihil
<--- Page Split --->
habens necessariæ ordinationis et sollicitudinis naturalis.
Amplius non potest rationabiliter dici, quod apes generentur a semine proprio quod per coitum generetur, ita quod quaedam apes sint mares, et quaedam feminae. Licet enim in omnibus fere animalibus distinguat natura per membra generationis inter marem et feminam : tamen non ita videtur esse in apibus : quia jam communis opinio est, quod semen hoc non invenitur nisi in domibus apum ubi sunt reges. Longe autem superius in hac scientia dictum est, quod apes aliquando interficiunt reges quando sunt iniqui. Si ergo per coitum generaretur semen generationis apum, non esset ratio aliqua quare sine rege numquam in aliqua domo inveniretur.
Convenientior autem generationi apum videtur esse sermo illius qui dixit, quod generatio apicularum communiter sit ab apibus, et ab his quas kirikes vocant, et a regibus, non quidem per coitum, sed virtute masculina et feminina simul conjunctis in unoquoque istorum trium, quae fere in omni alveari inveniuntur, nisi sit occasionatum aliqua occasione per amissionem regis vel kirikum : et tunc apes tenent se ad alium regem, et creant vel adducunt alias kirikes. Hic autem sermo universalior est aliis: propter hoc, ut testantur qui alvearia custodiunt, numquam apparuit coitus in apibus : et si essent in genere apum mas et femina, non posset esse quin multoties accideret videri coitum in tanta multitudine apum, quanta est in examinibus.
Relinquitur ergo, quod si aliquis dicat apes generati ex coitu regum et kirikum et illas facere semen, apes autem hoc aliunde adducere collectum, quod non possint apes colligere et adducere hoc semen nisi rectore suo in domo existente : quod est absurdum.
Adhuc autem probatum est, quod non generantur a coitu.
Remanet ergo dicere, quod nobis probabilius videtur, quod generentur apes
modo prædicto sine coitu, sicut etiam generari accidit sine coitu quibusdam piscibus.
Apes igitur secundum prædicta generantur sine coitu, et kirikes similiter generantur sine coitu. Et videtur dicendum, quod omnia ista sine coitu generentur ex apibus, et quod kirikes et reges nihil omnino generant : propter quod etiam mares vulgariter vocantur : et apes ideo feminae vocantur, quia ex se producunt apes et kirikes et reges : et sic dictæ feminae apes plures sunt numero in quolibet examine : et est in eis virtus generativa conjuncta ex duabus virtutibus, sicut est in plantis et arboribus. Virtutes autem conjunctæ sunt maritas et feminitas. Et propter hoc etiam est in apibus membrum generationis, in quo est virtus seminis aut vermiculorum. Abusive autem vocamus apes feminas : quia non est rationabile dicere feminam in aliquo genere, in quo mas distinctus per sexum non invenitur.
Si autem ista ultimi sermonis nostri scientia apparet magis probabilis, quod videlicet ab apibus sine coitu fit generatio : tunc necessario oportet hunc ultimum sermonem esse omnium generatorum, scilicet quod et apes et kirikes et reges sine coitu ex apibus generentur.
Et huic sermoni non obstat ex omnibus superius disputatis, nisi hoc solum, quod quidam experti dicunt semen in alvearibus sine regibus non inveniri. Et nos putamus esse falsum. Si ergo semen apparet in domibus apum sine præsentia regum et kirikum, necessarium est ut apes ex apibus sine coitu generentur secundum quod diximus. Sed tamen omnia ista incerta sunt : quia numquam vidimus aliquem expertum circa observationem examinum aliquid de hoc certitudinaliter asserentem. Et sic relinquitur ex dictis, quod omnes filios sive natos apum generant apes aculeatae : et quia reges a quibusdam dicuntur habere aculeum, propter hoc quidam dicunt etiam reges natos apum progenerare. Scimus
<--- Page Split --->
enim per antedicta, quod hoc proprie accidit apibus propter membrum generationis quod est in eis et non in kirikibus: et sic generatio horum proprie apparet in istis quae dicuntur apes communiter. Nec videtur inconveniens quod dictum est : quia sine coitu generare et generari etiam aliis accidit pluribus animalibus.
Sed unum est quod huic sententiae obsistere videtur: quia nos videmus, quod non est aliquod genus animalis quod generet nisi sibi simile in specie et figura, sive hoc fiat immediate, sive per medium, ut diximus superius. Si ergo apes generant, videbuntur sibi dissimilia generare. Kirikes enim et reges dissimiles in figura et membris quibusdam sunt apibus : et nos ostendimus supra, quod dissimilis generatio vadit ad infinitum, eo quod dissimilitudo non habet terminum, et deviatio a termino naturali est modis infinitis.
Nec potest fieri instantia contra hoc quod diximus, scilicet quod omne animal generat sibi simile, per quaedam animalia, quae primos partus videntur habere dissimiles, quae Graece dicuntur arathatilo, quod sonat rotula sine annulosa : et nicer quod sonat vermes quosdam.
Nos enim jam superius ostendimus, quod generatio annulosorum quorumdam triplicatis communicationibus revertitur ad simile: et sic arahatilo generat sibi simile arahatilo: et nicer generat sibi simile: et sic etiam generatio apum redire deberet in sibi simile: non autem revertitur omnino, quia numquam de rege fit apis, nec etiam kirikes umquam mutantur in apes.
Solutio autem hujus ostendens causam talis generationis est, quod apes et musce quaedam non generantur univoce generatione ex se invicem sicut ea quae generantur ex coitu, sed generantur ex aliis seminibus quamdam convenientiam habentibus secundum naturam. Concedimus enim cum Platone, quod omne quod generatur, ex convenienti generatur, in
quo est principium suae generationis et materia : sed non oportet quod generetur ex omnino sibi simili in figura et quantitate et specie : propter quod etiam in generatione ex semine apum est convenientia aliquo modo inter generantia et generata, licet non sit tanta, quanta est in omnino univoce generatione per coitum maris et feminae facta. Reges enim magnitudine kirikibus assimilantur, licet aliquantulum sint majores, et in aculeo iidem reges assimilantur apibus. Oportet enim in tali generatione aliquam esse differentiam inter generata : quia aliter semper idem figura et quantitate esset ex eodem : et hoc est contra sensum. Si enim hoc in apibus esset possibile, tunc totum genus apum deberet esse reges : eo quod natura tendit semper ad perfectissimum sui generis. Apes ergo regibus assimilantur in vigore operum et generatione : kirikes autem assimilantur regibus in magnitudine, qui kirikes si habuissent aculeum, essent reges.
De hoc tamen ante plenam determinationem quaestionis inductae, necesse est quaerere aliam quaestionem gravem exortam: dictum enim est, quod reges duobus generibus assimilantur, in magnitudine quidem kirikibus, in aculeo autem apibus: est autem necessarium, quod reges ex aliquo primo suae generationis principio generentur: non autem videntur generari ex apibus, neque ex kirikibus propter dissimilitudinem ad utrumque. Videbuntur ergo reges generari per se: et sic etiam videtur necessarium quod apes ex regibus generentur, et kirikes similiter: quia tunc utrumque generatorum in parte convenit, et non in toto cum generante primo: sicut nos videmus quod partus aliquando occasionatur, et non in toto assimilatur primo generanti: et ideo quando rex generat regem, est ad simile in toto generatio : quando autem generat apem vel kirikem, est aliquid simile in parte. Et haec ratio potissima est eorum qui dicunt totum examen ex semine regis procreari:
<--- Page Split --->
reges autem generari non aliunde nisi ex seipsis.
Sed nos secundum supradicta dicimus, quod reges in domibus in quibus manent, non sunt in multo numero : et ideo non oportet esse probabile totum examen ex ipsorum generatione produci. Et tunc si diceremus reges generari ex se, non esset ratio quare non diceremus etiam genus apum etiam aliquid generare : et sicut reges diceremus aliud sibi dissimile generare, ita non esset ratio quare apes etiam alia sibi dissimilia non generarent : et sic esset per diversa generantia infinita dissimilium generatio : propter quod natura privavit apes ab hujusmodi infinita generatione. In omni enim eo quod natura facit, non fit nisi quod est secundum ordinem : et ideo necessarium est, quod kirikes dissimiles apibus nati priventur a generatione dissimilis ulteriori : quia aliter dissimilitudo efficeretur infinita : et hoc manifestum est quod natura facit, quod kirikes generantur ex aliis, et non generant aliquid ulteriori generatione : sed in eodem numero .kirikis generatio habet finem : et secundum hunc modum potest terminari generatio modo debito et recto naturae, ita quod generatio prima remanet terminata, et non excedunt a multitudine extranea in quam decurrant per dissimilium generationem.
Totum igitur quod dictum est secundum hoc quod nobis probabilius videtur, ad hoc redit, quod et reges et kirikes et apes ex apibus generentur sine coitu : sed quod semen majoris vigoris producat reges, et semen deficiens ab hoc producat apes et kirikes. Et defectus est aut secundum materiam, aut secundum virtutem. Et si quidem defectus sit secundum virtutem et abundat materia, non bene terminata per virtutem, generantur kirikes nec potentiam generandi habentes, nec virtutem faciendi opera, quia abundat in eis humidum aquosum non bene calido naturali et virtute naturali terminatum : et ideo sunt ista animalia
p igra, nec nomen habent a v6; w, hoc est, virorum, quia nihil virilitatis est in eis : sed potius nomen habent kirikum propter hoc quod ex pigritia circa opera non occupantur, et aliae apes quasi destitutis serviunt eis : nec masculorum nomen habent, nisi ab imperito vulgo rusticorum, et dederunt eis hoc nomen, quia viderunt eos non ex seipsis generare : haec enim est proprietas masculi in generantibus per coitum. Cum autem dininiuitur materia et abundat virtus, generantur apes : et ex hoc scitur causa quare reges necesse est esse paucos : quia cum apes careant sanguine, in paucissimis potest contingere, quod simul in generato abundet et virtus et materia : saepius autem materia, et saepissime abundat virtus : quia hoc naturalissimum inter tria in his quae carent sanguine. Si autem deficiat utrumque et virtus et materia, tunc non erit generatio.
<--- Page Split --->
indigent bonitate suæ complexionis : et hoc est ut multiplicetur humor seminalis in eis, sicut diximus paulo ante.
Quia ergo reges, ut dictum est, sunt creati ex convenienti generatione secundum ambo principia vitæ, ideo semper quasi monarchiam tenentes remanent intra domos et non operantur, et habent magnum corpus propter suorum principiorum generantium convenientiam. Kirikes autem qui sunt mares apum, sunt aquosi, nec habent membrum conveniens pugnæ propter gravitates corporum suorum super apes. Apes autem mediæ sunt magnitudinis sive mediocris comparatione duorum dictorum modorum : et secundum hunc modum sunt convenientes in anteriori parte cum aliis qui sunt pueri sui generati ab ipsis, licet in posterioribus non sit tanta similitudo : et sic fit generatio ad simile generanti.
De multiplicatione apum, et propter quam causam apes plures sunt quam reges et quam kirikes, et de comparatione trium opinionum inductarum de generatione apum.
Ex hoc etiam scitur causa ejus quod tradunt custodes apum, quod in annis siccis calidis in alvearibus multiplicatur mel et kirikes. In annis autem pluvialibus multiplicantur pulli apum. In annis enim siccis multiplicatur ros dulcis et humor, et illeest causa mellis et kirikum : et in ipso non est calor fortis. Sed in annis pluvialibus multiplicantur humores in corporibus apum, et fiunt multa semina : et si quid est in quo abundat et virtus et materia, generatur ex ipso res, et ex aliis apes : et propter hoc quod humor multus aqueus non terminatur parvo calore, omnino vel ut in pluribus perditur generatio kirikum. In annis autem temperatæ complexionis diminuuntur pulli apum : et hujus causam dixit esse Aristoteles, quod magnitudo apum minor est quam aliorum duorum modorum : et ideo in generatione sua magis
Accidens autem quod communiter accidit, significat generationem regum et kirikum ex apibus esse : et hoc est quod dimittuntur stare intra domos nihil operantes : nisi enim essent nati ex apibus, hoc non permitteretur : quia omne animal pugnat pro cibo et pro domo, nec patitur suo cibo cibari et secum habitare in domo, nisi hoc quod natum est ex ipso.
Adhuc videmus quod apes aliquando projiciunt et ejiciunt mares extra domos. Omni autem animalium naturae magis congruit, quod parentes percutiant natos, quam e converso quod filii percutiant et castigent parentes : patres enim filios castigant otiosos : et hoc naturae congruit, ut diximus. Apes ergo sunt generantes, ut videtur, et reges et kirikes sunt generati.
Quæret fortasse aliquis, propter quam causam reges sunt pauci numero, et apes multæ ? et præcipue secundum opinionem eorum qui dicunt generari a regibus. Illa enim opinio rationabilis est, licet nos aliam defendamus : et secundum illam opinionem respondebimus, quod hoc simile est quod accidit leænæ, quæ
<--- Page Split --->
secundum quod superius diximus 1 in primo conceptu parit quinque filios, et singulis annis parit pauciores, donec ultimo stat in uno. Similiter ergo dicendum est de regibus, quod primo multos perfectos partus faciunt qui sunt reges, et continue deficiunt, et diminuitur quantitas, donec stat tandem in quantitate apicularum, quando diminuitur superfluitas seminalis in corporibus earum. Generatio enim apum est secundum modum quem diximus : hoc enim cognosci potest ex accidentibus quae accidunt apibus, sicut superius diximus : et quando ratio aliqua juvatur ex his quae apparent in sensu accidentibus communibus, tunc erit fortior et credibilior. Duae autem opiniones dictae multum concordant cum his quae secundum sensum accidunt apibus.
Hi autem qui dicunt apes generari ex coitu, signum accipiunt dicti sui, quod vident eas primo quando generantur ex semine, esse valde parvulas : parvissimæ enim inveniuntur in foraminibus domorum suarum.
Adhuc autem pro se inducunt isti, quia id quod in genere animalis annulosi corporis generatur ex coitu, ex longo quidem concubitu generatur : quia annulosa valde diu manent coeuntia antequam sperma descendat, sed cito valde propter suorum corporum similitudinem generantur.
Adhuc autem quod in talibus ex coitu generatur,vermi assimilatur, magnitudinem habens columnalem oblongam.
Omnia autem haec tria accidentia accidunt apicularum generationi. Est enim prima parva cito generata et oblonga ad vermis similitudinem.
Amplius accidit generationi apum simile aliquid generationi animalium quae cum apibus communicant in genere annulosorum duas alas habentium et mel
congregantium, sicut sunt plura genera vesparum citrinarum : et constat quod in modis dictarum vesparum non est hujusmodi superfluitas seminalis, ex qua sine coitu vespe generentur : nihil enim talium est in eis sicut in apibus est secundum introductas opiniones ex quo sine coitu generentur. Non enim generantur nisi ex vespis feminis, qui vocantur matres vesparum : illae enim sunt quae sicut animalia nidificantia prius præparant domos et corrigunt eas, et postea cum coierint ad invicem, generantur ex eis pulli vesparum : nec hoc vegetabile est, quia multoties apparuit coitus vesparum. Diversitas autem quæ est inter genera ista apum videlicet et vesparum, est valde modica : et ita videntur etiam apes ex coitu generari.
Iste sunt igitur opiniones de generatione apum et vesparum et omnium eorum quæ sunt similia cum istis : et quando haec dicta adjuncta fuerint his quæ in antehabitis hujus scientiæ de apum generatione dicta sunt, erit scientia perfecitor de apum et vesparum generatione.
Haec ergo de his sufficiant.
<--- Page Split --->
lia quae Arabice halsum vocantur agreste,si aliquod est halsum agreste, et vice versa halsum sive conchilia sunt sicut arbores aquosae quoad materialis principii participationem, propter hanc causam haec animalia manent et creantur in superficie terra aquosae, sicut plantae radicantur in terra sicca. Natura enim humida immixta terrse, convenientior est formationi horum animalium quam terra.
Maxime autem animalia marina sic manent in terra : quoniam, sicut longe superius diximus, aqua terrse quam potant est dulcis : et ideo oportet ut per superficiem terrse coletur ; et ideo hujusmodi ostrea conchilia in terra manent infixa sub aqua : propter quod etiam lacubus stantibus nullum est calidum animal habens sanguinem, nec potest generari aliquod animal in quo vincat salsedo. In aqua vero dulci pauca sunt hujusmodi animalia quse sunt sicut mollis testse et dure testse et malachie. Horum enim omnium animalium natura est frigida, nec sanguinem habent : et ideo aliquando quaedam horum inveniuntur in lacubus quse assimilantur parvis maribus et in locis ad quae exeunt fluvii : ad haec enim exeunt quando quaerunt calorem et cibum hujusmodi animalia : sed in mari generantur hujusmodi animalia humida corpulenta plusquam in aqua dulci, eo quod natura maris est calida, et habet communicationem in partibus cum omnibus elementis quse miscentur in corporibus animalium, hoc est, cum terra, humido aqueo, et humido ventoso, et spirituali aereo. Rationabiliter enim dictum est in libro de Plantis, quod plantae communicant cum terra : animalia autem aquosa de quibus diximus communicant cum aere. Et in modis istis participandi virtutes elementorum dictas mira et multiformis est diversitas secundum magis et minus, et propinquius et remotius.
Genus vero elementorum quartum est ignis, quod etiam contrarium est dictis elementis, eo quod est subtilissimum
De modo et causa generationis halsum quae sunt ostrea conchilia.
Modi autem animalium quae duree testae vocantur, fere habent arborum et plantarum generationem : non enim generantur per coitum : et omnes modi hujus generis animalis in superficie terrse generantur, sicut etiam vapores ad superficiem terrse venientes causa sunt generationis plantarum, sicut in aliis libris physiciis determinatum est : nec habent diversitatem nisi in hoc quod dicitur et verum est, quod humidum terrestre est propinquior materia vitae siccae, sicut est lumbricorum terrse et hujusmodi animalium quae multum sunt sicca in effectu, licet actu sint humida. Humidum autem aquae propinquior est materia vitae conchiliorum et testeorum animalium : quoniam arbores non habent tantum de vita sicut ista animalia, eo quod habent vitam occultam : animalia autem praedicta habent vitam manifestam : et ideo qualis est coparatio arboris ad terram, talis est comparatio eorum quae sunt duretestae ad humidum aqueum : quoniam arbores ad terram comparatae, sicut conchi-
<--- Page Split --->
corporum specie, habens caliditatem vehementer activam, et destructivam, non debet inquiri in hujusmodi locis generationis animalium : quamvis tamen sit in ordine loci suae speciei attributo, qui est locus ignis. Ignis enim est quartum elementum : sed forma et species ignis secundum se non apparet omnino in loco generationis animalium et plantarum : formam enim habet propriam, per quam separatur ab aliis elementis. Non ergo apparet in loco medio qui est locus generationis, nisi in forma alicujus mixti corporis. Omne enim corpus quod sic ignitur, antequam igniatur, rarescit, et accipit formam quae est sicut aer, aut sicut fumus : aut si non vaporat, nec resolvitur, videtur sicut materia terrena ignita et calefacta, sicut ignis apparet in lapide ignito.
Sed quaestio de generatione horum animalium non eget de inquisitione naturæ ignis : sed potius oportet quod dispositionem lunæ in effectibus suis inquiramus : quia natura lunæ magnam habet communicationem cum substantia terræ, secundum quod terra locus est generationis : et ideo etiam umbra apparet in luna, quia magis est vicina naturae terræ quam aliæ stellæ. De natura tamen et dispositione lunæ considerandum est in alia scientia, quæ est altera pars astronomiæ, in qua quæruntur effectus cælestium in corporibus terrenis. Sed quod hic sufficit, est quod sciamus quod terminatio materiæ quorumdam ostreorum duræ conchæ erit per se sine coitu maris et fæminæ, ex solo lunæ et cælestium effectu. Quorumdam autem ostreorum terminatio erit per aliquam virtutem exeuntem ab ipsis ostreis, non tamen per coitum, sed per virtutem seminalem immixtam in materia quæ adhæret ostreis, sicut patebit in sequentibus: multoties autem sustinetur et terminatur ad esse per se primo modo.
Et hi duo modi generationis inveninutur in arboribus, quarum generationi dicta ostrea propinquam habent
generationem. Arborum enim quaedam per se, quaedam vero ex seminali virtute generantur : et harum .quaedam generantur ex stipite quodam arboris, et quadam ex ramis decisis et plantatis sicut allium. Ostreum autem quod vocatur hom Graeco sermone, secundum hunc modum generatur ex diversis partibus alterius, et ideo primo generatur parvum, et postea magnificatur. Ostreum autem quod dicitur kirokem, et barсора quaе vocantur purpura et murex apud nos, et alii quidam modi ostreorum, ex superfluitate generantur. Superfluitatem autem voco mucilaginosam materiam, quaе in circuitu adhæret dictis ostreis. Sed tamen verum isti modi omnino non habent, sed potius per virtutem formativam quaе cum virtute lunæ ingreditur illam superfluitatem mucilaginosam, suhito videntur multa ostrea non parva sicut ex seminena, sed mediocris quantitatis progenerari : et postea deficiente luna cum aliquo desiccante hujusmodi superfluitatem deficiunt hæc ostrea, ita quod quasi omnino non apparent, nec inveniuntur. Contingit ergo istos modos non per se generari, sed potius ex superfluitate ostreorum aliquorum, sicut diximus : et postquam aliqua sic generata sunt, subito ex superfluitate natorum producitur multitudo ostreorum quaе per se sine coitu ex superfluitate mucilaginosa generantur.
Amplius omne sic generatum non videtur generari nisi in terra sub aqua maris vel juxta mare. Generantur enim hæc omnia ex humido mucilaginoso admixto cum luto aquoso : quod enim primitus de tali materia exit, est subtile dulce, et illud primo continetur et sustinetur a calore terminante, et circumstante materia glutinosa terrestri, quod intus remanet de superfluitate, accipit formam ostrei : nec generatur aliud nisi quod secundum dignitatem materiæ putrefactæ per digestionem caloris proportionatum est illi materiæ : eo quod omne quod generatur, ex convenienti sibi principio ge-
<--- Page Split --->
neratur, sicut supra diximus. Non enim in talibus potest esse generatio totius ex toto sicut fit in generatione univoca, sicut quando totus homo secundum materiam et formam ex toto homine generante secundum materiam et formam generatur: sed potius in istis fit sicut in artificialibus, in quibus pars generati est ex parte generantis, quia forma artificiati est ex forma artificis, sed non materia ex materia. In artibus enim sic est, quod ex superfluo, ut ita dicam, artis in forma factiva artificiali fit artificiatum quam in ipsum inducit artifex. Similiter autem natura in semine ponit suum superfluum, in quo est virtus et materia ipsius virtutis. Imitando autem haec principia, generantur haec animalia ostrica conchilia ex se in simili materia et imperfecta simili virtute in terra et humido aqueo commixto cum terra: eo quod in tali terra est pars aquae commixta, et in aqua tali commixta est pars aeris, et in eis est calor ignis et cœli sicut in vaporante aerea natura: et est etiam calor animæ per hoc quod haec superfluitas adhaeret animali, et ex illis principiis generantur ostrea conchilia, sicut diximus. Et per similia generationis principia generantur etiam arbores tam in terra quam in aqua.
Amplius aliter dicentes de natura eadem dicimus, quod omnes hujusmodi superfluitates materiales plenæ sunt virtutibus, et ex illis cito continentur et terminantur ad formam per virtutem illam, videlicet per spiritum extensum in corpore materiae illius: sicut etiam diximus virtutem spermatis extendi in gutta feminae in formatione embryonis. Haec autem virtus retinetur intra materiam per viscositatem, et incipit diffundi quando caledit humor materiae et impletur vento spirituali per quem fit sicut spuma: tunc enim statim incipit virtus convertere et terminare et formare materiam.
Amplius inter modos osterorum est diversitas causata ex diversitate materiae
et virtutis et loci in quo generantur. Quidam enim modi ostreorum sunt nobiliores, et quidam sunt ignobiliores : et hoc, sicut diximus, erit in eis propter virtutem animæ retentam in eis a principio, quæ est virtus formativa ipsorum, et propter locum, et propter corpus quod est materia ipsorum : corpora enim in quibus primo oritur et retinetur ista virtus, sunt causa istius diversitatis. In mari autem multa pars terrestris est adusta quæ continet ista animalia,et induratur circumquaque circa ea, et congelatur siccitate maris et calore, et fit testa dura, sicut congelantur cornua in animalibus et ossa, et quasi indurantur primo calido indurante et exsiccante, et post a frigido comprimente, ideo non liquescunt vel mollificantur in igne.
Amplius nullum omnino horum anilium umquam visum est coire, nisi genus id quod Graece dicitur kakilion : et est quoddam genus limacis sive testudinis mobilis motu processivo : et tamen de illo etiam non est certificatum utrum generatio istius ejusdem sit a coitu aut sine coitu.
<--- Page Split --->
dum semen fit in arboribus: sed in hoc solo est differentia, quod in plantis et in quibusdam animalibus non oportet primum movens materiam esse a masculo, eo quod in eis virtutes sexuum maris et feeminae sunt commixtae simul in una et eadem materia, quae assimilantur plantae vel animali generanti semen illud. In materia autem multorum animalium indiget, quod suscipiat principium motus a masculo.
Quid sit principium movens in generatione ostreorum, et quæ est pars in primis formata ?
Adhuc autem est differentia, quod cibus prima digestione digestus plantarum et quorumdam animalium plantis similium est in terra et aqua : cibus autem multorum aliorum animalium unde sumitur materia generationis, intrat in corpus eorum, et ibi decoquitur et assimilatur ut flatmateriagenerationis:calor autem temporis et aeris circumstantis juvat ad digestionem in arboribus et his similibus: sicut agit calor animalis, qui naturalis vocatur, in cibo digerendo et assimilando.
Dignum autem est quaerere quae pars est illa quae primo generatur in modis quae sine coitu extra animalia generantur. In istis enim oportet inquirere hoc: quia jam in praehabitis scivimus sufficienter, quod in superfluitate feminarum est materia conceptus: et quod illa materia movetur ex principio movente quod est in spermate masculorum in omnibus quae generantur ex coitu. Oportet ergo etiam in istis quaerere quid est materia mota, et quid est principium movens in generatione ipsorum, ex quo sine coitu generantur.
Ad istam autem secundam questionem respondentes dicimus, quod superfluitas ex qua fit generatio in animalibus generantibus ex cibo, quem animalia intra corpus suum accipiunt et digerendo decoquunt: et postquam calor animae generantis terminaverit eam et digesserit et distinxerit per virtutes membrorum, tunc est conveniens ut ex ipsa fiat conceptus. Et per omnem eumdem mo-
Manifestum est ergo ex dictis, quod calor terra et maris cum virtute caelesti quam habet, digerit et alterat et distinguit et terminat materiam corporis generationis modorum ostreorum supradictorum: et cum iste calor retentus fuerit intra materiam cum spiritu, tunc erit conceptio ostreorum in materia corporali: et ipse erit principium sustentans et terminans primum animatum quod ex illa materia habet generari, et ipse est qui in corporali materia illa efficit principium motus generationis. Et sustentatio quidem et termination arborum quae per se non ex semine generantur, omnino est similis forma cum dictis. Generatio enim in omnibus talibus fit ita, quod ex una parte materiali fiunt partes quae sunt partialia principia generationis: et ex illa parte materiali est cibus primus unde cibantur partes quae in formas extenduntur. Cibus enim primus ex quo formantur prima radicalia membra, est in ipsa materia rerum nascentium, sicut saepe superius diximus.
<--- Page Split --->
Amplius quaedam animalia generant vermes, et sunt de numero carentium sanguine quae ex coitu non generantur, sicut id quod Graece dicitur fastarios, et est species erucae, et aliqua genera piscium fluvialium similia anguillis, sicut id quod felix vocant quidam, quod naturaliter est cum sanguine valde pauco, et habet cor in quo et circa quod ille paucus sanguis generatur. Superius autem ostendimus, quod cor est primum membrum quod formatur in sanguinem habentibus quando generantur in utero vel in ovo. Modus vero generationis ejus quod vocatur intestinum terrae sive lumbricus terrae, generationem habet similem generationi aliorum vermium : et in omni tali generatione primo generatur corpus superius, quia cum in tali generatione cibum oporteat trahi ante animam, oportet quod primo formentur membra per quae cibus ab extrinseco ingrediatur: illa autem sunt in capite : et ideo in omnibus taliter generatis primo formatur caput et superius corporis, et post interiora quae sunt via nutrimenti, et tandem inferiora. Et sic etiam formatur corpus enchelim sive anguillae: sed non ex coitu vel ovis, sed modo vermium in luto generatur. Et, ut loquamur velociter, iste necessario erit modus formationis omnium quae non generantur ex utero coeuntium, aut in ovo, aut modo ovi non habent generationem, sicut superius diximus de crucis volantibus.
Amplius si verum est quod quidam dicunt,homines et quadrupedia virtute stellarum extra uterum coeuntium procreari, sicut tradunt quidam astronomi impleri novos mundos animalibus,oportet opinari quod etiam in illis non primo quidem cor, sed prius caput et superiora corporis, et deinde interiora, et ultimo inferiora formantur propter causam quam superius diximus. Taliter enim formata cibum assimilatum intro se non habent, sicut habent ea quae sunt in uteris animalium et in ovis formata : propter quod oportet, quod ab extrinseco influat in ea
materia formandorum membrorum, et huic influxui prius oportet formare vias, unde id in quo primo sustentatur forma et vita, aut erit per modum illum quo formantur ea quae exeunt ex aliquo continente ea sicut ex ovo, aut erit per modum quem diximus : oportet enim in talibus necessario esse cibum qui sit materia formandorum membrorum, eo quod illum cibum intra se non habent sicut ea quae in utero aut in ovo formantur. Non enim est aliquid quod incrementum absque cibo accipiat, secundum naturam. Sed quidquid sit de opinione prædictorum hominum, quidquid taliter in consueto quem novimus cursus naturae generatur, vermiculosam aut similem vermi habet generationem : et taliter generatum necessario accipit cibum incrementi formandorum membrorum ab alio loco quam a corde, quod est taliter generatis principium formationis; hoc enim membrum primum aut erit sicut generans primum quod est cor, aut erit sicut per quod venit cibus, et hoc est os et caput concepti.
Oportet ergo principium generationis esse in omnibus animalibus secundum alterum istorum modorum si debeat in eis esse vita, cujus primus actus est uti alimento. Prima enim sustentatio et retentio materiae formandi corporis, aut erit inclusa sicut res quae continetur in ovo, in quo clausa materia necessario erit cibus propter incrementum formandorum membrorum ejus quod conceptum est secundum talem modum, aut erit sicut generatio vermis : et sic accipiet cibum extra se ab alio loco : et huic cibo tunc primum oportet formare introitum. Virtus ergo principium formans in hujusmodi, ex dictis jam nobis est manifesta.
Alius autem modus possibilis ex quo accipiatur cibus concepti sicut in ovis vel extra ova, non apparet nobis in aliquo modo generationis animalium. Et primus quidem modus qui est per involutionem materiae sicut in ovo, non ap-
<--- Page Split --->
paret nisi in quibusdam carentibus sanguine, sicut sunt quidam modorum annulosi corporis : et apparet etiam in his, de quibus modo loquimur, ostreis conchiliis duræ testæ vocatis : horum enim in prima formatione cibus continetur intus sicut cibus ejus quod formatur ex ovis, et incrementum eorum erit sicut incrementum vermium, ita quod primo superiora et postea interiora et ultimo inferiora producantur. Principium enim vermium est ex superiori parte, et per illud venit cibus in inferiora. Iste autem modus cibi est aliquo modo similis cibo qui est in ovis : neuter enim consumitur totus in formatione unius partis corporis. In vermibus enim formata parte superiori a cibo materiae involutae separatur illa pars et distinguitur ab inferiori : et tunc cibus remanet inferius pondere suo, et formatur ex eo corporis pars inferior. Oportet enim in ultimo corporis esse cibum sicut in primo. Ultimum autem corporis est, quod est sub pariete inferius. Manifestum autem ex dictis est, quod quaecumque in prima creatione sunt similia vermibus, secundum dictum modum cibantur et crescunt. Et hoc manifestatur in creatione prima apum et sibi similium : quoniam in ipsa prima sui creatione pars superior apparet magna, et pars inferior parva valde et minima comparatione superioris : et omnino talis modus accidit ostreis duræ testæ et sibi similibus. Et hoc magis manifestatur in animali marino quod achiberinos assimilatur : hoc enim crescit prius in parte superiori, et generatur primo anterius partis superioris : et membrum quod in hoc animali caput vocatur, majus est toto residuo corporis. Sic igitur modus secundum quem hæc ostrea generantur, est determinatus.
Manifestum autem est, quod primi istorum modorum generantur per se ex virtute stellarum, et .ex materia convenienti, et præcipue ostrea duræ testæ vocata. Signum hujus est, quia sæpe ex purgamentis sordium spumosarum quæ
ex navibus purgantur, generantur duræ testæ ostrea : et ideo in locis multis aliquando simul generantur, et præcipue in quibus est terra limosa infusa multa humiditate spumosa : in talibus tamen locis proprie generatur genus sive modus ostrei, quod Latine labastinem vocatur. Signum autem hujus est, quod fertur quod quidam dux navigans per mare cum exercitu, fixit anchoram in portu, et cum elevaretur anchora, ejectum est vas testeum in ripam maris : et post aliquod tempus jacens in ripa limo est impletum, et intra illud generatum fuit ostreum quod asturie vocatur, et ipsum est modus halzum sive duræ testæ.
Non est autem in istis modis aliqua spermatica vel ovalis superfluitas quæ exeat ab eis, vel ex qua illa animalia generentur, quæ sit generationi conveniens. Et hoc probatur experimento. Nuper enim cum expeditio bellica navium in Lybiam procederet, quidam multa ostrea diversarum specierum duræ testæ tulerunt de mari, et posuerunt ea in ripa maris juxta civitatem quam Arim vocant, et sub æquinoticli esse dicitur : et multo tempore ibi manentia inventa sunt non esse plura numero quam posita fuerunt : sed illa eadem creverunt in quantitate et pinguiora facta sunt. Talis autem pinguedo non quidem invenitur in animalibus habentibus sanguinem : quia ex ista pinguedine facta sunt saporosa ad comedendum.
Signum autem ejus quod dictum est probabiliter quidem est hoc, quod semper in his ostreis inveniuntur quædam similia ovis, sicut inveniuntur in his quæ karabo vocantur. Erunt tamen differentia, quia forte aliquando istorum ova sunt majora, et aliquando minora. In talibus enim omnibus lumen lunæ multum auget, et defectus ejus multum diminuit : et tamen ex his non videtur fieri generatio : et ideo hæc quæ videntur ova, potius sunt granulositates quædam carnis eorum. In istis autem modis ova magis apparent in verno tempore
<--- Page Split --->
quando humor abundat, et præcipue in modo qui vocatur reteo et moem et liberatelen. Omnis enim modus aquaticorum habet tempus conveniens suæ fertilitati et bonitati suæ dispositionis.
Accidit autem hoc non solum his quæ dicta sunt, sed etiam quibusdam modis piscium et fere omnibus : sed modo piscium quem vocant quidam tibo non accidit.
Quicumque autem voluerit scire in quibus locis marium sunt modi isti, le-
gat sermones quos longe superius posuimus de figura membrorum animalium et anatomia et generatione, et conjungat cum his quæ hic dicta sunt de causis generationis istorum, et inveniet quod sufficit ad sciendum naturas ipsorum 1.
Modus ergo generationis animalium in genere et specie, sic a nobis determinatus sit. Diximus enim dispositionem uniuscujusque generationis animalium secundum se quantum sufficit præsenti speculationi.
<--- Page Split --->