TRACTATUS I

De ovantibus avibus.

CAPUT I.

De ovantibus ova multa et ova pauca, et de causa eorum physica.

tis animalium in libro praecedenti, et posita omni diversitate animalium intus et extra generantium generatione univoca quae est ex hoc generans sibi simile in forma et specie, determinandum in hoc libro relinquitur de ovantibus. Sanguinem autem habentia et ovantia quasi eadem principia suae generationis habent cum his quae gressibilia sunt, et sibi similia generant. Ex coitu enim generantur et ista et illa, et ex mare et femina : et ideo fere idem modus philosophiae est in reddendis causis habendus. Licet autem inter hujusmodi animalia sit multa valde diversitas : in hoc tamen omnia conveniunt, quod generantur haec ex coitu maris et feminae, in quo coitu sperma emittitur a mare in feminam.

Sic igitur determinata causa sterilita-

<--- Page Split --->

animal est avis quæ ovat ova perfecta duræ testæ, nisi accidat avi occasio propter infirmitatem : propter quam ovum sine testa in membrana pariatur. Conveniunt autem in hoc avium ova, quod omnia in suis humoribus habent duos colores, album, et citrinum. Celeti autem et sibi similia ovant interius, sicut superius diximus, et intra uterum extra ab ovo animal quando ovum descendit de superiori parte matricis ad inferius : et omnia ova hujus generis sunt mollia, et habent unicum colorem tantum : nec est species aliqua in hoc genere, quæ non ovat ova plura, nisi unus solus modus qui rana vocatur, qui non ovat nisi unicum : et hujus causam in sequentibus assignabimus. Omnium etiam specierum ovantium piscium color in ovis est unicus, citrinus scilicet, eo quod ovant ova incompleta quæ extra ovata crescunt antequam producant animalia.

In antehabitis autem hujus scientiae dedimus distinctionem matricum animalium ovantium 1, et ostendimns differentias figurarum earum, et qua de causa est hoc membrum in animalibus, et ibi diximus, quod animalium quæ impraegnata habent animalia in matrice, quædam habent matricem sitam inferius prope juncturas ancharum sive iliorum : quædam autem habent eas superius prope parietem : et celeti quidem matricem habent prope parietem. Animal autem quod et concipit et generat animal, habet matricem inferius, ut homo, et equus, et his similia. Similiter autem et quædam ovantium habent matrices inferius, sicut pisces : quædam autem habent eas superius, sicut aves.

Contingit autem, quod quædam aves per se sine coitu ova concipiunt : et hæc ova vocantur ova venti : quod dicit Aristoteles non convenire avibus boni et

multi volatus, nec avibus rapacibus curvorum unguium, sed potius avibus multorum ovorum quæ non multum volant, nec habent multas et magnas et fortes pennas. Superfluitas enim humida spermatica in talibus avibus transit in alas et pennas, et consumitur etiam labore multi volatus in venando : et ideo non concipiuntur in eis ova nisi per spermatis attrahens materiam. Ego tamen vidi avem rapacem domesticam, quam dicunt sperverium sive nisum, facere plura ova venti : sed fuit domesticus, et tunc non venabatur, sed stetit in sporta, ubi se remittebat in pennis : et ideo abundabat in hujusmodi superfluitate. Diximus enim jam in antehabitis, quod menstruum et sperma sunt de superfluitatibus quartæ digestionis : et natura in quibusdam non potest mutare et facere abundare hæc duo propter causas quas diximus jam : et propter hoc aves rapaces non multorum sunt ovorum, nec multi coitus : sed potius corpora earum sicca sunt et parva et acuta.

Aves autem ponderosæ non boni volatus existentes, multæ sunt generationis, sicut columba, et sibi similia. Mali autem volatus simul et paucarum pennarum sunt præcipue gallinæ, et cubeg, et alia his similia, et habent multam ovalem spuerfluitatem. Propter quod etiam mares horum generum multum coeunt, et fæminæ multam ovalem habent materiam.

Eorum autem modorum avium quæ multa ova faciunt, quædam faciunt multa simul ante cubationem, et quædam faciunt successive interponendo cubationes. Et primus modus est sicut gallinæ, et cubeg, et anatæs, et anseres. Secundus vero est sicut columbæ : modus enim columbarum est quasi medius inter aves rapaces curvorum unguium et pondero-

<--- Page Split --->

sas. Sunt enim boni volatus sicut aves rapaces, et habent corpus multorum humorum sicut ponderosæ. Et quia sunt boni et velocis et frequentis volatus, transire necesse est cibum in pennas et alas, et in parte consumi ex labore volatus : et ideo non simul multa ova ponunt. Quia vero sunt multæ humiditatis et calidi ventris et multi cibi qui de facili invenitur, eo quod grana comedunt, ideo necesse est istas aves multoties ovare. Hæc enim una causa est in rapacibus paucorum ovorum : quia cibum non nisi cum magna difficultate acquirunt.

Amplius aves parvi corporis, nisi aliquid aliud impediat, sunt multi coitus et multorum ovorum : propter quod etiam quoddam genus gallinarum quæ vocantur gallinæ de Jamos regionis, ut dicit Aristoteles, sunt multorum ovorum valde : eo quod cibus earum transit in materiam ovorum. Et quanto magis sunt gallinæ hujus speciei, tanto sunt plurium ovorum : eo quod cibus transit in ovorum materiam : sicut etiam in arboribus et aliis animalibus contingit, quod cibum augmenti mutant in materiam seminalem. Et istud genus gallinarum multæ est humiditatis et parvi corporis. Corpora aliorum modorum avium quæ sunt sicca et calida, faciunt magis aves animosas et iracundas. Ira enim fortis ut plurimum est in corporibus multæ siccitatis.

Amplius autem gracilitas crurium et debilitas facit ad majorem coitum, et ad majorem ovorum materiam : sicut etiam in hominibus signum est siccitatis et caliditatis gracilitas crurium : et quando non provenit ex inedia vel infirmitate, tunc calorem significat complexionis ad coitum movement : quia cibus qui in aliis transit in coxas et crura magna, in istis transit in spermalem materiam. Aves autem curvorum unguium rapaces habent crura fortia et pedes fortjter fixos ad tenendum fortiter quod capiunt, eo quod regimen suæ vitæ est in venatione : et ideo paucum habent sperma et parum coeunt et parvam habent materiam ovo-

rum, præter unum solum genus avium rapacium quod Græci fierim vocant : illa enim species avium rapacium est multorum ovorum propter multam humidí- tatem ipsius.

Adhuc autem aves rapaces curvorum unguium non ponunt ova nisi valde raro et parum. Humor autem omnis tam naturalis quam accidentalis, dat materiam ovorum. Et hæc est etiam una causa quare sunt paucorum ovorum : quia tali humido penitus sunt destitutæ. Numerus vero ovorum talium avium est ad plus quatuor ova, aut ut multum quinque : et ad hunc numerum non perveniunt nisi minores, sicut nisi, et parvi milvi. Avium autem species quæ kokokom Græce, et Latine guguli vocantur, non sunt quidem rapaces, neque curvorum unguium, et tamen paucorum sunt ovorum, ita quod dicuntur istæ aves non ovare nisi unum ovum : et ponunt illud in nido alterius avis, eo quod est avis valde frigida non apta cubationi et ovationi : cujus signum est, quia avis ista est valde timida fugiens omnes etiam parvas aves : omnes enim aves deplumant eam, eo quod frangit ova earum.

Genera autem avium quæ columbis assimilantur, sicut palumbes, et turtures, et feitæ, et hujusmodi, ovant duo ova tantum : nec est avis quæ unum tantum ovet, nisi gugulorum genera de quibus diximus : et forte etiam ista avis ovat duo ova, licet secundum non inveniatur: quia sæpe pereunt istius generis ova, eo quod in alienis nidis quærit ea locare, et illa raro intrare potest. Ea autem quæ similia sunt columbis, ovant duo, vel aliquando et raro valde tria.

In omnibus autem facientibus multa ova manifestum est hanc esse causam, quod cibus transit in spermatis et ovorum materiam. Hoc enim patet ex plantarum accidentibus. Arbores enim multum fructum facientes, citius desiccantur : et hoc accidit arboribus omni anno fructificantibus sicut faciunt segetes : cibus enim horum transit in semen : et cum

<--- Page Split --->

multi sint seminis, necesse est substantiam destitui continue et desiccari : et hoc modo etiam quaedam gallinae ovant multa ova, ita quod forte duo faciunt in una die, et illae citius moriuntur : hoc enim accidit communiter et propter unam causam accidit et arboribus et avibus.

Haec etiam causa est, quare leo est paucae generationis. Leena enim puerpera primo generat quinque, vel sex : et postea omni anno diminuitur unus, ita quod secundo generat quatuor, et tertio tres, et quarto duos, et postea stat in uno. In juventute enim cibus transit in sperma : et cum pertransierit juventus, cessat motus spermatis vel diminuitur : et tunc vel non parit, aut diminuitur generatio in leonibus.

De causa autem propter quam quaedam aves sunt multorum ovorum, quaedam autem paucorum, in tantum a nobis dictum sit.

CAPUT II.

De natura generationis et differentia et dispositione ovorum et humorum qui in ovo continentur.

Ova autem fiunt propter materiam spermaticam quae est in feminis : generi enim avium non accidit fluxus menstrui sicut accidit aliis animalibus habentibus sanguinem. Aliqua enim animalia sunt multum aliquando fluxum habentia menstrui, ita quod etiam fluxus manifestatur: sed fluxus hic neque piscibus neque avibus accidit : propter quod in ventribus multorum piscium concipiuntur ova sine coitu, sicut etiam accidit ova concipi in avibus quibusdam sine coitu : sed non ita manifestatur in piscibus sicut in avibus, eo quod frigidior est piscium quam avium natura. Exitus enim spermatis et menstrui qui accidit animalibus non fit in temporibus quibus movetur seminalis superfluitas : locus enim conceptus appropinquat diaphragmati et praecipue in avibus, et ideo est calidus : sed ovum conceptum non erit proficiens generationi, nisi conjungatur sibi sperma maris : et hujus causa jam in praehabitis dicta est. Ova autem sine spermate maris con-

<--- Page Split --->

cepta, ova venti sunt: et ut frequenter non generantur in avibus boni volatus et multi: et hujus eadem causa est cum eo quod hujusmodi aves non multa ova faciunt. Superfluitas enim seminalis in hujusmodi avibus, et etiam in rapacibus curvorum unguium est pauca, nec congregatur de facili in matrice nisi per calorem spermatis masculi: et ideo non fiunt in talibus ova venti. Haec autem ova venti plura sunt in avibus ponderosis parum volantibus et cibum praeparatum habentibus, quam ova completa: eo quod facilius concipiuntur, et sunt minoris quantitatis quam ova completa, eo quod non est in eis sperma attrahens fortiter materiam: et non sunt adeo delectabilia et dulcia in gustu comedentibus sicut completa, eo quod in eis est humor indigestus: et in omni genere digestum dulcius et delectabilius est quam indigestum.

Amplius ex praehabitis est manifestum, quod etiam ova piscium concipiuntur sine maribus, et non complentur sine eis. Sicut enim jam diximus, in multis piscium est conceptum sine maris semine, licet non ita manifestatur sicut in avibus quibusdam manifestatur. Expertum tamen est hoc in piscibus fluvialibus, ut dicit Aristoteles, qui arubabo vocantur Graece: statim enim in hoc genere piscium apparent ova antequam coire incipiant vel confricari.

Universaliter autem in omnibus ovis avium femina recipit multum sperma ex coitu successivo frequenti. Et, sicut dicit Avicenna, nisi multus et frequens adesset coitus, ova reverterentur, et effunderetur ova venti in quibusdam multarum humiditatum avibus. Matrix enim quando quiescit post coitum, attrahit ovalem humiditatem, et per tractum aperiuntur viae. Et hoc accidens accidit avibus plus quam aliis animalibus, eo quod menstruum in eis paulatim vadit ad matricem, et nihil de eo exit extra propter paucitatem ipsius. Et etiam adhuc cooperatur, quod matrices avium sunt superius pro-

pe parietem : et ideo ista superfluitas stat in matrice retenta, et crescit in ea fere per eumdem modum quo embryo crescit in matrice animalis quod concipit et generat animal. Sicut enim embryo illius crescit per receptionem cibi qui ex matris venis vadit ad umbilicum, et sic etiam adhaeret ovum matrici omni quasi per umbilicum, et inde trahit cibum quo crescit : et quia plura ova simul adhaerent matricibus, vocatur locus umbilici ovorum a vulgo radix ovorum.

Amplius postquam aves coierunt semel, semper postea in eis sunt ova et sunt a principio valde parva . Et hoc induxit quosdam homines ad hoc quod dixerunt, quod ova venti nascuntur ex residuo spermatis quod superest ovis completis. Hoc autem experta probant esse falsum, eo quod saepe vidimus gallinas et anseres parvos ante omnem coitum ova venti habere in corpore : praecipue tamen apparet hoc in feminis cubeg, quae sive coeant, sive non, implentur ovis, quando vident vel audiunt, et praecipue si olfaciunt marem sui generis : et in tali odoratu quaedam etiam subito juxta mares ovant : sicut hominibus aliquando accidit semine pollui ad visum vel tactum vel auditum pulchrae mulieris : et accidit etiam aliis animalibus moveri concupiscentia ad visum vel auditum vel olfactum suarum feminarum. Licet enim, sicut diximus, per coitum ordinatius ova concipiantur, tamen etiam sine coitu concipiuntur ab avibus de quibus diximus. Isti enim modi avium multi spermatis sunt naturaliter : et ideo parvo motu concupissentiae movetur in eis superfluitas ad conceptum et descensum concepti.

Amplius ovantia extra volatilia faciunt ova secundum qualitatem completa. Pisces autem extra ovant ova incompleta secundum quantitatem, eo quod crescunt extra. Genus enim piscium multorum ovorum est valde : et ideo intra compleri secundum quantitatem non possunt : propter quod etiam pisces habent matri-

<--- Page Split --->

ces continuas cum juncturis : et ideo facilius extra se fundunt ova.

Amplius omnium avium ova duos habent colores ; ova autem piscium unicum tantum. Colores autem duo in ovis avium sunt propter fortitudinem membrorum avis : et ideo habent in humore exteriori colorem album propter similitudinem cum membris, et habent interius humorem citrinum propter nutrimentum : et hic secundus humor exit de sanguine et loco sanguinis menstrui in concepto ovi, eo quod avis non concipit animal : et ideo animali quod in ovo generatur extra, oportet quod materia sui cibi ministretur. Superius enim jam diximus, quod sanguis menstruus est materia corporum. Oportet igitur, quod in ovis sit aliquid proportionaliter respondens in adspectu figurae et similitudinis in rebus quae fiunt in animalium generatione : et ideo in talibus sperma maris est sicut id quod format et ex quo fit spiritus. Et album est quod formatur in membra : terrestre autem quod est in medio et citrinum, est sustentatio corporis sicut nutrimentum, quamvis distet multum ab alio humore ex quo fit substantia : et haec est causa quare ova duos habent colores in humoribus intra testam contentis. Principium igitur generationis avium est ex albo : et principium animae sensibili est in circulo circumdante citrinum : cibus autem fit ex citrino.

Amplius in animalibus quorum natura calidior est, sunt humores distincti : et unus humor est albus, et alius citrinus: sed citrinum terrestre est majus albo aqueo. In his autem quae sunt humidiora et frigidiora, est e converso: quia album est in his majus et magis aqueum et tenue : et hoc accidens accidit avibus aquosis, ubi circa aquas sunt arbores : hae enim aves sunt frigidiores et humidiores universaliter, quam aliqua aliarum terrestrium avium: propter quod etiam quia citrinum est terrestre, multiplicatur citrinum in ovis earum. In aliis autem propter oppositam causam minor color

est citrinus. Aves enim hujusmodi frigidioris et humidioris naturae sunt omnibus ovantibus sanguinem habentibus. In piscium autem ovis non est album separatum a citrino propter parvitatem sui et frigiditatem piscium: propter quod per ovum ejus est commixtio quaedam facta ex albo et citrino. Ova autem venti duos habent colores et sunt imperfecta, eo quod adhuc indigent spermate maris.

Nec est verum quod quidam dicunt, quod causa diversitatis colorum sit ex mare et femina, ita quod album sit ex mare, et citrinum ex femina : sed potius ambe superfluitates sunt ex femina : et pars una est calida, et altera est frigida : et cum calor multus est in ovis, tunc separantur in ovis isti duo colores et dividuntur : cum autem modicus calor est in eis, non poterit dividere, et tunc erunt permixti. Sperma autem maris tenet et sustentat humores tantum : et ideo in prima generatione apparent ova alba, et postea paulatim apparent citrina post aliquot dies, propter hoc quod multus tunc immiscetur eis sanguis. In complemento autem ovi vincit calor separans : et in eo tunc album generatur in circuitu sicut subtilius humidum ebulliens in circuiu citrini. Album enim naturaliter est humidum : et in ipso sicut in subjecto est calor animae : et propter hoc dividitur et ponitur in circuitu citrini. Citrinum autem, eo quod terrestre est, ponitur intra sicut centrum : et ideo sicut in mundo terra est in medio aquae et aeris et ignis, ita citrinum est in medio aquei in ovo. Cujus signum est, quod si quis acceperit multa ova, et commisceat citrinum cum albo, et totum postea ponat in membrana sicut in vesica, postea decoquat lento calore, inveniet citrinum in medio, et album in circuitu, nisi fuerint ova vetusta et corrupta. Tamen quando frangitur ovum recens,vitellum natat super album, cum tamen secundum naturam sit gravius albumine : et hujus causa est, quia principium motus nutrimenti jam est in vitello : et ideo per principium illud ha-

<--- Page Split --->

bet motum sursum versus membra quæ nutrienda sunt, eo quod jam paratum est ad attractionem : propter quod etiam ova in cibum sumpta, convertibilia sunt multum : et vitellum melius nutrit quam albumen : et hæc est etiam causa, quod pullus generatur in circulo continuante inter convexum vitelli et concavum albuminis.

Sic ergo determinata est causa propter quam quaedam ova habent duos colores, et quaedam unum. Principium autem quod est ex spernate maris separatur in ovis, et stat ex parte illa qua ova sugunt humorem ex matrice : in ovo autem positum est pertingens ex albumine ovi : in qua totum sperma maris situm est usque ad vitellum citrinum, ex quo sugitur nutrimentum quando formantur et complentur membra.

CAPUT III

De figura et causa figura ovorum non rotundorum, et creatione ovorum in matrice, et exitu eorum de matrice, et de exitu pullorum ex ovis.

Ova autem habentia duos colores non sunt omnino penitus rotunda, sed ex una parte sunt acuta habentia angulum sphaericum acutum, sicut sint composita ex duobus semisphæris, in una parte extensis ad angulum acutum, et in alia parte sphæricis non extensis in loco ubi est polum ovi. Et ista diversitas est propter diversitatem principiorum quæ est in eis : ex albo enim in quo est principium generationis animalis, oportet quod sit acutum : et oportet quod ille angulus sit durior angulus, ut melius custodiatur principium formativum in ovo : ibi enim est sperma maris, et ibi formantur pulli superiora. Et in exitu ovi acutus angulus exit ultimo, eo quod ipse porrectus est ad interiora matricis versus parietem, ubi ovum cum matrice continuatur in sui generatione : sicut etiam in arboribus acumen seminum vertitur ad coctilidonem, ad quem semen sicut ad matricem continuatur. Granorum tamen

<--- Page Split --->

quædam continuatur ad ramos plantarum : quædam ad cortices quisquiliarum vel folliculorum : et quædam sunt grana composita ex duabus medietatibus, sicut faba, et glans, et hujusmodi : et ubi congregantur ambæ medietates ad coctilidonem, ibi est principium nutrimenti quod complet semen et principium generationis seminis. Et de talibus omnibus tractavimus sufficienter in libro nostro de Plantis.

Quæret autem fortasse aliquis quæstionem, quæ gravitatem habet ad solvendum, ex quo sicut ex principio instrumentali crescit et augetur ovum in matrice ? Non enim potest dici, quod crescat per se sicut vermis : animalia enim concepta in matrice augmentum et cibum accipiunt ex umbilico. Si ergo dicatur ovum similiter ex aliquo tali capere augmentum, tunc quæratur quid sit de umbilico ovi quando completur ovum ? tunc enim exit ovum, et videmus ipsum totum in testa contineri, et nihil apparet de umbilico ovi. Hæc igitur est quæstio quæ rationabiliter movet dubitantem, eo quod tractus nutrimenti quo augetur ovum, est occultus : nihil enim apparet de ovo nisi testa : et hæc primo quidem est mollis et postea dura, quia aliter læderet matricem avis : sed postquam emissum est ovum, induratur testa amplius ex frigiditate aeris et siccitate.

Ad quæstionem igitur dicendum, quod quædam pars telæ involventis ovum quæ intra avem primo est mollis, deflectitur ad matricem ad modum umbilici in animalibus, et iste ovi umbilicus est ex parte ovi acuta, et inde sugit : et quando completur ovum, remanet intra testam et exsiccatur, et extenditur in telam quæ ovum involvit. Quod autem sic sanguinem sugant ova a matrice avium, significatur in ovis abortivis : quoniam propter frigus aut aliam occasionem aves aliquando abortiuntur : et tunc ova abortiva sanguinei coloris inveniuntur : et tunc ex parte acuminis in eis inveniuntur via parvæ similes viis umbilici : et se-

cundum quod plus et plus grandescunt ova, efficiuntur via magis extensæ, et magis citrinatur in ovis quod erat sanguinei coloris : et præcipue fit ista mutatio umbilici et colorum circa ovi complementum, et cum complentur, fit clausura in eodem loco , et tunc clauduntur via quæ sunt inter citrinum et album. Cum autem ovi tota creatio completa fuerit, efficitur ovum totum album exterius, et absolute clausum, et divisum.a matrice : et tunc rationabiliter non apparent via illæ quæ umbilico in aliis animalibus assimilantur.

Amplius exitus ovorum e converso est exitui animalis quod concipitur et formatur in utero : quoniam exitus animalis concepti de vulva naturalis est supra caput et supra principium corporis sui. Exitus autem ovi est super pedes et posterius ovi, hoc est, super illam partem in qua pedes et posteriora formatur. Et causa illius est quam diximus supra : quia videlicet ex parte anteriori est continuatum cum matrice, et revolutio esset gravis et inutilis.

Amplius creatio avium ex ovis non perficitur in utero, sed potius oportet quod avis sedeat incubando super ova, et calore illo formantur aves in ova : et tunc quia in ovo sunt duæ partes, animal exit ex una parte formatum, et cibatur ex alia, sicut diximus. Cum enim avis non compleatur intra uterum, oportet quod in ovo præparetur ei cibus extra matricem : cum ipsa substantia ex qua creatur animal aut generans animal, embryoni quidem ministrat nutrimentum in matrice : sed jam natus fœtus cibum habet a se divisum qui est lac in mamillis : sed aves, ut diximus, cibum suum a matris corpore percipiunt, cum sua substantia in ovo conclusum secum portant. Hic autem modus generationis pulli contrarius est opinioni Philosophi quem quidam vocant Alkunion ex civitate Bithonia, qui dicebat in ovo album esse sicut lac, citrinum autem substantiam dare membris pulli. Secundum enim ea quæ diximus,

<--- Page Split --->

album non est sicut lac, sed potius citrinum in hoc habet vicem lactis, quia cibus est præparatus pullo. Pullus autem generatur ex cubatione gallinæ super ovum : et hoc oportet fieri in loco et temporibus convenientibus : quando enim hæc duo exstiterint, exibunt pulli : et si calor et locus convenientia essent, sine incubatione gallinæ per se exirent ova. Sic enim egrediuntur omnia ova quadrupedum ovantium : hæc enim omnia super terram ovant, et exeunt ova ex calore qui est in terra ex radiis solis : et si aliquod talium animalium aliquando invenitur sedens super ova, facit hoc ad custodiam ovorum, et non propter cubationem.

Amplius ova animalium quadrupedum sunt duræ testæ, sicut et avium, et habent interius duos colores, et generantur prope parietem sicut ova avium : et fere omnia accidentia de accidentibus ovis avium intra et extra accidunt et istis : et ideo una est opinio et conceptio in omnibus his quæ dicta sunt de utrisque ovis. Animalium autem quadrupedum ova sunt calida : et ideo complentur ex calore temporis propter fortitudinem virtutis quæ est in ovis illis. Ova autem avium e contra propter debilitatem suam indigent calefactione.

Amplius quod est ex his animalibus ovantibus intelligentius, magis sollicitatur circa filios, et post complementum filiorum remanet inter filios et parentes amicitia sicut inter homines : et hoc etiam fit in quibusdam quadrupedibus. Aves autem faciunt hanc curam usque ad tempus perfectæ creationis pullorum : et ideo si aliquando fæmina abstentaverit se et non cubaverit ova, vergent ova in malam dispositionem ac si per absentiam fæminæ destituta sint aliquod principio naturali quod generari habet cum eis, vel quod debet adesse generationi eorum.

Amplius pulli cito complentur in ovis in diebus calidis, eo quod tunc calidum coadjuvat ad digestionem creaturæ for-

mandam : habent autem hoc fæminæ ex sagacitate naturali, quod præoccupant tempus cubationi ovorum opportunum.

Amplius in aliquo tempore calido ova quarumdam avium corrumpuntur: et hoc præcipue quando turbabitur humor cibalis qui est in ovo: propter hoc enim multa ova corrumpuntur. Citrinum autem illo tempore turbatur, eo quod est de parte terrestri, quæ turbatur et fumat tempore illo. Et hæc est causa quare etiam vinum turbatur in tempore illo, quia fæx movetur et miscetur cum vino. Vinum enim et ova non corrumpuntur, nisi propter fæcem et citrinum quod est in eis. Hoc tamen rationabiliter accidit fequentius ovantibus multa ova: quia hæc sunt humidiora, sicut dictum est superius: hæc enim facilius corrumpuntur, quia calorem sufficientem habent de facili: et ideo si addatur calori, et sit calor austrinus turbativus, et sit sole ascendente, quia tunc virtus ejus fortior est, absque dubio turbabit ova. Et quia citrinum in ovis connaturalitem habet cum fæce vini, et albugo cum vino: ideo fit, quod cum ova immittuntur vino cum arena et calce, clarificatur vinum: quia arena et calx perforant vini substantiam, et citrinum attrahit fæcem: hæc enim causa est, quod cum aqua decoquitur in salem, non constat sal qui terrestris est naturae, nisi per ova vel sanguinem: quia sanguis et citrinum in ovis ejusdem sunt naturae, sicut patet ex prædictis.

Amplius aves rapaces curvorum unguium pauca ovant ova. Hoc autem accidit eis ex eadem causa cum aliis. Aliquæ enim istarum, sicut herodius, ovant unum ovum tantum : et si ovant duo, multoties invenitur unum corruptum : et hoc experti sunt aucupes terræ nostræ, quæ est superior Germania, per continuos sine intermissione octo annos, et numquam in nido herodii invenerunt nisi unum pullum. Dico autem herodium aquilam magnam, quæ ideo herodius dicitur, quia heros est avium. Iste enim modus avium est calidissimæ naturæ: et

<--- Page Split --->

ideo incubat ovis, et calefit ovum ac si ebulliat. Naturam autem albi quasi quemdam modum contrarietatis habet ad citrinum, propter quod etiam citrinum congelatur tempore frigoris, et postea quando fuerit calefactum, resolvitur ex gelu, et fit humidum. Diximus enim jam superius, quod citrinum est cibus animalis, quo cibatur et sustentatur animal, quod formatur anterius in circuitu ovi : et quia talis naturae est citrinum, ideo assatum nisi comburatur, non durescit, sed potius mollificatur sicut cera, licet non liquescat.

Hæc est igitur causa, quod mollescit quando calefit, et corrumpitur de facili ex superfluitate humiditatum temporis vel loci si jacuerit in eis aliquamdiu. Albugo autem ovi non de facili congelatur ex frigore, sed potius fit magis humidum : et quando assatur, fit magis durum, et in generatione pulli inspissatur in substantiam membrorum, ita quod tota generatio radicalum membrorum pulli est cum eo. Citrinum autem est cibus pulli, et propter hoc sunt album et citrinum distincta in telis propter diversitatem naturae ipsorum.

Qui autem hoc subtili et perfecta ratione scire desiderat, et qualiter unus hum or principiatur ex alio, et qualiter se habent ad invicem, et qualiter se habent ad substantificandum animal, et qualis est dispositio telarum et umbilici, legat ea quae diximus hic cum illis quae superius dicta sunt de anatomia avium et ovorum 1. Posuimus enim ista in antehabitis hujus scientiae libris in loco ubi scripsimus de modo generationis animalium.

De ordine generationis membrorum animalium in ovis, sive sint ova avium,

De generatione autem avis in ovo sufficit hic scire, quod primum membrum quod in ovo generatur, est cor ex quo producitur magna vena: et ex illa fit ramificatio aliarum venarum in duos umbilicos, quorum alter procedit ad telam continentem animal, quae est sub tela testae: et alter procedit ad citrinum interius. Per unum igitur istorum umbilicorum accipit pullus cibum ex citrino: et citrinum est in tempore cubationis multum valde, eo quod humectatur propter calorem, et diffunditur sicut cera mollificata: oportet enim esse hoc tunc humidum, eo quod est cibus membrorum tenellorum, qui non possent cibari nisi humido, sicut et membra aliorum animalium non nisi humido in prima cibantur generatione: principium enim ejus quod vivificatur in ovis et arboribus, est

<--- Page Split --->

aliquo modo simile. Utraque enim recipiunt cibum et inerementum ex materia continuata cum eis. Alter autem umbilicus, sicut diximus, extenditur et continuatur ad telam quae continet pullum : et haec assimilatur secundinae. Dispositio autem citrina est sicut dispositio matricis a qua cibatur embryo qui est in matrice : quia enim ova postquam ovata sunt, cibum a ventre avis recipere non possunt, oportet quod natura det eis partem convenientem ad cibum. Tela autem exterior in pullo quae continet ipsum, est sanguinea, eo quod dispositio ejus est sicut dispositio matricis : quae autem in circuitu citrini est, est sicut secundina. Testa autem ovi assimilatur telae circumambienti matricem et quasi coopertorium quod cooperit embryonem et matricem : quoniam embryonem oportet esse in matrice ut cooperiatur. In animalibus autem generantibus et concipientibus animalia ponitur matrix in anteriori parte ventris. In ovantibus autem e contra est in interiori. In ovis autem est sicut si quis dicat, quod matrix est mater, et quod ex citrino cibus est embryonis qui est ex matre, propter hoc quod cibus talium in matre non potest manere. Cum autem creverit pullus, diminuetur umbilicus, eo quod animal jam debet exire de ovo : residuum autem umbilici quod pervenit ad citrinum, exit ultimo : oportet enim natum animal protinus cibum habere, quem quia ex matre non potest habere, sicut alia animalia lac habent, nec statim valent cibum quaerere, oportet ipsum aliquid cibi in citrino juxta umbilicum retinere : propter quod erit etiam procurante natura citrinum intra animal cum umbilico. Secundum ergo hunc modum generantur animalia quae generantur ex ovis completis, quae ovantur ex avibus vel quadrupedibus animalibus : haec enim sunt apparentia et manifesta visui in animalibus magnis, in parvis autem latent propter parvitatem corporum eorum.

Amplius genera piscium multa faciunt

ova incompleta propter causam quam superius diximus. Celeti autem secundum omnes species suas ovat ovum intra uterum completum, et extra uterum parit animal, praeter id quod ranam quidam vocant, quae est hujus generis. Haec enim species ovat extra uterum tantum ovum unum completum : et causa hujus est natura et dispositio sui corporis. Caput autem hujus animalis multiplex est ad residuum sui corporis, et caput ejus est spumosum : propter quod intus non potest habere pullos, nec possent exire si essent intus. Ova autem omnium animalium quae natura celeti simulantur, sunt mollia, nec desiccari et indurari possunt extra : eo quod sunt ovis avium frigidiora, et ideo remanent sic mollia. Ova autem ranarum sunt dura fortia propter salutem qua indigent exterius. Generatio autem pullorum qui fiunt ex ovis ranae, et ex ovis quae extra complentur, et quae complentur intra, est in communi eadem.

Sed inter ova istorum modorum animalium, et ova avium est diversitas, eo quod in ovis istorum animalium non est umbilicus qui extendatur et perveniat ad secundinam quae est sub tela continente ovum. Et causa illius est, quia ova horum animalium non habent testam duram, eo quod non indigent : testa enim dura non est nisi propter ovorum custodiam : et ideo non est nisi in ovis quae exeunt ex utero : et habent haec ova testam duram propter multos modos occasionum quae evenire possunt. Differunt autem haec ova horum animalium, quod formatio pullorum est in ovantibus intra de extremitate inferiori ovi, ubi est sphæricum habens polum : sed in ovis avium generatio pulli est ex parte ovi acuta, in qua parte ovum continuatur cum matrice. Causa autem istius diversæ generationis est, quia ova avium ante formationem pullorum separantur omnino. Haec enim animalia licet ovent ova completa, non tamen continuantur cum matrice : et in ultimo usque in finem

<--- Page Split --->

manet umbilicus ovi cum matrice continuatus sicut in ovis completis. Ova enim incompleta sunt in pellicula, sicut superius diximus : nec quodlibet ipsorum umbilicum habere potest : et in hoc haec ova similantur ei quod in forma animalis emittitur de matrice : haec enim etiam propter umbilicum adhaerent matrici usque ad ultimum impregnationis quod est tempus partus. In quodam tamen modorum celeti sicut in specie ranae marinae, sicut superius diximus, fit emissio ovi quando interius fuit completum.

Quæret autem aliquis, quæ sit diversitas generationis avium et piscium secundum formationem ovorum vel animalium ex ovis, et modi quem diximus esse celeti ? Ex quo enim quodlibet istorum animalium generatur ex ovo, oportet inquirere diversitatem hujus generationis.

quasi consumpta est : et tunc separantur simul ovum et animal.

Ex his autem quæ superius diximus, patet quod via ovi per quas trahit nutrimentum, sunt sicut via embryonis qui est in matre. Hoc autem praecipue accidit in specie animalis quod hahabe Graeci vocant, et in specie quæ vocatur hiniloth. Sic ergo diversificatur piscium et avium generatio propter causas quas diximus. Alia autem quam diximus, fere secundum eumdem modum accidit ovantibus. Umbilicus enim qui venit ad citrinum, est in ovis piscium sicut in ovis ovium : sic enim est in omnibus ovis piscium : sed in ovis eorum non est una pars alba et alia citrina, sed totus humor est unius coloris, et ex eo cibatur animal : et cum incipit humor consumi in spiritum, oritur circa ipsum circumquaque.

Ad hoc autem dicimus, quod ova ipsa diversa sunt secundum humores in eis contentos. Album enim et citrinum sunt distincta in ovis avium : sed non sunt distincta in ovis piscium, sed potius permixta : propter quod etiam nihil prohibet, quin etiam prima creatio animalium sit modo contrario ex his ovis : ovum enim celeti non quidem est fixum, sed potius continuatum ad locum matricis interius in opposito loci inferioris ubi erit animalis generatio. Gibum autem haec ova attrahunt leviter a matrice : et hoc patet in ovis a matrice non divisis. Ova enim quorumdam modorum celeti non divisa inveniuntur a matrice, sed potius continuata cum parte quæ posterius est in matrice : vadunt enim ad partem inferiorem, ut ubi generetur ex eis animal. Et hoc est in ovis : quoniam quando completur generatio animalis quod est in eis, subito absolvuntur a matrice : eo quod humiditas quæ fuit in ovo tracta a matrice, jam consumitur, et

Secundum ergo hunc modum perficitur generatio ex ovis ovantium interius ova completa et generantium extra animalia. Alii vero pisces ovant extra ova incompleta præter solam ranam marinam, sicut jam ante diximus. Animal quod est quatuordecim pedum unam solam habet duplicationem quæ est ad domesticum, et habet parvam aliam duplicationem in extremitate quæ est ad silvestre. Causam autem hujus superius jam diximus, ubi de membris marinorum locuti sumus 1.

Generatio autem pullorum ex omnibus istis piscium ovis, erit secundum unum communem modum, sicut est unus communis modus generationis ex ovis ovantis interius, et extra parientis animal. Haec autem omnia ova cito crescunt post emissionem ipsorum : et augmentum et incrementum ipsorum est ad similitudinem incrementi vermium. Animal enim generans vermes, generat eos valde parvos : et deinde enixi crescunt

<--- Page Split --->

per seipsos. Causa autem hujus incrementi est similis incremento fermenti : parvum enim fermentum crescit in magnum, eo quod siccum quod est in eo, infunditur humido, et impletur tunc illa humiditas. Hoc autem quod potissimum creat et format vermes, est calor animae quae est in humido : incrementi autem fermenti causa, est calor qui est in fermenti humiditate. Causa ergo propter quam crescunt ova est, quia humiditas eorum est sicut humiditas fermenti : pulli enim piscium intra matricem compleri non possunt propter multitudinem ovorum et stricturam matricum. Parva enim sunt ideo quia multa sunt : sed hoc habent, quod cito crescunt, aut cito corrumpuntur. Quamvis autem multa corrumpantur, non officit, quia ex plurimis ovis necesse est multa proficere. Ideo enim sagax natura in piscibus multa facit ova, et per multitudinem recuperat id quod ex ipsis corrumpitur propter hoc quod sunt extrinseca non habentia testas duras. Quaedam tamen genera piscium crescunt antequam ovent, sicut genus piscium quod vocatur aculeum: hoc enim a natura tantum augmentat ova in magnitudine, quantum diminuit ea in numero : et ideo hoc genus est paucorum ovorum.

Causa autem propter quam cito exterius ova augentur, dicta est.

De improbatione erroris eorum qui dixerunt in piscibus non esse marem et feminam.

Pisces autem facere ova et esse marem et fecminam in eis arguitur ex signo infallibili : et hoc est quod pisces generantes animalia extra, sicut ea quae sunt in genere celeti concipiunt prius ova interius : hoc enim non facerent nisi in ovo esset materia generationis. Patet ergo, quod in quolibet genere piscium sunt ova facta propter generationem : sed in hoc est dissimilitudo, quod ova aliorum piscium intra non complentur, sed postquam exterius exiverunt, et ista ova sunt illorum generum piscium in quibus est mas et fecmina : et cum exeunt ova a fecminis, sequuntur mares et ejiciunt sperma super ipsa ut crescant.

Quidam tamen putaverunt omnes species piscium fecminas esse praeter modos celeti. Falsum est autem quod dicunt. Dixerunt enim isti, quod inter pisces quos nos dicimus fecminas, et inter pisces quos nos vocamus mares, non est alia differentia sicut inter arbores fructi-

<--- Page Split --->

feras et steriles, quoniam sunt ejusdem formae et figurae, sicut est oleaster agrestis, et oliva fructifera, et ficus hortensis fructifera, et ficus fatua agrestis : et ita dicunt omnes pisces a se invicem differre praeter modos celeti de quibus indubitanter dicunt esse verum, quod inter eos sunt feminae et mares.

Nos autem ex supradictis scimus, quod multi aliorum piscium sunt differentes per fecminas et mares : viae enim horum piscium in quibus est sperma, similes sunt viis marium celeti et aliorum : et in tempore coitus apparet sperma in maribus piscium ovantium : et cum amplae factae fuerint via illae, exit sperma matricum : et cum fecmina implentur ovis, apparere incipiuit matrices earum : matrices enim non tantum sunt in generibus facientium ova pauca, sed in aliis generibus quae faciunt ova multa. Matrices enim ovantium diversificantur sicut diversificantur matrices mulierum et aliorum animalium animalia sibi similia parientium quae pilosas habent caudas : quidam tamen pisces non ovant sicut superius diximus, sed per se sine fecmina et mare generantur. In omnibus generibus piscium in quibus est differentia sexus et fecmina, semen invenitur in mare et matrix impleta ovis in fecmina : et hoc manifestum est per experta in omnibus generibus piscium praeterquam in duobus, scilicet in genere chorom, et in genere hashi. Mekelom autem non apparet mas, neque fecmina per supradicta signa maris et fecmina : et in omnibus mares habent vasa in quibus est sperma, et fecminae habent matrices.

Propter quod etiam quidam putant leve esse solvere, quod tamen gravem habet quaestionem de differentia maris et fecmina in animalibus diversis. Isti enim simpliciter se absolvunt per negationem, dicentes non esse marem et fecminam in animalibus, nisi per unicum modum quo est in animalibus facientibus animalia univoca generatione in quibus apparet veretrum in mare, et vulva in fecmina, et

coitus quo mas sperma propicit in fecminam. Isti autem supponunt quoddam falsum opinantes nullum animal in quo est coitus maris et fecmina, tantam multitudinem filiorum posse complere per coitum, quanta est multitudo ovorum piscium. Et accipiunt pro signo probationis, quod omnia alia animalia sive sint generantia, sive ovantia, nequaquam veniunt ad tantam multitudinem filiorum aut ovorum : et in hoc verum dicunt solum. Nullum enim aliorum ovantium ova completa aut facientium filios, nullo modo ita multiplicat filios, aut ova, sicut multiplicat ova id quod facit ova incompleta sicut piscium genera. Isti enim non cogitaverunt, quod ova piscium sunt modo contrario omnibus generationibus aliorum et modis avium et aliorum. Omnes enim aves et quadrupedia ovantia. et ea quae sunt de genere celeti, ovant ova completa, quae nullum recipiunt incrementum post exitum ad aerem extra corpus ovantis. Pisces autem ovant ova non completa, quae extra corpus posita cito crescunt : et talem modum ovandi habent etiam animalia mollis testae et malachie, et omnes isti modi coeunt ad invicem manifeste, licet hoc non sit notum omnibus : non enim coeunt nisi post longum tempus, tamen mas et fecmina per differentiam sexus manifestam sunt in istis animalibus.

Non enim rationabile est per unam et eamdem differentiam et unam et eamdem virtutem, masculinum quaerere et fecmininum in omnibus animalium generibus, per quam differentiam et virtutem est participatio sexuum in his quae univoca generatione sibi similia generant animalia. In omnibus enim modis aquaticorum quos diximus, sunt mas et fecmina. Et causa dicti eorum qui contradicunt aliis quae dicta sunt, non est nisi defectus scientiae modorum coeundi quos ista animalia diversos habent ab aliis animalibus. Modi enim coitus valde diversi et multi sunt in diversis animalibus. Isti autem paucos ex multis consideraverunt, opinantes in

<--- Page Split --->

omnibus esse modum coitus consimilem: et hæc est eis causa erroris etiam qui opinantur quod sperma in piscibus quod emittunt mares, transglutitant fœminæ : sperma enim in eodem tempore invenitur in maribus quo ova inveniuntur in fœminis : et quanto magis appropinquat fœmina tempori ovationis, tanto magis in ea multiplicantur ova in matrice, et sperma in maribus. Incrementum ergo ovorum in fœmina et spermatis in mare, est in eodem tempore : et si ova crescerent in fœmina ex spermate, oporteret quod in diverso tempore esset sperma in mare, et ova in fœmina. Fœmina autem non spargit ova successive. Rationabiliter ergo accidit quod dictum est, quia per successionem melius perfundi possunt spermate maris.

Amplius, sicut accidit in ovis avium, quod quaedam sunt ova venti, et sunt rariora quam ova completa per coitum, ita multoties accidit ovis piscium : ova enim piscium per se non conveniunt generationi, sicut neque ova venti, sed illa profi ciunt super quae mas sperma projecerit. Sicut autem compleri extra non possunt ova avium : quia cum exeunt, sunt completa et clausa in testa per quam sperma maris non potest intrare. Ova autem piscium eo quod incompleta ovantur, extra compleri possunt per sperma maris, sicut et extra accipiunt incrementum : et tunc recipiunt virtutem formativam, et fiunt convenientia generationi. Hoc ergo modo spargendi super ova emittitur et consumitur sperma piscium masculorum : simul enim deficit sperma a corporibus marium cum defectu ovorum a corporibus fœminarum. Manifestum est ergo, quod in omnibus generibus piscium sunt mares et fœminæ præterquam in eis quæ diximus, in quibus omnino ignota est differentia sexus, eo quod in illo principium generationis est quod per se generat, sicut diximus.

Adhuc autem ex eis quæ fovent istos in errore prædicto, est velocitas coitus piscium. Coitus enim multorum gene-

rum piscium latet multos piscatores. Hi enim non adspiciunt pisces ut accipiant scientiam de natura piscium : et ideo multa apparent in piscibus, de quibus piscatores propter incuriam nihil sciunt. Delphinorum autem genus coit per applicationem ad invicem, sicut coeunt aliqui pisces quos prohibet a perfectione concubitus et firmitate causa aliqua : sed separatio delphinorum est tardior, separatio autem piscium ovantium est valde festina : propter quod etiam multorum piscium coitus videri non potest : et ideo multi piscatores rudes consentiunt indoctis hominibus, qui dicunt transglutitire fœminas sperma, aut mares transglutitire ova. Et ideo divulgatus est iste error in tantum, quod in proverbialibus sermonibus Hermodixites poeta scripserit, quod « pisces impraegnantur ex spermatis transglutitione. » Nec ratiocinati sunt de impossibilitate ejus quod dicunt : de levi enim scire poterant si advertisent, quod id quod vadit per os, vadit ad stomachum, cum in non habentibus pulmonem nulla sit via ab ore, nisi ad stomachum, et non vadit in matricem. Omne autem quod transit ad stomachum, necessario fit cibus et digeritur. Matrices autem plenæ ovis apparent. Et non possunt assignare modum per quem transeat ab ore et stomacho ad matricem.

Similiter autem errando dicitur de generatione quarumdam avium : multi enim homines dicunt vulgariter, quod corvi et aves aliae, quas quidam perdiccs dicunt esse, per os ad invicem coeunt : et eodem modo dicunt, quod partum suum accipit impraegnatione per os id genus quod hus vocatur. Et haec fuit traditio Anaxagore. Nec dicitur id nisi quia nimis superficialiter et leviter in his consideraverunt, et quia non satis speculati sunt experiendo in his rebus : quoniam superficialiter consideranti non apparet coitus in his animalibus. Avicenna autem diligentius considerans dicit se vidisse coire duos corvos, sicut coeunt aliae aves : et coivit saepe eo vidente. Raro autem videntibus

<--- Page Split --->

hominibus coeunt corvi : et ideo cum vident corvos se osculari, putant quod coeant. Ego dico, quod forte hujusmodi animalia habeant horam coeundi in mane ante lucem vel in crepusculo quando non videntur ab hominibus : et ideo coitus eorum non perpenditur. Sæpe autem omne genus corvorum osculatur, sicut patet in corvis domesticis qui in dono nutriuntur. Et similiter sæpe se osculatur omne genus columbarum : sed quia coitus columbarum est manifestus, non habent de eis illam opinionem quam habent de aliis. Genus autem corvorum generaliter est pauci coitus et paucæ generationis : tamen, sicut diximus prius, multi sunt qui aperte viderunt coire corvos. Magna vero, ut diximus, causa erroris eorum est, quod remissam multam habent sollicitudinem circa naturalium indagationem, qualiter scilicet possibile sit pervenire sperma ad matricem per stomachum digerentem omne quod transit per ipsum.

Amplius isti modi avium quos non coire fatentur, habent matrices, et ova apparent sicut in aliis avibus in feminis earum. Error consimilis fere est de quibusdam animalibus : dicunt enim quidam de lepore quem quidam hirzum vocant, quod aliquando sit mas et aliquando femina : et aliquando concipiat, et aliquando imprengnet : cum tamen feminae illius animalis habeant matrices sicut alia animalia quadrupedia, ex qua matrice in partu exeunt filii ejus : sed quia femina hujus animalis parit filios valde parvos et incompletos, sicut faciunt fere omnes feminae animalium quae in multa dividunt pedem, propter hoc opinio concepta est, quod defert filios de loco ad locum multoties, et quod aliquando sit masculus et aliquando femina, et quod filii complentur extra eam. Juvit autem ad errorem hunc hoc quod vulgariter dicitur de ave quae Graece acrosilus vocatur, et de ea quae vocatur astriboth : et hoc tamen est falsum : de his enim asserunt eamdem sexuum permutationem.

Amplius Aribatus Philosophus ex Arcadia natus, dicit quod karabo coit atercilos, et etiam id quod vocat azaro, et quod in quolibet anno mutant coitum, ita quod incubus fit succubus, et impregnans efficitur impregnatus : per visum enim dicunt esse probatum, quod azaro aliquando habet membrum maris, et aliquando membrum feminae. Hoc autem quod aestimant de lepore quem adhab Arabes vocant, quod habeat utrumque membrum per vices mensium, non est verum, sed sub cauda habet quasdam lineas fissuris vulvarum similes, quae lineae semper inveniuntur in maribus et feminis. Et dicit Avicenna, quod secundum numerum annorum aetatis suæ multiplicantur illæ fissuræ, ita quod aliquis captus est de quo venatores putabant quod octo vulvas haberet. Falsum tamen est : quia illæ lineæ inveniuntur in maribus et feminis : sed quia pluries deprehenduntur mares, magis putatur de eis quod sint hermaphroditi, quam de aliis. Hæc ergo quæ dicunt, sunt falsa : et has quas diximus causas habent erroris.

<--- Page Split --->

complentur. Complementum autem ovorum avium et piscium quantum ad virtutem generativam non est nisi ex spermate maris, ita quod ova avium per sperma complentur intra : piscium autem extra, eo quod ova piscium in quantitate incompleta ovantur. Quod autem ex spermate accidit his duobus generibus ovorum, est omnino simile : propter quod ova venti concepta ante completionem in matrice avis aliquando fiunt convenientia generationi ex multo coitu avis cum femina quando ova illa adhuc sunt in matrice. Et nisi multum coeat mas et saepe, dicit Avicenna, quod revertentur ova, et amittent virtutem generativam, et erunt ova venti. Si autem super coitum unius maris qui a principio aliquoties super ova coivit, coeat alius mas antequam ova compleantur, et in testa claudantur, mutabuntur ova a natura primi coeuntis ad naturam maris qui secundo coivit : et quando ova concepta sunt in matrice, et non coit mas cum femina, non cito crescunt ova ad debitam quantitatem. Hoc autem non omni tempore fieri potest : sed tunc fieri potest, quando citrinum quod est intra album, jam conceptum est, aut est in mutatione quae ex se generat albuginem.

In ovis autem piscium nihil talium apparet determinatum, sed potius feminae piscium ovant, et mares sequuntur, et spargunt sperma super ova illa, ut citius ex spermate salventur et compleantur. Causa autem hujus est, quod intra ova piscium non sunt duo colores distincti, sed incompletus humor unus : et ideo tempus non habent determinatum sicut est tempus ovationis avium. Quando enim in ovo est album et citrinum, tunc etiam intra ovum contineri potest principium movens in generatione quod est ex mare : et propter hoc fiunt generationi convenientia ova venti ex spermate maris, dummodo cadat super ea post primum conceptum et ante ultimam completionem et clausuram in testa dura. Ova enim venti primo crescunt in

De complexione omnium ovorum, venti scilicet et aliorum per conjunctionem spermatis cum ipsis.

Quæret autem fortasse aliquis qua de causa feminae piscium non ovant ova completa, neque mares ejiciunt sperma in feminas suas? Ad hoc autem oportet dici, quod genus avium non multum quidem habet sperma proportione corporis sui, et matrices feminarum avium sunt sub pariete : et mares avium diversantur ab aliis maribus, et feminae earum ab aliis feminis, licet ut in pluribus colores feminarum sint similes coloribus marium : et ova quidem inveniuntur in feminis, et sperma in maribus : et hoc sperma majus est, quam quo indigetur ad coitum : et forte fecit hoc natura ut ejiciatur super ova venti, quae concipiuntur in matricibus feminarum.

Sicut enim, ut saepius diximus, ova avium complentur in interiori feminarum : piscium autem ova complentur in exteriori : et ideo ovis piscium accidit aliquid simile ei quod accidit generantibus vermes : generata enim ex vermibus sunt incompleta, et postea crescunt et

<--- Page Split --->

matrice ex humore ovali, et impossibile est ut ad complementum veniant sine spernate maris, ita quod fiat animal ex ipsis : quoniam sicut in praecedenti libro determinatum est, animal indiget principio sensus : et hoc non fit nisi ex spermate maris. Virtus autem animae nutritive est in feminis sicut est in omnibus habentibus vitam, eo quod ipsa, ut dicit Dionysius philosophus, est ex calore animae qui primum principium est vite : et propter hoc in nutrimento et incremento complentur in matrice ista ova, sicut completur per animam vegetabilem fructificatio et generatio et incrementum et nutrimentum arborum : et non complentur ad sensus principium sicut conceptio animalium : et si non esset mas in istis avibus, tunc esset possibile aliquid produci ex istis ovis eo modo productionis quo fit generatio a quibusdam ovis piscium, si est in eis aliquod tale genus quod aliquid potest generare sine mare. Talia enim quaedam esse genera piscium diximus superius : sed de istis diximus superius quantum sufficit intentioni praesenti : ubi etiam declaratum est, quod non apparuit adhuc de hoc certum experimentum : sed certe scitur, quod in generationibus omnium avium sunt feminae et mares.

Quia ergo ova venti sunt sicut arbores, ideo ovantur completa : et propter hoc postquam perfecta sunt, non mutabuntur ex coitu, neque alterantur : quia vero non sunt sicut animal, ideo non complentur propter formationem, neque exit ab eis animal aliquod : et sic neque sunt sicut arbores simpliciter, neque etiam omnino sicut animalia generata et generantia per coitum. Pullus autem tunc non exit ex ovo avium, nisi sit completus per coitum : et hoc est cujus interius est album conjunctum citrino, quando mas qui coit, sperma suum ponit in vicinitate duorum humorum ovi, sicut diximus superius.

Similis autem est huic generatio mala-

chic et ovis suis et sibi similium, sicut sepie, et polipi, et generatio karabo, et sibi similium mollis teste existentium. Omnia enim haec non generantur, nisi ex ovis per coitum maris completis. Mares enim horum generum saepe visi sunt coeuntes cum feminis : propter quod omnes qui dicunt omnes pisces esse fecminas, et non generari ex coitu, errant, et dicunt contrarium ei quod est in sensu manifestum. Et quod dicunt, quod modi quidam sunt ex coitu sicut modi celeti, et quidam non sunt ex coitu, est mirabile, et nihil significat nisi ignorantiam hoc dicentis. Coitus autem omnium modorum malachie et mollis teste, tardior est coitu piscium aliorum : sicut etiam tardior est coitus animalium annulosi corporis. Et hoc rationabile est, ideo quod carent sanguine, propter quod naturae frigidae sunt : et propter hoc non ovant quaedam istorum animalium nisi duo ova in aetate : et hoc facit modus sepiae, et modus ejus quod ramim vocant quidam, hoc est, calamare, eo quod matrix in eo est divisa in duo. In polipis vero non apparet nisi unum ovum, sicut in pertica non nisi unum apparet : et causa hujus est stricta et longa figura corporis et rotunda : propter hanc enim figuram latent divisiones matricis in hujusmodi animalibus, quando matrix impletur ovis. Matrix autem karabo et omnium similium est divisa in duo : et omnia ista animalia ovant etiam ova incompleta : et propter causam quam diximus omnes modi feminarum ovant interius : propter quod etiam membra involuta in quibus involvuntur ova, magis inveniuntur in feminis quam in maribus. Mares autem custodiunt ova jam ovata tantum : malachie autem ovat extra, et mas spargit super ova sperma suum, sicut faciunt mares piscium : et sperma illud ejectum est viscosum continuum, adhaerens fortiter omni ei quod tangitur ab eo. In modis autem karabo nihil talium apparet : quoniam modi ipsius intra feminam sunt durae pellis valde et ibi crescunt. Mala-

<--- Page Split --->

chie autem ovant extra sicut alii modi piscium.

Amplius pullus sepia est contentus in anteriori parte ovi sui : non enim potest esse nisi talis dispositionis : pars enim anterior convenit ad eumdem ovi locum.

De generatione ergo animalium et natialium et quorumdam rependo ambulantium in tantum a nobis dictum sit : sufficit enim praesenti intentioni quod dictum est.

<--- Page Split --->