TRACTATUS II
De causa sterilitatis, et de generatione membrorum consimilium.
CAPUT I.
De causis sterilitatis accidentibus ex parte membri marus, et ex parte matricis in femina, et de modo creationis embryonis in matrice ex quo generetur, et secundum quem ordinem distinguantur in eo membra ?
De causis autem sterilitatis et generatione membrorum consimilium ex sper-
mate post hæc erit dicendum : quoniam causa sterilitatis quæ per se causa est, est destitutio spermatis a virtute generativa quæ secundum naturam est in ipso. Per accidens autem causæ sterilitatis sunt multæ. Aliquando enim ex parte longitudinis veretri quod videlicet non potest elongare ad locum ante orificium matricis unde matrix potest sugere sperma : vel forte non habet veretrum aliquod animal omnino, sed habet aliud membrum quod virtutem consimilem habet cum veretro, sicut accidit quibusdam annulosi corporis animalibus, sicut diximus.
Diximus etiam superius, quod humiditas quæ emittitur a mulieribus in delec tatione coitus, non habet virtutem spermatis in imprægnando : creatur autem ab eadem causa in coitu et in nocturna sive somniali pollutione tam in viro quam in muliere. Hoc tamen non est satis certum signum esse ejusdem naturae humorem qui egreditur per somnum et per coitum : distillatio enim cujusdam humoris fit a pluribus juvenibus per con-
<--- Page Split --->
fricationem genitalium quando appropinquant sibi per coitum antequam spermatizunt vel spermatizare possint : qui tamen humor non est ejusdem naturae cum spermate viri aut mulieris.
Non autem potest esse impregnatio propter superfluitatem seminalem alterius tantum : et ideo non fit impregnnatio ex solo spermate viri sine semine vel menstruo mulieris. Et precipue ex veretro impeditur impregnatio quando nimis longum exitum habet : quia tunc in via evaporat spiritus spermatis. Similiter autem quando nimis curtum remanet intra corpus : quia tunc non eadit sperma in locum unde ipsum possit attrahere matrix. Fœmina similiter non impregnnatur, nisi quando locus impregnationis secundum qualitatem et situm fuerit aptus ad motum impregnationis, et quando matrix in accipiendo sperma descendit ad inferius descensu congruo. Proprie autem attenditur in matrice impregnnatio quando fuerit reversi orificii, nec fuerit paralytica.
Amplius aliquando simul in tempore conveniunt delectatio maris et fœminæ in coitu : et tunc faciilor est impregnnatio. Quando autem non conveniunt ambæ delectationes, tunc erit difficilior. Mas enim non ejicit semen intra matricœm, sicut quidam opinantur, eo quod orificium matricis est valde strictum, sed ejicit ipsum extra orificium : sicut et fecminæ quaedam ejiciunt superfluum cibi quod exit ab eis : ejiciunt enim ante interius orificium matricis. Sperma autem projectum ante orificium interius matricis, remanet ibi temperatum : et cum complexio matricis fuerit bona, attrahit ex eo aliquam partem, aut totum sperma si bonum est : si autem aliqua pars est mala, illam rejicit. Animalia vero quæ habent matricem prope diaphragma, sicut aves habent, et pisces generantes ex ovis, non possunt ejicere ab extrinseco semen in fœminas suas, quia veretra non habent : sed projectum ante locum per quem recipitur per seipsum statim vadit
ad matricem, et matrix attrahit ipsum propter calorem qui est in ea intensum : calor enim magnus est in tali matrice quæ est prope parietem : et hoc modo attrahit semen per calorem suum : sicut vas non plenum irroratum cum aqua calida et revolutum super os suum, attrahit humorem qui est sub ipso. Secundum hunc ergo modum fit attractio matricis.
Sunt autem qui dicunt, quod non fit attractio hæc nisi per instrumentum conveniens coitui : neque semper tamen dicunt fieri secundum unum et eumdem modum, sed secundum diversos : cum tamen contrarium accidit ei quod dicunt. Dicunt autem hi similiter his qui confitentur mulieres spermatizare, dicentes mulieres sperma suum extra orificium projicere : et tunc demum attrahi hoc dicunt ad intra ut admisceatur semini maris ad faciendum impregnationem. Hunc enim modum dicunt esse unum quo semen attrahitur a matrice : et affirmant hoc, quod natura nihil facit otiose : propter quod humorem resolutum a femina attrahi dicunt : quia aliter esset otiosus et ejectio sua esset otiosa, nisi per ipsum ejectum temperaretur sperma viri, ut sic temperatum a matrice attrahi possit. Per virtutem autem spermatis viri tenetur et regitur et coagulatur humor sive gutta quæ exit a fœmina in matrice : et accidit ei quod accidit læti quod coagulatur per coagulum : quando enim coagulatur læ, est in læte calor spiritualis qui adunat læ et sustentat ipsum. Et similiter facit sperma maris in menstruo : quoniam natura lætis et sanguinis menstrui est eadem, sicut in antehabitis est declaratum. Cum autem adunatur et coñstat id quod corpulentius est in menstruio, tunc per circuitum exit humidum aqueum : et cum terrestriores partes quæ sunt in circuitu desiccantur, fiunt ex eis telæ et secuælinaæ continentes conceptum : desiccantur enim necessario ex calore decoquente eas, et postea ultimo infrigidantur sicut pelles animalium. Ra-
<--- Page Split --->
tionale autem est, ut animal conceptum non sit immersum humiditati aqueæ quæ segregatur a materia concepti animalis, sed potius distinctum ab ea per secundinas : et hæc est causa secundinarum et aliarum telarum quæ ex partibus viscosis terrestribus circumstantibus generantur et diversantur secundum magis et minus : quoniam non sunt unius modi in animalibus generantibus animalia, et in animalibus ovantibus.
Amplius cum gutta feminae tacta fuerit a spermate et tenta, tunc primo accidit ei quod accidit seminibus plantarum : hæc enim intra se habent virtutem ad generationem : et cum illa virtus movens quæ primo est in potentia, exiverit in actum, tunc oriuntur ex semine rami et folia et radices : et tunc attrahit cibum per radices. Arbores enim et plantæ participant nutrimento et augmento et generatione, sicut diximus in libro de Plantis.Et per omnem eumdem modum fit augmentum omnium membrorum embryonis. Omnia enim hæc fiunt per primam virtutem formativam quæ est in semine : propter quod etiam quia cor est tamquam sedes hujus virtutis, fit cor prius inter alia membra in actu, licet in potentia omnia simul sunt in eo : hoc enim non tantum secundum sensum est manifestum, sed etiam secundum rationem. Conceptum enim adunatum et coagulatum et formatum semine maris ex gutta feminae, quando efficitur unum aliquid in se distinctum, habet regere se sicut filius qui exit a domo patris. Filius enim exiens de domo patris partem fert substantiæ secum : et illam primam multiplicat, et sic procurat domum. Sic igitur primum quod est in substantia parentum, convertitur in substantiam cordis : sed aliud ex quo fit nutrimentum, ponitur in ultimis membris inferioribus videlicet quæ sunt in ultimo corporis.
Sic enim fit in omnibus generatis animalibus : quia si prima substantia exit et ponitur in ultimo corporis, quaeret aliquis quaestionem difficilem et insolubi-
lem, quando videlicet hoc fiat? Non enim in ultima parte corporis ponitur aliquid, nisi per id quod est in prima parte corporis : unde ergo facta esset prima pars? Propter quod omnes illi qui sicut Democritus dicunt inferiora membra quæ sunt in ultimo corporis, primo fieri, dicunt falsum, et loquuntur de animali sicut de animali ligneo in quo faber incipit ab exterioribus membris quæ sunt in ultimo corporis : et sic fit in lapideis et ligneis animalibus in quibus suæ generationis non est intra, sed extra principium. Omnia autem animalia principium movens in generatione sua habent intra : et ideo in omnibus sanguinem habentibus inter omnia membra primo apparet cor formatum et distinctum, eo quod cor est quoddam principium omnium aliorum menbrorum homogeniorum. Sed tamen aliquid convenit nominare principium, quod non est primum movens in generatione : præcipue vero principium est in his quæ indigent cibo. Cibus enim ultimus in habentibus sanguinem est sanguis, et in non habentibus est id quod est loco sanguinis. Sanguis autem originatur a corde, sicut jam olim in antecedentibus hujus scientiæ est declaratum. Vasa autem sanguinis venæ sunt : propter quod etiam cor est principium venarum, sicut apparet ex anatomia nostra, quam in præhabitis induximus.
Quamdiu igitur animal est in potentia et imperfectum in materia primæ generationis, necessario accipit cibum ex matrice : sicut planta primo ex semine pullulans accipit cibum ex terra. Et ideo formato corde, natura duas venas magnas extrahit ex corde, ex quibus omnes aliae dividuntur : et ex illis exeunt venæ subtiles quæ ad matricem diriguntur : et ex involutione earum est membrum quod vocatur umbilicus : umbilicus enim est vena, et est in quibusdam vena una, et in quibusdam plures. Et in circuitu venarum in umbilico est cooperatorium corii : eo quod venæ illæ indigent salvantibus se propter earum debilitatem. Ve-
<--- Page Split --->
næ vero umbilici applicantur cum matrice sicut radices, et per ipsas sugit cibum conceptus : quia propter hanc causam manet animal in matrice : non enim est causa tantum quam dixit Democritus, quod videlicet non propter aliud maneat in matrice, nisi propter impragnationeim et creationem sive facturam membrorum : hæc enim extra matricem fieri potest, sicut patet in ovantibus, in quorum ovis formantur et creantur membra extra matricem.
Quæret fortassis autem aliquis quæstionem gravem, quæ ex prædictis oritur dicens, quod si sanguis est cibus, et cor est primum quod generatur, et sanguis omnis trahitur ab extrinseco, scilicet ex matrice : unde ergo venit primus sanguis ex quo cor formatur ? Cum enim cor sit caro, et omnis caro sit ex sanguine, necessario erit cor ex sanguine : et hic sanguis non potest esse ab extrinseco, quoniam nihil est adhuc quod trahat ipsum. Falsum igitur est omnem sanguinem et præcipue primum sanguinem embryonis ab extrinseco esse : sed primus sanguis in spermatibus generatur subito ex conversione guttæ seminalis in sanguinem, sicut etiam accidit in semine plantarum, in quo intrinseca materia seminis convertitur subito in cibum mollem, in quo formatur plantula antequam aliquid trahat de terræ cibo. Postea autem quando digestum est semen. et perforatæ sunt viae venarum, augetur per cibum tractum per umbilicum : et hoc quidem jam in ante habitis locuti sumus : sed tamen adhuc in sequentibus loquemur de his in locis congruis, et temporibus congruis hujus scientiæ.
Distinctio vero membrorum in embryone non est sicut quidam homines putant dicentes, quod naturale sit in concepto, quod simile in figura et forma ex suo procedat simili in figura et forma. Ad hunc enim sermonem multa valde sequuntur inconvenientia, sicut in parte supra contra Platonem disputantes determinavimus. Si enim hoc esset verum,
oporteret quod quodlibet membrorum homogeniorum ad minus esset per se distinctum in semine, ita quod esset ibi caro per se, et ossa per se, et sic de aliis : et cum hoc sit falsum ad sensum, convenientius dicitur, quod guttæ fecminæ est in potentia talis qualis est natura animalium in actu : et in gutta illa sunt omnia membra in potentia, in actu autem nullum. Artifex autem et ars sunt sperma virile sive masculinum. Quando autem tangendo se conjunguntur artifex et materia artificiati, tunc egreditur operatio paulatim et paulatim, et non subito : et ita egreditur generatio, quando sperma masculinum tangit guttam femininam.
Patet igitur quod materia est ex femina, et principium motus est ex masculo : et sicut artis opus non fit nisi per instrumentum conveniens, ita accidit in generatione. Rationale enim est hoc, quod artificiatum non fiat nisi per motum suorum instrumentorum. Ars enim est forma operativa eorum quæ sunt artis opera. Et illi similis est virtus animæ quæ est in semine arborum et animalium, quæ vocatur formativa : et ab hac est formatio et nutrimentum et augmentum quod est post cibi sumptionem. Hæc igitur virtus calore et frigore utitur quasi instrumentis : eo quod motus materiae fit per ista qualitates. Et ut modo communi loquamur secundum hunc modum erit quodlibet membrorum corporis, et secundum hunc modum fit sustentatio et terminatio ejus quod fit secundum naturam. Materia enim ex qua subsistit conceptum corpus, et ex qua nutritur, est eadem. Virtus igitur quæ facit hoc et illud quæ sunt una et eadem res, est major quam si faceret unam tantum, scilicet si faceret primum tantum. Si igitur ista virtus est anima vegetativa nutritiva, eadem etiam est generativa : et in ista secundum naturam est natura arborum et animalium onnium. Sunt autem et aliae partes animæ, et manifestum est quod in quibusdam corporibus quæ vivunt, masculi sexus et
<--- Page Split --->
fecmine non sunt distincti, sicut in arboribus. In animalibus autem sunt distincti, sed non in omnibus : et in quibus animalibus dictincti sunt, in his feemina indiget masculo, sicut diximus.
ratio hujus animalis quando separati sunt masculus et feemina : virtus enim masculi est formativa, sicut narravimus ante in solutione dubitationum gravium inductarum. Hujus autem signum est in ovis venti : haec enim significant, quod id quod feemina generat, habet potentiam perveniendi ad aliquid incompletum et indeterminatum.
De hoc autem iterum dubitabit aliquis: dicet enim, quod ova venti habent vitam aliquam, licet non possint esse sicut ea ex quibus pulli generantur : si enim talia essent, absque dubio crearetur ex eis alatum volatile aliquod : e contra autem non sunt omnia sicut ligna et lapides, eo quod aliquo modo communicant aliquod participium vitae : et ita videtur quod sit in eis aliquo modo in potentia. In omnibus autem in quibus est potentia, necessario inerit per aliquem modum virtus nutritiva quae videtur talibus ovis inesse communi modo quo est in arboribus et animalibus. Et si tunc quaeratur, quare in tali ovo non formantur membra et animal totum ? dicemus secundum praedicta, quod talis formatio membrorum indiget anima sensibili, eo quod membra animalium alterius modi operationum organa sunt quam plantarum : propter quod indiget feemina maris coitu : et ideo etiam in animalibus sunt masculus et feemina distincti : sicut accidit etiam ex ovis venti pullos generari si per coitum ad materiam ovi conjungatur sperma masculi antequam ova hujusmodi separentur ex ventre feeminæ. De his autem posterius erit discutiendum.
Quæret autem fortasse aliquis occasionem sumens ex prædictis. Si enim anima vegetabilis est in feemina et gutta feminæ est superfluitas impressionem habens suæ animæ, qua de causa feemina indiget masculo, et non generat per seipsam sine masculo? Causa autem ejus quod quæritur hæc est, quod inter animalia et arbores est differentia sensus, quam animalia addunt super arbores. Manus enim et caro et hujusmodi non sunt hoc quod sunt, nisi sint perfecta per sensum potentia vel actu : absque sensu enim ista non sunt membra nisi æquivoce sicut membrum mortui. Si igitur masculus, ut in prædictis habitum est, factor est animæ sensibilis, non potest esse gene-
Si autem esset aliquod genus animalium fecmininum, et non esset masculus distinctus a fecmina, sed haberet in eodem individuo utrumque sexum, forte posset generare talis fecmina per seipsam : sed talem speciem animalis numquam vidit aliquis hominum veridicorum, de cujus sermonibus sit multum curandum. Et ideo incidit dubium de piscium quorumdam dispositione, in quibus numquam visus est masculus : et vocatur Graece
<--- Page Split --->
arionobo. Fceminae autem videntur esse omnes hujus generis pisces : quia ovis plenae inveniuntur : et hujus signum est, quod etiam in quibusdam terris neque masculus neque femina hujus generis invenitur : et similis videtur esse huic generi enchelim, quam nos anquillam vocamus, et est piscis fluvialis. In generibus autem in quibus sunt dictincta per subjecta masculus et femina, non potest fecmina generare per seipsam : quoniam si in talibus posset femina generare per seipsam, creatio masculi esset otiosa : constat autem quod natura nihil facit otiose : propter quod in talium generatione oportet adesse masculum, qui complet generationem, praecipue propter animam sensibilem, cujus generatio non satis perfecta est in spermate maris, sicut superius ostendimus : et ea quae sine masculo generantur, sunt imperfecta et limosa terrestria : propter quod etiam incisa diu vivunt habentia spiritus et animas valde in materia diversas, et habent corpora fere per totum consimilia : et eorum opera non sunt ingeniosa.
A masculo igitur in his quae distinctum per subjecta habent sexum, in concepto fit anima sensibilis sive per seipsum infundentem spiritum, sive etiam persperma ipsius : quoniam, sicut diximus supra, non omnis masculus sperma immittit in feminam. Membra enim sensuum sunt in materia potentia : et cum conjungitur principium formaliter generans et movens, tunc accidit mirabile illud et nobile, quod fit in non habentibus sexum distinctum per seipsa, et hoc est complementum secundum animam sensibilem. Fuerunt autem quidam antiquorum physicorum, qui opinati sunt quod non transmutentur a virtute spermatis a dispositionibus in dispositiones secundum duritiem et mollitiem, et secundum alias differentiäs accidentium quas habent ipsa membra quae homogenia sive consimilia dicuntur. Haec enim omnia fiunt in actu postquam erant in potentia. Illi autem opinati sunt pro-
cedere ea ab actu latente ad actum manifestum.
In transmutatione autem quam habent de potentia ad actum, cor est primum membrum quod generatur in his quae corhabent : sed in non habentibus cor est primum quod cordi proportionatur secundum convenientiam : et hoc multoties jam dictum est et manifestum est sensui in abortibus, aut etiam ex hoc quod ipsum ultimum est post omnia membra retinens vitam. Spiritus enim vitalis diutius remanet in corde : propter quod omnibus aliis membris prius mori accidit quam cordi, ac si natura ponat in vitae actu circulum ultimum vitae et principium vitae concludens in eodem membro quod est cor. Generatio enim non est circularis, eo quod est inter duos contradictionis terminos. Est igitur generatio processus ex non esse ad esse.
Corde autem generato generantur prius interiora membra quam exteriora, eo quod illa sunt vitalia : et ideo in abortibus prius apparet magnitudo et quantitas membrorum tam interiorum quam exteriorum. In his autem et illis prius fiunt ea que sunt a diaphragmate superius quam inferiora : et sunt majora superiora et minora inferiora respectu quantitatis totius corporis : propter quod etiam aliquando inferiora apparent non distincta, quando superiora expressam acceperunt distinctionem. Et hoc apparet si quis inspiciat abortus omnium animalium sanguinem habentium. In omnibus enim animalibus pars superior apparet distincta ab inferiori, praeterquam in illo animali quod vermes generat, et in illa distinctione magis incrementum accipiunt membra superiora, inferioribus remanentibus diminutis comparatione superiorum. Superior autem et inferior pars expressiorem distinctionem habent in animalibus sanguineis ambulantibus. In aliis enim sunt quidem, sed non in ratione superioritatis, eo quod omnes partes corporum talium animalium trahuntur vel impelluntur super terram, neque una elevatur super
<--- Page Split --->
aliam. Similiter autem accidit in arboribus, eo quod semina primo emittunt radices ante ramos : radices autem similes sunt superioribus partibus in ambulantibus. Hæc autem præcellentia membrorum maxime est propter virtutem spermatis quod dominatur in superioribus, sicut bene et convenienter opinati sunt quidam naturalium physicorum. Et hujus signum expressum est in avibus et piscibus et animalibus annulosi corporis existentibus. Isti enim modi generantur per sperma exiens a generantibus parentibus, et complentur ova eorum extra matricem generantium : et tunc recipiunt distinctionem membrorum et divisionem ipsorum in situ corporis ante et post, et inferius et superius, et latere uno et alio. Sperma igitur facit hanc distinctionem membrorum et divisionem ipsorum, et non virtus generantis.
Amplius autem quaedam animalia non respirant et faciunt ova vel vermes, et forte quaedam eorum generant animalia similia sibi : sed respirantia omnia recipiunt membrorum in figura et positione corporis distinctionem dum adhuc sunt in utero matris : et in utero matris existentia non respirant quousque compleatur pulmo ipsorum. De hoc tamen sunt diversæ traditiones, quas nos supra cum de generatione hominis loqueremur, exsecuti fuimus. Pulmo autem distinguitur inter membra quæ creantur ante umbilicum, et ante tractum alimenti : et ideo fit de ipsa substantia guttae feminae.
Amplius autem quodlibet animal quadrupes multarum fissurarum habens pedes, sicut leo, et canis, et lupus, et vulpes, generant partus cæcos a principio nativitatis suæ, et oculi complentur extra et aperiuntur et vident. Ubicumque enim sunt calidum et humidum, oportet necessario unum esse agens æt operans, et alterum patiens et operatum.
CAPUT III.
De distinctione esse, et propter quod est id quod est, et quæ quæritur in æternis et quæ non, et secundum quem modum et propter quod dicitur esse cor principium membrorum ?
Antiqui ergo physici non veram habentes experientiam generationis membrorum, opinati sunt membra in spermate actu esse, et ex illis animalia similia sibi generari. Et isti non dixerunt secundum quot modos dicitur aliquid prius alio et ante aliud alterum. Hæc autem multipliciter dicuntur.
Primum enim est propter quod est id quod est. Propter quod autem est id quod est, dicitur duobus modis, quorum unum est primum secundum generationem, et alterum est primum secundum substantiam. Efficiens enim est propter quod est id quod est, et est principium motus in generatione. Forma autem et finis est etiam propter quod est id quod est : et hoc est primum secundum substantiam et rationem.
Adhuc autem quod est propter aliquid secundum rationem principi efficientis, dicitur duobus modis, quorum unus signifi-
<--- Page Split --->
cat id quod est principium motus, sicut diximus : alius autem significat id quo utitur in movendo sicut instrumento. Illud autem propter quod est generatum et factum sicut propter instrumentum eorum quae generant et operantur, est alterum et alterum, licet non sit aliud et aliud in ratione omnino : aliquando enim est instrumentum ante, et aliquando post. Ad fieri enim et generari est ante : ad usum autem ejus quod jam generatum, est instrumentum post. Sic enim doctor est ante discipulum : fistulae vero sunt post discipulum fistulatorem factum. Finis enim docentis est ut discipulus fiat musicus, et tunc incipiat operari secundum musicam in fistulis : secundum aliam autem fistulae sunt etiam ante discipulum, sed ista sunt instrumenta doctoris.
Univers aliter igitur in genere tria sunt propter quae est res id quod est : et unum illorum est id quod vocatur complementum, et illud est propter quod est id quod est principaliter inter tria. Duo autem alia sunt propter quae res est quod est : et unum quidem est sicut res propter primum generans et movens, quod motu suo fertur in patiens et in id quod generatur. Tertium autem a duobus inductis quod tamen ad efficientem reducitur, est id quo indigetur in motu efficientis sicut instrumento. Secundum hanc igitur distinctionem necessario debent esse membra conferentia virtutem prius illo in quo est principium motus cui conferunt esse principium motus sicut instrumento in generatione. Et quia per hunc modum cor se habet ad reliqua membra, necessario erit etiam ipsum prius reliquis membris, eo quod magnum habet dominium ad creationem aliorum membromum : et post hoc membrum secundum viam generationis exit totum completum. Tale autem membrum quod dicto modo est principium, erit necessario in corporibus animalium generatorum, in quibus est principium motus vitalis. Oportet igitur necessario hoc membrum primo creari ante omnia alia membra.
Ratio autem qua debet esse primum, est quia secundum quod est movens, debet esse primum, et secundum quod est membrum propter quod sicut propter movens sunt omnia alia. Similiter autem propter eamdem rationem quodlibet membrum organicum quod est naturaliter generans aliqua alia, debet esse prius eis : sicut hepar, et pulmo, et cerebrum, praecedunt multa alia membra : eo quod illud est sicut principium et causa generationis. Membrum autem quod non est talis dispositionis, debet compleri ultimo et generari.
Propter quod etiam qui hoc non subtiliter considerat, non facile potest distinguere membra, ut sciatur quod ipsorum est propter aliud, et quod ipsorum est propter seipsum sive per seipsum : quamvis in scientia generationis membrorum necessarium sit, ut per viam illam sciamus per inquisitionem quid est prius, et quid est posterius alio : quoniam, sicut diximus, completio quorumdam membromur perficitur post, et quorumdam completio fit ante : oportet enim prius fieri membrum in quo est principium ex quo fiat alterum, et post illud membrum fit pars superior corporis. Cujus signum est, quod prius in creatione embryonis apparet caput et oculi valde magni : quod vero est sub umbilico, ut crura, et coxa apparet valde parvum a principio : eo quod inferiora non sunt nisi propter superiora.
Non bene igitur dictum est ab Antiquis de necessitate causae illius propter quam est id quod est. Sine distinctione enim enuntiavit. Democritus, quod propter quod res est id quod est, non est in rebus aeternis quae sunt semper et sine motu : et hoc dixit sicut verum est non habere principium motus et finem. Quod vero est propter quod est id quod est, oportet esse principium generationis et motus, ut dicit Democritus.
Dicit iterum quod vemper est finem non habere : propter quod opinatur, quod quaerere propter quid est quodlibet
<--- Page Split --->
aet norum, simile est ac si quaeratur, quare habet principium quod non habet finem? quod enim non habet finem, non habet principium, efficiens propter quod est, quia omnis motus efficientis est ad finem determinatum quem sibi praestituit in motu. Verum quidem enim est, quod in rebus necessariis aeternis, sicut alibi probatum est in Physicis nostris, nihil demonstratur per principium motus et finem, eo quod sine motu sunt talia omnia. Sed, sicut ante diximus, causa quae dicitur propter quid est res id quod est, multipliciter est dicta, et in multis secundum diversos modos suae significationis invenitur, quorum quaedam sunt physica in motu considerata, et quaedam sunt aeterna abstracta a motu et materia. Sempiternum enim est tres angulos trianguli rectilinei duobus rectis esse aequales. Non ergo congruit quaerere principium motus in rebus omnibus, in quibus tamen est propter quid, secundum quod forma quae propter quid est, medium est demonstrationis. Non igitur quaerendum est principium motus in his quae non generantur et sunt aeterna sine motu existentia: talia enim hic vocamus aeterna.
Haec tamen habent principium secundum aliam principii rationem. Scientia enim principii in hujusmodi est finis intentus: quia per principium intendimus venire ad rei scientiam veram. Unde demonstratio non est finis rei in mathematicis, sed scientia quae est effectus demonstrationis. Et in talibus quidem quae immobilia sunt et abstracta a motu et materia et tempore, non est principium nisi quod quid est. In rebus autem quae generantur, multa sunt principia secundum diversos modos considerata: quia non erit motus in illis secundum 'unum tantum modum: et ideo aliquo modo principii erit cor prius et principium in habentibus cor: et id quod est loco cordis, erit principium in non habentibus cor, sicut diximus superius. Carentia enim
sanguine membrum est conveniens cordi, et non cor secundum veritatem.
CAPUT IV.
De modo generationis membrorum homogeniorum ex calore cordis et frigore complexionali.
Ex corde autem primo exeunt venae extensæ ab ipso ad similitudinem pilorum, et sunt pulsatiles et quietæ: et circa has fit generatio materiae, eo quod ex corde portant spiritum et sanguinem, qui exiguntur ad generationem membrorum. Generatio autem membrorum homogeniorum perficitur calore et frigore complexionalibus. Quædam enim horum coagulatur ex calido, et quædam ex frigido. Horum autem differentiam jam determinavimus in quarto nostrorum Meteororum, ubi etiam diximus quæ corpora homœomeria sunt humida, et quæ liquefiunt, et quæ non. Ex venis igitur et viis venarum quæ sunt in quolibet loco corporis, dirigitur cibus ad quodlibet membrum: et quia cibus est humidus et fluens, et membra generata aliquando sunt sicca et non fluida, oportet quod accidat materiae generationis membrorum, quod accidit operibus figulorum, quæ con-
<--- Page Split --->
temperantur et mollificantur humido, et postea per calorem assantem educitur superfluum humidum, et sic complentur vasa fictilia. Et per eumdem modum educitur superfluum humidum materiae generationis membrorum : et tunc fiunt membra in figuris suis perfecta.
Primum autem homogeniorum quod generatur ex cibo circa venas est caro, vel membrum habens vicem carnis, quod est in sanguinem non habentibus. Terminatio autem carnis est ex frigore complexionali, et non ex frigore simpliciter, eo quod, sicut alibi diximus, frigus est qualitas mortificativa secundum seipsam. Signum autem hujus est, quod calore sicco agente in carnem videtur solvi aliquo genere solutionis, eo quod exsudat sibi complexionalem humiditatem. Membra vero terrestria in quibus pauca valde est humiditas et paucus calor, hoc habent proprium, quod quando calefiunt, evaporant et exsudant humiditatem se continuantem, et tunc dissolvuntur: et si vincat calor assans siccus, erunt dura terrestria valde: et hoc modo fiunt et generantur ungues, et cornua, et sotulares, et soleae: et in quibus tamen modica est unctuosa humiditas, et propter illam mollificantur calefacta in igne, sed non solvuntur, eo quod illa humiditas fortiter apprehensa est a terrestribus partibus quae sunt in materia istorum membrorum. Quædam etiam talium membrorum ex humido acuto, sicut est urina, et acetum, mollificantur, sicut testa ovi, et dentes.
Vene autem et ossa ex calore intraneo desiccantur : eo quod desiccatur humiditas superflua, quae est in eis : propter quod etiam ossa in igne non mollescunt, nec liquescunt dissoluta faciliter : eo quod sunt constantia calore sicco, sicut ea quae coagulantur et constant per assantem calorem in fornace. Non enim idem est causa coagulationis et solutionis, sicut ostendimus in quarto Meteororum. Ossa igitur constant ex calore generationis assante, quem optesim qui-
dam vocant : et ille calor non generat carnem, sicut neque generat ossa, sed potius hanc facit operationem in materia conveniente quae est ossibus propria, et facit quando debet, sicut operatur omnis potentia naturalis. Generatio enim hujusmodi membrorum est ex motore, et ex eo in quo non sunt in actu, sed in potentia. Et non est possibile generari ea ex materia in qua sunt actu : quia si ex illa generarentur, essent actu, et non essent actu simul et semel, quod est impossibile. Et hoc est simile ei quod dicimus, quod carpentarius non potest facere arcam ex lignis, nisi sint sine forma carpentationis arce : quia aliter faceret et generaret id quod jam est in actu, quod est impossibile.
Calor autem haec operans, est sicut in subjecto in superfluo illo quod est sperma : et cum calore illo fit motus et operatio sicut cum instrumento, et operatur secundum quantitatem et qualitatem temperatam, et quando et ubi congruit sicut diximus, hoc modo congruit cujuslibet membri creationi : et si excessus fuerit in aliquo istorum vel defectus, faciet membrum malum et incompletum, sicut sunt membra occasionata : et simile huic saepe videtur in his quae extrinseco calore fiunt in operibus artis quae saepe incompleta sunt et occasionata ex defectu vel excessu alicujus principiorum ex parte efficientis vel materiae. Calor igitur temperatus est conveniens cibo ex quo fit membrorum generatio : et sic natura utitur temperantia caloris, ut faciat eum congruere motui ejus quod movetur, sicut facimus in artibus, ubi unum plus et majori calore decoquitur, et alterum minus et minori calore. Et hoc praecipue observamus in operibus alchimicis, quae pra omnibus aliis artificialibus imitantur naturam. In naturalibus autem principium motus est ex natura et secundum naturam generantis, sicut saepe diximus. Causa autem per se transmutans materiam, est frigus et calor : sed frigus non est excellens, sed id quod est in humido
<--- Page Split --->
aqueo commixto terminabili : hoc enim est fomentum et cibus caloris naturalis. His duobus, calore videlicet et hujusmodi frigido refrigerante calidum utitur natura.
Patet igitur, quod necessario secundum rerum harum naturam uno modo fit unum supradictorum membrorum, et aliud fit secundum alium modum. In his autem rebus quæ sunt hoc modo propter aliquid sicut propter efficiens principium, evenit quod quædam sunt naturae calidæ, et quædam frigidæ : et sic erit quodlibet membrum secundum modum sibi congruentem, sicut fit caro mollis, et os durum, et nervus erit siccus extensibilis, os autem durum et frangibile. Corium autem fit ex siccitate carnis, in qua contexuntur nervi, sicut accidit in decoctione viscosorum super quæ elevatur in circuitu pellis viscosa exsiccata : eo quod siccum elevatur super aquam decoctionis apprehensum ab humido viscoso, quod non potest evaporare, et sic constat et facit pellem. Hoc autem viscosum fit testa in valde siccis et terrestribus, sicut in his quæ sunt duræ testæ. Isti enim modi magis terrestres et sicci sunt, quam ea quæ sanguinem habent. In quibusdam autem carentibus sanguine fit illud viscosum constans magis pingue : et ideo pellis eorum erit viscosa et mollis : et multum hujusmodi viscosæ pinguedinis congregatur sub corio talium animalium quando sunt terrestria. Omnia igitur ista membra necessario generantur secundum quod diximus, unumquodque secundum modum congruum sibi : et unumquodque erit propter aliquod effectivum sibi proportionatum. Sic igitur a tali principio pars superior corporis prius formatur et distinguitur in tempore generationis : pars autem inferior posterius in omnibus sanguinem habentibus.
Generaliter autem omnia membra naturales recipiunt terminos suæ quantitatis et figuras : et post illa duo naturales recipiunt colores, et naturalem duritiem vel mollitiem. Natura enim facit sicut
ars quæ imitatur naturam. Pictores autem primo videmus figuram protrahere, et postea superducere colores : et per modum eumdem facit natura. Secundum prædicta ergo debet esse in corde principium sensus et motus et omnium aliarum operationum naturalium, ita quod omnes virtutes animales oriuntur ex ipso : et ideo oportet ipsum prius omnibus aliis membris creari.
Hæc igitur de prioritate cordis ad alia membra dicta sunt.
CAPUT V.
De forma capitis et membrorum quæ sunt in capite.
Præter exitum autem caloris de corde et principium venarum quæ sunt ab ipso, disposuit natura membrum frigidum in opposito quod est cerebrum : propter quod etiam post cordis formationem caput formatur. Et magnitudo quidem capitis major est quantitate aliorum membrorum : eo quod cerebrum est magnum et humidum ex prima formatione sua.
Incidit autem quæstio non dissimulanda de oculis : oculi enim in prima formatione valde apparent magni tam in
<--- Page Split --->
ambulantibus animalibus, quam natantibus et volantibus : et postea diminuuntur continue : et primo quidem in capite formantur, sed ultimo complentur : et in tempore quod est intermedium inter primam creationem et ultimam formationem, diminuuntur ad mensuram debitam et profundantur. Et causa illius est, quod organum visus est elevatum alte super organa sensuum aliorum gustus et odoratus et auditus. Gustus autem et tactus sunt partes quaedam animalis corporeae : quia non sunt per medium extrinsecum. Organum autem auditus et odoratus sunt viae continuae cum aere extrinseco, plenae elemento spirituali, quod transit usque ad venas subtiles extensas a corde ad cerebrum, per quas fit nuntiatio de formis sensibilium. Oculi autem proprie inter alia organa sunt ex corpore frigido et humido : quia sunt ex humore continente cerebrum. Ex cerebro enim exit humor aqueus, et pervenit ad naturam oculorum ex telis continentibus cerebrum, ex quibus etiam fiunt miringae oculo. Hujus autem signum est, quod nullum membrum in corpore est adeo frigidum sicut cerebrum et oculi : et quia sic humidum est, oportet quod sit magnum in creatione prima, et deinde paulatim postea calore decoquente diminuuntur oculi. Et idem accidit cerebro propter eamdem causam : primo enim est valde humidum et magnum, et postea adunatur in seipso.
Dicta igitur est causa magnitudinis oculorum quam habent in principio suae formationis, et causa magnitudinis cerebri. Propter quantitatem etiam cerebri est etiam caput magnum respectu totius corporis, et propter humiditatem multam. Primo quidem apparent oculi magni, et in ultimo adunati complentur ad debitam quantitatem : et ad hoc exigitur tempus longum, eo quod difficulter terminatur cerebrum a calore naturali propter multum humidum resistens calori naturali. Et hoc necesse est omnibus animalibus accidere quae cerebrum
habent magnum et humidum, et maxime hominibus. Et hac de causa etiam locus primae serraturæ in sincipite diu est mollis in pueris propter humorem cerebri, et non completur in duritia, nisi in ultimo post tempus generationis et spatium determinatum exsiccationi humoris superflui qui est in anteriori parte capitis.
Hoc autem, ut diximus, in infantibus hominum accidit : eo quod homo inter omnia animalia proportione sui corporis habet cerebrum majus et mollius. Calor autem cordis hominis est temperatus et mundus valde, non commiscens materias et operationes. Cujus signum est, quod homo est intellectus boni et discretionis : et ideo non vehementer et velociter exsiccat. Hac autem eadem de causa infantes in prima aetate non possunt erectum ferre caput suum : eo quod cerebrum eorum ponderosum est ex quantitate et humore.
Similiter autem est de membris mollibus in aliis causis generatis ex humore : statim enim pondere humoris decidunt et immobilitantur, sicut ea quae sunt in profundo corporis in loco humoris : et palpebræ etiam sunt similes ex humore deprimente dispositionis : propter quod non potest homo levare palpebras cum deprimitur humido somnifero aut ebrictate. Scimus autem jam olim, quod natura nihil facit otiose, nec in prima aetate, nec in ultima. Oportet igitur, quod palpebræ dividantur et aperiantur et moveri possint ex causa determinata, quando videlicet vincit motus caloris exsiccantis humidum superfluum quod est in ipsis : hoc enim scimus per simile quod accidit in ponderosa habentibus capita ex epilepitia aut ebrietate : hi enim non claudunt palpebras et aperiunt, nisi descendente aut digesto superfluo humido.
Hæc igitur est determinatio oculorum et cerebri, et quare ultimo inter membra complentur oculi, sicut dictum est.
<--- Page Split --->
cornua, et ungues, et soleae, et his similia : propter quod etiam ultimo complentur hujusmodi membra, quia. tunc incipit abundare in corpore hujusmodi superfluitas.
Sicut igitur dictum est, substantificatio animalium in primis membris fit ex superfluitate spermatica, et de illa multum transit in membra dominantia : et quod remanet et ignobilius est de superfluitate cibi transit in alia membra : cibus enim est ex quo est omnium membrorum generatio. Adhuc tamen in sequentibus distinctius dicemus de istis.
Qualter formantur membra dominantia post cor, et post illa formantur alia membra ?
Secundum igitur hunc modum est generatio nervorum ex materia : generantur enim ex eisdem de quibus dictum est, de superfluitate videlicet spermatica et virtute nutritiva. Et hoc modo erit generatio unguium et pilorum et solearum et rostromum et unguium avium et omnium similium. Omnia enim haec generantur ex cibo per virtutem nutritivam quae est in embryone ex virtute spermatis sive guttae feminae.
Creatio autem membrorum omnium est ex cibo : et membra nobiliora aliqua aliis dominantia quae formantur et terminantur ex primo motore spermatis, accipiunt cibum nobiliorem qui est primus et principalis et mundus et bona decoctionis. Membra autem quibus indigetur ad serviendum istis, et quae creantur propter ista, habent cibum pejorem. Natura enim est sicut rectificator quidam et rector operum : cibum enim mundum et bonum dat membris nobilioribus. Quod autem ex cibo nobiliori superfluit, et est malum, vel minus bonum, ordinat membris secundariis, quae subserviunt istis nobilioribus membris. Sicut enim rector et dispensator facit in regimine et dispensatione rerum extrinsecarum, ita facit natura in dispensatione eorum quae ad distributionem naturalem pertinent. Ex materia enim mundiori creantur organa sensuum. Ex superfluitatibus autem et quasi reliquiis et purgamentis hujus materiae procreantur et nutriuntur pili, et
Ossa autem sunt ex alia materia. Cujus signum est : quia non semper crescunt, sed crescunt usque ad quantitatem secundum naturam debitam, quamdiu videlicet habent principium motus incrementi. Quantitatis enim sunt determinata in omnibus animalibus. Si enim ossa semper crescerent, semper cresceret animal in cujus corpore sunt ossa : his enim crescentibus crescerent etiam membra alia quae sustentantur ab ossibus in quibus participatur vita animalis. Magnitudo enim animalis maxime est propter longitudinem ossium. Causam autem propter quam non semper crescit in longum animal, jam alibi determinavimus. Veterascens enim animal non crescit propter superfluitates frigidas, quae retinentur in corpore ipsius, quas consumere non valet calor naturalis : tunc enim cibus qui superfluit ab ipso quod ejicitur, quod debet cibare membra principalia dominantia, est valde paucus propter senectutem et infirmitates membrorum
<--- Page Split --->
quæ non possunt ad se convertere cibum. Diminuta igitur hujusmodi superfluitate cibi et remanente in corpore, primo quidem pili diminuantur humore cibi destituti. Eadem etiam de causa diminuuntur cornua. Ossa autem non diminuuntur de facili propter duritiam : sed quando diminuuntur, accidit eis hoc ex diminutione cibi melancholici, qui separari deberet eis ex nutrimento communi membrorum. Hoc autem habent pili proprium, quod crescunt ex fumo terrestri nutrimenti : sed quando locus radicis exciditur, alia vice non regenerantur.
Dubitabit autem aliquis de dentium natura, quaerens si natura eorum similis est naturae ossium. Videmus enim, quod pili et cornua crescunt ex superfluitate cibi radicata in cute : propter quod etiam haec colores suos variant, et secundum colores cutis erunt alba vel nigra. Dentes autem non mutant colorem omnino, nec ad cutem, et ad alia : sed in omnibus sunt albi : et hoc est signum, quod generatio eorum sit ex materia ossium : et hoc videtur in omnibus animalibus habentibus dentes et ossa. Si autem sunt ex natura ossium, tunc videtur quod non semper debeant crescere. Scimus autem, quod hoc singulare inter omnia ossa animalis habent dentes, quod semper crescunt usque in finem vitae. Et hoc experimento visus probatur in dentibus, quorum unus declinat ab alio, quod non directe obviat ei : in his enim unus crescit super alium. Causa autem propter quam natura ordinat incrementum eorum, est continua operatio eorum in molendo cibum : quoniam si non semper crescerent, continue consumerentur : propter quod materiam continue afflucentem oportet esse, ex qua crescunt et nutriuntur dentes. Haec autem causa est, quod dentes animalium multum et saepe comedentium magis atteruntur, praecipue si non habent dentes valde magnos : propter quod natura sagax et ingeniosa in senectute conjungit magis ac magis dentes : et si vita dureret per millesimum
annum, nec fecisset multas dentium renovationes in aetate procedente magis quam fecit in prima aetate juvenili. Sic ergo declarata est causa propter quam crescunt continue dentes. Non tamen est natura dentium et aliorum ossium eadem. Omnia enim ossa creantur ex prima radicali humiditate corporis quae vocatur seminalis humiditas : creatio autem dentium ultimo est ex humido nutrimentali non radicali. Habent etiam hoc proprium, quod recrescunt postquam ceciderint : et ideo etiam novi dentes contingunt et generantur quibusdam : et in hoc convenit eorum generatio cum aliis, quia dentes non sunt nisi ex melancholico cibo sicut et ossa.
Amplius quaedam animalia in prima sua generatione ex utero habent dentes vel id quod est loco dentium, nisi per accidens acciderit contrarium. In sequentibus autem dicemus causam propter quam quaedam animalia habent dentes fortiores aliis quibusdam, et quibusdam non. Manifestum autem ex dictis est, quod omnia hujusmodi animalia generantur ex superfluo cibi melancholico quod relinquitur ex nobiliorum membrorum cibo : propter quod etiam corpus hominis est molle et lene, quia nobiliori utitur cibo, et est levius omnium aliorum animalium corporibus, et habet ungues parvos et subtiles respectu sui corporis : eo quod superfluitas terrestris est in homine valde pauca : haec enim superfluitas est ex cibo indigesto et nop coeto.
Causa igitur propter quam quodlibet generatur membrum, a nobis secundum hunc modum determinata est.
<--- Page Split --->
trice, et dicuntur nomine proprio matricales, et continuantur cum orificiis venarum umbilici; continuantur enim venae umbilico ex una parte, et in alia revolvuntur in circuitu matricis: et in terminis earum sunt orificia venarum gracilium et telarum quibus involvuntur. Pars igitur rotunda harum venarum erit circa matricem: pars autem concava ad umbilicum versus embryonem. In matrice autem et embryone sunt telae et secundinae ad eum usum quem in prehabitis libris de hominis generatione determinavimus. Secundum vero quod crescit embryo in matrice, secundum hoc stringuntur orificia venarum: et cum completus est embryo, incipiunt omnino latere. Hae ergo sunt viae per quas fluit cibus ad embryonem et cibus sanguineus: et natura quidem congregat illum cibum in venis quas diximus, sicut lac postea congregatur in mamillis: et quia cibus ille paulatim congregatur et trahitur ad orificia venarum, ex hoc accidit quod tument venarum orificia interius sicut apostemata parva: et dum embryo est parvus impotens accipere multum cibum, venae manent amplae tumentes: et quando creverit embryo et capit multum cibum, restringuntur et detumescunt residentes in seipsas.
Amplius autem matrices non habent venas apparentes in multis animalibus quae dentes habent in utraque mandibula: sed umbilicus extenditur ad unam venam, et illa vena divisa extenditur comprehendens matricem totam. Haec autem sciuntur maxime per anatomiam praegnantium animalium: et nos anatomiam posuimus in primo librorum istius scientiae de Animalibus 1.
Patet igitur ex dictis, quod embryo pendet ab umbilico: umbilicus autem continuatur cum vena, et vena extenditur per matricem, et sanguis currit per venam ad matricem sicut currit aqua per
188
Qualiter per coctilidones fit nutrimentum embryonis ?
Augmentum autem primum cujuslibet generis membrorum et animalium creatur ab umbilico, sicut superius diximus. Quia enim in animalibus conceptis est virtus nutritiva subito generata, emittit umbilicus coctilidones ad matricem qui sunt sicut radices arborum. Creatio autem umbilici est ex cortice sive pelle continente venas: et illae venae quidem sunt multe in magni corporis animalibus: in animalibus vero quae sunt mediocris corporis, sunt duae venae tantum: in his autem quae sunt parvi corporis, est unica vena ex qua embryo recipit cibum sanguineum. Matrices autem non sunt nisi contexti fines multarum venarum. In animalibus autem quae non habent in matrice unam venam magnam extensam per interiorem matricis superficiem, sed multas parvas habent loco unius, erunt illae venae multe consequentes se in ma-
<--- Page Split --->
canalem : et circa quemlibet embryonem sunt telæ et secundinæ, sicut diximus. Opinantes autem embryonem cibari carnibus parvis exeuntibus ex eo, errant et mentiuntur : quia si hoc esset in homine, accideret etiam in aliis animalibus : hoc autem per inspectionem probatum est numquam in aliis animalibus accidisse. Hoc enim facile est cognoscere per anatomiam. Hoc enim modo scimus omnem embryonem gressibilium et natatilium et volatilium involvi telis et secundinis gracilibus : et ista telæ distinguunt conceptum a matrice et humiditatibus, sicut jam olim dictum est.
Ex quo sermone patet, quod falsum dicunt omnes consentientes Democrito in praeinducta opinione.
CAPUT VIII.
temporis quod mensurat imprægnationem. Omnia enim hujusmodi convenientias facientia sunt in animalibus quibusdam diversis quidem specie, sed propinquis secundum naturam ad invicem, sicut vulpes, canes, et lupi, propinquas habent naturas. Visum est hoc etiam aliquando in simia coeunte cum cane : sicut etiam hoc in avibus videtur, quod cubeg coit cum gallina. Est etiam opinio quorumdam, quod accipitres diversarum figurarum et specierum coeant ad invicem et generent ex se invicem. Accidisse etiam fertur hoc in animali quod Græce vocatur ramom. Quidam etiam opinantur, quod canes Indiæ venatici alti qui leporariis sunt similes, generentur ex canibus fæminis a tigridibus, sicut jam dudum diximus.
De omnibus sic mixtis animalibus videmus, quod tam fæminæ quam mares possunt generare et salvare speciem. Muli vero et mulæ non generant nisi valde raro, etiamsi coeant cum sua vel alia vicina sibi specie : et ex hoc surgit quæstio universaliter de causa sterilitatis animalium : et præcipue quæ sit causa sterilitatis mulierum et virorum.
Videmus enim aliquas mulieres steriles et mares non generantes : et hoc accidit secundum eamdem similitudinem in omnibus animalium generibus : sed genus mulorum universaliter est sterile, et non generat nisi valde raro.
Quæ animalia ex coitu imprægnantur, et quæ non ? et de causis sterilitatis.
Animalia autem convenientia in specie et genere naturaliter per coitum miscentur ad invicem : et præterea illa quorum natura est vicina quamvis non sint eadem specie omnino, præcipue illa quorum non magna est diversitas in figura et quantitate, et conveniunt in quantitate
Causa autem quare privatur generatio in aliis animalibus, est multiplex. Et una quidem est aliquando, quia membra convenientia coitui sunt infirma occasionata ex prima nativitate ipsorum, sicut et quaedam mulieres nihil menstruant, et quidam viri barbam non habent, sed sunt imberbes quasi spadones in tota vita sua. Quibus autem hujusmodi defectus innatus est, aliis aliquando accidit in juventute ex aliquo accidente aut cibi aut alterius rei alicujus : multum enim nutritæ cibo conveniente post juventutem mulieres efficiuntur pingues multum et efficiuntur multæ carnis : et tunc nutri-
<--- Page Split --->
mentum transit in carnem, et non ponitur in semen aliquid de quo sit curandum.
Amplius autem menstruum quarumdam mulierum tenue est et aquosum, et non constat in matrice, neque suscipit ordinatam coagulationem : et illæ non impraegnantur.
Eodem autem modo et sperma aquosum quorumdam virorum non potest coagulari. Accidit etiam causa hujus sterilitatis aliquando propter infirmitatem propter quam sperma viri efficitur frigidum et aquosum quando infirmitas est in viro : et menstruum mulieris efficitur aquosum et immundum quando infirmitas est in muliere, et efficitur plenum malis superfluitatibus.
Multis tamen viris et mulieribus accidit propter occasionem naturalem factam in locis et membris pertinentibus ad coitum. Et infirmitatum harum quaedam sunt curabiles, quaedam autem non.
Amplius autem aliquando sterilitas est secundum totam vitam tam virorum quam mulierum, sicut diximus, et hoc habent a prima nativitate ex defectu alicujus vel aliquorum principiorum generationis. Mulieres enim quaedam sunt viragines parum de sexu feminino nisi in inguine habentes, et viri aliquando sunt effeminati : et tunc modus iste mulierum habet menstruum quidem calidum et siccum, sed modus virorum quem diximus habet sperma valde tenue et aquosum.
Hoc autem experimento cognoscitur. Si enim sperma viri super temperate frigidam projicitur aquam, si est tenue et aquosum, statim dissolvetur et diffundet se super aquae superficiem. Sperma autem conveniens generationi effusum super aquam, descendit sub aquam, et continet se simul, eo quod glandulosum est et filosum, quae sunt via quae non permittunt ipsum dissolvi et super aquam diffundi.
Sapientes etiam circa coitum mulieres experimento cognoscunt utrum viae infe-
rius patulae sint ad sperma recipiendum, facientes suppositoria ad os vulvae acuta de aliis et aliis quibusdam. Si enim sapor perveniat ab inferiori ad salivam oris, sciunt quod matrix est aperta ad sperma recipiendum. Superiores autem vias tam in se quam in viris per quas major pars spermatis descendit, experimentantur per ea quae multum sunt subtilis substantiae colorantia multum, sicut est crocus, et talia : et talia ponunt super oculos : et si color penetrans coloraverit salivam, sciunt sperma a cerebro liberum habere descensum. Cerebrum enim cum spermate multam habet communicationem et cum oculis : quod probatur ex hoc, quod oculi profundanur et minuuntur in multum coeuntibus, et debilitatur visus universaliter ex multo coitu. Causa autem est, quod sperma multum est simile cerebro : et etiam ut quidam dicunt, pro majori parte descendit a cerebro, sicut tradit Hippocrates medicus. Et quidquid sit de hac opinione, hoc pro certo verum est, quod calor coitus intrat in cerebrum et exsiccat ipsum et oculos similiter. Purgatio autem menstrui est ab inferiori diaphragmatis, eo quod ille locus proximus est matrici et naturalibus ejus : propter quod motus menstrui fit ex juncturis inferioribus usque ad pectus.
Ista igitur est occasio sterilitatis et viris et mulieribus et multis modis aliis animalium, sicut praediximus.
<--- Page Split --->
bus. Si enim illa quam inducunt esset causa sterilitatis in mulis, eadem causa induceret sterilitatem in omnibus quae nascuntur in coitu diversorum animalium in specie.
Empedocles autem, sicut diximus, opinatur quod causa sterilitatis mularum est mixtio balbutiens primorum spermatum generantium. Dicit enim, quod sperma equae feminae et asini masculi est molle, et ideo unum non profundatur in aliud profunde sicut illa quae bene miscentur. Sperma autem asini dicit esse forte, et debile dicit esse sperma equae. Debilia autem cum fortibus non bene miscentur, eo quod unum minus vincit super aliud. Et si talia miscerentur ad invicem, totum efficeretur durum. Sterilitas igitur ex corruptione creationis in prima mixtura causatur, sicut dicit Empedocles, sicut est mixtio balbutiens aeris et plumbi, quorum utrumque est molle : et sicut est mixtio balbutiens in alchimicis ex lapide quem antiqui philosophi mem vocant, et Arabes vocant falcardam, nos autem in Latino vocamus ipsum arsenicum rubeum. Hic enim lapis est qui primo calcinatus, et deinde sublimatus, et iterum calcinatus, et secundo sublimatus, penetrat omnia metalla, et colorat es quando spargitur super laminas ejus candentes, et miscetur cum ere, sed non facit cum eo nisi balbutientem mixturam, quia minus exsiccat es et facit ipsum quasi asile. Talem igitur confusam mixturam dicit Empedocles fieri ex spermate asini et equae, et ideo id quod nascitur, sterile fieri.
De hujusmodi autem mixturis dicunt esse locutum Aristotelem in libro de Problematibus, in quo multa talia causat arguendo per conjecturas ex rebus notis de occultis, et ostendendo quae dura sicca profundantur in alia mollia, et quae non, et quae mixta continuantur ad invicem : quia quae continuantur ad invicem, ex his fit unum, sicut quando miscentur vinumi et aqua. Est autem loqui de talibus difficilioris inquisitionis et altioris intelle-
<--- Page Split --->
ctus, quam sit id de quo nunc loquimur. Non enim modo inquirendum est qualiter usque in profundum miscibilium miscentur vinum et aqua.
Falsus autem ostenditur in proposito sermo Empedoclis. Si enim imperfectum et molle semper generatur ex coitu diversorum specie animalium, tunc numquam a talibus deberet generari masculus feccundus. Hoc autem falsum est : quia sicut ex equo et equa contingit generari tam equam quam equum, ita generatur ex equo et asino tam mulus quam mula, sicut in aliis ex mare et femina generatur tam filius quam filia. Si ergo sit ista mixtio sic balbutiens propter spissitudinem viarum unius ad ingrediendum in aliud : tunc omne natum ex asino et equa, debet esse sterile. Hoc autem falsum est, quia masculus mulus natus ex equa et asino generat et potest facere filios.
Amplius ex praehabitis scimus, quod spermata omnia sunt mollia et fluxibilia, et potest asinus coire cum equa quando generatur mulus vel mula, et potest etiam equus coire cum asina ad generationem burdonis vel maris vel feminae : et semper miscentur spermata ad generationem filiorum, nec balbutiens mixtura tunc statim impedit generationem. Adhuc autem fit generatio ex equo et equa, et generatur animal fecundum : cum tamen sciamus diverse complexionis esse sperma equa et equi.
Amplius si esset mixtio spermatum ex uno tantum : tunc posset dici, quod mulus vel mula nata cum sit composita, non assimilatur toti spermati : tunc autem similitudinem habet cum utroque, scilicet cum equa et asino : et ideo secundum Empedoclem, perfecta debet esse ad generandum : videmus enim expresse contrarium ejus quod dixit : quia videmus non balbutientem esse mixturam in mula, sed potius id quod generatum est firmam habere mixturam vel mixtionem ex utroque : quod ostendunt operationes ejus et
figura, quae conveniunt tam cum mare asino, quam cum femina equa.
Est enim opinio pastorum, quod mulus masculus potens est generare quando septennis efficitur : mula autem femina nullo modo generabit, nisi valde raro et in paucis locis calidis. Et dicunt causam sterilitatis esse in mula, quia non potest creare et nutrire conceptum quousque compleatur ad partum. Asserunt enim, quod si mula posset fovere conceptum et nutrire in utero, quod bene sperma conciperet : dicentes quod nihil impedit quin bene concipiat.
Hæc enim est determinatio logica quidem, et ex probabilibus : sed tamen est sufficientior, quam hoc quod dixerunt Empedocles et Democritus. Dicunt enim isti, quod quanto aliquid plus elongabitur a suis principiis naturalibus, tanto plus debilitatur : et hoc quidem universaliter est verum. Scimus autem, quod mas et femina similis speciei generabunt partum in eadem specie sibi consimilem. Canis enim masculus et canis femina canem generabunt sive marem sive feminam. Et tunc probabiliter infertur, quod ex diversis in forma et specie masculo et femina generabitur partus diversus in forma et specie ad utroque generantium : sicut si canis masculus genere t ex leena, aut leo genere t ex catula, erit partus diversus in forma et specie tam a leone quam a cane, sicut leumza qua dicitur generari ex leopardo et leæna. Et si similitudo causa est fecunditatis, tunc ex mulo et mula debet generari mulus, vel mula fecunda, parentibus similis in forma et specie : et hoc non videmus accidere, sed potius ex equa et asino dissimilibus in forma et specie generatur mulus, qui cum neutro dictorum animalium convenit in forma et specie. Ex mula autem qua in aliquo convenit cum asino, et ex asino non generatur aliquid aliud : cum tamen, sicut jam sæpius diximus, ex diversis specie et forma aliud ab utrisque generetur.
Iste igitur sermo qui causat sterilitatem
<--- Page Split --->
et fecunditatem ex similitudine formarum vel dissimilitudine, est vilis et falsus : et id quod sequitur ex hujusmodi vilibus principiis falso suppositis, est falsum omnino. In geometricis enim et in omnibus aliis disciplinalibus est sermo falsus vocatus, qui dicitur esse alio modo quam sit in re. In eo enim quod res est vel non est, oratio vera est vel falsa. Videmus enim contrarium dicti eorum : quia multa animalia dissimilia in forma generant utrique parentum partum in forma dissimilem, qui tamen est fecundus ad ulteriorem generationem, sicut in multis animalibus superius induximus.
CAPUT X.
De vera causa sterilitatis mularum ex consideratione equi et asini collecta.
Oportet igitur causam veram accipere quare mula est sterilis ex consideratione naturae equae et asini. Sic enim vere comprehendemus quare accidit hoc quod dictum est. In omnibus enim non videmus, quod aliqua generent ex se invicem, nisi sint vel convenientia in genere, vel vicina genera sive naturas habentia : et feminae impraignantur a spermate ma-
rium : propter quod etiam mares longo tempore suspenduntur a coitu, eo quod feminae impraegnate non bene possunt pati coitum.
Equa autem non habet menstruum, nisi modicum respectu sui corporis : et propter hoc non exit ex equa, nisi modica menstrualis superfluitas minor quam ab aliis femininis animalium quadrupedum. Feminae autem equae non facile retinent semen, neque facile concipiunt : propter quod etiam quando coiverunt cum equis, percutiuntur cum flagris ne mingant : quia post coitum consueverunt mingere sperma receptum.
Asinus etiam est animal valde frigidum : cujus signum est, quia in locis frigidis non generatur, aut non proficit si generatur : et ideo in Suevia non sunt asini, et in regionibus aquilonaribus Suevia propinquis, sicut in Holsatica regione, et Dacia : eo quod frigus illarum regionum est grave. Propter quod etiam asini ante aequinoctium aestivale non coeunt, et pariunt etiam in tempore calido sicut et coeunt, in Maio videlicet quando sol est juxta stellam quae vocatur Aldebaram, quae est oculus Tauri : et impraegnatur per unum annum. Cum enim asinus sit animal frigidum, erit sperma ipsius frigidum necessario : cujus signum est, quia cum equus coit cum asina quae prius impraegnata est per asinum, non corrumpetur conceptus prior per consequentem concubitum propter frigiditatem spermatis asini : et ideo quando coeunt asinus et equa ad invicem, aut equus et asina, quando miscentur semina, salvabitur mixtio, quia ex duobus contrariis mixtis fit temperamentum. Est enim equae semen calidum et asini frigidum, et propter temperamentum quod fit ex utroque, fit ex eis conceptus. Propter aequale autem in complexione speciei non comparatae ad id quod est in altera specie, salvatur conceptus ex duobus calidis spermatibus, sicut quando coit equus cum equa : aut etiam ex duobus frigidis, sicut quando generat asinus ex asina :
<--- Page Split --->
æquale enim complexionis dicitur multis modis, sicut diximus in antehabitis libris, ubi de multiplicitate complexionum sumus locuti.
Concepta autem et nata mula ex asino et equa, non convenit generationi eorum : quia virtutes contrariorum spermatum in ipsa se invicem impediunt. Accidentia enim frgiditatis quae diximus, accidunt asino, et vix generat asinus, quoniam si inceperit generare post ejectionem primi dentis juvenilis, numquam de cætero generabit : secundum enim hunc modum dicitur quod asini non multum conveniunt generationi. Similiter autem et equa non multum convenit generationi propter sui spermatis nimiam caliditatem : magis enim conveniret generationi si sperma suum esset modicum frigidius : et hoc accidit ei quando miscetur cum asini spermate : et ideo generat. Similiter autem si sperma asini esset parum calidius, magis conveniret generationi : et hoc accidit ei ex permixtione cum spermate equi : quia autem utrumque parum convenit generationi si accidat eis aliqua occasio non naturalis, impeditur de facili fecunditas ipsorum. In eo autem quod nascitur ex ipsis, præcipue in sexu feminino accidit occasio innaturalis : et ideo dignum est ut sic natum secundum naturam sit sterile. Et sic non est dicendum, quod aliquid efficiat eam sterilem nisi occasio illa, quia est res concepta contra naturam : et ideo etiam vix completur generatio ex asino et equa.
Magna autem efficiuntur corpora mularum : eo quod menstruum totum transit in corpora earum et pilos, cum sint steriles, ut jam dictum est. Cum enim hujusmodi animalia soleas corneas habentia impregnentur per unum annum, et interim cibent conceptus suos sanguine menstruo et postea lacte, nihil horum adimitur corporibus mularum, tunc sunt steriles : et ideo magna efficiuntur, quia totum menstruum convertitur in cibum earum et pilos : et si aliquid parum superest de menstruo, emittitur cum urina.
Hæc igitur est ulterius causa, quare muli non odorant urinas mularum sicut olfaciunt aliae bestiæ sotulares habentes urinas suarum fæminarum : et cum olfaciunt eas, elevant caput, et divaricant labia, et ostendunt dentes ac si rideant ad urinam earum.
Possibile tamen est, ut mula in quibusdam terris concipiat : sed hoc est rarum, et accidit in præterito tempore, et etiam temporibus nostris accidit hoc nuper : et quando concipit, raro creat et nutrit usque ad complementum, sed facit abortum. Mas autem qui est mulus, potest generare in aliquo tempore ante senectutem, eo quod mas naturaliter est calidior quem fæmina : generatum tamen ex tali mare erit occasionatum, eo quod generans ipsum est animal occasionatum, sicut diximus prius, quia generatum ex equa et asino est occasionatum : et hoc est sicut occasionantur aliquando porci in matrice, et accipiunt tunc figuram corruptionis : et tunc etiam dantur eis alia nomina quam porcorum : et secundum eumdem modum porci occasionati nascuntur breves, quorum non sunt nisi unius cubiti longitudines : hæc enim nativitas accidit ex occasione quæ accidit membris eorum in matrice : sicut et porco aliquando accidit et animali quod Græce doreg vocatur.
Hæc igitur est causa sterilitatis mularum : et patet ex prædictis, quod non est eadem causa in generatis ex vulpe et cane et aliis quæ supra diximus : et ideo illa fecunda et salvantia speciem suam inveniuntur. Sicut enim est in insitionibus, quod insitio similis in simile vel in conveniens sibi magis proficit, ita etiam est in tali animalium mixtura.
<--- Page Split --->
principio generantur valde magna, et postea paulatim parvescunt quando humiditas adunatur in eis, sicut oculi qui primo sunt valde magni in embryonibus : et causa hujus est, quia membrum hoc est humidum aquosum multum, et ideo diu resistit calore in se operanti antequam ad debitam reductor figurum et quantitatem. Et propter anteriorem partem cerebri medullosam et humidam quae etiam calori terminanti resistit, oportet quod anterior pars ossis sit multum lenis et mollis. Hujus tamen alia causa est, quia videlicet cerebrum in prima nativitate multas habet superfluitates : propter quod etiam oportet quod superius remaneat rarum habens suturas plures et longas et transversales, ut vapores elevati in altum possint exspirare. De dentibus autem satis in anatomia nostra in antehabitis dictum est secundum quod hic considerandum est, hoc est, quod soli dentes inter omnia ossa semper latenter crescunt : quia aliter attritione continua consumeretur. Amplius umbilicus in quibusdam animalibus apprehendit duas venas, in quibusdam autem tantum unam : et haec differentia est secundum magnitudinem diversam corporum embryonum.
Amplius autem ea animalia inter se coeunt et concipiunt quae aut sunt ejusdem speciei, aut vicinarum specierum ad invicem, et praecipue quando tempus generationis eorum est unum aut vicinum unum alteri, sicut canes et lupi, equi et asini, et hujusmodi.
Amplius essentialis causa sterilitatis est propter duo spermata. Accidentales autem causæ sunt multæ. Aliquando enim est propter matricem in mulieribus, quando videlicet mulier viraginatur, et efficitur sua matrix inconveniens ad sperma recipiendum. Aliquando autem est propter virgam virilem : quia aut sperma recte non emittit : et quia forte est instrumentum curtum, et non potest complere ejectionem ad debitum locum : aut forte nimis magnum et involutum,
Et estDIGRESSIOsummamrecolligenseo - rumquæsupradiclasuntinhoctra - ctalu , etcausamassignans , utmeliusintelliganturpræhabita .
Ea quæ dicta sunt in præcedentibus per totum istum tractatum in genere sunt tria, de generatione videlicet membrorum similium, et de causis sterilitatis in universali, et in speciali de causa sterilitatis mularum.
Et ut melius intelligatur quod dictum est, summatim de his tribus in uno capitulo perstringimus, dicentes quod membrum primum quod in embryogeneratur, est caro, et adeps, et hæc coagulantur frigido, et dissolvuntur calore aliqua dissolutione. Ungues autem et venæ sunt ex materia terrestri : sed humiditas quæ est in eis, est aliquantulum unctuosa : et hæc est causa quod ad ignem non liquescunt, sed mollescunt, et post mollificationem cremantur quando humiditas continuans resolvitur : et si aliquid ex eis liquescit, hoc est valde parum. Cutis autem fit ex viscoso quod circumstat circa generationem carnis. Quædam autem membra sunt quæ a
<--- Page Split --->
et hujus signum est in membro spermatis cursum impediente. Quidam etiam virorum sperma aquosum emittunt : honum enim sperma positum super aquam descendit sub aquam, et sperma aquosum statim dissolvitur et natat. Adhuc autem quaedam mulieres non curant de coitu.
Universali ter loquendo causa sterilitatis aut est ex duabus spermatum complexionibus, aut propter organa coitus, sicut alibi dictum est in antehabitis hujus scientiae. Causa autem quae est ex spermatum absolutione, est quando sperma est aquosum : et hoc magis contingit in spermate mulieris, quando hoc ad idem tempus et eamdem viam obviat spermati viri, et non recipit operationem comprehensionis ab ipso, sed potius corrumpit ipsum et facit recedere ab aequalitate complexionis : et hoc etiam aliquando facit sperma viri ex multiplici causa, sicut est diminuta quantitas, aut recessus ab aequalitate.
Amplius autem aliquando complexio matricis erit mala, corrumpens sperma veniens in eam. Aliquando etiam orificium ejus interius est oppilatum. Aliquando etiam vasa et canales spermatis sunt laesa : et hoc dupliciter, in complexione videlicet mala, aut ex aegritudine superveniente quae est aegritudo instrumentalis non complexionalis.
Amplius autem via spermatis aliquando sunt oppilatae : descendit enim spermatis plurimum ab anteriori parte medulla cerebri. Et hoc quidem dicit Hippocrates : tamen effectus coitus non probat hoc directe, sed bene probat quod sperma descendit, aut aliquid ejus, aut aliquis spiritus ejus : quia qui multum coeunt, sentiunt cerebri vacuitatem, et profundantur oculi eorum. Signum autem expressius est, quod in bello vulneratis si abscidantur venae duae quae post aures sunt et spermaticae vocantur, deinceps non accidit spermatizare. Significatur etiam aliquid spermatis egredi a corde : quia in hora delectationis quando
egreditur sperma in coitu, citatur anhelitus et festinat ac si tunc cor occupetur, et intendat aliquid a se expellere. Hoc autem signum non est necessarium : quia secundum hoc sperma in eodem tempore exiret a corde et a corpore : et hoc non est probabile, cum longa via sit inter cor et vasa seminaria a quibus exit sperma in delectatione quae est in coitu.
De causa autem sterilitatis mulae dixit Democritus, quod causa esset quia sperma mutatur a sua compositione, eo quod non generatur ex duobus similibus in specie : et si verum diceret, tunc etiam non deberet generare id quod nascitur a cane et lupo, et a cane et vulpe. Empedocles autem dixit, quod causa sterilitatis mula est nimia lenificatio et emollitio duorum spermatum : quia utrumque resolvit alterum : et ideo etiam natum ex eis est morbidum et infirmum, et de facili occasiones recipiens propter balbutientem, ut supra diximus, mixtionem, sicut est mixtura aeris et plumbi. Et sumit Empedocles causam dicti sui a contrarietate spermatum equi et asina. Tamen licet, ut mihi videtur, probabiliter dicat Empedocles, aliter intendit dicere Aristoteles, dicens sperma equi esse calidum valde : et hujus signum est, quod matrix equae non appetit ipsum propter fervorem suum : propter quod custodes student ne emingant ipsum verberando eas flagris ne mingere possint. Equa etiam pauca superfluitatis est menstrualis sanguinea. Asini autem sunt multi spermatis, et valde frigidi : eo quod frigus complexionale parum ducit ad membra. Et hujus signum est, quia in frigidis regionibus non proficiunt asini : et quod etiam in temporibus anni non moventur ad coitum, nisi tempore caloris et humoris, quando jam humidum naturae a calore solis fortiter movetur : et non moventur ad coitum, nisi tempore juventututis sua inter ejectionem primi dentis et septimi, qui vocantur in equis et asinis dentes juventutis. Et ideo sperma asi-
<--- Page Split --->
ni non est aptum generationi nisi juvetur : et quandoquidem asina concipit ab asino, juvatur et similitudine speciei et calore temporis et aetatis. Quando autem equa ah asino, juvatur calore gutta equae et reducitur ad temperamentum. Similiter autem quando equus ex equa, juvat intemperatum sperma similitudo speciei. Quando autem equus ex asina, utriusque sperma temperat reliquum : et augmentantur muli ultra quantitatem asinorum propter multam materiam ex parte asini, et propter formans et bene movens calidum ex parte equi. Sed quod nascitur, efficitur ut multum sterile : aut si concipit, non proficit partus, eo quod est res innaturalis id quod est generatum : et licet in primo conceptu aliquo modo ad aequalitatem reducta sint spermata, tamen postea declinatio fit ad naturam matris qua dat materiam conceptui, sicut superius diximus : et ideo tunc dua virtutes non erunt proportionatae, sed vincens erit ea qua est matris : et altera erit sicut impediens eam in operationibus : et quod tale est, custodiri in natura diu non potest : et hoc intendit dicere Empedocles.
In aliis autem ex permixtione specierum natis non est sic : quia illae species per complexionis modum sunt propinqua ad invicem : et medium distat parum ab extremis, et est fere sicut extremum : et ideo proficit. In generatione autem muli non est sic : quia cum ultimam distantiam secundum complexionem habeant asinus et equus, multus nimis distat ab utroque extremorum : et ideo proficere non potest per extremorum virtutes qua sunt in ipso. Magis autem profectum impedit frigiditas asini : cujus signum est, quia quando asinus coit cum equa post impraegnationem ab equo factam, corrumpitur conceptus propter frigiditatem spermatis asini super conceptum : et si coeat cum equo non corrumpetur conceptus, quia non nocet calido conceptui casus calidi super se spermatis : sed nocet ei multum si sperma frigidum cadat super eum.
Hæc autem omnia conjecturaliter dicimus : et forte quam diximus est vera causa, et forte est aliqua alia latens, quam si Deus revelaverit, in sequentibus dicemus.
<--- Page Split --->