TRACTATUS I
De ortu et inductione animae.
CAPUT I
Qualiter mas et femina sunt principia generationis ?
Declaratis in libro praeinducto virtuti-
bus spermatis, et quam proportionem habent ad generationem et ad sanguinem menstruum : superest in hoc volumine investigare causam quare in generationibus animalium multorum sunt mas et femina, et quas virtutes habent in generatione. Scimus enim jam ex praemissis, quod haec sexuum discretio ex necessitate naturae causatur. Ex primo enim et proximo motore qui est in spermate, et ex modo dispositionis materiae per necessitatem ista procreantur in his quae generantur : et sicut in praehabitis diximus, hoc fit in natura universali, quae causa ordinis est propter melius, et propter causam quae propter quid et finis vocatur.
Hoc autem scitur ex hoc, quod nos
<--- Page Split --->
videmus quod in physicis sunt quaedam res divinae aeternaliter sive immobiliter permanentes, quarum substantia etsi movetur, tamen in motu illo reiteratur eadem numero et specie, semper manens incorruptibilis et ingenita, sicut est substantia orbium et stellarum coelestium.
Quædam etiam sunt in physicis contingentem habentes et mobilem substantiam, sicut ea quorum substantia generata et corrupta non reiteratur eadem numero, sed reiteratur eadem forma et specie : sicut homo et asinus et quæcumque sunt generabilia et corruptibilia : et in his est hoc ipsum, quod forma et specie manent divinum, et hoc appetunt secundum naturam : eo quod omnia esse permanens desiderant : propter quod etiam hoc ipsum divinum quod optant, est in eis causa meliorationis esse sui. Omne enim quod est ad utrumlibet habens potentiam ad esse et ad non esse, non melioratur in esse, nisi per divinum permanens quo participat secundum formam et speciem.
Ex omnibus autem quae in praehabitis libris determinata sunt a nobis, satis scitum est animam esse nobiliorem corpore : propter quod etiam animatum nobilius est inanimato propter animam quam participat : sicut ens nobilius est non ente, et vita nobilior est morte sive privatio vite.
Propter ens igitur et animam et vitam inventa est a natura generatio animalium. Natura enim hujus generis in numero et substantia permanet aeterna : sed modus quo divino et aeterno participare potest, est per generationem. Per numerum enim non valens esse aeterna, eo quod substantia accepta est in quolibet secundum numerum corrupta et non manens eadem : quoniam si secundum numerum maneret, tunc in individuo aeternitate participaret sicut et ecclestia. In forma igitur perit aeternitatem, quia illam possibile est attingere : propter quod generatio animalium est inventa ab ordine naturae
universalis : et haec est causa generationis arborum et animalium.
Cum igitur in animalibus pluribus principium generationis quoddam sint mas et femina, mas etiam et femina sunt propter generationem. Inter hos tamen sexus id quod est causa prima movens, melior est, eo quod illa causa non est movens nisi per formam, et forma dignior et melior est materia. Cum igitur mas sit movens secundum formam in generatione, nobilior est femina.
In omnibus autem physicis nobilius est separatum semper ab ignobiliori quando perfecta sunt : propter quod cum vita manifesta et completa sit in animalibus, oportuit in eis marem separari a femina per subjectum, licet in plantis in quibus vita occulta est, sint hae differentiae in subjecto uno unitae et conjunctae. Causa autem separationis est, quod mas nobilior est in generatione : eo quod sua virtus sit propinqua formae factivae et operativae : et femina est propinqua materiae per id quod decisum ab ipsa fit et recipit impressionem spermatis viri. Dico autem propinquas esse has virtutes formae et materiae : quia utraque est in subjecto quod aliquid sustinet operationis. Subjecta enim materia quae est in spermate viri, formatur in instrumenta sicut est spiritus et hujusmodi. Subjecta etiam materia in humore feminae habet multum habilitatis et praeparationis formae : et sic nec sperma viri omnino est sine materia, nec humor resolutus a femina, est omnino sine forma : sed, sicut diximus, illud est propinquius formae, et istud est propinquius materiae. In generatione autem ambo uniuntur in unum : et tunc conjunctum ex eis ambobus communicat simul habens virtutes quae sunt ex mare et femina : propter quod neutrum per se, sed conjunctum ex ambobus, habet potentiam et virtutem ad vitam et animam, propter quam etiam virtutum conjunctionem plantas in vita communicare dicimus. In generatione enim eorum quae sine ani-
<--- Page Split --->
ma sunt, nulla est necessitas compositionis.
Sensus autem generaliter et maxime visus, qui ut in libro de Anima probatum est, maxime habet sensus rationem, non invenitur in vivis commnniter : quinimo ad generationem ipsius exigitur distincta virtus maris et feminae : propter quod mas et femina in omnibus animalibus sensum participantibus inveniuntur, sicut in praehabitis dictum est. Quoniam si sexus distincti non essent, sed uniti sicut in plantis, non liberaretur aliquid seminis ab opaco terreo in tantam puritatem, quod formarum sensibilium absque materia esset susceptivum. Haec enim est praecipua causa distinctionis sexus, ut id quod est in mare propinquum forma existens, depuret et digerat aliquas materiae partes, ut tantae puritatis sint susceptiva. Non enim hoc modo posset digerere, nisi separaret eas aliquo modo separationis ab impurioribus : nec posset separare, si virtus masculina ubique virtuti femininae per subjectum esset immixta. Haec igitur causa praecipua est separationis sexuum in animalibus.
Sicut autem in antehabitis diximus 1, quaedam animalia spermatizant in coitu, et quaedam non : et spermatizantia in coitu sunt multa respectu aliorum, et sunt perfectiora et majora ut communiter loquendo non spermatizantibus. Causa autem hujus est, quia natura sufficiens perfectioni animalis calida est et humida habens calorem vitalem : haec enim quae perfectiora sunt et majora majori moventur virtute. Et ideo communiter loquendo sanguinem habentia, majora et perfectiora sunt sanguinem non habentibus, et ambulantia immobilibus : majori enim calore complentur. Haec igitur oportet habere sufficiens sua generationis principium : propter quod spermatizare ea oportet in generando. Alia autem cum im-
perfecta sint, praecipue quae imperfectiora sunt inter ea, imperfectius etiam habent generationis principium : propter quod etiam generantia talia, aut nullo modo coeunt, aut non spermatizant in coitu, sicut ex sequentibus declarabitur. Animal enim spermatizat propter calorem moventem, et propter magnitudinem humoris convenientis materiam spermatis ministrantem : et ipsum sperma talium efficitur causa et principium in his quae generantur.
Breviter igitur et capitulariter declarata est causa maris et feminae. Quaedam autem animalia, sicut saepe dictum est, sic generant, quod enituntur animal extra, sicut ea quae dicuntur sibi similia generantia animalia. Quaedam autem enituntur animalia non formata et distincta in forma et figura : et quodcumque sic generantium habet sanguinem, facit ova. Quod autem sanguine caret omnino, facit vermiculos sive gusanes. Pisces autem secundum hanc divisionem aliquid habent sanguinis, quamvis parum : quod apparet praecipue in his qui completi sunt per quantitatem corporis. Circa cor enim illorum est aliquid sanguinis. Generatio autem ab ovis et a vermibus facta diversificatur in hoc, quod ovum ex aliqua sui parte format animal et membra ejus, et alia pars ovi in cibum creaturae deputatur. Vermis autem secundum se totum transit in substantiam ejus quod generatur.
Amplius quaedam animalia subito enituntur fetus suos exhra, sicut homio, et vacca, et hujusmodi, et delphinus, et balena ex animalibus marinis, et his similia. Quaedam autem non statim enituntur figuratum partum et formatum, sed ovant. Quaedam autem enituntur vermes quos habent interius prius, et deinde ex ovis et vermibus exeunt animalia in forma et figura completa, sicut patet in multis animalibus.
<--- Page Split --->
Amplius ovantium quaedam faciunt ova secundum quantitatem completa, sicut aves, et etiam quaedam quadrupedia, sicut lacerta, et tortuca. Quaedam autem faciunt incompleta, sicut pisces, et ea quae sunt mollis testae et malachie. Omnia enim horum generum ova crescunt in quantitatem posteaquam ovata sunt.
Amplius animalia quae generant æquivoce non statim similia sibi, aliquando habent sanguinem. Omnia enim animalia habentia sanguinem, aut generant univoce similia sibi animalia, aut sunt ovantia. Animalia autem carentia sanguine quæ sunt annulosa, per se singularem sibi appropriatam habent generationem, et in illa multam secundum species suas habent diversitatem. Non enim omnia bipedia et sola ovant, neque iterum quadrupedia ovant omnia et sola, equus enim et bos quadrupedia existentia generant animalia. Non enim, sicut diximus, omnia quadrupedia ovant sicut ovant lacerta, et tenchea, et tortuca.
Amplius autem est diversitas alia inter hæc : quoniam quaedem carentium pedibus, generant animalia, sicut tyrus, et celeti. Quaedam autem ante ovant, sicut multa piscium et serpentium genera.
Adhuc autem quaedam animalium habentium pedes, sunt ovantia intus primo, et postea extra enitentia animalia, sicut diximus. Et quaedam habentia pedes, generant intus et extra animalia : et quaedam non habentia pedes, generant animalia, sicut delphinus, et balena : et generant animal completum in figura, habens communicationem cum generantibus in specie et figura, quod interius intra pulmonem recipit aerem. In omnibus autem dictis diversitatibus, sicut diximus, perfectius animalium est illud quod est majoris caloris et humiditatis purioris et majoris, et non vincitur a multa grossa terrestricitate. Terminus autem caloris naturalis non est nisi pulmo : quia pulmo est ad hoc, quod temperet et terminet ipsum. Neque pulmo est nisi in his quæ excedunt in calore naturali : pulmo enim
sanguineus est, sicut diximus : et si est mollis, hoc est per accidens. Propter hoc etiam omne animal habens pulmonem, calidius est alio animali carente pulmone : et ideo animal habens pulmonem, est sanguineum, et habet multum calorem : et hoc animal est completum et perfectum. Ova autem et vermis non statim sunt completa.
Dicemus igitur philosophice loquentes, quod completum perfectione de qua diximus, generabitur naturaliter ex completo. Animal vero alatum et volatile, siccæ est complexionis : quod ostendunt multæ penne ipsius : propter quod etiam pulmonem habent siccum : et hoc propter illam imperfectionem, quia non multum sunt humida. Animalia autem ovantia quæ sunt his frigidiora, ovant intus, et extra pariunt. Aves autem et animalia squamosi corii, complent quidem creationem suam : sed ex siccitate est quod faciunt ova, licet faciant ea incompleta. Celeti vero est, quod est minoris caloris et majoris humiditatis his quæ dicta sunt : communicat tamen cum utrisque generibus, eo quod facit intus ova, et postea parit extra animal : humidum enim est causa vitæ : terrestreitas autem grossa et sicca remota est ab animatione : alæ enim et squamositas sunt signa terrestris naturae. Propter humorem igitur qui dominatur in hoc genere animalis, facit ova mollia : propter quod etiam sagax natura custodit et fovei ea interius : si enim extra emitterentur, corrumperentur qualibet immutatione superveniente, eo quod testam cooperientem vel telam duram et spissam non habent. Quod autem animalium est frigidum siccum multa siccitate et frigiditate, facit ova incompleta, magis tamen dura sunt, eo quod natura ovantis ipsa animalis magis est terrestris : propter quod etiam aliquando ova ipsius sunt dura testæ, vel duraæ pellis, quæ defendit ova a corrumpentibus. Malachie autem species sunt viscosi corporis : propter quod etiam facit ova viscosæ testæ incomple-
<--- Page Split --->
ta : tamen propter multitudinem viscositatis circa ovum existentis, salvatur a corrumpentibus. Omnia vero fere animalia annulosi corporis faciunt vermes : omnia enim annulosi corporis animalia, sanguine privantur : propter quod etiam generaliter verum est, quod omne generans extra vermes, sanguine privatur.
Amplius non omnia animalia annulosi corporis generant uno simplici modo, sicut neque uno simplici modo generant carentia sanguine. In animalibus enim annulosis est diversitas. Modi autem animalium ovantium et ova sua non complentium intra uterum, sunt pisces squamosi, et malachie, et mollis teste. Horum enim modorum ova in creatione in aliquo vermibus assimilantur : quia videlicet crescunt extra animalia. Alii autem modi animalium gignunt vermes, qui post aliquot dies producunt animal, et in hoc ovis assimilantur. Illud autem ex animalibus quod secundum suum genus calorem habet completum est tale in qualitate, sed in quantitate deficit a complemento donec paulatim per nutrimentum accipiat quantitatem. Omnia enim generaliter animalia producunt partus post generationem incrementi, secundum quantitatem accipientes. Quaedam igitur animalium generant et concipiunt animalia interius. Quaedam autem concipiunt ova interius, et postea exit ex illis animal. Quaedam autem non generant animal completum, sed ovum completum. Sed ea quae sunt frigidioris nature, incompleta faciunt ova, quae tamen extra complebuntur, sicut genus piscium, et mollis teste et modi malachie.
posterioribus suis : cujus ova ovis sunt similia in colore, et habent virtutem ovo similem in hoc quod ex eo nascitur animal postquam acceperit complementum generationis suae creationis. Quaedam autem completiora animalia nascuntur ex spermate, sicut diximus in antehabitis, hoc modo quo animal dicitur esse ex spermate effective. Omnia autem generaliter animalia quae nascuntur ex coitu maris et feminae, complentur in forma et figura et sustentatione ex spermate, et ex illo recipiunt formam et speciem. Quaedam autem horum istas perfectiones recipiunt in interiori animalis in conceptu et impregnatione : quaedam autem faciunt ova ex quibus erit animal completum.
<--- Page Split --->
tiam naturarum animalium. Quæramus igitur, utrum hæc sit res intrinseca operatrix membrorum, aut sit intrinseca in spermate existens sicut pars aliqua animæ ?
Sed sicut diximus in secundo de Anima, quod habet animam in actu sicut actum operantem ad vitæ potentias, dicetur animatum et est animal. Quod si tale esset sperma, tunc sperma animal esset et animalis haberet naturam et rationem : et hoc est falsum omnino et impossibile, eo quod nullum animatum est similium partium omnino. Jam autem in prehabitis ostendimus, quod sperma est similium partium, et non est animal parvum. E regione autem dicere, quod spermatis est extrinsecus operator quorumdam membrorum aut omnium, sicut quidam de medicorum imperito populo dixerunt, omnino est falsum et impossibile : et ratio Aristotelis ad hoc est, quod illud extrinsecum spermati non inciperet umquam movere sperma, nisi tangeret ipsum : eo quod non sequitur aliquid movens alteratio moti, nisi tangat ipsum. Sed ut hæc ratio intelligatur, oportet latius ordiri hanc dispositionem.
Dicunt enim quidam medicorum spermata concepta primo moveri modo plantarum ad nutrimentum et conversionem et augmentum et formationem, et plantas dicunt moveri virtute coelesti et virtute terræ ad dictas mutationes : et ita dicunt ab anima matris moveri embrya sive semina concepta ad conversionem et figurationem et nutrimentum primum, et postea infundi animam, et tunc moveri motibus animæ propriæ : quod omnino absurdum est secundum omnium Peripateticorum peritiam : et est cogentissima ratio quæ inducta est per verba Aristotelis. Cum enim inter movens et motum non sit medium, oportet id quod naturaliter movet, naturaliter esse conjunctum, sicut conjungitur natura ei cujus ipsa est virtus et forma. Motus enim naturalis est ab intrinseco et essentiali
De virtute movente embrya, utrum sit intrinseca spermatibus vel extrinseca secundum opiniones Antiquorum ?
In istis autem modis generationum accidit quaestio gravis : per se enim generatur simile ex sibi simili, et non ex spermate arboris animal, aut e converso. Omne enim quod generatur, generatur et ex aliquo efficiente et in aliquo materiali principio sua generationis. Id vero quod generatur aut producitur, iterum est aut animal, aut propria materia animalis, sicut est ovum animalis propria materia : et hoc fit et generatur in femina quarumdam animalium, et invenitur in ea imprægnata et concepta. Quadam etiam post nativitatem a suis maribus recipiunt longo tempore materiam incrementi sui, sicut ea quæ lac sugunt : sicut faciunt omnia animalia generantia animalia sibi similia et extra ea enitentia et intus concipientia.
Inquiramus igitur non quidem materiam ex qua generantur animalia, sed id quod est effectivum et formativum principium membrorum : hoc enim invenire est quidem grave, sed perutile ad scien-
<--- Page Split --->
principio : et ideo si anima matris movebit embrya, quae intrinsecus convertuntur et moventur, oportebit ipsum movens esse extrinsecum et essentiale principium. Hoc autem nullo modo est anima matris : cum enim virtus cœelestis movet, nullo modo transmutat, nisi efficiantur virtutes in formas intrinsecas materiae moventes.
Adhuc autem omne movens generans, convertens, et formans, non movet materiam nisi ad seipsam : quod autem anima matris moveat et formet et convertat embrya ad seipsam, est absurdum dicere omnino.
Amplius secundum hoc si anima matris est figurans et convertens : cum non propter aliud, sicut ex praedictis patet, exigatur sperma masculi, nisi propter conversionem et figurationem membrorum, superflueret sperma masculi, et posset fœmina ex seipsa concipere et generare : quod est absurdum. Embrya igitur ab extrinseco sibi motore non moventur ad conversionem et formam.
Manifestum est igitur, quod in embryone est ista virtus movens convertendo spermata et formando : quoniam si non est in eo, tunc necessario sequitur distinctam esse et divisam subjecto et loco a spermatibus conceptam. Dicere autem, quod hoc modo divisa est virtus vel anima movens, est falsum, sicut patuit ex preiuductis rationibus. Praeter omnia enim quae inducta sunt, quaeremus si sit virtus extrinseca existens et operans conversionem et formationem spermatum, ita quod illa virtus non sit auima matris, ut dixerunt illi de quibus jam diximus, sed sit virtus alicujus partis separatae a spermate et agentis in ipsum sperma. Si enim est sic separata, tunc quaeremus utrum haec corrumpatur post completionem operis sui, aut non, sed remanet in nato secundum dispositionem in qua fuit prius? Et primum quidem quod est contra utrumque istorum, sive scilicet maneat, sive corrumpatur, est
quod nobis consideratibus omnia quae accidunt ex coitu spermatizantium, et ex omnibus arborum et animalium spermatibus, non apparet aliqua totaliter diversa res secundum sensum. Omnia enim quae emittuntur ab arboribus in semen plantarum, et ab animalibus in coitu, videmus esse unita sub una forma spermatis, et nihil videmus divisum ab ipso quod operetur in ipsum convertendo et formando.
Amplius autem redeuntes ad divisionem inductam dicimus, quod sermo illius qui concedit illud quod est divisum a spermate, corrumpi post operationem membrorum, est falsus : eadem enim ratione corrumpitur virtus particulariter unum membrum operans post operationem illius membri, qua corrumpitur virtus etiam operans post omnium membrorum operationem. Si igitur corrumpitur virtus quae cor operatur, postquam cor est operata, quaeramus ab ipsis quid operetur residuum corporis postquam corrupta est virtus quae cor est operata? Constat enim virtutes aliorum membrorum ad virtutem cordis referri, sicut referuntur alia membra ad cor : et ideo corrupta virtute quae cor operatur, necesse est omnes alias virtutes corrumpi : et sic nihil omnino fiet de aliis membris a corde : quod nos videmus esse falsum : ergo non corrumpitur virtus operativa membrorum, postquam membrum est operata. Quod autem remaneat et subsistat extra sperma, est omnino absurdum : quia aut oporteret duas unius speciei unius membri esse virtutes, unam intus, et aliam extra : aut oporteret quod duo essent animalia, unum faciens, et alterum factum : quia illae extra separatae virtutes membrorum collectae simul essent habentes omnes potestates animalis : et tales potestates non sunt sine membris, et ita essent parvum animal facientes aliud parvum animal, sicut diximus in libro praecedenti : et haec omnia sunt absurda.
Sermo igitur dicentis, quod illud quod
<--- Page Split --->
facit et format membra embryonum, est extra corpus embryonum, est falsus. Manifestum est enim, quod id quod est effectivum principium generationis, quodcumque sit illud, facit aliquam partem embryonis : et haec subito in forma exit in substantiam spermatis : formata autem pars quaecumque non potest esse sine anima. Omne igitur figuratum membrum corporis organici partem habet animae, quae est anima ejus si ipsum esset animal divisum in se perfectum : et tamen haec pars subito formata ab illa virtute extrinseca est inanimata : exterior enim virtus non est anima ejus, eo quod anima est intrinsecum principium vitae.
Hoc autem posito, quod haec virtus exterior sit, quae unum figuret membrum quaeramus qua virtute fiant membra alia? necessarium enim est secundum istos qui omnia dicunt virtutibus exterioribus fieri, quod omnia fiant membra simul : eo quod una virtus ita efficax est in operando sicut alia : sic enim fiunt simul cor et pulmo et hepar et oculi et alia membra per rationem inductam : et sic quodlibet fit a virtute exteriori, et erit inanimatum, sicut dixerunt illi qui virtutes exteriores effluxas a membris generantium dixerunt operari in spermate, et post membrorum formationem completam a datore formarum, tunc demum induci animas in membra diversas per subjectum et formas. Haec enim fuit opinio et scientia Platonis et Pythagora, plures deorum immortalium in corpore uno esse opinantium, qui tamen dii semen essent cœelestium et immortalium deorum in membris formatis corporum seminatum.
Homerus autem poeta philosophus ex viris fabulosis philosophiam contexens, dicit quod « generatio quidem et formatio membrorum est a virtutibus quae extrinseae sunt membris : sed generatio eorum non est similis, quia generatio quorumdam membrorum sicut principapalium est ante generationem membro-
rum non principalium. » Opinatur enim hic quod generatio membrorum animalium est ad modum texturae quorumdam vermium, sicut sunt bombices, aut araneae texentes : et sicut successive fiunt maculae quae sunt in substantia retis in quo nectitur macula una post aliam, et facto reti praescinditur. Sumit autem Homerus rationem dicti ab eo quod manifestum est sensui. Ad sensum enim videmus non simul esse tempore in embryone omnium creationem membrorum. In prima enim embryonis creatione apparet, quod quaedam sunt membra manifesta primo formata, quaedam autem non. Nec potest dici, quod hoc fit propter parvitatem, quod scilicet omnia formata sint, sed lateant quaedam : quoniam quaedam latentium a principio majora sunt apparentibus. Pulmo enim major est corde, et tamen latet adhuc post manifestam cordis formationem. Unde si parvitas esset in causa, magis lateret tunc cor quam pulmo. Oportet igitur quod unum post aliud formetur, sicut dicit Homerus, ita quod quaedam membra prius appareant formata, quaedam autem post. Non autem dicit esse causam hujus, quod unum membrum formet aliud : eo quod cum aliis consentit, quod omnia formantur a virtutibus discretis, sicut diximus : et ideo unum non dicit esse causam formationis alterius, sed tantum unum esse prius tempore quam alterum, et unum generatione esse post alterum, ita quod cor non facit hepar : nec hepar facit aliud quodcumque membrum : sed tantum hepar erit post cor tempore, sicut post puerum fit juvenis, et post juvenem senex : non quod unus exeat ex altero sicut ex causa generationis suae. Non vult igitur iste, quod ex illo primo est, quasi in actu sit illud quod est in potentia, sed tantum sit post ipsum, et dicit hoc esse in omnibus tam physicis quam artificialibus.
Nos autem videmus oppositum : quoniam in omnibus physicis et artificialibus posterius semper est in priori in poten-
<--- Page Split --->
tia : forma enim per quam cognoscitur et est res id quod est, in potentia est in priori : propter quod etiam posteriori supposito, necessario est id quod est prius : et sic forma hepatis est in corde in potentia et virtute formativa : propter quod etiam sermo Homeri similis est fabula poetica secundum opinionem Platonis conficta. Fere enim omnes fabula sunt secundum opiniones ipsius.
Similiter autem falsus est sermo dicentis in spermate esse unam partem separatam ab aliis, qua creata est primitus a generantis virtute, et postea creet omnia illa membra : hoc enim est impossibile et contra sensum : virtutes enim sunt ex spermate. Manifestum autem est, quod quodcumque prius dicatur esse in his partibus, non fuit nisi ex generante qui spermatizavit emissum. Primum autem quod emissum est ex generante, non est nisi sperma in quo nulla pars secundum formam est ab alia substantia spermatis distincta. Tota enim substantia spermatis quaedam est operatio generantis et emittentis sperma quod est homogenium. Et ideo non possumus dicere quod in spermate a primo generante sit aliquod membrum subito creatum, quod virtute sua creet et formet alia membra : neque possumus dicere, quod principium formans et creans sit extrinsecum. Multis autem videbatur Antiquorum, quod necesse est dicere alterum istorum.
Et est digressio declarans summam de difficultate solutionis inductarum quaestionum, et de solutione ipsarum secundum Alexandrum Peripateticum qui secutus est Empedoclem.
Oportet autem nos laborare ad harum quaestionum solutionem veram : et ut melius solutio earum intelligatur, capitulariter repetamus quaestionis difficultatem.
Est autem quaestionis summa, quid sit illud quod agit in spermate primas operationes, conversionem videlicet, et distinctionem, et formationem membrorum. Cum enim tam anima in se, quam omnis pars animae, sit endelechia corporis organici, non potest anima vel aliqua animae pars operari ubi non sunt jam formata organa : in spermate autem formata non sunt, cum sit homogenium : virtutes autem corporeae physicae quae sunt calidum et frigidum et hujusmodi, non inducunt animam, cum jam olim in libro de Anima probatum sit, quod anima nulla talium est virtutum, neque mixtura ex talibus, neque mixtura est consequens.
<--- Page Split --->
Præterea formare sperma in figuras membrorum, non est qualitatum corporalium activarum et passivarum : quia cum actio sit secundum formam, non convenit hujusmodi formatio formæ alicujus primarum qualitatum : neque congruit omnibus simul mixtis, sicut manifestum est omnibus qui etiam parvam naturalium habent cognitionem : quoniam omnes tales formæ corporeæ non operantur nisi unum, et in hoc differunt ab anima quæ multa per se operatur. Operatio autem spermatis in multas terminatur formas et figuras. Cum igitur nihil sit vel possit esse intrinsecum spermati, nisi aut virtus animæ, aut virtus corporea activa vel passiva, vel utraque, et neutra harum virtutum possit operari spermatis operationes, non videbitur sperma ab aliqua intrinsecarum virtutum pati conversiones in sanguinem et membra similia et officialia.
Et si propter hoc concedatur, quod hoc sustinet ab exteriori virtute aliqua : illa autem aut erit spermati conjuncta, aut non conjuncta : et quodcumque horum duorum modorum dicatur, non potest illa esse qualitas corporea propter rationes inductas. Oportet igitur quod sit aut anima matris, aut aliqua virtus in aliqua parte cum spermate exiens a substantia patris, divisa tamen a spermatis substantia : et utrumque horum irrefragabilibus syllogismis destructum est in capitulo praecedenti. Haec igitur est ratio difficultatis quaestionum praeinductarum.
Solvit autem adhuc Alexander Peripateticus, dicens animam esse corporis mixti et complexionati harmoniam : et ideo virtutes elementorum dicit esse mirabilis efficaciae in mixtis, in quibus dividuntur secundum minima, ita quod minimum cujuslibet earum sit cum minimo cujuslibet aliarum. Ex naturis enim et proportionibus minimorum sic commixtorum et ad invicem ligatorum per actum mixti mirabiles, ut dicit, resultant operationes vincentibus pluribus, ut una earum non in toto operetur, sed secun-
dum aliquam proportionum arithmeticarum aut geometricarum, et participantibus medium arithmeticum vel geometricum aut musicum. Ad unum enim dictorum mediorum numeros elementorum secundum proportiones miscibilium dicit terminari, asserens quod licet quælibet elementi qualitas quando est simplex agat unum tantum : tamen in proportione numeri cum alia accepta efficitur multarum virtutum : et tunc agit plura et per se et secundum quod ipsa est non quidem simplex, sed immixta numeris et proportionibus aliarum. Et in tantum iste credit virtuti hujusmodi proportionum, quod etiam intellectum possibilem talem dixit corporearum qualitatum et virtutum præparationem, sicut in libro de Anima diximus.
Est autem iste error pessimus et impediens omnem circa naturalia verum intellectum : sequitur enim ex isto animas non esse nisi formas corporeas, et corporearum qualitatum harmonias : quod quia falsum sit, in libro de Anima jam ostendimus. Sed etiam hic aliqua oportet inducere : quia quantumcumque secundum numerum et propositiones ligentur in mixto qualitates corporeæ, semper tamen corporeæ sunt, et si efficiantur in proportione immixtæ multiplicium virtutum, tamen ista multiplicitas manet in genere virtutum corporearum. Corporeæ autem virtuti sive sit simplex, sive multiplex, duo sunt convertibilia et propria : quorum unum est esse majorem in majori subjecto proprio, et minorem in minori. Aliud vero est non nisi corporaliter agere, sive agat virtute simplici, sive composita. Anima igitur omnis hæc habebit propria : erit ergo omnis anima sic actus corporis, quod major in majori erit, et minor in minori : quod absurdum est et intelligi non potest in aliqua animarum.
Et adhuc omnis anima corporaliter agit, et iterum omnino est falsum : quia nulla anima agit ad modum corporeæ virtutis.
<--- Page Split --->
Adhuc autem nulla actio animae esset nisi ex harmonia corporis, et non tantum secundum corporis harmoniam : quae omnia sunt absurda et veritati inimica : propter quod ista sunt refutanda.
Hic tamen non consentit, quod sperma ab extrinsecis sibi movetur virtutibus : quia vidit quod si ab extrinseco moveretur principio aliquo, istud non induceret formam naturalem : forma enim naturalis omnis inducitur ab extrinsecis principiis, eo quod ipsa inchoata est in materia et intrinseca ei, et id quod exterius operatur sicut ars non inducit nisi formam accidentalem, eo quod in specie in qua est non transmutatur materia ad speciem aliam, nisi per alterantia et ingredientia in materiam.
Hæc igitur est summa dictorum Alexandri, quæ extrahitur ex his quæ dixit in libro suo quem de materia et forma conscripsit. Confitetur tamen, quod virtutes elementales, quæ secundum mixturas dissimilibus gradibus et earum species rerum generatarum et corruptarum, subtiliores et simpliciores quasque suas virtutes accipiunt a lumine coelesti, quod multiplici modo incedit eis a coelo, qui modus multiplex causatur ex multis stellis et imaginibus specie et natura diversis : et fit in luminibus illis diversa mixtio sicut in qualitatibus elementalibus. Et causa diversæ mixtionis luminum est situs et motus secundum conjunctionem et præventionem et distantiam et propinquantem respectum ipsorum multiplicem ad invicem.
Adhuc autem secundum diversum casum radiorum ipsorum super materiam generatorum et corruptorum, cui radii ipsorum incidunt, aut linea contingente, aut angulo obtuso, aut recto diametro, aut angulo acuto : et in acutis angulis eorum et obtusis multis est differentia valde.
Adhuc autem ex hoc, quod quaedam tangunt recto radio sub situ uno : quaedam autem reflexo sub duplici situ radii.
Ex omnibus his et pluribus aliis diversimode informantur qualitates elementales a virtutibus cœelestibus : et secundum hoc fiunt in eis virtutes acutiores vel hebetiores, simpliciores vel multipliciores, subtiliores sive formaliores sive materi aliores, mirabiliores sive ignobiliores.
Quocumque autem istorum modorum dicatur, iste non vult esse in rebus generatis nisi formas corporeas mixturas qualitatum et luminum cœelestium consequentes : et sic omnes formas substantiales sive sint inanimatorum, sive sint animæ ipsæ, dicit harmonias aut harmoniarum corporum consequentias quasdam. Videtur etiam velle, quod non sint nisi quaedam propria accidentia, sic vel illo modo commixtæ. Quod licet absurdum sit omni Peripatetico, tamen non est locus hic disputandi de hoc : sed in philosophia prima habet hoc declarari : quia ibi considerantur principia substantiæ secundum quod est substantia. Hic autem sufficit quod in libro de Anima diximus 1, ubi probatum est nullam animam esse harmoniam corporis, aut harmoniam consequens.
Si autem objiciatur Alexandro, quod secundum hoc non oportet in animalibus esse masculum et feminam : quia in sola femina cum virtutibus cœelestibus completur hujusmodi mixtio : et natura contenta est paucioribus quam potest : ergo non producit nisi generans in seipso : et hoc est femina, et sic mas omnino superfluit in natura.
Respondet Alexander dicens, quod non est verum : quia generatio non perficitur, nisi virtutibus activis et passivis diversimode se invicem excedentibus et excessis : id enim quod formatur in ge-
<--- Page Split --->
neratione, oportet quod habeat virtutes recipientes formam et tenentes : virtus autem formam recipiens est humor : tenens autem est idem humor constans per frigidum aliquo modo comprimens, et per siccum terminans. Oportet tamen istas virtutes esse sic digestas, quod calidum digerens non sit acuens siccum quod terminat humidum quod suscipere debet formam, et non omnino expellatur frigidum quod comprimit humidum ut forma sigilletur in ipso. Sicut autem exigitur formam in generatione recipiens, sic etiam exigitur formas imprimens et sigillans : et hoc oportet esse motivum et impressivum et acutum : et hae virtutes non perficiuntur nisi calido acuto et sicco acuto penetrante. Haec autem oportet esse digesta, ita quod frigidum abscedat, et non impediat motum calidi, et humidum vincatur, ita quod non impediat acumen sicci. Oppositos igitur modos et terminos ista habent digestiones, et ideo in una et eadem complexione fieri non possunt : propter quod causati sunt, ut dicit, masculus et femina. In mare enim completur id quod est sigillans in qualitatibus istis : in femina autem id quod sigillatur.
Omnia autem haec sunt abusiones Empedoclis qui negavit esse formas substantiales et animas : et dixit tamen aliam rationem mixturae in osse, et aliam in carne. Et quod nihil sit quod dicunt isti, patet ex hoc : quia secundum dictum eorum masculus et femina in omni deberent esse generante : quia talis excedens et excessus modus qualitatem in sigillando et recipiendo est in omni generatione animalium.
Haec igitur est capitulariter loquendo summa dictorum Alexandri, in quibus Empedoclem et non Aristotelem est secutus.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans solutionem inductarum quaestionum secundum Avicennam, Theodorum et Theophrastum Peripateticos.
Avicenna autem tolerabilius dicit de solutione quaestionum inductarum : asserit enim virtutes generativas dari maris spermati ex duobus universaliter, videlicet et a membris per hoc quod sperma est id quod ad generationem segregatur ab ultima digestione : ultimo enim digestum secundum propinquam virtutem est omnibus membris simile, et sic potentia propinquissima actum habet omnium membrorum, actu autem nullum. Talis autem propinquissima potentia non est sine aliqua virtute membrorum : quoniam, sicut in libro de Nutrimento determinatum est, cibus assimilatus motum ad membra habet ab eo quod generat in eo formam membrorum, et forma illa jam exercet in ipsa virtutes quando movetur ad locum membri. Adhuc igitur habet virtutem formativam in cujuslibet membri inchoatione, licet non sit completa adhuc in substantia ejus secundum actum.
<--- Page Split --->
Secundum autem est vasa seminaria, in quibus sunt virtutes formativae illas virtutes quae inchoatae sunt in quarta digestione complentes, ut agant et forment membra. Complent autem sic sperma magis digerendo ipsum et inducendo in ipsum spiritum virtutem animae habentem, qui format et distinguit totum secundum partes in figuras membrorum. Iste ergo virtutes intrinsecae sunt semini secundum subjectum, et extrinsecae sunt eidem secundum originem: et in hoc convenit Avicenna cum Alexandro, qui etiam virtutes formantes dixit intrinsecas esse semini: eo quod sunt in ipso sicut in subjecto, licet origo earum sit in mare et femina digerentibus.
Differt autem Avicenna ab Alexandro in hoc, quod Alexander ponit omnes has virtutes esse corporis secundum subjectum et originem. Avicenna autem non dicit hoc, sed potius quod secundum originem sunt incorporeae: quia oriuntur ab anima quae non est corporea virtus, sive corporea virtus sit simplex, sive sit mixta: et si mixta sit corporea virtus, tunc iterum animae natura nec est mixtura, neque aliquid mixturam consequens, sicut in primo de Anima determinatum est: sed virtutes calidi et humidi et aliae quae sunt in semine, sunt instrumenta illius virtutis quae in spiritum seminis influxa est ab anima: quam virtutem vocamus formativam: et ipsa dirigit illas qualitates instrumentales ad finem a se intentum, hoc est, ad membrorum formationem.
Virtus igitur animae quae est in semine, non est anima, sicut etiam in libro secunda de Anima probatum est: sed est aliquid animae, et subjectum ejus est spiritus, qui est in semine retentus intra ipsum per spissitudinem et viscositatem ipsius: propter quod semen aquosum tenue non generat, eo quod facile exspirat spiritum in quo est formativa virtus quae est intra ipsum. Hujus igitur virtutis est instrumentum calor digerens et convertens materiam spermatum et totius geni-
tura: qui calor habet virtutem animae, sicut instrumentum habet virtutem sui motoris, et per hoc movet ad vitam, et habet in se virtutes cœelestes et clementales propter materiam in qua est. Haec enim materia quae est subjectum caloris, est ex elementis, et sic habet virtutem elementalem, non simplicem, sed mixtura: et haec est multiplex, ut patuit in capitulo praeinducto.
Habet etiam ex eadem materia virtutes cœelestes praeter ea quae prius dicta sunt: et cum illae virtutes sint vivifici luminis, ex his habet fundare et substantificare id in quod agit. Ex virtutibus igitur elementi habet alterare et subtiliare et congregare homogenia, et segregare heterogenia. Ex virtutibus cœelestibus habet fundare in esse permanenti et figura congrua et substantificare formata, sicut et ipsa cœelestia in esse permanenti fundata sunt, et figuris imaginum et radiorum incidunt et illabuntur materiae generatorum et corruptorum, et sunt substantiae subsistentes in se et formatae perpetue: sed idem calor in quantum est animae cujus natura super orbis est naturam, eo quod orbis creatus est in umbra inferioris animae, sicut dicit Isaac, habet vitam inducere in formatum sperma: et sic efficitur animatum in genere planta vel animalis id quod in spermatibus est conceptum.
Alexander autem quia non dicit animam esse nisi virtutem corpoream, dicit quod eadem virtutes quae formant sperma in membra, et sunt in membris formatis, etiam movent ipsa, et sunt sicut animae in ipsis vel partes animae. Avicenna autem quia nullam harum virtutem dicit esse animam, sicut et rei veritas est, dicit transire et non manere virtutes formantes post completam formationem: sed potius tunc animam quae inducta est, movere membra secundum omnem motum ipsorum, naturalem videlicet, et vitalem, et animalem: et in hoc differt ab Alexandro.
Sic igitur patet, quod virtutes istae
<--- Page Split --->
sunt intrinsecæ spermati, et quod operatio earum finitur ad animatum et vivum: et tunc dicit, quod transeunt et non remanent : sed anima quæ jam est educta ad actum, illa postea principium est omnium motuum nutrimenti et augmenti et sensus et omnium universaliter motuum aliorum qui sunt in arboribus et plantis. Si autem quæratur, quando incipit operari illa anima, et si est una vel plures, posterius determinabitur.
Hæc igitur est summa dictorum Avicennæ.
Hæc autem verba sumpsit Avicenna ab eo philosopho quem Theodorum Arabes et Græci vocant : hic enim dixit semen habere animæ actum, quem actum quidam vocant animam. Actum autem hunc vocant formationem animati impressam semini ab anima generantis. Et hunc actum dicit Theodorus esse formalem informantem virtutes celestes quæ sunt in semine : et hæ sic informatæ informant virtutes elementales quæ sunt in semine eodem : et propter hujusmodi informationes tota operatio caloris et spiritus qui sunt in semine, operantur ad formam animati figurando organa ad animæ operationes, et educentes animam quæ est forma animati in actum de potentia : qui actus animæ cum produxerit ad finem et complementum generationis, desinit operari : sicut omne generans cessat movere, quando finem attingit generationis. Cum autem non operantur hujusmodi virtutes, tunc non sunt : quoniam otiosum non est in natura : et sic etiam hæ virtutes origine secundum istum sunt exteriores a spermate : subjecto autem et esse sunt intra, non permanentes, sed transeuntes, ut dictum est.
Tota autem ista philosophia accipitur a Theophrasto, qui librum de Animalibus composuit, in quo etiam de virtutibus spermatis prædictam tradidit scientiam, addens hoc solum, quod in spermate sit omnium virtus partium animæ impressa a partibus animæ generantis : et quia virtus partium animæ operatur
ad animatum et instrumenta animati, ideo virtutes spermatis omnino ad eamdem membrorum similitudinem operantur.
Omnes autem isti consentiunt has virtutes spermatis esse actus et impressiones animæ, sed non animam nec partem animæ esse : sed potius virtutes quæ sunt in calore et spiritu et humore spermatis, et habere virtutes hujusmodi operum qualia dicta sunt ex hoc, quod sunt actus animæ. Formaliter enim creatum ab aliquo habet operationes illius a quo formaliter creatum est, eo quod omnis operatio est a forma. Concedunt tamen isti masculum et feminam esse principia generationis : et masculum quidem esse principium activum, et feminam esse principium passivum, sicut dictum est. Dicunt etiam ad generationem necessaria esse vasa seminaria, in quibus maturetur et digeratur calor et spiritus qui sunt in semine, et informentur ad hoc quod operari possit. Asserunt etiam isti matricem oportere esse locum generationis : quia non fovetur calor vitalis, nisi in tali calore : nec spiritus vitalis fovetur nisi in spiritu vitæ. Fomentum autem vocant et nutrimentum et continentiam : propter quod dicunt embrya sive spermata concepta adhærere matrici super poros venarum et arteriarum : quoniam sicut spiritus vitalis nutritur et fovetur spiritu respirato, ita etiam spiritus formativus qui est in semine, nutritur spiritu qui pulsat per poros arteriarum matris : et calor nutritur per sanguinem et calorem qui resudat in ipsum per poros venarum : cum tamen spiritus matricis et sanguis nihil forment vel operentur in embryis, nisi fomentum et nutrimentum, sicut dictum est : sicut et cibus ingrediens in corpus nutritum, nihil format vel agit, sed potius formatur et agitur a virtutibus corporis. Et hæc nescientes distinguere quidam medicorum dixerunt, quod spiritus et calor matricis movent et formant semen, antequam habeat animam.
Hæc ergo est Theophrasti sententia in
<--- Page Split --->
spermatis operatione, et dictarum quaestionum solutione. Et haec valde propinqua est opinioni Aristotelis, quia ipse Theophrastus ab Aristotele instructus, probatissimus fuit inter omnes discipulos ipsius.
et calor in testiculis digerantur et subtilientur, ut sint apta ad operandum : sicut etiam architectonicus acuit dolabrum, ut acutiori acie melius dividat et dolet ædificium.
Hi autem ponentes omnes virtutes animæ esse in semine, sed latentes, non dicunt hujusmodi latentiam qualem dixit Anaxagoras : quia ipse dixit omnia in omnibus esse ratione homogeniorum ex quibus heterogenia componuntur : et ideo in spermate dixit inesse carnem et sanguinem et omnia hujusmodi, sed latere. Isti autem nullam talium partium dixerunt inesse spermati, sed tamen virtutes partium animæ generantis omnes dicunt inesse : omnes, inquam, non modo homogeniorum, sed etiam heterogeniorum, et esse in spermate sic, quod manent extra membra quæ figurant, sed in illis faciunt alias virtutes similes sibi. Et dicunt origines harum virtutum non esse a materia vel a quarta digestione generantis, sed potius e formis separatis, quæ sicut sigillum quoddam imprimunt in materia generatorum similes sibi formas : et has formas sigillantes dixerunt esse in diis immortalibus cœelestibus. Hoc enim intendit Plato quando dixit ad deos cœelestes, qui sunt dii terrestrium deorum, eo quod imprimunt formas suas in eos. « Dii deorum quorum opifex paterque ego. » Et postea subdit de terrenis dicens, « Horum sementem ego faciam vobisque tradam : vestrum autem erit par exsequi. »
De opinione autem Platonis licet superius quaedam dicta sint de virtute seminis, tamen hic quaedam addere oportet. Hoc autem quod dicemus, ortum habuit a Socrate quem secutus est Plato cum omni schola Stoicorum.
Hi ergo omnes communiter tradunt virtutes omnium membrorum actu esse in semine, sed latentes : et instrumentum harum virtutum esse calorem seminis : et ad hoc quod calor conveniens efficiatur dictarum virtutum instrumentum, oportere dicunt ipsum digeri in testiculis. Hanc igitur digestionem non dicunt esse necessariam ad hoc ut ibi virtutem illam accipiat quam vocamus formatiram, sed sicut dictum est, quod spiritus
Sperma ergo per quartam digestionem bene quidem depuratur, et similiter per calorem testiculorum qui sunt vasa spermatis tam in viro quam in muliere, et per digestiones praeparatur ut sigillari possit, sicut cera commixta et mollificata aptatur ad sigilli formam recipiendam : sed non recipit formam virtutum animæ, nisi ab illo semente qui datus est diis deorum exsequendus : et exsequuntur tunc illum quando imprimunt sigillando similes formas materiae generabilium. Et
<--- Page Split --->
hoc modo animas e cœlo Plato dicit prodire in corpora.
Rationem autem hujus dat ex hoc, quod calor non educit aliquid vivorum in quantum est calor ignis, sed potius prout lumine cœli est informatus, sicut in praecedenti expositum est capitulo.
Adhuc autem quia omnis animæ virtus est secundum potentiam vitæ : omnis autem virtus vitæ necesse est, quod oriatur ab eo quod est fons vitæ : constat quod fontalis vita non est nisi in motore cœli et virtutibus cœlestibus.
Socratici ergo omnes solvunt superius inductas quaestiones, dicentes virtutes figurativas spermatis extrinsecas esse et cœlestes secundum originem : et illas quæ immediate figurant membra etiam quoad hoc esse extrinsecas, quia nulla earum educitur de materia, sed ab extrinseco in materiam spermatis ingrediuntur ex cœlo : et licet sint adhærentes substantiæ spermatis, tamen non sunt intrinsecæ eidem, sicut jam ostensum est.
se patet, eo quod inter similia nullus omnino est motus ad formam.
Hæc igitur sunt quæ dicto modo quæstiones dictas solvi non permittunt. Sunt autem subtiliter hæc investiganda in prima philosophia, et ideo modo dimittamus ea. Sufficit enim hic induxisse duas rationes necessarias, quibus hæc interimitur positio : et nunc secundum Aristotelem et veritatem solvendis inductis quæstionibus insistamus.
CAPUT VI.
Hanc autem opinionem sicut erroneam impugnat Aristoteles, quoniam in veritate sic extrinsecus adhærens non transmutat materiam eo modo transmutationis quo movetur ad formam. Cum enim motus ad formam sit ipsius formæ jam inchoatæ fluxus ad actum completum, sicut dictum et determinatum est in Physicis, neque motus esset actus completus nisi in ipso esset formæ aliquid : constat quod actu ens complete et extrinsecus adhærens non perficit aliquid ad motum generationis. Et hæc est melior omnibus rationibus quibus Aristoteles destruxit istam Platonis opinionem.
Adhuc autem istæ formæ extrinsecus adhærentes, si deberent mutare materiam, oporteret quod secundum aliquid moveant eam : et non potest etiam fingere volens invenire quo moveat, quoniam calor non est instrumentum ejus : quia est instrumentum materiae, et non est una qualitas materiae motæ et moventis et transmutantis, sicut cuilibet per
In quo inductarum quæstionum declaratur solutio secundum Aristotelem qui vidit veritatem.
Dicemus igitur cum Aristotele, qui, ut mihi videtur, veram solutionem dat harum quæstionum, quod rationabile est quod sperma se habeat ad id quod formatur aliquo inductorum modorum in quæstione. Oportet enim, quod movens aut intrinsecum sit ei, aut extrinsecum : et dicemus quod non simpliciter est extrinsecum movens extra sperma, sed quodammodo est extrinsecum spermati id quod movet ipsum. Impossibile enim est, quod virtus movens in spermate in aliquo tempore sit extrinseca spermati, et
<--- Page Split --->
hoc est tempore generationis, quia virtus formativa in spernate movet ad formas membrorum generati : tunc enim oportet eam esse intrinsecam spermati : per aliquem tamen modum et in aliquo tempore est possibile hanc virtutem spermati extrinsecam esse, quando videlicet est in ultima digestione. Tunc enim ad similitudinem virtutis membrorum sigillatur a virtutibus membrorum qua sunt sibi extrinsecae.
Sic ergo quoad originem primam ista virtutes sunt extrinsecae, sicut superius in opinionibus Alexandri et Avicennae dictum est. Similiter autem per aliquem modum est possibilis sermo ejus qui dicit, quod sperma format et facit membra : et per aliquem modum est impossibilis. Impossibile enim est dicere, quod formet et faciat per virtutes omnium membrorum latentes in ipso: possibile autem erit, quod formet et faciat membra per id quod principium motus formationis et facturae membrorum est in ipso. Cum enim dicimus, quod hoc potest movere hoc, et hoc ulterius aliud, oportet quod motus ejus quod est motum a priori, sit sicut a primo motore a rebus mirabilibus quae sunt per se existentes. Omnis enim ordo motorum necesse est quod stet in aliquo uno et primo motore, a quo virtus motiva est in omnibus aliis : et ille est motor altior et mirabilior omnibus caeteris motoribus motis qui sunt ejusdem ordinis. Et talis primo movens virtus est in membris. Quando enim haec virtus primo in ultima digestione moverit rem sibi extraneam : extraneam autom dico, non conjunctam neque unitam secundum actum : tunc necessario in eo quod movetur ab ipso, subito secundum actum aliquem fit virtutis illius quaedam similitudo. Hoc autem fit sicut accidit in rebus per se moventibus et moventibus motis : in his enim secundum movet tertium in eo quod motum est a primo : nec oportet, quando secundum movet tertium, quod corpus secundi contingatur a corpore primi tunc, sed oportet, quod jam
in praeterito prius tetigerit. Per omnem eumdem modum virtus aliquando quiescens in membris, aliquando movet et imprimit sperma, quando superfluum est quarta digestionis : quod quando motum est ulterius, movet ad formam et figuram membrorum in matricem projectum : nec oportet quod tunc a virtute membrorum contingatur.
Hujus autem simile est in scientia Policeti carpentarii domus. In illo enim exemplo manifestum est, quod id quod movet formando et dolando partes ædificii, non est sicut res completa in figura et forma domus : quia secundum hoc res completa in figura domus et forma esset ante quamlibet completam domum, quod est impossibile : sed est virtute quidem domus, actu autem non est. Est enim primum movens ad domus fabricam ars domificandi, quæ est in anima Policleti : quæ ars non est domus secundum complementum et actum. Ars igitur in anima movet manus et instrumenta, et imprimit ea ad hoc quod species artis sit in eis secundum virtutis operativa rationem. Per hunc igitur modum oportet nos speculari qualiter quodlibet membrum fiat in embryone. Et ut hoc convenientius et intelligibilius fiat, resumemus sermonem a principio.
Arbitramur igitur quodlibet ex arte factum dignius esse ex eo quod opus permanet in arte, similitudinem virtutis artis recipiens et retinens: sicut si diceremus artem quæ est in anima, esse in manibus et instrumentis Policleti: in his enim retinet similitudinem virtutis artis, quoniam in his est operativa sicut in artifice: sed in lapidibus et lignis ars inducta non habet similitudinem cum arte, nisi in figura: eo quod in his nullius rei ad artem est operativa. Per similitudinem igitur manus et instrumentorum artis factum est sperma a virtutibus membrorum: propter quod habet motum formationis et figurationis membrorum, et habet principium in se motus hujusmodi: et quando quieverit motus hujusmodi et formatio-
<--- Page Split --->
nis, fiet quodlibet membrum secundum formam et figuram, quia motus hujusmodi non quiescit nisi ad formam quae est terminus et finis motus : et hoc est quando quodlibet membrum est animatum,ita quod aliquod membrum sit facies habens figuram et formam et virtutem faciei : et haec vocantur dissimilia quae faciei sunt similia. Quoddam autem membrum est habens formam et actum similis membri in quo motus quiescit formativus spermatis. Sic enim fiunt a motu spermatis tam membra similia quam dissimilia : principium enim hujus formationis non possumus dicere quod sit aliquod membrum sicut manus et pes, sed potius id quod motum et sigillatum est a virtutibus membrorum, retinens formam in se primi moventis, manum ergo et pedem, similiter autem et carnem, et nervum, et caetera membra tam similia quam dissimilia.
Nullum igitur horum membrorum erit sine totaliter formante et operante, neque sine talis virtutis operatione : tamen quia calor est instrumentum hujusmodi virtutis in spermate, ideo necessario calor operatur et facit in virtute ejusdem formativae virtutis : sed durities et mollities et viscositas bene causantur in membris ex qualitatibus elementalibus, quae sunt calor et frigus et similiter alia accidentia naturalia his similia : sed mixtio ex qua quaedam pars fit caro et quaedam os et similia, nullo modo fit ex calore et frigore secundum quod hujusmodi sunt, sed potius ex motu qui est a formativa generantis spermatis, sicut diximus. Id enim quod est in potentia, fit ex eo quod est secundum aliquem modum in actu. Et hoc est sicut est videre quod accidit in rebus artificialibus. Durities enim et mollities ferri, fit ex calore et frigore quae sunt qualitates elementales. Gladius autem et serra et hujusmodi non fiunt nisi a principio artis, quod est principium motus ad hujusmodi formas : et fiunt ab instrumento quod est malleus et forceps et incus et hujusmodi secundum quod
movet ea scientia artificis. Ars enim est factivum principium et forma ejus quod fit per artem.
Solutionis autem dictae capitulariter summa haec est, quod sperma ex hoc quod quarta digestione assimilatum est membris actu virtuali, simile est virtutibus membrorum : et quia est in actu virtuali membrorum, potest educere materiam seminis et menstrui mulieris quod est in potentia ad actum formationis membrorum : et calor est instrumentum ipsius in virtute triplici. Calor enim habet virtutem elementalem, et sic digerit congregans homogenia et separans heterogenia. Est etiam in calore cœeli, et sic fundat et stabilit in substantiante esse et firmo id in quod agit. Est item in virtute animae quae movet ipsum, et sic habet vivificare et animatum facere secundum omnem partem animae secundum quod tota est principium vitae in corpore. Et sicut ars in tribus est successive, ita et virtus formativa. Ars enim quae est in anima Policleti, est sicut virtus membrorum in membris generantis. Ars autem in securi et manu et dolabro, est sicut virtus formativa in spermate. Ars autem in lapidibus et lignis inducta, est sicut formativa in embryo ne formata.
Haec igitur est summa sententiae Aristotelis.
<--- Page Split --->
digeritur etiam in eis, et residet ex ipso quod fœtulentius est : et quod viscosius et frigidius est, stat nec progreditur usque ad ultimum terminum venarum : et quod levius est, superenatat, et evaporat et currit ad membra id quod est sincerius et purius. Quarto etiam in ipsa resudatione a venis virtute membrorum digeritur et subtiliatur : quia, sicut diximus superius in ante habitis libris, venarum capita stricta sunt, nec transit per ea nisi quod est subtilius : et tunc demum superfluum illius semini deputatur : quod tamen adhuc interiorem in vasis seminariis accipit digestionem.
Et estDIGRESSIOdeclaranssummamom - niumquædictasunt , summatimcol - ligendoexomnibusinductis .
Si quis autem ex omnium Philosophorum dictis colligendo quæ vera sunt, dictas determinare velit quaestiones, pro certo ille solus perfectius cognoscet de virtute spermatis.
Licet enim Alexander in multis dicat contraria veritati, tamen hoc verissime dicit quod tradidit de elementorum mixtura, quæ præcipue est in spermate quod multas transit digestiones : non enim simplex elementum est cibus, sed aliquid commixtorum : et ideo cibus ante quam sit cibus animalis, multas habuit suorum componentium digestiones et maturationes. Postquam autem jam cibat, digeritur post separationem siccæ et terrestris superfluitatis in stomacho : et id quod assumitur, assimilatur. Digeritur etiam per separationem aquosæ superfluitatis ab ipso in hepate : et id quod assumitur, et digeritur et lavatur et mundàtur, et sub corde cordis vitalem et motivam ad membra accipit virtutem : fluendo autem per venas pellitur a spiritu et calore et
Et in omnibus his sunt tres virtutes calorem digerentem informantes : virtus ignis videlicet hoc modo quo subtiliata est virtus ignis, ut dictum est, subtiliter commixto : et hanc virtutem informat virtus cœlestis quæ fundat et substantificat ea quæ digeruntur, eo quod est virtus corporis perpetui et substantiam suam uno modo retinentis : et hæc virtus habet virtutes multiplicatas ex sitibus et motibus conjunctionum et præventionum et aliorum quæ superius dicta sunt. Hanc autem virtutem cœlestem adhuc ultimo informat virtus animæ, sicut motus instrumenti architectonici informatur ab architectonico : per quam informationem animæ incipit operari ad vitam, sive quod verius est, ad vivum et ad animatum : et istæ virtutes simul collectæ sunt in spiritu et calore spermatis : et quia operantur ad substantiam in quantum sunt cœlestis corporis et animæ, ideo dicuntur hæ virtutes esse sicut ars est in instrumentis artis : et quia sunt animæ et operantur ad animatum, ideo sicut artifex statuarius secundum totam virtutem artis statuarie est in manibus et instrumentis quibus operatur statuam, ita anima et cœlestis influxus secundum totam virtutem animandi et formandi sunt in spiritu et calore spermatis. Et hoc est quod dixerunt peritiores Peripateticorum, quod anima est in semine non ut endelechia corporis potentia vitam habentis,
<--- Page Split --->
sed potius sicut artifex et ars sunt in instrumentis in quibus fit artificiatum.
Est autem his adhuc addendum, quod cum omne opus naturae sit intellectiva, sicut in aliis libris prehabitis jam determinavimus, istud maxime est opus intellectiva, in quo virtus intellectiva opus naturae terminat ad formam sibi propinquierem et similiorem. Cum enim unum et idem sit opus naturae et intellectiva, eo quod natura per intellectivam et intellectiva in natura operatur : terminus tamen operis aliquando propinquior est naturae, et aliquando propinquior est intellectiva. Quando enim forma quae secundum esse et posse sunt materiales et corporea sunt fines hujus operis, pro certo est terminus operis propinquior naturae, et vincunt in opere qualitates elementales prima et consequentes quae causantur ex eis in mixto. Quando autem elevatur forma super conditiones materia corporalis secundum quod plus et plus elevatur, sic plus et plus appropinquat ad intellectualis naturae sive intellectiva similitudinem, et vincunt tunc vires intellectiva in natura opere. Propter hoc intellige, quod unius forma corporalis una est operatio : cum ergo forma vegetativa plures sint operationes, sicut est vivere, nutriri, augmentari, sibi simile generare, sequitur quod forma vegetativa non est forma corporalis : quia propinquior est intellectiva quam naturae.
Et primus quidem hujus gradus quo supra naturam corporis elevatur, est in vegetabili quod plura et non unum sicut forma corporalis operatur. Secundus autem elevatior gradus est in sensu participantibus, quae accipiunt formas sensibilium sine materia, sicut cera accipit figuram sigilli, sicut in libro de Anima diximus, quod non praevalet facere aliqua virtutum corporearum formarum. Summus autem gradus est, quando ipsa forma talis est, quod nec actus est alicujus corporis, nec ad harmoniam corporis aut virtutem harmoniae operans, sicut est
participans ratione, quod ad similitudinem intellectiva operantis est separatum : cujus nulla physica causa est, nisi quod in generatione virtutes intellectiva vincunt et praevalent supra virtutes colestes et elementales, et ad sui propinquitatem et similitudinem perficiunt formam quae est finis generationis. De omnibus autem his plenius tractabitur in libro de Immortalitate animae rationalis, quae post Deo adjuvante tractabimus. Hoc autem quod hic diximus, propter hoc dictum est, quod in spermate ultima et simplicissima virtutum est illa, quae est intellectiva virtus qua formalissima et simplicissima est, et prima in movendo, et informat et animae virtutem membrorum et cœelestem et elementalem.
Colligendo igitur virtutes spermatis, dicemus primo moventem esse illam qua est intellectiva, et sub ipsa moveri virtutem cœelestis motus cum omnibus diversitatibus et proportionibus situum et imaginum et motuum tam corporum cœeli, quam radiorum ipsorum supra determinatis : et quas determinant hi qui de causis generationum per virtutes intendunt cœelestes : et sub ipsa est virtus animae sive animati corporis secundum quod est, et sub illa est virtus membrorum digerentium sperma per decursum quatuor aut quinque digestionum : quoniam quintam accipit in vasis spermatis, et sub illa est virtus mixta cibi secundum quod est mixtio miscibilium alteratorum unio. Sic enim numeris et proportionibus colligantur virtutes simplicium, ut non agantur actu simplicium, sed actione harmonica, sicut superius in Alexandri dictis explanatum est : sic enim quaelibet qualitas gradus accipit harmonicos, secundum quod etiam peritiores medicorum gradus simplicium medicinarum determinant. Ultima autem omnium ministra est virtus simplicium qualitatum qua sunt in mixto secundum aliquod esse primum sal-
<--- Page Split --->
vaţe, sicut ostendimus in libro peri genecesos.
Hæc igitur est sententia quam nos de spermatis virtutibus oportuit colligere.
Qualiter autem sperma maris hanc virtutem formativam et sperma feminae quod non plenam habet rationem spermatis, virtutem habeat informativam et passivam ? Adhuc autem qualiter sperma feminae ut saepius est in matrice inventum, quamvis non semper in coitu femina spermatizet, jam olim a nobis in præhabitis istius scientiæ satis dictum est. Sufficiant igitur hæc ad præsens de spermatis virtute et operationibus.
CAPUT VIII.
In quo solvuntur duæ quaestiones orta ex his quæ de spernate dicta sunt : quarum una est, utrum sperma sit animatum vel non ? Et secunda, utrum virtutes animæ creent membra successive, ita quod unum sit ex alio, vel simul ?
Ex omnibus autem quæ inducta sunt, oritur quaestio gravis valde ad solvendum. Constat enim, quod cum natura multipliciter dicatur, sicut in Physicis determinavimus, illa natura quæ per
prius natura est et dicitur, est natura quæ est forma, et hæc est actus, et facit in actu esse quod perficit, et in quo est sicut agens et operans. Ex his autem quæ dicta sunt, accipi videtur quod hæc natura in animalibus sit anima, et in plantis similiter. Operatur autem in semine, sicut ex præindustis patet.
Quæramus ergo, utrum sperma plantarum et animalium sit animatum? Si enim animatum esse dicatur, tunc oportel quod sit sperma animalis animal parvum, et semen plantæ planta parva : et hoc jam in ante habitis improbatum est. Si autem inanimatum dicatur, videtur non habere operationem animæ : et tunc operatio in membro quod fit in conceptu, non est a semine, sed ab extrinseco aliquo formarum datore : et hoc etiam in præhabitis est improbatum.
Similis autem quaestio est de membris quæ formantur in embryo ne et conceptu. Ex his enim quæ in libro de Anima dieta sunt, unam esse animam supponimus in toto corpore animato quantumcumque multiplicem habeat organorum diversitatem. Quodlibet autem membrum organici corporis et animati communicationem essentialem habet cum anima, eo quod aliqua potestatum animæ est forma substantialis ejus : non enim loquimur de membris quæ æquivoce propter similitudinem figuræ membra dicuntur, sicut oculus mortui vocatur oculus. Manifestum igitur est ex his suppositis, quod in quolibet membro sit aliqua animæ potentia, quæ est potentia vitæ : in quodam tamen est propinquior, et in quodam remotior : sicut in osse est remotior, et in carne propinquior : et adhuc in corde manifeste, et in hepate et cerebro occultior : eo quod hæc sunt insensibilia : propter quod tam similia quam dissimilia membra inæqualiter se habent ad vitæ potentiam, et propter hoc etiam inæqualiter se habent ad animam.
Possumus ergo dicere, quod quædam membra se habent ad vitæ potentiam et ad animam, sicut potentia quæ est ex
<--- Page Split --->
habitu scriptoris se habet in dormiente : haec enim oppressa gravitate somni, non agit, neque operatur, et tamen inest : et ita est potentia vitae sensus et vegetationis in cerebro et ossibus et aliis insensibilibus, et tamen habent communicationem cum anima, sicut etiam facultas scribendi habet communicationem cum dormiente. Alia autem membra vitae operationem habentia, communicant cum anima sicut facultas scribendi est cum vigilante qui operatur quando vult. Sic igitur omnibus membris communicationem cum anima habentibus, non possumus dicere quod aliquod membrum actu existens in spermate causa sit generationis omnium membrorum communicantium cum anima embryonis : quia hoc superius in prehabito hujus scientiae libro est improbatum.
Adhuc autem cum membrum quodcumque dicatur esse, in conceptu generetur, sicut et alia, oporteret quod illud membrum generaret seipsum, et sic idem esset generans et generatum, et simul esset et non esset : quod omnino est impossibile. Eadem necessitate convincitur, quod nec omnia membra latenter in semine existentia actu et simul possunt se generare. Sic igitur non potest dici animal parvum esse generans, sive sit tantum unius membri latentis in semine, sive sit omnia habens membra, quod dicatur transfigurare se in se ipsum et ita constituere generationem. Si vero dicatur quod hoc pascitur semine et augetur, et ita accipit membrorum manifestationem, hoc probabitur esse falsum : quia omne generans est principium augmenti in eo quod generat in omni animato corpore, sive sit planta, sive sit animal. Principium autem augmenti in plantis et animalibus est per virtutem nutritivam, quae est in eis. Generans autem dico quod est producens sibi simile : haec
enim operatio convenit, ut dixi, tam plantis quam animalibus omnibus. Generatio autem dicitur duobus modis : homo enim generat hominem ex materia cibi univoce : sol autem generat æquivoce, sicut diximus in Physicis.
Hoc igitur supposito, quod homo generat hominem, dicemus sperma non esse animatum, sed potius in spermate esse actum et effectum sicut ars in instrumentis artis : et sic sperma est in actu hujusmodi effectus propter quod operatur et agit formando ea et vivificando. Non autem est ante actu constitutum ab anima sicut endelechia corporis secundum potentias vitæ operantis, sicut patet et ex hoc et in libro de Anima dictis. Et dicemus, quod sicut membra constituta differenter referuntur ad animalia secundum potentias et operationem vitæ, ita etiam spermatis partes referuntur differenter ad generationem partium : et ideo a formativa primo cor quod est vitæ et animæ sedes formatur : et ex illo formantur alia superius et inferius, sicut determinatum est, ubi locuti sumus de formatione conceptus 1.
Sic igitur formativa in quibusdam animalibus cor habentibus cor facit prius, et in non habentibus cor prius facit membrum quod est loco cordis : tunc principium facturæ omnium membrorum aut est a corde, aut a membro quod est loco cordis, sicut sæpius in ante habitis diximus. Sic ergo declaratum est quid est causa generationis cujuslibet animati, et quid est primus motor sive principium generationis in spermate : et solutæ sunt ad plenum quæstiones difficiles omnes quæ superius inductæ sunt. Patet enim quod motor proximus in generatione est intus in spermate, et est in actu secundum virtutem : origo autem ejus prima est a generante a quo sperma descinditur, et remanet in spermate virtute ejus : nec accipit vir-
<--- Page Split --->
tutem a matris anima, licet accipiat incrementum materiae a menstruo et nutrimentum spiritus a spiritu qui pulsat in arteriis matris. Propter quod etiam in mutrice applicatur orificiis arteriarum et venarum tamquam sugat eas, sicut patet per ea quae superius sunt exposita : propter quod etiam occasionem erroris quidam medicorum acceperunt, putantes totam virtutem vegetantem sperma esse in anima maris. quod in ante habitis est improbatum.
CAPUT IX.
De solutione quaestionis quare sperma nigrescit et attenuatur in frigore, cum album et spissum sit in animali in quo generatur ?
Quæret autem aliquis cujus dispositionis secundum naturam sit sperma, utrum videlicet sit de natura aquæ, vel de natura terræ secundum primum et proprium subjectum ipsius ? Videmus enim, quod sperma spissum et album est quando exit ab animali : positum autem extra corpus animalis quando infrigidatur, efficitur humidum et fuscum sicut aqua : et propter hoc videtur falsum esse quod dicitur subjectum primum spermatis esse aquam.
Ea enim quorum prima materia est aqua, constant et inspissantur a frigore et solvuntur a calore, sicut ostendimus in quarto Meteororum : sperma autem spissatur calido in corpore animalis existens, et solvitur frigido quando sub dio stat extra corpus animalis : propter quod magis videtur esse de specie terræ.
Adhuc autem sperma illorum animalium in quo est major pars terrestris, constat, elixatur, et coagulatur sicut lac : et hoc nullo modo congruit ei quod est ex natura aquæ. Si enim esset de natura aquæ, constaret et inspissaretur infrigidatum, et liquesceret calefactum : nunc autem totum contrarium ejus quod dictum est, apparet in spermate. Tota autem hujus quaestionis difficultas est in hoc, quod nullo modo videtur veram aquæ speciem a calore debere inspissari, sed potius liquescere et solvi : sperma autem inspissatur calido epestico in corpore animalis, et solvitur et liquescit frigido quando est extra corpus animalis.
Si autem aliquis dicat, quod spermatis prima materia non est aqua, sed potius, quod in sua materia est multum terræ, et ideo constat et inspissatur utroque tam calido quam frigido : hoc erit contra communem omnium positionem Antiquorum, qui aquam posuerunt esse principium generationis animalium, et persuasionem acceperunt ex genitura, genituram sperma vocantes.
Solutio autem quaestionis inductæ scitur ex accidentibus hic quæ distincte determinata sunt de spermate. Est enim sperma substantia aquæ butyrosa, pinguis, conveniens in multis cum substantia olei : et est in ipso subtile terreum sicut in pinguibus, vincens tamen in eis quæ talia sunt, est spirituale humidum acreum. In quibus autem hujusmodi est substantia, non inspissatur tantum ex terreo constante in ipsis, sed etiam ex multo subtili et spirituali ventoso aereo, quod intercluditur inter ipsa per calorem et motum : hoc enim totam substantiam materiae facit ampullosam, quod efficitur sicut
<--- Page Split --->
spuma : et quanto fuerint ampulla minores et latentiore, tanto fit substantia albior : et signum hujusest, quod tanto spirtus inclusus in ipso sit subtilior et nobilior Materia autem aerei et spiritualis humidi facile convertitur in hujusmodi spiritum. Hac enim eadem de causa videmus inspissari oleum : quia hoc inspissatur multiplicato in ipso aere et per calorem et per frigus.
Similiter autem in operibus alchimicis, quando miscetur litargirium, sive scoria argenti miscetur cum aqua et oleo, et movetur fortiter et percutitur, per ampullas inspissatur et dealbatur multum, cum ante hoc esset nigrum vel fuscum. Causa autem hujus est inclusus aer, qui commiscetur cum ipso : et propter eumdem albescit, eo quod ipse est perspicuus et facit clarescere substantiam ejus cum quo miscetur. Aer enim est causa et incrementi et albedinis in materia illa : sicut etiam raritate quantitatem majorem et albedinem accipiunt spuma et nix. Nix enim est spuma quaedam congelata.
Similiter autem in operibus communibus ad visum probatur accidere quando aqua miscetur cum oleo : aqua enim ex tali mixtura inspissatur et albescit propter ampullas quas in ipsas facit aereum humidum. In talem enim mixturam duplici de causa intrat aer, ex motu videlicet, et ex oleo. In pinguedine enim omnium oleagineorum parum aut nihil est ex aqua et terra, sed multum de aere est in ea : et ideo omne pingue natat super aquam. Aer enim clausus in ampullis pinguium facit ipsa enatare, et defert ea sicut esset in utre : et haec est causa levitatis ejus : et eadem de causa inspissatur oleum quidem in frigore, sed non coagulatur, sicut diximus in quarto Meteororum. Aer enim inclusus non coagulatur, neque proprice inspissatur, nisi per modum sustentationis et compressionis in substantiam humidia aquosi ad quod reprimitur per frigus comprimens.
Ex his igitur causis accipitur quare sperma exit spissum et album a corpore ge-
nerantis. Ex calore enim interiori generatur et adjuvatur in eo spiritus multus calidus qui inspissat et dealbat substantiam ejus. Cum autem exierit et infrigidatur, dissolvitur calor qui est in eo, et evolat cum calore spiritus : et tunc remanet substantia aquea tenuis et fusca, et ideo remanet tunc nigri sive fusi coloris, eo quod non remanet in eo nisi aqua, et illa pars terrae quae est in ipsa, quae est altera sive media pars materiae ipsius : sicut etiam accidit phlegmati quando infrigidatur, et praecipue illi phlegmati quod est aqueum. Accidit autem hoc quod dictum est spermati praecipue quando infrigidatur et incipit desiccari. Compositum enim ex vento est et aqua : ventus autem est aer calidus, qui infrigidatus evolat ex spermate. Habet autem materiam hic ventus humorem spermatis inspissatum propter causas quae in eo sunt, de quibus diximus.
Antiphon autem multum mentitus est de spermate elephantis, dicens ipsum esse nigrum propter terrestrietatem elephantis, asserens ipsum esse valde siccum propter eamdem causam : et ideo multa et magna ossa generari in corpore elephantis : dicit enim ipsum vehementer denigrari sicut kara bonigrum estet siccum. Hoc autem quod dicit est impossibile, sed necessarium est quod sperma unum ad naturam animalis sit magis terrestre quam aliud secundum diversitatem complexionis animalium. Sperma tamen animalis cujus corpus est terrestre, efficitur terrestre et album et spissum propter aeris admixtionem sicut et alia spermata.
Similiter autem is qui vocatur Brothocom philosophus, mentitur dicens sperma Æthiopum esse coloris nigri : cum enim viderit dentes Æthiopum esse albissimos, mirum fuit quod sperma eorum esse nigrum asseruit. Causa enim albedinis spermatis est spumositas quae est in ipso. Jam enim per antecedentia scimus spumam esse albi coloris, et praecipue illam cujus substantia est ex partibus parvis ventosis et ampullis minutissimis latentibus. Et si-
<--- Page Split --->
militer accidit mixtioni aquae et olei quando insimul moventur fortiter, sicut diximus superius.
Sperma autem esse butyrosum et spumosum Antiqui fabulantes non ignorabant : propter quod deam coitus Venerem quae cupidinem lactat, dixerunt natam esse de spuma testiculorum. Ex eadem spermatis virtute manifestum est quare sperma a frigore non constat et coagulatur, sed potius liquescit et solvitur, sicut diximus in ante dictis.
CAPUT X.
De dispositione spermatis feminae et maris, et quomodo se habent ad conceptum, et qualiter animal generatur in conceptu?
Post praedicta autem inquirere oportet quaestiones graves plures : quarum tanen jam aliquarum ex prius habitis determinatio habetur. Est autem una illarum quaestionum de dispositione gutae sive humoris qui per posterius nomen habet spermatis, quod fit in feminis omnium animalium generantium. Si enim illud sperma quod est sperma viri, et veram habet spermatis rationem, quando intrat matricem, non efficitur pars concepti :
tunc quaerunt quidam, ad quid valet substantia glandulosa et corporalis quae est spermate ? et praecipue hac quaestio habet locum si secundum praedicta totum sperma masculi operatur tantum cum virtute caloris et spiritus qui est in eo : et si sic operatur, videtur quod totum resolvatur in spiritum qui diffunditur per viscositatem spermatis mulieris sive feminae, nisi aliquid humoris ejus maneat qui sit subjectum caloris instrumentaliter operantis, ex quo etiam accipitur nutrimentum spiritus formantis, ut sic totius corporis materia sit a femina, sed spiritus formans et calor sit a masculo. Et hoc concedit Avicenna, et videtur probabilius quod in hac quaestione dici potest, quod haec absque dubio sententia est Peripateticorum. Cum enim, sicut olim in antehabitis hujus scientiae diximus, in spermatibus conceptis post conceptum eleventur vesiculae ex quibus per formas totam substantiam spiritus exsufflat per corpus ut vehat virtutem ad cujuslibet membri distinctam formationem, oportet totam substantiam spermatis meliorem et subtiliorem resolvi in substantiam hujus spiritus, et id quod residuum est, radicale efficitur humidum caloris qui impellit spiritum et continue regenerat ex eodem humido, ne deficiant prima principia formatia et distinguentia membra corporis per totum corpus.
Oportet ergo primo nos distinguere utrum illud quod intrat in matricem fecminarum et sustentatur in ea, recipiat aliquid conjunctum sibi. Constat autem per superius dicta, quod recipit ibi sperma feminarum primo, et postea etiam sanguinem menstruum, aut illud quod est loco sanguinis menstrui, in quo sigillando imprimit formam creaturae et membromum ejus : quia sic operatur conceptum. Si autem sic est, tunc oportet quarere dispositionem animae per quam in conceptu est vita et sensus, utrum et ipsa sit in spermate concepto, vel non. Nullus enim potest dicere, quod conceptum nullam omnino habeat animam, et quod sit omnino principio vitae privatum :
<--- Page Split --->
quoniam semen arboris et omne semen plantæ universaliter pullulat, et similiter spernata animalium producunt animalia : nec posset hoc fieri nisi communicationem aliquam haberent cum vitæ principio : potentiam enim habet sperma conceptum ut ex ipso fiat animal, et potentiam habet perfectam semen plantæ ut pullulet in planta post determinatum tempus conceptionis suæ, in quo tempore adunatur spiritus distendens cum semine ut formetur. Hæc autem distensio et formatio fieri non possunt sine cibo extrinsecus attracto, quem cibum semen plantæ attrahit a terra, eo quod quando ex humido radicali fit spiritus et calor, pro certo semen germinat et pullulat formando grossum plantæ stipitem, vel ramum, aut folium, aut aliquid hujusmodi : et tunc evacuata destitueretur substantia seminis, nisi attracto humore terræ restauret id quod elevatum est : nec haberet unde id quod elevatum est coalesceret, nisi per humorem attractum continue cibaretur. Attrahere cibum et digerere et convertere in membra, sunt operationes animæ nutritivæ. Nec possumus dicere quod anima nutritiva non sit, ubi sunt ejus operationes essentiales.
Omni autem eodem modo probatur animam nutritivam inesse in spermatibus animalium : quoniam etiam in illo humidum calore resolutum adunat spiritum, qui ne elabetur, viscositate spermatis continetur et confortatur et sufflando elevat vesiculas in spermate, ex quibus sufflans perforat et distendit ipsum, et sic sperma in medio sui humore destituitur, qui nisi restauretur, destituitur virtus operans, et non habebitur unde formentur quæ formanda sunt : et ideo sugit sanguinem menstruum a matrice in nutrimentum et digerit illum et convertit et unit cum materiae quæ formatur : et hæc sunt essentialia opera nutritivæ in plantis
et in animalibus existentis. Ex his enim quæ in libro de Anima bene disputata sunt a nobis 1, bene constat vegetabilem animam tam in plantis quam in animalibus inesse.
Ex partibus etiam et operationibus quæ animæ vegetabilis esse probatæ sunt in eodem libro, perfecte cognoscitur animam vegetabilem secundum aliquem modum conceptis inesse seminibus : eo quod in ipsis essentiales ejusdem animæ, ut diximus, inveniuntur operationes : et cum istæ operationes sint ante omnem sensum in conceptis seminibus, videtur anima vegetabilis per partem nutritivam et augmentativam inesse ante animam quæ est sensus et motus principium. Anima autem quæ est principium sensus et motus inerit quando formata membra nutrimenti et formæ quamdam acceperunt quantitatem : et per illam tunc dicetur animal id quod conceptum est, nec adhuc manifestantur in ipso aliquæ rationis operationes : propter quod non erit conceptum animal et homo simul, nec erit simul anima et equus, sicut videtur dicere Aristoteles quod complementum semper erit in ultimo, eo quod quodlibet omne animal complementum habet proprium tempus suæ generationis. Sed si per hoc intenderet Aristoteles quod anima rationalis sive substantia rationalis alia esset a substantia animæ in homine, oporteret etiam quod substantia alia a substantia sensibilis substantiæ esset in equo, quæ faceret ipsum equum : quoniam, sicut dicit, quod non erit simul homo et animal, ita dicit quod non erit animal et equus simul. Nos autem hæc verba in sequentibus perfecta determinatione declarabimus.
Modo autem dicimus, quod ex istis considerationibus oportet nos inquirere dispositionem harum operationum et complementorum sive actuum, ut scia-
<--- Page Split --->
nus qualiter et quando ex his efficitur formata creatura conceptus in animali. Oportet etiam inquirere dispositionem qualiter quodlibet recipit modum complementi sui per animam. Et hae omnes quaestiones sunt quidem graves, sed necessariae ad sciendum. Cum autem quaerimus de his quaestionibus, oportet quaerere et comprehendere veritatem ipsarum secundum naturae potestatem : sic enim se habent in natura, et nullum scientiae vera, sicut est declaratum, nisi hoc solum quod demonstrant eam secundum veritatem et potestatem secundum quam operatur in natura sui. Hoc autem convenientius erit et intelligibilius si ea quae in praehabitis determinata sunt, aliquantulum ad memoriam revocentur. Digrediamur ergo paulisper ut facilius ea quae dicta sunt intelligantur.
Et est digressio declarans qualiter anima est in semine, et secundum quem ordinem prioritatis est in eo vegetabilis et sensibilis, et qualiter sola rationalis est ab extrinseco ?
Resumentes igitur, dicimus opus natura esse opus intelligentiae : nec potest opus esse intelligentiae, nisi ejus quae revolvit orbem. Orbis autem revolvitur ab uno intellectu primo, ad quem referuntur alii motores, sicut referuntur virtutes membrorum ad virtutem quae est in corde : propter quod totum naturae opus est intellectus illius qui est primus motor : aliter non esset totius universitatis principium unum, sicut et in minori mundo qui est animal perfectum, homo, vel leo, principium omnium operationum est unum quod est cor, sicut nos in ante habitis istius scientiae ostendimus. Virtutes autem celestes in seminibus plantarum et animalium sunt mirabiles : quoniam maxima et multiplices ex multitudine corporum coelestium et situum et motuum eorum, et ex multiplicitate radiorum et angulorum radiorum quos acquirunt omni modo, sive se invicem intersecando
<--- Page Split --->
sive incidendo super materiam generati, sive ex reflexione quam habent ad unum aliquem locum generationis quemcumque.
Virtus autem quae potior est in his omnibus, est quae est in eis ex hoc quod sunt instrumenta intellectus primi et intellectuum inferiorum moventium, sicut et animae instrumenta movent secundum animae virtutes. Omnis enim virtus quae est compositi quod componitur ex motore et moto, magis est secundum virtuten. motoris quam secundum virtuten ejus quod movetur. Cujus signum est, quod videmus quod omnia quaecumque sunt in corporibus animalium, magis sequuntur vires animae quam corporis. Iste igitur virtutes cœelestes sunt mirabiles, et sunt omnes iste in spiritu et calore seminis : in spiritu quidem sicut in subjecto quod informant, et in calore sicut in instrumento per quod suos actus explicant in materia concepti. Qualiter autem sint in eisdem virtutes animae et membrorum quae moventur ab anima, et qualiter rursus in eisdem sint virtutes simplicium elementorum et virtutes mixti secundum quod mixtum est, satis patet ex ante habitis.
Dico igitur, quod virtus caloris ignei est congregare subtile sibi homogenium, et segregare grossum terrestre, quo facto terminatur humidum subtile attractum ad modum et formam mixti, et resultat ex humido spiritus pulsans in ipso sicut motor in mobili : et hac sunt virtutes cœelestes quae sunt in ipso, quantumcumque possibile est, elevant et assimilant aequalitati cœli removentes complexionem ipsius ab excellentia contrariorum agentium et passivorum, et fundantes ipsum in medio quantum possibile est cœlo simili : et tunc illud est propinquum uit suscipiat vitam et vitae opera : quae quia sine animae virtute et membrorum virtutibus fieri non possunt, ideo animae virtus et membrorum tunc informant spiritum et calorem, ut forment figuras organorum per quae exercentur animae et vitae
opera : quibus in figura perfectis virtute intellectus primi causatur in eo anima quae operatur opera vitae : et haec determinantur ad multiplicitatem virium organicarum per intellectus moventes spharas inferiores, hoc est, per virtutes eorum quae sunt in semine.
Omnes igitur dictae virtutes sunt in seminibus plantarum et animalium sicut ars actu operans est in instrumentis artis, ut diximus saepius : et hoc modo anima dicitur esse in semine, sicut diximus in ante habitis : et cum manifestantur haec opera, erit manifestatio ipsarum virtutum successiva, eo quod primo manifestantur virtutes ignei coloris et mixti, et postea cœelestis, et postea primo in operibus animae et membrorum incipiunt opera quae sunt virtutum quae sunt principia vitae : et cum manifestant vitae opera, complementum animae erit per intellectum. Et ideo dicit Aristoteles, quod unumquodque istorum non simul est cum suo complemento : sicut humor seminis non fuit attractus et digestus simul cum figuratione membrorum : ita etiam non est simul vitae opus in ipso et species et perfectio plantae per animam vegetabilem : et in animalibus non est simul vitae opus et perfectio secundum sensum ad genus et speciem animalis : sed in plantis succedunt sibi duo gradus, et in animalibus tres, et in hominibus quatuor. In aliis autem sunt gradus mixtionum qui sunt ante vitam et vitae principia. In plantis enim vitae opus est ab eo quod est sicut ars in semine quando format organa plantae : plantae autem perfectio quando anima vegetabilis est in ipsis organis formatis. In animalibus autem est vitae opus, sicut dictum est. Et quia eadem organa ut in pluribus sunt vitae et sensus simul, eo quod in animalibus sentire est esse, ideo etiam quando fiunt organa sensus inest virtus animalitatis, et post illam est adeptio formae specificae perfectae secundum determinatam formam, quae dat esse et rationem in specie equo vel asino vel alii animali quod generatur. Et sic
<--- Page Split --->
intelligit Aristoteles quod non est vivum et sensibile simul, nec animal et equus simul.
Cum enim probatum sit, quod una anima est in corpore uno, et una quidditas sit unius quod est in specie et una forma, sicut nos ostendimus in libro de .Inima, si semen primo haberet animam vegetabilem sicut substantia, et postea acquireret sensibilem, mutaretur de forma una substantiali ad aliam formam substantialem, et de complexione vegetabilis ad complexionem sensibilis : quae omnia sunt absurda apud omnem recte philosophantem. Si autem quis diceret, quod vegetativa substantia est alia a sensibili, sed uniuntur in uno actu animandi corpus, hoc est figmentum quod in scientia de Anima improbavimus : nec oportet ea quae ibi probata sunt hic reiterare.
Rationale autem sive intellectuale principium vitae in homine, subjecto quidem idem est cum vegetabili et sensitivo sed per esse alterum est : quia una substantia est anima rationalis a qua effluunt potentiae vegetativae et sensibiles et intellectuales, quarum quaedam affixae sunt corpori, et quaedam non : et ideo illae quae non sunt affixae corpori, nihil virtutis habent quod educat eas de corporea materia, sed potius illae sunt quaedam similitudo lucis intellectus agentis in natura et principiis spermatis : propter quod a toto extrinseco materiae spermatis et virtutum ejus a luce intellectus qui secundum Anaxagoram et Aristotelem, est primum agens in omnibus praeinductis virtutibus, in conceptum inducitur anima rationalis et intellectualis, quae postea completur per speculationis formas, sicut ostendimus in libro de Intellectu et Intelligibili. Hic ergo est etiam ordo, quod non est vivum et sentiens simul, et non est sentiens et homo simul. Et iste est intellectus verborum Aristotelis, cum qua expositione concordat Avicenna, et Averroes, et Theophrastus, et omnes peritiores Peripatetici.
vitae et sensus et rationis quod est anima, sit in semine ? Dico, quod principium vitae et sensus dicitur duobus modis. Est enim principium vitae, quod est endelechia corporis organici secundum potentiam vitae : et hoc modo principium vitae non est in semine : neque etiam principium sensus, quia si hoc modo principium vitae esset in semine plantae vel animalis, semen esset planta quando est semen plantae, et esset animal quando est semen animalis. Si autem principium vitae dicatur, quod est ad vitae organa operans, principium vitae est in semine hoc modo quo ars est in instrumentis artis, sicut saepius diximus. Et hoc modo etiam est in semine anima sicut ars, et non sicut endelechia corporis organici. Ars enim est factivum principium secundum rationem operans. Verius tamen dicitur, quod id quod est in semine, est aliquid animae et non anima : est enim actus animae, sicut in prehabitis est manifestum.
Ex omnibus autem dictis constat, cum ratio non sit conjuncta alicui parti corporis sicut actus alicujus membri existens, quod oportet, quod nec ex materia nec per instrumenta corporea inducatur in conceptum, sed potius ab eo quod non commiscetur alicui materiae corporis, nec aliquibus virtutibus quae sunt in materia seminis agentes. Et ideo principium ipsius nihil aliud est nisi lux primi intellectus agentis : intellectus enim hic purus est et immixtus et impassibilis omnino, sicut ostendimus in libro III de Anima.
Haec igitur sunt quae cum praecedentiabus conjuncta, verum intellectum ostendunt eorum quae supra inducta sunt.
<--- Page Split --->
etiam anima sensibilis secundum omnes suas partes virtus est in corpore : et ideo est operatio virtutis quae est in semine : quoniam, sicut jam ante diximus, nulla est forma generationis quae non sequatur virtutes materiae quae sunt in spermate, nisi sola rationalis ad quam nec spiritus spermatis neque calor aliquid operari videtur : sed videtur tantum causari a lumine intellectus primi, qui operatur in opere naturae, eo quod nullius corporis vel partis corporis est actus.
De eo quod dicit Aristoteles animam esse in semine, et intellectum ab extrinseco.
Revertamur igitur ad propositum dicentes, quod anima nutritiva per modum qui dictus est, est in semine concepto animalis, quod semen decisum est ab animalibus : sed manifestum est quod anima illa est in potentia in spermatibus duobus conjunctis, ita ut potentia dicatur virtus quae est actus animae illius qui generat, quae est in semine : sed secundum quod est actus vel perfectio corporis organici, non inest spermati, nisi priusquam advenerit ei cibus quem convertit attractum in membro conveniente, sicut animal cibatum convertit cibum : tunc enim primo vere facit operationem animae. Videtur enim in principio, quod omne conceptum vivit sicut vivunt plante, hoc modo quo vita dicitur operatio ejus quod est actus et similitudo virtutum ejus, quod habet animam vegetabilem sicut actum et complementum sui. Idem autem oportet dicere de dispositione animae sensibilis : eo quod sicut anima vegetabilis est virtus in corpore, ita
Cum autem dicto modo vegetabilem et sensibilem dicamus esse in semine, dicemus quod ambe prius insunt in potentia, quam potentiam vocamus formativam cum virtutibus spiritus et caloris et spermatis, de quibus diximus : postea autem efficiuntur in actu in fine generationis, quando conceptus est completus. Necessarium enim est, quod cum primo non sint hae animae sive formae in semine, et deinde sunt in conceptu, quod fiant sic quod educantur de potentia materiae ad actum, eo quod sunt virtutes in corpore : quod non est verum de rationali : eo quod virtus in corpore non est, sicut saepius diximus : quando enim erant istae animae sic fiebant universaliter : aut oporteret dicere, quod quaedam animae vegetabiles et sensibiles sic fierent, et quaedam non. Si enim diceretur quod anima vegetabilis est in semine, et illa est faciens animam vegetabilem conceptus, tunc quaedam vegetabilis erit faciens non facta : et similiter est de sensibili faciente et facta : et hoc modo dixit Plato, sicut patuit superius quando fuimus locuti de opinione Platonis. Praedicto autem modo istae animae fiunt in materia, quamvis non concedamus eas secundum quod animae sunt, intrare in semen transfusas in semine maris, sicut dixit Plato : quod enim transfunditur actus animae, est maris et similitudo membrorum ejus, et non anima proprie loquendo.
Quaeret tamen aliquis, utrum necessarium sit in vegetabili vel sensibili in
<--- Page Split --->
plantis vel in animalibus ingredi animas transfusas cum semine ab animalibus generantium ? et dubitabit forte aliquis, si omnia hujusmodi principia vitæ primo sint in mare extra sperma, et postea transfundantur cum semine, aut quædam sint ab extra transfusa, et quædam non : quoniam Plato dicebat omnia esse ab extra. Quidam autem dicebant quædam esse ab extra, et quædam ab intra. Animam vero vegetabilem dicebant esse ab intra, eo quod non videbant ibi unum ascendendo implere alterum sicut mas implet fœminam. Sensibilem autem dicebant actualiter transfundi ab extra : eo quod in talibus unus mas multas implet fœminas : et putabant, quod animas transfundant actualiter in semine existentes, sed latenter.
Manifestum autem est, quod impossibile est dicere, quod omnia vitæ principia actu sint ante in semine transfusa, ex ipsis rationibus quas in libro quem ante istum in hac scientia induximus : quæcumque enim sunt principia operantia operationes corporales, principia illa sunt perfectiones aliquorum corporum organicorum, nec possunt esse sine illis. Dico autem operationes corporales, quarum instrumenta sunt organa corporalia, sicut est ambulatio quæ numquam potest esse sine pedibus : et ideo vis gressibilis non potest esse nisi in pedibus et curribus. Omnes igitur hujusmodi virtutes nullo modo ab extrinseco aliquo in semen ingredi possunt, sed potius generantur sic, quod ex ipso educuntur de potentia ad actum, sicut prædictum est. Hoc enim modo fit : quia corpus spermatis est superfluitas cibi alterati ad similitudinem virtutis membrorum, in quo est virtus formativa operans ad actum animæ vegetabilis et sensibilis : et quia intellectus nec est virtus corporea quæ in majori corpore major sit, et in minori minor : neque virtus operans in corpore sicut illæ sunt virtutes, quarum operatio est ad harmoniam organi corporei, sicut est visio visus ad harmoniam oculi : se-
quitur necessario, quod ipse solus sit ab extrinseco materiae datus a principio generationis quod materiae non commiscetur : et hoc est intellectus, cujus est opus naturae sicut primo moventis et causantis, sicut dixit Anaxagoras, et nos dictum ejus superius explanavimus : propter quod etiam solus intellectus divinus est, hoc est, perpetuus et incorruptibilis : eo quod, sicut in libro de Intellectu et Intelligibili ostendimus, ipse solus habet talem operationem quæ non communicat cum operatione corporei organi per aliquem modum omnino : et hoc est ad quod voluimus pervenire in omnibus capitulis quæ præmisimus de virtutibus animæ et spermatis.
CAPUT XIII.
De principiis quæ faciunt sperma congruum et conveniens ad generationem animati.
Quælibet autem alia virtus animæ præter eam quæ est intellectualis et rationalis quæ subjecto idem sunt, habet communicationem cum corpore, neque habet operationem separatam a corpore : et communicat organum ejus cum aliquo elementorum, sicut visus cum aqua, et
<--- Page Split --->
auditus cum aere, et sic de aliis prout in libro de Sensu et sensato determinatum est. Propter quod etiam in nobilitate animae magnam habent differentiam : quoniam sensibilis nobilior est vegetativa, et rationalis nobilior est utraque istarum : et quia omni diversitati motorum respondet etiam proportionaliter diversitas mobilium ab illis motoribus, ideo etiam differentia nobilitatis est in natura complexionis corporum organicorum, quae perficiuntur ab istis animabus : propter quod omnino necesse est ponere in spermate aliquas virtutes quae faciunt ipsum conveniens generationi, ut sit perfectum ab anima ignobili vel nobili aut nobilissima.
Hæ autem virtutes præcipue sunt secundum illud in spermate, quod calor naturalis vocatur et generativus ejus quod concipitur. Non enim est hæc virtus secundum frigus aut aliquid simile frigori : eo quod frigus sistit motum, et facit indigestionem, sicut in libro IV Meteororum ostensum est. Hic autem calor præcipue retentus est in spiritu, qui est in spermate spumoso, sicut per multa quæ prædieta sunt, satis est manfestum. Natura autem hæc quæ est calor complexionalis spermatis, non est conveniens calori elementi quod est in termino quod est elementum ignis. Calor enim ignis dissolvit et exsiccat et non generat animalia : nec potest sustentari calor ignis extra locum suum, nisi foveatur humido aereo quod depascitur, aut in aliquo sicco inflammabili, sicut in lignis aridis : et præter dictas materias non habet substantiam in qua retineatur extra locum suum. Sed calor spermatis non talis est, sed potius supra calorem est virtus solis et cœli totius, et etiam animæ virtus quæ est in corpore animalis sperma emittentis. Quod autem illius animæ virtus in ipso fit, patet ex hoc quod calor et virtus animæ inveniuntur etiam in superfluitatibus non assimilatis corpori et membro, sicut in stercore et urina. Multo magis igitur invenitur calor
animæ in spermate, quæ superfluitas est in membris secundum aliquid assimilata : et secundum hæc quæ dicta sunt cœlestia et animalia, est in hoc semine quod sic emissum est a corpore animalis, principium vitæ.
Ex his enim rationibus manifestatur, quod principium vitæ quod est in animalibus, non est secundum ignis proprietätem solam et naturam, neque ignis existens in spermate est principium animæ vegetabilis et sensibilis, sicut multi errantes dixerunt ignem esse animam propter calorem naturalem quem videbant esse principium vitæ et vitæ operationum. Corpus vero spermatis cum quo et in quo exit ab animali spermatizante spiritus qui est potissima virtus et principium animæ quæ inducitur in conceptum de potentia ad actum deducta : et hic spiritus est separatus a corpore generantis, habens virtutes membrorum : et hic spiritus est res divina per hoc quod habet virtutem divinam in formando et creando, ita quod hic spiritus dicitur intellectus practicus formans, sicut instrumenta artificialia dicuntur ars : sicut enim ista ars dicuntur, eo quod per ea forma artis inducitur, quarum omnium est principium practicus intellectus : multo magis spiritus spermatis separatus a corpore generantis intellectus dicitur, eo quod ipse est instrumentum intellectus operativi, cujus est totum naturae opus : hic enim movet ad formam inducendam, et est sicut si virtus artis ex artifice tota ingrederetur in dolabrum, ita quod dolabrum per se ingrederetur in ligna et lapides, et sine contactu et motu artificis faceret domum. Tale enim dolabrum non esset distinctum a virtute intellectus practici, eo quod ad partes totius operis, et ad opus totum moveretur distinguendo et determinando et componendo et dividendo et formando in omni virtute practici intellectus. Et omnino secundum hunc modum movetur spiritus in spermate in virtute practici intellectus, qui totius naturae est operator et
<--- Page Split --->
perfector, sicut saepe in libris praehabitis diximus : quia hoc modo est opus natura vocatum opus intellectivae sive intellectus. Omnia enim naturalia sunt in intellectu agente sive practico, sicut artificialia sunt in intellectu operativo artificialium.
de dispositione animae, et qualiter est in generatione anima in concepto. Diximus enim quomodo conceptum semen habet animam, et quomodo non habet eam : et similiter qualiter sperma habet animam, et qualiter non habet animam: potentia enim habet animam, actu autem non.
Hic autem spiritus clauditur et tenetur intra sperma per viscositatem spermatis, et non separatur ab ipso, sed potius distenditur in ipso et dilatatur quasi dissolvens et laxans partes ejus et distendens, et perforando implet totum sperma vento subtili et spirituali, humidam enim habet substantiam et aquosam : et haec facile spirat. Propter quod etiam absurdum est inquirere, qualiter formativa intret in sperma ab extrinseco : qui sunt sicut Plato dicens hanc virtutem datam esse spermati a datore formarum extrinsecus. Hic enim spiritus corporeus est, nec est pars speciei et formae per quam res est id quod est : quam quidam Arabes vocant adspectum et formam, eo quod speculatio et adspectus rei est per ipsam. Al alia etiam parte iste spiritus non est proprie pars materialis ejus quod concipitur et formatur : quia ad illud se habet sicut coagulum se habet ad lac coagulatum : lactis enim coagulati non est pars coagulum : quia quando infunditur, teritur et commiscetur laci : et cum calefactum est in lacte spiritualiter vaporans diffundit se per lac totum et coagulat ipsum : et ideo coagulum est sicut spiritus coagulans, lac autem materia coagulata : et intrat coagulum in totum lac sicut spiritus intrat in corpus. Et omni eodem modo spiritus spermatis intrat in materiam quae concipitur quae est ex gutta fecminae et sanguine menstruo : et sperma maris spirans in spiritum, intrans in ipsum distendit et coagulat et format et distinguit et continendo sustentat ipsum : et hoc est quod superius diximus, quod spiritus datur a masculo sive a patre, corpus autem secundum molem materiae datur a femina sive a matre.
Sic igitur declaratum et distinctum sit
CAPUT XIV.
De causa sexus et similitudinis nati cum patre, vel matre, vel alio quodam.
Sperma igitur, sicut ex praehabitis patet, est superfluitas separata et divisa a cibo ultimo quando movetur ad incrementum et nutrimentum accipiendum virtute membrorum ultimum cibum digerentium. Hoc autem sperma quando incidit in matricem feminae sibi congrue per naturam statuta, comprehendit et tenet sustentando guttam qua est similis sibi et proportionalis superfluitas feminae, et movet eam distinguendo et ordinando et formando, sicut intellectus practicus movet materiam artificiati. Haec enim superfluitas similis sibi est et proportionata, sicut passivum proportionatur activo, et materia proportionatur arti, sicut diximus saepius : et in hac superfluitate
<--- Page Split --->
sunt omnia membra in potentia, in actu autem nullum omnino membrum in ea est. Et secundum convenientiam vel differentiam horum spermatum duorum accipitur in conceptu diversitas inter marem et feminam, et causa similitudinis cum patre vel matre vel cum utroque : sicut etiam longe supra cum de spermate loqueremur, declaravimus : vincente enim calido spermatis viri quod est terminans et formans et proprias virtutes membris conferens, inducetur sexus masculinus in conceptum. Si autem indigestionem patiatur aliquam humidum quod formatur, erit frigidum, quod est causa indigestionis : et haec complexionis frigiditas et humiditas erit causa sexus feminini.
Utrum autem frigiditas totius corporis faciat hoc, vel partis illius quae est circa inguen, quando formatur membrum generationis in loco illo, nonnulli dubitaverunt. Et pro utraque parte sunt viri magni opiniones et rationes habentes. Sed quia caetera membra frequenter calidiora habet mulier aliqua viro aliquo, videtur quod primo molinsim patiatur humidum quod est materia inguinum et membrorum genitalium, aut etiam calorem habeat terminantem complete : et siquidem passa est molinsim humiditas, formatur sexus femininus : siautem digeratur ad complementum, formatur in sexum masculinum : et tunc ex locis illis proprietas sexus feminini diffunditur in totum corpus, et omnia alia membra. Et similiter est de sexu masculino. Cujus signum est, quod quando ementulantur mares, proprietas sexus feminini per membra diffunditur, quae tamen ante proprietatem habebant masculinam.
Non igitur causa sexus masculini est, quod virtus genitalium patris sit in semine et virtus genitalium matris formet sexum femininum : sed potius sicut accidit in corporibus occasionatis aliqua infirmitate, quod sperma occasionatum producit majorem corruptionem in nato, sicut quod aliquando cancrosus generat
leprosum, et aliquando erit hoc, et aliquando non erit : quia sperma infirmi in parte aliqua, semper est habens hujusmodi corruptionem.
Per omnem eumdem modum accidit indigestionem aliquam pati sperma praedicto modo, et tunc generat feminam : et si non patiatur eam, procreat masculum. Cujus signum est, quod abundantes in aquoso sanguine et frigido, sicut pingues, et senes, frequentius generant feminas : propter quod etiam femina est mas occasionem passus. Sicut enim in antehabitis istius scientiae bene ostensum est, sperma maris quod est formativum et factivum conceptus, semper simile sibi facere intendit, et semper marem producere, nisi impediatur per occasionem corruptionis instrumenti cum quo operatur, et hoc est calor : aut impediatur ex inobedientia materiae quam format et facit, et haec est humor : et quando alterum illorum vel ambo molinsim passa sunt in loco genitalium, ne omnino ad nihilum opus naturae redigatur, format feminam, quae licet non generet proprie, tamen est adjutorium masculo necessarium ad generationem : sicut passivum est necessarium activo, et sicut materia subjacet artis operibus. Propter quod etiam in Physicis diximus, quod materia desiderat formam, sicut femina masculum et turpe bonum.
Amplius autem menstruum est idem in materia quod semen non perfecte mundum et purificatum : et hoc delicit ab eo quod est vere principium naturae in generatione vocatum, et hoc est principium effectivum et formativum : propter quod ova venti quae sunt in avibus quibusdam, privata sunt hoc generationis principio : propter quod etiam numquam aliquid generatur ex ovis, nisi formetur ex semine maris in illo genere avium. Quando autem in humore femineo qui est superfluitas seminalis, commiscetur et conjungitur sperma maris, et communicant haec duo simul, tunc completur ex his duobus conceptus et impregnatio.
<--- Page Split --->
Hæc autem conceptio fit secundum hunc modum : generaliter enim quando res humide viscosæ calefiunt, exterior superficies ejus quod decoquitur, exsiceatur ad modum pellis circumstans: et viscusitas illius retinet omnia quæcumque in semine sunt corpora, ne evaporent, et revolvit spiritum in seipsum. Procedente autem tempore viscositas circumstantis pellis siccior efficitur et tenacior, ita quod efficitur ad modum nervosæ substantiæ fortiter in circuitu circumstantis : et ideo fortiter retinet et continet totum corpus animalis secundum omnia membra quæ fiunt ex materia seminis. Quod autem dixi, quod fit ad modum nervosæ substantiæ, sic intelligo, quod habet modum nervi, sed non in omnibus est vere de nervis : quia in quibusdam animalibus sunt secundum veritatem : in quibusdam autem non sunt nervi, sed membrum nervorum naturae conveniens. Nervi autem et venæ et telæ secundum primam materiam ipsorum non diversilicantur secundum magis et minus secundum viscositatem : omnia enim hæc sunt de materia viscosa procreata.
Sicut autem diximus, quod sexusfemininus causatur a defectu generationis principii activo vel passivo: ita etiam a defectu principiorum generantium fiunt animalia imperfecta, sicut diximus superius : ita quod aliquod animal intus concipit ovum, et tamen postea emittitur animal cum testa ovi aut pelle, propter imperfectionem principioru generantium : sed conceptum numquam est completum secundum optimum modum suæ conceptionis, nisi quando masculus generatur ex eo in generibus animalium, in quibus est differentia maris et feminae. Diximus enim supra, quod quaedam animalia sunt, in quibus est differentia maris et feminæ. Diximus etiam supra, quod quaedam animalia sunt, quæ nec generant marem, neque feminam : et quaedam etfam non sunt ex coitu, quæ sunt animalia imperfecta valde, de quibus posterius faciemus nuntionem. In animalibus autem com-
pletis quæ generant animalia sibi similia, conceptus completus formatur a matrice pendens donec parturitur ad exterius.
Animalium autem quæ extra parturiunt animal, et quæ intra concipiunt animal, duo sunt modi. Quædam enim illorum primo concipiunt ova, ex quibus intra uterum subito exeunt animalia, et ista enituntur extra uterum. Quædam autem concepta in utero remanente tempore longo in utero, eo quod in ipso cibantur primo ex cibo qui conceptus est in ovo : et cum consumitur ille cibus, tunc completur animal et exit ab ovo, sicut exit natus ex matrice. In omnibus autem his, sicut prædiximus, causa maris et feminae non est nisi causa quam diximus. Causa autem assimilationis ad patrem vel matrem, est victoria qualitatum matris vel patris in semine. Aliquando autem virtus occulta latet in membris alicujus avorum quæ per qualitates aliquas accidentales superfluæ digestionis juvatur et reducitur ad agendum : et tunc efficitur similitudo ad aliquem avorum. Non igitur causa semper est virtus membrorum latens, et actu existens in spermate.
<--- Page Split --->
illum : et ideo neque spiritu expellente necessario indiget, neque alia causa, sicut quidam opinati sunt : licet spiritus et aliae causae faciant expeditiorem expulsionem et meliorem : et sic etiam sperma quod est una superfluitatum descendit per se sine expulsivo ad vasa seminaria : et non est verum quod dicunt quidam homines, quod testiculi attrahant ipsum sicut ventosa sanguinem. Possibile enim est, quod excat dicta superfluitas sine omni necessitate violentiae expellentis aut attralentis : sicut etiam vadit superfluitas humida, et etiam superfluitas sicca. Cum enim istae in vasis suis sicut in thesaurus congregatae fuerint, vadunt per vias suas, et ventositas interclusa vadit cum ipsis, et facit festinantiorem exitum : sed non est ita necessaria, quod sine ea talis exitus fieri non possit. Talis enim exitus communis est omnibus superfluitatibus: bene enim possunt exire sine talis ventositatis vigore : sicut patet quando dormientium corporibus exeunt plenis existentibus multum corporibus eorum, a quibus exeunt per exuberantiam, et non per expellens aliquid inferens ad exeundum necessitatem. Et hoc expressius patet in arboribus, in quibus moventur succi seminum ex calore solis et naturali cum spiritu intercluso in ipsa humiditate : et sic exeunt ex eis fructus in suis locis oportunis. Causa autem hujus est haec quam diximus, quod videlicet omnis superfluitas habet locum ad quem movetur donec indigentia sui invenitur : sicut sanguis habet venas, et fluit in eis sicut in vase sibi proprio.
Superfluitas autem menstrui feminarum est ex duabus magnis venis : ex illa videlicet quae vocatur magna, et ex illa quae vocatur adorti. Ista enim dividuntur et ramificantur in multas vias subtiles et occultas, et orificia ipsarum perveniunt ad matricem : et cum istae viae venarum implentur cibo plus quam oportet, et hunc cibum propter frigus digerere non potest nec sanguis, tunc exire potest propter venarum subtilitatem, et tunc re-
Quod in corporibus animalium sunt propria receptacula superfluitatum ex quibus fit generatio : et quod femina dat materiam, mas autem formam et animam : et quod non omnis mas spermatizat, cum tamen omnis femina habeat menstruum.
In piscibus autem marinis secundum principia generationis est differentia quam diximus, et praecipue in genere celeti : sed de dispositione generationis istorum posterius erit tempus loquendi.
Hic autem incipiemus de his quae priora sunt et perfectiora secundum naturam. Prima autem secundum naturam quae esse animalis nobilius participant, et sunt nobiliora : et haec sunt illa quae generant animalia. Inter omnia autem illa nobilior est homo, eo quod ipse est principium omnium animalium.
Quod autem primum oportet scire circa principia generationis perfectorum animalium est, quod in omnibus animalibus quaelibet superfluitatem naturalium vadit ad suum locum absque eo quod indigeat aliquo expellente ad locum
<--- Page Split --->
dundat ad matricem. Cum autem matrix sanguinem illum recipere non potest propter multitudinem et stricturam loci, tunc accidit mulieribus sanguinis fluxus: propter quod etiam menstruum non determinatam habet revolutionem in omnibus mulieribus, neque tempus determinatum: sed in majori parte frequentius distillat in luna diminutione quando occultatur et non videtur propter conjunctionem sui ad solem: hoc enim tempus magis congruit, eo quod corpora animalium tunc sunt frigidiora, eo quod aer circumdans illo tempore est frigidior: et tunc gravatur sanguis, et generatur menstruum superfluum, et exit secundum revolutionem mensis quam diximus. Si autem superfluitas non fuerit in aliquo tempore digesta et decocta, menstruum semper distillabit paulatim et paulatim: propter quod etiam menstruum mulierum juvenum est albi coloris frequenter.
Cum autem istae seminales superfluitates non fuerint reparatae in masculo et femina, salvabuntur et sanabuntur corpora quae fuerint evacuata ab istis superfluitatibus : quia si remaneant in corporibus, erunt causa infirmitatum : et si fuerint retentae in corporibus plus quam debent, nocebunt corporibus : propter quod etiam quando color menstrui fuit albus frequenter, et fuerit menstruum in magna quantitate, prohibet ab incremento juvenum mulierum corpora : et tunc necesse habet exire superfluitas sanguinis quae est in venis gracilibus : et cum multiplicatur suus exitus, exit ex venis subtilibus. Natura autem gravata ista superfluitate non dirigit eam ad matricem, nisi ut ordinet eam ad melius : et hoc est ut generatio fiat ex semine, et sanguine menstruo alterius, quod est simile sibi in specie, et aliud individuo : haec enim fit ex semine, et sanguine menstruo, eo quod illud est potentia simile corpori a quo emissum est.
Haec autem superfluitas necessario est in omnibus feminis animalium generan-
tium, cum sit materia generationis : plus tamen est in animalibus sanguineis quam in aliis : maxime autem in mulieribus multiplicatur. In omnibus autem feminis istam oportet esse, ut diximus, superfluitatem : quidam enim mares non spermatizant, sed creant filios per motum et effectum spermatis spiritualem, sicut fit generatio ex spermate spermatizantium, Non autem creant feminae quod sustentatur et efficitur ex materia : quia hujusmodi creatio est ex spermate vel spiritu maris. Horum autem omnium conceptuum locus est in loco qui est sub pariete, et inferius in omnibus animalibus habentibus parietem. Cor enim in habentibus cor et membrum conveniens cordi in non habentibus cor, est principium totius naturae : quod vero additur substantiae in toto corpore est propter cor, quod dat vitam et virtutem omnibus.
Causa vero propter quam non erit superfluitas generans materialiter in omnibus maribus, cum tamen materialis superfluitas sit in omnibus feminis, est quia animal est corpus animatum, et in hoc composito debet femina dare materiam : mas autem debet dare id quod creat et format : scimus enim, quod secundum ista duo differunt virtutes utriusque istorum sexuum : hanc enim differentiam jam superius ostendimus esse inter marem et feminam : necessario ergo dat femina materiale humidum ad corpus : mas autem non facit hoc necessario : non enim est necessarium semper ut pater sit in generatis per materiam, sed potius sicut artifex : corpus autem secundum molem materiae non est nisi ex matre : sed anima quae est forma et motor, est ex masculo, eo quod anima est substantia formalis et ratio corporis. Trahit tamen frequenter materia principium factivum et vincit, et aliquando vincitur a principio factivo, quod est videre expresse quando coeunt animalia quae sunt vicinarum specierum secundum naturam, et tamen non sunt unius omnino speciei, ita quod conveniant etiam
<--- Page Split --->
in magnitudine corporum, vel sint vicinae ad invicem magnitudinis : ab his enim non generantur nati communis similitudinis divisim ad patrem vel ad matrem : sed sunt quasi mixta, sicut est in generato ex equa et asino, et in eo quod generatur ex vulpe et cane : et in avibus in eo quod generatur ex cubeg et gallo : et si ista successive generant, tendet tandem similitudo magis ad matrem propter multitudinem principii materialis : sicut etiam quaedam semina seminata in terra inconsueta, primo sunt nobilia, et post hoc efficiuntur minus nobilia : et tandem efficiuntur sicut plantae aliae quae in terra illa nasci consueverunt, sicut caules Romani in Germania vel Gallia seminati, tandem degenerant ad modum caulium Gallicorum vel Germanicorum : et de talibus diximus in libro de Plantis. Causa autem eadem est cum ea quae dicta est : quoniam terra in generatione plantarum sicut mater dat materiam : semen autem dat virtutem formantem in corporibus illis : propter quod etiam membrum genitale feminarum non praeparatur tantum ut sit via per quam recipiatur sperma masculi, quinimo est receptaculum hujusmodi materia quae dat corpus ei quod concipitur. Sicut igitur dictum est, quaelibet superfluitas in corpore habet locum in corpore in quo salvatur.
Istæ igitur in veritate sunt causæ propter quas egrediuntur ex corporibus animalium superfluitates quæ sunt principium generationis : et cum sic sperma exierit a masculo et receptum fuerit intra matricem feminæ, apprehendit et substantificat mundiorem superfluitatem quam ibi invenit et emundat eam, eo quod major pars feminæ superfluitatis est sordida, et hæc non est conveniens ad generationem : humidum autem quod est in menstruo convenientissimum generationi, est illud quod valde est humidum et aqueum in spermate maris. Et primum quidem menstruum est inconveniens generationi in multis animalibus,
et similiter primum sperma in hominibus masculis et animalibus aliis : eo quod calor animæ parvus est adhuc in eis, et non sunt sufficienter digesta semina : semem enim quod sufficienter digestum est, inspissatur.
In mulieribus autem a quibus propter aliquam causam non exit superfluitas menstrui, et similiter in aliis feminis animalium non emittentibus menstruum, retinetur menstruum intra matricem, et est per omnia simile ei quod emittitur tempore menstruorum : et ex illo ministratur materia corporibus embryonum. Apprehendens autem ipsum et sustentans et formans, est ex spermate quod egreditur a maribus, sicut dictum est.
CAPUT XVI.
Et est digressio declarans opinionem Peripateticorum posteriorum, et de diversitate ovantium, et virtute spermatum, et animatione embryonum.
Quia vero tota utilitas vel potior pars utilitatis istius scientiae de animalibus in virtute spermatis et causa animae animalium consistit in eo, adhuc resumemus et dicemus de virtute spermatis et causa animae animalium secundum posteriores Peripateticos de istis.
<--- Page Split --->
Hi enim concorditer tradunt, quod animal completum est, quod completur in calore naturali et humore qui est subjectum caloris physici. Tale autem animal completum est, cujus corpus completum est secundum qualitates quae sunt principium generationis, quamvis non adhuc completum sit secundum quantitatem magnitudinis : eo quod ad quantitatem non habet sufficiens nutrimentum in semine patris et matris : et hoc est animal habens sanguinem in toto corpore quod generatum est ex sanguine : et hoc est duorum generum tantum, quorum unum est, cujus fœtus non completur in utero, sed exit ab eo materia præparata et completur et formatur extra : et illa sunt volatilia ovantia ova completa, eo quod materia illa ante formationem partus gravat ventrem strictum, et oportet quod exeat : et ideo præparatur ei membrana fortis et testa, quibus conservetur ab accidentibus ne pereat extra ventrem antequam formetur : et talis ovatio omnibus convenit animalibus sanguineis.
Quæ autem non habent sanguinem, generant ova incompleta : et sunt quædam generantium ova incompleta, a quibus exeunt gusanes albi quando complentur exterius, et sunt quædam interius nec faciunt pullos ex ovis nisi interius ex eo quod ova sua sunt mollia : et si exirent incompleta, corrumperentur ex occasionibus multis.
Adhuc autem cooperatur multa terrestreitas, quæ est in hujusmodi animalibus : hæc enim sunt terrestria et minoris caloris : et ideo oportet ovare et pullificare interius. Animal enim quod est magnæ terrestreitatis et parvæ humiditatis et modici caloris, habet sperma siccum et frigidum : et hoc est pigrum ad complendum conceptum, nisi habeat multa foventia extrinsecus, et ideo extra animal non compleret ova, sed oportuit remanere in ipso : nec materia in 'tali animali constaret, donec comprehenderetur et formaretur virtute spermatis, eo quod ipsum est pigrum in operationem propter
frigus et siccitatem : et ideo oportuit materiam congregari in ovo : et hæc est vera causa quare vipera et sibi similia et ovant intus et complent ova interius : et cum frigidum sit animal nec testæ indurentur nisi per multum calidum, oportuit etiam hæc ova mollia esse et viscosa.
His igitur sic determinatis circa diversitatem ovantium, loquamur de spermate, quaerentes utrum sit in ipso virtus animalis? Quia autem sperma movet ad generandum animal, et non per virtutem extrinsecam, sed per se ipsum, oportet quod in ipso sit virtus formativa et nutritiva, per quam in nutrimentum sui materiam habeat unde formet et compleat membra. Generatio enim membrorum a spermate non est simul : quoniam satis constat per inspectionem abortus, quod cor est quod primo formatur in omnibus animalibus, et in animalibus in quibus non est cor formatur membrum primo quod est loco cordis. Et sicut cor primo est in vitæ participatione, ita ultimum est in moriendo : vita enim diutius est in ipso quam in aliquo membrorum aliorum. Non enim est verum, quod quidam dicunt hepar aut pulmonem primo formari ante cor, sed in abortu latere propter parvitatem. Si enim parvitas esset causa latentiæ, deberet cor magis latere quam hepar vel pulmo, quia minus est ipsis, et tamen in abortu apparet expresse quando non apparent alia membra interiora quæ sunt hepar et pulmo et cerebrum. Excessus enim virtutis est in semine patris supra semen matris in generatione naturali : et hæc duo conjunguntur sicut motor et motum.
Operator autem sanguinis unde descinditur semen et generator, est hepar secundum aliquos : hoc enim dicit Galenus : sed, secundum Aristotelem, operator sanguinis est cor, et ab ipso descinditur sperma, sicut patet per antedicta. Sed sperma quod separatur a sanguine, non completur a corde vel hepate, sed potius a vasis seminariis : et postquam
<--- Page Split --->
completum est, ejicitur a corpore maris in matricem : et tunc movet guttam ibi inventam tali ordine, ut primo creet in ea sedem vitæ ante alia membra quæ sedes est cor : et deinde a corde sicut a membro primo diffunditur virtus, quæ est principium creationis et formationis aliorum membrorum omnium secundum ordinem : et tunc inducitur anima, eo quod virtus masculina profundatur in gulta feminae, sicut spiritus profundatur in eo cujus est spiritus : sicut enim diximus sperma masculinum aut totum aut fere totum convertitur in spiritum, et corpus embryonis sumitur a gutta matris : et postquam totum simul coagulatum fuerit animatum, movebitur ab anima ad complendum membra. Hæc autem anima est, de qua diximus, quod est animæ actus et similitudo, et maxime est sicut anima nutritiva : eo quod alterius animæ in ipsa tunc non manifestatur effectus. In spermate autem est albedo propter multitudinem spiritus generati in ipso : et ideo etiam quando exit a corpore et infrigidatur, efficitur fuscum et subtilius et aquosum, non quod spissitudo sua sit ab aere, sed potius ab ampullis spiritus, sicut dictum est superius.
Cum autem gutta feminae quieverit, et apprehensa fuerit ab operatione et terminatione spermatis, quæ sunt principaliter determinatae ad animam sensibilem, datur ei anima sensibilis : et quando quidem virtus sensitiva est ut potentia animæ rationalis, tunc sine dubio rationalis et sensitiva sunt idem subjecto, et una completur in infusione cum alia : sicut etiam simul complentur membra pertinentia ad sensum, et pertinentia ad rationem : quoniam amba istæ virtutes animæ aliquando fundantur in membro uno secundum operationes. Non autem sic est de membris nutritivis : et hujus causa est, quia membra animalium non communicant omnia in sensu, sed omnia communicant in nutrimentum accipiendo: propter quod oportet guttam quæ forma-
tur, esse participantem nutritiva : sicut enim inferius ostendemus, virtus nutritiva quæ primo trahit nutrimentum ante figuram membrorum nutritivorum est a membris substantia : sed illa quæ venit post et est in membris jam formatis quæ nutritiva membra vocantur, absque dubio est a patre : eo quod eadem est in subjecto cum virtute sensitiva in animalibus. Prima ergo nutritiva venit a matre et transit, et manet ea quæ est a parte. Quando autem cor et cerebrum formata sunt, tunc jam infunditur anima rationalis, licet tunc separetur ab anima sensibili : quia rationalis diu manet materialis : eo quod nondum adhuc erit discreta, sed potius in talibus erit sicut est in ebrio et epileptico : sed continue completur ab extrinseco intellectum conferente, sicut in libro de Intellectu et Intelligibili est ostensum. Cætera autem virtutes sensibiles complentur completione organorum, et aliis rebus corporeis. Si enim puer diceretur primo habere substantiam sensibilem, et postea adipisci animam vel substantiam rationalem, permutaretur de specie ad speciem, et forma substantiali ad formam : quod dicere est absurdum.
Amplius autem principium quod paratum est ad inducendum animam in conceptum, non potest esse de natura caloris ignei : sed oportet quod sit a calore quem operantur corpora cœlestia : et ille est calor elevans valde et nobilitans complexionem, ita quod proportionat eam æqualitati cœli per virtutem qua calor a cœlo informatur. Et hujus experimentum est, quia calor ignis exsiccat oculos et alia humida corpora : et iste calor format ea : et propter hoc etiam habet effectum in conferenda vita quem non posset habere calor ignis. Calor igitur iste est qui dat vitam in eo quod adaptat corpora inferiora cœlestibus : et quando sunt adaptata, tunc recipiunt vitam : et hæc quidem vita communiter ab hoc calore respersa est in corporibus siccis plantarum, et in corporibus humidis animalium.
Amplius in spermate est quædam sub-
<--- Page Split --->
stantia prima qua primitus hanc recipit vitam, et illa substantia est spiritus pulsans in spermate, et hic spiritus defert hunc calorem de quo diximus : et sic eflicitur causa formativa omnium partium spermatis decoquendo ipsum et aptando per virtutem separata a corpore, qua est virtus animae, qua licet separata sit, ita quod non sit corporalis virtus, non tamen ita est separata quod nullo modo operetur in corpore. Si enim secundum omnem modum recederet a corpore physico, distraheretur in infinitum : quod esse non potest in virtutibus physicis. Iste igitur spiritus est corpus divinum, et sua proportio ad alias virtutes animae et partes materiae artificiati : et sicut in omnibus activis et operativis intellectus practicus est melior et efficacior inter virtutes incorporeas, ita spiritus iste melior et efficacior inter virtutes et substantias corporeas : et haec substantia spiritus numquam recedit a spermate, quamdiu durat sanum in matrice : ipse enim mutat in se humores spermatis subtiliorem et implet guttam spermatis fecminaventositate spirituali, non ventositate inflativa, sicut quidam imperitorum medicorum tradiderunt : et ille ventus spiritualis est spiritus, qui perforando guttas fecmina vehit virtutes in omnem partem spermatis, sicut facit coagulum in lacte, sicut diximus in ante habitis.
Propter quod etiam istud sperma non vere est pars materialis membrorum, sed potius est principium spiritus transeuntis per membra operantis ea. Non enim est putandum quod sperma istud ad nihilum redigatur : quinimo sciendum, quod ipsum convertitur in id quod est nobilius in concepto : et hoc est spiritus. Sic enim sperma viri contingens humorem fecmina, commiscetur ei, et dirigit et movet ipsum, et movetur ab eo : sicut omne quod movet physice, movetur ab eo quod movet : propter quod etiam tandem vincitur a materia propter multitudinem materia, et declinat ad proprietatem materia, qua est a fecmina : sicut
semina multoties seminata, tandem declinant ad naturam terrae in qua seminantur, sicut superius diximus de caulibus Romanis.
Amplius non totum sperma vadit in matricem, nec semper totum quod vadit ad matricem, operatur, sed aliqua pars illius qua virtute et qualitate sua operatur potius quam quantitate : et aliquando est adeo parva, quod valde parvum conceptum operatur : sicut ego vidi in Colonia puellam qua in aetate novem annorum non habebat quantitatem infantis unius anni.
Amplius autem quaedam animalia sunt, quae non habent vulvas, sed potius recipiunt sperma sub diaphragmate, et ibi impregnantur ex eo, sicut aves ovantes : et hoc sperma projicitur a mare, et attrahitur a fecmina, quae licet fortes virtutes attractivas habeat, tamen calor multum juvat ad hoc quod ascendat. Duplici enim adjutorio indiget omne semen, scilicet nutrimenti convenientis extra, et aere conveniente qui circumstat sine alio circumstante, sicut est venter, vel terra in seminibus plantarum.
Amplius autem omne conceptum indiget duplici nutrimento : primo videlicet, et secundo. Et primum quidem concipitur in ipso semine plantarum et animalium : secundum autem est attractum.
Adhuc autem primum membrum quod est in concepto est cor : et illud fit a nutrimento quod est intraneum spermati. In aliis autem trahit nutrimentum ab extrinseco : et primo quidem a viciniori loco trahit, et tandem trahit ex longinquo. Possibile autem est, quod in quibusdam generibus piscium virtutes sexuum conjunctae sunt, sicut in plantis : et in talibus non invenitur masculus distinctus a fecmina, sed in eis utraque virtus est similis. Maris igitur virtus parat et habilitat et format materiam, sicut patet per antedicta.
Ex omnibus autem dictis non improbamus dictum Galeni, quin a muliere exiens sperma virtutem habeat informa-
<--- Page Split --->
tivam : hanc autem non dicimus esse nisi virtutem præparantem et habilitantem materiarn, ut opus accipiat ab operatore qui est sperma viri.
CAPUT XVII.
Et est digressio declarans, quod masculus et femina exiguntur ad generationem animalis, et quod anima rationalis nullum omnino principium factivum potest habere in semine propter sui separationem.
Omnibus autem his expeditis quæ secundum veteres et posteriores Peripateticos de virtute spermatis et animatione embryonum videbantur dicenda, adhuc oportet melius intelligere qualiter masculus et femina exiguntur ad generationem.
Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quoniam formæ in generatione sunt diversæ : et quædam earum sunt materiales nihil penitus agentes, nisi ex principiis primarum qualitatum, aut ex his quæ causantur ex mixtura ipsarum, et ipsæ sunt causæ et absorptæ in materia, et ideo rationem animæ non habent, sicut est forma lapidis : et illæ sunt perfectæ coagulatione vel liquefactione vel
aliqua passione qualitatum primarum activarum vel passivarum, quas in quarto Meteororum determinavimus. Quædam autem sunt non adeo absorptæ a materia, sed elevantur supra virtutes principiorum commiscentium materiæ, ita quod agunt non unum per potentiam naturalem, sed plura : sicut est anima vegetabilis, nullam omnino habens formæ simplicis operationem extra materiae qualitates. Nutrire enim non fit nisi cibo corporeo materiæ, et similiter augere et generare : et ideo hujusmodi formæ sunt in materia, nec exigunt distinctum agens et generans eas extra materiam, sed in materia mixtum agens, sicut et ipsæ secundum substantiam et esse et secundum permixtæ sunt. Propter quod in tali quidem generatione talis formæ est quidem virtus generans et formans alia ab eo quod formatur : sed tamen in eadem materia est illa virtus permixta, sicut in libro de Plantis diximus virtutes istas esse conjunctas in unum. Sed sunt quædam formæ, quæ habent operationes et passiones in nullo communicantes cum materia : sicut est anima sensibilis, quæ accipit formam sensibilis omnino sine materia, sicut recipit figuram annuli præter materiam annuli auream vel argenteam, et movet nuntio sibi facto de motu appetitus per hujusmodi formam quam sine materia accipit : et illæ formæ non possunt esse absorptæ et omnino conjunctæ cum materia : propter quod etiam id quod formaliter est generans et agens hujusmodi formas, oportet esse distinctum a materia : et cum materia sit in femina, oportet quod activum generationis hujusmodi animalium sit extra eam : et ideo oportuit causari masculum : et hoc est quod dicit Aristoteles, quod masculus est propter animam sensibilem in animalibus, et non propter vegetabilem : et habilitans quidem et effectivum principium posset esse in femina ad animam vegetabilem, sed ad sensibilem perfectam non est in ipsa aliquo modo : et hujusmodi habitualis habilitas in spermate mulieris
<--- Page Split --->
a Galeno virtus informativa vocatur : et hoc quod cicit Aristoteles, quod ovum venti vivit potentia, sed non egreditur ex eo avis : et quod gutta concepta in matrice feminae, vivit potentia vita plantae, sed non procreatur ex ea animal sine spermate viri vel maris. Propter quod etiam in his animalibus quae sunt imperfecta non habentia nisi gustum obscurum et tactum confusum, non est masculus et femina : quia sensibilis illorum nullam prorsus habet passionem vel operationem extra materiam : et ideo tota forma est a principio quod est intraneum materiae.
Ex his autem est advertere, quod intellectualis anima quae non modo habet passiones et operationes in his quae sunt sine materia, sicut sensus, et imaginatio, sed etiam habet eas sine organo corporis, non potest aliquo modo esse ex aliquo materiali principio : sed influitur a lumine intellectus separati, qui est primum principium et potissimus operator totius operis naturae.
Hæc igitur est vera causa masculi et feminae. Si enim effectivum principium esset in ipsa substantia materiae, nullo modo posset habere passiones et operationes in his quæ sunt sine materia, sicut sunt formæ sensus et imaginationis : sed eo quod effectivum principium est extra, subtiliatur amplius, et digeritur, et totum efficitur spirituale et animale, sicut patet per ea quæ in multis jam capitulis induximus totum sperma masculinum aut fere totum in spiritum mutari et intrare in sperma muliebre, sicut ingreditur spiritus vitalis in corpus quod vivificat. Calido enim decoquente duo simul spermata, exterior pars viscosa constare incipit in circuitu, intra quam pulsat spiritus et inundat super materiam generationis et inducit id eam vitam, formatis organis intra pellem quæ continet spiritum, ne evaporet, sicut patet satis per ea quæ jam multoties diximus.
Hæc igitur de causa generationis dicta sunt.
<--- Page Split --->