TRACTATUS II
De natura spermatis.
CAPUT I.
De qüestionibus quæ sunt de spermate, et an sperma descendantur ab omnibus membris per modum quem dixit Plato ?
Nunc autem superest loqui de spermate et natura ipsius.
Manifestum est autem ad sensum, quod a quibusdam animalibus sperma exit, sed latet utrum exeat ab aliis sanguinem non habentibus. Sanguinem enim habentia omnia spermatizant : sed ea quæ sunt annulosi corporis, et quæ sunt de genere malachie, in pluribus non manifeste sperma habere inveniuntur. Quærendum igitur in primis est, an omnium animalium mares spermatizant, an non ? et si concessum fuerit quosdam non spermatizare, quærendum erit quare quidam animalium mares semper spermatizant et quidam non ?
Amplius autem quærendum est, an fœminæ spermatizent ? et si spermatizent, quæ sit convenientia spermatis earum ad generationem earum ?
Adhuc considerandum est, quæ spermatis convenientia ad generationem, et quæ est natura ipsius universaliter, et quæ natura mestrui in animalibus a quibus exit hujusmodi humiditas.
Est una quædam de his opinio eorum, qui genituram principium esse dixerunt generationis, genituram sperma vocantes. Hi enim dixerunt omne quod generatur, a spermate nasci, et quod omne
<--- Page Split --->
sperma distillat a gignentibus, nec umquam generatio fieri potest sine hujusmodi distillatione : propter quod etiam Venerem natam a spuma testiculorum esse testantur, et hanc esse deam et principium omnis generationis, et deorum filios et nepotes, et deorum patres ab hujusmodi natos esse dicunt commixtione.
Inquiramus igitur in primis, utrum mas et femina ambo spermatizent, an alter illorum tantum, et utrum sperma universaliter exeat a toto et omnibus membris corporis, aut non? Quidam enim dicunt, quod aut non debet descindi a toto corpore, aut debet esse duplicis naturae, scilicet quod descindatur a mare et femina. Propter quod in hac dubitatione considerandum est et inquirendum, utrum descindatur a toto corpore, et quomodo? Multi enim, sicut praediximus, opinati sunt quod decisio sit a toto corpore: ad quod etiam probandum quadruplex inducunt testimonium.
Quorum primum est delectationis fortitudo et vehementia : supponunt enim hi, quod delectatio quae est ab omnibus membris, fortior est et vehementior quam ea quae est a paucis. Cum enim, ut dicunt, delectatio est profundatio et generatio convenientis in sensibilem animam, ut dicit Plato, maxima delectationum erit secundum generationem convenientis in omnia organa sensibilis animae. Haec autem sunt omnia membra corporis. Descinditur igitur sperma ab omnibus membris corporis.
Secundum autem testimonium est ex hoc quod accidit generatis ex generatione: multoties enim imperfectum generatur ab imperfecto, sicut multoties canis carens cauda, generat non caudatum filium : et de avibus est similiter : a membro enim quod deest generanti non exit sperma : et ideo deest idem membrum in generato, ut dicunt.
Tertium autem testimonium est similitudo geniti et generantis, quae frequenter fit secundum totum corpus, et non
secundum partem tantum : hujus enim secundum omnia membra similitudinis dicunt aliam non posse esse causam, nisi decisionem spermatis ab omnibus membris.
Quartum autem testimonium sumunt syllogismo, dicentes rectum esse quod sperma descindatur ab omnibus membris. Idem enim est totum quod omnes sua partes. Constat autem sperma descindi a toto generante primo et proximo : quoniam illud totum habet sperma, et multitudinem spermatis habet tantam, quae sufficit ad generationem omnium membrorum similium et dissimilium generati.
Haec autem testimonia dicuntur sufficere his qui istam sustinent opinionem, et praecipue hoc quod dictum est de assimilatione generantis et geniti : hoc enim frequenter non est tantum in substantialibus, sed etiam in accidentalibus quae consequuntur substantiam. Multi enim natorum habent in corpore maculas progenitorum suorum, et habent eas in eisdem locis, ita quod etiam aliquando cicatrices vulnerum patris, effigiari videntur in corpore filii, et in eisdem locis in quibus sunt in corpore patris. Quidam enim natus, ut dicit Aristoteles, omnino simile signum habuit in brachio, ei quod ante erat in brachio patris sui, quod accidisse dicit in provincia Alkydor vocata : et videbatur divisum non adunatum, sed sparsum in brachio nati sicut erat in patris brachio. Ex his igitur rationibus hi confitentur hoc quod dictum est, quod sperma ab omnibus membris descindatur.
Videntur autem hi ponere, quod partes spermatis determinatae, virtutes habent membrorum a quibus descinduntur, et per speciales et partiales virtutes partium spermatis qualibet operetur membrum unum ex parte spermatis in qua est : ita quod non sit una universalis virtus formativa in spermate, quae operetur totum ex uno aliquo quod est principium totius sicut cor dicitur esse : quia
<--- Page Split --->
aliter praeinducta nihil valerent testimonia, nisi ita intelligerent hoc quod induxerunt. Fuit autem haec positio Platonis et sequacium ejus, qui multas animas esse ponebant in quolibet corpore secundum divisionem membrorum principalium.
Si quis autem haec substantialiter consideraverit, inveniet procul dubio rem contrario modo se habere quam hi dicunt : nec est difficile omnibus his quae induxerunt contradicere. Ratio enim cui magis innituntur, quae est ex similitudine nati ad generantem, non stabilit istam positionem. Sæpe enim natus similis est genitori suo in pilis et unguibus et voce et hujusmodi partibus, a quibus impossibile est sperma descendi. Amplius autem multi generantes, neque pilos habent, neque barbam : et si sperma descinditur a quolibet membro simili et dissimili, quomodo diceremus, quod nati haberent pilos et barbam ? et hoc tamen frequenter videmus fieri in natis. Amplius autem frequentissime contingit, quod natus non assimilatur patri vel matri, sed potius avo vel proavo aliquando, quorum nulla pars seminis est in ipso. Amplius autem similitudo haec aliquando est ad eum qui præcessit ante plures generationes : sicut fertur ab Aristotele accidisse in regione Ylas vocata, ubi quædam mulier coivit cum Æthiope, et albam peperit filiam, et postea per virum concepit illa filia alba, et peperit per illum virum filiam nigram. Amplius contra defensores hujus opinionis objicitur a similitudine arborum. Si enim semen arborum descindatur ab omnibus partibus arborum, videbitur inconveniens : eo quod quædam partes arborum sunt diminutæ, quædam autem necdum ortae sunt ipsis, et quædam sunt quæ non applicantur eis in ramis a quibus exit fructus et semen : et oporteret etiam quod descinderetur semen ex corticibus fructus et semen continentibus, quod tales cortices in alio
operatur, si ponatur descendi de qualibet parte : quae omnia sunt absurda.
Adhuc autem quaerere oportet, utrum descendatur ex membris consimilibus tantum ? verbi gratia, utrum descendatur ex carne, et osse, venis, et nervis, et chordis, et ligamentis : aut etiam descindatur ex membris organicis, sicut ex facie, et manibus, et pedibus ? Si enim exeat sperma ex altero istorum membrorum, tunc secundum illam positionem in illis tantum debet esse similis natus generanti : ut si exit ex officialibus, assimilabitur natus generanti in officialibus tantum, in facie videlicet, manibus, et pedibus : hoc autem absurdum est.
Manifestum est ergo, quod similitudo non est propter decisionem spermatis a toto corpore, sed propter aliam causam quam nos in antehabitis istius scientiae assignavimus.
Si enim dicatur sperma descendi a consimilibus membris omnibus, eo quod membra similia secundum viam compositionis, sunt ante officialia, eo quod compositio ipsa est in facie et manibus : tunc deberet natus in his semper parenti assimilari, ita quod similis esset in carne et unguibus et aliis partibus similibus. Si autem dicatur quod sperma exit ex utrisque membris, tunc quaeritur ab eis, quisisit modus generationis? nos enim videmus officialia membra composita ex similibus. Si autem dicatur quod sperma exit ab utrisque, non primum debet descindi a similibus, et posterius ab officialibus : quinimo dignius est, ut exeat ex simplicibus quam ex compositis : quia composita non sunt nisi compositio simplicium : sicut si diceremus, quod aliquid exit a nomine vel oratione, oportet exeat ex syllabis, quæ sunt partes nominis et orationis : et similiter quod exit ex syllabis, oportet quod exeat ex litterarum elementis. Similiter autem si dicatur quod sperma exit a toto corpore, oportet quod exeat a membris similibus et dissimilibus : et si exit ex illis, oportet quod exeat a partibus illarum partium
<--- Page Split --->
primis, et sic exibit ex elementis : propter exitum autem ex illis non oportet quod sit aliqua similitudo generati ad parentem : ergo per similitudinem natorum ad parentes non probatur sperma exire a toto corpore.
Hæc igitur Platonis opinio non continet veritatem.
CAPUT II.
An sperma descindatur a toto corpore, sicut dixit Empedocles, et Anaxagoras.
Sunt autem adhuc et aliae duae opiniones confitentes sperma a corpore generantium descendi, Empedoclis videlicet, et Anaxagoræ, de quibus oportet inquiri.
Dicebat enim Empedocles ita sperma descendi a toto corpore, quod omnia membra similia et dissimilia sunt in eo actu, sed non continuata, neque visibilia : ita quod etiam in spermate geminorum sunt capita utriusque geminorum ad suas cervices non continuata. Iste enim est de illis qui ponit omnia esse in omnibus sive similia sive dissimilia. Lis autem et amicitia dispergendo et congregando continuant unumquodque membrum ad
id quod est sibi congruum, et dividunt ipsum ab eo quod est sibi incongruum.
Anaxagoras autem dicebat sperma esse decisum ex omnibus similibus membris, et in ipso esse omnia actu. sicut esse ipsum dicit carnem invisibilem ex carne visibili generantis, et sanguinem ex sanguine, et os ex osse, et sic de aliis. Et quia hæc latent in spermate, ideo dicit intellectum separare et conjungere convenientia ab inconvenientibus.
Si ergo dicatur sicut isti dicunt, tunc oportet quod membra illa quae debent esse in semine, aut sunt divisa, aut continuata et conjuncta. Si autem sunt divisa, non possunt vivere, quoniam vita non convenit nisi organico conjuncto: et si non vivit, tunc non est ex toto vivo, neque generatur ex ipso totum vivum secundum istos. Si autem membra sint continuata ad invicem, tunc sperma erit organicum corpus vivum : et tale est animal: ergo sperma erit parvum animal, quod est absurdum.
Amplius autem qualiter habebit se sperma duorum conjunctum, sicut sperma mulieris conjungitur cum spermate viri ? Si enim utrumque istorum descinditur a toto corpore fecminæ, et a toto corpore maris, oportet quod natus ex spermate in omnibus membris habeat expressam similitudinem fecminæ, et similitudinem maris : ergo, sicut jam ante diximus, non est unum animal, sed duo : et ex his duobus duo generabuntur animalia : quoniam unum non agit in aliud secundum istos : sed a membris quae sunt in spermate, habent virtutem formativam sive distinctivam, et non a testiculis.
Si autem hoc modo dicat aliquis, erit absque dubio conveniens sermo Empedoclis. Hic enim opinatur, quod in mare et femina est quaedam natura essentialem habens similitudinem naturae, in qua sunt mas et femina, et quod totum sperma non exit ex altero generantium, sed ex toto corpore utriusque, cum tamen membrorum sit distinctio, et quod a distinctis naturis profluit, videtur distinctam
<--- Page Split --->
habere habere figuram et virtutem et operationem.
Amplius autem qua de causa femina per se solam non gignit, si sperma exit a membris, et habet virtutem ab illis? quinimo sola debet concipere femina et parere, eo quod sperma formativam habet a membris, et in ipsa femina receptaculum est matricis in qua embryo formari poterit et compleri : et nihil amplius exigitur ad generationem. Videtur autem ex his alterum duorum sequi necessario, scilicet quod aut sperma non exit a toto corpore, aut, sicut diximus, exit ex utroque parente, mare scilicet et femina. Et hujus signum est, quia generatio non fit sine coitu, ut ambo spermata sint simul : et tunc sequuntur inconvenientia qua supra diximus.
Amplius autem inconvenientes hoc esse videtur : quia quandocumque est unum sperma multorum geminorum sive filiorum, tunc oporteret quod in illo spermate salvarentur membra distincta, licet invisibilia. Et quia membra distincta habent virtutes et potentias ad vitae operationes, oporteret quod ipsa essent animata : quoniam sicut anima tota est endelechia totius corporis, ita partes sunt endelechiae partium : quia si oculus esset animal, visus esset anima ejus, sicut diximus in libro de Anima. Hoc tamen dixit Empedocles, asserens quod in semine essent capita geminorum sine continuitate cervicis, qua postea per amiciliam continuata sunt. Manifestum autem est, quod sic in semine non possunt salvari membra anima carentia non continuata : quia tunc non operarentur secundum vitae potentiam, sicut dicit Empedocles. Similiter constat quod non est animal : quia animal secundum Empedo clem et in veritate non est nisi ex organis multis continuatis et compositis. Neque iterum potest dici, quod illa membra sint multa animalia, ita quod quodlibet per se sit animal, sicut diximus, quod si oculus esset animal, visus esset anima ipsius : sic enim non potest dici, quod membra
quæ secundum Empedoclem sunt in semine, sint multa, animalia quæ continuantur et ordinantur ad invicem ad constituendum unum ex multis animalibus compositum : talis enim sermo non ponitur, nisi ab eo qui opinatur quod sperma exit a corpore in substantia membrorum, sicut diximus, quod aliquid clausum erat in terra, non sicut in materia, sed sicut in loco oritur : ex ipsa autem effoditur et deducitur ad lucem : et talem ortum spermatis in omnibus membris insimul congregatis dixit Empedocles esse ex amicitia congregante membra in unam spermatis substantiam : et secundum hanc positionem sperma erit membrum latens, quod exivit a membris corporis. Sed contra hoc est, quod membra non possunt esse continua, ut id quod exit ab eis, sit quasi continuum adunatum, sicut dicit Empedocles : licet enim sint colligata in corpore animalis, tamen formæ eorum sunt diversæ : quia una est caro, et altera est nervus, et tertia os, et sic de aliis : et quod exit a talibus retinens formam ejus quod exit, non est continuum et adunatum in uno loco et actu humiditatis spermatis, eo quod membra, sicut diximus, non adunantur. Ridiculum enim videtur membra superiora et inferiora, et dextra et sinistra, et exteriora et interiora, distincta esse, et tamen esse in uno actu spermatis. Omnes igitur sermones sic opinantium falsi sunt omnino.
Amplius autem quaedam membra distinctas et principales habent virtutes, sicut in antehabitis hujus scientiae determinatum est. Quaedam autem non propter se sunt, sed per accidens, sive propter aliud : eo quod sunt principalibus subvenientia. Et qualiter haec membrorum distinctio salvatur in spermate, non potest assignari, etiamsi fingere liceat.
Amplius si loqui volumus de positione ista profundius, inveniemus membra dissimilia distingui a similibus in hoc, quod ista quia officialia sunt, possunt agere actiones suas, sicut lingua loqui,
<--- Page Split --->
et oculus videre, et manus suam facere operationem, et pes, Consimilia autem distinguuntur ab invicem per mollitiem et duritiem et alia accidentia propria convenientia eis. Et has distinctionum differentias impossibile est in spermate reperire.
Manifestum est igitur, quod impossibile est quod sperma decisum a corpore hominis, sit communicans cum omnibus membris similibus et dissimilibus, quod videlicet sanguis sit ex sanguine, et caro ex carne : et hunc sermonem non dicunt nisi illi qui dicunt esse ex membris omnibus : ponit enim esse ex unius rationis membro, etsi non concedamus sanguinem esse ex sanguine, quia in uno quolibet, secundum Anaxagoram, sunt omnia alia. Si enim omnia sunt in omnibus, qua de causa non posset esse sperma ex aliquo uno membro simili. Haec enim positio similis est positioni Anaxagorae, qui opinatur sperma non esse, nisi ex consimilibus partibus, sicut superius diximus. Sed Anaxagoras non affirmat dictum suum nisi ex generatione animalium, quae tales inveniuntur habere partes similes, ex quibus alia componuntur quae non possunt esse ex nihilo. Oportet igitur quod ipsae sint praecedentes in semine, licet sint latentes.
Empedocles autem hoc quod dicit affirmat ex omnibus generaliter entibus et motibus, quae non sunt nisi composita per amicitiam ex his quae prius erant in actu formae, licet non essent in actu compositionis. Dicit enim, quod in augmento adduntur quae prius erant per amicitiam, et in diminutione subtrahuntur, et in aliis motibus similiter.
Sed nos quaeramus ab istis, qualiter membra embryonum crescunt ad debitam quantitatem, si nihil est in eis nisi quod decisum est ab omnibus membris generantis? Non enim possunt dicere, quod membra sunt in spermate secundum illam quantitatem quam habent in nato cum primo nascitur : quia tunc essent visibilia et distincta secundum
situm et visum, quod est manifeste falsum. Propter quod etiam sermo Anaxagorae tolerabilior est sermone Empedoclis. Dicit enim in augmento membrorum addi carnem carni, et sic de aliis similibus, et non manum manui, et pedem pedi.
Empedocles autem et sequaces ejus in hoc contradicunt ei, dicentes quidem carnem majorem effici et augeri ex additione cibi : cibum tamen hunc non alterari in carnem, eo quod cibus ille non subito efficitur sperma, quod est simile carni et reliquis membris in forma : sed potius, ut dicunt, ex spermate omnia membra generari : eo quod omnia membra in se habet, et exit ex omnibus : et cum cibus transit per membra, colligit membra invisibilia : et ex illis augetur corpus cibatum, et facit hoc modo carnem et sanguinem et alia membra. Et haec est positio fundata super hoc, quod substantia membrorum sine sui diminutione emittat a se aliam substantiam, omnia illa membra invisibiliter continentem, non continuata et distincta, quasi ipsa substantia multiplicetur in seipsa ad talis humoris vel substantiae emissionem : quem errorem usque hodie multi nostri temporis pleni errore homines defendunt. Hic autem sermo stare non potest, ideo quia nos videmus, quod id quod exit a corporibus animalium, exit per commixtionem, sicut vinum commiscetur cum aqua quod ante non fuit commixtum : sed postquam fuit apposita ad vinum, attenuabitur vinum, et factum est substantiae subtilioris et magis penetrans. Quae autem commixta sunt, sunt indistincta, sed unita sunt in actu mixti : igitur quaecumque sunt in spermate indistincta, sunt et unita in actu mixti.
<--- Page Split --->
lieres primo non concipientes, quae post alterationem aliquam corporum suorum ex aetate vel medicina, vel aere, vel loco, postea conceperunt : et vidimus eas quae semper per aliquod tempus pepererunt mares, et postea fecminas : et quaedam sunt e converso disposita. Et irrationabile est dicere, quod semper effluat alterum seminum continue et numquam concipiatur. Fecmininitas ergo et masculinitas non causantur ex hoc, quod sperma concipiatur quod exit a toto corpore maris et fecmina, sed propter aliam causam quam in praehabitis istius scientiae assignavimus, quae est temperantia spermatis, et intemperantia quae est in spermate viri et mulieris simul commixtis. Et his enim quae hic et in antehabitis istius scientiae dicta sunt, manifestum est, quod id quod congregatur ex duobus spermatibus, est res quae proprie convenit generationi membri, quod ostendit masculinitatem et fecmininitatem : ex uno enim spermate sic ex duobus commixto secundum substantiam potest esse mas aliquando, et aliquando fecmina : non ideo quod ex eo sit aliquod membrum quod prius latuerit in ipso, sed quia in spermate est virtus formativa, quae est conveniens generationi membri masculi vel fecmina, proveniens ex diverso calore vel frigore quae sunt in complexione spermatis. Et per omnia eodem modo dicimus de membris aliis : quia si probatum est, quod non necessario ad generationem matricis oportet egredi sperma ex matrice generantis, erit idem modus rationis probandi de omnibus aliis membris : et sic non oportet quod sperma exeat ab aliquo membro.
Amplius, sicut in praecedentibus diximus, quaedam animalia in prima generatione parta non sunt similia se generantibus in specie, neque tamen finaliter remanebunt dissimilia a suo genere : sicut quaedam musce et apiculae. Ex istis igitur generata non statim sunt similia, eo quod generant vermes. Constat autem, quod sic generatione diversa et dissimi-
De improbatione dicti Empedoclis et Anaxagore per causam masculinitatis et femininitatis, et per causam generandi dissimilia sibi in genere.
Sermo vero ejus qui dicit sperma esse carnem et os et quodlibet aliud membrum secundum actum sicut nervus, et quod sic compositum est ex nervo et carne et aliis membris, omnino contradicit sermonibus nostris physicis et nostrae positioni in causa sexus masculini et fecminini, et praecipue quantum ad hoc quod dicit Empedocles. Dicit enim Empedocles quod causa generationis feminae vel masculi est in tempore impregnationis : quoniam si in illo tempore concipit sperma quod exit a toto corpore viri, erit conceptus masculus, et tunc effluit sperma mulieris : si autem concipit sperma quod exit a toto corpore mulieris, erit embryo fecmina, et tunc effluit sperma masculi : et si concipit ambo spermata, concipiet geminos, quorum unus erit femina et alter masculus.
Sed contra hoc est quod probavimus per experimentum : vidimus enim mu-
<--- Page Split --->
lia non sunt a spernate quod exiens ab omnibus partibus generantis in se similia membra membris generantis retineat. Si enim ex tali nascerentur spermate, pro certo essent similia statim primis generantibus, præcipue secundum istos qui dicunt, quod similitudo signum est quod sperma exeat ab omnibus membris et a toto corpore.
Amplius ex uno coitu quaedam alia generant multos filos : hoc tamen magis accidit in plantis, quod ex uno simul ascendente succo generant multos fructus et multa semina in quolibet anno semel vel pluries. Si ergo semen est factivum membrorum omnium, quia est decisum ab omnibus, habens in se membra et virtutes membrorum invisibiliter, oportet quod in exitu unius spermatis quod uno motu exit, multa membra invisibilia cum virtutibus suis egrediantur : et hoc valde est absurdum : qualiter enim posset hoc esse? quia si sperma a toto descinditur, ut isti dicunt, constat quod non exit nisi uno modo et unica operatione membrorum unum et idem sperma : effluit enim unum sperma ex uno coitu et una membrorum divisione. Nec potest dici, quod in matrice dividatur in multorum membra et virtutes : quia isti dicunt, quod sperma efficitur divisum in membra ex hoc quod exit ex omnibus membris animalium. Hoc autem impossibile esse jam probatum est.
Amplius autem rami arborum abscissi ab arbore et infixi in terram, inveniuntur aliquando qui fructificant et semen faciunt ex quo germinat tota arboris species: cum tamen non possit dici, quod hoc semen exit ex omnibus partibus arboris: «xit enim ex his ramis sperma sive semen per se sive sine conjunctione ad totam arborem : et manifestum est, quod virtus fructificandi est in eis antequam ex se emittant radices : quoniam si virtutem ante non haberent, non possent proferre ex seipsis. Constat igitur, quod sperma hujus fructificationis a tota non exit arbore.
Hujus autem quod diximus signum est, quod multoties videtur in animalibus annulosis quibusdam, quamvis non accidat hoc in toto et omni annulosorum genere : in pluribus enim accidit, si quis diligenter consideret : hoc autem est, quod femina habet membrum genitale, per quod concipit ad modum veretri, et imponit illud intra corpus maris, et bibit ex eo sperma : hoc enim probatur ex hoc, quod in omni animali id quod supponitur in coitu, est femina. In istis autem annulosis suppositum inferius exigit veretrum per modum caudae factum, inferiorem videlicet partem corporis sui, et intrudit ipsum in corpus incumbentis sibi corporis annulosi, et bibit ex eo humorem spermatis. Non autem fit hoc in omnibus annulosis, ut diximus, sed in pluribus. Et constat, quod non bibit nisi humorem inferius in corpore inventum.
Manifestum ergo est, quod causa generationis in spermate non est ideo, quia a toto exeat corpore : sed alia quadam est hujus causa quam posterius inquiremus. Melius enim et convenientius dicitur, quod causa generationis non est exitus spermatis ab omnibus membris et a toto corpore, sed potius est ab operatione virtutis formativa, qua sicut artifex est operatrix totius corporis : sicut etiam dicimus scammun secundum formam scamni esse a carpentario, et non a materia generaliter partes scamni in se habente. Isti enim mirabile figmentum indueunt in causa similitudinis generati cum generante : sicut se aliquis diceret, quod ideo similis est filius patri, quia habet consimilia membra cum membris patris.
Adhuc autem magnae delectationis quaest in coitu, non est causa illa quam inducunt, exitus videlicet spermatis a toto corpore et ab omnibus partibus ejus, sed potius hujus delectationis est causa, profundus et fortis motus spermatis, quod inferius tangit loca nervosa genitalium, et praecipue locum praeputii in viro; et
<--- Page Split --->
nervos matricis in femina. Cooperatur autem ad hoc fricatio aperiens et calorem inducens : cujus signum est, quod minus delectantur in coitu hi qui multum coeunt, quoniam infrigiditati sunt ex usu coitus, et laxæ sunt viae per quas effluit semen : et ideo non subtiliter tangit.
Praeterea delectatio non est nisi in fine coitus, et in membris genitalibus : secundum dictum autem istorum deberet esse in toto corpore secundum omnia membra aequaliter. Non enim debet esse delectatio in quibusdam membris ante, et in quibusdam post : quia si ita esset, multum tempus duraret delectatio coitus, antequam transiret successionem omnium membrorum, quod non est verum, quia delectatio parvum tempus durat. Et hoc tamen mirum est : si enim delectatio aequaliter est secundum membra, et in uno tempore, oportet quod ita cito descendat sperma a membro longe distante, sicut a membro quod est prope juxta exitum ipsius : et hoc est impossibile, cum uno motu et uno movente moveantur ad delectationem omnia membra.
Amplius si verum est quod isti dicunt, erunt filii mutilatorum et imperfecta et diminuta membra habentium, semper mutilati et imperfecti in membris et diminuti: quod falsum esse videmus ad oculum. In sequentibus autem causam utriusque horum, scilicet tam causam similitudinis filiorum cum parentibus, quam etiam diminutionis membrorum, quae aliquando est in parentibus et non in filiis, inquiremus. Hæc enim quaestio communis est de utriusque dictis accidentibus. Causa igitur eorum quæ dicta sunt, non est exitus spermatis a toto corpore et ab omnibus membris. Nulla autem falsitas sequitur contra ea quæ diximus, etiamsi confiteamur sperma exire a femina. Nos enim confitemur, quod fecmina per sperma suum et conceptum matricis, est aliquo modo causa generationis, sicut post dicemus.
CAPUT IV.
Cujusmodi sit principium generationis, quando dicitur quod ex spermate fit generatio ?
His autem sic determinatis, et probato quod sperma non exit ex omnibus membris corporis, oportet primum inquirere naturam spermatis, et ipsam determinate cognoscere : quoniam si hoc perfecte fuerit a nobis cognitum, de facili cognoscemus omnes operationes spermatis, et causas accidentium quæ accidunt ei per se et secundum naturam.
Dicamus igitur, quod sperma ex quo fit generatio, oportet quod sit in quo est sustentatio naturaliter totius geniturae : hoc autem non convenit ei, nisi sit primum quod subjicitur in generatione, et ex quo exit quod primum fundamentum et sustentamentum est creaturae formanda : et hoc est videre in spermate quod exit ab homine : hoc enim est in virtute sicut homo in actu, et est sicut homo a quo primo exit operatio hominis. Similiter autem est in aliis animalibus.
Oportet autem scire, quod aliquid fit ex alio secundum multos modos. Uno enim modo dicitur aliquid fieri ex alio,
<--- Page Split --->
sicut fit imago idoli ex ære vel ex lapide, et scamnum ex ligno, et generaliter secundum quod aliquid ex aliquo dicitur esse et fieri sicut ex materia. Secundum alium autem modum dicitur fieri aliquid ex alio, sicut fit ex musico non musicum, et ex sano ægrum, et universaliter ex contrario contrarium. Secundum tertium autem modum diversum ab ambobus dictis dicitur aliquid fieri ex alio, sicut dixit Antiphon, quod ex incenso fiunt olympia, aut etiam ex sulphuratione fiunt pugnae, aut etiam ex alio ex quo pugna sequitur. Odorato enim sulphure vel incendio, tirones scientes esse hostes incondentes patriam prope, movebunt pugnam : et cum sic ex incendio fit pugna, nec unum fit ex alio sicut ex materia, neque sicut ex contrario, sed potius sicut ex signo. Quocumque autem istorum modorum dicatur unum fieri ex alio, oportet quod habeat aliud principium motus. Quidam autem prædictorum modorum habent principium motus in seipsis, sicut duo modi quos ultimo diximus : incendium enim sive injectio ignis sulphurati, est principium movens ad pugnam. Quidam autem habent causam oxtrinsecam ut aliquid fiat ex ipsis, sicut diximus, quod ars est principium apotelesmatis sive artificiati, sicut quando idolum fit ex ære, et sicut diximus, quod candela quæ nihil domus est, est principium illuminationis in domo.
Manifestum autem est, quod sperma cadit in aliquo dictorum modorum, quando dicimus quod sperma est principium generationis sicut ex quo fit generatio : id enim quod est ex spermate, non est ex ipso sicut ex materia. Vel sicut ex motore : non enim potest esse, quod significet hoc esse post hoc, sicut quando dicimus, quod ex mane fit meridies, sicut dixit Homerus, quod ex navigatione Achivorum submersa est navis. Neque potest esse ex spermate creatura sicut unum contrariorum ex alio : non enim modus est, quod dicam contrarium fieri ex contrario, et aliquid fieri ex elemento
et subjecto : quia contrarium numquam est elementum vel subjectum : elementum enim potest esse per se sine utroque contrariorum : contrariorum autem nullum est sine subjecto sive elemento : in contrariis enim semper oportet esse aliam rem subjectam ex qua est id quod fit praeter contraria. Ex quo igitur sperma, aut est sicut motor, aut forte sicut utrumque, oportet considerare naturam seu dispositionem spermatis utrum sit sicut materia. Si enim sic est, tunc est sicut id quod agitur et movetur. Considerandum etiam est si non est sicut materia, utrum sit sicut forma faciens sicut est ars et artifex.
Manifestum est autem ex ipsa natura et operatione spermatis, quod sperma erit æqualiter principium generationis utroque istorum modorum : et sic sperma erit ambo hæc æqualiter, quod videlicet est aliquid ejus sicut materia, et aliquid sicut forma et artifex. Generatio autem quae est ex contrariis, est quidem naturalis, quia est primorum generabilium simplicium, sicut diximus in libro Peri geneseos : et hæc contraria quæ sunt elementorum qualitates, sunt in spermatibus : et ex eis etiam sicut ex transmutantibus est generatio, quæ est ex spermatibus secundum quod est transmutatio physica. Est autem substantia spermatis in horum principiorum ratione, et in se habens contraria transmutatio aliquando ex mare et femina : aliquando autem non est emissa nisi ex uno, sicut est videre in semine arborum et generaliter omnium plantarum : et sic etiam est in quibusdam animalibus, de quibus diximus in antehabitis, quod non est in eis differentia sexus maris et feminae : et tunc fit ex uno habente virtutes utriusque sexus, sicut esset ex mare et femina, sicut in libro de Plantis diximus esse unitas virtutes sexuum in ovo. Sperma enim est substantia quæ exit a generante secundum omnes species et modos animalium coeuntium et non coeuntium quæ generant, et est naturaliter primum sub-
<--- Page Split --->
jectum in quo uniuntur virtutes utriusque coeuntium generantium, sive non coeuntium, permixtas tamen virtutes sexuurn habentium, sicut habent arbores, et animalia in quibus non est sexuum differentia, ut diximus: in his enim est sperma sicut esset ex mare et femina habens virtutes unitas, sicut unitae sunt in ovo, ut diximus subtiliter in libro de Plantis. In talibus enim seminibus est utraque virtus, quae in quibusdam exit ex duobus divisis, scilicet mare, et femina. In plantis tamen inter semen et fructum aliquando sunt idem secundum subjectum: fructus enim est id quod primum exit ex planta, sicut mala, pira, et ctionia, et malangi, et hujusmodi: et ideo fructus quoddam principium est seminis. Semen autem est, quod est completum ultimum et finis, quod ut germinativum similem sibi producit plantam. Si autem in aliquibus plantis haec non invenitur differentia, in illa res una sunt fructus et semen, sicut est in tritico, et caeteris granis seminum, quae in substantia carnosa non crescunt.
Ex dictis autem colligitur, quod sperma est principium generationis, habens se ad generationem ut materia, et ut artifex, ex hoc quod in ipso sunt unitae virtutes amborum sexuum.
CAPUT V.
Per quem modum sperma est in corpore spermatizantis ?
Semen insuper est, in quo est primum natura tota ejus cujus est semen secundum virtutem et secundum potentiam materiae. Naturam autem dico ejus cujus est semen quod ππέρα Græce vocatur. Omne enim quod est in corpore a quo semen descinditur, aut est ex his quæ connaturalia sunt corpori, aut ex his quæ non sunt connaturalia. Conmaturalia autem voco quæ sunt componentia corpus sicut similia, aut ea membra quæ constant ex similibus. Non connaturalia autem voco superfluitates, quæ sunt in corpore non connaturales corpori: eo quod non attigerunt ad aliquam speciem membri, quod secundum actum est pars corporis: et hoc est sicut superfluitas aliqua aut aggregatio humorum in corpore, aut etiam sicut superfluitas cibi. Si igitur sperma est in corpore et exit ex ipso, oportet quod sit in ipso, aut sicut connaturale, aut sicut non connaturale. Manifestum autem est quod non est connaturale corpori sicut pars aliqua corporis. Partes enim aut sunt heterogeniæ,
<--- Page Split --->
aut homogeniæ. Heterogenia autem pars sperma non est, eo quod partes spermatis omnes assimilantur ad invicem : heterogeniæ autem partes sunt dissimiles. Sinulliter autem constat quod non est pars similis : quia ex similibus componuntur dissimila, sicut fit compositio diversorum organorum ex carne et nervis. Ex spermate autem nullum omnino membrorum componitur.
Amplius autem omne membrum sive sit simile, sive dissimile, est distinctum in virtute et forma et operatione in corpore cujus est pars : talem autem distinctionem sperma non habet. Alia vero res omne quae sunt in corpore, sicut diximus, sunt in corpore distinctionem hahentes per modum quem diximus. Similiter autem sperma nihil eorum esse videtur quae sunt non connaturalia corpori : neque videtur esse res occasionata ex infirmitate aut dominio alicujus discrasiae in corpore, eo quod est in omnibus corporibus in naturae virtute et statu existentibus, et ex eo sustentatur et permanet natura. Manifestum etiam est, quod non est in corpore sicut cibus : cibus enim est impositus ab extrinseco in corpus, et est extra carnem, licet ex ipso fiat ut id quod est potentia caro et potentia nervus et os, fit actu caro et actu nervus et actu os.
Si autem fortasse aliquis vellet dicere, quemadmodum dixerunt Empedocles et Anaxagoras, quod est quaedam superfluitas exiens ab omnibus membris ex dissolutione membrorum quemadmodum sudor. Hi enim dicunt, quod exit a toto corpore propter calorem excitatum e motu coitus, et virtutem eorum a quibus exit per dissolutionem. Tunc oportet quod sperma sit superfluitas quaedam exiens a membris corporis, et talis superfluitas sperma esse non potest. Omne enim tale superfluum est ex cibo, et est tale cujus nulla est indigentia ad aliquid naturalium, sed potius est naturae impedimentum : et ideo expellitur, eo quod nulli operationi naturae potest esse con-
veniens, sed potius indiget natura, ut consumatur major pars hujus superfluitatis cujus nulla est indigentia in naturae operationibus : et hujus signum est, quod membra alleviantur per consumptionem hujusmodi superfluitatum. Manifestum autem est, quod sperma non est hujusmodi superfluitas. Tales enim superfluitates multae sunt in quibusdam infirmantibus habentibus complexionem debilem et virtutes membrorum debiles, quas superfluitates in corpore generatas a se non possunt expellere. Sperma autem aut modicum est in eis, aut nihil omnino : aut si est, non est conveniens generationi perfectae : quia si generat, partus erit aegrotus, aut morietur, eo quod cum spermate talium corporum admiscetur pars malae superfluitatis.
Amplius autem superfluitas primi cibi qui a stomacho trahitur ad hepar ex indigestione proveniens, est phlegma vel aliquid phlegmati simile, eo quod phlegma est superfluitas viscosa boni cibi non adusti : et hoc indigetur, sicut superius diximus, aut ad nutrimentum membrorum phlegmaticorum, aut etiam ideo quia per calorem digerentem convertibile est in cibum. Hujus autem signum est, quia admiscetur cum sanguine qui est cibus, et procedente tempore quando dissolutum fuerit a calore, erit sicut cibus, et consumitur etiam mutando se in sanguinem quando laborat corpus per calorem excitatum ex labore : et si cibatur ex ipso membrum corporis, hoc erit membrum ultimum in cibum accipiendo : et ista sunt membra quae cibantur ex ultimo digesto et nutrimento. Primum autem membrum quod a primo cibo accipit nutrimentum, non cibatur illo humore phlegmatico. Cibatur etiam humore phlegmatico membrum positione ultimum quod est cerebrum : sed primum quod est cor, non cibatur illo, sed potius calido sanguine cholerico. Id autem superfluum quod ultimo post omnes digestiones relinquitur, est valde modicum, etiam si multum sit de primo
<--- Page Split --->
cibo ex quo relinquitur : et hoc frequenter convertitur in augmentum membrorum, quod est aut secundum longitudinem aut spissitudinem aut latitudinem. Scimus enim ex his quae in antehabitis libris nostris physicis determinata sunt, quod omnia animalia et arbores crescent paulatim quousque perveniunt ad suum terminum naturalem, qui est finis suae magnitudinis. Constat igitur sperma non esse hujusmodi superfluitatem, quae sola habet convenientiam cum spermate: quia sperma est viscosum et aqueum. Cholerica enim et melancholica superfluitates non habent convenientiam cum spermate: et ideo non oportet nos loqui de ipsis. Sanguis autem non est superfluitas, sed cibus, sicut patet ex superius in hac scientia determinatis. Ex omnibus igitur quae dicta sunt, manifestum est sperma hujusmodi superfluitatem non esse, nec ita exire ab omnibus membris sicut expellitur id quod per calorem resolvitur a corpore.
His autem sic probatis, oportet dicere de natura spermatis sermonem omnino contrarium omnibus eis qui ante nos de spermate locuti sunt, de quibus in Physicis fecimus mentionem. Illi enim omnes conveniebant in hoc, quod sperma exit a toto. Nos autem dicimus, quod sperma quidem est illud quod habet naturam ex forma agente et materia, quod sit toti conveniens, sed non habet similitudinem ad omnia corporis membra.
Adhuc autem illi dicebant, quod sperma est quaedam dissolutio sive humor ex dissolutione corporis egrediens sicut sudor. Nos autem dicimus, quod est quiddam superfluum quarta digestionis, quo indigetur ad salutem speciei quoad esse quod habet in individuorum successione: et ideo melius dicitur et convenientius, quod sit superfluum ultimum, hoc est, ex ultima digestione relictum, quod additum fuit super illud quod est corpori ultimo assimilatum. Taliter autem additum est superfluum individuo, habens potentiam ut toti corpori efficiatur simile
secundum actum. Hoc est igitur quod est deserviens generationi : hoc enim jam habet virtutes omnium membrorum corporis, et habet posse ex illa similitudine quam passum est, sicut est posse artis et artificis super materiam artificiari, sicut Policle tus habet virtutes faciendi statuas idolorum ad similitudinem hominum figuratorum.
Sic igitur dicentes, non dicemus quod sperma sit quiddam per dissolutionem a corpore egressum : omne enim a corpore animato egressum corrumpitur et mutat naturam : sperma autem non corrumpitur, sed prae omnibus rebus naturalibus mirabiles perficit operationes, in tantum quod res divina a quibusdam esse putetur propter creatricem et formatricem virtutem quae est in ipso. Quod autem secundum rationem talis superfluitas emittatur de corpore, et non secundum viam et modum dissolutionis, significatur per hoc quod animalia magni corporis secundum suae speciei proportionem parvae sunt generationis et pauci seminis : et ea quae sunt parvi corporis, sunt multae generationis et multi seminis. Necessarium tamen est, quod in animalibus magni corporis multum sit dissoluti a membris et corrupti humoris. Modicum autem superfluum quartae digestionis, eo quod totum quod illa digestione completum est, fere attrahitur a membris magnis quae multo indigent nutrimento, propter quod parum remanet de superfluo. In animalibus autem parvi corporis existentibus totum est contrarium.
Amplius dissolutus humor superfluus, hoc est, per dissolutionem a membris corporis resolutus, non habet vas naturale et locum sive receptaculum in corpore, sed potius expellitur, et ante expulsionem vagatur casualiter in membris et gravat. Omnia vero superflua omnium digestionum loca et vasa habent naturalia, ad qua diriguntur : qua loca et vasa nota sunt in animalium corporibus: quia superfluum digestionis quaefit in stomacho, digeritur ad inferius intestinum et
<--- Page Split --->
tem etiam accidit animalibus, et praeciscessum. Digestionis autem superfluum quae fit in hepate, dirigitur ad vesicam in his quae habent vesicam, et in his quae non habent, dirigitur ad intestinum. Et digestionis quae fit sub corde cholera quaedam superflua dirigitur ad cistim fellis. Melancholia autem ad splenem. Phlegma autem convertibile est in sanguinem, sicut superius diximus. Et per hunc modum superfluum quartae digestionis, quae est in extremitatibus venarum, ad matricem in mulieribus, et generaliter loquendo dirigitur ad vasa seminaria, quae sunt membra ad coitum desverientia. Et per eumdem modum lac quod est talis superfluitas, dirigitur ad ubera.
Amplius autem ex accidentibus consequentibus exitum spermatis probatur non esse dissolutum a corpore, sed ipsum esse humorem in quo maximum naturae est auxilium. Si enim sperma ultra quam oportet exit a corpore, multam inducit corporis destitutionem et dissolutionem et debilitatem manifestam : eo quod tunc non habet in se superfluum, quod ex cibo ultima completione completo relictum est : et ideo non habet unde restauret deperditum a membris. Paucis autem valde hominibus accidit quies post exitum spermatis et alleviatio : et illi sunt juvenes multi spermatis, et pauci vel nullius coitus existentes, in quibus sperma multiplicatur ultra mensuram : tunc enim sperma multiplicatum inducit gravitatem, sicut accidit corpori repleto gravitas ex multo optimo convenienti nutrimento, quod non peccat in aliqua complexionali qualitate, sed ex quantitate superfluente solum inducit ponderositatem membris et toti corpori : et cum aufertur per evacuationem causa illius gravitatis, alleviatur et reparatur corpus, et fit bona dispositionis. Hujus tamen alleviationis quae post exitum spermatis aliquando sentitur, non est causa sola spermatis emissio : quia a viro non exit solum sperma purum et bonum, sed fre-
quenter exit sperma admixtum cum superfluitate aliqua alicujus vel aliquorum humorum corruptorum, quae superfluitas mala est et infirma : propter quod etiam multi homines hoc modo sperma commixtum malis humoribus habentes, non generant. Alleviatio ergo corporis post hujusmodi spermatis emissionem aliquando est propter humorem malum admixtum a quo liberatur corpus, et non propter emissionem spermatis.
Amplius non est sperma in prima aetate quae est infantiae aetas et puerilis, neque est in ultima senum aetate, neque in multum infirmis, praecipue in calidiis febribus. In infirmis enim consumitur propter debilitatem et calorem. In senibus autem non digeritur ex frigore, et fit humor viscosus extrinsecus membris adhaerens. In pueris autem transit in augmentum : cujus signum est, quod videmus hominem in primis quinque annis aetatis suae medietatem totius longitudinis suae vel amplius ut in pluribus accipere, quam habebit in tota vita sua.
Secundum autem dictum modum multas habent in habendo sperma differentias ad invicem animata, sicut arbores, et animalia : et non solum has differentias participant genera ad invicem comparata, sed etiam individua convenientia in specie et figura speciem suam consequente, sicut quando confertur homo homini, vel equus equo, et nobilitas complexionis unius ad nobilitatem complexionis alterius. Quidam enim sunt multi spermatis, et quidam pauci : et quidam non habent sperma omnino, et non propter debilitatem vel infirmitatem, sed potius propter contrarium, quia quidam sani multae carnis existentes et multae pinguedinis, non spermatizant nisi modicum valde, neque desiderant coitum nisi raro. Hoc etiam accidit multis plantis et fertilibus, quarum fructus corrumpuntur et cadunt vel forte non formantur propter multitudinem sui cibi qui remanet incompletus et indigestus. Hoc au-
<--- Page Split --->
pue capris, quia hi non multum coeunt, quando multum impinguantur: propter quod etiam capras gregum sagaces pastores moderate macrificant, ut plurium caprarum per coitum possint implere conceptum. Et simili ingenio cultores agrorum aliquando moderate macras faciunt plantas, ut fertiliores efficiantur. Hac eadem de causa homines valde pingues raro generant vel minus quam hi qui habent corpora moderata inter maciem et pinguedinem. Et simile quidem accidit etiam in corporibus mulierum. Causa autem est, quod superfluum quod est in corporibus pinguibus, digeritur cito et transiti in pinguedinem, eo quod est valde convertibile et aquosum subtile. Hac etiam de causa quaedam arbores non frucificant, sicut salices: vel parum frucificant, sicut nux romana: magna enim sunt corpore hujusmodi plantae, et plurimum trahentes nutrimentum.
Possunt etiam aliae esse causae hujusmodi accidentium, sicut diximus. Accidit enim aliquando carentia spermatis ex debilitate: et multitudo spermatis accidit aliquando propter vigorem. Aliquando etiam propter nimiam retentionem spermatis in infirmis corporibus accidit congregari multas malas superfluitates, quibus nihil juvatur, sed plurimum impeditur corpus. Propter quod etiam aliquando ex spermate retento ultra modum, accidunt multae male infirmitates: et aliquando mors, quando propter sperma congregatum corpora purgari non possunt. Et sic quidam sanantur per coitum, et quidam moriuntur: sicut frequenter accidit in quibusdam hominibus vel gentibus, aut nimis abstinentibus a coitu, aut nimis utentibus eo.
Amplius autem in multis corporibus animatis, via exitus superfluitatum non sunt caedem sicut in homine, in quo est superfluitas sicca ex cibo, et superfluitas humida ex potu, et non exeunt per eamdem viam : et tunc superfluitas humida exit per viam exitus spermatis, superfluitas vero sicca habet aliam viam per se
separatam ab ista. Et ex hoc patet, quod sperma non est dissolutio : quoniam dissolutio non expellitur per viam determinatam, sed per omnia membra expellitur sicut et in omnibus membris vagatur.
Amplius, sicut prius diximus, exitus superfluitatis omnis quando nimia est, alleviat corpus. Exitus autem dissolutionis quamdam relinquit debilitatem, licet corpus alleviet, sicut patet in his qui multum sudaverunt, ex quacumque causa factus sit sudor. Non igitur sperma est dissolutio.
Amplius autem in exitu spermatis exeunt aliquando simul ambo, sperma videlicet, et dissolutio, propter admixtionem boni cibi cum malo humore. Si autem sperma esset, quod per dissolutionem caloris dissolvitur a membris, sicut opinati sunt quidam homines, esset totum mali humoris superfluitas. Nos autem videmus per experimentum, quod sperma nullo modo facit quod facit sic dissoluta a membris superfluitas, sicut patet per ante dicta. Falsus est igitur sermo opinantium quod sperma separatur a membris, sicut superfluitas per calorem dissoluta ab eis. Propter quod relinquitur sperma esse superfluum cibi ex quarta digestione completi. Et hoc manifostum est ex omnibus praeinductis.
<--- Page Split --->
Incipientes igitur quaerere de istis, dicimus quod jam superius declaravimus, quod sanguis est ultimus cibus in habentibus sanguinem : in animalibus autem non habentibus sanguinem ultimus cibus est humor, qui est loco sanguinis conveniens sanguini. Probavimus etiam in praehabitis hujus scientiae de Animalibus, quod sperma est superfluitas cibi ultimi, hoc est, quarta digestione completi : cibus autem ille per substantiam non est nisi sanguis, aut humor conveniens sanguini ultimo decoctus et completus. Nullum enim membrum nutritur et perficitur, nisi ex sanguinis digestione : et cum sperma digeritur et decoquitur usque ad terminum et exitum debitum et alteratur, non est in colore simile sanguini, sicut diximus in praehabitis, ubi determinavimus spermatis generationem : est tamen de substantia sanguinis : cujus signum est, quoniam si aliquando per aliquam causam exit non digestum usque ad terminum, exit in colore sanguinis : et hoc fit quando virorum aliquis nimium satagit coire per aliquid movens ad coitum, sicut est stincus, vel aliquid hujusmodi. Ex hoc enim manifestatur, quod sperma secundum substantiam non est nisi superfluitas ultimi cibi, qui est sanguis qui spargitur per membra in ultima digestione : propter quod etiam permaximum dat vigorem corpori : et subtractum, multum debilitat : et si ultra modum egrediatur, laxum facit corpus. Propter quod etiam multum coeuntes cito senescunt, et citius moriuntur. Quia igitur sic sparsum est per membra, rationabiliter efficiuntur plerumque filii parentibus similes. Sperma enim quod est pars nutrimenti quod exit a membris, simile est in virtute ei quod remansit in ipsis : et ideo sicut id quod remansit, assimilatur membris per virtutem quam jam recepit a membris, ita etiam id quod exit, virtutem habet similia illis membris operandi, et sic virtutem simile quid faciendi habet sperma quod exit a manu et facie et a toto animali : quoniam licet
De natura spermatis et menstrui tam feminæ quam masculi, quam habet id quod est principium generationis.
Relinquitur igitur deinceps declarandum quae sit ista cibi superfluitas, et quod inquiramus quae sit dispositio menstrui. Hoc enim bene declarato, quasi ex corollario relinquitur et scitur quae sit dispositio fecminarum animalium, utrum videlicet spermatizant sicut viri, vel non, et utrum illud quod habet virtutem creatricem et formativam et generativam, est connexum ex duobus spermatibus viri scilicet et mulieris, et generaliter fecminae vel masculi, vel non, sed exeat sperma tantum ex viro. Et si conceditur, quod non exit a fecmina, erit inquirendum a nobis, an fecmina aliquam habeat convenientiam ad principium generationis, aut nihil convenientiae habeat in ipso ? Et si dicatur habere convenientiam cum generatione hoc modo, quod accipiat sperma in vas debitum, et sicut adjuvans ad illud per modum praeparationis : fovet enim et tenet et ministrat nutrimentum creaturae. Si hoc dicatur, quaeremus si aliquam aliam habeat convenientiam ad causalitatem generationis aliquo modo ?
<--- Page Split --->
non dicatur sperma habere manum distinctam, aut etiam totale distinctum animal, tamen virtute et potentia et sicut forma artificis habet similitudinem ad quodlibet membrum et totale animal. Est igitur sperma in potentia simile omni membro quod est in actu.
Adhuc autem ex ista determinatione non satis est manifestum nobis, utrum sit simile cuilibet membro secundum substantiam, aut secundum virtutem tantum? Nec est satis manifestum ex hoc quod diximus hic, utrum solus vir sine muliere causa sit efficiens in generatione per sperma suum, sicut artifex causa est efficiens apotelesmatis per formam artis quam habet apud seipsum? Adhuc autem non satis paruit per ea quae dicta sunt, utrum idem sit causa generationis et causa corporis et quantitatis et figurae ipsius, aut oporteat quod habeat aliquam dispositionem et principium motivum ab anima : eo quod nos scimus, quod nullo modo possibile est, quod manus sit in forma manus, aut aliud quodcumque membrum corporis sine virtute animae : quodlibet enim membrum communiter participat virtutem animalem aliquam : et haec est virtus animae. Propter quod etiam tam membrum quam totum corpus in nomine communicant, eo quod animata dicuntur : et si membrum esset divisum, virtus animae quae in ipso est, esset anima ipsius.
Ex antedictis autem manifestum est, quod dissolutio et debilitas quae accidit hominibus ex multo exitu superfluitattis, est sicut dissolutis quae accidit ex resolutione superfluitatis. Accidit autem hoc quando sperma per calorem aliquem in primo dissolvitur, sicut dissolvitur suffumigatio aliqua quando ponitur super ignem. Sic enim aliquando in membris in corpore dissolvitur ultimus cibus ex aliqua calida infirmitate quae accidit corpori. In corporibus enim infirmorum multae necessario generantur superfluitates : eo quod membra infirmorum debilia sunt ad expellendum : et di-
gestio superfluitatis illius erit minor et debilior, eo quod infirmi modicum calorem habent naturalem et digestivum, eo quod resolvitur per infirmitatem.
Similiter igitur de corporibus feminarum loquentes, dicimus quod sicut superius declaratum est, natura fecminarum est debilis et minoris caloris quam natura marium : propter quod etiam necessarium est, quod ultimus cibus in fecminis sit minus bene digestus et decoctus : propter quod etiam superfluum quartae digestionis in ipsis magis habebit rationem sanguinis, quam rationem spermatis, quoniam sperma suo nomine et ratione sua importat virtutem formativam : et hoc non est in superfluo mulieris, sed potius in superfluo viri, sicut etiam in ante habitis ubi de spermate locuti sumus, tradidimus. Et ideo licet id quod exit a muliere, in colore conveniat cum spermate viri, tamen in virtute non convenit : quia aqueum est et tenue magis natum formari quam formare : et ideo magis sanguinis menstrui quam seminis sive spermatis habet rationem. Quod enim distillatio sanguinis menstrui fiat a femina sicut spermatis a viro, videtur ex hoc quod fere eadem communiter accidentia sunt utriusque. Circa enim unum et idem tempus aetatis incipit esse sperma in viris, et menstruum in mulieribus : et in illo tempore mutatur vox, et elevantur poma mamillarum in eis. Adhuc autem in eadem aetate senectutis deficit in mulieribus menstruum, et cessat virtus generativa in spermate virorum. Ex his enim et hujusmodi signis confirmatur, quod menstruum est proportionaliter talis superfluitatis in corporibus feminarum, sicut est sperma in corporibus virorum.
Distillatio autem menstrui, quia est multa in fecminis, ideo saepe liberantur ab aliis fluxibus sanguinis : sicut non saepe fecmina ex venis ani patiuntur haemorhoidas : neque enim frequenter sanguinem emittunt per nares postquam habent menstruum, et liberantur
<--- Page Split --->
a doloribus sciaticis, quando convenienter et proportionate mundantur per fluxum menstruorum.
Adhuc autem propter eumdem fluxum menstrui, corpora fecminarum sunt laxa et mollia et lenia et paucorum pilorum : et corpora masculorum sunt e converso : superfluitas enim quae membra et carnem repleret, et pilos generaret, exit cum sanguine menstruo. Et secundum quidem veram opinionem est haec eadem causa parvitatis corporum fecminarum : sua enim corpora minora sunt, ut in pluribus, quam corpora marium, in omni genere animalium generantium animalia sibi similia, eo quod fluxus menstrui non est nisi in istis generibus fecminarum, et non est in ovantibus in quibus aliquando fecmina majores sunt maribus. Hoc tamen magis manifestatur in mulieribus, eo quod plus exit ab eis de sanguine menstruo, quam ex omnibus aliis fecminis aliorum : propter quod etiam vena earum sunt latentiore, et ipsae sunt minoris corporis, sicut diximus.
Manifestum est ergo, quod menstruum in mulieribus analogiam habet ad sperma in maribus in animalibus quae generant animalia : et non est possibile ut sit exitus spermatis a fecmina secundum veram et perfectam spermatis rationem. Ex his autem manifestum est, quod sperma fecmina non habet illam causalitatem ad generationem quam habet sperma viri, neque in illo modo convenit generationi. Quod enim sperma est, rationem menstrui non habet : et e converso quod menstruum est, cadit a spermatis ratione.
Patet etiam ex dictis qualiter sperma vocatur superfluitas. Hoc etiam testantur accidentia communiter spermatizantibus. Pinguia enim, sicut superius dixinus, pauci sunt spermatis : eo quod pinguedo generatur ex superfluo quod transiret in substantiam spermatis si pinguedo non esset. Sperma enim est superfluum ex sanguine bene digesto et decocto. Licet autem menstruum sit analogum spermati, non tamen generatio menstrui et
generatio spermatis sunt secundum unam et eamdem viam. Propter quod etiam facilis est impreagnatio omnium generum malachie et eorum qnae sunt dura testae vocata animalia : eo quod nec sanguinem habent nec pinguedinem, sed habent aliud pinguedini conveniens : et hujus superfluum est sperma ipsorum.
Sicut igitur diximus, istae duae superfluitates exeunt a corporibus marium et fecminarum, ita quod una ab uno, et alia ab alio : et quando menstruum albescit, dicunt quidam hoc signum esse quod fecmina spermatizat : et hoc est signum fallax, sicut patet per antedicta : quia licet humor albus exiens in coitu a corpore fecmina, sit magis conveniens generationi, quam rufus sanguis menstruus, tamen non habet analogiam spermatis, sed materiae, sicut et sanguis menstruus : neque enim natus procreatur per examinationem duorum spermatum, sed potius unum est quod operatur, et alterum suscipit et sustinet operationes illius, sicut patitur lac coagulo. Cujus signum est, quod mulieres expertae in conceptu et coitu, dicunt quod multoties impreagnatur mulier sine delectatione coitus tempore : sicut etiam impreagnatur quando habet delectationem in coitu. Quando autem non est delectatio, signum est quod non descendit humor albus, quem quidam male sperma vocaverunt. Sed vere dicitur, quod quando spermatizant vir et mulier in eodem tempore, convenientior fit eis generatio non duorum, sed unius propter conjunctionem activi et passivi analogiam habentium ad se invicem et ad generationem.
Hoc autem ex multis accipit impedimentum accidentibus. Si enim humiditas temperata quae est quasi ex residuo menstrui albi, quod descendit in coitu, remansit in matrice, facile concipit bonum partum : si autem multum de tali humiditate exivit, et impura remansit, non concipit : propter quod non de facili parit mulier multum menstruans : quia aut in matrice non remanet cibus, aut non tan-
<--- Page Split --->
tus de quo possit sustentari conceptus in talibus feminis, quando etiam concipiunt de virtute spermatis. Aliquando etiam multiplicatur nimis humidum, et corrumpet secundinam, et tunc non continetur conceptus, et parit. Sed quando humiditas fuerit temperata, tunc exibit superfluitas ex ea : et quod remanet, sufficit et convenit generationi et conceptui, et ex illo procreatur et sustentatur animal.
Amplius autem quando non fuerit menstruum, non erit generatio. Adhuc autem si multa sit in principio, et statim deficit, peribit conceptus : et similiter si multa sit in principio et medio, et abscindatur ante finem : propter quod multum minuentes mulieres et præcipue sub talo in domestico pedis, exstinguunt conceptum. Causa autem omnium istorum sumitur ex hoc, quod remanet aliquando in matricibus multa superfluitas in tantum exuberans, quod per os matricis egreditur, et mollit orificium ejus. Propter quod etiam plurium mulierum matrices pendent inferius post purgationem menstrui, et exsiccantur quando consumitur multitudo exuberans : et cum matrix remanet non omnino sicca, tunc facilius recipit matrix sperma injectum per coitum, et ex illo imprægnatur.
Amplius aliquando mulier invenit aliquid de menstruo post imprægnationem : et hoc non generaliter est malum. Jam enim expertum est, quod contingit quibusdam imprægnatis menstruum, eo tempore quo imprægnatæ fuerunt, sed erat fluxus sanguinis modicus, et accidit ex corporis infirmitate et raro, et ideo non impedivit conceptum.
Amplius quando menstruum fuerit proportionaliter in quantitate et qualitate terminatum, erit secundum naturam : et tunc bona fit imprægnatio.
stantia menstrui, et quod menstruum non est nisi superfluitas de qua diximus.
Quod autem opinatur medicorum imperitum vulgus, quod femina causalitatem principii moventis habeat in generatione propter humorem similem spermati quem ejicit in coitus delectatione, est falsum : verum quidem est, quod exit tunc quoddam humidum album, quod tamen spermatis non habet virtutem et rationem, sed potius est appropriatum matrici, et exit a quibusdam mulieribus, et a quibusdam non exit : frequentius enim exit a mulieribus albis et pallidis, et ab his quæ frequentius pariunt feminas. Raro autem exit a nigris vel fuscis mares parientibus. Talis enim emissio illius quod ab illis vocatur sperma, multitudinem in eis significat humiditatis : propter quod etiam cibi diversitas magnam præstat causam in diversitate hujus humoris. Propter cibum enim humidum vel siccum multiplicatur hujusmodi humor et minoratur, sicut per ea quæ sperma generant, sicut semen erucæ, et quædam alia de quibus in libro de Plantis fecimus mentionem : sicut accidit etiam e converso currentibus in equis, a quibus exit multa humiditas, et exsiccantur corpora eorum propter fortem motum et frequentem, et propter impulsum humoris ad inferius ad loca per quæ exeunt superfluitates.
<--- Page Split --->
mulier. Sed in hoc est differentia, quod mulier emittit, puer autem non emittit, propterea quod humor transit in augmentum. Propter quod in veritate mulier comparatur viro qui generare non potest ex multo humido, quod quidem emittit in coitu, sed tamen imperfectum est, eo quod non est completum calore terminante. Hoc igitur accidit ei propter caloris debilitatem, qui sperma digerere non potest, quod relinquitur ex ultimo cibo, qui est sanguis aut humor qui est loco sanguinis, sicut superius saepe dictum est.
De causa delectationis coitus, et de qualitate humoris qui fluit ex femina per loca genitalia.
Delectationis vero quae est in coitu non tantummodo est causa exitus spermatis, sed aliquando causatur ab exitu spiritualis ventositatis et spiritus. Signum autem hujus est, quia multus spiritus est in spermate, et est quasi substantiale fundamentum ipsius, et ipse est virtutis formativae instrumentum et vehiculum. Quod autem aliquando non egrediatur nisi spiritus, significatur in juvenibus qui adhuc spermatizare non possunt, et tamen delectantur ex conficatione propter tactum spiritus et motum in membris genitalibus. Id autem accidit in multis viris et praecipue in his quorum tantus est calor, quod exsiccat in eis humorem spermaticum. In omnibus enim hujusmodi accidit delectatio propter confricationem.
Complexio autem mulieris assimilatur puero, cujus calor multo hebetatus humido, non pervenit ad tempus in quo sperma inspissari possit ad causam generationis : talem enim humorem emittit
Amplius autem sicut accidit fluxus ventris propter debilitatem digestionis qui lientericus fluxus vocatur : ita fluxus accidit sanguini in venis non digesto : et tunc erit exitus menstrui sanguinis qui fluit aliquando ex orificiis venarum ani quae haemorrhoidae vocantur : et fere similiter fluit sanguis menstruus, nisi quod est fluxus sanguinis naturalis, haemorrhoide autem sunt fluxus sanguinis innaturalis. Propter connaturalitatem tamen sanguinis ad sperma accidit quod hi quibus fluunt haemorrhoidae, parum spermatizant et raro nocturno somno polluuntur.
Manifestum est igitur ex dictis, quod rationabiliter generatio aliquo modo fit ex menstruo. Menstruum enim est sanguis non purus, qui indiget ampliori digestione : et ideo in generatione non habet operationem activam. Et est de modo menstrui sicut est de modo humoris ex quo fit generatio arborum : ille enim aliquando est incompletus et indigestus : et tunc indigent arbores aliquo quodam in se operante et digerente et purgante humorem, sicut est calor solis : et tunc sole digerente convertitur ad principium generationis et transit in semen vel in ramum et universaliter in plantam : et per omnem eumdem modum quando sperma viri completum fuerit, mixtum cum menstruo sicut cum cibo malo et incompleto, digerit et purgat ipsum et mundat : et tunc erit generatio effective quidem ex
<--- Page Split --->
spermate : cibus autem et materia erit ex sanguine menstruo.
Signum autem ejus quod diximus, quod videlicet femina non semper delectatur in coitu ex hoc quod spermatizat, est, quod vir etiam frequenter ex solo tactu delectatur et titillatur contactu absque emissione spermatis.
Adhuc autem quia exitus hujusmodi humiditatis non omnibus accidit mulieribus, sed his quae abundant in sanguine tantum : nec accidit hoc omnibus feminis animalium habentium sanguinem, sed illis proprie quae non habent matricem exaltatam sub pariete ubi locus est generationis ovorum, sicut diximus in antehabitis. Similiter autem emissio hujusmodi in coitu non accidit feminis animalium carentium sanguine. Sicut enim sepi us diximus, sicut in quibusdam animalibus est sanguis, ita in quibusdam est alius humor qui est loco sanguinis, quae carent sanguine.
Amplius autem siccitas corporum in nonnullis hominibus et aliis animalibus causa est propter quam corpora feminarum privantur hujusmodi purgatione sanguinis et emissione humoris, qui etiam non est in feminis non habentibus sanguinem, neque in his quorum matrix subter parietem elevatur sicut fit in ovantibus : siccitas enim hujusmodi diminuit superfluum humoris, quia non est in talibus humor, nisi quia sufficit substantiae generationis : nec est in talibus aliquid quod exire possit in coitu. Patet igitur, quod talis humiditatis descensus non semper est in coitu causa delectationis.
Animalia autem quae generant animalia et non ovant, sicut homo, et illa quadrupedia quae flexuram poplitis in posterioribus cruribus habent ad posterius, humiditatem similem in colore ejiciunt, et omnes modi hujusmodi animalium generant animalia sibi similia, et non ovant. Omnibus igitur istis hujusmodi accidit exitus humiditatis, nisi occasionentur in generatione ex generatione dissimiliuspecierum, sicut generatur genus mula-
rum : et ideo mulaenon nisi in quibusdam terris generant. Sed hic fluxus menstrui parum manifestatur in feminis aliorum animalium sicut manifestatur in feminis hominum : quoniam menstruum mulierum est multum valde, et etiam sperma viri multum est respectu sui corporis. Sperma enim multiplicatur in corpore, cujus complexio est calida et humida : quia in illa calidum bene digerit, et humidam ministrat materiam : propter quod multa superfluitas secundum naturam bene digesta debet esse in tali complexione. Mulier autem prae caeteris fecminis animalium habet multas humiditates, eo quod non habet illa membra in quae convertitur humiditas in animalibus aliis. Alia enim animalia aut habent multos pilos, aut cum his habent cornua ad quae convertitur hqmiditas. Mulier autem cum nihil horum habeat et multum sit humida, oportet quod menstruum multum habeat, per quod purgatur corpus ejus.
Menstruum autem mulieri non accidit, nisi in tempore in quo accidit sperma viris, sicut jam ante diximus. Hujus autem causa est, quia locus genitalium in quibus sunt vasa recipientia dictas duas superfluitates, in uno tempore aperiuntur et effundunt eas : sicut viri et feminae est una natura communis speciei : et tunc propter declinationem humoris ad dicta loca tam in mulieribus quam in viris inciplunt oriri pili in pectine, et tunc elevantur mamilla feminarum. Quando enim mamilla elevantur ad duos digitos, tunc incipit ut in pluribus fluere menstruum, et in illo tempore tumescere inciplunt testiculi feminarum sicut si essent apostemata.
In animalibus autem in quibus mares non distinguuntur in figura genitalium a feminis, sunt multi conceptus ex uno et eodem spermate : et hujus causam in praecedentibus assignavimus. Natura enim spermatis in arboribus et animalibus diversificatur. Quia tamen utrumque est semen, conveniunt in hoc quod sicut
<--- Page Split --->
in uno semine in granis aliquando pullulant nultæ plantæ, ita ex uno semine in animalibus aliquando ejiciuntur multa animalia. Signum autem hujus est, quod unum semen plurumque est, quod est ex uno coitu. Ex uno autem coitu plerumque generantur animalia multa in fæminis illorum animalium quorum natura est multa producere simul, sicut cattus, et canis, et hujusmodi. Ex quo etiam probatur sperma non de toto exire corpore. Non enim subito posset in uno concubitu exire distinctum ad multas conceptuum generationes, neque posset simul exiens in matrice distingui in tot conceptus ex distinctione formarum quas in seipso ex membris ex quibus effluit, haberet : quia simul exiens, non exit nisi una vice : et una vice exiens, non potest accipere nisi una formam membrorum. Rectissime autem accidit hoc modo quod dictum est, quod videlicet sperma viri dat formam et principium motus : et id quod exit a fæmina, dat corpus et materiam : et sicut accidit in lacte coagulato, quod corpus et materia sunt a lacte, coagulatio autem a coagulo : ita se habent ad invicem sperma quod descinditur a mare, et humor qui effluit in matrice ex fæmina. Causam autem multorum conceptuum et propter quam aliquando sperma in multa dividitur, jam in ante habitis determinavimus. Aliquando enim dividitur in multos conceptus, aliquando autem in paucos, et aliquando non concipitur ex eo nisi unus solus conceptus.
Subtilius autem hujus causam scire cupientibus dicemus, quod in veritate quoad id quod format omnes hujusmodi conceptus, nulla omnino est diversitas in forma. Id enim quod dividitur, unum est æqualis formæ in omnibus. Fit autem divisio secundum materiam : et cum in illa sit id quod est formans, dividitur et ipsum. Divisio autem fit aut .per loca matricis, aut ex motu ejus, aut per vices injectionis spermatis, aut quia multum est sperma et virtutes ipsius constant in diversis locis quando expanditur per ma-
tricem, sicut diximus superius : in se tamen neque est multum simpliciter, neque paucum simpliciter, neque indiget alia quadam a matrice superveniente digestione : neque enim prohibetur quin sustentet et teneat menstruum quod tangit. Sic enim habente se spermate, licet sit unum in substantia et multiplex in virtute, ex causis dictis erunt in matrice conceptus multi, et in quolibet erit generatio ex principio spermatis sustentantis materiam.
Ex his omnibus rationibus quas diximus satis manifestum est, quod femina non convenit cum principio generationis effective ex spermate aliquo quod exeat ab ea, quod spermatis veram habeat rationem : sed potius convenientia quam habet, est ex sanguine menstruo quem habent omnes fæminæ animalium sanguinem habentium. In aliis autem est humor qui est loco sanguinis. Et quicumque habet sermonem universaliter in omnibus animalibus, et non in homine solo attenderit, inveniet hanc solam esse veritatem quam diximus. Sed error quorumdam causatus est, quia non nisi in homine consideraverunt modum generationis : et quia mulier in coitu aliquando album humorem emittit, putaverunt ipsam sperma habere, cum in veritate sperma nullum habeat, nisi æquivoce nomen spermatis accipiatur.
Ratio autem per quam probatur per syllogismum dictum nostrum, est quod in omni genere necessario oportet esse generans formaliter et effective, et generatum passive in quod agit id quod est generans : et hoc oportet non esse diversa omnino, sed unius generis : quia aliter passivum non esset natum suscipere actiones agentis : diversitatem tamen habent ex parte formæ quæ dat esse et distinctionem humoribus qui sunt in generatione. In omnibus enim rebus quæ habent virtutes distinctas et corpora sive subjecta distincta et naturas diversas, oportet necessario diversas esse potentias operantis sive agentis et patientis. Si
<--- Page Split --->
igitur vir est sicut movens et operans in generatione, femina vero sicut patiens, manifestum est quod sperma feminae non convenit cum spermate viri secundum unum modum causalitatis in generatione : sed potius habet se ad ipsum sicut materia. Et ex his quae diximus, manifestum est quod materia prima generationis et proxima, est id quod habet naturam et rationem menstrui.
Haec igitur de virtute spermatis quoad haec dicta sunt sufficienter.
CAPUT VIII.
De modo quo se habent ad invicem sperma quod exit a mare, et humor qui effluit ex femina.
Consequenter autem inquirere oportet et considerare spermatis dispositionem, qualiter videlicet sit causa sustinens materiam generati et formam et fundans eam in esse et figura : an videlicet sit sicut pars corporis et materiae quaedam, quae profundetur in materia quae exit a femina ? an nullam habeat omnino com-
municationem cum materia et corpore, nihil dans de materia, sed dans tantum virtutem et principium movens in generatione ? Sed potius id tota est materia ex qua sustentatur et recipit cibum, et hoc est menstruum.
Est autem veritas, quod substantia spermatis est in quam attrahitur et intrahitur menstruum, et in ipsa formatur sicut in organo, et convertitur ad formam datam a spermate. Apparet enim in omnibus, quod talis modus operandi est in omnibus organice et officialiter operantibus. Generaliter enim consideranti videbitur, quod id quod efficitur, non efficitur nisi per operationem operantis secundum naturam, eo quod operans est in patiente : non enim tota virtus est in motore omnino per se solo existente, quia non haberet in quod operatur. Oportet igitur subjectum habere virtutem operantis et organum in quo operetur : et tunc operabitur in id quod virtuti et subjecto et organo subjicitur : et secundum hunc modum manifestum est, quod mas per sperma suum est operans, et femina patiens, sicut forma scanni vel tripodæ est effective in carpentario, et in ligno sicut in materia. Patet igitur quod non est necessarium ad generationem omnium membrorum, quod sperma sic exeat a toto corpore sicut illi opinati sunt quos supra induximus. Non enim sic exit ut sit pars vel partes materiales generati : sed potius erit sicut forma operativa, in qua est principium motus efficiendi totum generatum : sicut se habet sanitas quae est in complexione ejus qui fuit infirmus, ad sanitatem quae est scientia et ratio medici.
·Hoc autem scitur ex hoc, quod in quibusdam maribus et feminis sic se habet coitus, quod femina membrum conceptus imponit in corpus maris, ut in quibusdam annulosis esse diximus 1. Sci-
<--- Page Split --->
nusenim , quodinomnibusgeneribusanimalium , incoitufeminasupponiturmasculo , eoquodhujusmodisituscon - veniuntimplentietimpleto : incumben - tienimimplere , etsuccumbenticonvenitimpleri , utbenedicitPlato . Intalibusautemannulosisidquodsupponiturin - ferius , deceterigereextremumcorporisctponereinidquodsuperponitureiincoitu : etperhocseimus , quodfeminamembrumgenitaleinfigitinmaremsuum : quodnullomodoconveniretsiveminaaliquemhumoremincoituaseejiceret , quiadatoquodemittat , tuncillecaditinmarem , ettuncmasgenera - retinseexfemina , quodestcontrara - tionemmarisetfeminaeinprincipiois - tiuslibriassignatam . Siautemdicas , quodejicitprimoetposteasugiteum , iterumhocnonestconveniens : quiasicnaturanonfaceretconvenienssemper , etessetomninosuperfluumprimoprojice - r e , etposteaiterumsugere . Feminaigi - turmembrumimponitmasculoquandospermarecipitabipso : hicenimmodusanimaliuminvolvituradinvicemquan - docoit , etperlongumtempusapplican - tursibi , etimmobiliasuntincoitu : sedpostconceptumstatimpostmodicumovafaciuntetfaciuntvermenincomple - t u m : omnesenimdictimodigenerantvermes , sicutinantehabitisdiximus .
Horumautemquædiximuspræci - puumsignumestidquodacciditgeneri - busaviumetpisciumovantibus : inistisenimprobabiliuscognoscitur , quodsper - manonestabomnibusmembris . Nonenimintalibusmasculusspermatizatspermaquodsecundumpartessimilesgenerantiefficituringenerato : sedpo - tiustotumconceptumaccipitspeciemetesseetvitamanimalispervirtutemspermatismasculi . Sicutenimjampræ - diximusdenaturaanimaliumannuloso - r u m , inquibusfeminægenitalemem - bruminfiguntinmares , itaaliquidsimi - lefitinistis : quandoenimfeminæovavonticonceperuntexmenstruosuohu - m o r e , sicontingitineismutatioperta -
ctumspermatismasculiantequamalte - renturacitrinitateadalbuginemcircum - fusamvitello , absqueomnispermatefe - minædenovoadvenientefiuntconve - nientiagenerationi , postquammutatasuntexovisventipermasculinisperma - tissolamappositionem .
Ampliusautemsitalesfeminæpostconceptumspermaabaliquomarecoie - rintcumaliosuigenerismasculo , etspermailliustetigeritaliquoddecitri - nisovisquæhabetinmatrice , perso - lumtactumilliusspermatiscomplebiturovum , etproducitpullumsimilemillimasculocujusspermaultimotetigitovum . Hocenimingeniofiuntavesdi - versorumcolorumetnaturarum . Primoenimadmittunturmaresadfeminas , etspermaæorumcadensinmatricem , i n c i - pitatraheremateriamovorum , sicutinantehabitisdiximus : etantequamcom - pleanturova , admittunturaliimares : ettuncvarietasfitnatorumexvirtutibusdiversorumspermatum : etquodexitexprimocoitu , misceturinproprietatibuseiquodexitexultimo : ethocacciditexmixtionevirtutis : quodnonfieret , nisiquiaspermasolavirtuteoperatur , etnonperhocquodinsehabeatmem - brasimiliatotiperhocquodexieritatotocorpore : sicutdicuntilli , quidi - cuntspermaexireabutriusquecorporetotomarisetfeminæ . Spermaenimvirisivemarisfacithocpersuamvirtutem , necagitcumspermateviri , sedpotiusinhumoremfemininumagitsicutinmate - riamsibisubjectam , etaptateamsibiutcibumsecundumaliquemmodumcibiquocibanturembrya : etideoilludquodinultimoestreceptumsupermateriam , estfaciensipsamtalem , qualeipsumestsecundumvirtutemetnonsecundumac - t u m . Nulliusenimmembriactumhabet , licetvirtutemhabeatomnium . Spermaergomarisest , quodhumoremfeminæmaterialemdigeritetcalefacit , eoquodadsuisupplementumaccipitcibumexovoquamdiuinhumoreoviinvenitfa - cultatem .
<--- Page Split --->
Et similiter accidit generibus piscium ovantium, in quibus femina spargit ova subito, et mas sequitur ova ejiciendo sperma super ea : et quodcumque ovum tangitur a spermate, ex illo fiunt pisces : quodcumque autem non tangitur, non efficitur fecundum ad generationem : et de istis satis tactum est in ante habitis hujus scientiae libris.
Ex dictis igitur manifestum est, quod sperma viri sive maris generaliter parum aut nihil confert materiali quantitati ejus quod generatur, sed potius qualitati sive formae ex virtute formativa quam habet : eo quod jam probatum est quod non exit a toto corpore. Verum quidem enim est, quod exit a corpore maris spermatizantis sperma, et non a corpore feminae, eo quod sperma femine non habet convenientiam illam in causa generationis quam habet sperma maris : ex masculo enim est principium motus, materia autem ex femina : propter quod etiam femina non generat per se solam, sed desiderat masculum sicut principium motus in generatione. Et in multis quidem animalibus nihil omnino format femina, sed tempore quodam emittit materiam, sicut in homine et quadrupedibus pilosis quae perfectiora sunt animalia. In quibusdam autem format quidem, sed imperfecte, sicut in avibus quae faciunt ova venti. Mas autem non spermatizat nisi in feminam, vel in materiam fecuniae, sicut faciunt pisces. Materia enim ex qua creatur fectus est in femina. Haec autem materia adjuvantur cito et concipitur ad embryonis substantiam, et coagulatur, et formatur a spermate viri : et tunc alia materia ejusdem generis cum prima ministrat ad cibum embryonum conceptorum.
Oportet igitur necessario conceptum esse in femina, eo quod sperma operatur in materia feminae : sicut carpentarius operatur in ligno, et figulus in luto. Ex qua etiam ratione cognoscitur masculus convenientiam habere in generatione sicut ars in materia habet conve-
nientiam formativam, sicut jam saepius dictum est. Non autem spermatizat omnis mas animalium, sed eorum qui spermatizant, sperma non est pars naturalis concepti, sicut neque carpentarius est pars domus ligneae quam operatur, sed dicitur species et forma ipsius, eo quod figura per ejus motum inducitur in lignis quae sunt in mente ipsius. In anima enim artificis est forma domus et ars : et per artem moventur manus convenientibus motibus, et per illos motus inducitur forma. Et per omnem modum idem facit natura spermatis quod exit ex mare. Natura enim formativae utitur illo spermate quasi instrumento, per quod agit in materiam conceptam : motus enim hujusmodi virtutis spermatis agit sicut agit ars in materiam.
De modo igitur quo sperma spermatizantium animalium convenit generationibus eorum, hoc modo dictum est a nobis.
<--- Page Split --->
men, et deinde animal, sicut superius diximus.
Sed in omnibus animalibus erecto corpore a terra ambulatibus, mas a femina distinctus invenitur, sed in forma speciei conveniunt et in natura generis et speciei: tam marem enim quam feminam dicimus esse hominem vel equum, eo quod una natura communis est tam maris quam fecminae. Sed sexus qui distinctus est in dictis animalibus, omnino commixtus est in arboribus. In his enim et generaliter in plantis virtutes sexuum commixtae sunt, nec distinguitur in eis mas a fecmina per actum generationis: propter quod etiam per se solae fructificant: nec una sperma projicit in aliam, sed concipit semen in seipsa et projicit in terram quasi in omnium plantarum matrem, sicut bene dicit Pythagoras: propter quod etiam laudatur dictum Empedoclis dicentis « arbores longas et quantitatis perfectae existentes, ova per se sola facere, » ova fructus arborum appellans: arbor enim sic fructificans est sicut animal generans. Fructus autem ejus sunt ex duabus virtutibus, quarum una est sicut formans, et altera dans materiam fructui et cibum. Et sic patet, quod in quadam parte spermatis est operativa virtus planta, et residuum deputatur in materiam et cibum.
Hoc autem magis accidit generationibus animalium, in quibus per sexum distinguntur mares a fecminis, non per vasa testiculorum, sed alia debiliori differentia: haec enim quando indigent generatione, applicantur sibi invicem, et non separantur, ut in unum concludant virtutes utriusque sexus, sicut unitae sunt hae virtutes in plantis.
Adhuc autem ut hoc fiat, natura invitata ponens in coitu delectationem, ut saepius appetatur propter speciei salutem, ut sic ex mare et fecmina virtutibus commixtis unum animal similis, speciei progeneretur.
Propter eamdem autem causam modi
De modo adunationis spermatis maris et fecminæ, et generatione conceptus.
Modi vero illius de quo supra dictum est animalis, cujus videlicet mas genitale membrum non infigit in fecminam, sed e contra fecmina in marem, sunt etiam in aliquo similitudinem habentes operationi artificis et materiae: habent enim motum mixtum cum materia sicut est in arte expedita: signum enim debilitatis spermatis illorum animalium est quod natura et virtus formans non potest perficere rem completam, sed facit gusanem ex ovo, sicut in antehabitis dictum est. Difficile enim fiunt hujusmodi motus, quando natura oppressa quasi in contrarium litigat: et natura tamen aliquid consequitur in lite: et hoc videtur simile operationibus magicis et fascinationibus, in quibus una natura agit ad alterius impedimentum: et non habet similitudinem haec operatio ad hoc quod natura agit instrumento expedito: sed potius in talibus operatur quasi partialibus et divisis per multa media operationibus, ut primo ovum, et postea ver-
<--- Page Split --->
quidam animalium ligantur ad invicem longo tempore quousque ex spermate maris compleatur conceptum : eo quod hoc sperma sustentat et terminat conceptum totum : et hoc modo coeunt animalia annulosi corporis : quorum quaedam membra coitus ponunt in fœminis suis, quaedam autem e converso accipiunt membra fœminarum in corpora sua, et diu valde coeunt propter frigus complexionis et humoris viscositatem : haecenim est causa, quod sperma conceptum non mutatur nisi per multos dies : postquam autem exierit sperma, separantur ab invicem mas et fœmina. Animal autem hujusmodi assimilatur arbori vel plantae distinctæ per virtutes sexuum. In planta enim semina tivæ virtutes esse cognoscuntur, sicut et in natura animalis, sicut sæpius diximus. Rationabiliter igitur creat et format natura unumquodque animalium istorum : nec est omnino alia substantialis operatio ipsorum, nisi generatio spermatis per modum quem diximus : et hæc emissio completur per coitum maris et fœminæ adunatos, qui sibi commiscentur, et conjunguntur virtutes eorum ad invicem in conceptu. Propter quam autem causam maris et fœminæ sexus non sunt distincti ab invicem, in scientia de Plantis consideratum est a nobis. Sed hic scire sufficit, quod operatio ad speciem et formam animalium non est nisi generatio tantum : et hanc quidem operationem omnia communiter habent animalia.
In cognitione autem et judicio communicant secundum magis et minus: omnia enim habent quidem sensum, sed habent secundum magis et minus. Sensus autem est cognitio quaedam sensibilium. Habent etiam magnam ab invicem differentiam secundum industriam operationum suarum. Multa enim valde excellunt industria : multa autem sunt quasi nihil industria habentia in operationibus, ita quod neque etiam memoria vigere videtur in eis, sed videntur solum tactum participare et gustum secundum
quod est quidam tactus. Sic igitur in partibus et viribus animæ inter animalia est differentia mirabilis. Omne enim animal in eo quod animal est, desiderat habere per naturam sensus participationem et cognitionem sensibilium quantum potest : et ad hoc desiderat, quia illud est nobilius vitæ animalis, et appetit unumquodque non esse positum in gradibus non entium, sicut mortuum quod nullam habeat de sensibilibus perceptionem.
Amplius adhuc differunt animalia in perceptione sensus, eo quod quaedam animalia habent sensus fortes, et quædam debiles : sicut in visu differunt oculi duri et oculi molles. Omnia tamen conveniunt in hoc quod habent sensum : et omnia communiter habent operationem ad speciei suæ conservationem. Quando igitur indigent operatione vitæ ad permanentiam naturae, tunc coeunt, et commiscentur virtutes sexuum in uno conceptu, sicut adunatas has vires habet arbor, sicut diximus. Animalia vero dura testæ sunt media quasi inter animalia et arbores in modo generationis : eo quod communicant cum utrisque generibus. In hoc quod carent differentia sexus maris et fœminæ, conveniunt cum arboribus, et sic non generant animal sibi simile. In hoc autem quod conveniunt cum animalibus, non fructificant sicut planta, sed generant ex materia humida pinguì, sicut in ante habitis diximus, et adhuc in sequentibus istius scientiæ ad ad hos modos animalium revertemur.
Sic igitur dictum sit a nobis, quod mas et fœmina sunt principium generationis.
<--- Page Split --->
cunt, quod oportet diligenter attendere, utrum sperma exeat a toto corpore, ita quod partim exeat a carne, et partim ab ossibus, et sic de aliis membris corporis. Quidam enim Antiquorum hoc confitebantur, probantes hoc, sicut diximus, per delectationem coitus in exitu spermatis quae totum ligat et comprehendit corpus.
Probant etiam hoc per assimilationem nati ad generantem patrem vel matrem : et haec assimilatio est aliquando secundum totum, et aliquando secundum partem, ita quod etiam maculae vel defectus membrorum eorum qui generant, resultant in generatis, sicut in ante habitis determinatum est. Hujus enim assimilationis hi dixerunt non esse causam, nisi quia sperma habet virtutes membrorum : et non posset habere virtutes eorum, nisi esset effluxum ab eis.
Hujus autem rationis instantiam dabant Peripatetici, dicentes quod assimilatio nati et parentis cadit aliquando in ungues, et pilos, et dentes : a quibus tamen non potest dici sperma effluere.
Institerunt etiam per hoc, quod assimilatio haec aliquando est ad avum, sicut dicunt quod niger Maurus genuit filiam albam, et illa genuit natum nigrum ad modum avi nascentis : et tamen nullum sperma ex avo fuit in nato, avus enim fuerat mortuus, ut dicunt.
Adhuc autem ducunt ad impossibile, quod si sperma esset partes omnium membrorum assimilatae cum virtutibus membrorum, tunc sperma esset animal parvum. Hoc autem animal aut habet membra posita convenienter in ordine, aut non. Si habet convenienter posita, tunc absque dubio sperma hominis est homo parvus, et sperma cujuslibet animalis est animal parvum : quod ridiculosum esse videtur. Si autem non habet membra convenienter posita, tunc vivere non posset, sed esset mortuum, et tunc non generaret, quia mortuum non generat, sed putrescit.
Addunt etiam, quod si sperma mulie-
Et est digressio declarans ea quae dicta sunt de spermate maris et virtutibus ejus.
Iterum autem resumentes ad faciliorem intellectum dicimus, quod fere melius per quod maxime scitur doctrina generationis animalium, est in spermate, et secundum antiquos Peripateticos, Aristotelem videlicet, et suos sequaces, Porphyrium maxime, et Theophrastum, completur generatio ex spermate viri sive maris, etiamsi sperma nullum emittatur a femina, ita quod quidam eorum tradiderunt, quod mulieres et feminae animalium nullum proprie loquendo sperma habeant. Hoc autem maxime probari dicunt ex hoc, quod conceptus aliquando formatur quando in coitu nihil emittit femina : sed tantum matrix in sanguine mentruo concipit gluttiendo sperma : et quod conceptus nullus est omnino ex hoc, quod ambo sperma a toto suo corpore emittant. Semen enim, ut dicunt, est id quod est formativum : et sanguis menstruus praeter omnia animalia quae emittit mulier, sufficiens est materia et cibus generationis : hi enim di-
<--- Page Split --->
ris ad quam frequenter est natorum assimilatio, communicat in nomine et ratione cum spermate viri, sequetur quando haec duo simul in uno coitu descendunt, quod duo animalia simul concipiuntur : et ex hoc sequitur, quod nascantur gemini habentes sexus differentiam, quod videmus esse falsum.
Addunt etiam, quod nihil prohibet tunc mulierem ex se sine viro parere : eo quod in se in loco convenienti habet sperma quod est animal parvum : et impraegnatio est ab illo, quia matrix non dat ei secundum istos nisi cibum ad quantitatem debitam.
Amplius videmus quosdam primo generare fecminas, et postea mares : et quosdam e converso : nec potest dici quod sperma non exeat sperma ab ipso quando generat. Quae est ergo causa, quod aliquando in genitalibus producit simile, et aliquando dissimile? Adhuc autem quae erit causa, quod quaedam dissimilia producunt in genere, sicut apiculae, et musce quaedam? Adhuc autem quaedam animalia una commixtione coitus multa progenerant : de quibus sunt quaedam masculina, et quaedam fecminina. Queritur ergo quae est causa hujus dissimilitudinis ex uno concubitu natorum? et non erit assignare.
Adhuc instant isti dicentes, quod ramus plantatus profert fructum : cum tamen ramus non sit ex fructu, nec in se habens fructus. Et si dicatur, quod fructus sparsus est in ramo : dicemus quod fructus ille non est totius arboris, quoniam posuimus quod ramus abscissus sit ab arbore. Si autem dicatur quod fructus sparsus in arbore est quidem materialiter tantum in ramo, sed potentialiter et virtualiter est totius arboris, et ideo germinat ex ipso simile totius arboris et non partis tantum : tunc habetur propositum, quia tunc nihil prohibet quin etiam semen descendens a corpore animalis materialiter effluens ex uno membro, et habeat virtutem totius corporis, et ideo generat ad similitudinem totius. Univer-
saliter enim loquendo in nulla generatione causa generati est materia, sed potius virtus formativa quae est in ea, sicut causa scamni est carpentarius, et causa totius figurationis est forma artis quae est in ipso.
Et quod dicunt de delectatione, non est ut dicunt : quoniam delectatio non est nisi in fine coitus, quoniam jam sperma fluxit in vasa spermatica : et hujusmodi vasa sunt nervosa sensibilia et inflata spiritu forti et extendente : et ideo delecratio fit ex spermate intus tangente ea, et ex spiritu qui tunc fortius discurrit per ipsa : et juvat ad hoc confricatio levis : sicut titillatio fit in apostematibus quae tumida sunt, quando leve aliquid superducitur super ea, praecipue postquam jam maturata est putredo quae est in eis : nec delectatio illa est in omnibus aequaliter membris, sed intensio ejus est solum in membris quae sunt vasa spermatis : et intensio redundat in alia membra propter colligantiam aliorum cum ipsis.
Sperma igitur est substantia actu humida quae est partium consimilium, quae descinditur a corpore, sed non dissolvitur sicut in antehabitis diximus. Dissolutio enim est innaturalis : sperma autem est res naturalissima, et auxilium naturae est ex spermate : sed in eo quod dissolvitur a corpore, non est auxilium aliquod, quia est in via corruptionis, nisi quod alleviatur aliquando per resolutionem ipsius ab ipso.
Adhuc autem et multae resolutiones fiunt a corporibus ipsorum qui nullum omnino habent sperma : sperma enim est quaedam superfluitas cibi, quae non est per corruptionem, aut per liquefactionem membrorum : nec est superfluitas digestionis primae vel secundae. Phlegma enim et cholera sunt hujusmodi superfluitates : et ideo minuitur vomitus cholerae et vomitus sanguinis post digestionem secundam. Et de hoc possunt poni multa exempla. Sed sperma est superfluitas digestionis ultimae, et
<--- Page Split --->
ejus abundantia est, quando multum nutrimentum est in corpore : et quia superfluitas illa virtute similis est omnibus membris, ideo fit ex illo omne membrum, cum tamen non sit res divisa ab omni membro. Et quia sic se habet sperna, non est resolutum quid a corpore per modum liquefactionis : quoniam si ita esset, tunc animal magni corporis quod est multarum resolutionum, esset multi spermatis : hoc autem non est verum. Cujus signum est, quod magni corporis animal paucorum est conceptuum. Et hujus causa est, quia cibus talis animalis depuratus a superfluitate secunda digestionis quae est urina, dispartitur per totum suum corpus : quod quia magnum est, parum remanet ad substantiam spermatis, postquam quælibet pars est sufficienter nutrita. Et hoc modo homines magni corporis et arbores proceræ et magnæ, sunt paucæ generationis : et similiter paucæ generationis est animal multæ pinguedinis, eo quod bonum nutrimentum suum transit in sepum aut pinguedinem.
Adhuc autem liquefactio a corpore non habet vasa in quibus melius digeratur et formetur : sperma autem habet vasa in quibus recipitur ad meliorationem, sicut et lac in mulieribus habet vasa in quibus completur et emundatur, lac enim secundum aliquem modum assimilatur spermati.
modo secundum modum resolutionis. Has autem rationes Peripateticorum contra Stoicorum sectam inductas approbamus.
Dictum tamen Stoicorum et medicorum, quod sperma exit a toto corpore, non usquequaque est falsum : quia et nos diximus hoc in ante habitis, ubi egimus de natura spermatis : sed nos non dicimus, quod ideo exit a membris sicut pars exit a toto, sed potius descenditur a quarta digestione quae jam virtutem assimilationis a membris accipit, antequam membris imbibatur et uniatur. Sunt enim quatuor in humore quartæ digestionis : quorum unum est digestio : secundum assimilatio : tertium apprehensio humoris a specie membri, quando jam divisus humor imbibitur membris : quartum autem est unitio, quando unitur. Et prima duo fiunt in humore extra membra : et secunda duo fiunt in membro, quando dividitur humor et distributur per membra : et post secundum fit decisio seminis. Et quia illa assimilatio est universalis, præcipue membris similibus ex quibus ubique per totum componuntur membra composita instrumentalia, ideo universaliter secundum illum modum dicitur a toto corpore sperma descindi.
<--- Page Split --->
igitur humor secundum Aristotelem non in omnibus est mulieribus, nec in omnibus feminis animalium aliorum : et in quibus est, tamen non est necessarius ad conceptum : sed quando advenit, tunc constat quod melior est materia quae est in conceptu : eo quod melius est digestus quam sanguis menstruus, et pulchrior et nobilior formatur inde conceptus.
Galenus tamen opinatur hunc humorem in muliere semper adesse in conceptu, et dat huic virtutem informativam, sicut in ante habitis hujus libri determinatum est : et dicit sine hoc conceptum esse non posse, et oportere etiam simul hunc in eodem tempore emitti, quando sperma viri emittitur ad hoc quod fiat imprægnatio. Et hanc viam tota fere sequitur multitudo medicorum. Sed valde mirabile est si hic humor non invenitur in aliis feminis animalium, et est necessarius in conceptu mulieris : quia quorum unum est genus, continue videtur esse unus modus in genere materialium principiorum, nisi forte diceretur quod hic humor in omnibus est feminis animalium, licet in quibusdam non manifestetur : et hoc mihi probabilius videtur.
Humor tamen iste spermatis perfectam non habet rationem, sicut superius probavimus : et hoc ideo quia ad spermatis digestionem nec pervenit nec pervenire potest, eo quod mulier in virtutibus naturalibus universaliter debilior est viro, et fecminæ maribus : propter quod etiam frigiditate constringente venæ in eis sunt strictiores et caro magis humida, et corpora earum sunt frequenter magis parva. Hac etiam de causa contingit in eis superfluitas multa indigesta.
Sicut autem prius diximus, tempus motus superfluitatis fecminarum æquale est tempori motus spermatis in viris. Aliquando tamen aliquantulum magis festinat : eo quod virtus fecminæ est debilis ad digerendum totum cibum, et convertere ad incrementum in illo tem-
Et estDIGRESSIO declarans differentiam duorum spermatum maris et feminae et sanguinis menstrui.
Certum est igitur, quod sperma est ultimæ digestionis superfluitas, quæ format conceptum, et albescit propter digestionis fortitudinem, quæ spiritum inducit et generat in ipso, et vasòrum spermatis similitudinem. Et quod ex sanguine sit, ostendit quod quando fit cum nimio conamine coitus, exit sanguinolentum : et idem per similem modum in fecmina etiam sanguis menstruus est superfluitas ultimæ digestionis, licet non ita digestus sit fortiter propter colorem album : et ideo non venit ad similitudinem digestionis spermatis.
Est etiam alius humor, qui a quibusdam sperma vocatur mulieris, qui secundum Galenum attrahitur de testiculis mulieris, et emittitur in coitu intra matricem per cornua matricis, ut videtur Galeno : aut forte ante orificium interius matricis in collo vulvæ in locum in quem etiam sperma projicitur, sicut dicit Aristoteles, et nos superius utramque istarum opinionum exsecuti sumus. Hic
<--- Page Split --->
pore, in quo in maribus etiam totus cibus ad incrementum convertitur ex forti virtute masculorum. Amplius hinc contingit, quod multiplicatio superfluitatis in eis adunata est causa ægritudinum in eis quando retinetur in corpore.
Adhuc autem diminutio menstruorum in feminis, aliquando causatur ab exitu multi sanguinis per aliud membrum. Si autem diceremus in muliere esse sperma tale sicut est in viro et adunatum ad locum genitalium, contingeret quod mulier esset per se generans, et videretur ad principium conceptionis non indigere menstruo, eo quod digestio menstrui et digestio spermatis habent contrarietatem quamdam. Digestio enim spermatis est completa, et digestio menstrui est incompleta et imperfecta. Propter quod etiam mares quorum complexio assimilatur complexioni feminarum, pingues efficiuntur, nec eorum sperma est generativum nisi valde raro.
Patet igitur ex prædictis, quod sperma non descendit a muliere secundum illam rationem spermatis quæ descendit a viro. Non tamen puto quod nullo modo descendat : sed in veritate probabile est, quod humor albus descendat, qui aliquando descendit ante coitum, et custoditur a matrice donec superveniat ei sperma, et tunc recipit imprægnationem, sicut imprægnatur materia a forma : et ideo quædam mulieres dicunt se imprægnatas a coitu, in quo non habuerunt delectionem per emissionem spermatis : et hoc est sicut ovum venti primo concipit gallina, quod postea per coitum galli completur spermate superveniente : nec oportet, si delectatur mulier in coitu, quod delectatio semper sit a descensu spermatis : quoniam aliquando titillans spiritus facit illam delectationem : et tunc sperma mulieris etiam quando emittitur
in coitu, est humor quidam qui descendit a glandulis quas nominavimus, et est quidem completior ad generationem quam sanguis menstruus, sed non est nisi materia : quia sanguis menstruus necessariam habet ulteriorem digestionem, antequam cibet creaturam. Sed ille de quo diximus mulieris humor, statim convertitur in substantiam materialem conceptus : et ideo sperma mulieris est sicut sperma pueri qui emittit sperma antequam digeratur : et sicut sperma arboris quæ ad digestionem sui seminis exigit ut alio movente compleatur per ampliorem digestionem ad hoc quod fructum facere possit : et secundum hoc generatio est a spermate mulieris, et a spermate viri : sed sperma viri non est materia, sed totum est etiam mixtum operationi, et est subjectum virtutis operativæ et spirituum qui sunt instrumenta operationis : et est sperma mulieris sicut materia munda. Mundam autem voco materiam, quæ statim sine alteratione suscipit formam. Sine alteratione autem dico quæ sit majoris digestionis : sed sanguis menstruus est sicut materia non plene similis, et est sicut dicitur panis cibus, et sanguis cibus : quoniam panis est cibus non similis, sanguis autem est cibus assimilatus : et hæc est causa, quod etiam ova venti quæ sunt sicut sperma avium et piscium, complentur quando tanguntur a spermate maris.
Cum igitur secundum Aristotelis sententiam superius diximus, quod generatio fit a spermate et cibatio a sanguine menstruo, oportet accipere quod generatio materialiter est ex eo quod vocatur sperma mulieris, et cibatio a menstruo, sicut jam diximus.
Hæc igitur de spermatibus et comparatione ipsorum ad invicem et ad generationem, a nobis dicta sunt.
<--- Page Split --->