TRACTATUS I
De distinctione sexus.
CAPUT I.
Quæ causæ assignandæ sunt in generatione animalium, et quod non omnibus animalibus convenit discretio sexus per masculinum et femininum?
Determinata digestione et modo mem-
brorum animalium in antehabitis universaliter secundum quodlibet genus animalis, et specialiter secundum quod convenit unicuique, determinavimus de quolibet, causam propter quam est assignantes : et haec est causa quae vocatur propter quid et finis. Causae enim naturales rerum sunt quatuor, scilicet causa propter quid, quae est finis : et ratio diffinitiva quae quid erat esse : quae duae tamen causae in unam rem coincidunt in praehabitis, licet modus causalitatis non sit unus. Tertia vero et quarta causae sunt una quidem materia, et altera a qua est principium motus : de quibus causis jam in superioribus locuti sumus. Ratio autem et propter quid et finis sunt ejusdem rei formae, videlicet in animalibus et physicis aliis. Membra autem sunt materia omnium totorum sive composito-
<--- Page Split --->
rum : et in hoc assimilantur ad invicem sibi tota omnia sive composita.
Supra autem fecimus quidem mentionem de membris geni talibus 1, sed non subtiliter tractavimus de ipsis. Hic autem reliquum est nobis dicere causam moventem ipsorum, et quid est principium generationis cujuslibet animalis.
Incipiemus igitur hic dicere generationem animalium, et deinde dicemus causam moventem in generatione sive efficientem, et id quod est principium primum generationis in sequentibus libris, ubi ostendemus haec omnia a conversionibus orbis et stellarum accipere principium vitae et generationis.
Incipientes igitur dicimus, quod omnia animalia in quibus est mas et fecunina, generantur ex coitu maris et fecminae. Masculinum autem est, quod ex suo semine generat in alio suae speciei sibi simile animal in specie, sive profundatur hoc ab utero, sive ab ovo. Fecmininum autem est, quod generat in seipso per semen ab alio susceptum quod est suae speciei. Quod autem generataliud ex seipso tantum, non habet masculinum et fecmininum, sicut faciunt plantae : sed de hoc in Vegetabilibus dictum est.
Non autem omnino in quolibet animali sunt secundum dicta mas et fecmina. In quibusdam autem sunt hi sexus perfecte distincti, et in quibusdam imperfecte. Non enim sunt hi sexus perfecti, nisi in animalibus habentibus sanguinem. In carentibus autem sanguine aliquando invenitur mas et fecmina, et in quibusdam non perfecte haec inveniuntur. Omne enim animal habens sanguinem, generat sibi simile in genere. Animal autem quod fit sine coitu ex putrefactione suiipsius, est annulosum, et hoc ut frequenter non generat sibi simile. Sed ge-
neraliter omne animal quod movetur secundum locum ambulando, aut volando ala pennata. aut saltando pedibus, et habet sanguinem, generat sibi simile : propter quod gressibilia et genus avium sibi similia generantia, aut etiam ovantia habent marem et fecminam. Et haec distinctio sexus non est tantum in dictis animalibus, sed etiam in quibusdam carentibus sanguine : et hoc forte erit in toto genere aliquo, sicut sexus invenitur in genere malachie, et in genere mollis testae : et ea similiter sexum habent, quae generant sibi similia.
Animalia autem quae sunt sine differentia perfecti sensus, et sine coitu generantia, ex suis corporibus putrefactis generant quidem etiam sicut alia, sed primo generant rem alterius generis : et in illis non est mas et fecmina secundum perfectam maris et fecmina distinctionem : et hoc modo generant quaedam annulosorum. Quaedam etiam habent distinctum sexum, et coeunt. Rationabiliter autem hoc accidit. Si enim haec secundum sua genera sibi similia generarent, necessario foret generatio eorum continua per successionem et propagationem unius ex alio : hoc autem non convenit nisi perfectis animalibus sibi similia generantibus : dicta autem animalia non sunt talia, eo quod ex putrefactione sui aut ex aliis superfluitatibus putrefactis generentur. In talibus enim non generatur simile generanti, sed potius gusanes qui dissimiles sunt generanti in figura et specie, sicut videtur : et in illis stat generatio, quia illa dissimilia non alia ex se sibi et parentibus dissimilia generantur. Si enim semper per dissimilia procederet generatio, procederet in infinitum dissimilitudo : et hoc natura respuit, eo quod infinitum imperfectum est : natura autem
<--- Page Split --->
perfici et perfectum semper desiderat. licerato enim gusane in dissimili figura, gusanes est perfectum animal sicut et ovum, et pro tempore perficitur, et tunc cedit ad sui parentis similitudinem.
Et quod probabilius dicitur in hac sententia est, quod talia annulosa, sicut sunt apiculæ et pediculi et pulices, primo ova generant, ex quibus egrediuntur vermiculi qui gusanes vocantur : sicut ovum pediculi est lens, et ovum pulicis lens fere ejusdem coloris et figurae, ex quibus pro tempore si non pereant, pediculi et pulices generantur. In talibus enim animalibus multa sunt, quae non videntur : et mas et fœmina parum differunt in eis : quoniam forte in quibusdam eorum ova sunt in omnibus, et habent virtutem seminum plantarum. In quibusdam autem eorum sunt mas et fœmina, sicut in apibus, et muscis.
Animalia vero immobilia secundum locum, sicut genus dura testae, et universaliter ea quae vivunt lapidibus applicata, non habent maris et fœmine distinctionem : haec enim vitae arborum assimilantur, nec animalia nisi per quamdam similitudinem dicuntur, et non diversantur ab arboribus nisi parum, motu videlicet contractionis et dilatationis. In generatione autem hujusmodi videntur similia arboribus : quaedam enim arhores ex seminibus suis producunt fructum sibi similem secundum esse et speciem : quaedam autem non faciunt fructum similem in specie, sed qui habet quamdam convenientiam cum eis, et per gradus quosdam redit ad speciem illarum arborum, quarum est fructus primus : sicut ficus agrestes faciunt fructus qui per culturam juvantur ut redeant ad generationem bonarum fieuum.
Similiter anten accidit quibusdam vespis et aliis annulosis aliquibus : sicut etiam quaedam arbores generantur ex semine, et quaedam casu generantur non a causa univoce generante : ex putredine enim terrae aut quarumdam aliarum par-
tium putrefactione generantur quaedam eorum : quaedam enim vespa et muscarum quaedam genera non ex terra quidem, sed ex quarumdam arborum aut fructuum putredinibus generantur, praecipue autem ex putrefactione arborum glutinosarum. De talibus autem arborum naturis in libro speciali de Vegetabilibus est a nobis consideratum. In hac autem scientia propositum est dicere de causis generationis animalium sermone concordante in his quae in antehabitis in hac scientia de Animalibus dicta sunt.
Sicut igitur jam diximus, generatio animalium non generaliter habet principium marem et fœminam : sed in his quibus est mas et fœmina, mas est principium motus in generatione, et fœmina est sicut materia. Rationabile autem hoc esse videtur, eo quod consequenter ostendemus semen generationis esse, unde sive a quo fit generatio, eo quod res naturales omnes principiantur ex hujusmodi causa movente : et ideo contingit principium generationis perfectorum animalium esse ex mare sicut movente, et fœmina sicut ministrante materiam. Sperma quidem generationis exit de ambobus, et commiscentur in matrice. Virtus autem spermatis facit creaturam et creationem sive formationem et facturam embryonis : propter quod dicimus masculum et fœminam est principium generationis. Mas autem vocatur, sicut jam diximus, qui generat in alio suæ speciei, vel vicino speciei, sicut equus generat in asina. Fœmina autem vocatur in seipsa ab alio generans : propter quod etiam Antiquorum fuit opinio, quod in totius mundi factura materia terræ et aliorum fuerit sicut mater, et Jupiter quem deum deorum quidam appellabant, erat sicut pater a quo deo deorum nomen stellæ quæ nunc Jupiter vocatur, est accommodatum.
<--- Page Split --->
quod membrum maris diversum est in figura a membro feminae.
Quamvis igitur generaliter quidam sit mas, et quidam femina generantium : tamen non in omnibus conveniunt, sed differunt virtute et aliquibus membris : sicut videns in eo quod videns, et ambulans in eo quod ambulans, virtute et organo habent differentiam. Sicut patet ad sensum organum generationis quod est in femina, est vocatum matrix cum conjunctis sibi collo et orificio suo. In mare vero testiculi et ea quae sequuntur hos, quae sunt sicut canalis ad rectam fusionem sperma dirigens, sicut est virga. Haec enim differentia membrorum manifesta est in omnibus animalibus sanguinem habentibus, licet quaedam ipsorum habeant testiculos, quaedam autem non videntur habere testiculos, sed habent membrum testiculis simile in effectu et operatione. Per ista igitur membra mares et feminae acceperunt differentiam.
Amplius autem mares et feminae diversificantur in figura.
Masculus autem et femina non solum diffinitione diversificantur, sed etiam in membris sensibilibus in figura ad sexum exteriorem habent diversitatem : eo quod genitalia et mamillas ad sensum habeant diversarum figurarum. In diffinitione quidem differentia est, eo quod mas est qui in alio generare potest, ut diximus : feomina autem, quae generat in seipsa. Ad sensum autem figura membrorum quorumdam habent differentiam : quoniam saepius jam probatum est a nobis, quod omnes operationes naturales convenienti indigent instrumento : conveniens autem in generatione est, quando una pars potest involvi in aliam, ita quod generantis in alio organum involvatur in organo generantis in seipso : hoc enim necessarium est generationi : propter quod etiam in generatione talium est indigentia coitus : et natura dedit coitui diversa membra convenientia ad invicem : propter quod etiam diversantur membra, ita
Sciendum autem est ex aliis nostris libris physicis, quod parva alteratio quae fit in principio primo, magnam inducit alteritatem in consequentibus principium illud : et hoc est manifeste videre in castratis : quoniam cum ementulantur aliqui mares, abscissione virgae et testiculorum totus adspectus complexionis corporis alterari videtur, et continue serpens alteratio multiplicatur quousque feminae proprietates accipiat, eo quod tunc a fecmina castratus modicam habet differentiam.
Ex omnibus autem his manifestum est, quod mas et femina sunt principia generationis animalium in quibus sunt : et cum corrumpitur membrum conveniens coitui, alterabitur a proprietatibus sexus virilis totum residuum corporis, sicut res exeuntes ex aliquo sicut ex principio, alterantur quando destruitur in eis principium illud.
Membra autem convenientia coitui sunt testiculi et matrix : et dispositio il-
<--- Page Split --->
lornm diversificatur in animalibus hahentibus sanguinem. Quidam enim mares generantium animalium, carent testiculis omnino, sicut genus piscium, et serpentium : haec enim et hujusmodi genera non habent nisi duas vias tantum, in quibus est semen generationis. Quaedam autem habent testiculos infra corpus prope renes, ex quibus exeunt duae via directae ad locum exitus spermatis, et in illo loco congregantur : et locus ille est supra in ano : et talis est dispositio omnium quae inspirant aerem et habent pulmonem : et hoc modo est in tortuca et lacerta et omnibus squamosae pellis sive corticosae cutis existentibus. Animal vero generans animal, habet testiculos inferius in anteriori parte corporis, eo quod virga est in dorso quod posterius appellamus. Horum tamen quaedam habent testiculos intra in fine ventris sicut delphinus, et haec non habent vias, sed habent instrumentum proprium quod egreditur per modum virgae, sicut egreditur instrumentum coitus a tauris. Quaedam autem habent testiculos prope anum, sicut aper, et porcus : et alia habent testiculos pendentes, sicut homo, et aries, et hircus, et similia.
suum. Illud enim quod vocamus ova piscium, est in telis quæ sunt similes telis matricum. Hoc autem membrum non bene distinguitur, neque proprium situm habet, ita quod ab aliis membris videatur divisum in his quæ sunt multipedia, quæ plusquam quatuor pedes sunt habentia. Et causa illius quidem non est quantitas corporis, sed potius quia talia sunt homogenii fere corporis in omni parte. Matrices autem animalium annulosi corporis, sunt divisæ in duo : et hoc bene apparet in his quæ sunt magni corporis, sed in parvis latet hoc visum propter parvitatem.
Hæc igitur est dispositio membrorum generationis in omnibus animalibus quemadmodum diximus.
CAPUT III.
Matrices autem in omnibus animalibus habent divisionem in duo, sicut et testiculi virorum, sicut diximus in anatomia, et sunt positæ prope juncturas juxta ilia, et collum earum in omnibus porrigitur ad os vulvæ.
De causa naturali testiculorum in animalibus habentibus testiculos.
Adhuc autem tam matrices mulierum quam aliorum animalium generantium animalia, sunt intra : et non solum istorum, sed et ovantium, et omnium aliorun tam piscium quam aliarum feminarun animalium : sed tamen quaedam animalium horum habent matricem adeo intra, quod est prope parietem sive diaplugma, sicut aves, et pisces ovantes et ex ovis animalia generantes :, horum enim animalium matrices sicut et aliorun sunt fisse in duo. Similis est dispositio matricum mollis teste generantium, et malachie secundum totum genus
Qui autem ita ut sunt secundum naturam voluerit considerare organa spermatis, necesse habet prius considerare causas propter quas est substantia et natura talis testiculorum. Cum enim omnia quæ facit natura, sunt aut propter necessitatem, aut propter melius, vel sic
<--- Page Split --->
illo modo facta, propter alterum istorum erit a natura etiam substantia perfecta testiculorum. Manifestum ergo est, quod necessario est indigentia testiculorum ad unius individui esse substantiam : neque etiam ad generationem secundum se in genere omnium animalium. Si enim sic esset, oporteret etiam testiculos esse in omnibus animalibus generantibus. Scitur autem per visum et per ea quae dicta sunt, quod serpentes et multa genera piscium testiculos nullos habent omnino : patet enim ad visum, quod viae piscium et serpentium tempore coitus plena sunt spermate : et tunc testiculi etiam apparerent, si his incessent animalibus. Constat igitur facturam testiculorum esse propter melius.
Generaliter enim emissio spermatis est operatio conveniens multis valde animalibus : et sicut diximus, quod naturalis operatio arborum et plantarum est emissio fructus et seminis : et sicut diximus in praehabitis, quod animal recti intestini magis est gulosum in cibo : ita dicimus, quod quodlibet animal habent vias rectas ad emissionem spermatis, et carens testiculis, est velocioris coitus : et quod contrarium est huic dispositioni, magis tardatur in coitu. Sicut enim animal involuti intestini est minus gulosum alio animali, ita etiam involutio viarum spermatis tarditatem motus ad coitum operatur. Ex his igitur patet, quod natura testiculorum est sicut natura ossium propter melius. Hoc autem est, ut sint vasa superfluitatis hujus quam sperma vocamus. Hæc enim est causa, quod videlicet sperma stat in vasis his, et non continuo fluxu fluit ad exitum virgae, quod animalia habentia testiculos non velociter moventur ad coitum.
Signum autem, quod testiculi sunt vasa spermatis in hominibus quidem est, quod in tempore delectationis coitus quando sperma funditur, testiculi contrahuntur et incurvantur, ut sic exprimendo et fundendo emittatur sperma in canales virgae. Quod autem testiculi ta-
lium animalium non sunt pars quaedam partium viarum spermatis, sed potius extra vias positi, cognoscitur in matricibus animalium quas habent in coeundo faciendo impulsus ut sursum sperma impellatur ad exitum : et huic simile est quod faciunt textiles mulieres, qua in stamine telæ imponunt ligna longa ex transverso super quaè fila retorquentur a linea recta, ut per illa superiora per vices trahantur inferius, et inferiora ad superius, ut sic inter se capiant plectendo subtegmen. In his enim animalibus quaè perfectiora sunt et magis dissimilia in corpore, sperma majori indiget coctura : et ideo retrahitur a recta via exitus ut in vasis seminariis : virtus enim majoris efficitur diversitatis in potentia, eo quod corpus valde diversum in membris habét operari. Quando autem abscinduntur testiculi, viae venarum et nervorum in quibus cucurrit sperma ad testiculos, contrahuntur ad superius, sicut redit chorda multum tensa quando frangitur : propter quod animal castratum filium facere non potest, eo quod viae spermatis non sunt affixa e et terminatae ad proprias vias exitus seminis : quamvis, sicut in antehabitis diximus, jam in præterito acciderit tempore, quod quidam taurus postquam castratus fuit, coivit cum vacca, et generavit : cujus causam superius esse diximus, quod sperma illud jam erat in vias veretri, et viae illa nondum erant contractae.
Omnia igitur genera animalium testiculos habentium et generantium animalia, habent locum sperma recipientem et maturantem : propter quod tardius sperma exit ab eis. Hoc autem est manifeste videre in avibus, quarum tempore coitus magni valde sunt testiculi : et in avibus quidem uno et determinato tempore coeuntibus post tempus coitus parvi valde testiculi efficiuntur, in tantum quod etiam non apparent in quibusdam earum, qui tamen in tempore coitus in magnam crescunt quantitatem. Amplius autem aves habentes testiculos intra corpus, sunt bre-
<--- Page Split --->
vioris et velocioris coitus. Animalia autem habentia testiculos extra, non ejiciunt sperma antequam contrahantur testiculi ad superius, sicut diximus de aliis animalibus extra testiculos habentibus.
animalia quadrupedia, in quibus mas saltat super feminam : sed potius femina hiricii elevat se, et mas se elevat contra eam, et sic coit cum ea propter spinas quae aliter coire non permittunt.
Amplius autem in quadrupedibus est instrumentum coitu conveniens : possibile enim est secundum facturam corporis, quod sit in eis. In avibus autem et in animalibus quae bipedia non sunt, non est hoc possibile, eo quod crura avium sunt sub medio ventris. In animalibus autem non bipedibus neque quadrupedibus, non est possibile esse testiculos et virgam : eo quod virga sic habet facturam quod sit pendens inter crura posteriora in omnibus quae habent virgam et testiculos, ita quod semper genitalia ventri sunt subnexa : et in tempore quidem coitus debet extendi nervus virga, qui est fundatus super nervum cruris, eo quod virga est ex nervo. Et quia impossibile est hoc esse in talibus animalibus quae fere totum corpus trahunt in terra, accidit necessario istis modis animalium quod careant virga et testiculis : quoniam si ista animalia haberent haec membra, non possent esse in loco isto : cum tauen ibi debeat esse motus testiculorum et virga : quod esse non potest, eo quod ibi motum corporis impedirent.
Causa igitur propter quam testiculos habent animalia, et propter quid quaedam habent eos intra, et quaedam extra, sic a nobis determinata est.
CAPUT IV.
De causa propter quam ea qua non habent testiculos, sunt velocissimi coitus : et ea qua habent testiculos intra, sunt velocioris coitus quam ea qua habent testiculos extra.
Amplius autem in animalibus habentibus extra testiculos, accidit calefieri virgam per motum coitus : propter quod etiam animalia movent se confricando virgam dum coeunt : quia calefacta virga attrahitur ad ipsum sperma, et aggregatur, et cum impetu exit quasi bulliens tempore coitus, eo quod ibi est congregatum et impellitur per calorem.
Ex omnibus autem quaedicta sunt, colligitur quod ista omnia animalia habent testiculos inferius in anteriori corporis, sicut diximus, praeter solum hiricium : quoniam testiculi illius sunt prope renes, propter eamdem causam propter quam etiam testiculi avium prope renes sunt siti : et propter hoc necessarium est, ut coeant velociter : sicut nec coeunt
Animalia autem quaenon habent testiculos, nec carent eis propter melius, sed propter necessitatem facturae corporum suorum, sunt velocis coitus, sicut diximus, sicut est natura piscium et serpentium. Pisces enim coeunt in subito tangendo uno alterum in inferiori ventre. In tactu enim tali sperma velociter ejiciunt. Et sicut accidit etiam hominibus et omnibus aliis animalibus, quod retinent spiritum in spermatis distillatione in coitu : ita etiam accidit piscibus non emittere aquam per branchos quando
<--- Page Split --->
sperma ejiciunt : occupante enim delectatione totum corpus, retinetur spiritus ut ad ejectionem spermatis ferat auxilium. Si autem non sic tenerent, sane acciperent aquam, nec emitterent in tempore illo, citius corrumperentur propter aquæ ingressum, cui virtus resoluta in coitus delectatione non obviaret.
Amplius autem in tempore coitus in hujusmodi animalibus digeritur sperma, sicut et in gressibilibus et ovantibus : et ideo oportet adesse spiritum retentum. Sperma igitur in tempore illo currit in viis et est complete digestum. Digestio autem ejus non fit tota tempore coitus, sed potius nunc est totum paratum ad exitum : et ideo quia sic sufficienter in talibus sperma digeritur, ideo modi isti testiculos non habent, sed habent vias parvas extensas rectas ad exitum per modum illum quo extenditur membrum parvum a testiculis parvorum animalium quadrupedum in canalem virgæ eorum.
Amplius autem quaedam partes testiculorum, via sunt sanguinis, et quaedam non : et illa sunt quae recipiunt nutrimenti humiditatem. Cum autem exierit sperma in coitu per vias illas, tunc a coitu separantur mas et femina.
Amplius autem pisces in hoc se habent sicut homines et alia animalia, quod spermata sua in ultima parte sunt corporum suorum ventri subnexa, et praecipue feminae, quia locus exitus in talibus inferius est quam in mare in multis animalibus.
Serpentes autem qui carent testiculis, involvuntur invicem in coitu : testiculos enim non habent, neque virgam. Et virgam quidem non habent, quia curra non habent. Testiculis autem carent propter sui corporis enormem longitudinem : sed habent vias sicut sunt via piscium.
Amplius autem si testiculos haberent sperma in cis infrigidaretur : cum enim sperma creatur prope cor et diaphragma in talibus animalibus, si inferius, ubi frigidissima sunt, reciperetur sperma, infrigidaretur in retardatione sui exitus prop-
ter sui frigidi corporis longitudinem, quaè distantiam facit a fonte caloris. Hoc autem probatur per hoc, quod etiam in calidis animalibus sicut in hominibus quacumque ipsorum abundant in spermate, et habent virgas enormiter longas, efficiuntur minoris generationis, aut non generant omnino : et ea quaè mediocres habent virgas, generant ut multum : in habentibus enim longas sperma evaporat in cursu, et infrigidatur propter longe distare a sui principio. Quaè autem nimis habent curtas, non projiciunt sperma ad locum unde ipsa matrix sugere possit : et ideo ut frequentius effluit et caret effectu generationis.
In praehabitis autem declarata est causa propter quam quaedam animalia testiculos habent, et quaedam non : et ideo hanc dimittimus hic. Et de non habentitibus sunt serpentes, et hi coeundo involvuntur ad invicem, eo quod factura eorum non habet convenientiam ad alium modum coitus : propter longitudinem enim suorum corporum non aptantur ad coitum, nisi difficulter : quia corpus unius non staret juxta alterius corpus, nisi per involutionem. Licet igitur velociter sperma emittant, cum ex hoc orta est opinio, quod tardius quam pisces separantur, non solum propter majorem viarum longitudinem, sed etiam propter facturam corporum quaè est præter vias dictas quaè non permittit eos sic se tangere sicut tangunt se pisces. Hæc igitur est causa quare in separatione ab invicem retardantur, licet cito coeant, sicut diximus.
Ea autem animalia quaedum habent testiculos, sed habent eos intra, sicut aves, velociter quidem coeunt, sed non ita velociter sicut ea quaestesticulos non habent omnino : et causa velocitatis in talibus est, quia testiculi talium avium conceptum habent in se sperma, antequam ad coitum moveantur : et cum coeunt, faciliter fundunt, eo quod sunt in ipsis via spermatis : fusum vero sperma facile fluit ad exitum, eo quod vasa non sint sus-
<--- Page Split --->
pensa, sed directe via descendentes ducunt ad exitum : et ideo cursus ejus est motus naturalis ipsius : et juvatur ille ab impulsu caloris et spiritus : et sic motus citatur, quia movetur sperma quatuor motoribus, scilicet natura, et anima, et calore, et spiritu.
In omnibus autem aliis animalibus est tardus coitus, eo quod vasa sunt extra vias, et sunt suspensa : et per hoc quod sunt extra vias motus spermatis obliquatur et prolongatur : et per hoc quod suspensa sunt, oportet quod ascendat contra naturam per virtutem animae et caloris et spiritus.
Hæ igitur sunt causæ velocis et tardi coitus.
CAPUT V.
De causa et dispositione naturali matricum, et differentiis earum in animalibus.
Rationabiliter autem dubitabit aliquis in consideratione facturae et formae matricis, et modi figurae ipsius : in his enim magna est diversitas matricum animalium. Matrices enim in animalibus sibi similia generantibus animalia diversificantur : non enim in omnibus hujusmo-
di animalibus unius modi matrices inveniuntur inferius prope juncturam. In celeti enim matrix invenitur prope sub pariete sicut disponitur in ovantibus. Matrices autem piscium in inferiori ventris sunt, sicut sunt matrices mulierum. Et in animalibus quadrupedibus generantibus animalia, est diversitas in matrice secundum convenientiam uniuscujusque.
Amplius autem et ovantia diversificantur, eo quod quaedam ejiciunt ova perfecta, quaedam autem imperfecta, sicut pisces. Ova enim piscium extra concipiunt nutrimentum et crescunt. Causa hujus est, quod pisces sunt multorum ovorum, et operatio piscium in naturalibus in multis non est nisi sicut operatio arborum : natura enim propter uteri necessitatem non potest complere ova illa in inferiori piscium, eo quod sunt valde multa : multitudo enim causa est, quod ita comprimuntur, quod tota matrix videtur esse ovum unum, et praecipue in piscibus parvis, eo quod illi sunt plurium ovorum respectu sui corporis quam alii. In hoc autem ova piscium conveniunt seminibus plantarum. In omnibus enim his accidit, quod incrementum quantitatis transit eis in semen : et hoc semen postea completur quando ceciderit in terram.
Aves vero et quadrupedia ovantia ovant ova completa, et ideo debent secundum naturam illa ova esse dura testa : quia dum crescunt, sunt mollia ut nutrimentum possint suscipere : et dum completa fuerint, dura testae efficiuntur propter victoriam caloris exsiccantis in ovo humidum superfluum et indurantis partem terrestrem qua est in eis : locus enim generationis ovi est calidus propter dictam causam : et ideo convenit eum parieti diaphragmatis esse vicinum : hic enim locus est calidus, eo quod ipse est qui digerit cibum. Cum autem ova in matrice necessarium sit esse, oportet matricem esse sub diaphragmate in talibus animalibus : quia aliter ad calorem non complerentur. E converso autem convenit dispositioni matricis in aliis ani-
<--- Page Split --->
malibus non ovantibus, ut videlicet sit in inferiori parte, ut ibi levius collocetur super intestina inferiora, et facilius ab ea exeat partus : et ideo in talibus naturaliter erit matrix in inferiori loco, et non in superiori loco : nulla enim virtutum naturalium superiorum membrorum dicta duo faceret : sed faciunt ea aptissime membra inferiora.
Amplius autem finis matricis est in parte inferiori, ubi est exitus partus, propter quod est operatio ejus. Non enim matrix est propter seipsam, sed potius ut faciat partus concepti operationem.
Amplius autem etiam animalium generantium animalia matrices diversificantur: quaedam enim animalia non formant extra matrices, sed intra, sicut mulier, et equa, et asina, et universaliter omnia pilosa animalia, et similiter de numero aquosorum facit delphinus, et balena, et alia quaedam magni corporis existentia. Celeti enim et quaedam genera serpentium generant animalia extra emittendo ea postquam prius eadem in ovis conceperunt interius: et in tempore partus exit ab eis animal. Cum enim pervenerit tempus partus in talibus, rumpuntur ova, et egrediuntur animalia a testi in matricem: ovant enim haec concipiendo ova perfecta, et sic generant ex ovis non extra ovatis, sed in matrice completis, et non extra. Causa autem quare talia animalia non ovant extra, est frigus naturalis complexionis: et non est hoc propter calorem, sicut quidam falso sunt opinati. Quaedam enim animalia ovant ova mollis teste, eo quod calor modicus interior testam exsiccare non potest: et si remaneat extra ovum mollis teste, cito corrumperetur: et hoc modo mollia ova faciunt multa genera animalium quae sunt de avium genere.
Amplius autem quaedam animalia
ovant interius, tamen exit ab eis animal, sicut in antehabitis diximus, et pariunt. Quia tamen pervenit tempus partus, descendunt ova ad partem inferiorem prope juncturas: et ibi exit ab eis animal, sicut accidit animalibus generantibus animalia ex prima formatione quae concipiunt ea sine ovis. Et haec est causa, quod matrices animalium generantium animalia et ovantium, diversae inveniumtur: communicationem enim habent ista quae ovant, et pariunt animalia cum duobus modis, parientium scilicet, et ovantium animalium. Matrices igitur in omnibus animalibus quae sunt similia celeti, inveniuntur in parte inferiori, et etiam apud parietem.
Scientia autem perfecta matricum horum animalium et aliorum quorumcumque perfecte non scitur sine scientia anatomiae membrorum ipsorum: et aliqualiter etiam scitur per sermones quos in praehabitis hujus scientiae libris induximus 1.
Patet igitur ex praedictis, quod animalia ovantia ova completa, habent matrices in parte superiori : et in illis quae non ovant ova completa, habent matrices in parte inferiori, sicut diximus. Animalia vero primo ova concipientia, et deinde animalia generantia, habent matrices communicantes cum utrisque: sed magis est in inferiori matrix istorum, eo quod sic disposite matrices nullam omnino prohibent naturae operationem.
Amplius tamen hoc quod diximus, scire oportet quod factura animalis non est prope parietem : omnis enim embryo necessario habet ponderositatem, et motus matricis et occasio exaltationis suae versus parietem, velociter adducunt mortem : propter quod paries embryonis pondus nullo modo pati poterit.
Amplius autem si talium animalium
<--- Page Split --->
matrix esset prope parietem, necessario gravitas magna accideret in partu propter moram longam exitus partus ex spermate formati: propter quod etiam aliquando ex impulsu matricis superius accidit mulieribus subita oris apertio: et si fecerit saepius motus tales, ita quod embryo trahatur superius, accidet intolerabilis in partu gravitas: matrix enim exaltata et supra stans, frequenter inducet suffocationem.
Amplius autem matrices ferentes et formantes animalia, necessario sunt duræ et fortes: propter quod etiam carnosæ factæ sunt omnes hujusmodi matrices. Matrices autem quæ sunt sub pariete, sunt sicut membranæ quædam. Hoc autem idem accidit matricibus animalium quæ duobus modis impraignantur. Animal enim exiens ex ovo interius in inferiori parte matricis generatur. Quod autem e converso non generat, sed ovat, in superiori ovi sui habet concepitonem, sicut jam saepius diximus.
Causæ igitur propter quas matrices animalium diversificantur, et propter quas quædam sunt in parte inferiori, quædam autem in superiori prope parietem, sic a nobis determinatæ sunt.
CAPUT VI.
Propter quid in omnibus animalibus matrices sunt intra corpus, in quibusdam autem animalibus testiculi sunt intra, et in quibusdam extra ?
Causa autem propter quam matrices omnium animalium sunt intra corpus, testiculi autem quidam intra, et quidam extra, est quia matrices oportet esse intra corpus, eo quod embryo formatur in eis, qui indiget magna custodia et calore formante et fovente vivifico et naturali. Locus autem exterior frigidior est, et velocis occasionis ad immutationes.
Testiculi autem in quibusdam sunt intus, et in quibusdam extra, eo quod hoc membrum indiget cooperatorio speciali propter salutem, et propter spermatis digestionem: tale autem speciale coopertorium possunt congruentius extra corpus habere ex corio quod cooperit eos in animalibus gressibilibus. In his autem animalibus quæ durum habent corium, non est conveniens ad cooperiendum propter duritiem, sicut est cutis piscium et sibi similium squamosorum animalium: oportet necessario quod sint intra corpus: propter quod etiam testi-
<--- Page Split --->
culi delphini et omnium animalium marinorum magni corporis existentium, intra corpus sunt. Similiter autem cutis avium dura est, non apta ad involvendum tam delicatum membrum sicut sunt testiculi. Hæ igitur causæ cum omnibus quæ diximus in antehabitis sunt manifestæ, sicut et manifesta sunt accidentia quæ accidunt tempore coitus: propter quas etiam testiculi elephantis et tortucæ et hiricii sunt intra corpora sua: cutes enim modorum horum animalium non sunt convenientes ad membri mollis et delicati cooper turam.
Sicut autem jam ante diximus, situs matricis diversificatur in animalibus generantibus animalia extra, et in ovantibus quæ habent matrices sub tela parietis ad modum diversitatis matricis quæ invenitur in piscibus et avibus et quadrupedibus animalibus ovantibus, et in animalibus utrique modo communicantibus, quæ videlicet concipiunt ova intra, et generant extra animalia. Animalia enim generantia et concipientia animalia, habent matricem supra ventrem, sicut vacca, capra, et catula, et similia: quoniam non debet esse pondus supra matricem omnino propter salutem et incrementum embryoris. Via autem quæ est per collum virgæ a testiculis veniens, in omnibus animalibus est propter melius, et per illam egreditur superfluitas spermatis, et est etiam similis in feminis animalium. In feminis enim inveniuntur testiculi sicut in maribus. In testiculis enim est via per quam exit humiditas spermatica marium, quæ via est in parte superiori virgæ super canalem urinæ, et anterius in corpore inferius coram ano, per quem exit cibi superfluitas.
In animalibus vero ovantibus sicut et in piscibus, quæ videlicet faciunt ova imperfecta, est matrix sub ventre, et sub loco renum: eo quod incrementum ovorum in loco illo non prohibebit aliquam operationem naturae: eo quod licet ova intus incipiant, tamen extra complentur
omnia hujusmodi ova: post modicum enim incrementum ipsorum in conceptu statim descendunt ad partem inferiorem. Eadem autem via est in animalibus hujusmodi quæ convenit generationi, et quæ convenit exitui superfluitatis cibi. Hoc autem manifestum est in omnibus ovantibus etsi vesicam habeant, sicut in tortuca: hæc enim duas habet vias ad generandum, sicut et quædam alia: has enim vias non habet propter exitum superfluitatis humide æ et siccæ: quia enim natura superfluitatis spermaticæ est humida, habet communicationem cum superfluitate humida cibi in eadem via. Hoc autem declaratur ex hoc quod omnia animalia semen habent: non autem omnia habent superfluitatem humidam urinæ: et in talibus dicta de causa sperma exit per viam exitus cibi valdæ vicinæ. Viæ vero spermatis marium debent esse fixæ immobiles, et etiam matrices necessario fixas esse oportet.
Amplius autem matrices disponuntur in anteriori corporis, et non in parte dorsi. Sunt autem in anteriori parte corporis in animalibus generantibus animalia propter embryonem. In parte autem dorsi sunt in ovantibus et in parte renum. In animalibus autem ovantibus et generantibus animalia extra inveniuntur matrices secundum duas istas dispositiones propter communicationem quam habent illa animalia cum utrisque dictis animalibus: quia videlicet ovant in conceptu, et generant animalia in partu, et sunt in parte superiori matrices, ubi sunt ova super parietem prope locum renum, et in parte quæ dorso vicinatur: et cum prolongatur tempore partus, descendunt ad partem inferiorem super ventrem: et illic pereunt animalia. Via autem coitus et exitus superfluitatis humide spermatica æ est eadem. Diximus enim in præhabitis, quod nullus istorum modorum animalium habet testiculos: et via quidem hæc quam diximus, pendens est et ligata tam in maribus habentibus testiculos, quam in eis qui carent testiculis. Hæc
<--- Page Split --->
ergo via est pendens cum matricibus, et est applicata cum eis in parte quae vicinatur dorso juxta spondiles. Non enim matrix talium debet transferri de loco ad locum, sed debet esse completa : et eadem dispositio est posterioris partis corporis. Cum autem ista animalia testiculos habuerint pendentes, inveniuntur in loco quem jam praediximus.
Amplius autem illae viae concurrunt extra ad locum virgae : et in delphinis quidem sunt viae secundum hunc modum : testiculi autem latent in delphinis inferius sub corpore sui ventris.
Membra igitur generationi convenientia, et propter quid est unumquodque eorum, sic a nobis sunt determinata.
CAPUT VII.
De dispositione et causa membrorum genitalium in quatuor generibus animalium, mollis teste, malachie, et annulosi corporis, et dure teste.
Membra vero ad generationem ordinata in animalibus sanguine carentibus aliter quam in habentibus sanguinem disponuntur. Sunt autem haec de quibus determinantum est quatuor genera, mollis teste videlicet, et malachie, an-
nulosi corporis, et dure teste. Dispositio autem membrorum generationis istorum animalium non satis est manifesta : sed quod notum est, hoc est quod plura eorum non coeunt.
Dicendum autem est quomodo et qualiter sustinet se in coitu animal mollis teste, eo quod coitus illius notior est aliis : coit enim hoc sicut animal mingens restro secundum aliquem modum. Unde patiens est in dorso, et alterum super ventrem, et alterat hos situs : et sic coeunt : et si ita non coirent, caudae ipsorum prohiberent ipsa a coitu : et quando sic applicantur, inflectunt caudas ad invicem et coeunt : et tunc inveninutur in eis via subtiles plene semine in maribus. In feminis autem matrices inveniuntur plena ovis ex utraque parte prope intestinum : et matrices eorum in duo divisae sunt et sunt plena ovis, sicut apparet in gammaris fluvialibus.
Genus autem malachie coit quando ad invicem involvuntur membra semen retinentia cum aliis membris sibi proportionatis : haec enim animalia congregant partes superfluitatis spermaticae prope orificium : et quando inflectit membra ad sibi comparis membra, tunc fundit semen, sicut in praehabitis ubi de his animalibus tractatum est, diximus. In feminis autem istius generis membrum matricis est manifestum. In conceptu autem primo concipit massam ovorum non divisam : et deinde dividitur in ova multa : ita tamen, quod nullum illorum ovorum completur intra, sed complentur extra postquam projecta fuerint. In via autem superfluitatis est membrum in his animalibus quod matrici assimilatur in eo quod mollis teste animal vocatur : sed in isto genere videtur esse in ipso loco a quo exit superfluitas in anteriori parte corporis in loco ubi est separatio cooperlorii, ubi intrat aqua maris : in quo etiam loco perficitur coitus, et ad quem funditur sperma masculi. Est enim in membro habente virtutem proportionatam illi membro, per quod appro-
<--- Page Split --->
pinquant et diriguntur ad matricem aliae viæ, de quibus diximus. Via autem quæ est in membro per quod involvitur ad fœminam masculus, pertransit usque ad canalem.
Hoc autem evidenter manifestatur in animalibus quæ polipedes nominantur, eo quod octo habent pedes: propter quod etiam putant piscatores, quod coeant eodem membro involutionis : hoc enim membrum ex factura sua ostendit, quod per ipsum animal involvi debeat : et videtur per hoc generationi esse conveniens, quod est extra viam et extra corpus. Probabile autem est, quod hoc genus coit sic, quod mas et femina jaceant supra dorsa sua : aliter enim genus malachie non convenienter videtur coire posse. Tamen modus coitus horum animalium nondum valde comparuit perfecte. Sic igitur hoc membrum est dispositum, aut propter generationem, aut propter aliam aliquam causam latentem.
Amplius autem quædam etiam animalia annulosi corporis coeunt et generantur ex animalibus sibi similibus : hæc enim generatio convenit pluribus carentibus sanguine, locustæ videlicet, et vespæ, et formicæ. Quædam vero annulosorum coeunt et generant sibi dissimile secundum suum genus : generant enim vermes dissimiles sibi, quos gusanes quidam vocaverunt. Quædam etiam hujusmodi generis animalium non generantur ex animalibus, sed potius ex humoribus putrefactis, et quædam generantur ex siccis corporibus putrefactis, sicut apicula, musca, et cantharis. Quædam etiam horum quasi numquam generantur ex animalibus, neque coeunt, sicut cyniphes et muscilliones, et quædam animalium genera his similia.
Amplius autem quædam genera annulosorum coeuntium, fœminas habent majoris quantitatis quam mares : et in talibus masculis non apparent viæ in quibus est sperma : neque mas videtur habere aliquando latitudinem membri quod intret in fœminam omnino. Sed potius
latitudo quædam inferior fœminæ intrat in marem ab inferiori : hoc enim in experimento visus cognitum est in multis modis horum animalium : sed in aliorum animalium modis paucis hoc accidit fœminas majoris esse quantitatis in corpore quam mares. Accidit etiam in aliis pluribus animalibus tam piscium ovantium quam etiam quadrupedum ovantium, et avium rapacium, sicut in antehabitis nos dixisse meminimus. Convenit enim major quantitas fœminæ imprægnationi. Et est etiam alia hujus causa quam supra determinavimus.
Amplius autem matrices fœminarum horum animalium convenientes sunt figurae istius generis animalium, et jacent prope intestinum, sicut et in aliis animalibus : et in matricibus concipitur fœtus : et hoc manifestum est in locustis magnis, et in omnibus hujus generis animalibus, quæ magnitudinem habent manifestam. In aliis autem quæ sunt annulosi corporis, hoc non manifestatur propter parvitatem corporum eorum.
Hæc igitur est dispositio membrorum animalium quæ generationi conveniunt, et causa quæ in superius habitis, ubi de membris animalium tractatum fecimus, fuit omissa.
Reliquum autem est dicere de spermate, et de natura et qualitate lactis : eo quod hæc etiam sunt aliquid ad generationem facientia.
<--- Page Split --->
tura, quæ est causa prima, aut intelligentia, sicut dixerunt quidam : sed de his in sequenti libro inquiretur.
Masculinum igitur et fecmininum sunt principia generationis. Omnia autem animalia sanguinem habentia, sive sint gressibilia, sive volatilia, sive etiam saltantia, distinguuntur per sexum masculinum et fecmininum. Annulosorum autem quædam distinguuntur per sexum : quædam autem regenerantur per putrefactionem aliorum. Ea autem quæ de numero annulosorum sexum habent, habent quidem sexuum permixtionem in coitu, sed non pariunt sibi simile quædam eorum, et talem partum gusanem antiqui Arabes vocaverunt. Quæ autem pariunt sibi simile, sunt de numero eorum quæ sibi similia generant. Cum autem generat sibi dissimile, hæc generatio non est infinita sine termino semper per dissimilia. Natura enim ponit terminum et desiderat finem in omnibus, et abhorret infinitum : propter quod dicimus, quod quædam animalium sunt quæ generant generatione completa, quædam autem generant generatione incompleta : et hæc divisio est tam ovantium quam aliter generantium, et est generaliter omnia generantia complectens. Quædam enim ovantium pariunt ova completa, sicut aves : quædam autem incompleta, sicut pisces. Ova enim piscium crescunt postquam de utero ejiciuntur : propter quod rationabile est annulosum in terra per putrefactionem generatum, sicut sunt scarabei rubei qui in principio æstatis in mense Maio folia corrodunt, non generare partum aliquem : sed ova faciunt, quæ tamen postea in partum informem mutantur, qui vermis vel gusanis vocatur : et probabile est, quod etiam gusanes illi ad similitudinem speciei primæ revertantur, et accipiant speciem primi sui parentis. Non enim stat generatio ipsius in gusanibus secundum illum modum : quia aliter non esset virtus salvativa speciei et generis sui. Et hoc quidem pro certo verum est : quia jam experimento investigavi nidum opu-
Et est digressio declarans de intellectu omnium quæ de causis genitalium inducta sunt in antecedentibus capitulis.
Iterum autem resumentes a principio quæcumque de causis præinductorum membrorum dicta sunt, dicimus ad faciliorem intellectum, quod animal generans in alio est masculinum et activum in generatione : quoniam potentia activa est, quæ facit in aliud. Generans autem in se per aliud, est fecmininum : eo quod sic ab alio transmutari est potentiae passivæ. Si autem esset aliquod animal quod generaret ex se in seipso, sicut quidam fingunt de phœnice, non esset masculinum, neque fecmininum, sicut est planta. Hoc autem non est possibile in animalibus secundum meam opinionem, nisi sint valde imperfecta et minuta : quia principium vitæ quod est sensibilis anima vult habere aliquid in principiis generantibus, quod non habet vegetabile in plantis : et si intellectus esset virtus in organo, oporteret ipsum in principiis generantibus aliquid habere, quod non habet sensibile. Nunc autem quia virtus separata est, datur a substantia separata operante in na-
<--- Page Split --->
lentum, et inveni plures qui in parte erant vermes, et in parte apes ex gusanibus incipientes formari. Hoc autem ampliori inquisitione indiget in quibusdam marinis, quæ sunt valde imperfecta.
Hujus autem quod, de annulosis dictum est, signum est, quod, sicut dicit Avicenna, in civitate Sarracenorum in provincia Carathenii in civitate quæ Scealikan lingua eorum vocatur, post pluviam magnam quæ fuit ibi, apparuerunt bombices per multa milliaria terram cooperientes : et quilibet eorum super se texuit sericum, et ex illo postea a latere perforantes sericum, exiverunt volantes, et fecerunt sericum : sericum tamen quod fecerunt, non erat continuorum filorum, et erat fragile, nec poterat reduci ad continuitatem filorum per aliquod genus calamistri sive instrumenti aut artis per quæ continuatur aliud sericum, et propter hoc non curaverunt indigenæ terrae colligere de semine. Probabile tamen est, quod si pullis illorum bombicum data fuissent bona folia mori, ad completam speciem bombicum redivissent, et tunc generassent bonum sericum.
Gusanes autem generantur per apes, et per ea quæ in circuitu candelæ volant, et per locustas quasdam, et per bombices : et hæc postea cum completa fuerint, ad suam speciem revertuntur per ova videlicet perfectorum. Ad speciem autem generans perfectum vocatur. Generatio autem sic fit, quod primo hæc animalia faciunt ova, et ex illis fiunt gusanes, et ex gusanibus fit prima species generans. Et hæc omnia media non videntes, opinati sunt ex talibus non nisi gusanes generari. Dicit autem Avicenna, quod amicum habuit qui fecit scorpiones ex putrefactione quorumdam lignorum : et illi scorpiones generaverunt alios scorpiones. Nullo autem modo credibile est, quod aliquid generetur per aliquam virtutem generativam in putrefactis, et non possit alio modo magis naturali generari. Licet enim generatio sit ad conservandam speciem, tamen non generatur nisi indivi-
duum quod post complementum suum incipit generare. Si autem ponamus homines aut ex voluntate aut ex peste acris vel alia causa suspendi a generatione, aut etiam mori omnes : et tunc ponamus quocumque modo hominem fieri, et habere eum feminam, ipse generabit homines per coitum non obstante eo quod per coitum non est generatus : quia femina illa hominis juvat generationem in hoc quod facit generantem qui habet potentiam generativam. Sic omni eodem modo dicemus quædam animalia non ex coitu fieri, quæ tamen postea veram permixtionem seminum habent generatione salvando speciem suam. In uno enim quodam rivo qui Jactori Arabice vocatur, castor aliquando apparuit : qui tamen rivus fuit pauci temporis, et distabat rivus per maximam distantiam ab omnibus locis in quibus erant castores : et ideo probabilius est castorem ibidem virtute stellarum esse procreatum. Hoc autem sæpe apparet in aquis novis in quibus nascuntur pisces, cum numquam ante fuerint, nec ab hominibus sint impositi : et illi pisces postea ex semine generant pisces alios.
His autem omissis, redeamus ad propositum, dicentes quod mas a femina differt in situ testiculorum et matricis : et quando maribus secantur testiculi corporis, mutant corporis complexionem. Et causa quidem hujus est, quia complexio masculina est manans in omnia membra præter cor ab unico membro. Manat autem a testiculis in membra in proprio et completo effectu testiculorum, et hoc est in coitu cum muliere : et ideo amputato membro illo, necesse est mutari omnium membrorum complexionem : et hoc quidem si amputabitur ante ortum pilorum, non oriuntur pili in locis ubi oriuntur maribus et non feminae, sicut in barba : et vox mutatur a similitudine vocis virorum. Si autem ementulatio fiat post ortum pilorum radicatorum in suo situ, non in toto auferentur pili, neque vox in toto mutabitur.
<--- Page Split --->
Sunt autem quidam masculorum in generibus animalium testiculos non habentes omnino, et hi sunt velocissimi coitus, eo quod semen in eis subito et recte descendit, sicut est in piscibus testiculos non habentibus : in eis tamen oportet duas vias rectas esse, per quas sperma descendit.
Amplius testiculi in quibusdam animalibus testiculos habentibus, non sunt pars viarum spermatis, sed sunt divisi a viis. Veretri autem principium habent a ligamentis nascentibus ex osse pectoris et sua carne : et est veretrum rare substantiae valde, et ideo tenditur facile per spiritum subintrantem ipsum quando opus est, et remissum iterum cadet cum fuerit opus. Exigitur autem propter duas utilitates, quod videlicet facilius intret in vulvam, ut rectius semen projiciat ad os matricis interius. Emissio enim spermatis ex recto est aequalis in medio, unde sugi potest : et non ad latus, unde non sugitur a matrice.
Amplius autem duae extremitates capitis veretri, habent declinationem ad unum et idem, eo quod curta sit chorda per quam ligatur. Chorda autem illa facta est propter pulchritudinem quidem, et ad hoc quod sustineat virgam ne continue sit erectionis, si materia esset dura sicut os ex qua facta est virga. Nodus autem virge et incisio que est post caput ejus, est propter melius, ut melius circumvolvatur a vulva, et totum extrahatur semen a capite ipsius.
Amplius autem cujus virga est multum longa, paucæ est generationis : quia propter longitudinem alteratur semen, eo quod est valde facilis alterationis, quando recedit a loco suæ generationis. Matrix autem posita est posterius vesica et ante intestina, ut culcitretur inter hæc duo et custodiatur propter creaturam quæ formatur in ipsa.
De musculis autem virgam moventibus in anatomia satis dictum est. Duo tamen sunt paria principalia quæ movent eam. Unus quidem paris musculi est ex
duabus partibus virgæ : et cum extenduntur, ampliantur via et rectificantur, ut sperma velociter exeat. Aliud autem nascitur ex osse pectinis et continuatur cum radice veretri ex transverso : et cum sua extensio æqualis fuerit, erit extensio virgæ recta : et sic semper tensio virgæ motus sequitur testiculorum.
Amplius autem testiculi pendentes facti sunt, ut ordo vasorum spermaticorum sit utilior. Vasa enim hæc tortuosa facta sunt, ut retardata in eis materia spermatis melius digeratur, ut sit perfectior ex ipso spermate generatio. Est autem utile præter hoc, ut ordinate ejiciatur sperma, ne nimis festinet ad exitus in quacumque libidine hominis, sicut facit in quibusdam brutis. Aliquando tamen gravitatem inducit, eo quod ab ejectione retardatur : propter quod etiam non absolute est istud naturae auxilium, sed illud propter quod principaliter factum est quod dictum est, ut melius videlicet digeratur, et sic melius proficiat generationi : non enim est inconveniens ejusdem rei secundum naturam plures esse utilitates. Quod autem in præhabitis diximus, testiculos exire a viis spermatis, non ita intelligimus, quod testiculi non conferant ad spermatis generationem, sed potius ideo dictum est, quod substantia spermatis est diversa a substantia vasorum et viarum quæ continuantur cum testiculis : non enim testiculus est via, sed potius viarum sustentamentum, eo quod viae diriguntur ad testes, sicut vere dicit medicus.
Amplius autem quando castrantur animalia, contrahuntur nervi et venæ in sursum, et separantur a veretro : propter quod per eos non curret ad virgam materia spermatis. Taurus autem ementulatus statim post coivit et generavit : eo quod materia ante descenderat ad didymos, sicut superius diximus.
Amplius autem omne carens crure, caret virga et testiculis : propter quod etiam pisces veretrum non habent : et horum ova extra complentur per semen
<--- Page Split --->
masculi, quia carens virga in fœminam semen projicere non potest. Propter carentiam autem hujusmodi membrorum etiam semina arborum extra complentur.
Amplius autem instrumentum quod habent fœminæ animalium, est matrix : et est quoddam principium generationis creaturæ cui virga in masculo respondet, et est proportionatum illi : sed in altero illorum est completa materia generationis, et exit extra : in altero autem est diminuta, et retenta intus : et est sicut in anatomia diximus. Quasi virga in mare, sic matrix in fœmina, et quasi veretrum sit collum matricis, et vulva et duo testiculi mulieris sunt sicut duo testiculi virorum, sed in viris sunt majoris quantitatis et longioris cum rotunditate detenti et exterius. In mulieribus autem sunt minores, et lati magis quam rotundi, et sunt curti et interius.
Amplius autem sicut mares habent vasa spermatis inter locum exitus urinæ in radice virgæ, ita mulieres habent inter testiculos et orificium matricis quædam vasa dimidialia : sed in maribus incipit sperma in testiculo, et elevatur in sursum, et figit se ponendo in quamdam concavitatem a qua pendent testiculi, et post tortuose descendit inferius, et completur secundum spermaticam digestionem sic curve reversum, quousque exeat per viam quæ est in radice virgæ a duabus partibus, qui locus propinquus est collo vesicæ : et hoc quidem longum est in maribus, curtum autem in mulieribus, eo quod collum vesicæ mulierum est curtum. Sperma autem in mulieribus procedit a duobus testiculis sicut duo cornua, et expanse procedit : et harum duarum viarum capita continuantur cum testiculis, et constringuntur in delectatione coitus, et concupiscentia coitus quæ est ante delectationem, et protendunt æqualiter orificium matricis. Cum enim contrahuntur a duabus partibus, aperitur orificium matricis, et ampliatur, et sugit sperma. Hæc autem sunt
breviora sibi consimilibus quæ sunt in maribus.
Amplius autem differunt in hoc, quod vasa spermatis in mulieribus continuantur cum testiculis, et transeunt ad additamenta cornualia : et quiddam quod nascitur ab utroque testiculo, vomitat sperma intra vas : et hæc duo sic a testiculis nata vocantur vomitantia sperma. Vasa ergo spermatis ista in mulieribus cum testiculis continuantur, eo quod hæc vasa in mulieribus ad mollitiem accedunt et lenitatem. Non enim fuit opus, ut essent dura, neque etiam quod membrana ipsorum dura esset, eo quod bene cooperiuntur, neque indigent longitudine sicut in maribus : sed in viris nocumentum afferret si hæc cum testiculis fuissent continuata : quia constrictione sua læsionem intulissent : propter quod medium inter illa positum est.
Amplius secundum Aristotelem, vasa spermatis in mulieribus evomitant sperma ante orificium matricis interius juxta foramen virgæ, quæ est collum vesicæ suæ. Hoc autem non bene certificatur nisi per anatomiam et inspectionem mulierum. Signum tamen est hujus, quod cum mulier extremitatem virgæ suæ movet trahendo manu, quod sentit delectionem coitus et polluitur. Cum autem illuc projicitur sperma, orificium matricis statim ut senserit proprium sperma, festinat ad sugendum ipsum, et cum ipso sugit sperma maris, eo quod ambo cadunt in unum locum. Si autem matrix esset attractiva spermatis maris per se sine spermate proprio, et sic naturaliter non attraheret nisi sperma viri, accideret quod semper æqualiter matrix intenderet attrahere sperma viri : et tunc non esset necesse mulierem emittere sperma in coitu, quod falsum est : quæ causa, licet secundum Aristotelem videatur vera esse, et hoc inferius quæretur, et superius quædam de his dicta sunt. Oportet igitur, quod sperma viri sit excitativum proprii spermatis, et sic simul in una hora duas matrix complet operationes, eje-
<--- Page Split --->
ctionem videlicet proprii spermatis, et requisitionem alterius. In hac tamen re multum credendum est mulieribus discretis in natura et modo coitus.
Amplius autem quidam Antiquorum sapienter tradiderunt, quod via exitus spermatis mulierum et etiam virorum est valde stricta : et circumstant eam in circuitu, et cooperiunt carnes glandulosae : et carnes illae glandulosae et collum vesicae emittunt a se quasdam humiditates calidas, quae venientes ad orificium matricis, stimulant ad luxuriam : et istae humiditates sunt alba tenues.
Amplius autem sperma in maribus est magis digestum, et venit ad testiculos per venas tortuosas multas sicut sunt rami quidam : et hae venae portant eis sanguinem, qui digeritur et alteratur quousque testiculis assimiletur et humiditati quae est in eis : praecipue tamen assimilatur spiritui aereo, qui ibi generatur, et per illum albescit sicut spuma gracilis.
Amplius autem matrix creata est ex venis multis, qui ramificantur in substantia ejus, ex quibus manat embryonum sustentatio : menstruum enim per illas descendit. Ligatur autem matri fortibus loris cum dorso ne decidat.
Adhuc autem facta est matrix ex substantia nervosa, eo quod multa saepe indiget extensione in incremento fœtus, et diminutione indiget in exitu partus : ex hoc enim habet, quod inculcatur supra fœtum in tempore partus et premit ipsum ut exeat. Sua autem concavitas non completur nisi sit nervosa telaris : sicut et duarum mamillarum completur concavitas in sua quantitate. Si enim haec opera fœtus et partus non essent, nulla esset indigentia matricis mamillarum.
Amplius autem in hominibus matrix habet duas tunicas, et duas divisiones, sicut diximus in anatomia. In aliis autem animalibus divisiones ejus sunt secundum numerum mamillarum.
Amplius autem ovantia etiam habent
multas matrices : sed ovantium quaedam sunt, quae intra complent ova sua : quaedam autem sunt, quae ponunt ea intra, et emittunt animalia foras : quaedam autem ex toto complent ea foris, sicut piscis : quaedam autem ovant primo, et postea pariunt animal. Exit autem ex ovo in inferiori matricis : quia si superius exiret, comprimeret diaphragma, et propter longitudinem viae fieret gravis partus.
Amplius autem ea quae sunt mollis cutis, faciunt ova, et ponunt ea extra. Quod autem est dura pellis, non habet ova posita foris : sed animalia talia habent in circuitu teste pellis suae quasdam concavitates, in quibus reponunt et tegunt ova sua.
Amplius autem fere omnia ovantia sunt talia, quod non habent separatam viam urinae a via stercoris, praeter tortucam quae habet vesicam, sicut in ante habitis diximus.
Amplius autem quaedam ovantium coeunt manifeste, sicut aves : quaedam autem non faciunt nisi quod impingunt ad se invicem, et contingunt se in loco exitus ovorum et spermatis : et contactus extremitatum suarum est eis pro coitu. Quaedam etiam involvunt se ad invicem. Quaedam etiam annulosorum non coeunt aliquo modo, sed generant se ex seipsis sicut plantæ.
Amplius autem quaedam coeuntium ovantium majoris sunt quantitatis in sexu feminino quam masculino, sicut est in multis avibus rapacibus, et aliis quibusdam. Sed generaliter quando aves coeunt, femina supponit dorsum masculo, et mas intorquet caudam sub cauda feminae : et femina erigit caudam et parat porum per quem concipit et sugit sperma masculi ab exteriori poro.
Et per haec dicta patet intellectus omnium quae de membris genitalibus marium et feminarum dicta sunt in hoc libro a principio.
<--- Page Split --->