TRACTATUS II
De causa membrorum manifestorum extra in Animalibus habentibus sanguinem et generantibus sibi similia.
chie, et determinata causa dispositionis membrorum eorum interiorum et exteriorum, consequens est facere transitum ad considerationem membrorum animalium habentium sanguinem et generantium sibi similia.
CAPUT I.
De causa dispositionis ventris, et de extremitate manuum et pedum sub capite et collo in omnibus generibus animalium.
Hac igitur consideratione procedentes, incipiemus considerare membra residua videlicet quae supra non tetigimus, ubi de interioribus horum animalium fecimus tractatum : et postquam distincte pertractaverimus de his, determinabimus etiam membra exteriora animalium habentium sanguinem ovantium, omni eodem modo percurrentes de singulorum animalium exterioribus membris sicut determinavimus de eorumdem animalium membris interioribus.
Jam autem superius determinavimus de dispositione membrorum quae vicinantur capitibus et collo animalium : et hinc ergo incipientes dicimus, quod omne animal habens sanguinem, habet caput : sed caput in quibusdam animalibus capitatis est distinctum et determinatum, et in quibusdam non, sicut capita cancorum.
Sic igitur determinata dispositione animalium annulosi corporis et animalium mollis teste et dure teste et mala-
<--- Page Split --->
Amplius autem omne animal generans animal sibi simile, habet collum. Quantum quaedam collum, et quaedam non. Amplius autem omne animal habens pulmonem, habet collum. Animal vero non inspirans aerem ab extrinsecus, non habet collum. Creatio autem capitis non est facta nisi propter cerebrum : hoc enim est membrum quod necessario est in animalibus omnibus sanguinem habentibus. Non autem debet esse cerebrum nisi superius in oppositione cordis, propter causam quam diximus superius.
Amplius autem natura posuit in capite quosdam sensus : eo quod natura cerebri est temperata, et complexio ejus est temperata quibusdam sensibus : et hujus causam in antehabitis jam deterninavimus. Factum est autem hoc, quod illi sensus desiderant quietem et subtilitatem spirituum, qui non sunt nisi in complexione frigida et humida temperate, sicut est complexio cerebri.
Sub collo autem posuit natura aliud membrum, quod est tertium membrum a capite et collo, quod convenit introitui cibi, et hoc est venter. Rationabile autem fuit ut sic membra disponerentur : quia sic venter erit in loco sibi congruenter disposito et temperato : non enim esset conveniens quod esset super cor in quo est prima virtus vitæ et sensus et nutrimenti, neque esset conveniens ponere ventrem super membrum divinum quod est excellentissima operationis. Dico autem operationem membri divini, scilicet operationem intellectus et sensus : hoc enim membrum si debeat tales conservare operationes, non posset super se ferre aliud membrum : quoniam super se non posset portare pondus : pondus enim hujusmodi gravaret motum intellectus et alteraret sensum communem, et præcipue si superpositum esset cerebro corpus valde ponderosum, sicut est stomachus et venter. Præterea necessario fuit hujus tertii membri declinatio versus terram sub corde et pectore propter
custodiam sui et membrorum superiorum, ne opprmerentur.
Amplius autem natura posuit loco manum in quadrupedibus pedes anteriores : pedes autem posteriores ad ambulandum necessarii fuerunt : et propterea quatuor fuerunt pedes in omnibus talis generis animalibus, ut pondus corporum suorum ferre possent.
In omnibus autem quatuor extremitates habentibus animalibus anterius corporis majus est posteriori præterquam in homine : pars enim corporis hominis superior, moderatæ magnitudinis est respectu inferioris : est enim minor inferiore multum. Sed in pueris qui adhuc incurvantur ex debilitate ætatis, est contrario modo quam sit in his qui sunt perfectæ ætatis. In pueris namque pars superior ponderosior est inferiore : propter quod etiam pueri incurvati incedunt, et non possunt in prima ætate elevare corpora, sed manibus repunt et pedibus ex multo fluxu nutrimenti ad superiora membra, et præcipue ad humeros et caput : superior enim pars in eis major est inferiore. Cum autem adoleverit homo in juventute exsiccato humido et magis condensatis membris per quæ est transitus nutrimenti, non adeo fertur nutrimentum in superiora : et tunc incrementum majus accipiunt inferiora, et majus corpus et rectius erigitur. Dispositio autem quadrupedum e converso est : quoniam in prima ætate illorum pars inferior est grossior superiori, eo quod vicinior est umbilico. In secunda autem ætate quando juvenescit, et exsiccato humido condensatio fit in membris per quæ est transitus nutrimenti, convalescit et crescit pars superior plusquam inferior. Et hujus causa est, quia talia animalia totum corpus portant anterioribus cruribus, et terrestria sunt : et ideo anterius sunt incurvata, et nutrimentum majorem habet motum ad anterius quam ad posterius propter calorem cordis et hepatis, maxime cum propter terrestreitatem naturae et erecti corporis in nulla ætate esse possint :
<--- Page Split --->
tamen in equis multis facit motus nutrimenti ad anterius elevatiorem partem anteriorem quam posteriorem. In animali autem quod Arabes seraph vocant, mulium valde elevatur pars anterior super posteriorem, ita quod fere erectae statura esse videtur. In his autem simiis quae expressius similitudinem habent hominis, in tantum facit iste nutrimenti motus, quod aliquando eriguntur sicut homo, et pygmeus qui inter omnia irrationabilia prius convenit cum homine, cum in toto sit statura erectae sicut homo. Haec igitur naturalis est dispositio quadrupedum et habentium ungulas in duo fissas.
In animali vero in multa dividente pedem, sicut leo, et canis, propter calorem primae aetatis anterius majus est posteriori : et quando ineunt aetatem sicciorem, crescit posterior pars proportionaliter plusquam anterior. Genus autem avium et piscium in omni aetate plus carnium habet anterius quam posterius : eo quod totus impetus caloris illorum est anterius, et in posteriori parte non sunt nisi viae intestinorum stercus ad anum portantes. Dispositio etiam haec congruit motibus eorum, qui sunt natare, et volare : quia in talibus motibus parte graciliori praecedente cum labore magno traheretur grossior posterius.
Fluxus igitur talis nutrimenti efficit, quod omnia animalia minoris sunt intellectus quam homo : et pueri etiam in quibus est nutrimenti motus et spirituum non resedit, minoris intellectus sunt senibus presbyteris, sicut diximus in septimo nostrorum Physicorum. Quandoque enim pondus nutrimenti multiplicatum in superiori diminuet intellectum et operationes virium animalium. Et causa hujus est, quia tunc multum extraneum admisecretur cerebro, quod sicut organum est principium operationum animalium : et admixto illo efficitur, organum grossum et corporale non subtilium spirituum, et erit tunc parvi et pauci motus in operationibus et motibus animae sensibilis et intellectualis. Signum autem hu-
jus est, quod maniaci efficiuntur, quibus pars terrestris melancholica sedem obtinet intellectus. Epileptici autem et obliviosi et obtusi inventione et ratione fiunt, quibus phlegmaticus humor nimis infundit cerebrum. Sanguis et cholera frigiditate cerebri ad melancholia et phlegmatis frequentius qualitatem convertuntur, et similiter totum nutrimentum si multus et superfluus sit fluxus ejus ad cerebrum. Accidentalis autem elevatio cholerae vel nimii sanguinis alias et alias inducunt cerebri defectiones in aliis imperfectioribus animalibus annulosis et testeis, sive sint mollis testae, sive dura, sive sint de genere malachie.
Quanto calor naturalis fuerit minor, et pars materialis terrestris major, tanto necesse est corpus esse majus : et propter pondus corporis quod eo gravius est, quo modicus calor ipsum non levius facit, oportet ipsum habere multos pedes : et in tantum decrescit calor naturalis, et crescit terrestreitas, quod omnino sine pedibus erit reptile super terram : et in illo membro in quo dignior virtus animae est, quae est cognitiva et regitiva, caput videlicet est versus terram inclinatum et vix elevatum aliquando ab ea : et quaedam ita deficiunt, quod etiam sensum nullum habent nisi exiguum et hebetem gustum, et confusum tactum in gustu illo : et horum virtus est inferius in terra sicut in arboribus, et haec partem inferiorem multo habent majorem superiori sicut habent arbores : et haec media sunt inter animal et plantam habentia partes majores inferius : et superiora sua diminuantur sicut extremitates ramorum : accipiunt tamen haec aliquando figuras perfectorum animalium sine virtutibus eorum, sicut apparet in mandragora, quae sic habet figuram hominis, quod etiam sexus et aliorum accidentium differentias videtur ostendere. Diximus autem de his in ultimo de Plantis.
Sic ergo determinata est causa propter quam quaedam animalia habent multos pedes, et quaedam quatuor, et. quaedam
<--- Page Split --->
duos, et quaedam omnino carent pedibus : et declarata est causa propter quam homo anterioribus pedibus non indiguit, sed dedit ei natura manus loco pedum anteriorum.
CAPUT II.
De causa figurae manus, et usu ejus, et qualiter est signum intellectus, et de usu pedum quadrupedum.
Signum autem est id quod est habere manus, esse hominem pluris intellectus caeteris animalibus et majoris ingenii et rationis, quamquam manus habere non sit causa intellectus, sed potius e converso intellectum habere est causa quare habeat manus. Manus enim non se habet ad intellectum ut causa, sed potius ut instrumentum cum sit operativum sive practicum, proprie quidem signum est intellectus practici. Sed quia practicus non est sine speculativo, ideo etiam ex consequentii indicat speculativum intellectum inesse. Cum enim manus sit organum non unius sed multarum specie operationum et genere : universaliter enim omnis generis operationes fiunt manu : erit signum ejus quod universale principium est omnis generis operationum.
Hoc autem non est natura aut virtus animae in modum naturae operans : haec enim non omnis generis operationes, sed unius forma et speciei operationem perficiunt, sicut ignis ignire, et omnis hirundo omni hirundini similiter facit nidum : manu autem et textura et sutoria et aedificatoria et quælibet artium non uno modo, sed omni modo perficitur. Erit igitur manus signum principii, quod conceptu generaliter omnium formarum omnis generis operationis et contemplationis est principium. Natura enim, sicut diximus, et etiam forma in modum naturae operans, semper in operando manet secundum unam dispositionem, et ideo in omnibus in quibus ipsa sola est principium operationum, aut etiam in quibus virtus animæ in modum naturae operans est principium, privatur instrumentum generale omnis operationis quod est manus, sed datur ei loco manus deficiens ab operatione manus instrumentum, sicut habet deficiens operationum in natura vel anima principium. Quia igitur homo est solus pluris intellectus omnibus animalibus, congrue a natura accipit organum conveniens pluribus motibus et operationibus omnibus aliis. Recte enim et rationabiliter dantur fistulae fistulatori, eo quod ipse apud se habet principium quod est ars fistulandi, et melius conveniens usui fistularum : et sicut est in artificitatis imitantibus naturam, ita est in natura. Natura enim cum faciat in omnibus quod melius est, id quod minus habet, supplet majori. Nobilius autem et majus non dat minori : quia sic abundaret in superfluis, et non faceret quod melius est semper in his qua possibilia sunt fieri, ex his quae in potestate habet ipsa natura : et ideo cum minus sit habere organum, quam principium quod est virtus operans in organo, cuicumque dat virtutem, illi addit organum, nisi impediat occasionale peccatum : sed cui non dat principium et virtutem, et propter hoc in minoratione ponitur : et si dat virtutem, dat eam operatricem unius
<--- Page Split --->
operis tantum : huic non addit majus et melius, ut det ei organum universale omnium operationum.
Ex omnibus autem dictis perpenditur, quod homo non est intelligens, quia habet manus : sed quia est intelligens, habet manus : et quia est valde intelligens multiplices formas habens intellectus, indiget instrumento quod sit in usu multiplex, quamvis in substantia sit unum, ut sic in eo in multis usibus recte ad formam conceptam operetur. Manus autem licet substantia sit unum, tamen virtute non est unum instrumentum, sed multa : est enim sicut organum recipiens in se formas multorum usuum, et multarum specie et genere operationum. Natura enim sic dedit homini manum, ut ipsa uti possit modis diversis specie et genere.
Hi ergo qui opinantur corpus hominis non esse a natura convenienter dispositum, sed esse pejoris dispositionis omnibus animalibus, eo quod nudus non crinitus nascitur, impotens ad eundum et erigendum corpus suum in prima aetate, neque habet ungulas ad pedum defensionem, neque habet cornua vel alia arma naturalia vigori defensionis convenientia: hi errant graviter, quoniam, sicut jam diximus, alia animalia non habent nisi unum modum vigoris et alium habere non possunt, neque possunt alia et alia ad usum arma mutare, sed potius sunt in quadam necessitate unum cujus principium apud ipsa est faciendi : sicut si dicamus dormientem et calcificem, subtelares aut calceos facientem, facere suas quae propriae sunt somno aut arti calciariae proprias operationes. Dormiens enim etiamsi haberet aliam animam aut principium animae quam id quod operatur in somno per calorem digestivum, non tamen diminueret illum calorem qui in somno operatur per evaporationem, ut parte ejus alia anima, aut aliud animae operaretur principium, sed potius remancret ligatum, et non operaretur calor uisi circa locum digestionis. Similiter au-
tem et calciarius quamvis multa haberet animae principia, tamen calciariam artem non operaretur nisi unum quod est factivum calceorum : et sic est in caeteris animalibus, quae licet habeant multa animae principia et potentias, quae aliae et aliae sunt animae secundum Platonem, sicut est sensus, et imaginatio, et memoria, et hujusmodi : tamen quia omnia haec in modum naturae operantur, non operantur nisi unum quod formam nature operantis est consequens : et ideo organa talium animalium sunt determinata ad unam operationem. Homo vero propter universale principium animae quod habet multos modos et vigoris et auxiliorum, et potest mutare hos modos in alios et alios secundum formas artium et conceptionum suarum : propter quod etiam arma et instrumenta exteriora facit sibi in quantitate et qualitate prout vult, et ad omnia haec facienda et movenda utitur manu. Manus igitur hominis erit pro ungula et ungue acuto et curvo, et sicut lancea, et gladius, et generaliter sicut omnia alia instrumenta : omnia enim haec potest facere manu et movere.
Amplius autem creatio manus conveniens est omnibus operationibus in hoc, quod est extensa ad apprehendendum, et divisa in multas partes digitorum et articulorum et junc tu ra rum : et potest homo una sola parte uti, et duabus, et pluribus, et omnibus simul, et hos modos potest mutare in diversos modos. Mobilitas enim digitorum convenit acceptioni et retentioni. Pollex namque est curtus et grossus propter operationes fortes ad clausuram manus confortandam : propter quod dicitur digitus major, licet secundum dimensionem longitudinis sit minor. Non enim adjuvatur homo sufficienter per alios digitos sine pollice. Nam, sicut diximus, quod si non esset manus, non esset accipere : ita dicimus, quod si non esset pollex, non esset retinere. Pollex autem retinet a parte sua inferiori positus ad superius aliorum digitorum : alii vero digiti non retinent nisi stringen-
<--- Page Split --->
tes a parte inferiori sua tantum. Ex his autem duobus accidit retinere fortissime. Pollex ergo fortis est, et vigor ejus videtur æqualis vigorì omnium aliorum digitorum in hoc, quod supponitur eis ad vigorandum retentionem : et propter hoc factus est curtus et grossus, et in usu prædicto esset omnino inutilis, si esset longus.
Rationabiliter autem fuit digitus ultimus parvus et curtus : quoniam in ipso finitur retentio in clausura manus, quae per longum digitum aut curtum et magnum in unum colligi non posset.
Digitus autem medius recte longus factus est propter amplitudinem et capacitatem comprehensionis, sicut reni medii in navi longiores sunt caeteris remis, ut multum de aqua capiant in impellendo navim. Proportionabiliter autem decurtantur ex utraque parte index et medicus sive annularis, ut manus apte in pugnum possit includi : et sic confortetur retentio et tractus manus propter quem maxime sit tota apprehensio. Sic enim quantumcumque retinet, necessario retinet valde, quando alii digiti proportionabiliter curtantur in circuitu medii, sicut dictum est.
Amplius autem in unguium creatione optime et recte studuit natura ingeniosa et sagax : quoniam ungues aliorum quorumdam animalium non sunt nisi unci, homo vero habet ungues ad cooperimentum extremitatum digitorum. Et quia manus est signum intellectus, ut diximus, erit dispositio unguis, ut ait Palemon, signum dispositionis intellectus. Olim autem diximus de hoc in physiognomia in primo libro scientiae hujus 1.
Amplius autem asseyd sive arundo in brachio hominis continuatur ad flexionem manus : et sunt aliquantulum curva ad domesticum asseyd hominis : et hujus flexio et curvitas sunt, ut convenien-
tior sit motus ad ferendum ad os cibum, ut congruant aliae manus operationes. Per alium autem modum creata asseyd aliorum animalium, et aliter sunt inflexiones eorum, quae videlicet sunt quadrupedia ambulantia. Animal enim quadrupes habens multos digitos utitur pedibus anterioribus loco manuum, et non utitur eis in ambulando tantum : et hoc manifestum est visui : pugnat enim cum eis, et scalpit se, et a se ejicit nocumenta cum illis. Animal autem habens soleas, pugnat pedibus posterioribus : eo quod sui pedes anteriores non sunt convenientes usui manuum, sed potius ad ferendum corpus : propter quod etiam animal multorum digitorum quod quinque quidem digitos habet in pedibus anterioribus et quatuor in pedibus posterioribus, sicut leo, lynx, canis, et lupus, ut ex multis digitis anteriora proveniant opera ex multitudine digitorum in pedibus anterioribus qui loco manuum sunt. Animalia autem multorum in pedibus digitorum, habentia in posterioribus pedibus quinque digitos, repunt super terram incedentia : quia a poplite totum crus posterius ponunt in terra : propter quod posterius indiget sustentari super multos ungues, ut sit motus velocior et levior ad elevandum latera ejus a terra, et sic elevetur caput.
Sic igitur de causa manuum et eorum quae loco manus in animalibus sunt, dictum est.
<--- Page Split --->
sint nobiliores et subtiliores, oportet spirituum regionem esse amplam et latam in qua diffunduntur. Talis autem latitudo pectoris non potest esse in quadrupedibus : haec enim propter dictas in praecedentibus causas prona sunt anterius in terram, et indigent pedibus anterioribus ad corporum sustentationem magis, posterioribus autem magis ad ambulandum : divaricati autem pedes anteriores, non bene portant corpus, quoniam gravitas corporis magni deprimeret et dependeret in medio : propter quod conjunctim infixa oportet esse anteriora fulcimenta : conjunctis autem illis oportuit in medio pectus stringi et acui quasi in angulum : propter quod pectus hominis latitudinem habet majorem et profunditatem minorem. Pectus autem quadrupedum profunditatem habet majorem, et latitudinem minorem. Latitudo autem in utrorumque pectoribus proportionabiliter est æqualis a furcula colli usque ad clibanum.
De causa figuræ pectoris et mamillarum in homine et in aliis etiam animalibus.
Inter humeralia autem et pedes anteriores in quadrupedibus est pars manifesta corporis, quæ pectus vocatur : hæc tamen pars in homine est inter humeros ad quos brachia colligantur, et ventrem : quia si totum quod est inter humeros et pedes in homine accipiatur, id vocatur clibanus continens totum concavum corporis : et hoc nomine etiam vocatur in aliis animalibus : et secundum hoc regio spiritualium quæ continet cor et pulmonem super diaphragma existens, vocatur proprie pectus vel thorax : et regio inferior sub diaphragmate usque ad initium coxarum vocatur clibanus communi nomine, eo quod in ipso coquuntur ea quæ pertinent ad nutrimentum.
Sic igitur accipiendo pectus, pectus hominis solius inter animalia latum est : rationabiliter quidem, eo quod humeri colligati sunt ad latera superius, 'ad dextrum videlicet, et ad sinistrum, quæ pectus multum dilatant.
Adhuc autem cum spiritus in homine
Ex hoc causatur ulterius, quod animalia quadrupedia non poterant habere mamillas in pectore, quia conjunctionem anteriorum crurium impedirent et ambulationem : divaricata enim crura anteriora omnino impediunt ambulationem et cursum in quadrupedibus, sed divisa et divaricata crura posteriора in eis moderate et temperate faciunt ambulationem et cursum et expediunt. In homine autem est e contrario : quia divaricata crura impediunt ambulationem, et conjuncta expediunt : et ideo mamillæ mulieris in pectore sunt positæ, et ablatae sunt ab inguine : et in quadrupedibus positæ sunt in inguine, et ablatae a pectore. Et quia mulieris pectus est carnosum laxæ carnis, et ideo habet mamillas carnosas dependentes laxæ carnis existentes, et tales etiam quadrupedia habent in inguine propter similem causam.
Licet autem mamillarum figura resultet in viris, tamen non habent perfectas mamillas, sed mulieres : quia natura utiur mamillis mulierum ad operationem magnam sine qua non salvatur species : et
<--- Page Split --->
hæc est cibatio partus : et ad hanc non utitur mamillis in viris. Quare autem resultatio quædam mamillarum est in viris, in tractatu de anatomia dictum est 1. Mamillæ autem in mulieribus sunt duæ per se distinctæ, eo quod latera sunt ad quæ radicantur mamillæ et continuantur. Non autem erat possibile ut animalia quadrupedia haberent mamillas in pectore præter simiam, quæ similitudo est hominis : quia si haberent eas in pectore, gravarent et impedirent ambulationem et motum, sicut diximus in præhabitis.
Amplius autem animalia paucorum filiorum, quæ habent soleas corneas pedum non divisas, aut etiam quæ habent ungulam divisam in duo, habent mamillas in inguine sive coxis, et ut frequenter habent duas mamillas conjunctas in unum, et duos conos mamillarum : quædam tamen quatuor ubera conjuncta videntur habere, et quatuor papulas mamillarum, sicut vacca domestica, et quædam aliæ vaccæ. Animal autem multorum partuum, quod in multa dividit pedem, habet multas mamillas, sicut canis et porcus : qui licet ungulam in duo dividat, tamen est multorum partuum. Quædam etiam in multa dividentia pedem quando sunt paucorum partuum, habent duas ungulas tantum, sicut leæna quæ duas tantum habet mamillas in medio ventris. Licet autem leæna sit paucorum filiorum, non tamen ideo est paucarum mamillarum, sed potius ideo, quia est pauci lacis propter calorem et siccitatem complexionis. Gibus enim suus virtute caloris transit in corpus. Calidum enim est et'siccum animal et raro comedit : et tunc quando comedit, comedit carnem quæ cito ad corpus convertitur propter symbolum quod habet ad illud. Elephas vero femina duas habet tantum mamillas in sub ascellaribus. Causa autem paucitatis mamillarum
est, quia non parit nisi unum fœtum : duæ tamen sunt, quia duo sunt latera ad quæ fluit lac. Sub ascellaribus autem sunt propter distantiam crurium anteriorum, quæ causatur ex magnitudine corporis. Causa autem, quod non sunt prope coxas est, quod est animal fissi pedis, licet fissuræ sint conjunctæ propter pedis confortationem, et præcipue ideo, quia convenit ei lac multum spissum, quod multum habet de nutrimento terrestri : et oportet ut tale lac multo calore digerente inspissetur : unde oportet vas suum esse prope calorem cordis. Quædam autem animalia habent multas mamillas et multum lac, sicut porca : et hæc habet proprium, quod primam mamillam dat primo partui, et secundo secundam, et sic de aliis. Primam autem voco, quæ propinquior est sub ascellari dextro : eo quod in illa lac est melius coctum. Propter hoc enim elephas femina habet duas mamillas tantum, et in loco quem diximus.
Amplius autem mamillæ animalis multorum partuum, sunt in ventre : quoniam animal quod habet multos partus, indigiut multis mamillis. Et quia in latitudine non possunt disponi plures duabus, eo quod non sunt nisi duo latera, dextrum, et sinistrum : oportuit situm mamillarum esse in longitudinem secundum duas acies in duobus lateribus ventris in spatio quod est inter pedes sive coxas posteriores et anteriores. Animal vero carens multis fissuris in pedibus et manibus, et pariens simul paucos partus, habet distinctas mamillas sub coxis posterioribus, sicut camela, et asina, et equa : hæc enim animalia raro pariunt nisi unum. Et similis est dispositio animalis non habentis sotalarem, sed divisam in duo ungulam, sicut apparet in cerva et vacca et capra et similibus. Et causa illius est, quia maxima pars cre-
<--- Page Split --->
menti fertur in partes corporis anteriores : et ideo illae indigent cibo plurimo. Pars autem inferior corporis contrariae est dispositionis : et ideo natura posuit ibi mamillas, quia ubi minus convertitur de cibo ad corpus, plus convertitur in lac : ad illam enim partem inferiorem videlicet naturaliter est cibi motus, eo quod est gravis : et ibi est conversio ejus in lac facilior, et multiplicior receptio ejus in mamillis.
Amplius autem mares et feminae in genere hominum habent aliquo modo mamillas. Mares autem in multis aliis animalibus non habent aliquod signum mamillarum : equi tamen quando in colore et aliis dispositionibus assimilantur matribus, aliquando habent : et quando assimilantur patribus, numquam habent signa mamillarum.
Sic ergo de dispositionibus mamillarum determinatum est.
CAPUT IV.
De causa et dispositione membrorum genitalium in maribus et feminis, et de cauda animalium, et de dispositione pedum eorum.
Medium autem pectoris ex utraque parte continuum est cum extremis laterum propter causam quam superius diximus : et etiam ideo ut non prohibeatur per medium pectoris cibi transitus in stomachum. In fine autem complementum pectoris sunt membra desverientia, sicut via ad exitum superfluitatis sicce et humide, et haec sunt ut frequenter in fine membri quod dicitur venter in communi. Utitur autem natura eodem membro tam in mare quam in femina ad exitum superfluitatis humide et spermatis, praeterquam in paucis valde speciebus sive modis animalium sanguinem habentium. Causa autem illius esse videtur, quia natura paucis se expedit quando hoc est possibile, et ideo superfluitates quae sunt in uno genere communi expellit per membrum unum et idem. Sunt autem in uno genere communi superfluitates humide, sicut sperma, et urina, et sanguis menstruus in feminis : et ideo expellit
<--- Page Split --->
omnes has per porum unum et eumdem qui est vulva feminarum. De spernate autem et menstruo hic dimittentes inferius pertractabimus : oportebit enim inferius cognoscere quæ est dispositio spermatis, et quæ accidentia ipsi conveniant, et quæ sunt differentiæ spermatis maris et fœminæ, et de impraegnatione : omnia enim hæc cognoscentur in sermone de generatione.
Manifestum est autem, quod figurae istorum membrorum quæ genitalia vocantur, in maribus et fœminis sunt convenientes operationibus eorum. Membrum vero masculorum ad coitum ordinatum, multas valde habet differentias. Hoc autem est quod convenit omnibus in communi virgis virilibus, quod quælibet virga virilis naturaliter est nervosa.
Adhuc autem communiter accidens huic membro est, quod solum membrum inter omnia membra corporis augetur et diminuitur sine læsione substantiæ membri. Augmentum vero ejus est quando intumescit, et tunc est conveniens coitui. Diminutio vero est quando non extenditur, sed concidit : et tunc est conveniens aliis rebus : et si non esset aliquando diminutum, multas suas impediret operationes. Est enim substantia ejus talis, quod istae duæ res possunt ei convenire, augmentum videlicet, et diminutio. Creatio enim ipsius est ex nervo et cartilagine : propter quod extenditur in venis adveniente ei spermate et ventositate : et per ventositatem via perforantur ad spermatis liberum exitum.
Quædam autem fœminæ quadrupedum animalium mingunt retro, eo quod talis figura et positio vulvæ est conveniens suo coitui. Ex numero autem marium quadrupedum quæ mingunt retro, est elephas, et leo, et cattus, qui figura est leonis sive resultatio quædam, sicut simia est resultatio obscura hominis. Similiter autem retro mingit camelus, et id quod nomine proprio animal pilosum nominatur. Nullum autem animalium
soleas habentium retro mingit si est masculus.
Hoc autem membrum quod est in posterioribus animalium prope coxas et crura, et cauda vocatur, est in homine quoad modum facturæ hominis e contra creationi aliorum animalium quadrupedum : omnia enim animalia quadrupedia habent caudam magnam vel parvam, non illa solummodo quæ generant animalia, sed ovantia quadrupedia etiam habent caudam magnam vel parvam : et quædam etiam caudæ habent pilos, et quædam non : homo vero non habet caudam omnino, sicut neque aliquod animal quadrupes habet anchas.
Causa autem hominem non habere caudam, est, quod cauda principaliter est ad tegendum anum ne infrigidetur : homo autem habet coxas multum carnosas sufficienter anum tegentes, et carnositas ipsa ad se trahit substantiam caudæ. Præterea cum homo sit erecti corporis, cauda impediret motum ejus et incessum et sessionem : et ideo optime homo cauda privatur. Alia autem animalia privantur carne in natibus, ita quod non habent tantam carnem in eis sicut homo. Licet enim animalia generantia animalia, habeant coxas et crura, et creatio eorum sit ex ossibus et nervis, et forte habeant carnem multam in eis, sicut equi pingues : tamen quia non sunt erecti corporis, non tegitur eis anus per coxas et nates. Unde in omnibus fere est una causa, quia videlicet solus homo inter omnia animalia est erecti corporis, sicut diximus. Ut ergo sit regularis declinatio corporis et via regularis ad partem inferiorem, propter levitatem et planitiem abstulit natura carnem a corporis partibus in descensu existentibus, et addidit ipsam ad nates, et fecit ibi musculos majores quam sint in aliqua parte corporis : et propter hoc ancha e hominis multum sunt carnosæ, et id quod est prope coxas et domesticum cruris tam super genu quam sub ipso.
Adhuc autem studuit natura ne esset
<--- Page Split --->
nimiurn pondus corporis super crura gracilia, et ut rectum proportionabiliter diminueretur corpus hominis : quia et facilius fertur, et congruit magis suis operibus. Coxæ vero et crura animalium quadrupedum sunt ex nervo et osse fortibus ad corporis pondus portandum : et quatuor quidem pedes sunt sicut quatuor fulcimenta ante et retro : propter quod etiam animal quadrupes nascitur sine labore, homo vero erectus longo tempore stare non potest, sed indiget quiete, tum propter teneritudinem componentium, tum propter hoc quod totum corpus imminet duobus tantum fulcimentis. Coxa igitur, sicut patet ex dictis, et domesticum crurium in homine, sunt multum carnosa propter causam quæ dicta est : et ideo caudam non habet, quia cibus totus transit ad nutrimentum coxarum et crurium. Et quia habet anchas carnosas, cauda caret, qua necessario indigeret si prædicta non essent. Animal autem quadrupes et alia genera sunt e converso : quoniam major multitudo carnis eorum et ponderis est in parte anteriori : propter quod non habent anchas et crura valde carnosa respectu sui corporis : nec crura sunt eis multum grossa et dura in musculis natiurn et in suris sub poplite. Ut igitur ex alio sit membrum ani a quo exit superfluitas custoditum, et similiter genitalia quæ magna indigent custodia a frigore et nocentibus, fecit eis natura caudam. Simia vero non habet anchas, eo quod forma ejus est composita ex forma hominis et quadrupedis : et posterius magis assimilatur quadrupedi.
Amplius autem in caudis sunt multæ differentiæ, quibus natura non utitur ad unum opus tantum quod est ani custodia, sed ad multa adjutoria.
Hæc igitur est dispositio genitalium et caudarum animalium.
Amplius autem in pedibus qui multum, sicut diximus, cum cauda communicant, est multa diversitas animalium. Quædam enim in pedibus habent soleas
tantum, et quædam habent sotulares, et quædam sunt fissi pedis in duos aut plures digitos. Soleæ autem sunt in animalibus habentibus magnum corpus, in quibus multa pars terrestris derivata ad magnorum ossium nutrimentum, transit in soleas pedum loco cornuum : soleas enim dico partem corneam pedis quam usitate calcem vocant : et animalia illa cum non habeant culmos dentium aut cornua, totum terrestre ad calcem pedum transmittunt : quia pede indigent munito propter pondus corporis, et ut in ipso arma habeant defensionis. Soleæ enim in ipsis non sunt nisi loco multorum unguium continuatorum, ita quod est sicut unguis unus : propter quod etiam hujusmodi animalia a natura cahab non habent. Cahab autem posteriores ungues voco, qui inferius in posteriori crurium respiciunt in animalibus in duo ungulam findentibus : propter quod etiam hæc animalia difficulter pedes flectunt posterius, quia cahab non habent. Pes autem habens cahab est sicut habens duos angulos : et tunc duas habet inflexiones, et facile aperitur et clauditur, sive extenditur et contrahitur : habens autem unum angulum, non habet cahab, et ille difficulter magis contrahitur et extenditur. Cahab tamen magis est ad fixionem pedis, quam ad motum : propter quod etiam animalia non habentia cahab, difficilius infectunt pedes posteriores. Cahab autem est sicut membrum extraneum a pede inter duo membra positum, poplitem videlicet, et pedem : et inducit pondus nisi habeat aliquam specialem utilitatem : facit autem ad fixionem pedis, ut diximus : propter quod etiam cahab non datur pedibus anterioribus, eo quod illi sunt levioris et fortioris fixionis : non enim sic dispositi debent esse pedes, quod posteriores sint fortiores et magis firmae fixionis : quia per illos magis animalia torquent et involvunt gressus suos, quam figantur per ipsos. Animalia autem in duo dividentia ungulam, sive sotulares duos habentia,
<--- Page Split --->
in pedibus habent cahab : propter quod etiam pedes ipsorum sunt levioris motus. Ea autem quae nec soleas sive calces habent, nec in duo ungulam dividunt, sed multos habent pedes, cahab non habent : et si cahab haberent, non possent esse multorum digitorum : digiti enim dominantur super locum cahab : et propter hoc sotulares sunt in plurium animalium pedibus quae cahab habent.
Amplius autem homo rationabiliter magnos habet pedes respectu sui corporis : tales enim existentes ferre possunt pondus sui corporis : propter quod etiam habet longitudinem et latitudinem et pluralitatem digitorum. Longitudo autem digitorum e converso est longitudini digitorum manus : operatio enim manuum est in acceptione et retentione, et ideo sunt longiores : et si non esset longitudo digitorum et laxa junctura articulorum et flexibilitas, non optima esset receptio. Operatio autem pedis est ad figendum pedem et portandum corpus : et ideo digiti pedes fortis sunt creationis et curtioris : quia sic melius figurntur et melius ferunt. Congrue etiam principium sive finis aut extremitas pedis anterior habet fissuram in digitos, ideo ne occasio infirmitatis accidens digito uni, accidat alteri : propter quod etiam ungues facti sunt in extremo digitorum ad custodiam. Scissio etiam pedis facit ad fortiorem et firmiorem fixationem.
CAPUT V.
De membris quadrupedum ovantium manifestis, et de causis eorum physicis.
Sic igitur determinato de membris animalium habentium sanguinem, et animalium quorumdam ovantium : dicemus iterum, quod quaedam animalia habent quatuor pedes, et quaedam carent pedibus omnino sicut serpentes. Jam autem tetigimus causam quare serpentes carent pedidus in praehabitis, ubi locuti sumus de motu serpentium. Dicemus autem etiam adhuc in sequentibus, ubi de natura reptilium prosequemur in speciali.
Animalia autem quaedam habent formam sicut est forma quadrupedis ovantis : et hoc animal etiam habet caput, et membra quaedam in eo propter eamdem causam sunt, quae dicta est in aliis. Animalia vero habentia sanguinem, linguam habent in ore praeter tencheam. Opinio enim est, quod hoc animal non habet linguam, sed aliquid loco linguae. Aquosa enim multa carent lingua, sicut in antehabitis dictum est. In piscibus enim non apparet lingua, nisi diligenti inspectione : valde enim sunt gulosi, et lingua eorum non est soluta, neque prominens :
<--- Page Split --->
non enim indigent lingua, nisi parum ad gustandum, et non ad masticandum. Hoc ergo membrum quod in eis est loco linguae, sentit humiditates sive sapores : et sapor quidem cibi erit in piscibus in descensu cibi ad interius : pisces enim et sibi similia animalia, in transglutitione sentiunt res calidas pingues et paucos alios sapores.
Animalia autem quae generant animalia, habent istum sensum, et sentiunt fere omnes sapores cibi in transgluttiendo. In ipsa enim cesophagi apertione cibi sapores percipiunt: et propter hujusmodi debilem sensum cibi gulosi sunt valde pisces, et multi sunt appetitus ad cibum, ita quod etiam quidam non possunt vel vix possunt abstinere a cibo ex quo senserint saporem ipsius. Pisces igitur et his similia sentiunt modo quo diximus.
Ex animalibus autem quadrupedibus ovantibus est lacerta, cujus lingua ante fissa est in duos ramos sicut lingua serpentis: et extrema illorum ramorum sunt gracilia sicut pili. Cochi autem etiam habent linguam fissam in duos ramos: propter quod etiam omnes isti modi animalium facti sunt acutorum dentium, quae sunt quadrupedia ovantia: dentes enim horum animalium sunt sicut dentes piscium: sed omnia instrumenta sensuum inveniuntur in istis modis animalium sicut in aliis animalibus, et habent nasum qui est organum olfactus, et oculos qui sunt organa visus, et auriculas quae sunt organa auditus: sed non habent auriculas prominentes, sicut neque in avibus prominent, ita quod sunt in eis tantum viae auditus: et causam illius in antehabitis ut in avibus quidem diximus esse duritiem cutis: et similiter est in istis. Aves enim habent plumas et alas pennosas quibus induratur cutis. Haec enim animalia habent cortices aut squamas quae dura sunt naturaliter, sicut patet in tortuca et serpentibus magnis et tenchea et aliis crocodilis fluvialibus: et squama etiam ossibus duriores et fortiores: sunt
enim de natura ossium : et propter hoc superius diximus, quod omnes isti modi carent palpebra superiore, sicut et aves non claudunt oculos per palpebram superiorem, sed per inferiorem : sed animal de quo diximus, nequaquam claudit oculos, eo quod cutis ejus durior est cute avium, et fricatio ejus super oculos laederet substantiam oculi. Aves autem claudunt oculos membrana, sicut diximus superius : eo quod indigent acuto visu, quia aliter non longe possent contemplari escam : et tunc malum esset regimen vitae suae. Modus enim animalium dictorum duros habet oculos obtusi visus : eo quod non indigent visu acuto, quoniam mansio ejus est in lapidibus et foraminibus et fissuris terrae et aedificiorum.
Amplius autem caput istius animalis est divisum in duo, scilicet in partem superiorem capitis quae tota sibi cohaeret, et est os unicum solidum, et in mandibulam inferiorem quae alligata est ossi capitis.
Homo vero et omne animal quadrupes movet mandibulam unam quae est inferior motu triplici, scilicet ab inferiori superius, et a superiori inferius, et in latus a dextro ad sinistrum, et e converso: iste enim est actus et operatio mandibule, quia motus ab inferiori superius est ad cibum dividendum, motus autem in latus est ad conterendum et molendum eumdem. Pisces autem et aves movent mandibulam inferiorem superius et inferius tantum: motus enim in latus, sicut diximus, convenit masticationi et contritioni sive mollificationi cibi in expressione humoris proprii et permixtione humoris salivalis. Hoc autem non convenit piscibus propter causam quam superius saepe diximus: propter quod natura privavit eos isto motu et molaribus pertinentibus ad hunc motum ut in pluribus, eo quod natura nihil facit otiose. Et universaliter omne animal notum nobis, movet mandibulam inferiorem praeter tencheam quae movet superiorem. Causa autem illius est, quia cum pedes
<--- Page Split --->
ejus sint valde parvi proportione corporis sui, non sunt convenientes ad accipiendum et tenendum cibum : propter ergo restaurum hujus defectus aptavit ei ad motum natura mandibulam superiorem, ut uno eodemque instrumento accipiat et teneat et dividat cibum. Manifestum enim est, quod percussio quae fit a superiori, fortior est multo, quam illa quae fit ab inferiori: et ideo ut esset unum idemque instrumentum conveniens ad accipiendum et tenendum et incidendum, cum neque manus neque pedes haberet, quibus acciperet et teneret, confortavit ei natura os in tria opera. Non autem poterant fieri motu mandibulae inferioris : et ideo fecit moveri superiorem in haec opera. Haec enim etiam est causa quare cancer movet illam partem forficis quam habet loco manus, quae claudit forfices ex parte interiori in domestico forficis, ut sic accipere et tenere possit. Forfices igitur in cancris sunt organa convenientia ad accipiendum et mordendum. Morsus autem prima et principalis est abcessio cibi et divisio. Facultas igitur completa ad accipiendum est in cancris et in omnibus sibi similibus animalibus quae mollis teste in genere dicuntur, per duos culfmos forficum suarum : et similis facultas est in omnibus animalibus, quorum tamen non generaliter mansio est in aqua : et haec omnia facultatem accipiendi habent per manus aut pedes, et dividendi cibum per orificia sua. Oportuit autem orificium tenchea esse conveniens tribus simul operationibus : et ideo conveniens fuit ut superiorem moveret mandibulam.
Amplius autem omnes isti modi animalium habent collum propter pulmonis indigentiam, et per cannam quae est trachea arteria accipiunt spiritum. Voco autem collum membrum quod est inter caput et spatulas. Serpens tamen secundum opinionem multorum collum non habet, sed aliud quoddam membrum loco colli, quod est distinctum in extremitatibus capitis et scapularum, quae jam notae
sunt per antedicta. Serpentes autem secundum genera sua hoc videntur habere proprium, quod caput movendo circumducere possunt ad latus et ad posterius corporum suorum quiescente alio corpore. Similis autem causa hujus est, quae est causa annulosi corporis, quod videlicet armille spondilium sicut et annuli annulosorum factae sunt ex cartilagine ad hoc ut bone sint flexionis: et haec causa necessaria est ad hoc accidens. Ipsum autem accidens utile est serpentium saluti, scilicet quod ad posterius respiere possit ad totam longitudinem corporis sui, quae multis occasionibus exponitur tracta per terram: eo quod serpentium nulla species inventa est habere pedes, neque manus, neque aliud organum ad accipiendum cibum et tenendum ipsum, et ad custodiam corporis posterius a nocumentis: neque sufficienter juvaretur elevatione capitis, nisi posset aspicere posterius, quia corpus suum totum est posterius cui est prospiciendum.
Amplius autem in hujusmodi animalibus, qualia sunt de quibus hic loquimur, sunt membra quidem pectori convenientia: tamen mamillas non habent, neque in pectore, neque in aliqua residua parte corporis, sicut neque haec membra inveniuntur in avibus, neque in speciebus piscium aliquibus, eo quod illa species animalium ovantium habeat lac, eo quod ova faciunt, et humiditas mollis quae pertinet ad nutrimentum partus, profunditur in ovis. Animal vero generans animal, habet lac, et ideo caret ovis: et de causa horum subtiliter dicemus in sequentibus, ubi agemus de animalium generatione.
Amplius autem omnes species et modi praedictorum animalium caudam habent, sed differunt in ea secundum majores et minores habere caudas : sed caudae causam jam generaliter determinavimus in praehabitis.
Amplius autem est quoddam speciale animal quod hamaleon dicitur, quod Latine sonat leo terra, ut dicit Avicenna, in
<--- Page Split --->
figura lacerte, in terra quasi semper jacens, frigidum valde, et timidum, et pigrum, et parvum, et macrum magis' omnibus quadrupedibus ovantibus, eo quod est valde pauci sanguinis, neque est valde carnosum : et quando est in timore, ita retrahitur spiritus ad interius, quod mutatur color ejus in multos colores, et efficitur immobile : timor enim ejus augetur ex modica causa in ipso propter paucitatem sanguinis et caloris ipsius.
Sic igitur de dispositione habentium sanguinem, et quadrupedibus ovantibus, et de non habentibus pedes, et de membris eorum interioribus et exterioribus determinatum sit : sufficit enim quod dictum est de causis istorum quoad præsentem speculationem.
CAPUT VI.
De membris avium manifestis, et de causis physcis eorum.
Aves autem magnam habent diversitalem in membris suis. Quod enim statin apparet, est quod quaedam. habent valde longa crura, et quaedam habent in digitis pedum ungulam latam, et quaedam strictam, et similes his diversitates in membris aliis. Non solum autem diffe-
rentia invenitur inter aves valde dissimiles, sed etiam in his quae similitudinem videntur habere, differentiae inveniuntur in membris earum inesse, licet minor sit diversitas.
Inter aves autem et caetera animalia differentia est secundum membrorum figuras et formas. Quod autem omnibus avibus conveniens est et proprium, est eos habere plumas et pennas : quaedam enim, sicut diximus saepius, animalium habent squamas : quaedam autem cortices : et sic aves habent alas et plumas.
Adhuc autem alae quarumdam avium sunt diversarum pennarum ab invicem, ita quod adspectus earum non videtur esse adspectus alarum continuarum, sicut est videre in extremitatibus alarum magnae aquilae. Quaedam autem habent alas quae sunt compositae ex pennis sicut paries ex cannabilus, ita quod canna sit juxta cannam, et tertia canna tegens quaslibet duas : et quaedam non habent alas hujusmodi.
Amplius autem proprium membrum habent ayes in capite, quod non invenitur nisi in paucis aliorum animalium : et hoc est rostrum quod omnes aves habent, et pauci pisces. Sicut autem elephas habet nasum loco manus, et annulosa quaedam habent linguam loco manus : ita aves loco mandibularum et dentium et manuum habent rostrum, quod ex osse est creatum : habent etiam collum extensum propter causam quam diximus, quae communis est et aliis animalibus : una enim communis causa est propter quam collum datur animalibus.
Collum autem quaedam aves habent longum, et quaedam curtum : sed in majori parte dimensio colli sequitur dimensionem crurium, ita quod avis longi cruris, est longi colli : et si curtum crus habuit, habebit curtum collum, praeterquam in avibus aquaticis, quae membranas habent inter digitos pedum ; quaedam enim illarum habent collum curtum et crura longa, sed illae habent rostrum longum valde, sicut aves quae peditantes in aquis
<--- Page Split --->
quærunt victum : et ideo si hoc esset in avibus manentibus in terra, non esset possibile : in avibus autem habentibus corium inter digitos est possibile, quoniam mansio illarum est in aqua, et ideo non habent longum collum. Scias tamen, quod rarissime contingit quod aves longorum crurium habent corium inter digitos, et habent curtum collum : sed aves aliquæ habentes corium inter digitos, habent valde longum collum et crura, sicut cygnus, et avis maxima alba quæ saccum rubeum habet ante collum, de qua diximus in antehabitis : sed quando contingit aves longorum crurium esse brevis colli, oportet quod recompenset longitudo rostri brevitatem colli : paucæ tamen de avibus nobis notis sunt talis dispositionis.
Amplius autem aves uncorum unguium, quæ dicuntur rapaces, eo quod non sunt longorum crurium, non possunt esse longi colli : et aves quædam aquatice habentes inter digitos corium, habent longum collum, ut cygnus, quia hoc convenit suæ operationi : talis enim sui colli dispositio convenientior est ad cibi acceptionem ex fundo aquæ. Crura autem istarum avium curta, convenientia sunt ad natandum.
Amplius autem rostra avium dividuntur secundum modos et regimen suæ vitæ. Quædam enim aves habent rostrum, rectum, et quædam incurvatum. Rostrum autem rectum erit in avibus indigentibus ad capiendum cibum tantum. Incurvatum autem rostrum erit in avibus comedentibus carnes ad lacerandum carnem crudam, quæ est tenax et viscosa : oportuit enim talem sui rostri esse facturam, eo quod acquirit cibum ex vena tione animalium. Aves autem non rapaces pacificæ quæ vivunt ex herbis et seminibus in luto, tantum rostrum latum debent habere : hoc enim est conveniens ad cavandum et scindendum herbas : propter quod etiam extremitas rostri talis est denticulata sicut sit secta sicut falx in denticulos parvos, sicut in rostro anseris. Et
quædam quidem aves istius generis longum habent rostrum propter colli longitudinem, eo quod suum cibum quærunt ex profundo aquæ. Quædam autem habentium inter digitos corium simplici simpliciter, habent etiam membrum aliquando, per quod deprehendunt ea quæ sunt in aqua : et collum illius est sicut arundo piscatorum, et ideo est longum. Rostrum autem ejus est sicut hamus accipiens cibum : et talis est avis quæ meba Germanice vocatur.
Amplius autem in avibus est anterius corporis, et id quod dicitur posterius, et membrum quod pectus vocatur. Hoc autem pectus in omnibus quadrupedibus est continue inter crura anteriora pendens super assayd anteriorum crurium. Aves autem inter collum et pectus habent proprium, alas videlicet, et sunt inter spatulas juxta superiorem finem dorsi.
Amplius autem aves habent duos pedes sicut homo : et hoc quidem est necessarium, quoniam sunt de numero animalium sanguinem habentium, et insuper habent alas. Animal vero quadrupes ovans, non habet ad motum nisi quatuor organa : habet enim membra similia membris animalium ambulantium. Aves autem habent loco pedum anteriorum et loco assayd communiter alas : et in eis est fere totus vigor earum ad motum volatus : et ideo etiam non debent habere nisi duos pedes tantum. Sic enim quatuor organa habebunt ad motum processivum sicut fere omnia animalia ambulantia sanguinem habentia, duas videlicet alas, et duos pedes.
Amplius autem omnes aves habent pectus rotundum et quasi acutum carnosum : quoniam quanto fuerit magis acutum, eo erit avis melioris volatus : si enim esset pectus latum, moveret multum aeris, et esset gravis motus per aerem. Carnosum autem est, eo quod acutum esset debile, nisi cooperiretur multa carne.
Amplius autem sub pectore avium est venter perveniens ad locum exitus super-
<--- Page Split --->
fluitatis, sicut in quadrupedibus, et in homine : et hæc sunt membra avium quæ sunt inter alas et crura.
Amplius autem omne animal generans animal, et id quod primo ovat et postea parit animal, habet partum habentem umbilicum tempore partus : et quando creverit, latet umbilicus, ita quod tandem non apparet omnino : continuatur enim intestino per aliquam partem alicujus venæ de qua in anatomia dictum est : et oportet quod simile aliquid sit in avibus, non extra quidem, sed intra, per quod trahant nutrimentum ab humore vitelli.
Amplius autem quaedam aves sunt boni volatus, habentes bonas et magnas et fortes alas : quaedam autem non boni volatus. Boni volatus sunt maxime aves rapaces curvorum unguium, et praecipue falcones. Boni etiam volatus sunt illæ aves, quibus natura bonitatem volatus dedit propter salutem, eo quod de regione in regionem transferuntur. Quæ autem sunt mali volatus, sunt quæ propter pondus corporis non vene volant, et sunt illæ quarum mansio est super terram, et cibus earum est in ea : grana enim comedunt. Et quaedam etiam mali volatus sunt, quæ manent in aquis, quæ sunt ponderose et frigide.
Amplius autem corpora avium rapacium parva sunt et subtilia, præter alas quas magnas habent, eo quod cibus transit in alas : vigor enim earum ex maxima parte est in alis. Avium autem quædam mali volatus existentium corpora sunt e converso disposita : sunt enim magna et ponderosa : et alæ sunt parvæ proportione suorum corporum. Quædam tamen istarum aliam habent defensionem loco alarum : ungues enim aliquando longos habent in cruribus, sicut gallus.
Nulla autem omnino avis est, quæ simul habeat ungues in cruribus et pedibus, eo quod natura nihil facit superflue. De unguibus autem qui sunt in cruribus, non indigent aves quæ habent ungues curvos in digitis pedum : ungues enim qui sunt
in cruribus, magis conveniunt his avibus, quæ fixæ et manentes vadunt super terram : his enim natura hos ungues dedit in arma : et hæ sunt aves ponderosi corporis, quæ non habent ungues curvos : non enim prodessent ambulationi, sed nocerent, eo quod per ipsos involverentur in vepribus et aliis super quæ ambulant. Hæc enim est causa, quod rarissime ambulat avis curvorum unguium, neque insidet ramusculis arborum, eo quod dispositio naturalis suorum unguium impeditiva est harum duorum, hoc est, ambulationis, et hujusmodi sessionis.
Avibus autem ponderosi corporis accidit ponderositas ex terrestreitate : et cum illa terrestreitas declinat ad crura, efficiuntur ex ea ungues longi, qui sunt in cruribus : et illa est causa magnitudinis et fortitudinis unguium : et si non esset ista pars terrestris et superfluitas in avibus, essent valde debilis naturae. Ex hujusmodi etiam terrestreitate cum aquosa permixta generatur membrana quæ est inter digitos quarumdam avium natantium, ita quod digitos habent latos et continuos. Hæc igitur membra habent aves propter causas præindustas. Pluma autem istarum avium quæ cooperit sua membra, et pervenit usque ad popliem pedum, conveniens est ad natandum : quia levitate et areitate supra fertur avis natans per pennas. Corium autem pedum est sicut sunt pinnae sive alæ piscium, quas habent prope caput : propter quod etiam pennae non sunt inter pedes avium, quia pedes levitate pennarum supra ferrentur.
Amplius autem quaedam aves sunt longorum crurium : et causa illius est debilitas suæ vitæ : omnia enim instrumenta quæ natura dat, dat secundum convenientiam quam habent ad operationem : non enim præparat operationem secundum instrumentum, sed potius e converso organum dat secundum operationem congruentem. Et quia hujusmodi aves peditant in humidis, et non natant raro, posuit natura membranam inter di-
<--- Page Split --->
gitos hujusmodi avium : et aliquando sunt mali volatus, eo quod ponderosae sunt manentes in terra humida juxta cibum suum. Cibus autem terrestris qui deberet transire in caudas earum et in pectora, transit in crura longa : propter quod etiam longa crura acquirunt : et ideo etiam in volando utuntur pedibus loco caudae, et extendunt pedes posterius pro gubernaculo volatus : hoc enim modo convenit sibi factura crurium longorum.
Amplius autem quaedam habent pedes parvos et crura curta, et illae cum volant, constringunt ea ad ventrem, ne prohibeant eas a volatu.
Amplius autem pedes avium rapacium quae habent curvos ungues, sunt convenientes secundum aptitudinem apprehensioni et tensioni venationis.
Amplius autem aves omnes longorum pedum, quae collum habent grossum et spissum, et volant extenso collo : et si habent longum collum debile, declinant et contrahunt ipsum in volando, sicut ardea.
Amplius autem omnes aves habent anchas, quamvis multi opinentur aves anchas non habere. Anchae autem usque ad medium ventris extenduntur. Quaecumque enim animalia bipedia sunt, duas anchas habent necessario. Aves igitur anchis non carent sicut animal quadrupes. Duae autem anchae avium sunt versus partem ani, et coxae superius applicatae sunt anchis, ut totum simul levare possint corpus. Haec enim est causa, quod et homo bipes existens corpus levare poterit. Animal vero quadrupes declinat ad terram propter sui capitis ponderositatem. Nec aves autem quolibet elevantur tempore : sed hoc est propter sui indigentiam ad cibi inquisitionem.
Amplius autem aves non habent nisi duos pedes tantum, eo quod loco aliorum pedum a natura alas acceperunt : propter quod etiam natura anchas fecit avibus valde longas quasi in medio corporis ad sustinendum corpus, ut sit pon-
dus aequale posterius et anterius, et ut possint volare et ambulare, et sint ipsa crura bonae fixionis in portando corpus totum, et quasi per medium est divisum in anchis. Sic igitur dicta est causa propter quam aves habent tantum duo crura.
Amplius autem in cruribus avium non est caro aliqua : et eadem est causa propter quam etiam quadrupedia carnes non habent in pedibus : et haec superius est determinata.
Amplius autem in quolibet pede avium praeter struthionem sunt quatuor digiti : sed de struthione quae est in provincia quae Nubia vocatur, posterius dicemus. Est enim opinio aliquorum non omnino hoc animal esse de genere avium propter diversitatem suae facturae, sicut et olim in praehabitis hujus scientiae diximus : habet enim tres tantum digitos in utroque pedum suorum propter suas alas, et propter maximum suum pondus : et habet plus de carnibus in tibiis, quam competat avium naturae. Id tamen in quo cum avibus magis communicat, sunt accidentia quae accidunt avibus longi cruris, et praecipue convenit cum avibus quae gocom Graece vocantur : hoc enim genus avis etiam non est multorum digitorum.
Haec igitur est dispositio digitorum avium.
Animal autem quod Graece gocum dicitur, non habet in anteriori nisi duos pedes tantum : et causa illius est, quod corpus suum non declinat ad anterius sicut ad posterius.
Amplius autem omnes aves habent duos testiculos, et sunt intra corpus : propter quod etiam omnes velocis sunt coitus : et causam hujus inferius determinabimus, ubi de Animalium loquemur generatione.
Haec igitur de avium membris manifestis dicta sunt.
<--- Page Split --->
membra perfecta: natura enim eorum est ad natandum, et natura nihil facit otiose.
Amplius autem substantia piscis est phlegmatica aquatici sanguinis, si sanguinem habet: natat namque et habet alas, non autem ambulat, quia pedes non habet: habere enim pedes non est conveniens nisi cuidam motui qui vocatur ambulatio. Similiter autem non prodest piscibus habere quatuor alas et duos pedes, aut duas alas et duos pedes, aut aliud membrum omnino ambulationi deserviens: quia etsi hoc haberent, non propter hoc haberent sanguinem nisi paucum et frigidum, et vix moverent hoc et lente.
De membris manifestis piscium et de causis physicis eorum.
Genus vero piscium valde est imperfectum in membris exterioribus : neque enim alas habet, neque manus, neque pedes, et corpus ejus sine aliqua distinctione continuatur cum capite et cauda.
Adhuc autem et capita eorum non sunt omnino consimilia, sed quaedam ex ipsis propinqua similitudini videntur, quaedam autem omnino sunt dissimilia.
Amplius autem quidam pisces lati habent caudam longam et spatiosam : et ab illo continue augetur latitudo eorum in corpore, sicut est corpuspiscis qui Graece acro vocatur.
Amplius autem ex piscibus sunt qui habent multam carnem et sunt curti propter eamdem causam propter quam fuit caula horum et multum curta et multum carnosa. Ranae autem accidit e converso ei quod diximus : quoniam latitudo sui anterioris est pluris carnis posteriori : quod enim diminuit ex posteriori et cauda, augmentavit natura in anteriori. Pisces autem non habent
Est tamen quidam piscis habens duas alas membranales, qui volat ad spatium modicum, et postea vadit in mare, quem Italici vocant hirundinem maris, et sunt alae suae membranales, et volat ad modicum spatium. Est etiam piscis in mari Flandria et Germaniae, quem lingua sua aslec vocant, quem ego diligenter consideravi, et inveni quod habuit duos pedes et quatuor alas quae moventur flexae ad domesticum ventris et pectoris sui sicut alae avis. Sunt autem duae alae ante juxta branchos, et duae posterius ante caudam : et sunt alae membranales, spissae quidem valde juxta corpus in parte quae est loco adjutorii brachii, et tenuiores in parte anteriori alae quae est loco asseyd : et hanc dispositionem habent etiam alae posteriores. Branchi autem istius piscis non habent fissuram versus ventrem vel pectus pertingentem: sed habent branchos qui terminantur super humeros alarum anteriorum quatuor foraminibus quadratis, ita quod duo sint propinquiora capiti, et duo propinquiora alae dextrae : et similiter disponuntur branchi in sinistro latere. Caput autem istius piscis et color pellis et figura corporis et sapor carnis, est fere sicut piscis qui raya vocatur. Crura autem ejus sunt cartilagines sive juncturae : et subtus in pedibus habet foveas, ut fortius figatur : cauda autem ejus non est cauda raye, sed similis caudae aliorum piscium, nisi quod est aliquantulum longior : et
<--- Page Split --->
ante caudam in loco dorsi ubi stringitur solida pars corporis quæ est post concavum ventris, habet pinnam quæ est sicut pinna alterius piscis, sed est valde magna respectu sui corporis.
Dicit etiam Aristoteles, quod modi piscium qui foïdolom dicuntur, habent branchos et pedes, sed non habent alas, sed caudam habent latam et spissam. Pisces autem lati corporis hi qui Græce bocom vocantur, habent quatuor alas, duas in ventre, et duas in dorso : et alæ vocantur hæ pinnæ : et sic per omnia habent pisces quos nos lepores maris, Gallici autem gornais vocant : hi enim duas pinnas habent in ventre, et duas directe super eas in latere versus dorsum. Quidam autem longam habent pinnam vel alam secundum longitudinem dorsi inferiorem, quæ est super solidum quod est post concavum corporis, sicut enchelim quod est anguilla, et sicut murena, et sicut id quod vocamus novem oculos. Similiter autem habet id quod Græce henchetor vocatur. Simile autem his in hoc esse dicitur etiam quoddam genus fastarom : et isti inveniuntur in mari Orientalis Græcia : et est iste modus longi corporis, et assimilatur in creatione serpentibus qui Græce astaiorimi vocantur : et hic modus alas non habet, neque natat nisi per flexionem corporis sicut serpens : movetur enim in aqua sicut faciunt serpentes quando repunt in terræ superficie : natant tamen in aqua serpentes sicut repunt super terram.
Una namque causa est propter quamiste modus piscium non habet alas, et propter quam serpentes non habent pedes : et jam determinavimus de causa ista superius, ubi locuti sumus de ambulatione et motu Animalium. Si enim habuissent pedes, oporteret quod essent mali motus, eo quod oporteret quod essent plures quam quatuor : et cum sint stricti corporis, si habuissent alas, oporteret
quod essent valde propinquæ ad invicem : et sic oporteret quod essent gravis motus valde. Si vero etiam concederetur quod essent remotæ ab invicem, adhuc essent mali motus : eo quod tunc longa pars corporis esset inter alam et alam : et hoc gravaret inferius. Si autem multa signa haberent in quibus posita essent organa motus, tunc sanguinem non haberent : et hæc est causa, quod hi pisces et similes eis, neque habent alam, neque pedem : quia factura eorum quæ est flexibilitas corporis, est loco duarum alarum : et propter hoc repunt in terra, et vivunt lono gtempore.
Amplius autem aliquando invenitur, quod aliqui pisces habent tantum duas alas in dorso, sicut invenitur etiam in illis piscibus qui a natatione propter corporis latitudinem non prohibentur. Quidam etiam statim prope caput alas habent, eo quod non habent longum corpus. Modus vero qui Græce bacom dicitur, et sibi similes, habent latitudinem loco alarum posteriorum, et per illam natant longitudinem, flectendo se et extendendo : sicut facit etiam modus qui dicitur giddon et rana marina : hæc enim omnia natant cum inferiori latitudine corporum suorum : et alæ quæ sunt prope caput, non prohibent ipsum a motu propter latitudinem : loco enim ejus quod ita dispositæ sunt alæ, erunt illæ alæ minores quam alæ posteriores. Modus autem qui dicitur giddon, habet duas alas prope caudam, et utitur latitudine loco aliarum alarum.
Amplius autem pisces habent proprium membrum, quod non est in aliis animalibus, præcipue sanguinem habentibus, et hoc membrum est natura branchorum : et jam in antehabitis diximus causam et utilitatem membri illius 1. Piscium autem qui habent branchos, quidam habent cooper toria super branchos omnino, eo
<--- Page Split --->
quod branchi ejus sunt spinosi, et coopertorium ejus similiter est spinosum. Omnes autem modi celeti habent branchos cartilaginosos. Creatio vero branchorum spinosa, quae est sicut sit ex rubeis spinis mollibus et carneis, magis conveniens est motui : quia motus coopertorii branchorum quod est os quod est super branchos, debet esse velox, ut per hoc sit convenientior utilitati branchorum.
Amplius autem quidam pisces habent paucos branchos, et quidam multos : et aliquando sunt in quibusdam valde parvis piscibus : et aliquando sunt branchi valde tenues, sed extensi : et hoc vere cognoscitur ex piscium anatomia, et aliqualiter cognoscitur ex sermonibus quos in praehabitis hujus scientiae libris induximus de piscium anatomia. Causa autem multitudinis et paucitatis branchorum est calor cordis : major enim calor cordis motum majorem et velociorem requirit motum cordis : et qui tales habent branchos, talem habent naturam : habent enim majorem caloris cordis fortitudinem his qui minores branchos habent et extensos : propter quod etiam in terra extra aquam longo tempore vivunt habentes multos branchos, sicut vivit enchelim, hoc est, anguilla, et omnes modi piscium quorum factura similis est facturae serpentis. Hi omnes modi non multa indigent infrigidatione.
tardentur a cibi acceptione : habet enim iste modus piscium additamentum rotundum tenue, propter quod non potest esse bona abscissionis et incisionis cibi : quoniam si esset levis comestionis, cito moreretur propter nimiam repletionem.
Amplius autem quidam modi habentes orificia in parte superiori, habent orificia multae apertionis, et quidam parvae : hi enim qui comedunt carnes, habent orificia bonae apertionis : hi autem qui non comedunt carnes, habent orificium parvum parvae apertionis.
Amplius autem quaedam horum animalium habent corium plenum corticibus sicut squamis quibusdam : et quaedam alio modo habent corium asperum, sicut id quod vocatur cohabicom : hujus enim animalis pauca sunt valde quae corium leve habeant. Celeti vero cortices habent, et corium eorum est asperum, eo quod creatio ejus est cartilaginosa et spinosa, eo quod pars sua terrestris naturaliter transit in corium. Et nullus istorum modorum habet testiculos, neque intus neque extra : sicut neque animal carens pedibus, testiculos invenitur habere : sed serpentes habent vasa et canales, in quibus currit et exit seminis eorum superfluitas : sicut et alia habent animalia quae generant animalia similia, quae sunt quadrupedia. Serpentes vero non habent viam exitus urinae, eo quod non habent vesicam.
Amplius autem modi piscium in factura corporis diversantur : quidam enim habent orificium ante in opposito corporis statim ubi corpus opponitur rebus exterioribus : et quidam habent illud in inferiori sui capitis, sicut sturio, et praecipue piscis qui dicitur caliga : hic enim inferius quasi in medio sui corporis habet orificium. Quidam autem habent in dorso, sicut delphinus, et omnes modi animalis quod celeti vocatur, qui cibum non accipiunt, nisi quando super dorsum reversantur. Et manifestum est, quod natura fecit in eis talem dispositionem, non propter salutem tantum, sed ut re-
Haec igitur est differentia inter genus piscium, et aliorum genere animalium.
Delphinus autem et balenarum genera et sibi similia quae sunt animalia magni corporis, non habent branchos, sed habent cannam quae vocatur trachea arteria, eo quod habent pulmonem : neque multum diu cibum tenent in ore, quia si diu retinerent, aqua subintraret, eo quod cibum accipiunt in aqua, et non emitteretur per branchos.
Ex dictis igitur manifestum est, quod branchi conveniunt modis animalium aquaticorum, qui canna et pulmone carent et anhelitu : et jam quidem in prae-
<--- Page Split --->
habitis causam determinavimus propter quam hoc accidit, ubi de membris piscium locuti sumus 1. Nullus enim omnino ex modis piscium potest simul habere branchos et spirare : sed tantum modus spirans, habet viam quamdam ad exitum aquae, quae est sicut canalis, et est via illa in anteriori parte cerebri sui. Causa autem propter quam talis modi piscis habet pulmonem et inspirationem, est, quia est de numero magnorum animalium multo calore indigentium, quia aliter corpus suum movere non posset : et ideo pulmonem plenum habet sanguine et calore naturali : hoc enim animal in aliquo convenit cum terrestri animali, licet sit aquosum, in hoc videlicet, quod inspirat aerem sicut terrenum, et caret pedibus, et accipit cibum actu humidum sicut aquosum.
Similiter autem modus qui Graece dicitur cochi et rapam sive hirundo etiam, ut dicunt quidam, communis est terreno et aquoso animalibus : et certum est quod cochi qui est vitulus marinus, communicat terrestribus et aquosis : hinc enim est, quod habet spinam cochi, habet quidem pedes sicut aquosum et agreste, et alas : pedes enim sui anteriores valde pedibus piscium assimilantur. Praeterea omnes dentes hujus animalis sunt acuti sicut piscium, et prominent extra. Hirundines autem habent quidem pedes sicut aves, sed cauda carent, et in hoc sunt sicut agrestes : et ideo accidit quod diximus prius : quia alae hirundinum sunt membranales, et non habent caudam : et si haberent caudam, cauda illa impediret motum ala-
rum, eo quod alae non sunt divisae sicut alae pennatae.
Amplius autem et struthio est animal communicans cum diversis animalium generibus. In factura enim corporis avibus assimilatur, et secundum aliquid etiam assimilatur quadrupedibus : quia sicut animal quadrupes non elevatur, neque volat in aere, eo quod alae ejus non conveniunt volatui, quia pennatio earum est tenuis sicut si sint pili grossae lanae vel aliorum pilorum.
Adhuc autem sicut animal quadrupes habet palpebras superiores, et similiter pars capitis ejus est divisa, et quod vicinum est collo ipsius : propter quod etiam pili palpebrarum ejus sunt graciles, non sicut plumae, vel pennae, sed sicut pili. Quia vero etiam est sicut avis, veram plumam habet inferius in corpore suo.
Amplius autem duos pedes habet sicut avis, et habet duos digitos ante sicut animal quadrupes quod in duo findit ungulam. Et causa hujus est, quia magnitudo sui corporis non assimilatur magnitudini avium, sed potius magnitudini quadrupedum. Magnitudo enim corporum avium necessario est minor generaliter secundum genus suum, eo quod simul non possunt habere magnum corpus, et velociter moveri per aerem.
Dispositio igitur membrorum et causa propter quam est quodlibet membrum in corporibus animalium secundum quodlibet genus et quamlibet speciem animalis hoc modo a nobis determinata sit. Consequenter autem his de generatione animalium inquiremus, causas generationis eorum physicas assignantes.
<--- Page Split --->