TRACTATUS I

De membris exterioribus annulosorum et ostreorum et malachie.

CAPUT I.

De membris exterioribus annulosorum.

Postquam autem de interioribus om-

nium diversitatum animalium jam determinatum est, reducendus est sermo ad extrinseca membra earumdem diversitatum animalium : et ut non cogamur repetere dicta, dicamus prius extrinseca membra annulosorum, quorum ultimo in praecedenti libro diximus membra interiora.

Haec autem sunt animalia paucorum sensuum, et debiliora caeteris animalibus perfectis sanguinem habentibus, propter quod consequens est talium animalium non esse multa membra exteriora, licet quaedam eorum multum ab aliis diversiùcentur. Quaedam enim annulosorum multos habent pedes propter sui tarditatem naturalem : quae tarditas ex naturali causatur frigore, ut ex multis pedibus

<--- Page Split --->

motus eorum sit levior : hoc enim est sola causa quare animal frigidum ut in pluribus est multipes, et propter sui corporis longitudinem, sicut genus animalis quod dicitur bolom, quod annulosum effectum est propter multitudinem suae carnis : et hac de causa multos habuit pedes. Quod vero de genere talium animalium est paucæ carnis et paucioris corporis, consequenter etiam pedes habet secundum hoc pauciores, et maxime avis quæ vocatur solitaria, et hæc est musca quædam solitaria volans, et est valde magna. Aves autem annulosæ quæ volant in comitatu, et habitant simul civiliter, quatuor habent alas, et sunt levis corporis, sicut apes, et sibi similia : et habent duos pedes in dextra, et duos in sinistra, nec habent magis quam ut sex pedes, ne multitudo et onus pedum prohibeat suum victum. Igitur quod ex istis animalibus est parvum, habet duas alas tantum, sicut genus muscarum : quod vero est quidem parvum, sed regimen vitæ ejus est fixum et determinatum, habet multas alas, sicut sunt alæ apis, eo quod suæ alæ sunt membranales, sicut sunt genera vesparum et sibi similia : et hoc est propter salutem alarum. Quia vero hoc animal est fixum et manens, pauci motus existens, citius accidit ei occasio infirmitatis quam in aliis animalibus quæ sunt boni motus : et ala istius animalis est fissa in duo, nec habet membrum illud quod cannæ assimilatur, neque alæ ejus sunt plumatæ, sed membranales : et necessario separatur tela illa a corpore, quando pars corporis carnosa quæ est in eis infrigidatur. Hoc autem animal non est annulosi corporis, nisi propter causas superius dictas : per annulositatem enim efficitur curvum postquam fuit longum : et hoc esset impossibile, si non esset annulositas corporis. Quod autem ex hujusmodi animalibus est non involutum, efficitur valde durum quando corpus ejus in se constringitur, et in seipso adunatur : et hoc manisfestum est in vespa johalh : hæc enim

quando timet, immobilis fit, et valde dura : hoc enim animal necessario factum est annulosi corporis : quoniam ex natura ejus est ut habeat multas indurationes : et in hoc etiam secundum aliquid assimilatur arboribus. Istud etiam animal vivit abscissum, modico tamen tempore : sed arbores abscissæ convalescunt perfecte : propter quod ex una arbore multæ oriuntur quamvis abscissa sit.

Amplius autem quædam annulosorum habent aculeum quem natura dat ad arma et vigorem et utilitatem defensionis, et quædam ipsorum habent aculeum juxta locum linguæ, et quædam in cauda. Et sicut elephante proboscis congruit in duo opera, ad arma videlicet, et ad usum cibi : ita in duplici usu hæc annulosa habent linguam aculeatam : sunt enim armata per eam, et per ipsam sugunt cibum ab interiori coriorum animalium quæ perforant per ipsam, et sentiunt per ipsam. Ea autem quæ de numero annulosorum non habent hujusmodi aculeatam linguam, habent dentes quosdam qui moventur unus a dextra, et alter a sinistra, per quos accipiunt et sentiunt cibum, sicut formicæ, et acati, et opinati, et apes, et vespæ. Alia autem habent aculeum in posteriori caudæ suæ, et quædam istorum habent eum intra corpus, et quædam extra prominentem. Intra quidem sicut apum genera, et vespæ citrinæ magnæ. Extra autem prominentem habent genera scorpionum. Nam si aculeus apum et vesparum esset extra corpus, corrumperetur de facili, quia est debilis et gracilis, et esset causa ponderositatis. Scorpionum vero genera qui habent aculeum post, habent eum extra propter fortitudinem, et quia non volant, et ideo non gravantur pondere ipsius : et hæc animalia omnia quæ retro in cauda habent aculeum ad arma tantum : nec est aliquod animal habens duas alas tantum, et habens aculeum post propter sui debilitatem et carentiam sanguinis. Modus autem animalis parvi aculeati anterius est multus valde numero et specie, sicut

<--- Page Split --->

cynifes, et culices, et pulices, et hujusnodi : et quidquid istius modi aculei habet, defert animal minus quod potest esse aculeatum : et ideo etiam defert eum in anteriori corporis, ubi est vigorosius : nec tamen etiam ante pungit cum aculeo, nisi cum difficultate et labore propter sui debilitatem.

Modus vero animalium annulosorum habentium multas alas, multitudinem habet alarum propter magnitudinem corporis et vigorem : et hoc animal habet vigorem in membris posterioribus, et ideo habet aculeum post. Melius enim est ut sit unum membrum conveniens uni operationi, et aliud alii, nisi necessitas compellat ad hoc quod unum habeat duas operationes : et ideo aculeus talis acutus non est nisi loco armorum. Aculeus autem qui est ut lingua, est ad trahendum cibum. Natura quippe ubi convenienter potest, utitur duobus membris ad duas operationes, ubi unum non prohibet aliud : nihil enim facit otiose. Aliquando autem uno membro utitur in duabus operationibus. Sicut etiam faber facit unum instrumentum aliquando ad duas operationes, sicut facit lucernam quia est et vas reservatorium et continens candelam : sic etiam quando natura convenienter potest uti eodem membro ad duas operationes : tunc facit unum membrum, et dimittit aliud.

Amplius autem pedes horum modorum animalium sunt majores, eo quod ipsa habent duros oculos, et non bene vident, et ideo fortem comprehensionem ad tenendum quod accipiunt oportuit ea habere in pedibus anterioribus : non enim capiunt quod desiderant, nisi per virtutem pedum anteriorum. Ad visum autem patet haec animalia facere quod dictum est, sicut videtur in generibus muscarum, et modis omnium animalium quae apibus assimilantur. Pedes autem posteriores sunt majores mediis : hi enim sunt ad duo, scilicet ad ambulationem in qua portant maxime corpus pedes posteriores : et sunt etiam ad impingendum

quando a terra elevantur ad saltum vel volatum : et ad hoc exigitur fortitudo. Hoc autem manifestius est in his quae saltant animalibus, sicut locusta, et pulex : haec enim posteriores pedes primo flectunt, et postea subito extendunt, et sic impingunt totum corpus ad saltum a terra accipiendum. In tali autem saltu oportet flecti pedes ad anterius corporis, et genu cruris curvari ad exterius : et talis inflexio in anterioribus pedibus nullatenus esse potest. Omnes enim isti modi sex pedes habent cum duobus longis posterioribus per quos accipiunt saltum.

Hæc igitur est dispositio membrorum exteriorum corporum annulosorum.

CAPUT II.

De membris exterioribus ostreorum conchilium.

Animal autem dura testae in exterioribus membris non habet diversitatem : est enim de animalibus fixis et quasi manentibus in loco uno : et si movetur, tardus et modicus est motus ejus : sicut ea quae sunt multae diversitatis in membris exterioribus, illa sunt quae sunt multarum operationum et multorum mo-

<--- Page Split --->

tuum, propter quod indigent multiplicibus organis. Quidam vero modorum ostreorum conchiliorum non moventur omnino : quidam autem moventur, sed modicum, propter quod natura providit his ne conterantur vel devorentur, et circumposuit eis testas duras ad se salvandum in eis.

Amplius autem quaedam istorum habent concham unicam, et quaedam duas, et quaedam sunt similia sarinos, sicut diximus superius. Quaedam autem involutionem spiralem habent in corde et in testa, sicut id quod dicitur kyrikom, qui est quidam modus halzum sive conchilii. Quaedam autem sunt rotundi corporis, sicut hiricius.

Amplius autem quaedam eorum quae duas habent conchas, aperiunt et claudunt eas, sicut ostreum quod pecten nominatur, et sicut id quod vocatur moem. Quaedam autem duas conchas habent complicatas ad invicem et colligatas in medio ubi major et fortior est concha, sicut id quod Graece solnem vocatur, quod Latine sonat juvenis, eo quod semper sit recens, et non diu vivit.

ejus non sunt nominata : non enim nominatur in eo nisi membrum recipiens cibum. Ea autem membra per quae egreditur superfluitas, sunt superius in situ in ipsis, sicut patuit.

Amplius autem ea quae moventur de istis animalibus, non habent organa motus, sed potius motus ipsorum est extendendo se ad locum ad quem vult moveri, et trahendo residuum corporis post istum, sicut patet in motu testudinis. Similia autem plantis videntur, sicut dictum est, in capiendo cibum : quoniam quaedam ipsorum sub arena infixa non pascuntur nisi humore maris venientis, ad quod se aperiunt, et aquam ejus colatam accipiunt, et ex illa impinguantur, et praecipue quando luna est in incremento. Haec igitur sunt imperfecta valde.

Universaliter autem haec omnia animalia quae duræ testæ vocantur, et a quibusdam dicuntur testudines, secundum veritatem autem sunt quæ apud nos ostrea conchilia nomen habent, communicant cum plantis in hoc quod capiunt nutrimentum modo plantarum : capita enim non habentia distincta per figuram, sugunt nutrimentum per telam quamdam sicut per radicem : et ideo etiam inferius in corpore suo dicitur os ejus et caput a quibusdam : propter quod etiam accidit membra sua quæ inferiora sunt in loco et situ, superiora esse in hoc, quod officia habent superiorum, sicut oris, et capitis : et e contra etiam superiora esse inferiora secundum eumdem modum. Est autem omne hujusmodi animal in tela per quam colat aquam dulcem quam sugit in nutrimentum : et omnes quidem isti modi nullum omnino caput habent nisi sicut dictum est. Membra vero alia corporis

CAPUT III.

De membris eorum quae mollis testæ vocantur animalium.

Animalia autem mollis testæ non sunt manentia, sed ambulantia in aqua : et hæc omnia respectu suorum corporum habent magnos pedes. Pedem autem hic vocamus totum organum processivi motus quo perficitur ambulatio, hoc est, crus

<--- Page Split --->

cum pede simul. Genera autem istius modi animalis sunt quatuor : karabo videlicet, et tesy, et hakokul, et cancer : quodlibet enim horum generum habet modos diversos non in figura tantum, sed etiam in quantitate et magnitudine corporis.

Modi autem karabo majorem inter animalia habent similitudinem secundum visum in figura membrorum exteriorum: uterque enim istorum modorum habet duo quae sunt quasi forlices, quae videntur quasi in usu manuum et labiorum ad apprehendendum esse formata, et sunt grossa : haec enim in hujusmodi animalibus non sunt ad ambulandum, sed potius ad accipiendum et retinendum quasi loco manuum existentia : propter quod etiam videntur quasi addita, sita extra locum pedum aliorum : radices enim quibus infiguntur corpori, pertingunt in profundum subtus corpus animalis inferius. Alia autem crura radicantur in rotundo lateris ex utraque parte. Haec igitur additamenta complicant secundum indigentiam operationum suarum, et ipsis accipiunt quaedam ad edulium pertintentia, et applicant ori suo. In cruribus etiam aliis conveniunt cancer et karabo, sed diversificantur, quia licet cancer fluvialis habet caudam sicut karabo, tamen cancer marinus non habet caudam omnino : et hujus causa est, quia karabo caudam non habet ad natandum tantum : quia per illam non venit nisi retrorsum : et hoc non est secundum motum naturalem : sed potius karabo fulcitur cauda, et natat pedibus magnis sicut kalaton. Cancer igitur cum non sit animal pelagosum, sed manens in rimis lapidum et fissuris prope terram, non indiget cauda fulciente.

Quod autem de generibus cancerorum est pelagosum, habet pedes debiles multum et parum ambulat, sicut cancri Graece vocati habam, et qui vocantur hakeliokin : qui non utuntur ambulatione nisi permodica, et propter salutem defensionis : sicut sunt corpora halzum sive

conchiliorum. Haec igitur est causa propter quam modi habam facti sunt gracilium pedum. Modus autem qui dicitur hakeliokin, est curtorum pedum. Duo vero modi alii cancerorum parvorum qui cum parvis piscibus deprehenduntur, habent multos pedes latos convenientes motibus suis: eo quod sunt loco alarum natalitium in eo quod sunt lati. Inter hakokim et alios modos qui cancris assimilantur, est diversitas: eo quod hakokim habent caudas. Inter illa autem quae his karabo assimilantur, est diversitas, eo quod non habent additamenta manualia ante sicut habet karabo: his autem carent additamentis propter pedum suorum multitudinem. Hakokim autem habet multos pedes, eo quod natat pedibus sicut remis, et non ambulat super pedes suos. Membra vero quae sunt in parte capitis et dorsi quaedam ad recipiendum aquam convenientia, et ad ejiciendum ipsam: et haec membra magis sunt in feminis quam in maribus, et praecipue in maribus karabo. Fceminae autem cancrorum membra sunt spissiora et fortiora in partibus portarum per quas claudit et aperit: et ideo ibi ovant, et ibi tenent ova non remote, sicut ovant pisces, et alii modi ovantes propter locorum suorum amplitudinem.

Amplius autem quia corpus eorum est majus in dextro, ideo etiam additamentum dextrum est majus in omnibus cancris et aliis modis qui sunt similes cancris. In karabo autem etiam est majus et fortius additamentum dextrum : eo quod pars dextra in omnibus animalibus est major et fortior. Natura enim semper majorem ponit vigorem in parte, qua sepius utitur in operatione, sicut apparet in dentibus dextris serratilibus et in cornibus et in unguibus dextris et aliis quae data sunt in adjutorium et vigorem defensionis. Animal autem quod Graeci vocant achech, habet ante duo manualia additamenta, quorum majus exit cum ungue unico tam in maribus quam ni feminis. Causa autem est, quod istud est

<--- Page Split --->

ex animalibus hujusmodi additamenta habentibus, licet aliquando generentur casu, quod natura istius animalis facile læditur : et dantur ei membra ista ad defensionem. Natura enim uniuscujusque utitur additamentis ad operationes, propter quas causas creantur.

Ex his autem quae supra diximus de manifestis membris animalium et anatomia eorum a primo libro usque ad quintum istius scientiae librum, satis potest cognosci situs istorum membrorum et diversitas quae est inter ea quando conferuntur ad invicem : et ex his etiam feminæ et mares cognoscuntur.

CAPUT IV.

De membris exterioribus malachie secuncundum species suas.

In antehabitis quidem jam dictum est de dispositione interiorum malachie. Membra autem extrinseca hujus animalis non sunt diversa neque determinata : sed pedes ejus ut multum sunt in interiori et anteriori corporis, scilicet circa caput, et prope oculos, et circa os sunt quidam dentes ad mordendum ea quae pedibus sive caudis complectitur : pedes enim ejus similiores sunt caudis, quam

cruribus sive pedibus. Quædam autem animalia hujus generis habentia duos pedes sive binos pedes, pedes habent ad posterius et anterius. Quædam etiam habent pedes in latere alligatos femora, sicut omnia animalia sanguinem habentia.

Multipes autem qui Græco nomine polipsu vocatur, proprium habet, scilicet quod pedes ejus sunt in anteriori corporis. Et causa illius est, quia adunatæ sunt in eo pars anterior et posterior, et quasi sunt in uno loco : egrediuntur enim pedes a capite suo sicut quædam lineæ exeant ab uno centro : et hoc etiam accidit quod assimilatur astarínon : hoc enim animal habet proprium quod non convenit alicui duræ testæ animali.

Universaliter enim duræ testæ animal uno modo assimilatur malachie : et alio modo assimilatur animali duræ testæ in hoc, quod testa ejus est valde dura. Pars autem carnosa quæ est infra testam, assimilatur carni mollis testæ. Figura autem corporis est sicut figura malachie, et præcipue modus ille qui assimilatur astarínon, et habet involutionem. Duorum ergo istorum modorum natura est sicut diximus : propter quod etiam ambulant uniformiter sicut faciunt quadrupedia multa et homines. Homo vero habet os in parte superiori capitis, deinde habet stomachum, et deinde ventrem : post ventrem autem est intestinum perveniens ad locum exitus superfluitatis : istæ enim res in sanguinem habentibus sunt secundum dictam dispositionem. Et post caput in talibus animalibus est clibanus sive pectus et quod vicinatur ei : et propter istum modum sunt membra anteriora et posteriora pedis et manus.

Amplius autem inter mollis testæ et annulosi corporis animalia est convenientia in membris anterioribus secundum modum quem prædiximus : sed diversificantur ab animali sanguinem habenti in membris extrinsecis. Malachie autem et id quod in multis simile videtur illi quod vocatur sayrinom, diversificantur quando ad animalia duræ testæ conferun-

<--- Page Split --->

tur : quoniam in creatione et factura corporis multum assimilantur ista : sed tamen posteriora corporis istorum incurvata sunt vergentia versus corporis anteriora, sicut si linea esset incurvata usque ad locum. Cum igitur situs membrorum anterius in corpore horum animalium secundum hanc sunt dispositionem, et praecipue corpus malachie talis est creationis.

In animali autem marino quod usitate dicitur polipus Graeco vocabulo 1, quod Latine sonat multipes, non videtur esse de anterioribus nisi caput tantum : hujus enim animalis figura est sicut si octo serpentes unum caput haberent, a quo corpora eorum sicut ab uno centro exirent in circuitum. In dure autem teste animali de anterioribus membrum est, quod astarimon vocatur : nec videntur diversificari alia differentia, nisi quod natura duritiem in malachie posuit intra aliquantulum sub carne circa corpus, sed in animali dure teste posuit extra duritiem omnino, et totum corpus conclusit intra eam ad salvandum ipsum : eo quod fugere nocumenta non potest propter tarditatem motus sui : propter hoc enim ejicitur superfluitas ex orificio malachie : sicut etiam egreditur ex ore animalis quod assimilatur astarimon : propter quod etiam factura pedum malachie fuit e converso facture pedum aliorum modorum animalium.

Amplius autem sejion et id quod vocatur conidem, diversificantur quando conferuntur ad polipum sive multipedem : quoniam duo modi primo nominati natant, polipus autem aliquando ambulat. Adhuc autem duo dicti modi sex habent pedes habentes denticulos in anteriori : et ultimi de sex sunt majores, et unum par horum sex pedum est ex parte inferiori, et istud par est valde forte : sicut enim pedes posteriores sunt majores et

fortiores ad impingendum corpus, ita hoc per pedum in isto modo animalium est fortius ad ferendum pondus corporis. Ultimum autem per pedum fortius est medio, eo quod magis utitur ipso. Polipus autem qui etiam multipes vocatur Latine, quatuor medios pedes habet valde magnos : octo enim sunt omnes pedes simul istius animalis, et sunt carnei generaliter pedes malachie : et pedes quidem malachie sunt in sepion et conidem sive calamari curti et breves, et in polipo sunt magni valde et longi, ita quod hominem aliquando detinet pedibus, et aliquando parvam navim. Corpora enim istorum modorum qui curtos habent pedes sunt magna : et corpus polipi est valde parve substantiae. Quod enim natura diminuit in quantitate corporis in polipo, restituit ei in magnitudine pedum : et quod in sepion et conidem diminuit in quantitate pedum, restituit in quantitate corporis.

Amplius natura in quibusdam facit pedes non tantum ad figendum ea in quibus maneant immobilia, sicut manet per pedes sepion et conidem, sed etiam facit cum hoc ad ambulandum sicut pedes polipi. Aliorum autem duorum modorum ambulationis non dant auxilium, quia parvi sunt, et corpora sua sunt magna : et ideo ex pedibus neque habent auxilium apprehensionis aut ambulationis quae est exitus de lapidibus, quae omnia ex suis pedibus habet polipus : sed quod communiter his tribus generibus animalium convenit, hoc est, quod quando unde maris et procella invalescunt, et hiems et tempestas confortatur, dat natura unicuique istorum animalium duo additamenta, per quae seipsa anchorant dicta animalia, et per illa moventur sicut moventur naves circa anchoras : per illa enim deprehendunt aliquid fortiter stans in mari, et illi se affigunt : neque ista

<--- Page Split --->

additamenta inveniuntur nisi in sepion et conidem sive calamari et polipo, eo quod pedes istorum tantum animalium congruunt tali apprehensioni et anchorarationi.

Amplius modi malachie qui in ipsis pedibus habent orificia, habent ad sugendum, sicut polipus habere videtur per longitudinem pedum suorum : habent etiam in eis squamositatem aut asperitatem quamdam. Omnia enim haec habentur ad arma et ad vigorandum animal : propter quod talia animalia in defensione utuntur involutione pedum circa ea quae deprehendunt : et involutio assimilatur involutioni quam Antiqui faciebant involventes brachia et crura asperis, et tenentibus ea quae tangebant, brachiis et cruribus : haec enim genera animalium per involutionem quam faciunt aliquando in partibus gracilibus nervosis, attrahunt quidquid apprehendunt, et quidquid tangunt : propter quod etiam involutio est per molle aptum accipere et apprehendere, quod postquam apprehensum est, confortatur id in quo involvit apprehensum : et tunc fit involutio fortis et spissa saepius involuta parte animalis circa apprehensum. Hoc autem est videre in polipo, qui captus ab homine, statim involvit se circa brachia ejus, et ita inseparabiliter cohaeret, quod etiam pellem de brachiis abradit aliquando antequam separetur. Hujusmodi autem involutio circa apprehensa non fit in alio animali, nisi in quibusdam generibus malachie.

Quidam etiam horum animalium modorum cibum per additamentum accipiunt : eo quod hujusmodi additamentis loco

manuum utuntur : quaedam enim istorum animalium habent membrum unum, et quaedam duo : et causa hujus est tenuitas corporis et longitudo et gracilitas ipsius naturalis. Propter longitudinem ergo horum membrorum et gracilitatem natura componit ipsum corpus ejus ex uno osse : et hoc quidem facit natura, non quia melius est, sed quia corpus aliter in tanta longitudine diffinite teneri non posset.

Amplius autem omnes isti modi habent alas in circuitu corporis : et alae illae sunt in aliis speciebus continuatae cum corpore. In animali autem quod dicitur tani, etiam sic cum corpore continuantur alae.

Quodcumque igitur horum modorum est parvi corporis, sicut conidem, quod est calamare, habet alam latam non strictam, sicut est ala sepion et polipi. Et causa hujus est, quod principium generationis et virtutis et incrementi horum modorum animalium est ex medio corporis, et non circumdat totum corpus : neque habet animal istas alas, nisi ut sustentetur per eas, sicut est pectus in avibus, in quo fere totum portatur corpus : et sicut est cauda in animalibus habentibus caudam, ut dicit Aristoteles, pectus enim in avibus sustentat totam avem, eo quod ad pectus alae conjunguntur. Cauda autem sustentat quasi per modum colligationis : et sic etiam sustentantur ista animalia per modum colligationis per alas suas : sed ala in polipo est adeo parva, quod non manifestatur visui : nec oportet eam esse magnam, quia corpus ejus satis sufficienter elevatur per pedes ipsius.

<--- Page Split --->