TRACTATUS II
De intestinis.
in animalibus habentibus cesophagum, venter ponitur in fine illius, in carentibus vero cesophago venter statim est post os applicatus cum ore. Post ventrem autem quem voco locum in quo cibus recipitur ad digerendum, disponitur intestinum unum vel multiplex secundum diversitatem naturae animalium. Manifestum est autem ex ante dictis, quod non est aliquod membrorum istorum, quod non sit propter cibum. Necessarium enim est ut digeratur cibus : quia nisi digeratur, non potest sugi a corpore huniditas. Cibus autem et superfluitas inutilis et impura, non sunt unius modi : ideo oportuit quaedam membrorum istorum esse ad recipiendum cibum, quadam autem ad alterandum receptum, et quaedam ad recipiendum superfluum impurum quod est rejiciendum. Oportet enim quodlibet praedictorum habere membrum in quo sit retentum in loco suo. Convenientius tamen est, ut de his loquamur in loco ubi tractabitur de cibis animalium, et generatione membrorum suorum : hic enim non inquirimus nisi causam membrorum.
Consideremus ergo nunc diversitatem
De ventris dispositione, et natura ventrium, et diversitate ventris animalium.
Interius autem in corde animalis post parietem diaphragmatis est venter in corporibus quorumdam animalium : et
<--- Page Split --->
ventris animalium, et diversitatem membrorum convenientium digestioni cibi. Magnitudo enim et figura ventris etiam secundum aspectum non est unius dispositionis : sed potius animal habens dentes in utraque mandibula, et habens sanguinem, et cum hoc generans animal sibi simile, habet unum ventrem, sicut homo, leo, et canis, et caetera his similia quae sunt in pedibus multorum digitorum. Simile autem his in ventre est animal habens soleas, sicut equus, mulus, asinus, et animal habens in duo scissam ungulam, et cum hoc in utraque mandibula dentes habens, sicut porcus : haec enim omnia unum et quasi unius modi habent ventrem.
Animal autem cujus cibus est ex materia lignea et spinosa, quod videlicet extremitates arborum rodit et ramusculos, sicut capra, habet plures ventres. Dico autem omne receptaculum esse ventrem in quo reponitur cibus antequam purum ab impuro separetur.
Tale autem animal est etiam camelus, et quodlibet animal habens cornua, et carens dentibus in mandibula superiori : propter quod etiam non est camelus sicut animal habens dentes in utraque mandibula, quamvis careat cornibus. Et quia sic camelus accipit cibum, necesse fuit ut venter cameli esset ita dispositus ut plures haberet ventres. Venter ergo cameli assimilatur ventribus animalium carentium dentibus in superiori mandibula : eo quod creatio suorum dentium fuit similis creationi dentium animalis habentis cornua. Quia autem cibus cameli fuit spinosus, oportuit palatum esse durum : propter quod linguam carnosam esse conveniebat in qua cibi sapor sentiretur. Natura enim in camelo utitur palato sicut parte terrestri dentium : propter quod ruminat camelus sicut animalia cornua habentia. Ventres enim cameli
sunt sicut ventres animalium cornua habentium. Quodlibet autem horum animalium habet multos ventres, sicut vacca, ovis, et capra, et alia his similia.
Hi autem ventres dantur a natura animali, ut usus et digestio cibi compleatur perfecte : ita quod natura hepatis trahat ex ea quidquid puritatis habet, et quod possibile est converti in nutrimentum. Cum enim hujusmodi animalia diminuta videantur in dentibus comminuentibus et dividentibus cibum, dedit eis natura ventrem post ventrem, in quibus compleatur quod in usu dentium esse videtur omissum. Haec enim animalia dura comedunt et lignosa, de terra radentia ea : et in hoc modo cibandi dentes anteriores superiores durare non possent : quia adconfricationem durorum materia ipsorum evaporaret. Dentes autem inferiores non ita fortiter infiguntur sicut superiores, et etiam stant recti in radicibus suis : superiores autem pendent, et ideo superiores non diu essent utiles in tali cibo : propter quod natura in talibus animalibus dedit ventrem in quo crudus cibus recipitur : et postquam mollificatus est, reducitur ad molares, et tunc masticatur : et haec est comestio quae ruminatio vocatur 1 : et tunc venter secundus recipit cibum digestum hoc modo quod digestio in ipso incepit per mollificationem et divisionem: et hic venter secundus est stomachus. Tertius autem venter est intestinum, quod continuatur ad portanarium stomachi, in quo recipitur cibus in meliori digestione, quia jam separatur, et purum ejus in partem ad hepar a stomacho tractus est : tamen adhuc in illo intestino decoquitur, et purum per mesaraicas quae illi intestino adhaerent, exsugitur. Quartus autem venter est ultimum intestinum, cui postquam de orbo intestino exivit cibus, adhaerent mesaraicae : et hoc est quod vocatur jejunum, in quo cibus
<--- Page Split --->
in ultima est digestione : quia ibi ultimum purum separatur ab impuro, et impurum quidem totum corruptum ejicitur per longaonem et anum. Isti autem ventres Graece quidem dicti sunt nominibus diversis, quorum etiam nos nomina posuimus superius. Et qui vult perfecte cognoscere situm per aspectum ipsorum, legat superius in libro primo hujus scientiae, ubi posuimus ordinem membrorum omnium interiorum et exteriorum in anatomia 1.
Propter eamdem autem causam complexionis cibi membra recipientia cibum etiam in avibus diversificantur : quia enim avis non habet os conveniens ad molendum et masticandum cibum dentibus, dedit natura quibusdam avibus membrum in quo cibus mollificatur primum et alteratur, antequam descendat ad stomachum :,et hoc est membrum quod quidam papam dicunt, Latine vesiculum gutturis vocatur : appellatur autem a nonnullis struma avium. Hoc autem membrum supplet defectum oris, in quo etiam cibus per salivae commixtionem et masticationem mollificatur. In quibusdam tamen avibus molliora comedentibus vel cibum in aqua sumentibus, est cesophagus,et non struma. In quibusdam autem etiam aliud membrum invenitur, in quo completur talis usus cibi. Et quaedam habent magnum cesophagum, in quo diu stat cibus, et paulatim descendit ut mollificetur et calefiat, sicut in grue,et ciconia, et struthione, et hujusmodi avibus. Quaedam etiam alia habent additamenta ventris, et quaedam habent ante ventres quaedam additamenta prominentia,in quibus reponunt cibum crudum donec alteretur et mollificetur. Quaedam autem habent stomachum valde spissum et carnosum et durum : et talem stomachum multae habent aves, in quo possint reponere multum cibum per longum
tempus ad digerendum. In his enim natura supplet quiddam omissae operationis oris per virtutem caloris stomachi. Quadam autem avium quasi nihil habent eorum quae dicta sunt, sed potius habent papam sive vesicam gutturis longam valde et stomachum : et illae sunt aves aquaticae longi colli et corporis, sicut illa quae est mergus magnus niger, et fulica, et hujusmodi, quarum cibus velociter valde digeritur, eo quod stomachos humidos valde habent aves hujusmodi : et ideo cibus earum emittitur indigestus. Propter quod etiam gulosae sunt valde aves illae.
Genus autem piscium non indiget ventre, qui suppleat officium oris : quoniam fere omne genus piscium habet dentes, excepto genere parvo, quod Graece astaros ideo vocatur, quia solum ruminat : astaros enim Latine sonat ruminans. Pauca autem animalia habentia dentes in utraque mandibula ruminant. Piscis autem dictus ruminat, quia dentibus caret. Omnes autem dentes piscium sunt acuti, et nulli sunt sicut molares praeter solum piscem fluvialem, qui carpo apud Germanos et Gallicos vocatur, qui dentes habet in gutture. Hic solus inter pisces nobis notos, habet dentes latos sicut sunt molares, et in ore nullum omnino dentem habet, sicut plura alia genera piseiurn qui sunt in fluminibus Germaniae et Galliae. Sed pisces alii dentes habent acutos et multos, ut cito dividant et abscindant cibum illa divisione qua possunt, quae est mala et imperfecta, eo quod cibus non potest diu manere in ore ipsorum : propter quod etiam non habent molares : et si haberent eos, essent otiosi et inutiles praeter carponem qui habet mandibulas in gutture, et cibum clauso ore motu branchorum conterit.
Amplius autem quidam pisces carent omnino stomacho, et habent loco ejus in-
<--- Page Split --->
testinum quod jejunum vocatur, sicut sturio,et huso: propter quod etiam numquam cibus aliquis invenitur in ventribus eorum. Quidam autem pisces habent quidem stomachum, sed parvum valde et brevem: et constat quod habent eum ad adjutorium decoctionis ciborum. Quidam etiam habent stomachos carnosos et spissos, sicut sunt stomachi avium, sicut piscis qui Græce taricos vocatur. Quidam autem etiam habent stomachos villosos villis longitudinalibus et transversalibus, sicut piscis quem Germani valre vocant, qui habet caput et os valde magna, et ventrem habet statim juxta os suum. Quidam autem pisces habent ante stomachos partes prominentes in quibus recipiunt cibum: quæ quidem prominentiæ diversificantur tam in generibus piscium, quam in generibus avium. Membra enim ista in piscibus inveniuntur superius, et in avibus inferius sub gutture in principio intestini quod ad stomachum dirigit. Quædam etiam animalia generantia sibi similia animalia, habent hujusmodi prominentias in parte inferiori sub gutture ad eumdem quem diximus usum. Omnes vero modi specierum piscium indigestionem in cibo patiuntur, propter diminutionem membrorum operantium commolitionem et digestionem cibi, et ideo ejiciunt superfluitatem cibi cujusdam: propter quod etiam sunt valde gulosi. Similiter autem est de omnibus aliis animalihus recta et non longa nec involuta intestina habentibus: exit enim ab omnibus his cibus cito, antequam sufficienter cibus exsugatur: et ideo subito post cibum alius in eis appetitus cibi generatur.
ventri canis. Venter autem porci et ventres sibi similes sunt majores : et habent etiam in intestinis multas involutiones, ut melius decoquatur et exsugatur cibus longo tempore transiens per involutas et longas vias ejus. Venter autem canis et similes sibi sunt minores : nec est in eo multum post stomachum ex quo exsuctio fiat : quoniam intestinum ad quod non continuantur mesaraicae, sed est exitus stercoris tantum, est positum statim post stomachum in omnibus talibus ventribus : propter quod etiam canes multum famescunt, et illi qui inordinatum habent appetitum, famen dicuntur pati caninam.
CAPUT II.
De modis diversitatis intestinorum secundum diversitates ventrium.
Jam autem superius determinatum est, quod animal habens dentes in utraque mandibula, ventrem parvum habet minorem quam ea quæ carent dentibus in mandibula superiori. Et communiter loquendo in ventribus eorum duo sunt diversitatis modi. Aliquorum enim ipsorum venter est similis ventri porci. Quorumdam aliorum quæ sunt de numero talium animalium, ventres sunt similes
Intestina vero etiam diversantur secundum ventrium diversitatem. Aliquando enim intestinum est amplum juxta portanarium stomachi, et stringitur in fine ventris interioris: et hoc modo se habet intestinum canis, propter quod cum corporis incurvatione et crurium extensione et dolore corporis egreditur canis stercus et sibi similium. In pluribus autem ani-
<--- Page Split --->
malibus est e converso : quae quidem habent in intestinis involutionem multam, et emittunt propter amplitudinem intestini et ani stercus de facili, sicut animalia cornuta : haec enim animalia et ventres habent magnos et intestina propter magnitudinem corporum suorum. Fere autem omnia corpora animalium cornua habentium, magna sunt : eo quod viridia et humida comedunt, et maxime pascuntur in locis palustribus, praeter caprarum genera quae montanis gaudent pascuis et siccis : et propter hoc etiam vaccæ in palustribus continue pascentes, enormiter grandescunt, sicut apparet in bobus Frisiæ, quorum multi crescunt fere ad quantitatem magnorum equorum. Hæc autem magnitudo accidit ex usu cibi humidi, sicut diximus. Habent autem hæc animalia colon et illam partem intestini quæ vocatur orbum, post quæ duo sequitur intestinum strictius, quod vocatur involutum, ad quod continuatur intestinum rectum quod longaon vocatur, quod continuatur ad anum per quem exeunt superfluitates. Longaon autem intestinum ultimum in quibusdam est pingue, et in quibusdam macrum. Omnia autem hæc sagax ingeniosé formavit natura propter operationes digestioni et indigestioni et egestioni cibi convenientes, quæ a quibusdam vocantur cibi receptio, et ejusdem decoctio, et exitus superfluitatis.
Amplius autem postquam cibus inceperit descendere, et pervenerit ad vias amplas intestinorum, non remanet, sed egreditur : et præcipue si animal fuerit boni oris sive labii in sumendo cibum : quia tunc non nimis exsiccatur in ipso, sed manet humidus lubricans vias ad faciliorem descensum. Boni autem labii sive bonæ et multæ comestionis est cibus aut propter magnitudinem corporis, aut propter fortitudinem caloris. Strictum ergo intestinum recipit cibum a ventre superiori qui est stomachus, aut ab eo intestino quod colon vocatur, et sic a loco amplo vadit ad locum inferiorem, et ab illo vadit ad intestinum strictum : et
tunc superfluitas multum exsugitur, et efficitur sicca, et sic pervenit ad intestinum involutum, quod involutum est ut superfluitas ibi detineatur, ne subito exeat, donec aggregetur et exeat simul. Animal igitur non gulosum est quod in intestino non habet multam amplitudinem in parte vicina ventri inferiori, et quod habet cum hoc intestini involutionem, neque recta habet intestina. Quod autem intestini habet amplitudinem, est gulosum, et præcipue si cum hoc habet intestini rectitudinem : rectum igitur intestinum subito cibi reducit appetitum, et sæpe. Gulosum igitur erit propter amplitudinem, et sæpe appetens et famelicum propter rectitudinem intestini.
Amplius autem quia recens est cibus in ventre superiori, et corrumpitur in stercus fœtidum et siccum in ventre inferiori, oportet esse intermedium aliud membrum, in quo cibus alteretur a recentia in corruptionem : et propter illud dedit natura omnibus animalibus membrum sive intestinum illud, quod jejunum vocatur, in quo maxime cibus corrumpitur cum puritate ab eo separata : et hoc est intermedium inter ventrem superiorem et inferiorem : in superiori enim cibus est nondum digestus plene, in inferiori autem est corruptus, et in medio mutatur ex una dispositione ad aliam. In omni autem animali magni corporis, est hoc intestinum : et numquam invenitur in eo cibus acceptus, eo quod est res communicans cum duobus locis ventris, superiori scilicet, et inferiori : et semper invenitur in mortuis vacuum ac si animal nihil comederit : et horum omnium causam determinavimus in anatomia ventris et intestinorum.
Amplius autem dicit Aristoteles, quod tempus alterationis cibi de una in aliam dispositionem in fœminis est aliter quam in maribus : quoniam in fœminis cibus corrumpi incipit supra intestinum commune quod jejunum vocatur : in maribus autem corruptio fit ante orificium intestini in egressu : et hoc est ante ven-
<--- Page Split --->
trem inferiorem : et hoc si verum est, tamen habet calorem diminutum in femina, qui citius corrumpit quam compleat operationem. Completus autem calor in maribus causa erit oppositi.
Amplius in ventribus quorumdam adhuc sugentium animalium invenitur coagulum aliquando. Omnia autem animalia habentia unum ventrem tantum, carent coagulo, praeter animal quod dicitur pilosi pedis, sicut est lepus. Cum autem coagulum inveniatur in animalibus multorum ventrium, non invenitur nisi in his quae tres ventres habent, nec umquam invenitur in duobus ventribus plenis, sed tantum in tertio qui immediate est ante ventrem qui jujunus vocatur. Omnia ergo hujusmodi animalia habent coagulum, praeter animalia habentia unum ventrem tantum. Animal enim habens unum ventrem tantum, habet lac tenue, quod non coagulatur in ventre sui partus sugentis : propter spissitudinem enim lactis in ventre partus lactantis coagulatur lac animalis habentis cornua : animalis autem quod caret corribus, non coagulatur propter oppositum ejus quod diximus, nisi sit pilosi pedis aliquando : animal enim pilosi pedis ut in pluribus etiam caret coagulo. Solus enim leporis partus coagulum invenitur habere. Animalia autem non habentia cornua, non habent coagulum, co quod pascuntur herbis humidis : et ipsa etiam sunt humida. Humiditas ergo hujusmodi impedit lactis coagulationem in ventre concepti sive partus lactantis : propter quod Graecorum est proverbium, quod « non erit coagulum, nisi per ventrem harmios vocatum, » quod interpretatur multos ventres habens. Hoc tamen aliquam adhuc habet quaestionem in Problematicis determinandam, quam nos in sequentibus absolvemus.
Et est digressio declarans naturam et ordinem et universalitatem intestinorum.
Ad intellectum autem eorum quae dicta sunt, dicemus de nominibus et ordine et usu intestinorum, ut facilior sit doctrina.
Dico ergo intestina multa esse in homine, ad cujus proportionem etiam in aliis animalibus accipi possunt. Quædam autem ipsorum valde sunt involuta, ut moram in eis contrahat nutrimentum quousque ex ipso sufficiens sibi exsugat hepar per mesaricas : aliter enim semper animal appeteret comedere si unicum et rectum haberet intestinum, continue enim ex illo exiret nutrimentum, et continue egereret, et impediretur per hoc in multis suis operationibus convenientibus ad vitam.
Amplius autem quia venæ mesaraicae sugunt de stomacho, et non sugunt sufificiens animali : ideo natura omnia necessaria dans, ingeniata est et invenit involuta et gracilia intestina, quatenus per ipsa divisum nutrimentum in parvas particulas facilitatem undique su-
<--- Page Split --->
gendi præberet mesaraicis : ita quod id quod primæ dimittunt, sugant sequentes, et sic per ordinem usque ad ultimas, et sic totum exsugatur nutrimentum.
Sunt autem intestina quæ vero nomine intestina vocantur sex numero. Primum quorum vocatur duodenum, et hoc est rectum intestinum ad portanarium stomachi continuatum, et post istud est illud quod vocatur jejunum, post quod gracilia sequuntur intestina involuta, et post illud sequitur id quod vocatur saccus sive orbum, et post saccum est id quod vocatur colon, et ultimum est longaon : et omnia hæc colligata sunt dorso ligamentis apte stringentibus secundum quod convenit situi uniuscujusque eorum. Horum autem omnia superiora sunt tenuioris substantiæ, eo quod contentum in eis est humidius, quod fundere non potest intestinum. Ratio autem tenuitatis est, ut melius in ipsa possit agere virtus hepatis dirigendo et suguendo purum decoctum. Inferiora autem intestina sunt panniculi spissi et duriores. Dura autem hæc intestina ab orbo incipiunt, eo quod in eis est stercus siccum a quo humiditas exsiccata est : propter quod etiam hæc intestina seposa sunt intrinsecus, ut obvient sua mollitie et viscositate siccitati stercoris, et dent ei faciliorem transitum : propter quod etiam patet, quod stercus non putrescit operatione intestini, sed potius putrefactione propria quæ in ipso est. Superiora autem non sunt seposa : sed tamen non sine levi ventositate et humiditate viscosa, quæ faciunt facilem exitum sicut facit sepositas in aliis.
Amplius autem intestinum duodenum continuatur cum fundo stomachi, ita quod ejus orificium est orificium stomachi quod portanarium vocatur, et est in directo cesophago, in altera tamen parte stomachi. Et sicut cesophagus est ad trahendum aliquid in stomachum, ita e converso istud est ad trahendum ex stomacho, hoc quod digestum est in ipso, et non est attractum ab hepate. Est au-
tem hoc intestinum cesophago strictius, eo quod non transit per ipsum nisi nutrimentum molle jam in parte digestum : nec timetur de tali cibo quod scindat intestinum : sed per cesophagum transeunt dura quæ scindere possent, ubi amplitudo largam viam daret duris transeuntibus. Est tamen hujus etiam alia causa, quod videlicet cesophagus non nisi per cunam virtutem operatur, quæ est attractiva ad stomachum : duodenum autem per duas operatur, quarum una est expulsiva a stomacho, et altera est attractiva quæ est in intestino : et ideo expeditius impellitur : propter quod unicae virtuti in cesophago subveniri oportuit per intestini amplitudinem.
Amplius autem istud intestinum est rectum a stomacho descendens inferius, ut sit facilior descensus cibi, quem etiam ipsa cibi massa naturali motu juvat et gravitas. Tortuositas autem præstaret impedimentum descensus, et tunc stercus impediret membra quæ sunt circa stomachum, quæ sunt hepar et splen.
Post duodenum autem sequitur id quod vocatur jejunum, quod ideo nomen hoc sortitur, quia in omni animali mortuo vacuum invenitur. Cujus sunt duæ causæ : una quidem, quia vicinum est hepati, et conjunguntur ei plures mesaraicæ, quæ cito calore hepatis adjutæ exsugunt quod est purum : et aliud eodem calore expellitur ad sequens intestinum. Secunda causa est : quia porus fellis dirigitur ad intestinum istud, et est ibi cholera pura cibi humori impermixta, et ideo pungendo excitat virtutem ad expellendum : ad illud enim utilius continuatur porus fellis, in quo primum incipit involutio : quia cum ibi incipit expulsio, comprimendo perficit in aliis omnibus sequentibus : sed si ad sequentia continuaretur, expulsione facta in illis, non propter hoc fieret in isto. Duodenum autem propter suum rectum desecundum tali punctura choleræ non indiget.
Ad istud autem continuatur intesti-
<--- Page Split --->
num longum involutum gracile : propter quod etiam a quibusdam gracilia intestina vocantur, in quo per partes parvas cibus dividitur, ut undique exsugi possit.
Et ad hoc continuatur id quod vocatur orbum vel cæcum vel monoculum, quod est declinans a ventre aliquantulum ad angulum posterius in parte dextra, habens unum os tantum, in quo congregatur cibus donec simul egrediatur. Facilius enim expellitur et convenientius simul quam per partes parvas. Commisectur etiam ibi iterato, ut quidquid in eo puri est, separetur : et in isto incipit corrumpi cibus in stercoris dispositionem, et generantur in eo lumbrici et ascarides, et ibi continentur, quia si non staret stercus superius, timeretur inferioribus intestinis strictis de nimia ventositate quae forte scinderet ea. Hoc etiam intestinum propter magnitudinem suam aliquando dicitur sæcus vel mantica : et hoc est quod in ruptis defluit in osseum, eo quod inter omnia minus ad mesaraicas est suspensum, sicut diximus in anatomia.
Huic autem continuatur id quod vocatur colon, a quo etiam colica passio dicitur, eo quod in hoc frequentius fit membro : et hoc aliquantulum a mantica elongatum, tendit in dextrum versus hepar, ut sugatur a mesaraicis hepatis hoc quod purum est in ipso, quod superfluit ad cibum ipsius intestini : et post hoc declinat in sinistrum, et tunc iterum regyrat descendendo in dextrum, et ibi longaoni continuatur, ut sic gradatim et non cum impetu stercus descendat. Est autem istud intestinum strictum et spissum et seposum : et hujus causa jam scita est superius.
Ad istud autem longaon ultimum intestinum continuatur, quod ejicit stercus per anum, cui inferius continuatur : et juvant ipsum ad hoc musculi diversi,
elevantes nates, et extendentes anum, et constringentes intestinum, sicut in anatomia musculorum anni et fícteris dictum est'.
- Hæc igitur de intestinis dicta sufficiant : satis enim sciuntur ex isto causæ ipsorum, quando ad istud conjungitur hoc quod in anatomia de ipsis dictum est.
CAPUT IV.
De membris interioribus repentium et eorum quæ similia sunt eis per longitudinem, in quo etiam est de natura fellis hujusmodi animalium.
Secundum hunc igitur modum est dispositio ventris et intestinorum et membrorum interiorum in omnibus animalibus sibi similia generantibus. Sunt autem quaedam animalia carentia pedibus, longi corporis, sicut sunt serpentes : et hæc tamen in longitudine corporis similia sunt quibusdam pedes habentibus, sicut si lacerta pedibus careret, esset enim sicut serpens.
<--- Page Split --->
Hujusmodi igitur animalium quaedam habent pulmonem, eo quod spirant et repunt in aere conversantia : aut forte ambulant sicut lacerta quae spirat, et stellio, et hujusmodi. Quaedam autem non habent pulmonem, sed potius branchos loco pulmonis, sicut habent pisces. Nullus autem istorum modorum habet vesicam praeter tortuam : sicut et pisces vesicam non habent, eo quod humiditas salsa in eis transit in squamas aut corii sui spinositatem : et humiditas potus istorum animalium est valde parva : et non ideo quia pulmo eorum careat sanguine, sicut pulmo avium : sed potius ideo quod non mingunt, neque habent vesicam, quia urinalis salsa superfluitas declinat ad pennas et ad squamas. Vera igitur causa non habendi vesicam hujusmodi animalia, est quod humiditas a cibo separata in eis est pauca, sicut et in avibus, et subtile illius humiditatis transit in carnem, et grossum in squamas et pennas : hae enim duae substantiae sunt in urina, sicut probatur quando urina stat in vase : tunc enim quiddam salsum terrestre residet in fundo.
Est autem in serpentibus et in tyris diversitas in colon : et animal marinum quod celeti agreste dicitur, generat animal : et similiter quodammodo facit tyrus : hic enim generat quidem animal, sed prius concipit ovum in seipso, sicut saepe dictum est. Omnia igitur hujusmodi animalia habent ventres similes ventribus animalium habentium dentes in utraque mandibula, et habent membra anteriora parva et stricta sicut animalia carentia vesica.
Membra autem interiora serpentium sunt longa et stricta valde secundum sui corporis formationem : et in hoc non assimilantur membris aliorum animalium quae sunt pulchra et complete figure propter amplitudinem corporis sui et locorum in quibus membra formantur : et ista animalia omnia habent intestinum quod dicitur jejunum, et quaedam alia habent intestina, et etiam habent
parietem sine diaphragma sub corde. Et similiter omnia animalia habentia pulmonem et cannam : piscibus enim exceptis qui pro certo pulmonem et cannam non habent. Adhuc multa sunt quae carent eisdem. Situs quidem cannae et esophagi in omnibus animalibus haec duo membra habentibus ejusdem dispositionis est, propter causas quas diximus superius.
Plura autem animalia fel habentia, habent ipsum super hepar. In quibusdam autem pendet ab intestino jejuno, eo quod natura fellis maxime est propter ventrem inferiorem, ut pungat illum et adjuvet expulsivam, sicut diximus superius. Fel autem maxime manifestatur in piscibus : nullus enim piscium notorum nobis, inventus est felle carere : et hoc est propter frigus ipsorum : huic enim quod est cholera indigent ad expulsionem. Sed in quibusdam est super intestinum, et aliquando invenitur fel quasi contextum super omnia intestina, sicut in animali marino quod arayam quidam vocaverunt. Ex quo perpenditur error eorum, qui opinati sunt fel creatum esse propter sensum : dicebant enim hi, quod fel pungit hepar ut faciat ipsum boni sensus : hepar enim est insensibile, et similiter intestina.
Adhuc autem quaedam animalium nullum omnino habent fel diffinitum, sed habent fel in parvis venis diffusum. Cochi autem quod est vitulus marinus, non habet fel, neque delphinus.
Amplius autem in quibusdam generibus animalium aliquando invenitur fel in uno, et non in alio, sicut in mure, et homine. Quidam enim homines habent fel manifestum super hepar, et quidam non habent : propter quod etiam dubium accidit de sensu fellis, sicut diximus, et ideo accidit opinari omnes homines fel habere et capras similiter et oves. Accidit enim aliquando tantum esse in quantitate, quod mirabile et monstruosum esse videtur, sicut accidit in antiquo tempore, quod in climate septimo fuit homo, cujus
<--- Page Split --->
fel fere totum hepar occupaverat in civitate quam Halzis vocat Aristoteles.
Adhuc autem, sicut diximus, in fellibus piscium aliquando invenitur distantia remota ab hepate. Et hæ omnes fellis diversitates causam dant diversa de felle opinantibus.
Opinor autem eos errare, qui sunt in opinione Anaxagoræ, dicentes fel esse causam febrium acutarum : dicunt enim illi, quod fel si multiplicetur, curret ad pulmonem et costas et ad inferius diaphragmatis, et sic diffundit calorem febrilem acutum per totum corpus. Hoc autem falsum probatur ex hoc, quod sæpius expertum est has infirmitates quibusdam accidisse, qui omnino nullum fel habebant : quoniam si fel fuisset diffusum, ut illi dicunt, hoc per incisionem fuisset cognitum, et fuisset manifestum per anatomiam : sed quod per divisionem et experimentum manifestatur, non convenit dictis ipsorum. Videtur igitur cistis fellis esse sicut quoddam residuum repositum in vase, sicut vasa sua habet fæx quæ aggregatur in ventre et in intestinis.
Bene autem contingit, quod natura quibusdam quaedam superflua expurgata reservat in cistis, sicut reservat melancholiam in splene, et choleram in felle : et utitur eis ad utilitates diversas, de quibus satis dictum est. Oportet enim nos non latere, quod hæc necessitas suppositionis sit in natura : omnia enim hujusmodi fiunt propter aliquid. In his ergo animalibus, quorum natura hepatis est valde sana, et natura sanguinis sui est valde dulcis non ebulliens, sed temperata, aut non invenitur fel, aut si invenitur, erit sparsum in venis valde gracilibus : et forte invenitur in quibusdam individuis alicujus speciei, et in quibusdam non : propterea hepar eorum quæ carent felle, erit boni coloris et dulcius aliis hepatibus. Aliquando tamen etiam quando aliquod animal habet fel, invenitur pars hepatis quæ sub felle est, valde dulcis : eo quod amaritudo choleræ attracta est a felle. Si ergo substantia fellis generatur, sicut
dictum est, ex pauca cholera ebulliente superflua, necessario erit ipsa contraria cibo : et propter hoc separabitur ab ipso : omnis enim expurgata de cibo superfluitas, est cibi complexioni contraria : sicut etiam amarum quod abjicitur, est contrarium dulci quod attrahitur in cibum.
Ex omnibus igitur his manifestum est, quod generatio fellis est ex superfluo choleræ, et propter aliquid facta a natura : propter quod mirandus est et ridendus sermo Antiquorum opinantium privationem fellis esse causam longitudinis vitæ. Causa autem hujus erroris est, quod consideraverunt quaedam animalia habentia soleas et ungulas, sicut cervos, et hujusmodi, quia felle carent, et multum vivunt : et similiter consideraverunt ea quæ non habent hujusmodi soleas, sicut delphinum, et camelum qui habet ungulam, hæc enim vivunt multum : et non consideraverunt alia animalia quæ fel habent et multum vivunt : si enim ista considerassent, non dixissent privationem fellis esse causam longæ vitæ : quia forte erit tam brevis vitæ si fel non expurgetur de cibo, aut si non sit fel pungens intestina, sicut diximus in antehabitis de colica in multis inducta ex carentia vel diminutione fellis : aut quia porus ejus quem ad intestina porrigit, obstruitur.
Amplius autem rectius esset dicere naturam hepatis esse causam longitudinis aut paucitatis vitæ : quoniam hepar est membrum principale in omnibus animalibus sanguinem habentibus. Hepar autem est membrum quod habet talem superfluitatem aut caret ea, et alia membra non habet hujusmodi superfluitatem quæ sunt principalia : quoniam neque cor, neque pulmo, neque cerebrum habent fel. Impossibile est enim ut fellea humiditas ideo appropinquet cordi : cor enim nihil talium fortium infirmantium pati potest. Hepar autem est ex membris quibus indiget ut talis sit in eo superfluitas : et ideo fel accidit hepati tantum. Irrationabile autem est, quod etiam phlegma crudum et fæx stercoris ventris non esse
<--- Page Split --->
putetur superfluitas, et fel dicatur esse superfluum : in his enim in ratione superfluitatis non est diversitas, nisi secundum loca in quibus sunt ista.
Dicta igitur a nobis est causa propter quam in corporibus quorumdam animalium est fel, et in corporibus quorumdam non.
CAPUT V.
De generatione mirach, et de generatione pinguedinis et zirbi in mirach.
Mirach autem Arabice quælibet tela vocatur : sed nos his loquimur de mirach operiente ventrem. Dicamus igitur quod mirach est tela, in qua est zirbus in habentibus zirbum. Mirach autem unum modum habet suæ positionis tam in habentibus ventrem unum quam in habentibus ventres plures. Incipit enim ex medio ventris sub diaphragmate, et cooperit totum residuum ventris inferius. Similiter autem multitudo intestinorum est una in omnibus habentibus sanguinen, sive sint agrestia, sive aquatica. Mirach autem in animalium ventribus generatur necessario : quoniam in omnibus quod ultimo generationem habet et in extremo superextenditur ex sicco et humido
permixtis calido decoquente, est corium, sive pellis quæ generatur ex viscositate in extremitate massæ circumstante. Locu s autem ventris et est plenus cibo ex sicco et calido sic commixtis, et ipsa membrorum generatio ex tali massa facta est : et ideo generatio talium ea quæ in ventre sunt, circumvolvit pellium. Propter spissitudinem etiam earumdem pellium non potest aliquid colari ex cibo sanguineo nisi pinguedo quæ circumstat pelles illas : hæc enim generatur ex subtiliori humido aqueo et aereo pinguescente : et hæc pinguedo quando decoquitur multum per calorem digestionis qui vicinus est telis illis, remanet magis terrestre et siccum, et illud erit zirbum loco substantiæ carnosæ sanguineæ, quæ in aliis membris generatur ex cibo. Aliquando tamen quando cibus est valde humidus, erit pinguedo et non zirbum. Secundum igitur hunc modum est generatio zirbi et pinguedinis. Natura autem hoc zirbo et pinguedine utitur ad meliorationem caloris digerentis. Calidum enim digerit. Pinguedo autem calida est et custodia caloris : et ideo cum zirbum sit pingue zirbum emundat digestionem : propter quod etiam incipit a medio ventris inferius : digestio enim cibi ex calore hepatis est in loco illo. De mirach igitur et causa ipsius in tantum dictum sit. In hac tela in intermedio involutum est intestinum, et tela continue extenditur secundum totam intestini extensionem, donec tela ipsa perveniat ad venam magnam et ad venam quæ dicitur adorthi.
Manifestum est autem qua de causa hoc membrum est in animalibus sanguinem habentibus. Intuenti enim subtiliter satis apparet, quod animal quod capit cibum ab exterius, oportet quod habeat hujusmodi vasa cibi : et quod a cibo ultimo digesto efficitur sanguis, aut id quod est loco sanguinis in his quæ carent sanguine. Sanguis autem influitur membris per venas quæ veniunt et dividuntur a ventre, et vadunt ad omnia membra sicut succus arborum ex radicibus ad omnes
<--- Page Split --->
ramos. Arbores enim radices habentes in terra, ex eis accipiunt cibum pro se et ramis et omnibus partibus suis : hoc autem totum a nobis in libris de Vegetabilibus traditum est melius, quam hic excogitari possit ad dicendum. Ad haec igitur a natura inventa est positio intestini medi: venae enim quae transeunt in ipsum, et colliguntur in sinu hepatis, et dividuntur ex hepate per totum corpus, sunt sicut radices. Ibi ergo, sicut diximus, accipiunt cibum : et ex illo intrat cibus in venas et in côrpus.
Sic igitur determinatum sit de istis membris animalis habentis sanguinem : declarata est enim dispositio omnium suorum membrorum interiorum fere : et pervenimus in tractando ad membra distincta et determinatam figuram et situm habentia, et secundum facultatem nostram diximus causas ipsorum.
CAPUT VI.
De his animalibus quae carent membris interioribus ventris dictis, et quae sunt membra quae habent loco membrorum praedeterminatorum ?
Antequam autem loquamur de membris exterioribus, dicendum nobis videtur de membris generationi convenientibus quae differentia sunt in mare et faemina.
Antequam autem de his generaliter loquamur, dicere oportet quod malachie genera, et genera mollis teste, non habent eam quam diximus diversitatem membromur interiorum : nec etiam habent aliorum membrorum diversitatem, quam habent animalia sanguinem habentia.
Adhuc autem praeter haec sunt duo genera animalium sanguine carentia, quae sunt duree teste et corporis annulosi : et ista etiam non habent membra interiora, quae praedeterminavimus : substantia enim nature horum animalium secundum omnia sua genera diversa est a substantia naturae animalium habentium sanguinem. Jam enim ante distinctum est et probatum, quaedam animalia habere sanguinem, quaedam autem non : hoc enim declaratum est ex sermone diffini-
<--- Page Split --->
tivo, qui distinguit inter modos specierum animalium et substantias eorum.
Amplius autem hi modi animalium non habent in se causas membrorum interiorum, quæ sunt intestina : non enim habent venas aut vesicas, neque spirantia sunt : et propterea non inveniuntur habere nisi membrum quod est loco cordis. Membrum enim quod est principium sensus et causa vitæ et motus, oportet esse principium omnium membrorum, et principium totius corporis in omnibus cujuscumque generis sint animalibus. Isti autem modi habent membra quæ conveniunt receptioni cibi : sed in situ diversa sunt, quoniam loca per quæ recipiunt cibum, diversificantur. In orificiis enim malachie sunt duo dentes, et membrum carnosum loco linguæ, et per hoc ipsum sentit saporem cibi. Similiter autem et id quod est mollis testæ, habet dentes et membrum linguæ conveniens. Et universalter omnia illa quæ sunt duræ testæ, habent membrum hoc propter causam quam diximus in animalibus sanguinem habentibus, ad cibum videlicet recipiendum.
Adhuc autem secundum eumdem modum animal annulosum sanguine carens, cibum recipit per additamentum exiens ex ore suo : licet hoc non omnia faciant. Sed quædam species illius generis animalis sunt genera apium et muscarum et vermium volantium, quæ erucæ vel hombices vocantur. Ea vero quæ hujusmodi additamentum in ore non habent quod aculeo videtur esse simile, habent tamen in ore suo aliud membrum, per quod cibum recipiunt, sicut formicæ, et sibi similia genera. Quidam enim more horum generum habent dentes qui non assimilantur dentibus aliorum animalium, sicut genus formicarum, et quarumdam apum. Quædam autem non habent omnino, sicut ea quæ cibantur cibo humido tantum, quem sugunt. Plura tauen animalia annulosi corporis dentes habent, non quidem propter cibum, sed propter arma ut vigorentur ad defensio-
nem. Quædam vero animalia marina duræ testæ habent fortem linguam, sicut diximus in sermonibus præhabitis. Animal autem quod rogale vocatur, dentes habet cum forti lingua, sicut habent ea quæ sunt mollis testæ. Genus autem malachie longum post os habet stomachum, et post stomachum habet vesiculum sicut est papa avis, et deinde ventrem, et consequenter habet intestinum extensum proveniens ad locum exitus superfluitatis.
Membra autem animalis quod dicitur sepion, et animalis quod dicitur multipes sive polipus, sunt consimilia in figura et tactu. Duo autem membra per quæ recipiunt cibum, multum habent similia ventribus : sed tamen alterum istorum simile videtur vesiculæ vel papæ, et alterum minorem similitudinem habet. Diversificantur tamen hæc duo inter se in figura : totum enim corpus hujus animalis fundatur in carne molli. Membra ergo horum animalium quasi sunt ejusdem dispositionis, ita quod membra unius sunt sicut membra alterius : et hujus est una et eadem causa in omnibus : nullum enim horum molere aut masticare valet cibum, aut etiam in ore mollificare, propter quod habent papam sive vesiculum aut ventrem, sicut etiam est in avibus.
Proprium autem habent hujus generis quod est malachie, quod spernata sua habent congregata in vasis membranalibus propter salutem tam individui quam speciei. Sperma enim aliquando est arma defensionis hujus animalis, et sperma in aliis eorum est applicatum loco a quo exit superfluitas ventris : sicut est membrum quod dicitur canale, quod est versus partem dorsi in longis animalibus : et hoc quidem membrum in omnibus malachie speciebus, et præcipue in sepia, eo quod multum habet valde de spermate quod est humor niger in eo : et quando timet, ejicit humiditatem illam nigram, et facit ex ea quasi murum circa se, quoniam per ipsam inspissatur aqua
<--- Page Split --->
et obscuratur. Animal autem multiples vel polipus, et id quod vocatur catildos, quod est Latine calamare, habet sperma in parte superiori super membrum quod Graece bosuim vocatur. Sepiae vero habent humorem hunc inferius prope ventrem : eo quod haec humiditas est major in sepia, quia ea utitur et ad defensionem, et ad coitum. Hoc autem accidit ei ideo, quia mansio ejus et regimen vitae ejus in majori parte est prope terram, et habet aliam defensionem sicut multipes habet squamositatem. Multipes autem in timore positus, involvit omne quod sibi appropinquat : et etiam accidit ei ex timore mutari in colore : sicut sepiae accidit exitus spermatis ex timore. Ex istis etiam modis malachie pelagosis est id quod vocatur hynankis. Sed in sepia multum est istius humiditatis plusquam in aliis, et ideo est inferius. Exit autem ab ipsa quando multiplicata fuerit, ita quod extenditur remote in aqua quam infioit circa sepiam. Haec autem superfluitas est sicut fex alba terrestris limosa quae generatur in quibusdam avibus. Sperma igitur in hoc animali, sic aggregatur, eo quod non habet vesicam, nec exit nisi cum multa terrestreitate permixtum : talis enim humor multus est in sepia. Terrestreitatem autem multam inesse sepiae significat terrestreitas pellis ipsius. Multipes autem non talem habet pellem. Hynankis autem est cutis cartilaginosa et tenuis. Superius autem assignata est a nobis causa propter quam ista pars est in quibusdam animalibus, et in quibusdam non.
Accidit autem hoc animali carenti sanguine, et similiter aliis animalibus, quod videlicet fluxum patiantur quando timent, et ejiciunt ventris superfluitatem. Quibusdam autem vesicam habentibus accidit mingere in timore positis. Hac igitur superfluitate natura utitur ad salutem et ad adjutorium : propter quod etiam habent cancri et mollis testae vocata animalia, et ea quae karabo assimilantur, duos dentes ex primis dentibus ante-
rioribus : et inter eos est quoddam membrum linguæ assimilatum, deinde orificium, et post orificium est stomachus parvus comparatione magnitudinis corporis sui, et post stomachum est intestinum quod est venter inferior. In cancro tamen sunt alii dentes inferiores primis : eo quod primi exteriores sufficiunt ad abscindendum cibum. Post ventrem autem est intestinum extensum per caudam perveniens ad locum exitus superfluitatum. Et hæc quidem membra sunt in quolibet animali duræ testæ.
Sed in quibusdam eorum sunt distincta distinctione majori, et in quibusdam minorem habent distinctionem. In animali enim quod est majoris corporis, distinctionem habent manifestam. Animal autem quod rogalio vocatur, duros habet dentes et acutos, sicut superius diximus : et membrum quod est inter dentes, est carnosum sicut membrum malachie et mollis testæ : et habet additamentum, sicut diximus superius. Factura autem additamenti est quasi media inter facturam linguæ et aculei. Post os autem suum habet membrum simile quasi strumæ avium : deinde habet stomachum, et postea ventrem, et in ventre illo est superfluitas quæ mycon appellatur : et post ventrem est intestinum extensum incipiens ex loco mycon procedens ad anum. Hujus autem superfluitas est in omnibus duræ testæ animalibus : de qua quidam opinantur, quod sit aliquid comestum a dictis animalibus. Dispositio autem aliorum quorumdam animalium quæ dicuntur astomyon, est similis, cum fere sit dispositio modorum karabo sive locustarum maris : et hæc sunt sicut barcora, et id quod kikis quidam vocant.
In generibus autem animalis duræ testæ sunt modi valde multi. Quidam enim modorum assimilantur astornios, sicut diximus. Quædam autem habent duos culmos sicut duas conchas, et quædam habent culumm unum seu concham : animal enim quod est simile ei quod vocatur astarion, assimilatur uni modo
<--- Page Split --->
habenti duos culmos in eo quod habet duo cooperatoria super illud quod apparet de carne ejus : hoc enim invenitur in omnibus istius modi animalibus a tempore generationis suæ, sicut in barcora, et in kiriken, et hirmon, et sibi similibus : et si testa illa non cooperiret carnem ejus ubique, accideret ei occasio ex omnibus rebus extrinsecis tangentibus ipsum. Animal vero habens unum culmum, melius salvatur, eo quod testa ejus est dura et fortis in posteriori sui corporis : et illa testa exit ei super carnes sicut duo culmi non longi, sed propinqui propter cooperatorium propinquum : et tale est animal dictum barbarem. Animal vero habens duos culmos, salvatur sic quod aggregat duos culmos sive conchas et claudit ipsas : sicut facit ostreum quod vocatur avium, et id quod dicitur moem. Animal vero quod est simile asturanom, salvatur per membrum quod assimilatur cooperitorio : hoc enim est habens quasi duos culmos, cum tamen primo non habeat nisi unum. Culmum autem hoc concham vocamus, in qua sunt ostrea, licet improprie culmus vocetur, sed hoc verbo Aristoteles ante nos pro concha usus est : et ideo nos etiam utimur ipso.
Hiriciusautemmarinusmagisestcali - dusomnibusistisanimalibus : quoniamcumhocquodtestacircumdateum , estetiamamictusspinis : ethocestsibipropriuminteromniaanimaliaduræte - s t æ , sicutdictumestininantehabitis . Naturaenimquæestineo , estquasimediainternaturamdurætestæetmollistestæ , econversogeneribusmalachie : quoniam , sicutsuperiusdistinximus , inquibusdamhorumgenerumparsterre - strisduraestextra , etmollissubstantiaestintra : etinquibusdamestmolleex - t r a , etdurumintrasicutingeneribusmalachie . Inhiricioautemnullæestpars
carnosa : omniaenimmembraipsiussuntsicutlongesuperiusnarravimus : etomniaaliadurætestæanimaliahabentora , etsimilelinguæ , etventrem , licetaliquomododiversificenturinillis . Etquiperfectequærithocscire , legatinpræhabitisistiusscientiæ , ubinumeratasuntmembraetanatomiahorumani - malium . 1
HiriciusautemmarinusetidquodGræceribovocatur , habenthocpropriuminteranimaliadurætestæquoddiximus . Hiriciusautemhabetquinquedentes , etintereosmembrumcarnosumaliquan - tulum , deindestomachum , etposteaven - t r e m : etventressuidivisisuntinmul - taspartes , sicutinanimaliquodhabetventresplures : etilliventressuntex - tensiplenisuperfluitatecibi . Ventresetiamilliexeuntastomachosuo , etpendentexipso : etsituseorumestjuxtalocumexitussuperfluitatis : etinventri - busistisnonestaliquaomninoparscarnosa , etinillisventribussuntali - quandomultaovadistincta , quorumquodlibetperseponiturintelauna , etsuntnigricoloris . Nechabenthiricio - rumgeneranominapropria , eoquodvaldemultasunthiriciorumgenera : etinomnibusgeneribushiriciorumsuntova , sednoncomedunturaliquaillorumpræterillaquænatant : etovaquædamhiriciorumsuntparva : etgeneraliteracciditomnibusovisanimaliumdurætestæ : quiaetiamcarneseorumnoncomeduntureodemmodosicutnequeova : sedquorumdamcarnescomedun - t u r , quorumdamautemnon . Similiterautemdesuperfluitateistorumanima - liumquæmyconvocatur , quodtamenAntiquimuriconvocaverunt : illaeniminquibusdamexistenscomeditur , inqui - busdamexistensnoncomeditur .
Ampliusauteminhisanimalibusquæastarinomvocant , estinvolutiointesti -
<--- Page Split --->
ni. In his autem quæ unum culumm sive concham habent, partes intestinorum sunt ad modum intestini bunix vocati : sed in eo quod duos culmos sive conchas habet, intestinum est apud finem ipsius, ita quod ova sunt in parte dextra, et in sinistra est exitus superfluitatis. Nec tamen vero nomine ova ista vocari possunt, eo quod sunt in isto animali ea quæ dicuntur ova, sicut pinguedo est in animali sanguinem habente quando impinguatum est : propter quod etiam hæc ova in illis temporibus maxime inveniuntur, quando impinguatur animal, hoc est, in vere et in autumno etiam : frigore enim hiemis et calore æstatis læditur dispositio bona in animalibus duræ testæ, eo quod neque excellentem calorem neque excellensfrigus hæc animalia pati possunt : cujus signum est, quod ista pars ovalis pinguedinis in hiricio subito generatur in plenilunio præcipue : non quod tunc plus pascatur, sicut quidam opinati sunt, sed quia noctes plenilunii sunt valde calidiores propter multum lumen lunæ : cum enim sit animal non habens sanguinem multum, læditur frigore, et indiget calore movente humidum ipsius et non esxiccante ipsum : propter quod etiam hoc animal in omni loco imprægnatur præterquam in mari Borion Horinon, eo quod mare illud semper est dispositum sicut in hieme. Imprægnatio autem ista accidit ideo, quia omnes isti modi multa inveniunt pascua in vere et autumno, et præcipue quia pisces in illo tempore relinquant loca sua, et tunc sola illa pascuntur animalia.
Amplius autem in omnibus interioribus hiriciorum sunt ova æqualis numeri et imparia, quinque videlicet : sicut et quinque habet dentes, et quinque ventres. Causa autem hujus esse videtur, quod id quod ovum vocatur, non vere est ovum, sicut jam antedictum est : sed potius est quoddam simile pinguedini animalis fertilis et pinguis et bonæ dispositionis existentis : et hoc non est nisi in parte dextra. Est autem rotundi cor-
poris circumquaque hiricius, neque habet figuram communem halzum sive ostreorum conchiliorum, neque diversitatem angulorum in corpore : neque est rotundus in una parte, et non in alia, sicut sunt plura conchilia, sed potius rotundus circumquaque, propter quod etiam ovum suum ejusdem dispositionis esse convenit.
Caput autem omnium modorum animalium quos narravimus, est in medio corporis præterquam hiricii, cujus caput est in inferiori parte. Ova vero non possunt esse continua, sicut neque sunt continua in aliis modis ostreorum : hiricius enim ab aliis non habet proprium, nisi quod est rotundæ figurae, et quod habet certum et imparem numerum ovorum : si enim esset par numerus ovorum suorum, oporteret quod quodlibet unum ovum esset in oppositione ad alterum : sed ovorum suorum non convenit esse talem situm in nullo genere halzum sive ostreorum, neque etiam animalis quod pecten vocatur secundum sua genera. Hæc enim omnia animalia ova sua habent in una parte suæ rotunditatis, propter quod imparia, quinque vel tria convenit esse. Si autem essent tria, essent nimis remota ab invicem propter corporis largationem. Si autem essent plura quam quinque, nimis se comprimerent, et nimis continuarentur, et destruerentur. Quod ergo sint tria tantum, non est melius in natura : quod autem sint plura quam quinque, est impossibile. Igitur necessarium est, quod sint quinque. Et propter eamdem causam erit dispositio ventris in eodem numero, et similiter numerus multitudinis dentium.
Amplius autem quodlibet ovorum est sicut corpus modo vitæ conveniens : et hoc quidem in eo est necessarium, quoniam ab ovo oportet accipere primo et crementum et nutrimentum : et siquidem ovum esset unicum, oporteret quod aliud esset remotum valde si parvum esset, aut impleret totum corpus ejus si esset magnum : et tunc hiricius imprægnatus de
<--- Page Split --->
ipso, gravis esset motus, et etiam in ipso ovo impletum non reciperetur cibus, et tunc moreretur. Cum igitur numerus dentium sit quinque, et inter eos sit aliqua vacuitas, convenienter sunt ova etiam quinque. Natura enim dare solet parvitatem membrorum secundum hunc modum, sicut patet in foliis florum, quae fere omnia secundum imparitatem quamdam generantur, sicut est videre in floribus boraginis, et spinatae, et aquilea, et aliis qui ex multis paribus et imparibus constituuntur. Jam ergo declaratum est quinque esse ova hiricii. Quia vero quidam hiricii meliores et majores sunt aliis, ideo et ova eorum sunt majora, et quorumdam minora. Calor enim quidam horum animalium potest decoquere et digerere. Et ideo ea quae sunt esibilia, sunt plena quidem superfluitate : sed calor naturae facit haec animalia majoris motus: et melius appetunt cibum, et melins pascuntur: cujus signum est, quod sordes inveniuntur super spinas talium, eo quod multum moventur in luto: hiricii enim utuntur spinis sicut alia animalia utuntur manibus et pedibus.
Haec igitur de interioribus animalium dicta sunt. Superius enim multa etiam de talibus diximus et eorum anatomia.
CAPUT VII.
De interioribus eorum quae sunt media inter animal et arborem, et diversitate eorum ab invicem, et de interioribus annulosorum.
Animal vero marinum quod Graece tybum vocatur, non diversificatur ab arboribus nisi parum : secundum propinquitatem enim ad animalia viciniora sunt vitae, quamspongia, aut nubes, quod est animal in figura sicut semisphaera, et est valde imperfectum. Istud ergo animal virtutem similem habet virtuti arborum. Natura enim quando transfertur ab inanimatis ad animata, et de plantis ad animalia, accipit media, et tunc non mutatur, nisi ad illa quae sunt quidem animalia, sed non perfecte et vere : ethae animalia imperfecta media inter plantam et animal, non habent diversitatem ab invicem nisi paucam : eo quod multum sunt propinqua ad invicem. Nubes enim quando locis suis applicantur, vivunt et moventur motu contractionis et dilatationis : et quando separantur a locis suis, moriuntur : et ex hoc opinantur aliquid dispositionem hujus esse sicut dispositionem arboris.
<--- Page Split --->
Animal autem Græco sermone vocatum colobia, et raham dictum, et quidam alii modi marini, sunt in mari absoluta, et non sunt unius generis, et vivunt·sicut arbores, absoluta tamen sunt: et etiam in arboribus terrestribus vivunt quidam istorum modorum, et generantur ex eis, sicut arbor generatur ex arbore, et quaedam de eis sunt absoluta, sicut animalia quae generantur ex arboribus, et exeunt ab eis, postquam generata sunt, et hæc dicuntur barnatheos, et a quibusdam Græcis vocantur astarnion. Potest autem esse, quod modus imperfecti animalis quod riche vocatur, erit aliquid simile istis. Quia enim omnia ista applicata sunt locis in quibus manent, similia sunt in hoc arboribus. Et quia partem habent carnosam et motum contractionis et dilatationis, dicitur quod vivunt vita manifesta, et in hoc similia sunt animalibus. Isto igitur modo species dictae plus aliis animalibus appropinquant generi arborum. Hæc igitur animalia superfluitates stercoris et urinae non habent, sicut neque arbores, neque habent in medio corporis loco cordis nisi unam telam: et hæc habet virtutem vita.
Animal vero marinum quod dicitur a quibusdam hominibus astiridem, a quibusdam halkilidem, non est dure teste, sed ex extra naturam omnium generum animalium quae diximus, et est quasi commune inter naturam arborum et animalium: est enim absolutum a loco, et cibatur, et sentit sibi convenientia, et utitur asperitate sui corporis ad se salvandum et defendendum: et in his communicat cum animali. Quia vero non dormit, et est frequenter applicatum lapidibus, communicat cum arboribus. Istud autem genus animalis non habet superfluitatem manifestam quae exeat de corpore suo, et tamen habet orificium, et cum ceciderit super aliquam specierum halzum sive ostre, suget humiditatem ipsius sicut animal, et aestmiliatur generi animalis marini de quo olim superius in quodam librorum hujus scien-
tia locuti sumus. Et hoc est sicut animal quod Græci malachie vocant, et sicut animal mollis testa: et idem sermo est in animalibus dura testa: debent enim hoc habere membrum conveniens membro in quo est sensus tactus: et principali membro dicunt habere aliquid simile, quod est in animalibus sanguinem habentibus, hoc est, cordi.
Inventur autem malachie positum in tela qua est humida: et ideo stomachus eorum invenitur extensus usque ad ventrem, et applicatus in parte dorsi: et hoc membrum a quibusdam hominibus bastim appellatur: et tale membrum habent etiam animalia dura testa: et vocatur Græce bastim, et est corporeum humidum, et extenditur ad partem ventris: et inter illa est stomachus: et si inter hæc duo membra esset dorsum, non posset accipere cibum propter sui dorsi asperitatem. Super membrum autem quod bastim vocatur, invenitur intestinum extrinsecus, et sperma suum est prope intestinum, sed remotum ab orificio per quod ingreditur cibus. Hæc autem animalia sunt a cerebro remota, in quo est locus prima et altioris virtutis qua est animalis: res enim qua melior est, etiam est dignior. Hoc tamen animal habet membrum quod est cor: quod patet per hoc quod illud membrum est in loco cordis quod est medium corporis. Hoc etiam significat dulcedo humiditatis loci illius: quia videtur esse sanguinea dulcedo, eo quod est decocta a membro quod cordi convenit. Secundum autem eumdem modum invenitur membrum principale, in quo primum est virtus sensitiva, licet non sit valde manifestum. Hoc autem membrum in qu o est virtus sensitiva, semper quaerendum est in medio corporis per æquidistantiam inter membrum quod est vice oris et recipit cibum, et membrum per quod exit superfluitas quod est anus, per quod exit superfluitas et sperma. Et hoc observandum est in animali fixo in loco suo quod non habet motum processivum. In
<--- Page Split --->
ambulantibus autem animalibus cor semper est in medio patris dextra et sinistra. In his autem qua? sunt annulosi corii, medium inventum est in quo est prima virtus inter caput et residuum corporis, et continet eas, sicut diximus in sermone praehabito : et hoc membrum invenitur in pluribus generibus animalium qua? narravimus unitum : in quibusdam autem est sicut multa, sicut in animalibus longi corporis qua? haroleos vocantur : et propter hoc vivit hoc animal postquam per medium secatur. Natura enim hoc membrum praecipue intendit ponere in omnibus animalibus : et si non posuerit hoc membrum actu divisum et perfectum, ponet ipsum potentia multa: et quando dividitur, fit actu multa, sicut in haroleos. Est autem haroleos animal nigrum, quod vadit in viis, et videtur habere duo capita : et cum praescinditur, una pars vadit huc, et altera vadit illuc, quasi sint duo animalia perfecta, et Germanici vocant ipsum herra. Quod autem natura intendit semper formare hoc membrum, significatio est quod hoc
membrum in omibus invenitur formari, licet in quibusdam sit manifestius, et in quibusdam sit magis latens.
Amplius autem membra convenientia cibo sunt in omnibus istis animalibus : sed diversificantur, eo quod quaedam habent aculeum cujus virtutes sunt composita : habet enim virtutem linguae et virtutem labiorum : et in quibusdam est intestinum rectum extensum usque ad locum exitus superfluitatis : hoc enim intestinum invenitur in quibusdam istorum animalium : quidam enim modi istius generis animalium habent post os ventrem, qui est intestinum involutum. Genus autem est serpentis qui est animal quoddam quod vocatur Arabice alchear, habet naturam propriam : habet enim membrum dictum et orificium et linguam, et per illa recipit cibum sicut recipiunt arbores a radice : et ideo cibus ejus est humiditas tantum. Omnia autem animalia carentia sanguine sunt pauci cibi propter paucitatem suorum corporum et paucitatem caloris.
<--- Page Split --->